Migne Patrologia Latina Tomus 125
De divortio Lotharii et Tetbergae
De divortio Lotharii et Tetbergae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0771C
557 INDEX CAPITUM.
125.0619A| INTERROGATIO I. De occulto flagitio uxoris Lotharii, et de libello capitum octo conventus Aquensis, in quo per secretam confessionem removeri se a conjugio postulasse dicebatur. --RESPONSIO. De absconditis quae nos latent judicare nos non posse, et quae secreta confessione sciuntur, secreto sananda esse consilio. De altero libello capitum septem, et de tomo synodi Aquensis. Regi confessam, secundum leges a laicis judicandam fuisse. De regis, ut aiebant, dolore ac tristitia, deque decreto Tetbergae repudio et poenitentia publica.
INTER. II. Quod ad instar secretae confessionis Ebonis de hac femina debeat judicari.--RESP. Sicut alius ordo, ita et alia causa et lex viri est et uxoris, et alia non solum episcopi, verum et presbyteri et diaconi: quia uxor a viro separari non potest, episcopus potest gradum amittere.
INTER. III. De eo quod Hincmarus tali facto consensisse dicebatur per Wenilonem, Hildegarium, et Adventium episcopos.--RESP. Quod per praedictos episcopos nec consensum nec dissensum exhibuerit, binisque litteris ad Adventium in generali potius synodo ventilandam rem videri testatus sit.
INTER. IV. Qualiter iniri debeat conjugium.--RESP. Qualiter iniri conjugium debeat, et vetus et nova lex edocet, 125.0619B| Domino per Moysen praecipiente, et in Evangelio confirmante.
INTER. V. Pro quibus rebus inita conjugia separari valeant, et utrum post disjunctionem vir aut femina ad aliam copulam aspirare debeant.--RESP. Non qualibet de causa, sed secundum evangelicam veritatem ob solam fornicationem, nec sine episcopi scientia et auctoritate. Separati autem alia conjugia inire non possunt. Northildis et Agemberti conjugum judicium apud Attiniacum.
INTER. VI. Quid videatur de judicio aquae calidae, quod actum est in causa Tetbergae, et de purgatione sacramenti, utrum causa sic purgata debeat in judicium legale reduci. --RESP. De judicii et juramenti purgatione, juxta divinas litteras, et canonum sanctorumque Patrum auctoritates. Quare cum hujusmodi judicio haec femina purgata reconciliata sit et restituta, causa iterum in quaestionem revocanda non videtur, praesertim quia si vicarius ejus succubuisset, ad audientiam denuo noluisset accusator ipsius debere illam admitti.
INTER. VII. Utrum verum esse possit, quod quidam dicunt, quia pro secreta confessione, quam ipsa femina fecit, sicut et testis est qui illam suscepit, vicarius ipsius in judicium 125.0619C| exiens incoctus evasit.--RESP. Dum veritatem impia falsitate pianr praedicant, fictam calumniantur, quae sic voluit istam feminam liberare, ut judicio ipsius credentes deciperet, cum scriptum sit, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I), et simplex veritas nihil per duplicitatem faciat.
INTER. VIII. Utrum fieri possit, quod quidam dicunt, quia intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum in judicium misit, et idcirco se in eodem judicio non coxit.--RESP. In libro Regum scriptum est, dicente mendace spiritu: Ego decipiam Achab, et reliqua, usque ad id quod dicitur, decipies et praevalebis (III Reg. XXII, et II Paral. XVIII). Et Paulus dicit de quibusdam, qui non probaverunt Deum habere in notitiam, propterea tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. I). Et item, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, et salvi fierent, idcirco immittet illis Deus spiritum erroris, 125.0620A| ut credant mendacio, quatenus judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
INTER. IX. Si in judicio, vel in sacramento, fraus quaecunque reperta fuerit post datam purgationem, utrum causa judicio vel sacramento purgata in judicium debeat 558 legale reduci.--RESP. Nec mirum videri debet, si fraus in judicio fuerit operatione diaboli, qui licet perdiderit angelici spiritus gloriam, sed non amisit naturae subtilitatem: quod fit permittente Domino, aut pro infidelitate non recte credentium, aut pro purgatione fidelium. Et si in judicio, vel purgationis sacramento, per quodcunque ingenium fraudulentia reperitur, duplicata judicii ultione, sive pro peccati admissione, sive pro infideli illusione, causa in quaestionem ratione docente reveniat.
INTER. X. Si haec causa, unde judicium factum audivimus, et quidam etiam vidimus, in judicium fuerit revocata, qualiter idem debeat canonice ordinari judicium.--RESP. In omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est judices electos, accusatores ac defensores, et testes, ut in praesentia positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae possit subjacere sententiae: sed et extorta confessio, vel coacta subscriptio, nihil vigoris obtinere debebit.
125.0620B| INTER. XI. Utrum de secreta confessione, ut dicitur, commissa episcopis, vel in judicio porrecto libello, eadem femina debeat judicari.--RESP. Nec maritus a conjuge, nec uxor a marito, secreta confessione, ut praemisimus, possunt disjungi, nisi amore continentioris vitae: nec porrecto libello secretae confessionis publicae poenitentiae quisquam debet submitti: neque per scripturam directam, vel ab alio ejus vice porrectam, quisque valeat condemnari, sed unde publice debet aliquis judicari, publice et in praesenti positus debet aut convinci aut confiteri.
INTER. XII. Utrum de tali stupro, sicut ista femina reputatur, quasi frater suus cum ea inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, potuerit concipere, et post abortum virgo valuerit permanere. Et si deprehensa fuerit haec ante conjugium crimina perpetrasse, utrum in conjugio debeat aut valeat permanere.--RESP. A saeculo non est auditum, nec de sub isto coelo in scriptura veritatis est lectum, ut vulva feminae sine coitu semen susceperit atque conceperit, et clauso utero, et inaperta vulva, seu integra carne, vivum vel abortivum pepererit, excepta sola singulariter beata et benedicta virgine Maria, cujus conceptio non naturae fuit, sed gratiae, dicente 125.0620C| ad eam archangelo, Ave, gratia plena (Luc. I), in quam Spiritus sanctus supervenit, qui ei ex virgineo semine, virgineoque sanguine, sine voluntate carnis, et sine voluntate viri, fecunditatem prolis contulit, virginitatem non abstulit: quae sicut carne integra, et vulva non adaperta, id est clauso utero concepit, ita non aperta vulva, sed clauso utero peperit, simulque et mater exstitit, et perpetuo ac semper virgo permansit. Utrum autem tali modo, sicut de ista femina dicitur, quaecunque mulier vel virgo concipere valeat, expressius saeculi judices licentia maritali ne in judicio interprendant, a suis uxoribus discere poterunt: quia nos, homines hujus negotii inexpertes, quae legimus dicimus, et non inde amplius aut scire quaerimus aut investigare volumus. Miramur tamen, si dominus noster praedictam feminam invenit virginem, cur eam denotari quasi stupratam consentit; si vero illam virginem non invenit, quare tandiu eam retinuit, vel cur de illa judicium 125.0621A| examinationis recepit. Quapropter, ut scribit sanctus Gregorius (lib. XII, ep. 1), ne pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officio, quo fungitur, vel gradu non dejicit. Et (lib. VIII, ind. 3, ep. 30): Grave est satis, et indecens, ut in re dubia certa dicatur sententia, unde accusatum vel convictio manifesta, vel confessio subsequatur, quam subtilitas examinis ex occultis eliciat, et non afflictio vehemens extorqueat, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii, videtur aequum atque rationabile, ut isdem, in cujus cura et potestate erat, qui eidem feminae vim intulit, vel eam ad scelus pellexit, accersatur, et magis per illum causa investigetur, et ipse invehatur, atque secundum legem examinetur, et vel legali judicio liberetur, vel cum complice puniatur, ne juste judicare volentes suspicio quaecunque remordeat, vel derogantes dicant, quia femina terrore et afflictionibus territa mendacium super se dixerit, quod mendacium sua libertate potitus, a se qui auctor criminis dicitur, et ab ipsa depellere poterat, si ei lex et justitia servaretur. Legant aequi judices primi libri legis Romanae capitulum sextum de stupratoribus, et septimum de incestis ac turpibus nuptiis, 559 et caetera quae Christiana jura 125.0621B| depromunt, de quorum judicio ad nos in talibus quaecunque femina venerit deprehensa, canonicum in illam judicium exercere curabimus.
INTER. XIII. Si idem rex, postquam talia de praefata uxore sua audivit, et ab ejus carnali commercio suspensus fuit, forte concubina usus adulterium perpetraverit, et si hoc ad plurimorum pervenit notitiam, quo debeat sanari medicinali judicio.--RESP. Si forte, ut fertur, rex de quo agitur, post legaliter initum conjugium, cum alia aliqua carnis commistione negotium concumbendi exercuit, negari non potest adulterium perpetrasse, etiam si femina, quam duxit uxorem, de talibus, sicut reputatur, rea fuerit fortassis inventa, quoniam post legaliter initum conjugium ante legalem diffinitionem praesumpsit illicita. Quo autem debuit sanari medicinali judicio, sacri decernunt canones, videlicet, ut. poenitentia, et secundum leges statutas, absque personae respectu, episcopi arbitrio, et poenitentiae tempora decernantur.
INTER. XIV. Si fortassis acciderit ut quiscunque homo sacramento se obligaverit quod criminosum sit agere, utrum quod juravit, ne incurrat perjurium, debeat adimplere an, ne, crimen admittat, quod male juravit in irritum 125.0621C| debet ducere.--RESP. Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum.
INTER. XV. Si hoc verum esse possit quod plures homines dicunt, quia sunt feminae quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possunt mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere, et quod vir legitime sortitam conjugem maritali commercio non possit adire, et aliis valeat feminis commisceri, et itidem eodem maleficio, potentia concumbendi, et dilectio quondam habita, per artem maleficarum possit restitui.--RESP. Potest saepe occulto, sed nunquam et nusquam injusto, divino judicio, sicut Scripturarum auctoritate, et majorum doctrina in opusculi corpore demonstrabimus.
INTER. XVI. Quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia fieri.--RESP. Occulta justitia Dei licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam ex 125.0621D| justitiae retributione etiam nolentes trahant.
INTER. XVII. Et si forte tales viri malefici, vel incantatrices feminae inventae fuerint, quid de hujusmodi fieri debeat.--RESP. Vehementius pastoralis custodia erga tales debet invigilare, atque publice in populo contra hujusmodi rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos tamen, si emendare se a talibus atque corrigere nolle repererit, ferventi zelo debet comprehendere. Et si quidem servi sunt, verberibus cruciatibusque, ut ad emendationem pervenire valeant castigare: si vero liberi, inclausione digna, et districta poenitentia eos debet coercere. Rex autem, si hujusmodi homines ecclesiastica medicina sanari non possunt, 125.0622A| aequitatis judicio ut impios debet de terra perdere.
INTER. XVIII. Si saepe fata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, utrum ad eam vir ejus redire debeat, an alteri feminae valeat sociari.--RESP. Hoc superfluum est iterare, quia supra ostendimus, quod si ante legaliter initum conjugium innoxia, et legaliter nupta suo viro fidem servasse reperta fuerit, secundum evangelicam et apostolicam veritatem, et leges ecclesiasticas, atque catholicorum doctrinam, legitimum conjugium non valeat separari: et si vir et uxor separati fuerint, aut innupti permaneant, aut mutuo reconcilientur.
INTER. XIX. Si ipsa femina criminibus obnoxia de quibus reputatur inventa fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat.--RESP. Si secundum leges Christianas, forenses scilicet atque ecclesiasticas, inventum fuerit quod illa conjunctio legalis non fuerit, sed magis incestus, et nullo conjugii nomini deputandus, valebit.
INTER. XX. Si tales causae reputatae fuerint etiam ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa criminosa 560 inventa fuerit, trum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere. --RESP. Si postquam poenitentiam gesserit, timens 125.0622B| lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegerit, ne crimen fornicationis incurrat, rem videbitur facere venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus.
INTER. XXI. Si legaliter rejecta illa quae criminata est, ipse etiam rex post actam poenitentiam, si voluerit, concubinam quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere.--RESP. Quia una est lex viri et feminae, si solutus fuerit a lege conjugis, sicut Paulus dicit de uxore, nubat cui voluerit, tantum in Domino, hoc est, ut Ambrosius dicit, sine suspicione turpitudinis, et religionis suae feminae nubat, hoc est in Domino nubere. Quae solutio, et licita copulatio duobus intelligitur, et duobus fit modis: scilicet in his qui aut nunquam legale inierunt conjugium, aut morte intercedente soluti sunt a lege conjugii. Denique, mortuo viro vel femina, cum quo vel cum qua verum connubium fuit, fieri post poenitentiam verum connubium potest cum qua prius adulterium fuit. Summopere tamen est observandum, ne concubinae vel cujuslibet alterius feminae copulam conjugalem rex, super quo voluerunt consulere consulentes, 125.0622C| aliquo modo expetat, antequam legali virorum illustrium judicio, et sacerdotali decreto, conjux, quam legaliter accepit, ipso etiam conjugis nomine judicetur indigna, aut divino judicio migret a corpore: neque ante legitimam poenitentiam in adulterio deprehensus, secundum leges Ecclesiae, conjugi legitimae, multo minus eidem, de qua agitur, concubinae se copulet.
INTER. XXII. Utrum sequendum sit quod quidam dicunt quosdam docere episcopos, ut sibi confessis viris vel feminis debeant patrocinium defensionis impendere, ne quisquam hujusmodi personas ad judicium reipublicae audeat pro criminibus, unde eis confessae fuerant, etiam si multis nota sunt crimina, provocare.--RESP. Hoc quam absurdum sit, quilibet sensatus, licet ignoret leges Ecclesiae, recognoscit, sicut in subsequenti opusculo ex auctoritate majorum sufficienter ostendere procurabimus.
INTER. XXIII. Si, ut quidam dicunt, se non ex consensu vir et mulier propter continentiam, sed propter dissidium aliquod separare voluerint, vel si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua episcopi possint eorum fragilitati consulere, dicentes quia 125.0622D| secreta confessione ad ecclesiasticam confugerant pietatem, sicut Bosonis mulier, de qua in synodo apud Leucorum civitatem habita fuimus cum interpellatione commoniti, et ideo ab aliis quam ab episcopis, quibus confessae tales personae fuerant, non debeant judicari.--RESP. Sciant quicunque haec dicunt, secundum quemdam modum hujusmodi capitulum quartum erroris fuisse illorum. Si quatuor enim capitulis erraverunt, qui sanctae synodo Chalcedonensi derogare et contraire praesumpserunt, et ab apostolica sede, atque unanimitate totius mundi episcoporum, sunt ut erronei condemnati. Denique septem quaestiones, quas praeter istas solvendas accepimus, in processu opusculi exponemus.
561 PRAEFATIO. 125.0623| 125.0623A| Cur ad omnes generaliter scribat, et de interrogationibus ad se missis quae scribendi occasionem dederunt. Dominis regibus gloriosis, et venerandis consacerdotibus nostris, ac cunctis in sinu catholicae Ecclesiae collocatis, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis dominis et fratribus meis Rhemorum dioeceseos venerandis episcopis. De omnibus dubiis vel obscuris quae ad rectae fidei tenorem vel pietatis dogmata pertinent, sancta Romana Ecclesia, ut omnium Ecclesiarum mater et magistra, nutrix ac doctrix, est consulenda, et ejus salubria monita sunt tenenda, maxime ab his qui in illis regionibus habitant in quibus divina gratia 125.0623B| per ejus praedicationem omnes in fide genuit, et catholico lacte nutrivit quos ad vitam praeordinavit aeternam. Unde quoniam, sicut beatus Innocentius ad Decentium Eugubinum scribit episcopum (epist. 29, in princip.), « manifestum est in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur amittere. » Sed et quia, ut beatus Coelestinus, ejusdem primae sedis epicopus, ad Venerium et caeteros Gallicanos dicit episcopos (epist. 8): « Non est agentium 125.0623C| causa solorum, quando universalis Ecclesia quacunque 562 novitate pulsatur; » et ad Nestorium Constantinopolitanum scribens (epist. 5, in fine) decernit « quod omnes debeant nosse quod agitur quoties omnium causa tractatur, ad omnes vox nostrae humilitatis emittitur, » quia licet de rege et regina, viro scilicet et uxore, qui secundum sacram auctoritatem jam non sunt duo, sed una caro, tractetur, de causa omnium generaliter agitur, quae sacramentum magnum a divino Apostolo in Christo et in Ecclesia appellatur (Ephes. V, 32), in quibus salus universorum consistere creditur. De Christo enim Petrus apostolus protestatur: Quia non est nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12); et sicut in diluvio omnes 125.0623D| perierunt quos non arca continuit, ita nemo salvari potest qui fide recta et bonis operibus in unitate sanctae Ecclesiae non permanserit. Sed et hac spiritali ratione praelata, de tam eminentissimi nominis dignitate et talibus personis causa non exigua ventilatur, ut reges terrae, et omnes populi principes, et omnes judices terrae, juvenes et virgines, senes cum junioribus, in hac intendere debeant, et judicii veritatem, et sacerdotalem consensum, et regiae mansuetudinis, patientiae et dilectionis 125.0624A| studium erga honorem suum; unde scriptum est: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); et: Justitia firmatur thronus ejus (Prov. XXV, 5); et item: Justitia et judicium, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 13). Et licet sint aliae virtutes sine quibus ad regnum non pervenitur aeternum, tamen sine his tribus quas posuimus, tyrannus fieri potest, regnum autem salubriter nemo potest obtinere terrenum, id est sine mansuetudine, quia mansueti haereditabunt terram (Matth. V, 4), sine patientia, quia melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32); et: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19); sine vera dilectione, de qua dictum est: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCXVI, 10), 125.0624B| quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et item in psalmo scriptum est: Intende, prospere procede et regna: propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. LXIV, 5), quia veritatem exsequens, mansuetudinem cum justitia conservabit, ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere derelinquat, nec rursum pondus mansuetudinis rectitudinis zelo perturbet, quoniam, ut Sapientia dicit: Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8); et item: Rex qui judicat pauperes in veritate, thronus ejus in aeternum fundabitur (Prov. XXIX, 14). Ex sacerdotalis vero consensus atque discriminis parte Domino dicitur: Misericordia tua ante oculos meos est, complacui in veritate tua. Non sedi cum 125.0624C| concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua (Psal. XXV, 3). Sed, ut sanctus dicit Gregorius (Moral. XXIX, cap. 6): « Video alios quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, quia vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt 563 lupum venientem et fugit? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et 125.0624D| sicut persecutioni publice, sic occulte locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei. (Joan XII, 43). Quisquis igitur talis est, si haec districte judicantur, et si persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. » Judicibus autem praecipitur: Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum (Psal. LVII, 1). Ut cum quisque mortalium judicium dederit publicum, si verum loquitur, verum et judicet, 125.0625A| nec ponat blanditiis sermonum muscipulam deceptionis, per quam occulte interimat innocentes, attendens quia homo videt in facie, Deus autem in corde; et si oculus, id est intentio cordis, simplex fuerit, totum corpus, id est omnis actio lucida erit: si autem ipsa intentio tenebrosa fuerit, jam tenebrae, quae in actione erunt, ut modum, ita et nomen tenebrarum pene excedunt. Et sanctus Gregorius dicit (Moral. XXIX, cap. 6): « Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut, requisiti ab eo, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita? (Joan. XIV, 6.) Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus, occubuit: 125.0625B| sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate pervenit. » Et beatus Beda (in Lucam, cap. 22): « Multi hodie Judae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est (I Joan. IV, 8); qui, etiam si nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt, quia principis saeculi imaginem, id est exempla hostis antiqui, neglecta Conditoris, ad quam creati sunt, 125.0625C| imagine, sumunt. » Ille etiam Dominum vendit, qui, ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa, plus amare et curare convincitur. Cum haec ita se habeant, necesse est et ecclesiasticis et publicae rei judicibus, ut ita sub oculis superni judicis in quacunque causa, et de quacunque persona decernant judicium, quatenus non sit in eodem judicio aliquid fermenti malitiae, doli, placiditatis, simulationis sive cupiditatis, vel spes cujuslibet acquisitionis, sed totum azyma sinceritatis et veritatis, id est judicium justitiae, aequitas veritatis, puritas veritatis, ne, quod absit, maledictionem judices incurramus, quae generaliter a nobis ipsis et a cuncta imprecatur Ecclesia in dicto prophetae: 125.0625D| Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX, 19); et: In corde et corde locuti sunt, disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 3, 4), quae aliud dicunt et aliud corde abscondunt, a quibus interdum constat 564 quod dicitur, sed alio sensu interpretantur quod dicunt, quam teste conscientia sentiunt. » Et sanctus Hieronymus in Commento Matthaei (cap. 26) dicit: « Falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. » Et de quibus iterum scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 10), quando operientur sicut diploide confusione sua (Psal. CXVIII, 29), id est ponentur sicut clibanus ignis in tempore vultus Dei (Psal. XX, 10); videlicet ut interius et exterius ardeant in saeculo jam venturo. Qui aliter ante conspectum illius, cui cogitatio 125.0626A| hominis confitetur, liberi judices esse non possumus nisi ex corde et ore vera dicamus: vere, quia tunc juste judicemus, et hoc etiam cum timore et tremore, ne forte ignorantia delinquamus; quoniam, cum sit dictum: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2); et: Si non reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia (II Joan. III, 20); et ideo in his etiam quae apud homines certa sunt, securi esse non possumus, scientes, ut Paulus dicit, quia Dominus est qui nos judicat (I Cor. IV, 4), qui saepe judicio humano justificamur. Quapropter regibus scribimus, ut quos Deus ideo in tam excellentissimo loco posuit, ut a subjectis omnibus valeant conspici, et ad speculi vicem haberi, 125.0626B| quatenus pravis et rectis vel terrori esse debeant vel amori, illa satagant facere de quibus nemo subjectorum eos juste valeat reprehendere, et ea studeant summopere devitare quae in subjectis pro ministerio sibi a Deo imposito necesse erit corrigere, ne audiant a redarguente se Apostolo: Existimas ergo, o homo, qui judicas de his qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? (Rom. II, 3.) Et iterum scriptum est: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Et sanctus Spiritus per beatos viros Benedictum et Cyprianum confirmat quia unusquisque rex de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem reddet in die judicii, et pro tantis rationem reddet, quantos sub cura sua habuerit, sine dubio addita et animae suae: 125.0626C| et sicut in throno hominum primus constitutus est, nisi se et sibi commissos bene rexerit, quantum cum Dei adjutorio praevaluerit, omnes quoscunque peccatores sub se in praesenti saeculo habuit, supra se modo plagali in illa futura poena habebit. Ad consacerdotes autem nostros, ac per hoc ad nos ipsos, sermo noster dirigitur, ut ea doceamus quae Dominus docuit, ea praedicemus quae ipsi obnoxius conservemus; quia sicut scriptum est: Interroga sacerdotes legem meam (Agg. II, 12), ita nihilominus a Domino dictum est: Tu audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. XXXIII, 7); audiens autem, vel inspiratione superna, vel lectione divina, de quibus scriptum est: Audiam quid loquatur in me 125.0626D| Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9); et: Scrutamini Scripturas (Joan. V, 39); et: Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis (Psal. I, 8). Quod vero subsequitur, Nuntiabis eis ex me, ex me, inquit, non ex te, quia non adulatorie neque mobiliter pro voluntate humana, sed sincere atque constanter quae a Deo, sive sacra Scriptura, sive 565 sanctorum magistrorum doctrina, didicit praedicator, debet auditoribus suis proponere, et sicut de nobis, utinam non ad judicium nostrum, dicitur auditoribus: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7); et per nos eisdem praecipiendo suggeritur: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12), 125.0627A| ita et alibi dicendo contra nos queritur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isa. LVI, 11), quia intellectus bonus omnibus facientibus eum; et tenentes, inquit, legem nescierunt me (Jer. II, 8), quoniam qui fide et operibus, vita et moribus, verbo atque exemplo, commissis non praedicant, licet nominetenus colant, secundum veritatem Dominum nesciunt, juxta quod scriptum est: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), videlicet reprobabitur. Quocirca non est unde securi, nisi de misericordia Dei, esse possimus, de quorum manibus tantorum sanguis in die magni judicii exigetur, quanti sine nostra commonitione in suis iniquitatibus pereunt, dicente Domino ad unumquemque episcopum: Quia si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et ille 125.0627B| iniquus non fuerit conversus a via sua prava, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Timendum est etiam ne dicatur ab inspectore conscientiarum, quanto magis operum, nobis: Clavem scientiae tulistis, ipsi non introistis (Luc. XI, 52), et alios qui introire poterant, licet verbo admonuissetis, opere destruxistis. Et sciendum est, et cum timore ac tremore maximo continue recolendum, quia sicut spiritalius, ac proinde majus, tanto est periculosius episcopale quam regium ministerium, quanto et pro ipsis regibus rationem reddituri sumus Regi regum et Pastori pastorum in die tremendi examinis.
Ad cunctos etiam in sinu catholicae Ecclesiae collocatos 125.0627C| hinc loqui decrevimus, ut et ipsi talia committere caveant, et quantum ex ipsis est, agentibus non consentiant et per adulationem non faveant. De qualibus mirabilis dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V, 21); et item: Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt illa, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Quae idcirco in hac schedula enumerare omisimus, ne aliis dominis et consacerdotibus nostris, qui illa sufficienter sciunt, et melius ac congruentius nobis suis auditoribus exponere sapiunt, fecisse injuriam videamur, praesertim cum frequenti apostolica lectione cunctis Ecclesiam visitantibus inculcentur. Haec nostra eorsum praemissa tendit locutio, quia 125.0627D| nuper ad nos quidam ex ecclesiastico, quidam vero ex laicali ordine, et pro officii sui loco ac pro religionis merito, nec non et pro devotionis atque nobilitatis suae cultu, non contemnendae personae, quemdam libellum, cujus hic textum subjunximus, cum propositis quaestionibus dixerunt, petentes humiliter per Dominum nostrum Jesum Christum, qui dixit: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis (Matth. XVIII, 10); et: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30); et: Volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. V, 42); et: Ne dicas amico 566 tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. I, 28); et per beatum Petrum Ecclesiae suae jussit rectoribus ut parati sint ad satisfactionem omni poscenti 125.0628A| se rationem reddere (I Petr. III, 15); quoniam qui abscondit frumenta, id est sacri eloquii documenta, maledicitur in populis, benedictio autem Domini super caput vendentium (Prov. XI, 26); quia docens ea quae Domino docente didicit, majorem docendi gratiam et ipse merebitur ab auditoribus, pretium fidei et confessionis recipiens, ut illorum petitionibus nullatenus negligeremus neque dissimularemus, aut sub aliqua excusatione differremus, sed quantotius, tacitis eorum nominibus a quibus haec proposita fuerant, quibusque de propositis rescriberemus quae ex his secundum Scripturarum auctoritatem et catholicorum Patrum doctrinam, nobis Dominus dederit, per singula, sicut proposuerant, respondere breviter studeremus. De quibus scribere 125.0628B| nihil vellemus, sed vel sapientium doctrinam audire, vel quae sentimus verbo tantum enuntiare; et si erat scribendum, forte possemus congruentius dicendi ordinem texere, si talium ac tantorum adjurationem voluissemus aut valuissemus negligere. Unde legentes haec quae de sanctis Scripturis et Patrum traditionibus eorum propositionibus rescribemus, non nos de responsionum ordine inordinato succenseant, et si ad talia quae ad hanc rationem fortassis non pertinent, eorum tracti quaestionibus derivamus, non nos pro superfluitate refugiant, neque nostrae sinceritatis responsionem quisquam ad injuriam sui retorqueat, quoniam nos, dicti Dominici memores, Non accipias personam in judicio (Deut. I, 17); et item dicentes sanctos apostolos, quorum, licet indigni, vices agimus, 125.0628C| pro modulo nostro imitantes, Non enim, inquiunt, possumus quae audivimus et vidimus non loqui (Act. IV, 20), de quibus interrogati sumus, non nostra, sed vel Scripturae divinae, vel eorum dicta, per quos Dominus locutus est, et a quibus illa didicimus, prout permisit brevitas temporis, et occurrit memoriae, propositis quaestionibus, imo quaerentium praemittentes quae interrogaverant, solutionibus sine adulatione respondere curavimus. Et idcirco generaliter ad omnes scripsimus, quia ad omnium ordinum personas causam pertinere cognovimus, et eos prodere, qui nobis proposita transmiserunt, prohibiti cum adjuratione praescripta sumus. Det autem Dominus in os nostrum sermonem directum bene sonantem, ut possimus ad ea de quibus interrogati 125.0628D| sumus, convenienter collecta proferre verba eorum, quibus Dominus dicit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 10). Det etiam gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et neminem vult perire, ut placeant per nostrae humilitatis servitutem dicta sanctorum excerpta in conspectu audientium ea, quibus generaliter Deus dicit: Qui est ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII, 47). Quique discipulis suis dixit: Qui vos audit, me audit (Luc. X, 10), et removeat ab omnium audientium interiore cordis auditu obaudiendi 567 duritiam, qui jussit removere a sepulcro Lazari lapidem (Joan. XI), et auferat inobediendi vecordiam, 125.0629A| qui olim promiserat per Prophetam: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum; et Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini (Ezech. XXXVI, 26); ne eis, quod absit, contemnentibus sanctorum suorum consilia, quibus dixerat: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16), quod est valde terribile dicat: Propterea vos non auditis, id est non obeditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Et nemo nos exsecret impudicos de hujusmodi impudicitiis, quas verecundae aures erubescendo refugiunt, sermocinantes, quia timore Christi, quem in se locutum fuisse veraciter dixit, Paulus inter alia de talibus disputavit, illa quae ex interrogatis 125.0629B| sentire poterimus, nequaquam tacere audebimus, terrente nos eo atque dicente: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Nemo etiam debet exacerbari audiens turpitudines infirmitatum quas venenata diabolicae malignitatis calliditas humanae infligit fragilitati, sciens se, secundum Apostolum (Hebr. V, 2), circumdatum esse infirmitate, et considerans seipsum, ne forte et ipse tentetur. Neque debet metuere, beato dicente Gregorio in Regula pastorali (Pastor. XI, cap. 5), « ut dum aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et 125.0630A| haec eadem, per quam populi multitudo in lutere, jubente Domino, per Moysem facto diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. » Et tanto alienarum infirmitatum impuritates et patienter audire, et infirmis medicinali consilio, prout cuique expedire viderit, debet modis omnibus subvenire, quanto Deum, ut ipse per prophetam dicit (Jer. VI), sustinendo laborare in nostris iniquitatibus, et occulta decora nostra, et ipsarum etiam cogitationum immunditias conspicere, et misericorditer portare, diutina exspectatione 125.0630B| ignorare non potest. Unde sanctus Augustinus in libro quarto contra Julianum, dicit: « Nos certe, si eos in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus. Quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est, et quod post patientiam dat locum poenitentiae, nolens aliquem perire. » Quod cur fiat sanctus demonstrat Gregorius (hom. 13 in Evang.) exponens Scripturae testimonium: Altissimus est enim patiens redditor (Eccli. V), « quoniam et patitur mala nostra et reddit. Nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat. »
568 INTERROGATIO PRIMA. 125.0629C| Aiunt enim primo capitulo: Uxor domini regis Lotharii primo quidem reputata est de stupro, quasi frater suus cum ea masculino concubitu inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, scelus fuerit operatus, et inde ipsa conceperit, quapropter ut celaretur flagitium potum hausit, et partum abortivit. Quae ipsa denegans, probationis auctore testibusque deficientibus, judicio laicorum nobilium et consultu episcoporum, atque ipsius regis consensu, vicarius ejusdem feminae ad judicium aquae ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio regio, decreto quo suspensa fuerat est etiam restituta. Sicque post spatium temporis, 125.0629D| utrum de eadem re an de commisso post initum conjugium, a quibusdam episcopis talis sicut vobis transmittimus conscriptus habetur libellus, et per quorumdam ora vulgatur, quia per secretam confessionem, quam libellus iste designat, vos caeteri omnes episcopi, assumpta parabola, eam debeatis funditus a maritali connubio removere, et si etiam amplius exegeritis, cogetur vobis dare libellum manu sua firmatum, ut sicut Ebo quondam Rhemorum episcopus per libellum secretae confessionis a sede et ordine est submotus, ita et ista per libellum secretae confessionis a maritali removeatur consortio. 125.0630C| Sed et de venerabili Rhemorum archiepiscopo nobis est dictum quoniam tali facto consentiat, et per episcopos, Wenilonem scilicet Rothomagensem archiepiscopum, et Hildegarium episcopum, verbo vices suas impleverit, et per Adventium, qui cum eo Rhemis pro hac causa locutus fuerat, litteras consensus sui ad placitum regis et ad conventum episcopalem direxerit, et per eumdem Adventium litteras suas exinde ad apostolicam sedem transmiserit. Unde quid inde ex veritate secundum auctoritatem tenendum sit, a vobis per veritatem, quae Deus est, remandari nobis deposcimus. Textus autem libelli octo capitulorum hujusmodi esse dignoscitur:
- CAP. I.
« Nos episcopi, qui in Aquensi palatio 125.0630D| nuper vocati convenimus, quid ibi sensimus, quidve reperimus, ad notitiam fratrum et coepiscoporum deducere curamus, ut ipsi aurem cordis et corporis accommodantes discernant, et unanimi consilio inveniant quem exitum et quem finem hujusmodi causae imponant.
- CAP. II.
« Gloriosus rex Lotharius, familiare et secretum colloquium nobiscum habens, humiliter devota puritate suas speciales ac proprias necessitates, consilium et remedium quaerendo, exposuit. Nos quoque suae bonae voluntati congratulantes, lacrymis ipsius et suspiriis invitati, et ad compassionem 125.0631A| flexi, Domino inspirante, petenti, quaerenti et pulsanti, consilium dedimus et medicinale remedium adhibuimus.
- 569 CAP. III.
« Tunc isdem rex lugubri voce, quod nos quidem non sine moerore et dolore prosequimur, coepit nobis dicere de sua uxore, quam desideravit habere, quod ipsa obnixis et continuis precibus postularet ut vinculis conjugalibus absoluta, maritali videlicet toro, ut ipsa testabatur, indigna, sacrum velamen suscipere, et Christo Domino servire mereretur.
- CAP. IV.
« Interea missus ipsius reginae nos accersivit, orans ut illam adire non tardaremus. Ad quam nos accedentes, ipsa occurrere festinavit, et pene ad pedes nostros devoluta, coepit his verbis multum 125.0631B| imprecari, propter Deum, inquiens, et propter ministerium vestrum, obsecro vos ut mihi verum consilium detis.
- CAP. V.
« Cui nos e vestigio respondentes: Utinam, aimus, Dominus nobis consilium, quod tibi veraciter et salubriter demus, administret: tantum tu dic nobis pura et veraci tuae conscientiae confessione, quid est unde consilium tam expressa obtestatione requiris; quia aliter tibi quod petis praestare non possumus, nisi rei veritatem agnoscamus. Hoc tamen praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas: 125.0631C| sed, sicut superius monuimus, rei veritatem, sicuti est, nec plus nec minus pandas, nosque, Domino donante, consilium et auxilium tibi praestare decertabimus, ut nequaquam a tua justitia in aliquo defrauderis.
- CAP. VI.
« Nequaquam, ait illa, teste Deo et propria conscientia, teste etiam meo confessore, aut a dextris aut a sinistris aliter dicam, vel de me fatebor, nisi quemadmodum in veritate est. Recognosco, inquit, et de me ipsa scio, quia non sum digna in conjugali copula permanere; et inde vobis testem adhibeo praesentem episcopum Guntharium, cui ego confessa fui: ipse enim novit quia ego non sum digna. Quae etiam mox se vertens ad ipsum episcopum, implorando aiebat: Rogo, inquit, episcope, ut 125.0631D| istos tuos confratres, sicut melius scis, intelligere facias quia ita est sicuti de me testimonium perhibui. Cui memoratus episcopus: Bonum est, inquit, ut tu ipsa istis meis confratribus quod adhuc latet aperias, quatenus ex tuo proprio ore quod dijudicent audiant. Et illa: Quid necesse est, ait, ut aliter dicam nisi sicut tu nosti? propter Deum tibi sit, ut tu eis manifestes meam necessitatem, quo pariter cum seniore meo mihi licentiam detis, ut quod desidero faciam; quia, inquit, pro toto mundo nolo meam animam perdere: et ideo rogo vos propter Deum, et propter ministerium quod suscepistis, ut mihi quod postulo ad salutem animae meae non denegetis.
- CAP. VII.
« Tunc nos episcopi tentantes requisivimus 125.0632A| an ipsa ulterius vellet inde aliquam querimoniam movere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni satisfactum fieret. Ad quod illa libera voce: Per eam fidem quam colo, ait, vobis coram Deo promitto quia in aeternum nec per meipsam nec per meum ingenium ullam inde querelam movebo.
- CAP. VIII.
« Quid denique a saepefato confratre nostro, de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis 570 conscius exstitit admodum poenitente, didicimus, hoc fratribus et coepiscopis, juxta conditionem datae licentiae, viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum statuant. »
RESPONSIO. 125.0632B|
De hujus libelli serie superfluum duximus per singula quasi respondendo disserere, cum ipse sibi sufficiat ea quae continet demonstrare, et nec nostrae laudis assertione indigeat nec vituperationem refugiat. Tamen quod in quinto capitulo ipsius relegimus dictum de qua agitur feminae: « Hoc praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis, aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas, » mirum est si ante non fuit cognitum quod ab ea erat dicendum, 125.0632C| cur talia eidem feminae ante confessionem fuere praemissa: et si pluribus quae dicenda erant ante fuerunt percognita, cur quasi sub secreta confessione quae dicta sunt profitentur esse recepta. Sed hoc modo accidere potuisse putamus, quia sicut legimus in litteris divinitus inspiratis, non semper adest prophetis spiritus prophetiae, dicente Eliseo de Sunamite ad Giezi puerum suum: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27); et quando vult iterum idem spiritus adest prophetis. Unde et Achias, divino Spiritu inspiratus, ad uxorem Jeroboam dicit, mox ut audivit sonitum pedum ejus introeuntis per ostium: Ingredere, uxor Jeroboam, 125.0632D| quare te aliam esse simulas? (III Reg. XIV.) Quapropter si Domini Spiritus, quoniam, testante Apostolo (Ephes. IV, 11), et pastores Ecclesiae prophetae sunt, revelavit auriculam alloquentium mulierem, ad se cum simulatione fortassis advenientem, in potestate ipsius spiritus est, qui ubi vult spirat, ut occulta revelatione illis suggesserit, eidem mulieri Dei et sua auctoritate praecipere, ne eis simulata praesumeret quoquomodo indicare. Nos autem de incertis diu disputare non volumus, qui certa ex Scripturarum auctoritate proferre valemus. Nam de adhortatione ad confessionem dictum legimus: Revela Domino viam tuam, et spera in eum (Psal. XXXVI, 5). De subsequente autem adhortationem confessione item legimus: Dixi: Pronuntiabo injustitiam meam Domino, 125.0633A| et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5). Huic quoque confessioni a Domino repensa est remissio, non punitio, quae non est extorta per metum, sed prolata ad indulgentiae spem per medicabile hortamentum, ut item dixit: Et ex voluntate mea confitebor ei (Psal. XXVII, 7); nec invitata ad praesentem honorem, sed ad futuram beatitudinem, quia scriptum est: Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 1, 2). Ille enim 571 ante lucem surgit, qui a Dei custodia per negligentiam mandatorum ejus se alienans cadit, et ante diem venturi saeculi in hac vita quae nocti est similis, honoribus extolli ac proficere appetit. Sedendum ergo prius est per poenitentiam, ut post recte surgamus 125.0633B| per indulgentiam, quia quisquis nunc se sponte per poenitentiam non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Qualiter autem non exaltari, sed humiliari per confessionem et poenitentiam debeamus, Dominus in Evangelio Lucae habitum poenitentis demonstrat, dicens: Olim in cinere et cilicio sedentes poenitentiam egissent (Luc. X, 13); et in psalmo: Humiliavi in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13); et: Induebam me cilicio (Psal. XXIX, 8); et: Factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8); et: Cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10); et: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. V, 8). Unde et sacri canones jubent (Conc. Agat., can. 15) ut poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem 125.0633C| manuum et cilicium super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Et (conc. Afr., can. 10): Manus impositionem, cujus crimen vulgatum est, ante absidem accipiat; quod unusquisque publice poenitens ab episcopo suo, de cujus parochia est, debet suscipere. Illud autem quod generaliter laedit Ecclesiam, a synodo, id est conventu episcopali, medicabiliter debet sanari. Et miro modo hic libellus episcopalem, qui pro causa generali fieri debet, et secretam describit confessionem, quae specialem postulat medicinam. Sed et septimum capitulum, in quo tentando interrogatur femina jam designata, ut ibi scriptum est: « Utrum inde aliquam vellet querimoniam removere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni 125.0633D| satisfactum fieret, » ex quo juratio demonstratur elicita, tarditatis nostrae est ingeniolo suspectum; ideo a nobis nihil est inde responsum, ne deviare aut a legali tramite aut a capituli semita videamur. De eo etiam quod in praemissi libelli octavo capitulo scriptum est: « Quid denique a saepe fato confratre nostro de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis conscius exstitit admodum poenitente didicimus, hoc fratribus et coepiscopis juxta conditionem datae licentiae viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum 125.0634A| statuant, » sciant et quicunque venerandi episcopi, et reges gloriosi, et omnes in sinu matris Ecclesiae collocati, quia hanc latentem causam sub hac conditione potius ignorare quam scire volumus, pro causis quas ostendemus. Videlicet, quia nimis habemus de peccatis nostris, et nobis a secrete confitentium devotione confessis, et a nobis subditis publice et pondere gravi commissis, ad quae deflenda oculi nostri nequaquam sufficiunt: quanto magis illa quae latent, et per alios sanari melius quam per nos possunt et ablui, curiositate, quae grave est, ut dicit Gregorius, vitium, illa discere et audire quaeramus. Unde superadjecto cumulo 572 sic lugeamus, sicut ille pius et sanctus vir, cui illa femina confessa fuit, tristissimus et angustians atque poenitens, 125.0634B| quia illius confessionis conscius fuerat, sicut ibi scriptum est, luxit. Sed legimus quia luxit Samuel Saulem, quoniam abjecit eum Dominus, ita ut Dominus diceret ei: Usquequo tu luges, Saul, quoniam ego abjeci eum? (I Reg. XVI, 7.) Sed non legimus eum cuiquam manifestasse pro quo illum peccato luxerit, nisi ipsi Sauli, et quantum lacrymae ipsius inde Domini auribus intimarunt. Altera causa est quia Spiritus sancti oraculo cautum esse dignoscitur ut quique peccantes peccatorum suorum latentes causas spiritalibus senioribus patefaciant, qui sciant et sua et aliena vulnera curare, et non detegere ac publicare. Et propterea in sacris canonibus Africani concilii scriptum habetur (can. 99). Ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli 125.0634C| proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur; et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis non potest convincere. Quid est enim crimen confesso nolle communicare, nisi confessionem criminis publicare? Et quantiscunque episcopis femina ipsa secreta confessione delictum suum prodiderit, sic quasi uni dixerit, secretum haberi debebit. Unde Augustinus exponens sententiam Levitici: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut 125.0634D| ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam (Levit. V), ita dicit (Quaestionum in Lev., lib. III, c. 1): « Hoc enim, inquiens, videtur dicere, peccare hominem, quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua juratur testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit, id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat illi indicavit, ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem hujus peccati, et timorem proditionis hominum, non parva exstat plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non audierit, et coram nobis de re quam nobis indicaverat 125.0635A| falsum juraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non expressit cui hoc indicandum esset, utrum illi cui adjuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum qui persequi non potest irrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum, sive ad Deum pro illo placandum, sive ipse confessioni adhibeat medicinam et caetera quae ibi prosequitur. » Quod autem de uno peccato diximus, de aliis etiam 573 debet intelligi. Et Salomon dicit: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, animi celat commissum (Prov. XI, 125.0635B| 13). Et sanctus Gregorius in Pastorali regula (part. II, cap. 5) dicit: « Tales, inquiens, sese qui praesunt exhibeant, quibus subjecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio ac lacrymis orationis lavent. » Et notum de seipso unicuique constat, quia nemo est qui praelato suo peccata sua prodere non erubescat, si se denudari vel publicari putaverit. Et in Carthaginensi concilio praecipitur (conc. Carth. IV, can. 23): « Ut episcopus nullius causam audiat, de qua ei necesse erit publice judicare, absque praesentia clericorum suorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, 125.0635C| nisi praesentia clericorum suorum confirmetur. » Et Dominus in Evangelio delinquentem, adhibito uno vel duobus praecipit commoneri (Matth. XVIII), ne quando ad Ecclesiam fuerit deferendum, qui monuerat, non corrector, sed, deficientibus testibus, judicetur potius criminator. Tertia causa est quia de absconditis judicare non possumus, nec debemus, quae nos latent, sicut et haec causa, quae latens in ante fato libello pronuntiatur, et nesciri a nobis perpetuo cupitur, si secreto consilio sanari nequitur. Et quoniam de latentibus judicare non possumus, beatus Innocentius ad Exuperium Tolosanum scribit episcopum (epist. 11, cap. 4), requirentem cur communicantes viri cum 125.0635D| adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur, cum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnet. [Quia viros suos, inquiens, mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur: virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.] 125.0636A| Textus libelli septem capitulorum taliter continetur.
- CAP. I.
« Postquam domnus noster Lotharius, serenissimus ac gloriosissimus rex, Tetbergam cum consensu et voluntate fidelium suorum ad conjugium more regali sibi sociavit, et discordiarum querelae inter eos coeperunt exoriri, dictum est eidem principi a quibusdam quomodo memorata Tetberga scelus quoddam horribile ac nefas patratum vulnus occultum in animo sive in corpore haberet, in quo Deum graviter offensum haberet, pro quo etiam illi non esset digna, neque liceret vel eum deceret ad conjugium eam amplius habere.
- CAP. II.
« Ex opinione vero praemissa, quae de illa per ora quorumdam volitabat, praefatus rex in 125.0636B| conspectu fidelium suorum secrete ac manifeste 574 frequenter collocutus fuit, et cum eis rationes habuit, unde judicium postea per ipsorum consilium exstitit factum, sed non divina pietas indulgens rei veritatem manifestare voluit, sed cum postmodum ad fratrem suum Ludovicum imperatorem in Italiam devenisset, illuc apertius patratum scelus est illi manifestatum.
- CAP. III.
« Proinde ne suspicio ista et nequissima fama de uxore regia diutius inexaminata aut improbata maneret, quatenus idem dominus noster certior securiorque effectus de hac causa, cum quae illi agenda erant more regali liberius exsequerentur, convenerunt jussu ejusdem principis, anno videlicet Incarnationis Dominicae 860 et regni ejus V, indictione 125.0636C| VIII, V Idus Januarii, Aquis palatio, Guntharius summus capellanus et Teotgaudus archiepiscopi, Adventius et Franco episcopi, Hegil, et Odelingus abbates, sive alii fideles ejus. Quibus omnia superius inserta referens, jubendo monuit praescriptos episcopos atque abbates, dirigens ad illam ut de praedicta fama apud eam omnem rei veritatem perquirerent, sicuti et fecerunt. Nam ipsa confessa est eis, coram Deo et angelis ejus, omnia quaeque in illa erant, omneque secretum juxta exortam famam penitus apparuit illis, ipsique reversi nuntiaverunt praedicto regi quod ad uxorem non liceret illi eam habere.
- CAP. IV.
« Primus Guntharius dixit: Confessa est Deo et nobis quod vulnus in se haberet interius, 125.0636D| non tamen sua sponte, sed violenter sibi illatum, pro quo indignam se esse omnino judicavit ad regalem sive maritalem torum jam ulterius accedere, et nullatenus posset pro praedicto scelere, quod turpe est dicere, conjugium famulare cum eo, vel cum quolibet amplius habere: et ideo deprecata est licentiam sibi dari mutandi saecularem habitum, et a virili commistione discedendi, nulla interveniente fraude iracundiae, vel etiam voluntate, quam contra eumdem regem haberet, sed ut, illa discedente, ipse animo et corpore solaretur, et ipsa quod inique egit, per Dei misericordiam, et eorumdem episcoporum orationes, deflere potuisset.
- CAP. V.
« Adventius dixit: Hoc me facinus et 125.0637A| factum hactenus latuit, et nefas est illud ut deinceps more maris et feminae simul conveniatis. Et si tamen, ut prius fuit, vobis esset amabilis et dilecta, darem vobis consilium secundum ministerium mihi commissum, et probarem omnino ne ulterius lateri vestro sociaretur sicuti conjux, sed juxta petitionem ejus velum accipere et habitum mutare hoc permitteretis.
- CAP. VI.
« Similiter Teotgaudus archiepiscopus dixit atque consensit.
- CAP. VII.
« Egil abba, vice ejusdem Tetbergae, ita faciendum suasit et petiit ut, quia non sua sponte, sed vi oppressa rem nefandam perpetraverat, tribueretur ei facultas velandi, et locus quo patratum vulnus sanaret: quod vero simpliciter, et nullo 125.0637B| incumbente timore, aut qualibet occasione vel voluntate, sed pro Dei amore et animae suae solutione petebat. » De hoc libello rationabilius tacere quam respondere delegimus, quoniam sicuti praemisso irrationabilitate ex majori parte habetur 575 consimilis, ita veritati et rationi adeo habetur dissimilis, ut credi non debeat a praefatis confectus episcopis. Sed et in quodam tomo, quem ex integro propter sui prolixitatem hic scribere devitavimus, cujus initium est: « Anno ab Incarnatione Domini 860, indictione VIII, mediante Februario mense, decernentibus gloriosis regibus Ludovico, Carolo atque Lothario juniore, in generali conventu optimatum ex regno almi Lotharii, actum et concilium episcoporum 125.0637C| Aquisgrani palatio, Guntharii Agrippinensis, Theotgaudi Treverensis, Wenilonis Rothomagensis, Franconis Tungrensis, Hattonis Virdunensis, Hildegarii Meldensis, Hilduini Aviniensis. »
- CAP. XV.
Ad locum de femina unde agitur, ita scriptum reperimus: « Porro illa, nulla securitate hoc celandi aut superandi fulta, primo regi ordinem perpetrati reatus, ut fama fuerat, enarravit. Deinde quibusdam episcoporum simul et laicorum idipsum enucleavit. Postea quoque chartulam suae confessionis, suo rogatu conscriptam, in nostra omnium et multorum laicorum praesentia, in manu gloriosi regis Lotharii porrexit, moxque coram omnibus palam locuta: Domine mi rex, inquit, propter Deum rogo, et propter vestram mercedem, ut mihi poenitentiam 125.0637D| agere liceat, quoniam et verbis et scripto confiteor me conjugalem copulam non mereri, ideoque prostrata suppliciter expostulo ut mihi jam nunc et deinceps non denegetis quod meae saluti posthac succurrere potest. » Textus itaque illius scripturae haec verba et hunc sensum continebat: « Ego Thietbrihc, quam feminei sexus imprudentia, et fragilitas fefellit humana, et conscientia delicti mordet, propter spem salutis animae meae, et propter fidelitatem erga seniorem meum, veram confessionem coram Deo et sanctis angelis ejus, ac venerabilibus episcopis, sive nobilibus laicis, sic profiteor, quia germanus meus Hucbertus clericus me adulescentulam corrupit, et in meo corpore contra naturalem usum 125.0638A| fornicationem exercuit et perpetravit. Hoc testificor teste mihi conscientia mea, non aliqua malevola suggestione persuasa, neque violenti necessitate compulsa, sed simplici voluntate rei veritatem sicuti est professa. Sic me adjuvet Dominus, qui peccatores salvare venit, et peccata simpliciter ac veraciter confitentibus veram indulgentiam promisit, si nihil fingo, si vera propria voce pronuntio, et litterarum chirographo rem gestam confirmo; quia tolerabilius est mihi imprudenti ac deceptae feminae, coram hominibus culpam simpliciter confiteri, quam ante tribunal Domini erubescere atque aeternum vae habere. »
- CAP. XVI.
« Hoc itaque recitato astantium animos horror pariter ac dolor perculit, ac de tanta licentia diabolicae fraudis sacerdotum pectora gemitus complevit. 125.0638B| Sed quamvis ista ejus confessio credibilis appareret, tamen ne forte pro aliqua deceptione, aut pro timore alicujus, saepe dicta mulier mentiretur, denuo memoratum regem alloquentes, magnis eum obtestationibus astrinximus ut nobis confiteretur si eam suasione aut comminatione ad seipsam fallaciter criminandum compulisset. Econtra ipse cum maximis attestationibus 576 nobis declaravit, solam rei veritatem illam confiteri se persuasisse, nec in ea causa industriose aliquid amplius egisse. Referebat etiam nobis in ipsa hora quomodo postquam primum infandam rem audivit, et veram credidit, quantum inde doluit quantumque sibi inopinatum malum et minime optata fors displicuit. Qualiter denique rem foedam patienter ferre, et nisi jam tantum 125.0638C| fama cucurrisset, occultare voluit, et quantum potuit fecit. Unde et falsum judicium se sciente pro verifica examinatione suscepit et toleravit, ut si fieri posset tanta turpitudo incredibilis appareret, et sic in mundo evanesceret, ipseque coram saeculo in tam ignominiosa macula et ruinosa offensione non remaneret. Postquam autem revelata pestis latere non potuit, ac ipse pondus tanti opprobrii ferre nequivit, maxime cum partibus Burgundiae atque Italiae discurrens nimis diffamatam ac divulgatam foeditatem exhorruit, non est passus hanc causam sine episcoporum examine diutius subsilere. Revera lacrymosis suspiriis multipliciter id sibi de memorata femina inculcatum, et in hoc etiam regno a plurimis affirmatum non sine gemitu repetebat. 125.0638D| CAP. XVII. « Nos igitur rursus eamdem mulierem primum secreto, deinde coram laicis adivimus, eamque cum adjuratione divina monitis pluribus exhortati sumus, ne sibi ullo modo falsum crimen inferret, aeternarum quoque poenarum minis, si hoc faceret, deterrere curavimus: iterumque de nostro consilio et auxilio, tuitione ac defensione contra omnes insidias vel violentias securam reddidimus, tantum ut nobis jam tunc fiducialiter confiteretur utrum persuasa an compulsa ad seipsam criminandum fuisset. Ad haec illa aspero intuitu nos redarguens: Putatis, inquit, ut meipsam pro aliqua re in mundo ita perdere voluissem? Sicut enim confessa fui, sic confiteor, et sic confitebor. Tantum obsecro 125.0639A| propter Dei amorem ut meis precibus desideratam misericordiam jam modo concedatis. Hinc nostra sollicitudo requisivit an ipsa ulterius inde aliquam vellet querimoniam movere, aut aliquas aliquando insidias moliri, si suae petitioni fieret satisfactum. Cujus obligationem et nostra illico unanimitas ita prosecuta est: Scias, o filia, quia si nostram in te tuamque confessionem sententiam exspectabis, ut te divinae et canonicae comprehendat auctoritatis censura, et indissolubilis incipiat ligare sacerdotum catena, unde adhuc potes recuperare, si tamen potes, ulterius, ut aestimamus, non recuperabis. Sic et laici plurimum eam admonuerunt, maxime ipsius familiares et amici admodum illam, ne se deciperet, pulsando increpabant. Ipsa tamen, veluti si ejus conscientiae 125.0639B| secretum intuentium oculis visibiliter appareret, immobilis in sua confessione perduravit.
- CAP. XVIII.
« Quid longius immoremur? Jam omni dubietate remota, et rei veritate comperta, novum auditu scelus, nefandaque pollutione horrendum, praesertim cujus fetorem jam diu per innumeros longe lateque fama disperserat, ne praesentibus ac futuris pestiferam corruptionem inferat, nisi severius diligentiusque evellatur, nulla levi cura vel indulgentia tractandum visum est. Non enim dubium est quia naturalis inter fratrem et sororem concubitus veniam temporalis non meretur honoris, et nihil aliud restat 577 quam vindicta et poenitentia. Nec habet ulterius progrediendi occasionem damnabile crimen, quod statim a praevaricatoribus multa quae 125.0639C| fuerant licita penitus amputat; ideoque hoc eo rarius a saeculo contigit, quo constat quia nullus inde exemplum sibi praesumpsit, quod nunquam veniale apud mundi gloriam esse potuit. Sed cum quilibet aliquoties in hanc miseriam lapsi sunt, non de exemplo alterius accidit, sed de antiqua diaboli fraude, et simili fragilitatis impulsu ac praecipitio recens et quasi nova ruina fuit. Istud autem contagionis genus, quod nunc incipit esse novum, et antea nobis erat inauditum, cavendum est ne morbosam pestem et incurabilem luem generi transmittat humano, ut ita videlicet origo perniciosa funditus exstirpetur, quo nullum exemplum nullamque fragilibus relinquat occasionem: ne forte, quod absit, talis consuetudo 125.0639D| inolescat, qua naturalem consanguinitatis concubitum quis devitet et fornicari contra naturam in proprio genere, leve hoc aestimans malum, licentius assuescat.
- CAP. XIX.
« His ergo consideratis et diligenter perspectis, lugendam incesti pollutionem, in publicum exhalatam, publicae poenitentiae satisfactione purgandam decrevimus. » Hinc breviter praelibamus, in processu plenius ostensuri, quia hujusmodi confessionis libellum fieri Leo papa manifestissime prohibet (epist. 36, ad episc. per Campaniam), sed et perinde uxorem a viro discedere posse neque auctoritas sacra permittit. Quia etiam haec femina suae accusationis libellum non episcopis, ut ibi scriptum est, sed regi porrexit, 125.0640A| et laicis sua crimina denudavit, rex legale judicium construat, et secundum legem ac justitiam laici conjugati laici regis conjugem judicent; et si de eorum judicio ad episcopale judicium venerit, secundum leges ecclesiasticas episcopi ei judicium medicinale imponant. De hoc quod ibi scriptum est, quod de tali facto rex doluit, et contristato ei actio ista displicuit, cavendum illi est ne tristitia ejus non sit ablutio, sed sceleris, quod absit, confessio. « Haec enim est, ut doctores scribunt Ecclesiae, et venerabilis presbyter Beda illorum sequens sententiam dicit, superni justitia judicii, ut plerumque reprobi et agnoscant se et fateantur errasse, certamque erroris sui poenitudinem gerant, nec tamen ab errando quiescant, quatenus eadem confessione ac poenitentia 125.0640B| contra se ipsi testimonium dent quia non nescii delinquunt, dum a peccato quod culpant, cohibere detrectant, eoque justius pereant, quo foveam perditionis, quam praevidere valuerunt, declinare neglexerunt. Unde scriptum est de Herode (Marc. VI) quia contristatus est rex pro Herodiadis petitione. Talis quippe est tristitia Herodis qualis poenitentia Pharaonis et Judae, quorum quisque facinora sua, postquam accusante conscientia invitus prodidit, vecors augmentavit. Itaque Herodes caput Joannis petitus, tristitiam quidem praetendebat in vultu, quia se ipse damnaret, ostendendo cunctis liquido quia insontem noverat et sanctum, quem erat neci daturus. Verum si diligentius cor nefandum inspicimus, laetabatur occulte quod 578 ea petebatur quae et antea facere, 125.0640C| si excusabiliter posset, disponebat: qui si caput Herodiadis peteretur, nulli dubium quia nec vellet dare, et veraciter tristis abnueret. » Unde et hic domnus noster rex, superni spectatoris intendens oculos, qui corda omnium conspicit, et cui cogitatio hominis confitetur, diligentissime ponderet si aequo dolore acciperet, et aequa vultus serenitate eum respiceret, a quo tunc forte audiret: Quia a te feminam istam absolvis, nec illa talem vel talem tibi quocunque modo ulterius unquam approximare permittas. De hoc quod rex profitetur quia falsum judicium, se sciente, pro verifica examinatione suscepit, scientes de omnibus judiciis nostris aequissimo judici et regi regum rationes nos subtilissime 125.0640D| reddituros, quae sentimus absque respectu personae, veritate cogente, proferimus. Scilicet quia contra legale decretum et evangelicam veritatem agere praesumpsit, dicentem: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7); qui, ut iterum scriptum est: Illusores deludet (Prov. III, 34), ut sacrilegus, quia contra sacra sacramenta per contemptum et illusorie fecit, poenitentiam accipiat dignam et peragat, consentientes autem ei, si qui fuerunt, legalibus et ecclesiasticis judiciis supponantur. Caeterum quod ibidem subsequitur, quia eadem femina secundum suas multas postulationes publica poenitentiae satisfactione purganda decreta est, si in judicio legali posita, rationabiliter et juste illud evasit, comite aequitate vel indulgentiae pietate, bene utcunque se habet, 125.0641A| ita tamen ut contra Apostolum licentia separationis ejus scandalum non fiat infirmis, et virum suum moechari non faciat: sin autem, audire cum fautoribus suis apostoli verba debuerat: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3); quoniam quae se apud regem et nobiles laicos accusaverat per scripturam, sicuti secundum leges Romanas quisque accusat alium sub conditione eisdem legibus designata, consequens non videtur ut ab his legaliter non judicata, vel indulgentia principalis sententiae absoluta, ab episcopis poenitentia publica mulctari debuerit, cum in judicio legaliter disposito etiam carnifices absque prolato judicio reum ad tormenta non pertrahant, nec sine indulgentia principali vinculis colligatum absolvant. Quod denique post valida 125.0641B| auctoritatum testimonia, sed parum aut nihil illa quae de praefata femina acta sunt confirmantia, imo et his quaedam contraria, ibidem subsequitur: « De rege autem nostro, et ejus fragili juventute, et labili incontinentia, ne populis regnoque ipsius periculum inferat, consuli adhuc magna necessitas imminet: et ideo summopere flagitamus, collegii vestri consilio et sincera cooperatione nos in Domino a vobis velociter consolari, atque confortari, » mirabili dictu pendens nobis visa est prolata sententia, quoniam quae requiratur exinde consolatio non profertur, nec unde consilium dari debeat demonstratur. Quapropter expressius interrogati ab aliis, si conjugium haec copulatio inter domnum regem et saepe dictam feminam 579 fuerat, quae inde sacra auctoritate docente sentimus, 125.0641C| in processu operis ostendemus. Si vero concubinalis commistio, vel incestualis pollutio exstitit, et exinde, quae in sacris paginis invenimus collecta, monstrabimus. Interim tamen hujus tomi scriptorum cum venia commonemus, quia tutius fuerat exspectare atque expetere collegii generalis consilium ex his quae de praedicta femina gesta sunt, et in eodem consilio, quod nunc requiritur de domno rege consilium caperetur, quam nunc, ut ex antiquo solent proverbiales dicere, post tempestatem buccinam insonare, quia scriptum est: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 26); et: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24).
INTERROGATIO II 125.0641D| De eo quod nobis scriptum est quosdam dicere, quoniam ad instar secretae confessionis quondam Ebonis episcopi, de argumentis hujus causae latentis ex confessione praefatae feminae debeat judicari.
RESPONSIO. Forte laici et hujusmodi homines dicunt, qui ecclesiasticas leges ignorant, et episcopali tunc temporis non interfuere judicio, sed quae acta sunt auditu conjiciunt vitioso. Unde nos, qui in eodem concilio fuimus, certa notitia, et ex eisdem gestis episcopalibus, et illo ipso scripto quod Ebo manu sua firmatum concilio protulit, ostendere possumus, quia praefatus episcopus in synodo accusatus judices sibi elegit, libellum de secessione a ministerio pontificali 125.0642A| propter pondera peccatorum suorum manu sua subscriptum synodo sacrae porrexit, ipse juxta libelli tenorem confessus testes adhibuit, et sic demum, secundum confessionem suam testibus et scriptura subnixam, ut judicum electorum judicio a ministerio episcopali recederet sententiam synodalem accepit, abiit, et recessit. Quapropter dicentes talia etiam ex nostra insinuatione cognoscant, quod de Christianae doctrinae usu ignorare non possunt, quoniam sicut alius ordo, ita et alia causa et lex causae viri est et uxoris, et alia non solum episcopi, verum presbyteri, atque diaconi. Nam, docente evangelica et apostolica veritate: Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, et mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir (I Cor. VII, 4). Qua potestate corporis, sicut 125.0642B| auctores exponunt, usus genitalium designatur, quibus abuti conjuges non debent ad alios, sed uti eis nuptialiter inter seipsos. Alioquin, sicut et Apostolus de se dicit (I Cor. IX), quisque Deum timens potestatem habet castigandi corpus suum, et servituti subjiciendi, et ad mortem usque pro Christo tradendi, atque secundum communem ac licitum usum caetera membra sua movendi, et corporis 580 curam agendi habet. Sub quo sensu idem Apostolus sequitur: Et alligata est mulier lege viri quandiu vir ejus vixerit: mortuo autem viro soluta est a lege viri, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 27). Et vir non potest uxorem suam dimittere quacunque de causa, et nulla alia nisi sola fornicationis causa, et si dimiserit eam, vivente illa non potest aliam ducere, 125.0642C| nec illa viro suo vivente alteri nubere, quia scriptum est: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. X, 9). Deus enim conjunxit, unam faciendo carnem viri et feminae. Hanc homo non potest separare, nisi solus forsitan Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittit: Deus separat, qui et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habet uxorem quasi non habens. Separat autem Deus, non a maritali et uxorea secundum Deum inita conjunctione, sed a carnali commercio et uxorei usus commistione. Quod si sufferre non possunt, non se fraudentur ab invicem, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi, et iterum revertantur in idipsum, ut non tententur a Satana propter incontinentiam. 125.0642D| In cujus tentationem per incontinentiam quisquis eorum adulterando inciderit, antidoto salubris poenitentiae remedium poenitendi, et per ecclesiasticam auctoritatem consequi perfectionem valebit. Episcopos autem, presbyteros, vel diaconos, qui mortali crimine dixerint se esse pollutos, secundum Valentinam Synodum (can. 4), a supradictis ordinationibus legimus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendacio falsitatis. Neque enim absolvi potest qui in seipsum dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit. Quam mortem sanctus Augustinus in sententia Deuteronomii: Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum 125.0643A| de filiis Israel, et vendito eo accipiens pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui (Deut. XXIV, 7), isto modo exponit dicens: « Assidue hoc dicit Scriptura, cum jubet occidi malos. Qua locutione usus est etiam Apostolus cum diceret: Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis? auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12,). Ex quo apparet eum voluisse intelligi, qui aliquid tale commisit ut excommunicatione dignus sit. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Sic et quod leges civiles ministerio reipublicae morte condemnant, leges ecclesiasticae degradationis vel excommunicationis judicio puniunt. In Africanis quoque canonibus legimus: Ut episcopus, qui se communicasse non communicandis 125.0643B| super se mentitus fuerit, episcopatum amittat. Uxor autem a viro tali colludio separari non potest. Huc accedit quod superius paulo posuimus, episcopus, presbyter, vel diaconus absolvi non potest, qui in se mortis causam dixerit, quae dicta in alium puniretur. Quoniam haec causa ab hac muliere, ut fertur, in se solam 581 non dicitur, quae multo magis in fratrem refertur. Idcirco, pro tali dicto, antequam et per eum vel confessa vel convicta clarescat in quem relative relabitur, separari non potest. Sed et episcopus, presbyter, vel diaconus, non ita ut vir et uxor, si in laqueum et tentationem diaboli inciderint, per manus impositionem remedium possunt accipere poenitendi: sed sicut Leo scribit (epist. 95, cap. 2), 125.0643C| hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa: nec perfectionem ad gradus redeundi ecclesiasticos poenitendo consequi praevalebunt, sicut de viro et femina, si adulteraverint, communionis perfectionem consequi poterunt, scribente Gelasio (epist. 6): Hujusmodi etiam, si forte subrepserint, tam qui ante peccaverint, detectos oportere depelli, quam sacrae professionis oblitos, praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos. » Et Siricius (epist. 1 ad Himerium): « Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem 125.0643D| clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. » Et sicut in aliqua corporis parte praecisus, aut publice poenitens, ad ecclesiasticum gradum canonice non potest accedere, vel in ecclesiastico gradu manere: ita nec dicamus, qui ante baptismum vel post baptismum inventus fuerit, ecclesiastici gradus munere potest perfrui, sacra auctoritate docente: cum eadem auctoritas praecisos, vel publice in adolescentia poenitentes, sive nuptias digamiae in laicali ordine non refutet: quoniam sicut aliud officium capitis, et aliud membri alterius pro diversitate est corporis, ita alia causa est 125.0644A| sacerdotis, et alia causa est plebis, aliaque pastoris, et alia gregis. Et secundum auctoritatem canonicam, vir et mulier, etiam causa fornicationis sejuncti, possunt mutua reconciliatione post poenitentiam in conjugio rejungi; episcopus autem, vel presbyter, sive diaconus, juste et secundum leges ecclesiasticas degradatus, ad gradum non valet denuo aspirare. Legat qui voluerit magni Leonis epistolas, et decreta Gregorii, in quibus inveniet episcopum, vel presbyterum, sive diaconum, post depositionem canonicam ad gradus ecclesiasticos aspirantem exsilio deportari, vel in monasterio sub poenitentia debere detrudi. Est etiam, quia mulier viro non potest dare libellum repudii, et viro mulieri dare libellum repudii, quod Moyses, et non Deus, Evangelio teste, permisit, Dominus 125.0644B| ipse prohibuit. Et, Paulo docente, non atramento sed spiritu Dei vivi lex in cordibus justorum est scripta, sacrique canones, ut docent Damasus et Leo, eodem Spiritu sancto sunt conditi, de quo scriptum est: Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); et: Si quis spiritum 582 Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9); et: Spiritus est Deus, et, ubi vult spirat; et, dividit singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Quorum auctoritate canonum, sive pro infirmitate animae, sive pro corporis aegritudine, dato libello manu sua subscripto, ab Ecclesia, cui praesederat episcopus, et a suo se potest, si voluerit, removere officio, sicut beatus Gregorius in suis multoties designat epistolis, veluti ad Marinianum episcopum Ravennatium, et ad clerum ac 125.0644C| plebem Ariminensium, necnon et ad Anatolium diaconum, et ad Aetherium episcopum, atque ad Brunichildem reginam; sed et in Gallicanis canonibus de Potamio Bracarensi archiepiscopo evidenter agnoscitur. Non autem legimus, ut femina, libello Synodali porrecto conventui, a suo debeat conjuge separari, aut sine publico examinationis judicio a conjugali valeat jugo disjungi. Saepe enim cum maxima importunitate mulieres patimur reclamantes, quae cum sacramento, quanto magis cum libello porrecto, affirmare conantur, quoniam viri qui eas legaliter susceperunt illis non possunt concubitus reddere debitum, et alias multiplices imposturas opponunt. Illi vero econtra eas mentiri asserunt, sicut in multis rei comprobat exitus. Sed et viri uxoribus 125.0644D| plura, quae hic inserere turpissimum vel superfluum ducimus, solent objicere; quibus si facilem praeberemus assensum, innumera separatorum turba instituti a Domino conjugii legalia foedera violaret, quia si quocunque ut vellent modo, viri aut feminae lascivientes a jugo conjugii separari possent, ut aut aliis connubiis jungerentur, aut furtivis moechationibus polluerentur, libentissime se mutuo separarent, sicut in adulescentulis viduis pervidemus, quae ideo post absolutionem virorum velamen sacrum suscipiunt, ut licentius pluribus abutantur. Sed et interdum viri a legitimo se suspendunt conjugio, ut plurimarum complexus usurpent concubinarum. Quae Spiritu sancto praevidens, et cavere docens, inter caetera 125.0645A| de hujusmodi loquens Apostolus dicit: Volo juniores viduas nubere, filios procreare, matres familias esse (I Tim. V, 14). Unde cautissime ac prudentissime auctoritatis ecclesiasticae disciplinalis providit discretio, ut ab officio sacri ministerii, conscientia testimonium perhibente, viri ecclesiastici se removere et dignis poenitentiae fructibus possint insistere, quia in hoc negotio nullius voluptatis atque calliditatis potest intervenire occasio, sed solius humilitatis atque salutis devotio. Vir autem et mulier, quoniam auctoritate sacra dicente, jam non sunt duo, sed una caro, secreta confessione, vel porrecto libello, separari non possunt, sicut scriptum est: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. X, 9), nec quocunque alio modo, nisi manifesta fornicationis causa. 125.0645B| Et separati aut ita maneant, aut mutuo reconcilientur. Neque ita possunt disjungi, ut pars unius corporis in viro vel femina serviat continentiae, et pars in pollutione remaneat. Possunt autem ex communi consensu magis conjuncti ab opere uxoreo feriari, ut perpetuo amore continentiae Deo vacent. 583 INTERROGATIO III. De eo autem quod scriptum est: « Sed et de venerabili Rhemorum archiepiscopo nobis est dictum, quoniam tali facto consentiat, et per episcopos, Wenilonem scilicet Rothomagensem archiepiscopum et Hildegarium episcopum, verbo vices suas impleverit, et per Adventium, qui cum eo Rhemis pro hac causa locutus fuerat, litteras consensus sui ad placitum 125.0645C| regis, et ad conventum episcopalem direxerit, et per eumdem Adventium litteras suas exinde ad apostolicam sedem transmiserit, » ratio reddi debet. Si enim Pastor Ecclesiae et apostolorum primus, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis, cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptisma recepisset, sicut in apostolorum Actibus legimus (Act. XI, 4), rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus?
RESPONSIO. Unde ego Rhemorum Ecclesiae famulus omnibus credere veritati volentibus satisfacto, quia nec consensus, nec dissensus mei vices per praefatos, vel 125.0645D| alios quoslibet venerabiles episcopos, in hac causa verbo sive scriptura implevi, quia nec cum praenominatis episcopis post proximas Kalendas Novembris, usque ad tempus illud quando haec gesta sunt, fui locutus, nec ditionis meae est, ut eis debeam auctoritative quiddam injungere, nisi sicut et illi mihi possunt charitose quae voluerint imperare. Adventius autem venerabilis episcopus, et filius meus Hincmarus Laudunensis episcopus, gratia visitationis octavo Kalendas Februarias ad me Rhemis venerunt, et ex jussione dominorum, atque ex nomine confratrum nostrorum, ad conventum Aquisgrani palatio tunc proxime habiturum me, si pro infirmitate corporis possem, ire commonuerunt, sin autem ire ipse non 125.0646A| possem, aliquem coepiscoporum nostrorum, qui eorum tractatibus interesset, dirigerem. Unde inter alia colloquentibus nobis, et etiam de his, quae vulgante fama per laicorum, non solum nobilium, verum et plebeiorum ora audieram uxori domni regis Lotharii reputari, ut si forte proinde me et jussio principalis et vocatio sacerdotalis ad conventum ire juberet tutius et rationabilius esset, ut ad generalem synodum ventilatio et diffinitio hujusce rei, quae novitate sua audientium aures, aut pene tinnire, aut facit penitus continere, ex integro differretur, quia nec ego ire infirmitate corporis praepeditus, nec coepiscopum dioeceseos nostrae sine consensu provincialis conventus valerem dirigere, nec causa, quae sic generaliter ad omnes pertinet, cum pauco episcoporum 125.0646B| numero diffiniri deberet. Instante autem domno Adventio tantum ut irem, vel coepiscopum nostrum mea vice dirigerem, et illic causa nobis aperiretur, pro qua 584 vel meae exiguitatis persona, vel legati provinciae nostrae praesentia rogabatur, vespertina hora terminum collationi imposuit, et nec a me interrogatus secretam causam, quam praemissus libellus significat, nec spontaneus mihi aperiens, quia forte illam esse recognovi, quam ut praemisi audieram, et de qua plurimos episcopos, quando judicium purgationis exinde factum est, consultos didiceram, quamque, ut dicitur, etiam feminae in textrinis suis revolvunt. Interlucano appropinquante nocturno, venerandus Adventius ad suum divertit hospitium, et Hincmarus Laudunensis episcopus 125.0646C| se in notam mansionem recepit. Ego autem ut infirmus lecto decumbens, postquam melius habere coepi, propter quaedam tunc mihi in mentem venientia, quoniam religiosus Adventius mihi non dixerat, quare vocarer ad synodum, et ego multipliciter de quaestione impacta feminae cum eo locutus fueram, suspicans, ut praedixi, quod haec ipsa quaestio causa vocationis posset existere, fore melius cogitavi, ut litteras ei de pridiana collocutione nostra dirigerem, quarum exemplar quisque volet hic potest relegere. « Hincmarus nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri, et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem. 125.0646D| « De mihi impraemeditata isto in tempore quaestione, de qua jam talia ac tanta audieram, ut de ea modo nihil me auditurum putaverim, plurima heri, quantum mea permisit infirmitas, mutua sermocinatione locuti, tandem sicut melius et rationabilius nobis visum fuerat, finem eidem causae, ut synodo generali servetur, posuimus. Sed sicut jam vesperi, parum vos pro tempore tetigi, unde nunc expressius vestram fidissimam commonendo benigne satagere deprecor charitatem, quoniam secundum jussionem dominorum, et vocationem consacerdotum, ipse infirmitate detentus ad conventum vestrum ire non valeo, aut vice mea quemquam coepiscoporum, more canonico regulari collatione instructum, et prosequentibus 125.0647A| litteris commendatum, mittere nequeo, quia instantia missionis et brevitas temporis, non permittit ut dominos et coepiscopos meos in talibus consulam, sine quorum consultu, ut melius ipsi nostis, nihil, nisi quantum ad parochiam propriam pertinet, agere a venerandis regulis mihi permittitur, contra quas non sine ultionis periculo quiddam praesumitur, timeo ne domnus rex putet meam debitam servitutem se ab obsequio suo velle suspendere, et venerandi episcopi suspicentur, si quid secundum sacras regulas diffinierint, cupere quod mihi non convenit retractare. Unde vestra dilectio, quae meam devotionem ore ad os colloquens didicit, sicut de vestra bonitate confido, sine scrupulo aliquo me faciat excusatum, quia sicut salubrius sensi, sapientiae 125.0647B| vestrae exposui, et tantillus homuncio in re tam maxima, et personis eminentissimis, de qua a tantis viris talia acta sunt, et ex 585 qua tanti ac tales consulti sunt, sine plurimorum collatione, consultu, sive consensu, et antequam de hujusmodi Scripturarum auctoritates et Patrum decreta revolvam, ita sententiam finitivam depromere vel consensum non audeo adhibere, uti quidquid a vobis definitum regulariter fuerit, vel melius ac rationabilius quam mihi visum sit, a Deoplacito conventu vestro fuerit terminatum, priusquam id audiam, laudare vel retractare non debeo. Quapropter in calce hujus nostrae exiguitatis schedulae non mea sed magni Leonis verba ad Rusticum Narbonensem episcopum ponere dignum duco: « Ut in his, inquit 125.0647C| (epist. 95), quae vel dubia fuerint, vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. » Peto denique vestram amabilem charitatem, ut pro excusatione mea in vestro sancto concilio verbis vestrae prudentiae jungatis hujus diplomatis lectionem. » Processu denique temporis isdem domnus Adventius ad me missum suum direxerat, per quem ei has iterum litteras destinavi. « Hincmarus Rhemorum episcopus, dilecto fratri et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem. » Et post quaedam praeposita ex negotio, pro quo missum suum direxerat: « Caeterum licet mihi nihil 125.0647D| inde significassetis, conjicio legationem vestram, in qua vobis, sicut Deo gratias prudentia vestra vos docet, satis caute et provide est necesse incedere, quia talis est causa, et in tam eminentissimis personis, et in hujusmodi ordine, quae ab omnibus erit ut necesse cognosci, ita etiam ponderari: quoniam, ut Coelestinus scribit, universalis Ecclesia quaecunque novitate pulsatur. Est enim inter Regem regum, et regem terrenum, in lege prima primo homini in paradiso data, et a Deo et homine in Evangelio roborata. Est etiam de causa nobis hactenus inaudita, ex qua subtiliter necesse erit auctoritates sacras revolvere, et leges Christianas interrogare, pontificalem 125.0648A| auctoritatem in sui examinatione sincero et cauto gressu incedere, et quemque Christianum a recto itinere non deviare. Oportebit vos siquidem apostolico talia intimare quae ex corde et ore veraciter prolata, sicut scio quoniam facietis, divinis oculis debeant apparere, et ut nemo aliter postea valeat invenire, de nullorum consensu, sive episcoporum, vel quorumlibet laicorum, pro cujuscunque obtentus intentione apostolicae sedi suggerere, nisi de quorum scitis tractatu causam constare; ita nihilominus quae injuncta sunt exsequi, ut quantum fieri poterit, seniorem vestrum non possitis offendere, et praecipue quod egeritis sacris regulis non debeat obviare, vel, quod absit, divinae aequitati atque justitiae contraire. Haec, licet ex superfluo, sapientiae vestrae 125.0648B| scribo, quia charum vos habeo, et mihi dignati estis promittere, quod fidei vestrae me cum securitate possem committere, et a me voluistis exigere ut devotionem meam vobis studerem rependere. »
Alias autem litteras nec sedi apostolicae, nec cuiquam episcoporum, hactenus pro hac causa transmisi.
586 INTERROGATIO IV. Secundo capitulo nobis remandari deposcimus, si de commisso post initum conjugium reputatur, qualiter debeat iniri conjugium, qualisque lex habeatur conjugii, et qualiter vel pro quibus rebus valeat separari, et si post disjunctionem, utrum vir aut femina ad aliam debeat copulam aspirare, vel si pari 125.0648C| judicio quiscunque eorum in conjugio peccans debeat judicari.
RESPONSIO. Quia vero in praemissi libelli, ut ostendimus, octavo capitulo scriptum habetur, ut argumenta hactenus latentis causae percipientes errorem expellamus, et verum statuamus: et argumentum esse legimus, quod licet nondum sit, fieri tamen potest, et de conjugio agitur, ante quod saepe ab humana fragilitate delinquitur, saepe in ipso ineundo conjugio, saepe autem post initum conjugium, graviori noxa peccatur; ab ipsa radice incipientes, ponamus qualiter debeat iniri conjugium, deinde legem conjugii ostendamus, post autem si in conjugio peccatur, judicium et judicii ordinem demonstremus; ut quoniam 125.0648D| peccatum malum est, et malum natura non est, ac per hoc substantiale non est, sed in boni substantia coalescit, et ut accidens infirmitas medicina depellitur, cum regula, videlicet incolumitas naturalis, et medicina infirmitatis posita fuerit, deprehendetur certius fortitudo atque accidens laesio, argumento quasi hactenus latentis causae percepto, errorem expellere, et verum facilius statuere praevalebimus. Qualiter conjugium iniri debeat, et vetus et nova lex edocet, Domino per Moysem praecipiente, et in Evangelio demonstrante (Matth. I, 18): Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam 125.0649A| nuptiali celebratione convenirent, sicut in nuptiis celebratis idem ostendit, quas sua praesentia sanctificare, et miraculo ibidem patrato illustrare dignatus est, sed et sanctus Evaristus papa Romanus quartus a beato Petro in decretalibus ad locum ita scribit (epist. 1 in principio): « Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro jungatur. Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus, et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem videntur habere, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote 125.0649B| benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et consociata, a proximis tempore congruo petita, legibus dotetur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur, et Domino in actibus suis placeant. Taliter enim et Domino placebunt, et filios non spurios, 587 sed legitimos atque haereditabiles generabunt. Quapropter, filii charissimi et merito illustres, fide catholica suffragante, ita peracta legitima scitote esse conjugia. Aliter vero praesumpta, non conjugia, sed aut adulteria, aut contubernia, aut stupra, vel fornicationes, potius quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus est 125.0649C| praecepta divina custodire. Ea quoque deserere, praesumptionem fieri nulli dubium est. » Cur ergo indignum est unitatem Ecclesiae custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus. Si enim aliter praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos, qui semetipsos decipiunt. Sed et de ejusmodi genere conjugii angelus ad Joseph ait (Matth. III, 20): Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam, id est, desponsatam. Et beatus Siricius papa in decretis ad Himerium Tarraconensem episcopum (epist. 1), capitulo quarto ita dicit: « Quod non liceat alterius sponsam in matrimonii jura sortiri. De conjugali autem violatione requisistis si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc 125.0649D| ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. » Ex concilio Ancyrano capite decimo: De desponsatis puellis, et ab aliis corruptis: Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Unde etiam saepenumero et pluripliciter in sanctorum diffinitionibus legimus: sed ad ostendendum istius genus conjugii, satis superque ista sufficiunt. Quia vero secundas nuptias non damnamus, imo recipimus, aliud genus conjugii et Apostolo docente 125.0650A| suscipimus, et sancto Leone papa in decretis ad Rusticum Narbonensem episcopum, qualiter iniri debeant, monstrante cognoscimus. Ait enim capite decimo octavo (epist. 95): « Non omnis, inquiens, mulier viro conjuncta, uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales, et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina: sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem (Gal. IV, 30), testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 125.0650B| 10). Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur si quis filiam suam viro habenti concubinam in matrimonio dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit, nisi forte illa mulier 588 et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina et ancillam a thoro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis. » Et sanctus 125.0650C| Ambrosius in libro de Lapsu virginis (cap. 5) dicit: « Quia inter decem testes confectis sponsaliis, et nuptiis consummatis, quaevis viro femina conjuncta mortali, non sine magno periculo perpetrat adulterium. » Sed et quia extra ordinarios, ordo non praetermittit Ecclesiae, quin aut resipiscentes recipiat, aut contemnentes abjiciat, de multinubis in concilio Neocaesariensi capite tertio ita scriptum est: « De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum et fides tempus abbreviat. » Evenit etiam per bellicam cladem. et gravissimos hostilitatis incursus, ut uxor viri capiti alteri conjungatur. Rapiuntur quoque contra fas et jura viduae vel virgines, ac sanctimoniales, unde medicinae sacris 125.0650D| designantur canonibus, quae hic ponere non necessarium ducimus. Ecce quibus modis sociantur conjugia, vel contubernia usurpantur. Qualiter, vel pro quibus rebus, secundum auctoritatem inita conjugia separari valeant, et sine quibus separari non debeant, et si post disjunctionem, vir aut femina uterque vivens ad aliam debeat copulam aspirare, vel si pari judicio quiscunque eorum in conjugio peccans debeat judicari. RESPONSIO. Primo, qui secundum evangelicam admonitionem, ut beatus Augustinus in libro: de Bono conjugali 125.0651A| dicit, amore fit salutis aeternae, ubi tanto melius quanto spiritalius servatum quam dissociatum conjugium dicitur. Et S. Augustinus in libro quinto contra Julianum dicit: « Dixit, inquiens, Lucas evangelista de Domino (Luc. III, 23), quod putabatur filius Joseph, quia ita putabatur, ut per ejus concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare conjugem contra angelum testem; quanquam et tu ipse etiam ex desponsionis fide eam nomen conjugis accepisse fatearis, quae fides utique inviolata permansit. Neque enim, cum eam vidisset jam virginem sacram, divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem, cum utique nec istam quaesiisset, si necessariam conjugem non haberet, sed 125.0651B| vinculum fidei conjugalis non ideo judicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. » Secundo aeque secundum evangelicam veritatem, causa fornicationis. Unde istiusmodi medicina in canonibus (can. 19) Ancyrani concilii 589 adhibetur: « Si cujus, inquiens, uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi, secundum pristinos gradus. » Et de eorum separatione in concilio Africano capite sexagesimo nono ita scriptum habetur: « Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur - quod si contempserint, 125.0651C| ad poenitentiam redigantur. » Deinde auctoritas sequitur: « Ut quocunque modo legitime inita conjugia separentur, non sine sacerdotali conscientia, et absque legali judicio debeant separari. » Item in concilio Eliberatino (can. 9): « Femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et adulterum ducit, prohibeatur ne ducat: si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi is quem reliquit, prius de saeculo exierit: nisi si forte necessitas infirmitatis dare compulerit. » Similis sententia, et de viro tenenda est, quia ut Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum, et Augustinus in libro de decem Chordis, et Hieronymus in epistola ad Oceanum de morte Fabiolae scribunt: « Sub una judicii divini lege tenentur si quacunque de causa dissocientur. » 125.0651D| Unde Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum capitulo septimo: « De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum esse videatur conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae, quae talibus conjunctae sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur: similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, vel 125.0652A| propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur. » Et S. Ambrosius in lib. De Abraham: « Vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Domini tenditis, non commisceri adulterino corpori: qui enim se jungit meretrici unum corpus est: nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum, omne stuprum adulterium est, nec viro licet, quod mulieri non licet. Eadem a viro, quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in ea, quae non sit legitima uxor, commissum fuerit, adulterii damnatur crimine. Ergo advertitis, quid debeatis cavere, ne quis sacramentis se indignum praebeat. » Cap. 25 concilio Agathensis, de his qui sine causa uxores suas relinquunt, ita scriptum est: « Hi vero saeculares, 125.0652B| qui conjugale consortium nulla culpa graviore dimittunt, vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut aliena, aut illicita praesumant: si antequam ad episcopum provincialem discidii 590-592 causam dixerint, et prius uxores, quam judicio damnentur, abjecerint, a communione Ecclesiae, ac sancti populi coetu, pro eo quod fidem conjugii maculant, excludantur. » Et item in concilio Eliberitano: « Feminae, quae nulla praecedente causa reliquerint viros suos, et aliis copulaverint, nec in finem accipiant communionem. » Sunt et aliae incestae conjunctiones, earumque separationes, atque judicia, de quibus hic loqui festinantes ad alia supersedimus. De quibus cuncti legentes agnoscant quia non 125.0652C| ideo sancti et apostolici viri, successores videlicet apostolorum, ex eorum traditione leges statuerunt, quas hic posuimus, ut nemo fidelium juxta divinam auctoritatem initum dissolvat conjugium sine episcopi sui scientia, ut leges saeculi Christianas contemnamus, ac conculcare velimus, quas etiam in ecclesiasticis necessitatibus promulgari saepe soleat ab imperatoribus et regibus Ecclesia postulare, quarumque sententiis in suis judiciis simul cum sententiis canonum episcopalis auctoritas frequentius utatur, et in tantum acceptet, ut Damasus et Leo, atque sanctus Gregorius, legum sententias fecerint esse canonicas, sicut in eorum invenitur epistolis, et commonitoria ad Joannem Defensorem euntem in Hispanias beatus Gregorius (lib. XII, epist. 51) de sacris 125.0652D| ordinibus per totum ex legalibus confecerit institutis. Unde et cum aliis, per curricula temporum varia, regibus atque imperatoribus jura legalia decernentibus, nostri etiam aevi Augustus piae memoriae Ludovicus, in synodo ac placito generali apud Wormatiam, apostolicae sedis et papae Gregorii commeante legato, cam aliis plurimis, de his, quae episcopi in synodis per quatuor loca sui imperii habitis necessario et utiliter nuper invenerant, de hac unde agitur causa omnium, tam episcoporum, quam et fidelium laicorum, votis convenientibus, ita decernens: « Quacunque, inquit, propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam: et si contumax 125.0653A| fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. » Christus quoque Dei virtus, et Dei sapientia per se ipsam dicat: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus; per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam (Prov. VIII, 12). Sed ideo has leges et illi Christi vicarii, apostolorumque successores constituerunt, et nos qualescunque ad vices illorum Dei praesidentes Ecclesiae, hic illas posuimus, ut sicut illam benedictionem, quam Dominus primo dedit in paradiso Adam et uxori ejus, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28). Quae semel data usque hodie et usque in finem, non solum fidelibus, verum 125.0653B| et infidelibus non negatur, sacerdotum ore ad sanctificationem, quam Christus nuptiis, ubi de aqua vinum fecit, sua praesentia contulit, fidelibus et devotis viritim largitur, ita sine illorum scientia per Deum, quia per ministerium 593 illorum conjuncti, legibus saeculi, quae Dei justitia sanctificantur qua justus quisque efficitur, non separentur, et si propter Deum separantur spiritaliter a carnali commixtione, ut adhaerentes Domino unus efficiantur spiritus, velut Paulus de multis in Ecclesia constitutis, inter quos quidam publicani et meretrices, homicidae fuerunt, et adulteri, loquitur, Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. II, 2), cum sacerdotalis conscientiae benedictione plenius Domino conjungantur. Si autem et lege civili justa et sancta ac Dominico 125.0653C| praecepto concordante, propter fornicationis peccatum, quod humanae fragilitati solet subripere, conjuges fuerint separati, episcopalis curae quaesierint medicinale consilium, ut sciat episcopus quomodo juxta qualitatem et quantitatem vulneris, modum ac virtutem, adhibere debeat curationis medicamentum. Sic namque Dominus semel in coena, pridie quam pro reparatione et salute omnium qui in Adam perierant pateretur, de pane farina et aqua confecto, et calice sacrosancti altaris, qui aqua miscetur, eucharistiam suis manibus benedixit, et ore commendavit, quam quotidie in omni catholica Ecclesia longe lateque per orbem diffusa, indeficientibus eisdem suis verbis, per manus et ora sacerdotum, in redemptionem et raparationem atque 125.0653D| salutem credentium consecrat; a cujus communione vivifica peccantes publice gravibus criminibus, quae leges condemnant publice, medicinali ferramento sacerdotes abscidunt, et post satisfactionem, ut congruere viderint, salutari refectione redintegrare procurant. Quoniam Ecclesiae medici spiritales, videlicet Domini sacerdotes, de secrete sibi confessis peccatorum infirmitatibus medicinalia atque salubria possunt dare consilia: judicio autem ecclesiastico, id est separatione a communione Ecclesiae, vel a gradu, sive a consortio conjugali, neminem rationabiliter possunt secernere, nisi de criminibus aut publice sponte confessum, aut aperte convictum. Et habet modum et ordinem suum confessio vel convictio 125.0654A| in ecclesiasticis gradibus, quae hic ponenda non ducitur: et habet modum ac ordinem suum publica confessio vel convictio saecularium hominum, quo publice debeant judicari. Non quo crimina gravia non solvantur etiam secreta confessione ac poenitentia, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas: sed quod plurimorum constat perpetratum notitia, fiat sanatum scientia, et qui in Ecclesiae peccavit sinceritatem, illi debitam exhibere studeat satisfactionem, et qui plures, quantum ex se fuit, suo destruxit exemplo, plures sanet suae humilitatis antidoto, sicut de se Paulus dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I, 11). Et, videbant, inquiens, quoniam qui prius 125.0654B| expugnabat hanc fidem, isdem nunc illam praedicat, et in me glorificabant Deum (Gal. I, 13). Est etiam, ut qui in pluribus Deum offendit, pluribus pro eo Dominum deprecantibus citius remedium 594 consequatur, sicut sanctus Gregorius ad Felicem Siciliensem episcopum scribit (lib. XII, epist. 32): « Sunt enim, inquiens, mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis, et si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante fratre praecipiendo ait: Si peccaverit in te frater tuus (Matth. XVIII, 15), usque ad id quod dicitur, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. His ergo et aliis multis 125.0654C| sanctorum Patrum auctoritatibus, segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio (Eccle. VII, 16). Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oyes. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correptione purganda, sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur, et melius est ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta fieri persaepe cognovimus, ut ea quae scabiem vel impetiginem habere videntur, separentur a 125.0654D| sanis, ne illorum morbo caetera damnentur vel pereant. Satius est enim ut mali manifeste corrigantur, quam pro illis boni pereant. » Haec ideo dicta sint, cur leges posuimus, ut conjugati sive amore Dei, sive admissione peccati, cum sacerdotali conscientia separentur, unde benedictionem ineundi acceperunt conjugium. Sed quia de separatione viri et uxoris nunc agitur, quae non fit amore perpetuae continentiae, nec adhuc aperto ut dicitur crimine, sed quadam suspicione, necesse est ut per illius ordinis viros, videlicet per conjugatos, haec ratio ventiletur, et secundum leges Christianas a Deo dispositas aequissimo examine judicetur ac terminetur, et ubicunque in hoc negotio locum 125.0655A| suum invenerit vel sacerdotalis pietas, vel auctoritatis ecclesiasticae medicinalis severitas, sine difficultate cum Ecclesiae filiis, et justitiae judicibus, non solum se offerat, verum et ingerat. Et quoniam scriptum est, Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28), quorum imitanda exempla nobis sunt vera doctrina, ad memoriam revocare necessarium duximus, quoniam quidam nostrum, tempore sanctae memoriae domni Ludovici pii Augusti, in Attiniaco palatio tunc fuerunt, quando in universali synodo totius imperii, etiam cum sedis Romanae legatis, et in generali placito, femina quaedam non ignobilis genere, nomine Northildis, de quibusdam inhonestis inter se et virum suum vocabulo Agembertum, ad imperatorem publice 125.0655B| proclamavit: quam imperator ad synodum destinavit, ut inde episcopalis auctoritas quid agendum esset decerneret. Sed episcoporum generalitas ad laicorum ac conjugatorum eam remisit judicium, ut ipsi 595 inter illam et suum conjugem judicarent, qui de talibus negotiis erant cogniti, et legibus saeculi sufficientissime praediti, eorumque legalibus judiciis eadem femina se subjiceret, et quod de quaestione sua decrevissent, sine repetitione teneret: si vero crimen aliquod esset, inde poenitentiae modum, post illorum judicium, ab episcopali auctoritate deposceret, secundum quod sacri canones praefixerunt, ei imponere non negarent. Nobilibus autem laicis sacerdotalis discretio placuit, quia de suis conjugibus eis non tollebatur judicium, nec a sacerdotali ordine 125.0655C| inferebatur legibus civilibus praejudicium, et legem proclamationi feminae protulerunt, ac legali judicio quaestioni terminum contulerunt. Sic et hanc causam, quae de personis excellentissimis ventilatur, in medium judicii sui devocent, et secundum quod viderint aequitatis judicio convenire dijudicent: hoc solertissime cognoscentes, quia legaliter initum conjugium nulla potest ratione dissolvi, nisi, ut praemisimus, conjuncta separatione spiritali, aut manifesta confessione, vel aperta convictione, ex corporali fornicatione: « Quia, ut beatus Augustinus in libro de Bono conjugali (cap. 15) dicit, nec pro ipsa etiam sterilitate licet uxorem viro, vel uxori virum dimittere, nec causa filiorum, pro quibus uxor ducitur, se aliis copulare: quod si fecerint, cum quibus 125.0655D| se copulaverint et ipsi committunt adulterium. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur. » Et item in eodem libro (cap. 16): « Sicut ergo satius est mori fame, quam idolothytis vesci, ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito concubitu stirpem quaerere. » Et in libris ad Pollentium de adulterinis conjugiis, multoties et frequentius inculcatum lector inveniet, « quia vir ab uxore, et uxor a viro separari non potest, nisi sola fornicationis causa, possunt autem ea separari, ita tamen, ut aut innupti permaneant, aut invicem reconcilientur. » Et sanctus Hieronymus in commento Matthaei: « Dicunt Domino, inquit, discipuli ejus: 125.0656A| Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX, 10). Grave pondus uxorum est, si, excepta fornicationis causa, eas dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix, et maledica, tenenda erit istiusmodi? Volumus, nolumus, tenenda erit. Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti. » Et item in epistola (epistola 147) ad Amandum presbyterum: « Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, quae alteri nupserit (I Cor. VII). Nolo mihi proferas raptoris violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervas, servorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris. 125.0656B| Quandiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec hoc 596 Apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, qui ait in Evangelio: Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam maechari; et qui dimissam acceperit, adulter est (Matth. XIX, 9). » Huic evangelicae veritati et apostolicae doctrinae hoc modo concordant Innocentius, Leo et Gregorius apostolici, Africanum quoque concilium, Ambrosius, Joannes Constantinopolitanus, Origenes in emendatis a beato Hieronymo libris, Beda presbyter venerabilis, cunctique doctores catholici. Unde si Dominicum et tam evidens 125.0656C| praeceptum non esset, ut etiam Paulus interrogatus de virginibus dans consilium, de hoc quiddam immutare nequaquam praesumpserit, dicens: De uxore, inquit, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10), aut talis esset locus Scripturae, ut auctores inde diversa licet fidei non adversa sentirent, sicut in canonibus habemus, plurimorum et majoris auctoritatis sequeremur sententiam. Nunc autem aliter sentire vel consentire non possumus, nec debemus, nisi sicut in litteris divinitus inspiratis relegimus. Sanctus si quidem Paulus fornicatores et adulteros idolis servientibus junxit, dicens, quia regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 9), et cum his nec cibum sumere 125.0656D| jussit. Et item scripsit: Quia fornicatores et adulteros judicabit Deus (I Cor. V, 11; Heb. XIII, 4). Sed et ipsi viri qui, ut ostendimus, pari legis judicio sicut et mulieres apud Deum tenentur, si adulteraverint, et tanto etiam graviori poena damnentur, quanto capita et rectores sunt mulierum, fragilioris scilicet sexus et vasis infirmioris, licentia indebita non debent praesumere, ut uxores suas adulterantes damnent sine judicio, dicente in lege Domino de servo, qui pecunia domini sui est: Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit (Exod. XXI, 20). Unde et sacri canones, si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione biennii effusionem 125.0657A| sanguinis praecipiunt expiare (concil. Agath., can. 62); et: « Si domina ancillam flagellis verberaverit, et inde mortua fuerit, si voluntate hoc accidit, post septem annos, et si casu, post quinquennii tempora ad communionem praecipit eam admitti, servata auctoritate de viatico munere, quod nulli est etiam in ultimo spiritu denegandum (conc. Elib. can. 5). » Si igitur in domo uniuscujusque Christiani tanta aequitas et bonitas etiam erga servilem conditionem servanda est inter dominum et servum, quanto major et uberior ac plenior custodienda est inter maritum et uxorem, inter virum et conjugem, inter caput et corpus? quoniam, sicut Apostolus docet (Ephes. V, 22), vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis: ita et viri debent 125.0657B| diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Attendat vir Christianus si pes vel manus, aut genitale, vel quodcunque aliud membrum putrescere, vel cancro comedi coeperit, 597 cum quanta diligentia et inspectione ac judicio medici, illud aut sustinebit ut sanari valeat, aut a se abscidet si sanari nequiverit, et ita de membro, imo de corpore, id est de uxore sua faciat. Unde rursum idem Apostolus dicit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25). Certe enim apostolicis viris tanta inter virum et uxorem, 125.0657C| et tam praecipua atque excellens dilectio commendatur, salva tamen in ipso conjugio praelatione viri, et subjectione feminae, ut in illa conjunctione semel a Deo instituta, et legitime conciliata, major esse nec debeat, nec possit. Quid enim venerabilius quam ut conjugium mysterium sit Christi et Ecclesiae? Quid sanctius quam ut sic diligant viri uxores suas, sicut Christus dilexit Ecclesiam, tradens seipsum pro ea, ut illam sanctificaret atque mundaret? Quid charius atque conjunctius, quam ut vir caput sit mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae ipse salvator corporis? Qui etiam in Evangelio de hac conjugii unitione testatur dicens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Erunt enim, inquit, duo in carne una (Matth. XIX, 5). Addit adhuc Apostolus dicens: 125.0657D| Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas (Col. III, 19). Si ergo viri erga uxores suas non debent esse amari, quanto minus saevi, crudeles, cruenti, nullam eis servantes legem, nullam rationem, nullum judicium, quod etiam erga servos Christiana religione custodiendum est, sed mox ut eis placuerit, indignatione et furore impio concitati, tanquam ad macellum illas duci faciant laniandas, et coquorum suorum gladiis more vervecum atque porcorum mactari praecipiant, vel ipsi etiam manu et mucrone proprio eas trucident, nequaquam semetipsos ad imitationem Domini nostri Jesu Christi tradentes pro eis, ut illas sanctificent et mundent; sed potius zelo libidinis suae ipsas in aeternum disperdentes, 125.0658A| et se earum sanguine impie polluentes, cum in hujusmodi causa tanto justius exspectandum esset legitimum judicium, quanto facilius maritali zelo potest perpetrari homicidium? Ex his nonnulli tam immites, et non humanae affectionis, sed belluinae immanitatis inveniuntur, ut prioribus uxoribus ex suspicione adulterii, nulla lege, nulla ratione, nullo judicio, sed sola sua animositate et crudelitate, vel libidine ad aliam uxorem vel concubinam tendente, occisis, adhuc sanguine recenti madentes, non solum nulla poenitentia compuncti, aut aliqua humilitate Deo et Ecclesiae satisfacientes, sed exsultantes in superbiis suis, incunctanter ad altare Christi accedant, et indifferenter sacra mysteria contingere praesumant. De quibus mysteria sua accipientibus 125.0658B| semper dicit Christus quod dixit de Juda: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa (Luc. XXII, 21), cum sine suo mortali periculo de peccantibus uxoribus poterant absolvi judicio, quod illi non exspectantes, sed divinae legis praevenientes judicium, incurrunt in damnationis 598 judicium. Defendant se quantum volunt qui ejusmodi sunt, sive per leges, si ullae sunt, mundanas, sive per consuetudines humanas. Tamen si Christiani sunt, sciant se in die judicii nec Romanis, nec Salicis, nec Gundobadis, sed divinis et apostolicis legibus judicandos. Quanquam in regno Christiano etiam ipsas leges publicas oporteat esse Christianas, convenientes videlicet et consonantes Christianitati. Lex namque omnipotentis Dei in tres species dividit omnia, quae homines in 125.0658C| mundanis rebus subdita habere vel possidere videntur, cum in Decalogi praeceptis definit et dicit: Non desiderabis uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non ovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt (Exod. XX, 7). In quibus verbis sine dubio aliter consideranda est dignitas uxoris, aliter conditio servorum et ancillarum, et aliter vilitas brutorum animalium, sive insensibilium rerum, et ideo omnia ista suis meritis tractanda, suis gradibus discernenda ac judicanda sunt. Haec dicimus, ut considerent qui ejusmodi sunt, quia inordinato ordine viliorem apud se teneant conditionem uxorum, quam servulorum; et si de servo absque conscientia judicis occiso dominus ejus homicidii reus existit, nec effusionem sanguinis nisi per poenitentiam potest 125.0658D| expiare, quid de conjuge sentiendum sit. Non autem hoc dicimus, ut judicia debita conculcemus vel prohibeamus, sed illa potius expeti, et sequi hortemur, cum sciamus legem Dei, qua omnis Christianus in die judicii judicabitur, ut recipiat secundum opera sua, nullum reum, nec ipsos adulteros, vel adulteras puniri permittere, nisi sub legitimis judicibus et testibus, quos etiam publico judicio a populo lapidari praecepit. Unde et Susanna, cum falso adulterii crimine accusaretur (Dan. XIII), et publico judicio condemnata, et publico legitur absoluta. Et mulier in adulterio veraciter deprehensa (Joan. VIII), primum juxta legem ad Pharisaeos, qui potestatem judicii in populo exercebant, deinde etiam tentandi 125.0659A| gratia ad Domini judicium perducta est, qui non judicium abnuit, sed fieri juste, et a justis praecepit. Quapropter, si quaecunque mulier in adulterio deprehensa, de lege Moysi, quam Dominus in Testamento Veteri promulgavit, vel de Christianorum legibus publicis, quas amplectitur sancta Ecclesia, ad episcopale judicium venerit, medicina est manifestissima atque sufficientissima, et salubri apostolicorum traditione virorum confecta, qua sine ullo ambiguitatis errore, divina gratia et ecclesiastica pietate medicari valebit. INTERROGATIO VI. Tertio capitulo nobis remandari precamur, si de stupro et aborsu praefata femina denotatur, unde jam egit judicium, quid 599 vobis ex eodem judicio 125.0659B| videatur, quoniam quidam dicunt nullius esse auctoritatis, sive credulitatis judicium, quod fieri solet per aquam calidam, sive frigidam, neque per ferrum calidum, sed adinventiones sunt humani arbitrii, in quibus saepissime per maleficia falsitas locum obtinet veritatis, et ideo credenda esse non debent. Sed et de purgatione sacramenti quid vobis videatur, cujus auctoritatis sit, nobis rescribi deposcimus, et utrum verum esse possit, quod quidam dicunt, quia pro secreta confessione, quam ipsa femina fecit, sicut et testis est qui illam suscepit, vicarius ipsius in judicium exiens incoctus evasit. Sed et dicunt, quia intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum 125.0659C| in judicium misit, et idcirco se in eodem judicio non coxit. Necnon, et si in judicio, vel in sacramento, fraus quaecunque reperta fuerit post datam purgationem, utrum causa in judicio, vel sacramento purgata, in judicium debeat legale reduci.
RESPONSIO. At si de stupro et aborsu ante initum conjugium agitur, de quibus praefatam feminam reputari comperimus, veniendum est prius ad examinationis judicium, quo eam quasi prugatam audivimus, et sic demum ponamus ex aliis quae sentimus, ut sic haec fortasse rata est ducenda purgatio, sine ulteriore labore quaestio conquiescat, et si irrita et juste rationabiliter fuerit comprobata quaestionis pelagus repetamus. 125.0659D| Nam sicut Paulus dicit: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. XI, 1). Quod exponit Joannes Constantinopolitanus: « Quoniam, inquiens, ea quae non videntur, et sunt in spe, sine substantia esse putantur, sed fides eis tribuit substantiam. Sicut resurrectio nondum facta est, et necdum est in substantia, sed fides certae spei facit eam subsistere in anima nostra, quae argumentum, id est conjectio est eorum quae non videntur. » Conjectio quippe est in rebus admodum manifestis. Fides igitur visio est non apparentium, quae ad eamdem satisfactionem ducit, ad quam illa etiam quae videntur: neque fides dici potest, nisi cum circa ea quae non videntur, amplius quam circa 125.0660A| ea quae videntur, satisfactionem quisquam habuerit, Qua de re ad investiganda ac comprobanda, et quasi oculato visui praesentanda quae dubia vel obscura, quae ex lege judiciario ordine comprobari vel convinci non possunt, duo sanxit auctoritas, judicium scilicet, et juramentum, quod usitato nomine appellatur et sacramentum, quia in eo illud oculis fidei pervidetur, quod corporis oculis non conspicitur. De judicio siquidem in libro Numeri scriptum est (Num. V, 12): Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: si spiritus 125.0660B| zelotypiae concitaverit virum 600 contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur. Et post computatum judicium ad quod proinde exire debeat, addit: Quod si polluta non fuerit, erit innoxia; et si polluta inventa fuerit, maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam (ibid., 28). De juramento autem vel sacramento, ad Hebraeos Paulus dicit apostolus: Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum (Heb. VI, 15). Junior quoque papa Gregorius per Denualdum presbyterum Bonifacio episcopo scripsit (epist. 11, cap. 3): « Presbyter, inquiens, vel quilibet sacerdos a populo 125.0660C| accusatus, si certi non fuerint testes, qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. » Quae sacramenti purgatio et in ecclesiasticis, et in exteris legibus usitatissima, et de fidei veritate etiam a primis saeculis esse constat exorta. Unde silentio venerantes quae in Veteri et in Novo Testamento et ab ipsa dicitur Deitate, ut, Per memetipsum juravi, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Et, Juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX, 4), et plura alia. Et, Amen, amen dico vobis. Multum quippe commendat Dominus quod ita pronuntiat, quia quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen dico vobis. Amen 125.0660D| enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum. Cum potuisset dici, verum dico vobis, nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur verum dico vobis Veritas dicit, quae utique etsi non diceret, mentiri omnino non posset, tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Sed et Abraham ad servum suum dixit: Pone, inquiens, manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Deum coeli (Gen. XXIV, 2). Et rex ad Abraham, Jura mihi per Deum, et Abraham ait: Ego jurabo (Gen. XXI, 23). Et Isaac atque rex Abimelech 125.0661A| sibi mutuo juraverunt (Genes. XXVI). Et in Jeremia, Ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus (Jer. XLIV, 26). Et David: Juravi et statui (Psal. CXVIII, 106). Et in Novo Testamento legimus dixisse apostolum: Testis est mihi Deus (Rom. I, 9). Et: Ecce coram Deo quia non mentior (Galat. I, 20). Et: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres (I Cor. XV, 31). Et in epistolis Leonis atque Gregorii, hinc qui voluerit quaerere abundanter inveniet. Quantum denique in juratione perjurium sit cavendum, Dominus demonstrat in Exodo dicens: Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Exod. XX, 7). In vanum quippe et frustra, non ut nihil sit, sed ut ei qui nomen Domini 125.0661B| Dei sui in vanum et frustra acceperit, nocivum ut criminis reo sit. Item in Levitico Dominus dicit: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui. Ego Dominus (Levit. XIX, 12). Et sanctus David in psalmo: Qui jurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV, 4). Jurare est, 601 inquit Cassiodorus, hominum, sub testatione divina aliquid polliceri. Jurare enim dictum est, quasi jure orare, id est juste loqui. Tunc autem quispiam juste loquitur, quando ea quae promittit implentur. Et sanctus Ambrosius in epistola (epist. 30) ad Valentinianum imperatorem: « Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem divinam potentiam confiteri? » Et item dicitur in psalmo: Nec juravit in dolo proximo suo (Psal. XXIII, 125.0661C| 4). Per dolum itaque jurat quisquis aliter facturus est quam promittit, credens perjurium non esse decepisse nequiter credentis errorem. Et hinc sanctus Hieronymus: « Multi sunt, inquit, qui dolose jurant, ut decipiant proximum, quod abominatur Pater luminum, dicente Petro: Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. LIV). Et in libro Regum scriptum est, quia quando facta est fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum Domini, dixit Dominus: Propter Saul, et domum ejus, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas (II Reg. XXI). Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda, dicens Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse. Hinc patet quanta impietas est perjurium, cui Dominus 125.0661D| tantam imposuit ultionem. » Et Jeremias propheta, Ecce vos confiditis vobis in verbis mendacii, quae non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, jurare mendaciter (Jer. VII, 9). Hinc ergo pensandum est quantum crimen sit jurare mendaciter, quod adulterio, et homicidio, ac furto conjunxit prophetae, quorum perpetratores Apostolus (I Cor. VI, 9) regnum Dei dixit non possidere. Et Hieronymus in expositione ejusdem prophetae: « Poterat fieri ut aliqui invenirentur in populo, qui simularent cultum Dei, et jurarent per Dominum. Hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur et dicet: Non eos diligo qui jurant per me, et jurant in mendacio, sed quorum corda labiaque 125.0662A| consentiunt. Et in Zacharia propheta: Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus (Zach. V, 3). Et in Ezechiele propheta: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur (Ezech. XVII, 16). Spreverat enim, inquit Hieronymus, Sedechias juramentum, ut solveret foedus, et cum omnia haec fecerit, non effugiet. » Et item Hieronymus, « Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se, et perjurii 125.0662B| contra Deum commisit sacrilegium. » Et hinc item Hieronymus: « Ne putaremus juramentum, et foedus, et pactum regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: in praevaricatione qua despexit me. Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit per quem juravit, illique facit injuriam, cujus nomini credidit adversarius. Quidquid igitur contra Sedechiam 602 fecit Nabuchodonosor (IV Reg. XXV), non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat perjuratus. Legimus enim Sedechiam captum, ductum in Reblata, ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clausum cavea, translatum in Babylonem. » Et sanctus Cyprianus in nono abusionis gradu, « regis ministerium esse dicit, impios de terra perdere, parricidas et perjuros vivere non sinere. » 125.0662C| Et sanctus Gregorius in homilia Evangelii de Martyribus: « Ad exstincta, inquit, eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur: perjuri veniunt, et a daemonio vexantur: daemoniaci veniunt et liberantur. » Hinc ergo colligendum est, quantum peccatum sit perjurare in nomine Domini et sanctorum ejus, quod et sacrilegium, ut praemisimus, dicit esse sanctus Hieronymus. Sed et quantum temeritas jurandi vitari debeat, nisi magna exegerit necessitas, aut aliorum qui non credunt veritati utilitas, ut credant, et paci ac concordiae per sacramentum consulatur, cavenda sit. Et Dominus in Evangelio demonstrat dicens: Nolite jurare (Matth. V, 34). Et Jacobus in epistola sua: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, 125.0662D| neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum: sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. V, 12): illo videlicet judicio, sub quo decidit Herodes, ut vel pejerare, vel perjurium cavendo aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum (I Reg. 25). Denique juravit David per Dominum, occidere Nabal, virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinerent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail 125.0663A| feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit. Juravit Herodes dare saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne perjurus diceretur a conviviis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis fecit praemium. Non solum autem in jurando, sed in omne quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus, et juxta exemplum eorum, qui hostilibus clausi muris, dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi 125.0663B| necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breviore minimum periculi cadentis incurrant. Et hinc ex sanctis Scripturis, et catholicorum dictis, quidam orthodoxus et insignis poeta inter alia scripserit dicens:
At si jurandi te causa perurget et arctat,
Id puris verbis, id gere mente pia.
603 Nec verbi arte putes te fallere posse Tonantem,
Cui nihil abstrusum est, cui tua corda patent:
Qui, non ut juras, sed ut is jurasse putavit
Cui juras audit, sicque es utrique reus,
Nempe Deo, in vanum cujus vis sumere nomen,
Seu socio, quem atra fallere fraude paras.
Si scelus ut facias jures, vota irrita sunto:
Hoc illo est gravius, vulnus utrumque tamen.
Vulnera parva minus, magis et majora fatigant:
Felix qui nullo vulnere laesus abit.
Caeterum de judicio, postquam dixit Dominus de 125.0663C| suo adventu ad futurum judicium, quod erit per ignem, commemorans illud quod per aquam est factum, Sicut, inquit, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filii hominis (Luc. XVII, 26). Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, Similiter, inquit, sic factum est in diebus Lot. Christianitas ex antiquo, quae inter acta est et agenda judicia, sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat (Genes. XIX), in arca fidei liberans innocentes, et condemnans noxios: in ignita autem aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum est in adventu filii hominis, Petro attestante, qui dicit: Quod coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt 125.0663D| et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in die judicii et perditionis hominum impiorum (II Petr. III, 6). Aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum juxta praefatam beati Petri sententiam, et ignis judicii perveniet. Sed quia scriptum est, Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), et iterum, Terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4), sciendum est, quia coelum et terra, per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam 125.0664A| sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII): Et erunt, inquit, coelum novum, et terra nova (II Petr. III). Quae quidem non alia credenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Transeunt, et permanebunt; quoniam ab ea specie, quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servantur, unde scriptum est, Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quapropter fieri aquam ignitam, ad haec duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet, quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illaesi, et reprobi puniuntur addicti, Ecclesiae, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas, 125.0664B| quae etiam inde sanxit, ut aquae baptismatis halitu sacerdotali sanctus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas, ut 604 jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi, a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio, et finis esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus est judicare vivos e mortuos, et saeculum per ignem. Quia in eodem baptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrhato fonte miserat et dulcoratus est, 125.0664C| praedicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce, tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis, et aqua lavacri, ubi exsufflatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur; et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate naturae secernitur, quae ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto renata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, et ab omni figmento mendacii totiusque malitiae innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter 125.0664D| invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga, et aquae in sanguinem versae, et iterum sanguis in aquas, et petra quae dedit aquam, et sub Eliseo sal vel lignum aquae immissum, indubitanti fide, quae est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. Aqua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitae puniti (Hebr. XI, 1). Et in libro Numeri, aqua frigida, in qua Dominus imprecationes jussit elui, hausta a muliere adultera, computrescendum femur ipsius legitur; et Joannes apostolus de olei ferventis dolio evasit illaesus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat 125.0665A| quoniam venientem ad futurum judicium terribilem judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3), ut tempestas examinet quos ignis exuret, et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii percunctantes adjiciunt. Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti, quia de igne Sodomitico Lot justus evasit inustus, et futurus ignis, qui praeibit terribilem Judicem, 125.0665B| sanctis erit innocuus, et scelestos aduret, ut olim Babylonica fornax, quae pueros omnino non contigit, 605 neque contristavit, vel quidquam molestiae eis intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldaeis ministros regis, qui eam succendebant. Sed in aquae frigidae judicio non constare videtur, quod innoxii submerguntur, et aqua culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint, et Aegyptii insequentes Hebraeos per mare Rubrum, respiciente Domino, in vigilia matutina per columnam ignis et nubis, submersi sint quasi plumbum in aquis vehementibus, et ne unus quidem superfuit ex eis. Et filii Israel super littus stantes viderunt Aegyptios mortuos; et infideles ac peccatores 125.0665C| terra sustinere non potuit, quando aperta est, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Et Petrum fide fidentem aquae instabilitas se calcantem sustinuit: in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavit. Et ipsius epistolae sententiam de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici dicunt, quia non aliis, sed ipsis aquis haeretici et mali Christiani ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi quique ad coelestia regna sublevantur. Sed sciendum nobis est, ut beatus dicit Gregorius (hom. 26 in Evang.), « quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. » Et cum Paulus apostolus 125.0665D| dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt: quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. « Sed haec ipsa Redemptoris nostri opera (Greg., ibid.), quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. » Et idcirco Dominus quaedam de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quaerere in his etiam quae per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum signis experimentum 125.0666A| humanae postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctae Trinitatis per incarnationem Jesu Christi aedificata, et omnes, de quibus dixit Dominus: Finis venit universae carnis: coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Genes. VI, 13), superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii (Genes. VII, 7); et post paululum: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Et item: Et multiplicatae sunt aquae, et levaverunt 125.0666B| arcam in sublime a terra. Et post pauca; Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in 606 arca. Et item post pauca: Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae coeli. Et nubes una tenebrosa facta est Aegyptiis et luminosa Hebraeis, ut iterum scriptum est: Tollensque angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel (Exod. XIV, 20). Et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Et una eademque virga, extenta super aquas, quae erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, filios Israel transduxit, sicut scriptum 125.0666C| est (Sap. X, 18), per aquam nimiam, et involvit Aegyptios in mediis fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis, quos viderunt Israelitae mortuos super littus maris, quos respexerat Dominus in vigilia matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et expandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut luceret eis per noctem (Psal. CIV, 39), videlicet Christum, qui est columna lucis tenebras infidelitatis depellens, et lucem veritatis ac gratiae spiritalis affectibus humanis infundens, et per columnam nubis, qui est Spiritus sanctus; in quo baptismate typus baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur. Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini Dei sui, et descendit de coelo ignis. 125.0666D| Invocavit et Elisaeus nomen Domini, et de aqua ferrum securis levatum est ad manubrium ligneum, et supernatavit aquis: gravior enim est ferri species quam aquarum liquor; advertimus igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his omnibus beati Ambrosii sufficiat explanatio, ut colligi possit assimilatio, cur in frigidae aquae judicio unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in libro de Sacramentis sive mysteriis (lib. II, c. 6): « Verumtamen, ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma; de quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Filius Dei, quia Pharisaei, qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt; ergo baptismus consilium Dei est. » Et post paululum- « Quod mergis, solvitur 125.0667A| sententia illa: Terra es, et in terram ibis. Impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra. Possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat, ideo fons quasi sepultura est. » Caeterum, ut dicit Apostolus: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16). Et sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, margaritum est sermo divinus, quod ex omni parte forari potest; et qui ad instructionem fidelium scripturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa exposuerit, quam ea intellexerint per quos fuere prolata, 125.0667B| non est fabricator mendacii: salvo majorum intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse suspicor. Sanctus Apostolus docet Rubrum mare, quod sub duce 607 Moyse patres nostri transierunt, baptismum Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Aegyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peccati servitute, et mortis dominatione in libertatem gloriae filiorum Dei, et in regnum aeternae vitae, praefiguravit, sicut et petra per desertum consequens populum, qui nos in eremo istius saeculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti 125.0667C| enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3). « Quid est, inquit Joannes Chrysostomus, in morte ipsius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur, sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit, complantati morti, sed similitudini mortis, ipse namque carne et mortuus est et sepultus, nos autem peccato in utroque. » Quibus dictis colligi posse videtur ut consepultus Christo per baptismum in mortem, et liberatus per eumdem baptismum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus: Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4 et 20). Complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, 125.0667D| velit nolit, quia saepe bona invitis praestantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati: aut innoxius Dei judicio demonstratus, inter peccati reos non teneatur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans nihil in se mortuum retinet, quod, ut scriptum est, mortuos Aegyptios ejecit super littus. Ergo Aegyptius mortuus (Exod. XIV, 31), id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quae Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malae conscientiae 125.0668A| confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus similitudini mortis verissimae veritatis, liberatus ab eadem veritate. Colligatur autem fune qui examinandus in aquam dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Qui ob duas causas colligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur, ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro, Domino vocante, legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus. Et hoc examinandus judicio 125.0668B| colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colligatus judicio examinatur. Et item in sacra historia legimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo 608 Elisaeo, et involuto pallio suo percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque invocato Deo, Eliae divisit ac transiit. Recte enim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis exprimitur, quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius (Moral. XXXIII, cap. 6), in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo 125.0668C| exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18). Quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Eliae involuto aqua percutitur, et dividitur, et per eam transitus praeparatur, quando tales, ut praemisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur, et in aquam dimittuntur: et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et noxios esse demonstrat: et transitus praeparatur, cum aut quidam a reputatis 125.0668D| criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur, a dimittentibus secundum quemdam modum formae baptismatis Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiae nostrae illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et devotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis 125.0669A| dicit (lib. II, c. 7), « Interrogatus es, Credis in Deum Patrem omnipotentem? dixisti, Credo, et mersisti, hoc est sepultus es. Iterum interrogatus es, Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? dixisti, Credo, et mersisti: ideo et Christo es consepultus; qui enim Christo consepelitur, Christo resurgit. Tertio interrogatus es, Credis et in Spiritum sanctum? dixisti, Credo. Tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio. Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur conditione humana, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, 125.0669B| quia amo te (Joan. XXI, 17). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. 609 Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba dicentis: « Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui ante negaverat, postea, ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Christum amaret. Tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te: tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis 125.0669C| baptisma designans interpretatur rivus judicii quo princeps mundi mendax et pater ejus foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota investiganda invenerunt judicium aquae frigidae; in quo aquae frigidae judicio, ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini Dei majestatis intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae naturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus, id est princeps hujus mundi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus, per 125.0669D| peccatum reoccupatus, sicut scriptum est (Matth. XII; Luc. XI): Quia cum exierit ab homine, revertitur ad eum a bonis operibus vacantem, imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se, ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem, non naturalem, sicut ex aqua et spiritu renatus est, et purgatum, non carnis depositione sordium, sed interrogatione et confessione conscientiae bonae in Deum, verum potius talem, de quo in Levitico (Levit. XXII, 3) scriptum est; sentit: Omnis, inquit, homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Non dicit, in quo fuit immunditia. Immunditia quippe 125.0670A| ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem, et idcirco de stirpe sacerdotali: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9), et in Apocalypsi: Fecisti nos regnum Deo, et sacerdotes (Apoc. V, 10), ad ea quae consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis invocatione Dei sanctificatis immergi, ut innoxius pareat, sed pereundus monstrabitur. Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7). Ac si patenter dicat: Reputatum de crimine, atque negantem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio expurgate, ne in medio vestri manens anathema, dicatur vobis: Anathema in medio tui, Israel, non 125.0670B| poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et item dicit Apostolus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Unde Augustinus: « Nolite communicare, hoc est nolite consentire, et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, magis, inquit, et redarguite. 610 Duobus modis te non maculat malus, si non consentias, et si redarguas. Igitur arguendus est peccator, et si negaverit, et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et poeniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur, et lavetur aqua salutari perfusus lacrymis, et dimergantur ut Aegyptii, et qui corrupti 125.0670C| erant carnali corruptione coram Domino, sicut plumbum in aquis vehementibus (Exod. XV), et secundum prophetam, Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris (Mich. VII, 19). Quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem sicut ferrum Elisaei premebatur aqua, usque dum invocatione divini nominis ad lignum rediit, ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, 125.0670D| pridem quippe mortui negatione peccati. » Legat devotus librum dialogorum beati Gregorii (lib. II, cap. 23), et inveniet sanctimoniales non correctas, et pro incorrectione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exiisse, post reconciliationem autem se in suis sepulcris continuisse. Et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse (ibid., c. 24), quia Benedicti gratiam non habebat. Et vas vitreum (ibid., c. 3) signo crucis per Benedictum edito disruptum (lib. II, c. 28). Et iterum vas vitreum in ingens praecipitium saxorum molibus aspersum ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum 125.0671A| (ibid., c. 7). Et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse (ibid., c. 6): ferrum autem de profundo laci Elisaei more per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis (II Mac. I, 20) continetur, sacer ignis absconsus, post multorum annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, et eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium (Jud. VI, 20) cum superfuso jure cujus abundantia solet ignis exstingui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram, consumptum est. Et in unius ejusdemque elementi mysterio, et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto in aqua sacri baptismatis. Haec diligens lector legat, et non 125.0671B| mirabitur in judicio aquae frigidae innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi, sicut et in aqua calida coquuntur noxii, innoxii vero reservantur incocti: quia et Christus, coelestis medicina Patris, verus humanae medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria 611 contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteris synagogae unius ejusdemque seditione quosdam terra absorbuit, quosdam vero edax flamma consumpsit. Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphaea ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsius elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, caera liquatur. Haec dicta 125.0671C| sint, quia elementum instabile, in mergendo pro fide credentium quosdam recipit, quosdam autem non recipit. Sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti. Nec praetereundum quia legimus in Capitulis Augustorum fuisse vetitum frigidae aquae judicium: sed non in illis synodalibus, quae de certis accepimus synodis. Quod et quidam insulse dicunt propterea fuisse vetitum, quoniam quasi rebaptizatur qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis annotat praeconia. Et sacri canones rebaptizationes omnibus, ut vitandae sunt, prohibent. Nemo tamen est pene fidelium, 125.0671D| qui se sine crucis signo, vel invocatione divini nominis, aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo omnia agendum in nomine Domini, et non se illo baptizari putat baptismate, quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta divina, manna sunt, quod, sicut scriptum est (Sap. XVI, 20), habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem, quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et haec pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem multorum est, et crux ejus pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et praedicatio ipsius 125.0672A| aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam, et baptismatis sacramentum infidelibus ludificatio, fidelibus autem redemptio est. Sacramenta quoque altaris devote ad se accedentibus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat. parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol, qui ceram liquat, lutum stringit, sanis oculis lumen est, et lippientibus tenebrae. Utque venenum mors est homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmiter et rite credentibus ostensio veritatis. haesitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur - quoniam sicut Paulus dicit: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. II, 1), profecto, liquet, quia, exponente beato Gregorio, 125.0672B| fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt, quae etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sic in hoc divino judicio, his de quibus antea dubitabamus divina ostensione monstratis, quae corporalibus oculis videre non possumus, oculis 612 fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus, sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit et aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit; hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 26). Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit. Ita et veritatem rei, de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre 125.0672C| nequibamus, divinae ostensioni credentes, veritatem, quae Deus est, laudare debemus. Haec autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est (Rom. XIV, 5) cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis praevaluerint, sive praevaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet hoc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apostolicae sedis non discrepet, sed quae sentimus humiliter proferentes, parati simus, si quis convenientius nobis ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere et libentissime non modo consentire, quin etiam discere. 125.0672D| His ita se habentibus, si hujusmodi judicium, quod, ut audivimus, Carolus magni nominis imperator de suae vitae credulitate recepit, per consilium laicorum nobilium, consensu episcoporum, ac decreto regio (aliter enim non oportuerat) praefata femina de quibus reputabatur constat esse purgata, et maritali thoro non solum consensu nobilium laicorum, verum, ut audivimus, cum reconciliatione et benedictione episcoporum, restituta sive recepta, cur iterum causam in quaestionem reducamus, videre non possumus, dicente Domino: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Et audiamus quod audivit ab illo ad eum, dicens: Magister, re spice in filium meum, ecce spiritus apprehendit illum 125.0673A| et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt; et Dominus: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? (Luc. IX, 38.) Hoc enim audivit, quia latenter isto dicto accusavit de impossibilitate apostolos, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur. Sic et nos, licet non auribus corporis, sed merito infidelitatis audiemus, si talia sine causa et ratione debita removemus, quasi quiddam fraudis in hoc judicio fuerit dubia Dei ostensio, et non infidelitas nostra. Si autem haec in judicio culpabilis apparuit femina, quare fuit recepta? Si inculpabilis, quare est causa remota? praesertim cum omnimodis sit credendum, quia si vicarius ejus, qui pro illa ad 125.0673B| judicium exivit, fuisset perustus, culpabilis judicata ad audientiam denuo noluisset accusator ipsius debere illam admitti. Unde nunc quoque tenendum est, quia sicut in baptismatis judicio, mendax et pater mendacii, per fidem et ora gestantium atque pro eis profitentium qui baptizantur, foras ejicitur, 613 ita et ab hac femina criminationis falsitas, fide et professione pro se mittentis vicarium, per ejusdem vicarii sui exsecutionem divino judicio sit expulsa, et ejus innocentiae veritas declarata. Nam si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est (I Joan. V, 9), qui ostensione virtutis suae nobis testificatur quid de hoc credere debeamus, de quo dubii ante ostensionem eramus. INTERROGATIO VII. 125.0673C| Qui dicunt quod pro secrete facta confessione ab eadem femina, vicarius ejus de judicio incoctus evasit. RESPONSIO. Sicut falsa pietate quidam, ut legimus, beatum Petrum defendere tentaverunt dicentem quia non novisset hominem, quem cognoscebat Deum, cum Veritas dixerit, Me negabis (Matth. XXVI, 34): ita isti majori etiam iniquitate, quia impia falsitate, veritatem, dum piam praedicant, fictam calumniantur, quae sic voluit feminam istam liberare, ut judicio illius credentes deciperet, cum scriptum sit (Sap. I, 5): Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Unde sanctus Petrus ad Simonem magum dixit, qui 125.0673D| se putavit emere posse gratiam sancti Spiritus, per quem virtutes operantur et signa, quique omne effugit fictum: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, in felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII, 23). Et, ut beatus dicit Gregorius, nihil simplex veritas per duplicitatem facit, scrutans corda et probans renes, et pertingens usque ad divisionem animae et corporis, compagum quoque et medullarum, et interiora cordis, et ut veritas, prope est invocantibus se in veritate, et jubet in veritate judicium facere. Quis enim invocavit Dominum, et deceptus est? In judicio enim justo fideliter invocatus neminem decipere potuit: quoniam justus est Dominus in omnibus viis suis, et 125.0674A| sanctus in omnibus operibus suis. Et catholici dicunt magistri de sacramenti purgatione, quia sicut ab illo cui perinde fit satis suscipitur, ita et a Domino judicatur. Et Paulus dicit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Et non est confessio, nisi fuerit cum corde et oris fassio, ut mens nostra concordet voci nostrae. Unde et in baptismo non mundat carnis depositio sordium, sed interrogatio ac confessio conscientiae bonae in Deum. Nam Petrus, quem Christum Filium Dei vivi confessus fuerat, Dominum esse sciebat, Deumque credebat, cujus discipulum se ore negabat, qui dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo; et: Qui me negaverit, negabo eum (Matth. X, 22). Et sicut legimus, non est 125.0674B| aliud negare se ipsius esse discipulum, sicut Petrus dixit Non sum, objicienti sibi quod ex discipulis hominis illius esset, nisi negare se esse Christianum. Quapropter 614 et sacri canones, inter lapsos de illis decreverunt, qui corde Christum crediderunt, et tormentis victi ore negaverunt. Et item scriptum est: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? (Rom. X, 14.) Quomodo, inquam, haec femina in judicio Dominum sibi adjutorem et liberatorem invocavit, in quem non credidit? Et si in Dominum fideliter credidit quem invocavit, verum, non fictum, et justum atque justitiam diligentem illum credidit, quem falli vel fallere non posse cognovit. Isti autem contraria dicentes, quid aliud dicunt, nisi falli vel fallere posse veritatem affirmant? obstinatiores daemonibus, 125.0674C| qui, ut Evangelium dicit, exiebant ab obsessis, confitentes eum, quia sciebant illum esse Christum (Luc. IV, 41). Quod autem dictum est, quia ex hoc testis est etiam ipse qui confessionem feminae illius suscepit, miramur si verum esse aliquo modo possit: et hoc credere non auderemus, si talibus viris, qui haec nobis mandaverunt non credere auderemus; cum non perverse interpretari debere noverit quod in libro Levitico, relegit: Anima quae audit vocem juramenti et testis est, vel quae vidit aliquid et conscia est, et non indicat (Levit. V, 1). Ex quo accepit etiam ipsa peccatum ejus sine dubio. ut Origenes exponit, qui inique, aut egit aliquid, aut juravit. Hoc etiam secundum historiam nos aedificat, ne unquam in 125.0674D| peccatis alterius polluamus conscientias nostras, nec consensum male agentibus praebeamus. Consensum autem dico, non solum pariter agendo, sed etiam quae manifeste et illicite gesta sunt reticendo. Et si scivit, et propter secretam confessionem reticuit, quare, quod absit, sicut dicitur, ut judicium inde fieret obtinuit, vel consensit, non reverens sententiam legis pariter et Evangelii: Non tentabis Dominum Deum tuum? (Matth. IV, 7.) Quia si contra auctoritatem canonicam, quae ex legis et prophetarum atque Evangelii fonte, sancto Spiritu quo et illa sunt dicta promulgante, procedit, detrimentum honoris est agere, periculum non potest evadere, qui studet ipsi evangelicae veritati in tam maximis repugnare. 125.0675A| Et item scriptum est: Reddes autem Domino juramenta tua (Matth. V, 33). Si fidelitatem seniori suo promisit, quomodo huic illusioni contra illum consentire praesumpsit? Et si tunc inter duo pericula positus, minus de juramento negligere elegit, ut majus ne proditor confessionis fieret devitaret, quare ipsam confessionem nunc prodidit? cum scriptum sit: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, animi celat commissum (Prov. XI, 13), ac si patenter dicat: Qui animi non celat commissum infidelis est. Et Paulus dicit fidelibus: Quae pars fideli cum infidele? (II Cor. VI, 13.) Plura hinc dici poterant, sed nobis non convenit. Onus enim suum unusquisque portabit. Haec autem breviter diximus, non ut credere vel credi ab aliquo 125.0675B| hujusmodi derogationi de quocunque sacerdote velimus, sed ut nos quatenus hinc responderemus per nomen Domini obtestantibus designemus, hoc nefas proditionis atque duplicitatis, et magnopere nobis esse vitandum, et 615 in omnibus profecto hominibus detestandum.
INTERROGATIO VIII. Huic autem dicto quod aiunt quidam, quoniam intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum in judicium pro se misit, et idcirco se in judicio isdem vicarius ejus non coxit. RESPONSIO. Quasi judex omnium quae geruntur, qui novit omnia 125.0675C| etiam antequam fiant, tali errore seduci potuerit, componere possumus quod Petrus in quarto libro Dialogorum a beato requisivit Gregorio: « Quidnam est, inquiens, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extrahuntur e corpore? Cui beatus Gregorius referens de duobus Stephanis, quia non isdem Stephanus, qui adductus judici ad loca inferni fuerat, jussus adduci exstiterat, sed Stephanus alter ferrarius: et illo reducto, Stephanus ferrarius, qui adduci fuerat jussus, adductus est. « Hoc, inquit beatus Gregorius (cap. 36), quotiescunque fit, si bene perpenditur, non error sed admonitio est. Superna enim pietas ex magna misericordiae suae largitate, disponit, ut nonnulli etiam post exitum repente ad corpus redeant et tormenta inferi, quae 125.0675D| audita non crediderant, saltem visa pertimescant. » Et post narrationem de Stephano, qui adductus et reductus et postea iterum ad tormenta perductus fuerat, subdidit ( ib., in fine ): « Qua de re colligitur, quia ipsa quoque inferni supplicia cum demonstrantur, aliis haec ad adjutorium, aliis vero ad testimonium fiant, ut isti videant mala quae caveant, illi vero eo amplius puniantur, quo inferni supplicia nec visa et cognita vitare voluerunt. » Sic et Deus ex scriptura veritatis nobis demonstrat, quod ad correctionis cautelam nobis proficiat, aut ex retributione justitiae ad gravius delinquendum in cumulum damnationis excrescat. Scriptum est enim in libro Regum, dicente Michaea propheta: Vidi Dominum 125.0676A| sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus, In quo? Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis, egredere, et fac ita (III Reg. XXI, 19). Quid sit astare malignum spiritum Domino, et quid sit quod interrogasse malignum spiritum Dominus dicitur, et qualiter loquatur Deus ad malignum spiritum, et malignus spiritus ad Deum, beatus exponit Gregorius (Moral. XI, cap. 4) in Moralium libris devotioni 125.0676B| lectorum notissimis. Sequitur in historia libri Regum: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum 616 tuorum qui hic sunt. Et Dominus locutus est contra te malum. Et post aliquanta: Unus autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel, id est Achab, inter pulmonem et stomachum. Et paulo post, et mortuus est vespere, et completus est in eo sermo Domini per manum Michaeae prophetae, de quo antea locutus est idem Achab ad Josaphat regem Juda quaerentem prophetam Domini. Remansit, inquit Achab, vir unus per quem possumus interrogare Dominum, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Videlicet quoniam vera illi dicebat, et ideo odiebat eum, diligens mendaces 125.0676C| ministros, et sibi impios; unde scriptum est (Prov. XXIX, 12): Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habebit impios. Qua de re timendum est regi, et cunctis mendacio credere volentibus, quasi Deus aut falli potuerit, aut fallere quemquam in se recte credentem in judicio velit, aut indebita misericordia in crimine consistenti, atque crimen ipsum neganti, et se tentanti debeat misereri, qui etiam pauperi in judicio vel sub obtentu pietatis misereri prohibuit, ne propter alia perpetrata peccata, de quibus non satisfecerunt Domino, ex retributione justitiae, a mendace spiritu seducantur, ut intereant, et in alium laqueum decepti cadant, sicut de quibusdam Paulus dicit: Quoniam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, 125.0676D| aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua, mercedem erroris sui in semetipsis recipientes: et quoniam non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; et ad Thessalonicenses (II Thess. II, 10): Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt ad hoc ut salvi fierent, idcirco immittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio, quatenus judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Unde sanctus Augustinus in tertio libro de Trinitate (cap. 7), loquens 125.0677A| de praestigiis a magis Pharaonis Moysi resistentibus factis dicit, « Intelligi, inquit, datur, ne ipsos quidem transgressores angelos, et aerias potestates, in imam istam caliginem, tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem, vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi, a quibus fiebant Dei veritate damnandi: vel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita: vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum 125.0677B| patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia Job cuncta quae habebat amisit, et filios, et ipsam corporis sanitatem. » Quidquid angeli transgressores mali faciunt, non ipsis servit ad nutum creatura corporalis, sed Deo, 617 a quo datur potestas. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiem, sed Deo potius a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua, et ignis, et terra, ut faciant inde non quod volunt, sed quantum finitur. » INTERROGATIO IX ET RESPONSIO. Sed concedamus ut fraus in judicio fuerit operatione diaboli, qui licet perdiderit angelici spiritus 125.0677C| gloriam, sed non amisit naturae subtilitatem, et permittente Domino, aut pro infidelitate non recte credentium, aut pro purgatione fidelium, ut Judam plenum iniqua voluntate Christo communicantem strangulavit, et Paulum post tertii coeli raptum colaphizavit, ad maxima exercenda occulto, sed nusquam injusto, permittitur divino judicio, sicut per magos Pharaonis multa acta sunt, quae Moyses propheta Domini fecerat. Et ad probationem Job aera sunt commota, ignis de coelo aerio oves puerosque consumpsit. Et Antichristus per se suosque ministros multa operaturus est, ita ut in errorem inducantur etiam si fieri potest electi. Et per Pythonissam species Samuelis ostensa est. Et in libro Dialogorum, scribente sancto Gregorio, legimus (lib. XI, c. 10): 125.0677D| « Quia de invento idolo, et ad horam casu in coquinam projecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne ejusdem coquinae aedificium consumeretur ostendit: cumque jactando aquam et ignem quasi exstinguendo perstreperent, pulsatus ab eodem tumultu vir Domini Benedictus advenit, qui eumdem ignem in oculis fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem inflexit, et eos, quos phantastico reperit igne deludi, revocavit fratres ad oculos suos, ut et sanum illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas, quas antiquus hostis finxerat, non viderent. » Et in Petri Itinerario de Clementis patre legitur, quod ut a fidelibus interficeretur, 125.0678A| a Simone Mago, quem deseruerat, unguento perunctus, ejusdem Simonis imaginem omnium oculis referebat, solus Petrus eum qui erat intuebatur, et orans discipulos ad eorum oculos revocavit, et deluso phantasmate intuentium obtutibus speciem propriam reddidit. Sed et in Vita Joannis monachi quondam parentes filiam suam operante daemone equam esse cernebant. In Evangelio quoque legimus de duobus discipulis cum Christo pergentibus ac dubitantibus, quia oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Quod impedimentum in oculis eorum non incongruenter accipimus a Satana fuisse, ne agnosceretur Jesus: sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata, removeri intelligatur 125.0678B| impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Sic et non mirum, si in judicio, 618 exigente incredulitate haesitantium atque in fide dubitantium, talia permittat Dominus fieri, qui talem se exhibuit in oculis dubitantium foris, qualis habebatur apud eos intus: quod factum est in eorum oculis, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus. Sicut et beatus Gregorius de Maria dicit (hom. 25 in Evang.): « Quae Dominum quaerebat, quem resurrexisse minime credebat; sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, cumque illi et amor ostenderat, et dubietas abscondebat. » Et praefatis duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent 125.0678C| non ostendit. Hoc ergo egit foras Dominus in oculis corporis, quod apud eos agebatur intus in oculis cordis. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore, qualis apud eos erat in mente. Et sanctus Augustinus in libro de Doctrina Christiana (lib. XI, c. 10): « Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad consultationes et pacta quedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibuscunque rebus suspendendis atque illigandis 125.0678D| (ibid., c. 24). Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum: quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt; quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis cruciantis sollicitudinem mortiferae servitutis. Non enim quia valebant animadversa sunt, sed animadvertendo atque signando factum est ut valerent. Et ideo diversis diversa proveniunt, secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus viderint. » Et venerabilis presbyter Beda in Commento libri Samuelis dicit (lib. IV, c. 8): « Si quem vero movet, quomodo mulier arte daemoniaca prophetam 125.0679A| post mortem inquietare et suscitare potuerit, sciat pro certo, aut falsam tunc umbram quaerentibus ostendisse diabolum, aut si vere Samuel exstitit, tantum in his agendis licere diabolo, quantum Dominus permiserit. Nec mirum pro quibusdam secretioribus causis talia maligno spiritui permitti, cum et Salvatorem constituerit in pinnam templi, et Job petierit acceperitque tentandum. Quod si phantasiam potius immundi spiritus fuisse quod apparuit credimus, neque hoc turbare debet quomodo talis vera et prophetica narrare potuerit. Novimus enim diabolum multa saepe futura, quae ab angelis sanctis didicerit, praescire vel praedicare posse: sed eo minus illius dictis auscultandum, quo cuncta quae loquitur agitve apud homines, seducendi 125.0679B| studio facit. » Quod ne eveniat per insidias daemonum, 619 monente Apostolo resistamus diabolo, fortes in fide, quae vincit mundum, et per quam sancti vicerunt regna (Hebr. XI, 33), et de qua firmiter credentibus dicitur: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX, 29). Et Apostolus: Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac. I, 6). Et si ad probationem fidei nostrae acciderit (utile est enim, etiam sanctis, tentationum flammis examinari, ut vel tentati quia fortes fuerint appareant, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint, accipiant et ipsi coronam vitae), de divinis non causemur judiciis, quae interdum occulta sunt, sed nunquam injusta. Nec mirum videri debet, si in hujusmodi judicio calliditate diabolica fraus 125.0679C| quaecunque Deo permittente intervenit, cum et aqua baptismatis in se fidelis, ut Ambrosius dicit, est in aliquibus et aqua mendax. Non sanat baptismus perfidorum, non mundat sed polluit: unde et secundum decreta canonum, et sancti Innocentii, atque aliorum pontificum Romanorum, in nomine sanctae Trinitatis ab haereticis baptizati per manus impositionem gratiam Spiritus sancti accipiunt: non autem in sanctae Trinitatis nomine baptizati baptizari jubentur. Sed nunquid, quoniam fraus reperitur in baptismo haereticorum, baptisma non probabitur catholicorum? et si fraus invenitur in judicio propter fidem incredulorum, lex purgationis abjicietur a consuetudine credulorum? Sicut enim privata vel fraus publica semper est punienda, ita ut scriptum legimus, consuetudo 125.0679D| quae publicis utilitatibus non impedit, pro lege est retinenda. Quapropter, si et in hoc judicio per quodcunque ingenium fraudulentia reperitur, duplicata judicii ultione, sive pro peccati admissione, sive pro infideli illusione, causa in quaestionem ratione docente reveniat. « Sed et de sacramenti purgatione in sancti Gregorii epistola ad Secundinum episcopum Taurominitanum legimus (lib. VIII, epist. 32), quod Leonis Chartularii femina, quae relicto eo pro fornicationis crimine religiosam vestem induerat, ab ipso sibi praestito sacramento quoniam post initum conjugium in adulterii culpam lapsus non fuerit, inconsulto episcopo ad virum suum redierat, et idcirco 125.0680A| cum familia sua fuerat excommunicata. Unde idem sanctus papa decrevit, ut mox ejus absolveretur familia. Et si manifeste constaret quia conjugi suo eadem femina dicere nihil potuerit, sed insuper suspicio ipsius per sacramentum fuerit amputata, atque post hoc sua ad eum sponte reversa, ut et in ea censura temperaretur judicii, nec longo jam tempore privaretur communione. » Et item ad Candidum abbatem (lib. VII, epist. 17): « Denique ut ad satisfactionem posset omnino sufficere, fecimus ut etiam dato corporaliter sacramento firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidisse. Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquomodo tentaverit voluntatem, 620 ille quidem reum se ante Deum 125.0680B| esse noverit, qui nititur ea, quae utiliter sunt finita, rescindere: nam eidem decisioni, transactionique nihil se derogare cognoscat. » Et ad praejectam (lib. VII, ind. 11, epist. 60): « Valde, inquit, ecclesiasticae est moderationi conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari. » De qua sacramenti purgatione saepe audivimus, quia plures in eo fraudem facere solent, cum ingenio jurantes, sed potius pejerantes: quia, sicut legimus, ita sacramentum a Deo dijudicatur, sicut ab eo, cui per id satisfieri solet, in fide recipitur. Sed et in eadem sacramenti purgatione fraus facta, quin potius perjurium factum detegitur, sicut et in judicio diabolica astutia et permissione divina, evenire posse a nobis non denegatur. 125.0680C| Et de juramento doloso in Regum libris, et Machabaeorum, atque in Propheta de sacramento regi facto infideli, quae non impune cesserunt, invenimus, unde supra nos sufficienter dixisse putamus. »
INTERROGATIO X. Quarto capitulo nobis petimus remandari, si haec causa, unde judicium factum audivimus, et quidam etiam vidimus, in judicium fuerit revocata, qualiter idem debeat canonice ordinari judicium, et utrum de secreta confessione, ut dicitur, commissa episcopis, vel in judicio porrecto libello, eadem femina debeat judicari: vel si acciderit ut eumdem libellum coacta porrigat, aut eidem invita subscribat, 125.0680D| si per hujusmodi commentata maritali toro legaliter valeat removeri.
RESPONSIO. Quod et si in hoc, ut supra diximus de quo loquimur judicio evidentibus indiciis fuerit demonstratum, sicut sanctus Fabianus papa et martyr constituit, ordinetur judicium. « Quoniam, inquiens (epist. 11), in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est, judices electos, et accusatores, ac defensores, et testes. » Quia sicut Leo scribit ad universos episcopos per Caesaream et Mauritaniam constitutos (epist. 91): « Neminem possumus judicare, nisi in praesentia positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae possit subjacere sententiae. » 125.0681A| Et sanctus Augustinus in libro de Poenitentia (hom. L): « Plerumque autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo, sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi 621 utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam hic Paulus breviter insinuasse intelligetur, cum quibusdam 125.0681B| talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad haec similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis (I Cor. V, 9), et reliqua. « Et item: « Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec quidem cibum sumere. » Sed sciendum est, quia eam nominationem hic Apostolus intelligi voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur. Noluit enim in homine judicari ex arbitrio suspectionis, vel etiam extraordinarii usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, 125.0681C| sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Et in concilio Toletano (conc. Tol. VI, can. 11): « Dignum est ut vita innocentis non maculetur pernicie accusantium. Ideo quisquis a quolibet criminatur, tam accusatus quam accusator praesententur, atque legum et canonum sententiae exquirantur, ut si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem quisquam non judicetur, nec condemnetur. » Et in Carthaginensi concilio (conc. Afr. cap. 95): « Quaerendum est in judicio cujus conversationis et fidei sit is qui accusat, et is qui accusatur. » Item in eodem (cap. 98): « Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. » Et sanctus 125.0681D| Cornelius papa et martyr, beatusque Felix Romanus pontifex, et omnes illius sedis pontifices decreverunt, ut caveant judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, et etiam rationem pro actione in praesentia fratrum dabunt, exceptis designatis causis quas singillatim leges Ecclesiae exprimunt, sicut et leges publicae modum certum denominant, quo absentes judicio debeant condemnari, id est, ut si tam famosissimum crimen sit, et in crimine famosissima persona, ut neque testes ad convincendum necessarii habeantur, nec ipsius indigeatur praesentia, sicut Ambrosius in Epistola ad Corinthios dicit: « Judicis, inquiens, non est sine accusatore damnare, quia et 125.0682A| Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. Ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2). Cognito opere isto, pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis: omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant; publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, id est, absens facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum qui hoc admisit (ibid., 3). » 622 Et quoniam alterius est loci et temporis demonstrare, quibus et quantis aliis modis secundum leges ecclesiasticas absentes possint et debeant judicari, 125.0682B| quod nunc ad rem pertinet, quodque Valentina synodus sequens Romanam Ecclesiam demonstravit, in medium devocemus, videlicet (can. 4): « Ut si quis se reum, vel veri confessione, vel mendacio falsitatis pronuntiaverit, neque enim, inquit, absolvi potest, qui in seipso dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit. » Quod in Ecclesia, nec de secreta confessione, nec per alium potest fieri: quanto minus per sacerdotes, quibus non licet sibi confessa publicare peccata, nisi per illum ipsum qui peccatum commisit, id quod male egerat fuerit propalatum? De quo etiam providere quantum potuerit debet episcopus, ad cujus hoc curam noscitur pertinere, ut non errore seductus, aut timore coactus, 125.0682C| quisquam mendaciter in se dicat, unde vel se, vel Ecclesiam laedat, quia inde etiam est decretum, ut extorta confessio, vel coacta subscriptio, nihil vigoris obtineat, B. Alexandro martyre glorioso, et post B. Petrum quarto apostolicae sedis pontifice judicante (epist. ad omn. orthod.): « Si ab hujusmodi, inquit, personis, quod omni est Christiano nomini inimicum, quaedam Scripturae quoquomodo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae vel roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium aut nocumentum provenire censemus, neque ullam eis infamiam vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis, unquam, auctore Domino, et sanctis apostolis, eorumque successoribus, sustinere 125.0682D| permittimus. Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante qui ait: Ex corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemiae (Matth. XV, 19), et caetera quae sunt ad haec pertinentia. » Et item: « Amplius autem respicit Deus ad cogitationes, et spontaneas voluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem, aut per necessitatem fiunt. Confessio vero non extorqueri debet in talibus, sed potius sponte profiteri. Pessimum est enim de suspicione aut extorta confessione quemquam judicare, cum magis inspector cordis sit Dominus quam operis, et potius requirit cogitationes puras, et voluntates bonas, quam verba mendacia. » Talis enim in Ecclesia fieri debet ab illo qui peccavit 125.0683A| confessio, sicut scriptum est: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Prior, inquam, ut et vocem accusatoris diaboli, et faciem Domini in confessione praevenias, ut justificeris, non ut condemneris: quia ipsa etiam ecclesiastica excommunicatio, non aeternaliter poenalis, sed temporalis est atque medicinalis, tantum ut convertatur peccator ad illum, et vivat, qui non vult mortem peccatoris, sed vitam (Ezech. XVIII, 23). Et iterum scriptum est: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Isa. XLIII, 26). Unde Hieronymus: « Ex malis verbis dubium non est quod damnetur a Deo homo qui ea protulit: justificari autem ex bonis verbis nullo modo potest, nisi de intimo cordis ea recta intentione proferat. Bona etiamsi sint, et non recto studio fuerint 125.0683B| prolata, justificare loquentem non poterunt, sicut nec Caiphas 621 interpretando justus inventus est, qui dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Illa ergo verba justificant loquentem, qui bona quae ore profert medullitus corde retinet, et sancta intentione profert. In verborum enim pondere operatio consistit vitae humanae: quia, ut Salomon ait: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). » Et capitulis Augustorum decernitur: « Ut qui timore compulsus servum se esse extra judicium dixerit, nullum praejudicium libertatis incurrat, donec judicio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit, praesente judice obtineat, aut si servus convincitur, statim Domino reformetur. 125.0683C| Debent nimirum episcopi, videlicet judices animarum, magnopere providere, et saeculi hominibus intimare, ne in accusandi, vel testificandi, aut judicandi negotio, quasi sub praetextu futurae confessionis ac poenitentiae, suggestio diabolica latenter eis subripiat, dicens non verbo, sed hortamento, cuicunque post concupiscentiam cordis sui ire desideranti: Intende, inquit diabolus, ut compleas quod desideras, ne de eo vincaris quod coeperas: melius tibi est postea poenitentiam agere, quam victum dehonestari. Testificantibus autem suggerit: Ingenium potestis capere, ut ita pareat quod dicitis verum esse. Judicibus vero diabolus saepe suadet, ut dicant: Quomodo possum aliter? sicut audio 125.0683D| judico. Unde audiant, et exaudiant quae scripta sunt: Vae vobis qui justificatis vos coram hominibus, Dominus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15). Et: Si oculus tuus, id est intentio tua, simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Et: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Et: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 6). Et legant quod dicit sanctus Hieronymus in commentario Matthaei: « Falsus, inquiens, testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. » Quanto magis qui illa dicit quae dicta non sunt? Et tali cogitationi, quam diabolus, sive prave intendentibus, sive testificantibus, sive judicantibus, de obtentu poenitentiae proponit, quod idem sanctus Hieronymus in eodem libro dicit, opponant. 125.0684A| Ait enim de Juda: « Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 3, 4). Avaritiae magnitudinem [ al., magnitudine] impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque, licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis peccaverunt qui emerant sanguinem justum, et offerendo pretium ad proditionem discipulum provocarunt? At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis argenteis 125.0684B| in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit (ibid., v. 5). Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti: sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in Psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7), ut non 622 solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit. » Timeamus omnes hanc veram sententiam, caveamus hanc perniciosissimam erga deceptionem nostram diabolicae malignitatis astutiam, qua fraudulenter diabolus etiam sub poenitentiae spe nos deludit, et ex consilio nos in culpa ligat, quod 125.0684C| cum ab statu justitiae peccando concidimus, plerumque simul et in laqueum desperationis cadimus, et a radice spei funditus evellimur. Hinc est quod per prophetam Dominus, non tam praecipitationum prava quam delictorum studia reprehendit dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jer. IV, 4). Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jer. XXI, 14). « Quoniam igitur a peccatis aliis, ut dicit beatus Gregorius (Pastor. lib. III, cap. 33), differunt peccata quae per consilium perpetrantur; non tam Dominus prava facta quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, 125.0684D| saepe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Et ipse in cathedra pestilentiae sedet, qui tanta iniquitatis elatione extollitur, ut implere malum etiam per consilium conetur. Hinc ergo colligant qui in culpa se etiam per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii sed principes fiunt. » Cavenda est etiam callidi hostis versutia, qui mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit, et ei spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Modo enim aliorum facta graviora, modo ei verecundiam de promissione sua, quam prave adimplere promiserat, opponit: modo nihil esse quod perpetratum 125.0685A| est, modo misericordem Deum loquitur, modo utilitatem, vel quodcunque emolumentum aut gratiae vel honoris corruptae menti objicit: modo malum aliud, quod de malo minori excludi potest, ostendit, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta mens ducitur, a malo coepto non revocetur, et ab intentione poenitentiae suspendatur: quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. Saepe etiam speciali malo duplicium corda ingenio artis antiquae pervertit, ut dum perversa et duplici actione caeteros fallunt, quasi praestantius caeteris prudentes se esse glorientur. Et quia districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri 125.0685B| exsultant, de quibus propheta dicit: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Soph. I, 16), quia ira extremi judicii humana corda, et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Attendant et accusatores forte innocentium, et testes dolosi, et judices, quod eis dicitur: Vae his qui condunt leges iniquas, scribentes injustitias (Isa. X, 1). Et quod per Susannam dicit violenta passio illata 623 ab injustitia: habet enim vocem suam, sicut et misericordia, de qua scriptum est, Absconde eleemosynam, id est misericordiam, in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX, 15). Ait enim violenta passio, illata, sicut diximus ab injustitia, Deus 125.0685C| aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu nosti quoniam falsum testimonium tulerunt adversum me, et ecce morior, cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me (Dan. XIII, 42, 43). Exaudivit autem Dominus vocem ejus, et reddidit presbyteris, qui erant constituti judices populi in anno illo, et falsum tulerunt testimonium, juxta quod malum egerant erga proximum, qui interfecti sunt. Et attendentes, quia multi praesentaliter etiam corpore moriuntur, ut Ananias et Saphira, et qui communicantes, ut Paulus dicit, non discernunt corpus Domini (I Cor. XI): multi autem in corpore vivunt, sed pro actu malo sunt anima mortui, sicut illa de qua scriptum est: Vivens mortua est (I Tim. V, 6): semper autem anima 125.0685D| quae peccat moritur, et perseveranter peccantes duplici contritione conterentur, quando ponentur sicut clibanus ignis, et induentur sicut diploide confusione sua, cum perdentur corpore et anima in gehenna. Haec dicimus non tollentes justa judicia, sed timentes ne judicemus scientes injusta, non prohibentes testificari vera, sed refugientes mendacia. Sed et quia superius, et ex aliorum institutione doctorum, sufficienter ordinem diffinitionis de causa unde agitur ex decretis beati Gregorii demonstravimus, adhuc non piget ostendere quem modum in inquisitione et diffinitione hujusmodi quaestionis debeamus tenere. Ait enim, si de causa post initum conjugium agitur, ad Adrianum notarium (lib. IX, 125.0686A| epist. 44): « Agathosa, inquiens, latrix praesentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet uxorem relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddere omni 125.0686B| debeas excusatione cessante. Nam excepta fornicationis causa, virum uxorem relinquere divina lex nulla ratione concedit: quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. » Et quia una lex viri et uxoris hinc constare dignoscitur, demonstrat in epistola, quam supra posuimus, ad Secundinum episcopum Taurominitanum (lib. VIII, epist. 32): « Praesentium, inquiens, portitor Leo Chartularius ad nos veniens indicavit, uxorem suam, quae relicto eo pro fornicationis crimine, quo vehementius stimulatam aiebat, atque ob hoc religiosam vestem induerat, culpabilem nullatenus 624 exstitisse, neque post initum conjugium in fornicationis culpam collapsum: adjiciens 125.0686C| quoque quod eidem uxori suae districtissima sacramenta praebuerit, insontem se ea de re, unde illam mordebat suspicio, permansisse, et idcirco propria eam sponte ad se reversam. Sed quia communione illam cum familia sua pro hoc solo a fraternitate vestra privatam asserit, quod ad eum clam postpositis vobis redierit, volumus ut familia quidem ipsius sacram communionem recipiat, et dominae eam culpa in hujus afflictionis poena diu non teneat. De ipsa vero, id est de uxore praedicti portitoris, hoc vos observare necesse est, ut si manifeste constat, quia contra conjugem suum dicere nihil potuit, sed insuper suspicio ipsius, praestito ut edocti sumus sacramento, amputata est, atque post hoc sua ad eum sponte reversa est, et in ea quoque ita temperanda 125.0686D| est censura judicii, ut longo jam tempore communione minime privetur. »
INTERROGATIO XI. Et quia maritus a conjuge, vel uxor a marito, per scripturam secretae confessionis se non possint disjungere, sicut episcopus ab ecclesia sibi commissa, vel gradu, aut quilibet in ordine ecclesiastico, ab officio se non praevalet si voluerit removere, sicut auctoritate ecclesiastica supra studuimus demonstrare. RESPONSIO. Neque libello secretae confessionis porrecto publicae poenitentiae quisquam debet submitti, nec per 125.0687A| scripturam directam, vel ab alio porrectam, valet condemnari, sed unde publice debet judicari, publice et in praesenti positus debet aut convinci, aut confiteri. Ad Nicetam Aquileiensem episcopum scripsit magnus Leo papa dicens: « In praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae potest subjacere sententiae: quia contrarium est rationi, eorum illos cernere poenas, quorum non valent nescire causas. » Quem etiam ordinem judicandi demonstrat Scriptura divina, dicentibus de criminata accusatoribus in judicio praeparato: Mittite, inquiunt, ad Susannam filiam Helchiae uxorem Joachim, et miserunt. Et venit cum parentibus et filiis (Dan. XIII, 29, 30). Et post datum testimonium, condemnaverunt judices eam ad mortem (ibid., 41): qua liberata, 125.0687B| veritate eam liberante, puniti sunt falsi testes juxta quod malum in proximum egerant. Sed et deprehensa in adulterio, oblata corporali praesentia, non per alienum testimonium vel scripturam, quod ecclesiasticae et Romanae prohibent leges, est accusata: cujus etiam confessio subinnuitur, cum ei a Domino dicitur: Nemo te condemnavit? et illa: Nemo, Domine (Joan. VIII, 10). Pilatus quoque de Domino, tanquam latrone comprehenso atque ligato, per cohortem, sicut Augustinus dicit, legitimo ordine potestatis servato, et per ministros Judaeorum, et ab Anna Caiphae, atque a Caipha in praetorium sibi transmisso dicit: Obtulistis mihi hunc hominem (Luc. XXIII, 14). Quemque audiens esse de potestate Herodis, remisit eum ad 125.0687C| 625 illum, docens nos de saecularibus saecularium Christiana et justa exspectare judicia, et tunc Ecclesiastica videlicet medicinalium judiciorum malagmata debere infirmis imponere, hoc idem Apostolo demonstrante, quando adhuc inter infideles conversabantur fideles. Jam delictum est, inquit, inter vos, quia judicamini apud extraneos, et non apud fratres. Saecularia igitur judicia si habueritis inter vos, contemptibiles qui sunt in Ecclesia constuitite ad judicandum (I Cor. VI, 1 et 4). Unde Gregorius in Regula pastorali: « Ut saltem terrenis negotiis inserviant, quos dona spiritalia non exornant. » Et Augustinus in Enchiridio: « Cum sint talia judicia fieri necessaria, non vetari, sed apud fideles debere judicari demonstrat. » Et Ambrosius: « Quia ergo sunt, inquit, 125.0687D| sapientes fratres, aliqui horum eligantur ad judicandum, quorum judicium veretur mundus. Magnus enim pudor est, si inter eos qui dicuntur Deum cognovisse, non invenitur qui examinare possit judicium. Quomodo enim homicida poenitens pacem sumet Ecclesiae, antequam cum litigantibus pacificetur? Quomodo indulgentiam accipere poterit discors, antequam charitatis glutino uniatur? Quomodo rapax dignos poenitentiae fructus aget, antequam juxta David judicium, et Zachaei exemplum, aut emendando, aut satisfaciendo, placationis hostiam offerat qui rapinis crudeliter insudavit? Vel quomodo solvetur conjugium, nisi decernentibus Christianis legibus, quibus fuerat auctore Domino copulatum, 125.0688A| vel quia non initum, sed magis usurpatum contra Christianas leges fuerat, exstiterit demonstratum? » Et hoc quomodo ordinabiliter fieri poterit, nisi legibus humanis ab eo inspiratis, per quem conditores legum justa decernunt? Unde sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem (epist. 10): « Si, inquit, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? » Ut alibi scriptum est relegentes: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21), Caesari quidem nummum, tributum, 125.0688B| et pecuniam, honorem debitum, quandiu ipse Dominum fideliter honoraverit, et vectigal, Deo autem decimas, primitias, oblationes, ac victimas, atque continuam servitutem: quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro, et Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem. Et sanctus Augustinus in Sermone sexto Evangelii Joannis: « Noli, inquit, dicere quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? per jura regum possidentur possessiones. » Sic et per legalia judicia, justa, quoniam Christiana, saecularium negotiorum dirimendae sunt quaestiones. Et de libello, vel secreta confessione, idem decernit Leo, inquiens (epist. 86), universis episcopis per Campaniam, Samnium, et Picenum, salutem: « Magna indignatione commoveor, 125.0688C| et multo dolore contristor, quod quosdam ex vobis comperi apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos. » Et post aliquanta: « De poenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libellis 626 scripta professio publicetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione 125.0688D| percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedat. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. » Hinc colligant quique, si canones sacri jubent excommunicare episcopum, quandiu non communicaverit illi, quem sibi dicit crimen secrete fuisse confessum, utrum debeat aut audeat aliquis de secreta confessione, sive per libellum sive per verbum credita, quemcunque publicae poenitentiae legibus subdere, quanto minus conjugium legaliter initum sine certa et manifesta ratione dissolvere: cum idem Leo ad omnes episcopos per universas provincias 125.0689A| constitutos terribiliter intonet dicens (epist. 1): « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » INTERROGATIO XII. Quinto capitulo nobis rescribite, ex auctoritate Scripturarum, et traditione Patrum, de stupro, atque aborsu quae scripta contineantur, cum auctorum nominibus et designatione librorum, ut scire possimus, utrum tali modo, sicut dicitur, femina possit concipere, et post aborsum virgo valeat permanere, 125.0689B| sicut de ista dicitur accidisse: et si deprehensa fuerit haec ante conjugium crimina perpetrasse, utrum in conjugio debeat aut valeat permanere. RESPONSIO. De stupro denique et aborsu, quae saepe dictae objecta fuisse audivimus mulieri, ne secundum conjecturam humani arbitrii decernentes, aequissimum judicem Dominum offendamus, ad sanctarum Scripturarum paginas recurramus: ait enim liber Deuteronomii: Si duxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit, quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni illam virginem; tollent eam pater et 125.0689C| mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis, qui in porta sunt: et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Et expandent vestimentum coram 627 senioribus civitatis, apprehendentque seniores urbis illius virum, et verberabunt illum condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel, habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omni tempore vitae suae. Quod si verum est quod objecit, et non est inventa in puella virginitas, ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur, quoniam fecit 125.0689D| nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui, et auferes malum de medio tui (Deut. XXII, 13-21). Et de incesto in Levitico scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus; ego Dominus. Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis (Lev. XVIII, 6 et 9). Et item: Omnis anima quae fecerit de abominationibus istis quippiam, peribit de populo suo (ibid., 29). Et item: Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt, occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt 125.0690A| iniquitatem suam (Lev. XX, 17). Unde sanctus Augustinus: « Quid, ait, in hoc loco viderit, nisi concumbendo cognoverit; sicut alibi in lege dicitur: cognovit uxorem suam (Gen. IV, 1), pro eo quod est, mistus est ei. Et quid ait: peccatum suum accipient, nisi quia ipsam poenam peccati peccatum voluit appellari. » Et quia necessitate coacti, sicut et Apostolus, qui quodam loco de quibusdam dicit: Quae in occultis agunt, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12), constrictus necessitate apertissime ad Romanos redarguit masculos in masculos turpitudinem operantes, et feminas naturalem usum in eum usum qui est contra naturam mutantes, velimus nolimus, timentes comminationem dicentis Domini, ut supra longe praemisimus: Qui me erubuerit et meos sermones, 125.0690B| hunc erubescet filius hominis coram angelis Dei (Luc. IX, 26); adhuc ponemus in hac causa de libro Geneseos: Introiens, inquit, Onan filius Judae filii Jacob patriarchae ad uxorem fratris sui Her primogeniti Judae, qui fuit nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est, semen fundebat in terram, et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret (Gen XXXVIII, 7 et 9). Et scriptum est in libro Levitici: Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur (Lev. XX, 13). Unde et leges Romanae decernunt in capitulis de stupratoribus, quod legens quisque inveniet. Et si de masculo cum masculo ita decernitur, quam adinventionem leges invenient de masculo et fratre cum sorore ex concubitu masculi Sodomitano? 125.0690C| Sanctus nihilominus Augustinus in libro secundo ad Valerium Comitem, de Nuptiis et Concupiscentia scribit (cap. 20): « Quod autem ait, inquiens, Apostolus de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27), non dixit usum conjugalem, sed naturalem eum volens intelligi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri: ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Ab ea vero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et conjuge quisque utatur, 628 contra naturam est et flagitiosum. Denique prius idem Apostolus de feminis dixit: Nam 125.0690D| feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (ibid., 26). Deinde masculis in masculos turpitudinem operantibus relicto usu feminae naturali, non de isto nomine, id est naturali, conjugalis est laudata commistio, sed immmundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quasi illicite feminis, sed tamen naturaliter uterentur. » Et item in libro de Bono conjugali (cap. 11): « Cum vero, inquit, vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior est uxor si in se, quam si in alia fieri permiserit. » Et in secundo libro de adulterinis Conjugiis (cap. 12): « Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc, 125.0691A| quod ultimum dixi, nonnulli faciunt etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur: quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Dominus. » Sic etiam interdum et solo visu, cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. « Quod tamen plerumque, ut sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo primo dicit (cap. 9): ex loco vel ordine concupiscentis discernitur: quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. » Et in epistola ad Sabinum subdiaconum regionarium: « Cum plerumque, inquit, quod in laicis culpa est, hoc crimen sit in sacro ordine constitutis, quanta in eis districtione puniendum sit 125.0691B| piaculare flagitium, qui zelo rectitudinis utitur non ignorat. » Et item in praefato libro (Moral. XXI, cap. 9): « In personis tamen non dissimilibus isdem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, qui inter caetera asserit dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Quod enim disjunctae reatui sententiae subdidit, quoniam valde a se dissideat ostendit. » Et Augustinus in libro de Bono conjugii (cap. 8): « Malum est fornicatio, pejus adulterium; pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere. Et pejor est incestus, quia pejus est cum matre, quam cum aliena uxore concumbere: et semper de malo 125.0691C| ad pejus, donec ad ea perveniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). » Et sanctus Ambrosius in libro de Abraham (lib. I, c. 6): « Offerebat sanctus Lot filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversum naturam derelinquere. » Et item in Epistola ad Corinthios (cap. 7): « Si tamen apostatet vir, aut usum quaerat uxoris invertere, nec alii potest nubere mulier, nec reverti ad illum. » Haec ad exaggerationem criminis collecta sunt, ut hinc colligatur quantum mali sit fratris cum sorore incestus, etiam concubitu masculi Sodomitano, si forte causa ita se habet, quae utraque per se perpetrata in Heptatico morte Domino praecipiente multantur: et eorum assertio 125.0691D| nefandissima destruatur, qui astruunt non esse scelus Sodomitanum, nisi quando intra corpus, id est in membro obscenae partis corporea, videlicet intra aqualiculum fornicatur, male et improprie testimonio abutentes Apostoli: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, 629 extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Sed talis est, ut aiunt, hujusmodi pollutio, ac si de digito suo fricet quis lutum per manum suam, vel inter femora sua, et ex eodem luto manum suam abluat: similiter et haec femina, post balneum ab hac pollutione lota penitus exstitit. Qui haec dicunt, non catholici, sed Cynici, id est propter impudentiam canini haeretici sunt habendi, sicut sanctus Hieronymus in Epistola 125.0692A| ad Ephesios demonstrat, exponens sententiam Apostoli qua dicit: Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3): « Nisi, inquiens, philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doceret, omnem titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicunque attritu tactuque venientem in tempore non vitandum, et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent, nunquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam copulasset, sicut decet, inquit, sanctos: ex quo sanctus non potest appellari, quicunque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quibus se delectaverit, invenitur. Hoc enim scitote, inquit Apostolus, 125.0692B| quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (ibid., 5). » Et supra in libro secundo: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae (Ephes. IV, 19): « Omnes in avaritia desperantes se, inquit, in ritum irrationabilium bestiarum coeno voraginique mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes quidquid corpus voluerit, mens desideraverit, libido suggesserit: et cum nihil omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in avaritia dum nunquam luxuriando saturantur, nec eorum terminum habet voluptas, aut certe ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem 125.0692C| operantes. » Turpitudo enim est, ut idem doctor in tertio tomo ejusdem epistolae exponit, abscondita cogitatio, cum inflammatur sensus ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur. Unde constat, quia sicut idem dicit Apostolus ad Romanos, cum masculi in masculos, vel feminae in feminas, sive masculi in feminas, vel quilibet per se ipsos modo quolibet turpitudinem operantur, immunditia est, quae separat operantem a regno Dei, et in inferna demergit, sicut isdem dicit Apostolus: Omnis fornicator, aut immundus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Unde et Isidorus in secundo libro Sententiarum dicit: « Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur, quamvis quisque diversae 125.0692D| turpitudinis voluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur. » Et sanctus Prosper in libro de Virtutibus et Vitiis: « Hinc quod ille corporis fluxus, qui fit in dormientibus sine culpa, interdum vigilantibus 630 contingat ex culpa. Ibi naturaliter plenitudino humoris expellitur, hic turpiter concupiscentia publicatur. Sed haec concupiscentia illis vigilantibus hunc elicit fluxum, quibus per foeda colloquia sordidum commovet appetitum. » Hunc sordidum appetitum habent etiam feminae, ut exponens Apostolum dicit Ambrosius, in feminas turpitudinem operantes (Rom. I). Quae carnem ad carnem, non autem genitale carnis membrum 125.0693A| intra carnem alterius, factura prohibente naturae, mittunt: sed naturalem hujusce partis corporeae usum in eum usum qui est contra naturam commutant: quae dicuntur quasdam machinas diabolicae operationis nihilominus ad exaestuandam libidinem operari; et tamen fornicantes in corpus suum peccant. Similiter et masculi in masculos turpitudinem operantes, id est ardorem libidinis evaporantes, et voluptatem carnis, quae se delectat, explentes, qui ab Apostolo masculorum concubitores appellantur, et molles (I Cor. VI), qui huic turpitudini voluptuose succumbunt. Sed et qui tollit membra Christi facit membra meretricis, adhaerens meretrici, cum qua unum corpus efficitur. Et qui cum Deo sacrata, vel cum cognata, et cum ea quam 125.0693B| cognatus habuit, vel cum uxore alterius, aut cum pecore, seu cum femina contra naturam flagitiose peccat, vel qui semetipsum, per se, manu vel alio quolibet modo polluit, ardorem libidinis explens, fornicatur, et tanto damnabilius, et inde in poenis gravius, si digne non poenituerit, tormentandus, quanto quisque contra naturam sceleratius in corpus suum peccat: quia ut sanctus Augustinus, et caeteri doctores exponunt, in expletione fornicationis ita cum corpore et mens carnalis penitus absorbetur, ut nihil aliud tunc vel cogitare praevaleat. Et peccatum hoc non tantum contingit, quantum possidet polluendo corpus et animam: de quo cum pertransiit actus, adeo manet reatus, ut et inter ipsius poenitentiae gemitus stimuli pristinae delectationis miserabiliter 125.0693C| soleant excitari, et talium omnium facinorum patratores, sicut testatur Apostolus, excluduntur a regno Dei, nisi antequam de corpore exeant, per luctuosam confessionem et profusas lacrymas, atque eleemosynarum largitionem, dignosque poenitentiae fructus, cum multa afflictione carnis, et contritione spiritus, tantorum abluere studuerint maculas criminum. Nemo igitur dicat, non perpetrare eum peccatum Sodomitanum, qui contra naturam in masculum vel in feminam turpitudinem operatur, et attritu, vel attactu, seu motu impudico, ex deliberatione et studio immundus efficitur: qui, ut docet Apostolus, a regno Dei excluditur, cum alia etiam peccata, contra jura naturae usurpata, Sodomae reputata Sodomitica appellentur, dicente ad civitatem 125.0693D| peccatis plenam Domino per prophetam: Haec fuit, inquit, iniquitas sororis tuae Sodomae, otium, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49). Et Judaei peccantes coram Domino, ab Isaia principes Sodomorum, et populus Gomorrhae vocati sunt (Isa. I, 10): qui inter alia iniquitatum suarum 631 nefaria posuerunt puerum in prostibulo, et epheborum pretium in marsupiis: quorum dominati sunt effeminati, qui loco epheborum, quasi ad matronarum custodiam spadones effecti, impudicitiae et immunditiae asciti, atque subacti libidini, quae etiam ferreas mentes ut dicitur domare solet, servire et libidinosis dominari diabolica adinventione fuere reperti. Et hujusmodi vitia non solum sacrilegio, 125.0694A| verum et idololatriae, cujus mercedi sunt reddita, ut ostendit Apostolus, deputantur, sicut scriptum est de gulosis: Quorum Deus venter est (Philip. III, 15), et de luxuriosis, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. V, 19): Deum quippe Scriptura gloriam appellavit, quae dicit: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV, 20); et de avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5), Scriptura testatur. Sic et de aliis, atque ex aliis, studiosus lector in Scripturis inveniet. De aborsu vero in Exodo scriptum est: Si litigabunt duo viri, et percusserit mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Si autem formatus fuerit, 125.0694B| dabit animam pro anima (Exod. XXI, 22, 23). Et de conceptu in Evangelio scriptum est: Quod enim in ea natum est (Matth. I, 20), quod sine dubio, ut exponit Gregorius, conceptum est dicitur. Nam tunc primum Joseph haesitare coepit, quia tumentem sponsae suae uterum vidit. Hinc revolvamus ex lege quomodo fiat secundum naturam conceptio. Mulier, inquit, quae suscepto semine pepererit masculum sive feminam (Lev. XII, 1), et de parturitione sive formati, sive, ut praemisimus, informati, quod mulier, sive masculini, sive feminini generis, parit vel abortit, scriptum est: Omne quod aperit vulvam (Exod. XXXIV, 19). Notandum quia Scriptura perhibet mulierem suscipere semen, scilicet coitu virili per genitalem venam immissum in vulvae secretum, bajulante 125.0694C| matrice, sicut et physica lectione comperimus, et non, ut haec adinventio dicit, semen sibi attrahere, vel assumere alibi, vel aliunde emissum: et in emissione, quod de immisso semine conceperat, vulvam adaperiri eadem Scriptura testatur, videlicet pro primo partu, quae servare clausurae integritatem non potuit, etiam in primo naturaliter coitu. Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus astruere nefas credamus. A saeculo enim non est auditum, nec de sub isto coelo in Scriptura veritatis est lectum, ut vulva feminae sine coitu semen susceperit, atque conceperit, et clauso utero, et inaperta vulva, seu integra carne, vivum vel abortivum pepererit, excepta sola singulariter beata et benedicta Virgine Maria, cujus conceptio non naturae fuit, sed 125.0694D| gratiae, dicente ad eam archangelo: Ave, gratia plena (Luc. I, 28), in quam Spiritus sanctus supervenit, qui ei ex virgineo semine, virgineoque sanguine, sine voluntate carnis, et sine voluntate viri, fecunditatem prolis contulit, virginitatem non abstulit: quae sicut carne integra, et vulva non adaperta, id est clauso utero concepit, ita non aperta vulva, sed clauso utero peperit, simulque et mater exstitit, et perpetuo ac semper Virgo 632 permansit. Virgineum quippe, ut legimus, unde virgines quae carne integrae sunt vocitantur, id est pelliculam, quae in eis in concubitu primo corrumpitur, in emissione cujuslibet partus integram permanere natura non patitur, et postquam virgineum illud 125.0695A| corrumpitur, virgo femina non habetur. Sed et in Scriptura legimus veritatis, quoniam hac diabolica adinventione, quae de ista femina et suo fratre refertur, Onan cum uxore sua quaerens explere libidinem, et nolens nasci filios, concumbebat, qua de re a Domino percussus interiit (Gen. XXXVIII). Unde non credimus tali concubitu hinc feminam potuisse concipere. Haec ideo episcopi dicimus, non quod puellarum virginalia vel feminarum secreta, quae experimento nescimus, scientibus revelare, aut nescientibus insinuare velimus; sed quoniam scriptum est: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job XXIX, 16), idcirco quae in Ecclesiae magistrorum scriptis relegimus, ante oculos revocamus, ut si in hujusmodi deprehensa, ad nos de judicio 125.0695B| justorum judicum petens poenitentiam venerit, sine errore eam judicare possimus. Quapropter et addimus, ut si domnus noster rex praedictam feminam invenit virginem, cur eam denotari quasi stupratam consentit? Si vero illam virginem non invenit, quare tandiu eam retinuit, vel cur de illa judicium examinationis recepit? Verum illi nobilissimi laici conjugati, et aequissimi judices, qui de hoc judicare debebunt, melius nobis et citius per se scire, et licentia maritali ab uxoribus discere praevalebunt, utrum tali modo, sicut de ista audivimus, femina quaelibet poscit concipere. Et necesse est illis hoc solertius et curiosius vestigare, ne forte in hoc justitiae et aequitatis judicio possint quocunque errore interprehendere, quod ut de 125.0695C| talibus personis ad tantorum notitiam poterit pervenire, et quo de judicio plurimi exemplum studebunt accipere. Nos autem, ut hujus negotii expertes, quae legimus dicimus, et non inde amplius aut scire quaerimus, aut investigare volemus. Viderint autem legum judices, si verum inventum fuerit quod de hac femina dicitur, scilicet ut ante desponsationem, quandiu in sua vel ejus de quo denotatur potestate exstitit, indecens quid tale admisit, et postquam viro juncta est, illi se soli servavit, utrum eam morte condemnari decernent, sive per legem Romanam, aut per illorum leges, vel quibus illa femina est subjecta, vel per quas illi eam voluerint judicare. Sunt enim diversae ut gentes, ita et earum leges, quas, si Christianae sunt, in suis ordinibus, 125.0695D| quae juxta sunt decernentes, Ecclesia sancta non rejicit. Nos autem, sicuti Balaae notam, et criminis poenam nosse qui de concilio post edictum Domini dato refugimus, ita neminem mori decernimus, sed omnes salvos fieri volumus, qui neminem perire desideramus: neque legibus sanctis et justis, quas hactenus sancta Ecclesia et episcopalis religio tum acceptavit, tum sustinuit, violentiam ullam inferre molimur. Sed tenendam esse, absque respectu cujuscunque personae, viam regiam 633 in exquirendo judicio commonemus, sicut magnificus doctor Gregorius ad Domitianum metropolitanum episcopum scribit (lib. VIII, epist. 50): « Hortamur, inquiens, fraternitatem tuam, ut 125.0696A| et veritatem cum omni studeat subtilitate perquirere, et ita contentionibus partium secundum justitiam citius finem imponere, ne pars quaeque in judicio se pati praejudicium conqueratur. Nam sicut sine judicio quemquam nolumus condemnari, ita quae diffinita fuerint, nulla patimur excusatione differri. » Et ad Constantium episcopum Mediolanensem scribit, unde in hac causa quisque sanus, sapiens, et recte intendens, similitudinem et exemplar non incongruum poterit sumere. Ait enim (ibid., epist. 31): « Si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc, quod de fratre nostro dictum est, fuisset ambiguum, sed utrum verum, an esset compositum, patuisset, quia jam contra ipsum dudum in Sicilia, apud 125.0696B| reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum episcopum, talis quaestio, ut cognovimus, mota est: sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, omnino inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur, quoniam illa quae contra eum dicta sunt, non sub illa qua decuit districtione quaesita sunt, et gesta, quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem ejus probantur posse sufficere, non levis res agitur, quae aut incaute, vel in transcursu debeat diffiniri. Nam grave est satis et indecens, ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad diffiniendum idonea, si accusati ea confessio sequeretur, si tamen eamdem confessionem 125.0696C| subtilitas examinis ex occultis ejiceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii. Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia, cremarique fame se asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio. Nunquid quando sententiam tales causae suscipiunt, et ad sedem apostolicam appellatur, non et persona quae judicatur praesens est, et districtissime atque ab omni latere veritas quaeritur, ut tunc si debeat necne manere sententia decernatur? Et ideo postquam et persona absens est, et gesta quae ad nos transmisistis, nobis, sicut praefati sumus, idonee satisfacere non videntur, temere aliquid de fratris persona decernere nec debemus, nec possumus, 125.0696D| ne quod absit reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum jure competit retractare sententias. » Et ad Virgilium Arelatensem episcopum dicit (lib. III, epist. 63): « Emendatio et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. » Et ad Columbum episcopum scribit (lib. X, epist. 8): « Quia satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii quo fungitur gradu non dejicit. » Hinc ergo colligant judices, quia si de stupro femina 634 reputatur, isdem qui ei vim intulit, vel eam ad scelus pellexit, accersiendus est, et magis per illum causa investiganda, et ipse invehendus, 125.0697A| atque secundum legem examinandus est, et vel legali judicio liberandus vel puniendus est: praesertim cum sicut audivimus parentum loco ipse eam legaliter marito tradiderit, quem secundum Domini per Moysen praeceptum, oportet, etiam si virgo in coitu primo inventa non est, aut indicia certae virginitatis ostendere, aut objectionibus stupri concredere, ne forte eos qui juste judicare cupiunt, quaecunque suspicio mordeat, et qui potius student et valent alienis detrahere, quam sua statuere, locum derogandi inveniant, dicentes: Femina in custodia minis et afflictionibus perterrita, nihil aliud nisi quod ei jubetur audet aut valet dicere. Veniat ille qui in sua libertate est, et legaliter, aut quod ei impingitur defendens liberetur, aut illis de 125.0697B| quibus reputatur, quoniam non solum particeps, sed etiam auctor et exsecutor criminis est, concredens legaliter puniatur: et aut in liberatione illius, ista quae in custodia est, et propter timorem super se mendacium dicit, legaliter liberetur, aut in punitione illius legaliter puniatur, sicut in primo libro legis Romanae capitulo sexto de stupratoribus, et in capitulo septimo de incestis et turpibus nuptiis praecipitur, et in caeteris, quae Christiana jura depromunt, justi judices legere possunt. Injustum est enim oppressam iterum opprimi, et opprimentem de libertate sceleris gloriari, quod valde sanctus Gregorius ad Goduinum Neapolitanum ducem et immanissime detestatur, dicens (lib. XII, epist. 5): « Satis mirati sumus quod in milite illo, qui ancillam Dei 125.0697C| diabolica instigatione perdidit, districtissima vindicta hactenus facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit, ut ante ad nos ultio, quam perpetratae culpae iniquitas perveniret. Hortamur ut sine excusatione aliqua, vel modo qualis vobis fervor sit erga charitatis custodiam demonstrantes, ita pro exemplo aliorum districte emendare tantum facinus festinetis, ut Deum vobis, in cujus ille hoc injuria perpetravit, timore ejus neglecto despexit, placabilem faciatis: nam tantam iniquitatem inultam remanere nullo modo patimur. » Et terrae principes non surda aure debent audire quod dicitur, Anathema in medio tui, non poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et item sanctus Gregorius ad Syagrium scribit episcopum (lib. VII, 125.0697D| epist. 117): « Quia satis noxium atque perniciosum est, ut imitatione prave agentis destruantur qui de punitione illius aedificari bene debuerant. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda ut resecari debeant non concurrerit. » Et nemo dicat, tam perversus homo non ad judicium vocandus, sed quasi jam judicatus damnandus est. Audiat quod in Evangelio Joannis scriptum est dixisse Nicodemum ad principes Judaeorum de Jesu, quem ante judicium comprehendere rogaverunt. Scriptum 635 est enim: Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, respondit Judaeis: Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso 125.0698A| prius, et cognoverit quid faciat? (Joan. VII, 50, 51.) Et Dominus: Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate (ibid., 24). Et sanctus Gregorius ab Sabinum subdiaconum de presbytero, qui Sodomiae nefario scelere et idololatria denotabatur, scribit (lib. VIII, epist. 5): « Quorumdam, inquiens, relatione perlatum est, quia Sisinnius Regitanae civitatis presbyter, quod auditu ipso intolerabile nimis est, idolorum venerator ac cultor sit, adeo ut in domo sua aliquod idolum positum habere praesumeret. Sed et quod non dissimile nefas est, Sodomiae illum scelere maculatum. Et ideo quia tanti facinoris iniquitas districta ac subtili investigatione quaerenda atque plectenda est, hac tibi auctoritate praecipimus, ut vigilanti studio, et diligenti omnino 125.0698B| cura perquiras: et si qua indicia apprehendere hujus rei potueris, eum in custodia districta, quousque nobis renunties, redigas, ut qualiter immanissimum facinus discuti debeat ac puniri, deliberare possimus. » Et si quis dixerit: Non audet isdem perversus homo ad rationem venire, audiatur consilium sancti Gregorii de Frontinianistis haereticis, qui ad rationem deducendam aliter adduci non poterant, quod scribit ad Maximianum Salonitanum episcopum (lib. VIII, epist. 36): « De Frontinianistis, inquiens, fraternitas tua sit omnino sollicita, et sicut coepit studeat, quatenus ad sinum sanctae Ecclesiae revocentur. Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius jusjurandum praebeant, ac promittant, quod in eorum errore etiam ratione recepta 125.0698C| non persistant; et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patiantur, sed rationem reddo, si veritatem cognoverint, suscipiant, si non cognoverint, illaesos dimitto. Si qui vero contra vos sine juramento ex eis ad nos venire voluerint, minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes, aut rationem recipient, aut scito quia terram illam ulterius non videbunt. » Et in Carthaginensi concilio scriptum est (can. 30): « Placuit, inquit, aut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde ille est qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ubi causa finiatur. » Et si quis dixerit, Adduci non potest ad judicium, quia fultus aliorum patrocinio regum rebellionem 125.0698D| tenet contra regem: qui pro hoc crimine et etiam pro aliis, eum vellet in judicium mittere si posset, istam quam habet ad judicium ducit; ante oculos habeant domini nostri reges veridicam sententiam Regis regum, qui est veritas et judex vivorum ac mortuorum, qua dicit regi auxilium praestanti contra justitiam: Impio, inquiens, praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris. Idcirco iram quidem Domini, id est mortem, merebaris, sed bona opera inventa sunt in te (II Par. XIX, 2, 3). Propterea timeant reges, qui talibus hominibus injuste patrocinium praebent, de quorum tuitione Deum offendere possint, et Ecclesiae ac pauperes Christi, et humiliores homines opprimuntur 636 et devastantur, 125.0699A| et justa judicia exerceri non possunt: ne forte si tanta et talia bona propria non habuerint, quae tanto malo possint obsistere, sine ullo obstaculo pereant, aut bona quae habent pro alieno malo, cujus fiunt participes, ante Dei oculos perditi fiant, licet humano judicio et corpore sani putentur. Sed et ne sententiam Scripturae incurrant, qua dicitur: Perit justus pro impio. Et ne aliquis eis perverse interpretetur sententiam Deuteronomii: Non tradas servum domino suo, qui ad te confugerit: habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet, nec contristes eum (Deut. XXIII, 15, 16), audiant quomodo illam beatus Augustinus exponat. Septuaginta, inquit, dicunt, Non trades puerum domino suo, qui appositus est tibi a domino 125.0699B| suo: non quod eum dominus apposuerit, id est commendaverit, potius enim depositum diceret, sed appositum dixit a domino suo, id est adjunctum cum ab illo abscessisset. Non ergo suscipi sed reddi potius prohibuit fugitivos. Hoc quidem putari potest injustum, nisi intelligamus genti et populo ista dici, non uni homini: sed ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit. Quod etiam alienigena servavit rex Geth, quando ad eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul (I Reg. XXVII). Apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei. Hoc autem regnum de multorum manibus in manu parentum nostrorum regum Deo 125.0699C| gratias fuerat adunatum, et unum regnum una est Ecclesia, quae illorum divisione, qui sicut unus homo et unus rector in uno regimine esse debent, dividi nullatenus debent. Nec dici debet, ut inter principes nostros de una gente vel de uno regno, ad aliam gentem vel ad aliud regnum quisque refugiat, sed potius in uno regno, sicut Christianos decet, et in unitate Ecclesiae matris consistant. Ad quam Ecclesiam confugientes quod patrocinium habere debeant, sanctus Gregorius ad Joannem episcopum Caralitanae civitatis scribit: Si qui, inquiens, de quibus est quaestio, in Ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramento ab his quorum interest de servanda 125.0699D| lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. Ad cujus instar principes nostri catholicae filii divinis mandatis obedire debent, memores quod teste Deo manu propria firmaverunt: videlicet quia hujusmodi homines non solum non tueri, atque contra legem vel rationem defendere, verum vel recipere deberent, nisi ad hoc usque, ut ad reddendam rectam rationem venirent. Quidam autem ex eisdem regibus qui hoc firmaverunt, adhuc Deo gratias corpore vivunt, et quidam migravit ad Dominum. Sed pro patre nati sunt filii, a quibus secundum legem Romanam, 637 quam praedecessores eorum imperatores et reges 125.0700A| condiderunt, et servaverunt, et populos per eam feliciter rexerunt et correxerunt, actio quae ab auctore inchoata est, ut ab haeredibus peragenda est: quique ita praedecessorum suorum bene statuta debent in omnibus conservare, sicuti sua constituta a suis successoribus cupiunt conservari. Et non leve regibus vel quibuscunque aliis videatur infringere quod suis student manibus roborare, quia ex divina doctrina, et apostolica traditione, tam maxima res semper ab ipsis primis saeculis manus confirmatio fuit, ut de ipsis apostolorum vicariis, illi ipsi apostolorum vicarii supercoelesti auctoritate decreverint, « Ut qui contra suam subscriptionem in aliquo venerit, ipse se privet honore. » Et non dicant reges, hoc de episcopis et non est de regibus 125.0700B| constitutum: sed attendentes quia si sub uno rege ac sacerdote Christo, a cujus nominis derivatione christi Domini appellantur, in populi regimine sublimati et honorati esse desiderant, cujus honore, et amore atque timore, participatione magni nominis domini et reges vocantur, cum sint homines sicut et caeteri, et partem cum his in regno coelorum habere volunt, qui sacro peruncti sunt chrismate, quod a Christi nomine nomen accepit, qui exinde unxit sacerdotes, prophetas, reges, et martyres, ille unctus oleo laetitiae prae consortibus suis, quique fecit eos in baptismate reges et sacerdotes Deo nostro, et genus regium, ac regale sacerdotium, secundum apostolos Joannem et Petrum (Apoc. II; I Petr. II): intelligant et credant se in oculis Dei 125.0700C| privari regii nominis et officii dignitate, quando si illud placitum Deo fuit quod manu firmaverant, faciunt contra manus suae conscriptionem, licet illud nomen usurpent ante oculos hominum terrena et instabili potestate: quoniam sicut vivunt reges boni et justi in suis legibus bonis et justis, quando per eas premuntur et puniuntur noxii, et relevantur ac liberantur innoxii, ita vivunt apostolici viri in regulis promulgatis et suis manibus confirmatis, quibus judicati sunt contra illas agentes ex illa die qua constitutae sunt. Et sicut Apostolus de illa dicit, quae vivens mortua est (Apoc. XVI), ita et talis transgressor, licet illi qui nunc apostolorum vices retinent, eum, aut quia ignorant, aut quia dissimulant quod actum est, non adjudicent, si se non ante 125.0700D| ultimum diem correxerit, inter damnandos in judicio de majoribus duntaxat transgressionibus positus judicabitur. Lex enim non est posita justis, sicut dicit Apostolus (I Tim. I, 9), sed transgressoribus, et sceleratis, homicidis, et parricidis, ac fornicariis, atque reliquis praevaricatoribus. Nam non sine causa scriptum legitur, quoniam verba Decalogi digito Dei sint scripta. Valituram quippe in perpetuum legem illam esse decrevit, quam digito, id est spiritu suo scripsit. Et de electis Dominus in Evangelio dicit: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. XVI, 10). De reprobis autem Jeremias propheta dicit: Recedentes a te, Domine, in terra scribentur (Jer. XVII, 13). Non autem pueriliter sapiendum 638 est, 125.0701A| quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris: sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia, seu terrestria quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus apud Dei memoriam sit aeternaliter affixus: in hoc jure demonstrans, ut quod quisque juste et rationabiliter manu firmaverit, inviolabiliter ac perseveranti conservet justitia; nec inaniter suum nomen qui ad baptizandum venit, si aetatem habet, aut patronus pro puero, sed et publice poenitens ad reconciliationem accedens, scriptum nomen proprium ex traditione ecclesiastica donat, quod super sacrum altare inter sacramentorum coelestium celebrationem ponitur, et recitandum ad locum per sacerdotem Domino commendatur. In sacris nihilominus dypticis 125.0701B| non frivole nomina fidelium tam vivorum quam defunctorum scribuntur, et infidelium de eisdem dypticis etiam post mortem divino judicio, si conscripta fuerant, eraduntur. Sed forte quasi principali fulti licentia dicunt principes: Quid magni mali contra Deum facio, vel quis me inde judicabit, qui super omnes consisto, si praeceptum, vel edictum, quod manu confirmo, aut infringo, aut non attendo? Primum quidem attendant, quia si illi super alios sunt, super illos Deus est: et si prave egerint, et se non correxerint, tanto gravius judicabuntur, quanto in throno regni caeteris celsius praeponuntur. Reges enim et sacerdotes subditorum prave acta corrigunt: sed oblivisci non debent, quia illorum mala per ipsum Dominum judicabuntur: nec surda aure debent 125.0701C| audire quod scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, exiguo autem conceditur misericordia (Sap. VI, 7). Deinde legant historiam sancti Abrahae (Gen. XXIII), qui chartam confirmationis a venditore sepulcri conjugis suae coram filiis et populo terrae pro tam magno accepit, ut etiam adoraret in terra populum terrae, filios videlicet Heth, quatenus id obtineret audita concessione illorum, et quam magni hoc pendere debeant invenire valebunt. Sed et in lege de hac confirmatione sufficienter invenient, quae tantum et ante adventum Christi viguit ut etiam Pilatus ex antiqua consuetudine instructus, poscentibus Judaeis ut refragaretur quod in Christi titulo scripserat, dixerit, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 22), nolens infectum vel immutatum esse quod fecerat. Quod 125.0701D| et longe ante firmatum Dominica stipulatione fuerat, sicut psalmo superscriptum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Psal. LXXIV). Et quam certissimae stabilitatis ac firmitatis credi debeat chirographum, id est manu scriptum, in libro Tobiae legitur, et in Evangelio de conscriptis cautionibus demonstratur. Sed quidam principes, quod Deus a nostris Christianis principibus longe faciat, forte non provident, quia post illos infirma firmatio illorum manet, et ipsi decedunt, et sicut sanctus Augustinus dicit: Transit actus, et manet reatus. Quod suum erat locis sanctis donant per confirmationem, et sibi usurpant per occupationem, 639 quod ut saeculi pauperiores non obtinent per deprecatam praestationem: imo et sibi 125.0702A| auferunt, et locis sanctis non tribuunt, et unde sibi debuerant operari remedium, perpetrant sacrilegium: et si sacrilegium perpetrant de suis non bene datis, considerandum est quantum sibi periculum faciunt de rebus ab aliis Deo donatis, et a se contra Deum et ipsi Deo ablatis. Unde sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum subdiaconum scribens (lib. VIII, epist. 7): « Sacrilegum, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. » Et sacri canones (conc. Agath. c. 4): « Clerici, inquiunt, vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas, retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus 125.0702B| sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. » Quapropter sciant quia cum peccatis propriis, pro omnibus etiam illorum peccatis qui easdem res pro redemptione animae suae dederunt, in futuro judicio punientur: et non postponant qui forte confirmant inconsulte quod fidelibus vel amicis suis donant, et sine judicio auferunt, quando quae dederant ad memoriam poenitendo reducunt: non attendentes, quia illi vadunt de saeculo, cum exit de corpore anima, et remanet in saeculo terra, et tenetur a vacuo possessore rerum illarum confirmationis regiae charta, et cum suspirant corda, provocantur ad maledicendum fortassis non sine peccati pondere labia; cum utrumque providendum erat, ne videlicet inconsulte quiddam 125.0702C| rex daret, nec sine judicio cuiquam aequitatis quiddam auferret, neve post judicium de ablatis charta indisrupta maneret. Scriptum est enim: Memoria justi cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet (Prov. X, 6). Melius itaque et rationalibus esset, ut per rationem disrupta charta putresceret, et laus aequitatis eorum maneret, quam charta confirmationis maneret, et nomen laudis putresceret. Sed forte haec legentes vel audientes principes dicent: « Bene nos castigaverunt episcopi: nihil per praecepta donabimus, ne iterum reprehendamur. » Econtra audiant quid voce castigantium propheta conqueritur dicens: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI, 9). Babylon quippe curatur, nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa, 125.0702D| verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit. Et per Sapientiam: Sicut acetum, inquit, in nitro, ita ei qui cantat carmina cordi pessimo (Prov. XXV, 30). Cum acetum in nitro mittitur, effervescit protinus et ebullit: sic plerumque et corda potentium, qui de potentia tument, et non se de humanitate humiliant, veluti Abraham Domino dixit, humilians se de exaltatione collocutionis ejus: Loquar ad Dominum meum cum sim cinis et pulvis (Gen. XVIII, 27). Quando correptionem castigantis missi Domini audiunt, ex tumore cordis in verba contradictionis erumpunt: Dare sanctis locis vel fidelibus viris non vetuerunt 640 episcopi, cantantes omnibus: Vovete 125.0703A| et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); et: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24); et: Non facias quod iniquum est, neque injuste judicabis (Lev. XIX, 15); et: Juste judica proximo tuo (ibid.). Sicut non vult princeps sibi tolli a fortiore suo quod Deus illi concessit, ita et ipse non sine aequitatis judicio auferat a quoquam vel quod dedit, vel quod non dedit, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias (Tob. IV, 16). Sed potius etiam atque etiam praedicaverunt episcopi: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9); et: Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec locus, nec ratio est apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Et sicut ista quae utilia 125.0703B| et honesta sunt praedicaverunt episcopi, ita nihilominus praedicant ut turpem notam regio nomini rex a se festinet abscondere, et quantum potest abluere, et per singulos dies, et per singulos actus, memor sententiae Deuteronomii dicentis: Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies quo revelatus es. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te (Deut. XXIII, 12-14). Naturae quippe corruptibilis pondere praegravati, a mentis nostrae utero quaedam cogitationum superflua, et ab actionis nostrae opere regimine indigna, quasi ventris gravamina 125.0703C| erumpunt, et portare sub balteo paxillum debemus, qui rectores in populo sumus, ut videlicet ad reprehendentes nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae dolore poenitentiae confodiat, et hoc quod a nobis foetidum erumpit abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas, vel operationis nostrae reprehensibilis foeditas, subtili redargutione discussa, et honesta operatione correcta, ante Dei oculos per compunctionis suae stimulum et correctionis bonum celatur. Perpendendum est etiam, quia antiqui reges et imperatores suis legibus statuerunt, ut charta confirmationis quinque, vel septem, aut decem, ut scribit Ambrosius, testibus 125.0703D| roborata constaret. Sed et jure civili in conscriptione chartarum coaditionalis constitutio ponitur, quo dispendio, qui eamdem chartam infringere tentaverit, fisco multetur, et accusator accusationis scripturae subscribens, se a conditione mutare non poterit. De sua autem confirmatione nihil scripserunt, quia principis manus, sicut de David in Regum libro dictum legimus, pro decem millibus computatur (I Reg. XVIII). Et rex a Deo vel ad gratiam, vel propter peccata populi constitutus, ab ipso Rege regum de suis vel justis actibus coronabitur, vel injustis judiciis et iniquis actionibus aequitatis judicio judicatus multabitur. Inseruerunt etiam in eisdem legibus ad legem Corneliam testamentariam, 125.0704A| de his, qui testamentum quodve aliud instrumentum falsum sciens, dolo malo scripserit, suppresserit, 641 admoverit, designaverit, deleverit, honestiorem quidem in insulam deportari, humiliorem autem in metallum damnari, aut in crucem levari, servum vero capite puniri. Et, ut beatus Augustinus commemorat in Joannis evangelistae Commento (tract. 7): « Juris forensis est, ut qui in precibus mentitus fuerit principi, non illi prosit scriptum quod impetraverit, imo etiam careat ipso beneficio scripti, quo scriptum perduxerit. » De confirmationis autem suae scriptura nihil dixerunt, quia quod firmaverunt, infringere nefas duxerunt: sicut in libro Esther legitur quantam valitudinem annuli regis habeat signatio (Esth. III), quantam 125.0704B| cautelam signi illius vacuatio, quanto magis regiae manus subscriptio. Et nec perfunctorie ducere debet regia dignitas quod in suis praeceptis scribitur: Et ut hoc, inquit, nostrae auctoritatis praeceptum pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem; et: Data illo, vel illo anno in Dei nomine feliciter; ne quod in Dei nomine feliciter confirmatur, sine Dei, id est, sine veritatis judicio infeliciter effoetetur; quia scriptum est: Non polluas nomen Domini Dei tui (Lev. XVIII, 21); et: Non accipias nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XXX, 7). Legant quoque Paulum, et expositores ipsius Apostoli, quam pro magno sit dictum quod scripsit idem divinus Apostolus in suis Epistolis: Videte quales litteras mea scripsi manu (Gal. VI, 11). Et item: Salutatio mea 125.0704C| Pauli (I Cor. XVI, 21). Unde reges, qui subscriptione manus suae a se data, vel privilegia sanctorum cum anathematismo manibus roborata confirmant, et illa postea conservare parvipendunt, sive detractant, quasi anathematis vinculo non teneantur obstricti, sententiam beati Gregorii ex epistola ad Theoctistam patriciam audiant (lib. XII, epist. 39): « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus veras esse ac valere non aestimant, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. » Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare 125.0704D| audent, aut taciti apud semetipsos tenere, eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus. Haec dicimus, ut secundum rationem et legis ordinem cuncta agant regni principes, et Ecclesiae sanctae rectores, sed et cum aequitatis judicio supra scripta causa diffiniatur. Ordinem autem constituendi judicium, si Hucbertus pro hac causa ad audientiam, et de civili injudicatus ad ecclesiasticum judicium venerit, isdem beatus Gregorius in commonitorio ad Joannem Defensorem euntem in Hispanias descripsit, dicens (lib. XI, epist. 50): « Primum ut sic ordinabiliter fiat, quatenus alii sint accusatores, et alii testes. Deinde causae qualitas exploretur, si digna exsilio vel condemnatione 125.0705A| sit, et ut eo praesente sub jurejurando contra eum testimonium proferatur, seu scriptis actuum inseratur: et ut ipse licentiam respondendi et defendendi se habeat. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter erit quaerendum, 642 cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, ac ne forte aliquas contra eum inimicitias habeant: et utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testificati fuerint; et ut scriptis judicatum sit, et sic partibus praesentibus sententia recitetur, et ita haec omnia solemniter roborentur. » Caeterum si femina ante initum conjugium de scelere cum fratre suo culpabilis invenitur, ponendum duximus instar judicii de epistola ejusdem sancti 125.0705B| Gregorii ad Joannem episcopum Panormitanum, de quadam femina, quam aliquis homo, antequam diaconus ordinaretur, reliquit, et post mutatam vestem cuidam marito tradiderit. Ait enim (lib. XI, epist. 60): « Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare vindictam, quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuit, marito tradiderit. Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse; denique nec religiosam mutasse vestem, postquam ille in 125.0705C| ordine sacro promotus est, adjiciens etiam, priusquam ad diaconatum perveniret, et postea, prava illam opinione vixisse. Ideoque fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino investigatione perquirat, et si in conjugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione hi qui male societati sunt disjungantur. » Haec de sancti Gregorii verbis excerpsimus. Et sicut supra de beati Augustini verbis posuimus, quoniam quod agebat in lege veteri, vel etiam quod nunc agit in reipublicae legibus interfectio, hoc operatur 125.0705D| in Ecclesia excommunicatio, et ab Ecclesia separatio; si de legibus publicis, quaecunque femina hujusmodi sceleribus, sicut praemissum est, irretita, evadens forense judicium, ad episcopale judicium venerit, secundum sacrum Ancyranum concilium (can. 15 et 20), de his qui fornicantur irrationabiliter, id est cum masculis vel pecoribus, et de illis mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, inter eos orare, ut videtur nobis, praecipietur, qui spiritu periclitantur immundo, et per districtam decennalem poenitentiam castigata, usque ad vitae finem dignis poenitentiae fructibus incumbere, reservato sibi pro ecclesiastica pietate, si mortis 125.0706A| metus ingruerit, viatico munere judicabitur, segregata non solum a toro regio, verum etiam ab omni conjugali consortio, secundum decreta beati Gregorii papae ad Felicem Siciliensem episcopum, quibus dicit (lib. XII, epist. 32): « Progeniem, inquiens, suam unumquemque de his, qui fideliter edocti, 643 et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, ad hujusmodi copulae non accedere societatem. Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita copulatione maculavit; in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet vel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abominabilis Deo et cunctis hominibus. Incestuosos 125.0706B| vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus dudum legimus constitutum. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a limitibus sanctae Ecclesiae sint separandi, usquequo per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae catholicae reconcilientur. » Et in edicto canonico ante corpus beati Petri prolato (Greg. XI in synod. Rom.): « Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit. » Et sanctus Ambrosius in prima epistola ad Corinthios dicit: « Non est enim frater, aut soror servituti subjectus in ejusmodi (I Cor. VII, 15): hoc est non deberi reverentiam conjugii ei qui horruit auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium 125.0706C| quod sine Dei devotione est. » Et sanctus Hieronymus in tertio libro commenti epistolae Pauli ad Ephesios: « Quomodo itaque, inquit, Christo subjecta est Ecclesia, sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum ut quomodo in Christo et in Ecclesia sancta conjunctio est, ita et in viro et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est, sic non omne matrimonium; quod in viro suo secundum Christi praecepta non jungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. » Hinc intelligenter est adnotandum, quia quod iste ipse doctor in epistola 125.0706D| ad Amandum presbyterum dicit (epist. 147), quod quandiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet, de eo dicit, qui post legitimum initum conjugium, in ipso peccat conjugio, in quo jure pari vir et mulier tenentur sententia. In hoc autem loco de ea vel de eo agitur, qui ante initum legitimum conjugium, perpetrato incestu legitimum quod habere poterat sibi tollit conjugium. Et in concilio Agathensi (can. 61): « De incestis conjunctionibus, inquiunt, nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestuosos vere nullo conjugii nomine 125.0707A| deputandos, quos etiam designari funestum est. » Et sanctus Augustinus in libro de Bono conjugali: « Aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam, aliud autem carnis quidem concumbendo appetere voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem habet culpam, quia et sine causa propagandae prolis 644 concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistitur, sive voto malo, sive opere malo: nam hoc faciunt, qui quamvis vocentur, conjuges non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem, quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios suos qui nascuntur invitis, oderunt autem nutrire, vel habere quos gignere 125.0707B| metuebant. Itaque cum in suos saevit quos genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret, et si nihil valuerit, conceptos foetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere, aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt, et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. » INTERROGATIO XIII. 125.0707C| Sexto nobis capitulo remandate, si idem rex, postquam talia de praefata uxore sua audivit, et ab ejus carnali commercio suspensus fuit, forte concubina usus adulterium perpetraverit, et si hoc ad plurimorum pervenit notitiam, quo debeat sanari medicinali judicio. Et si fortassis acciderit, ut quiscunque homo sacramento attendere se obligaverit, quod criminosum sit agere, utrum quod juravit, ne incurrat perjurium, debeat adimplere, an, ne crimen admittat, quod male juravit in irritum debet ducere: et si hoc verum esse possit, quod plures homines dicunt, quia sunt feminae, quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possint mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere, et quod vir legitime sortitam 125.0707D| conjugem maritali commercio non possit adire, et aliis valeat feminis commisceri, et itidem eodem maleficio potentia concumbendi, et dilectione quondam habita fruendi, per artem maleficarum possit restitui. Et quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia RESPONSIO. Respondemus, si forte, ut fertur, rex, de quo agitur, post legaliter initum conjugium, cum alia aliqua carnis commistione negotium concumbendi exercuit, negari non potest adulterium perpetrasse, etiam 125.0708A| si femina, quam duxit uxorem, de talibus, sicut reputatur, 645 rea fuerit fortassis inventa, quoniam post legaliter initum conjugium ante legalem diffinitionem praesumpsit illicita. Apostolus enim dicit alligatam esse uxorem sub lege viri quando tempore vir ejus vivit, mortuo autem eo solutam esse a lege viri (I Cor. VII). Et secundum sacram auctoritatem, legaliter desponsatam, dotatam, et publicis nuptiis honoratam, uxorem esse nemo qui dubitet. Sed et unam esse legem in hoc jure viri et uxoris eadem sacra testatur auctoritas. Et ideo, antequam a jugo gravi super filios Adae a die egressus de ventre matris eorum, usque in diem ingressus in ventrem omnium matris, alter ab altero dissolvatur, aut lege ab eo, qui per conditores legum juxta decernit, 125.0708B| comprobetur quod est initum non legitimum fuisse conjugium, quicunque eorum unam carnem per adulterium in duo diviserit, non commisisse adulterium dici non poterit. Magnus etenim Leo papa de forensibus legibus ecclesiasticis modum tribuit ad Nicetam Aquileiensem episcopum scribens (epist. 85): Ut sicut in mancipiis, vel agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus, in captivitatem ductis postliminium reversis de captivitate servatur: ita etiam et conjugia, si aliis juncta fuerint, reformentur. Et nos de eisdem legibus ad exemplum ipsius debemus conjicere, quoniam si quilibet quod ei jure posset competere contra jus sibi praesumpserit, per legem ei quem spoliaverat cogetur legaliter emendare. Quapropter si quilibet legaliter conjugatus, 125.0708C| ante judicium ex criminata determinatum, contra matrimonii jura, aut publice aut secrete praesumpsit, necesse erit eum legibus praefixis transgressoribus aut secrete aut publice subjacere, quibus decretum est in concilio Africano (can. 10): « Ut poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur. » Et in concilio Carthaginensi (conc. Carth. IV, can. 74): « Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat. » Et (can. 47): « Si quis fidelis, secundum Eliberitanum concilium, habens uxorem non semel sed saepe fuerit moechatus, in fine mortis conveniendus est; quod si se promiserit cessaturum, communio illi donanda est: si resuscitatus rursus moechatus fuerit, 125.0708D| ut non ulterius de communione pacis ludat, severius abscindendus est. » Et juxta Ancyranum concilium (can. 19): « Uxor adulterata, vel maritus committens adulterium, post septem annorum poenitentiam reconciliationis et communionis perfectionem consecuturi sunt. » Et item secundum Eliberitanum concilium (can. 69): « Si quis uxorem habens semel lapsus fuerit, post quinquennem poenitentiam reconciliandus est, vel si necessitas infirmitatis coegerit, ante communio ei largienda est. » Similiter et synodus Toletana constituit (conc. Tol. I, can. 17): « Qui uxorem simul et concubinam habuerit, a communione Ecclesiae separandus est. » In qua separatione, vel post dignam satisfactionem 125.0709A| reconciliatione, summopere debent pastores Ecclesiae et apostolorum successores atque vicarii providere, « qui, ut dicit beatus Gregorius (Hom. 26 in Evang.), 646 solvendi ac ligandi auctoritatem sunt quando gradum regiminis sortiuntur adepti, ne in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequantur, ut vel damnent immeritos, vel alios ipsi ligati solvant, seque ipsos hac ligandi et solvendi potestate privent, qui hanc pro suis voluntatibus et non pro subjectorum moribus exercent: ne erga quemlibet proximum odio vel gratia moveantur, quia digne de subditis judicare nequibunt, si in subditorum causis sua, vel odia, vel gratiam sequi decreverint. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. » Et illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati, quae non verbotenus 125.0709C| tantum et summis vix labiis solet fieri, sed quae ex intimo cordis procedit affectu, sicut David dixit: Peccavi Domino, et audire meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (II Reg. XII, 13). Et item dicit: Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9); et Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo (ibid., v. 19). Sicut et in tribulatione, quam pro peccato admisso sustinuit fugiens a facie filii sui, cogitavit dicens: Respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac (II Reg. XVI, 12). Quibus constat, quia taliter confitentibus nec satisfactio interdicenda est, nec communio deneganda. Alioquin in judicium sibi corporis sacri et sanguinis pretiosi Redemptoris nostri sacramenta praesumunt, qui indiscrete 125.0709D| non purificati vel absoluti, sed potius seducti atque decepti sunt a talibus pastoribus, de quibus dicit propheta: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ezech. XIII, 18), id est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus mundi delectatione reclinantes, blanda adulatione refovent, ut in errore molliter jaceant, quos nulla asperitas contradictionis pulsat: quod rectores seipsos amantes his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. De quibus iterum scriptum est: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant (Esa. III, 12). Et item: Prophetae 125.0710A| tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). Quia dum corripere culpas metuunt, in cassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur et sic vel in affectu peccandi manentes, vel ante congruam satisfactionem 647 divina usurpantes mysteria, bonum Dei donum faciunt suum judicium. Quoniam sicut auctores sancti, ut demonstrat venerabilis presbyter Beda in commento Evangelii Lucae, exponentes sententiam dicentis Domini, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, verumtamen vae illi homini per quem tradetur (Luc. XXII, 21), dicunt hodie quoque ut usque in sempiternum. Vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui et insidiis mente conditis, praecordiis aliquo scelere pollutis, 125.0710B| mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corpus violare praesumit. Ille Dominum vendit, qui ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa plus amare et curare convincitur. Vae, inquam, illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus, queri cogitur, Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa. Et Paulus dicit: Si quis frater nominatur, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, 125.0710C| aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor V, 11). Et item dicit: Iniqui regnum Dei non possidebunt. Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et item: Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Et item: Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Unde Ambrosius ostendit gravissimum esse peccatum, quia ex hoc omne deperit corpus, in caeteris autem peccatis portio perit, non totum. Totum enim corpus vir est et mulier, quia portio viri est mulier: quicunque enim 125.0710D| aliud peccatum admiserit, extra se peccat, fornicarius vero in carnem suam peccat. Quanquam enim omnia peccata carnalem hominem praestent, hoc tamen specialiter desiderium carnis est, quod sordibus maculatam animam cum corpore tradit gehennae: quia victa anima a libidine carnis fit caro, sicut et corpus recte gubernatum spiritale appellatur. Animus tamen est, qui aut victus illecebris totum hominem carneum fecit, aut in vigore naturae suae manens, carni praestat ut spiritalis dicatur. Quapropter sanxerunt Spiritu sancto in se loquente canonum conditores ut a communione tales homines usque ad satisfactionem separentur: quoniam qui alieni a regno Dei sunt, ab Ecclesia, quae et regnum Dei est 125.0711A| et nominatur, usque ad correctionem et satisfactionem debent modis omnibus separari: et cum quibus Christi discipulos cibum sumere non oportet, eis dare sacram communionem non debent Domini sacerdotes, ipso prohibente in Evangelio: Nolite dare sanctum canibus (Matth. VII, 6). Quales designat Petrus dicens: Sicut sus lota in volutabro luti, et 648 canis reversus ad vomitum suum talis est (II Petr. II, 22), ut Salomon dicit, Stultus iterans stultitiam suam (Prov. XXVI, 11). Et qui in peccato manens, vel ante correctionem, et satisfactionem peccati criminalis, Dominicam coenam praesumit ad manducandum, in suam condemnationem, ut praemisimus, eamdem coenam praesumit, attestante Apostolo: Quicunque, inquit, edit panem hunc, aut bibit 125.0711B| calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Unde sanctus Ambrosius dicit: Quid est autem reum esse corporis et sanguinis Domini, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. Probet autem, dicit iterum Paulus, homo seipsum, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (ibid., 28). Probare enim seipsum, id est corrigere se debet homo a peccato, et ipsum reprobare peccatum, et post dignam satisfactionem accedere ad sacram communionem, ut sciat mens reverentiam se debere ei, ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare, quia Dominus est cujus corpus sumit et sanguinem. Et quod subsequitur, Ideo in vobis multi infirmi, et imbecilles, et 125.0711C| dormiunt multi (I Cor. XI, 30), ad hoc posuit, ut imaginem ostenderet judicii in eos qui inconsiderate Domini corpus accipiunt: quia sicut illi corporaliter infirmabantur et moriebantur, ita quicunque in peccato manet, vel affectum peccandi habet, et corpus et sanguinem Domini sumit, unde vitam posset accipere, si condigna satisfactione post dignam poenitentiam sacramenta illa acciperet, inde mortem sibi indigne accipiendo assumit. Et si quaerat aliquis, quare etiam nunc accipientes indigne non infirmantur vel moriuntur, sicut tunc infirmabantur, et moriebantur, accipiat quod non dixit Apostolus omnes infirmari vel mori, sed multi, inquit, fiunt infirmi, et multi moriuntur. Et in primordio Ecclesiae necessaria erant corporalia signa, nunc autem vera fides 125.0711D| debet sufficere. Est et aliud, quia sicut scriptum est, In fine saeculi erit sol sicut saccus cilicinus (Apoc. VI, 12), id est Ecclesia in luctus amaritudine sine miraculorum coruscatione, ut probati manifesti fiant. Et quia quidam corriguntur communicantes simpliciter, licet postea peccent ut Petrus: quidam tolerantur maligne communicantes, ut Judas qui suus homicida existens, exitiabili exitu demonstravit quid anima patiatur nunc sine corpore, et quid aeternaliter patietur cum corpore, quoniam in judicium sibi divina mysteria manducavit et bibit. Et quod subjungit, Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31), hoc dicit, quia si nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non a Domino 125.0712A| judicaremur, id est condemnaremur. Et ideo sacri canones sanxerunt, ut ad judicium sacerdotale removeantur vel resocientur peccantes sacro altario, dicente Domino ad leprosos, qui praesignabant lepra peccatorum in Ecclesia nunc perfusos, Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14), ut secundum quod viderint magnitudinem vel multitudinem peccatorum in peccantibus, et consideraverint illorum dignam satisfactionem, ita et absque personarum acceptione tempora constituant poenitendi 649 et reconciliandi eos, ne in judicium et condemnationem sumant quod Dominus ad redemptionem et salutem credentibus contulit. At si peccator tardus ad recognoscendum, negligens ad id quod peccavit poenitendum, et confitendum, atque satisfaciendum 125.0712B| exstiterit, episcopalis cura eum commonere dissimulandum non ducat, memor sententiae sibi dicentis: Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam (Prov. VI, 1), id est si animam fratris in periculo tuae conversationis acceperis, jam ligasti mentem apud curam sollicitudinis, quae ante deerat quam pastorale officium sumeres: illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus, qui dum commissis tibi cogeris bona praedicando dicere, teipsum prius necesse est quae dixeris custodire. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera; quia incidisti in manum proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum (ibid., 3): non tantum ipse benevivendo vigilare memento, sed et illum cui praees a peccati torpore paedicando disjunge. Ne dederis somnum 125.0712C| oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (ibid., 4). Somnum dat oculis qui subditorum curam omnino negligit: dormitat autem, qui quidem reprehensibilia eorum gesta cognoscit, sed haec propter mentis taedium digna invectione non corrigit. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis (ibid., 5). Quantum avis de laqueo, vel damula de manu captantis quaerit evadere, tantum nitere ut auditore tuo salubriter instituto, ipse ab sponsione vitae ejus liber reddaris, ne non pastor sed mercenarius denoteris, si quemlibet ad luxuriam pertrahi, aut ad avaritiam accendi, vel in superbiam erigi, aut per iracundiam dividi conspexeris, et aut accipiendo personam divitis, timens ne tibi iratus munus subtrahat, quod blandus impendebat, aut 125.0712D| familiaritatis vel cujusquam temporalis emolumenti respectu tacens, pereuntibus animabus ipse de commodis terrenis laeteris, non pastor, sed mercenarius in divinis oculis computeris. Magis autem praedica, et insta opportune, importune. Si autem te, commonentem secundum Evangelium, non audierit, regiam adi ut constringatur potentiam. Et si nec ita ad effectum causam perduxeris, juxta divinam praeceptionem de commonito, nuntia Ecclesiae: si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus: ne dissimulans, aut negligens arguere, sicut Heli sacerdos filios suos peccantes in Deum, ne amari essent hominibus, cum eo pereas. Unde constat, quoniam nulli est contra Deum personae 125.0713A| parcendum, ut et nobis et illi parcamus salubriter, cui diligenter non parcimus, sequentes pro modulo nostro, quantum Dominus dederit, beatum Ambrosium, qui non parcendo Theodosio, et illi meritum in coelis coram Domino, et sempiternum memoriale in terris coram hominibus, ut et de eo scriptum intelligi debeat, Memoria justi cum laudibus (Prov. X, 7), acquisivit. Nec perfunctorie episcopis, et regibus, et omnibus potestate humana praeditis, audienda est sententia beati Gregorii ad Brunichildem reginam, qua dicit (lib. IX, epist. 64): « Non enim, inquiens, dissimulanda sunt quae dicimus, quoniam 650 qui emendare potest peccata, et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare 125.0713B| feliciter, providete provinciis, et priusquam creator manum suam ad feriendum excutiat, de correctione sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quantum modo diutius exspectat. » Et si forte quaecunque persona ori divino inobediens expellitur, praemisso ordine ab Ecclesia expellenda est, quia et ipsa expulsio, miserante Domino, poterit ei fieri ad salutem, sicut beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia dicit (cap. 15): « Corripiantur, inquiens, a praepositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus, quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua poena in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, ad correctionem saluberrimam 125.0713C| cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die, aut ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est, aut contradici Deo potest ne recipiat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo cui nihil est impossibile ipsa forsitan separatione sanandam. » Et si fortassis, quod absit, talis emerserit, qui supercilio terrenae potestatis elatus despiciat obedire, et rupto Christianitatis freno per praecipitia in barathrum damnationis excurrat, habebit episcopus, juxta Ezechielem prophetam, ad liberationem suam 125.0713D| sartaginem ferream (Ezech. IV, 3), id est zelum charitate ferventem, et beati Ambrosii memorandam sententiam. Ait enim in Epistola ad Corinthios: « Superbiam, inquiens, illorum in tantum humiliat beatus Paulus dicens: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2), ut non querulos jam, sed magis simplices faciat; erant enim et ipsi participes, dum paterentur tam ingentis facinoris secum incorreptum convenire, ut omnes uno concilio abjicerent eum, si negaret emendare se. Si autem quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est, et judicis non est sine accusatore damnare: quia et Dominus Judam, 125.0714A| cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. » Et sanctus Spiritus per dignum et sibi placitum organum, beatum videlicet Benedictum, dicit: Tantumdem iterum erit rector liber, ut si inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis ovium actibus universa fuerit cura exhibita, pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Ipsi autem contemnentes spreverunt me (Psal. XXXIX, 11), et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. 651 INTERROGATIO XIV ET RESPONSIO. De sacramenti autem proposita quaestione, beati 125.0714B| Gregorii verba ex libro Moralium trigesimo tertio (cap. 17) relegantur. Ait enim: « Ecce quidam, dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti, quod secreta illius omni silentio contegat, se jurejurando constringit. Sed is, cui juratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur: is autem qui jusjurandum praebuit ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo adulterii simul et homicidii particeps fiat, et prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, qui in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit. » Et post pauca: « Est tamen quod ad destruendas 125.0714C| versutias utiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia et qui murorum undique ambitu ne effugiat clauditur, ibi se in fuga praecipitat, ubi brevior murus invenitur. » Et venerabilis presbyter Beda in homilia Evangelii secundum Matthaeum, quod describitur Herodis incauta juratio, ita dicit: « Quantum vero, inquiens, temeritatem jurandi vitare debeamus, et ipse in Evangelio Dominus, et Jacobus in epistola sua docet, dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum: sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut sub judicio decidatis (Jac. V, 12); illo videlicet 125.0714D| judicio sub quo decidit Herodes, ut vel pejerare, vel perjurium cavendo aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, libere illud in consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique juravit David per Dominum occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinerent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit (I Reg. XXV). Juravit Herodes dare 125.0715A| saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne perjurus diceretur a convivis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis fecit praemium (Marc. VI). Non solum autem in jurando, sed in omne quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus: et juxta exemplum 652 eorum qui hostilibus clausi muris dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breviore minimum periculi cadentes incurrant. » Et in concilio 125.0715B| Hilerdensi (can. 7) decernitur: « Qui sacramento se obligaverit, ut litigans cum quolibet ad pacem nullomodo redeat, pro perjurio uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregatus, reatum suum eleemosynis ac fletibus, et quantis potuerit jejuniis absolvat; ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redire festinet. » Et quoniam hujusmodi de sacramento voluerunt interrogare quaerentes, non abs re forte putavimus de talibus scribere, quae solent in humana fragilitate accidere: neque ea quae scribimus in quemquam impingimus, sed si talis exstiterit, quem hoc consilium adjuvare potuerit, memores Scripturae dicentis: Quod supererogaveris reddam tibi (Luc. X, 35), de hoc 125.0715C| quod non sumus interrogati, ut quilibet noverit quid anceps inter duo eligere debeat, adjungendum putavimus. Non enim facile modo quisquam reperiet, imo nec quemquam quisque reperiet, qui David sanctior, Salomone sapientior, Samsone sit fortior, et illi, amore muliebrio capti, quoniam etiam mentes ferreas libido domat, nec pannos pauperum perhorrescens, nec regum purpuram pertimescens, talia egerunt quae non convenerant: et ad nos saepe feminae veniunt, reclamantes, quod juvenculi eis suam fidem promiserint, easque derisas reliquerint. Et interdum a nobis repertum est, quia viri legitimas reliquerunt uxores, et adulteris, ut servarent fidem pollicitam, adeo cohaeserunt, ut cum multis laboribus ab eis quiverint separari. De quo negotio 125.0715D| beatus Augustinus in libro de bono conjugali (cap. 4) dicit: « Huc, inquiens, accedit, quia in eo ipso quod sibi invicem conjuges debitum solvunt, etiam si id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi invicem debent, cui fidei tantum juris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hujus autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae consensu, cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur, atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abjectis magnum animi bonum est, et ideo 125.0716A| eam saluti quoque corporali, qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro pene res nulla est, fides tamen cum in negotio paleae sicut in auro sincera servatur, non ideo minor est quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est. Verumtamen qualiscunque sit, si et contra ipsam fit, pejus fit, nisi cum propterea deseritur, ut ad veram 653 fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur voluntate pravitatis correcta. Tanquam si quisque, cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur, ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quod facinore commisso totum solus auferat, dolet 125.0716B| quidem ille, sibi et fidem servatam non esse conqueritur: verum in ipsa querela cogitare debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus, pro peccato sceleratior judicandus est reus qui si ideo cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini cui ablata fuerat redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide conjugali violata fidem servat adultero, utique mala est, sed si nec adultero, pejor est. Porro si eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit. Quod aeque intelligendum est de 125.0716C| adultero, quia si pactum cum adultera factum rescindit, nec ipsa adultera eum fidei violatorem juste dicere poterit. » INTERROGATIO XV. De hoc quod interrogatum est, si hoc verum esse possit, quod plures homines dicunt, quia sunt feminae quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possint mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere: et de caeteris quae hinc ad quaestionem voluerunt quaerentes deducere. RESPONSIO. Relegant historiam libri Regum post peccatum David in Bethsabee uxorem Uriae, qualiter suggestione 125.0716D| diaboli filius ipsius David Amnon adamavit sororem suam Thamar, et consilio Jonadab figuram tenentis diaboli per Evam consilio peccandi occidentis Adam, concubuit cum eadem sorore sua. Quam tantum ante concubitum dilexit, ut deperiret in eam valde, et aegrotaret propter amorem ejus; post concubitum autem, exosam eam habuit odio magno nimis, ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat: quae diabolica operatio per fratricidium ad alia etiam mala, quae ibidem lectores inveniunt, decurrit (II Reg. XIII). Et beatus Ambrosius, psalmi centesimi decimi octavi versum (92) exponens: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea, loquens de Joseph 125.0717A| perferente immissiones per angelos malos, dicit ad locum: « Fertur, inquiens, prophetae cuidam, et plerique ferunt quod Isaiae in carcere posito, cum mole imminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: 654 Dic quia non a Domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo. » Sed et in parochia cujusdam nostrum quod narramus acciderat: quoniam quidam nobilis genere juvenis non ignobilem natione feminam adamavit, quam a parentibus puellae legaliter expetens, apud patrem petitio ejus praevaluit, sed puellae mater eamdem petitionem omnimodis refutavit: pater vero, quod raro solet contingere, in juvenis precibus annuendo praevaluit, qui post desponsationem, et dotis titulum, ac nuptiarum celebritatem, puellam 125.0717B| secreta cubiculi introducens, nullo modo cum ea concumbere ex more praevaluit, et cum irremediabili odio taediosam vitam per biennium ducerent, ad episcopum, quia aliud jam inde consilium inveniri non poterat, hinc necessitate cogente concursum est, cum verbis suasoriis, precatoriis ac minatoriis, quia nisi permitteret dissolvi conjugium, ipse porrigeret gladium, quo fieret, si aliter dissolvi non poterat, homicidium. Isdem autem episcopus, inter alia plura jam de talibus Satana faciente saepe cribratus, et ad memoriam reducens quod dicit Dominus per prophetam: Fili hominis, perfode parietem, et vide abominationes quas faciunt isti hic. Et cum perfodissem parietem, apparuit foramen (Ezech. VIII), et reliqua quae ibi leguntur, de placito ad placitum, de 125.0717C| quaestione ad diffinitionem per frequentes tracta talia invitavit, usque dum operationes diabolicae Dei gratia dissolutae sunt, et concubitus in anteriore concubina cum delectatione possibilis, et cum legaliter sortita impossibilis, post poeniteniam et medicinam ecclesiasticam, juveni est cum uxore possibilis redditus, et, fugato odio diabolico, conjugalis amor inter conjuges integratus, nunc usque cum debito amore perseverat, atque conjugati sobole numerosa congaudent. Turpe est fabulas nobis notas referre, et longum est sacrilegia computare, quae ex hujusmodi de ossibus mortuorum, atque cineribus carbonibusque exstinctis, et de capillis atque pilis locorum genitalium 125.0717D| virorum ac feminarum, cum filulis colorum multiplicium, et herbis variis, ac cocleolis et serpentium particulis composita, cum carminibus incantata deprehendentes comperimus, quibus homines liberati, et benedictione ecclesiastica medicati, gratia conjugali et debito naturali perfuncti sunt. Quidam etiam vestibus carminatis induebantur, vel cooperiebantur, alii potu, alii autem cibo a sortiariis dementati, alii vero tantum carminibus a strigis fascinati et quasi enerves effecti reperti sunt: quidam autem a lamiis sive genicialibus feminis debilitati, quaedam etiam feminae a Dusiis in specie virorum, quorum amore ardebant, concubitum pertulisse inventae sunt; quos et quas divina potentia, compressis et abjectis 125.0718A| phantasmatibus diabolicis, per exorcismos et antidota catholica restituit sanitati. Sunt et alia quae nos dirimere ac judicare necessitas compulit, 655 quae propter nefariam turpitudinem dicere nolumus: et sunt hujusmodi scelerata atque facinorosa, quae ut ad notitiam malignorum, qui forte ea ignorant, pervenire non valeant, hic scribere supersedimus. Sunt praeterea et tam immania diabolicae operationis portenta per magicam artem facta, quae ad nos pervenerunt, ut credendi modum excedant. Sed non est mirum si in istis temporibus ultimis talia Antichristi adventum praecurrentia veniunt, qualia Dominus et apostoli ejus ventura descripserant, de quibus et Paulus dicit: Nam mysterium jam operatur iniquitatis secundum 125.0718B| operationem Satanae in omni potestate, et signis, et prodigiis mendacii (II Thess. II, 7); et item: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritus fallaces, doctrinas daemoniorum (I Tim. IV, 1). Haec autem vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe, auctore Zoroastre rege Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum praelio interfecit, et propagatore Democrito, plurimis saeculis valuit. Sed apud Assyrios exculta per multos diabolicos viros fuit, quorum intantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam, sicut supra diximus, Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquam in sanguinem (Exod. VII). Et eorumdem maleficiorum una impietas, 125.0718C| ut diversitate artium, ita et diversitate nominum constat, sicut et pagani doctores, et etiam Christiani referunt. Unde plura omittentes, quaedam commemoramus. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Hydromantii sunt, qui in aquae inspectione umbras daemonum evocant, et imagines vel ludificationes eorum ibi videre, et ab eis aliqua audire se perhibent. Incantatores, qui artem verbis peragunt. Arioli, qui circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque 125.0718D| celebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices, qui horas in agendis negotiis et operibus custodiunt, qui exta pecudum et fibras atque spatulas, vel caetera quaeque inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. Augures sunt, qui volatus avium et voces attendunt, quorum unum genus ad oculos, id est volatus avium, alterum ad aures, id est vox avium pertinet. Sunt et pythonissae, quae et ventriloquae; sunt et astrologi, eo quod in astris augurentur. Sunt et qui dies natalium considerant, et qui siderum cursum in nascentibus observant, qui vulgo mathematici vocantur. Sunt et horoscopi, qui horas nativitatis speculantur dissimili et diverso fato. Sunt et sortilegi, qui sub nomine fictae religionis, per 125.0719A| quasdam quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. 656 Sunt et qui de saltu membrorum, dum eis aut oculi aut cujuscunque membri pars salierit, aliquid sibi exinde prosperum aut triste significari praedicunt. Sunt et praestigiatores, qui alio nomine obstrigilli vocantur, quod praestringant vel obstringant humanorum aciem oculorum, sicut isti qui de denariis quasi jocari dicuntur, quod omnino diabolicum est: et sicut legimus, primum diabolus hoc per Mercurium prodidit, unde et Mercurius inventor illius dicitur, quod diabolicum opus nemo Christianus sine peccato ante se agere permittit, vel si ei potestas in illo est qui talia agit, sine vindicta dimittit. Ad haec 125.0719B| omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis, vel quibuscunque mensuris mensurandis: et quas superventas feminae in suis lanifaciis vel textilibus operibus nominant; in quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt ab omni Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda. Sunt etiam et qui dicant, quando in venationem pergunt, quod obvium sibi non debeant habere clericum. Sunt et qui faciunt canes ad truncum latrare sicut ad bestiam. Sunt et qui observant dies in motione itineris, 125.0719C| et in inchoatione aedificandae domus; quod pro tam magno peccato Paulus duxit apostolus, ut diceret: Dies observatis, et annos, et menses: timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 10); et Dominus in Evangelio dicit: Similiter sicut factum est in diebus Lot, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant (Luc. XVII, 28). Et praetermisso illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putare poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita, et ea sine quibus haec vita non ducitur, immoderatius acta, igne vel sulphure puniuntur. Merito ergo beatus Augustinus, visis noxiae consuetudinis illecebris, ac justo dolore commotus exclamat: 125.0719D| Vae peccatis hominum, quae sola inusitata inhorrescimus, usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut omnino claudi contra se faciunt regnum Dei, saepe vitando omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur; atque utinam, o Domine! non omnia, quae non potuerimus prohibere faciamus! Sciendum est etiam quia, sicut in doctorum verbis legimus, sunt daemones qui quasi specialiter specialibus intendentes vitiis, cum in omnibus delectentur, ad ea quibus praesunt homines quasi specialiter provocent. Quapropter et de Maria, quae erat in civitate peccatrix, Marcus evangelista Dominum septem daemonia ejecisse 125.0720A| commemorat (cap. 16), ut ubi abundavit peccatum, superabundasse gratia monstraretur. Septenarius namque numerus pro universitate solet mystice poni. Ergo a septem daemonibus curata, hoc est, ab universis liberata 657 sceleribus debet intelligi. Unde inter caeteros daemones vitiorum magistros legimus de Mammona, de quo Dominus dicit, Non potestis Deo servire et Mammonae (Matth. VI, 24), quia qui servit Mammonae, id est divitiis, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus est, et magistratus hujus saeculi a Domino dicitur: et de eo genere daemonum, qui in fervorem iracundiae, vel qui in voluptatem carnis resolvit per delicias, vel certe in ignem adulterii, quo adulterantium corda succensa sunt, et in aquas, quae solent 125.0720B| exstinguere charitatem, invasum mittunt, quod non potest ejici nisi in oratione et jejunio. Et primum patentem nostrum, sicuti notum est, antiquus hostis gula, vana gloria, et avaritia tentavit, ac tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. In psalmo quoque cantamus, de sagitta volante in die (Psal. XC, 6), id est de sermone haereticorum et philosophorum, qui sunt diaboli organa, et non possunt decipere, nisi lucem promiserint; et hoc genus daemonum eos facile corrumpit qui suas negligunt actiones, et alienas curantes, extra habitum atque extra ordinem proprium vagantur, et se curis exterioribus immoderatius implicant. Et adeo deceptam 125.0720C| mentem talium per vanas spes ducit, ut ab intentione poenitentiae suspendatur, ostendens illi plures per lata et spatiosa gradientes, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. De negotio etiam perambulante in tenebris, videlicet de praeposito negationis atque mendacii, de incursu videlicet praecipitationis atque timoris, et daemonio meridiano, accidiae scilicet, quod facit fervorem coeptae devotionis tepescere, vel haereticos simulationis rectae intentionis et operum lucis ambitionis amore ardere, de quo genere daemonum scriptum est: Sub umbra, inquit, dormit, in secreto calami, in locis humentibus (Job XL, 16). In umbra, videlicet tenebrosas conscientias, in calamo, 125.0720D| qui foris nitidus intus est vacuus, simulatrices, in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuat. Quodque genus daemonum exiens ab homine baptismatis tempore, vel post poenitentiae fructus et reconciliationis gratiam, vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et veniens ad domum illam unde exierat, eam invenit vacantem, scopis mundatam, et ornatam (Luc. XVI, 26), mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum vel poenitentiam, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin, ipsi et ab eo assumpti nequiores spiritus ingressi habitant ibi. Per septem enim malos spiritus universa vitia designantur. Quemcunque enim post baptisma, sive 125.0721A| pravitas haeretica, sive mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin 658 ipsas se virtutes habere simulabit. Et quomodo in Isaia (cap. XI), super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo est consecratus. Sunt et alia etiam genera daemonum, quos legimus super singulis vitiis ab eorum principe constitutos, quae hic adnotare omittimus. Tantum de daemonibus qui super fornicationem sunt adnotare curamus, 125.0721B| monstraturi quoniam talia sunt etiam genera daemonum, qui tantum in fornicationibus delectantur, ut etiam humanum concubitum expetant: de quibus aliqua nostri temporis acta dicere poteramus, nisi ea brevitatis compendio transiremus. Et ut melius quod dicimus credi possit, legant quicunque de talibus dubitant, quod sanctus Amphilochius, Iconiensis civitatis episcopus, quem beatus Hieronymus in libro de Viris illustribus debita veneratione commemorat, inter virtutes mirandi Basilii Caesareae Cappadociae civitatis episcopi scribit dicens: « Elladius autem, ipsius sanctissimae memoriae visor et minister factus ab eo perfectorum miraculorum, et successor sedis post obitum jam dictae memoriae apostolicae Basilii, vir mirabilis, et in omni virtute 125.0721C| decoratus, enarravit mihi quia senator quidam fidelis, nomine Proterius, abiit ad sancta et venerabilia loca, et ibi filiam suam consecrare, ac in uno de bene actionalibus domibus monasteriorum mittere, atque sacrificium Deo offerre volens. Sed ab initio homicida diabolus, invidens divinae voluntati, movit unum de servis suis, et incendit ad puellae amorem. Is autem cum fuisset hujusmodi inchoationis indignus, et non audens appropinquare ad propositum, alloquitur unum abominandorum incantatorum, promittens se, si meruerit dominari ipsius puellae, multam ei tribuere auri quantitatem. Maleficus vero dixit ad eum: O homo, ego in istud non praevaleo, sed si vis mitto te ad meum procuratorem diabolum, et ipse perficiet tuam voluntatem. Qui 125.0721D| ait ad eum: Quaecunque dixeris mihi faciam. Et ait ad eum: Abrenuntias Christo in scripto? Dixit ei: Etiam. Iniquitatis autem operator dicit ei: Si in isto paratus exstiteris, cooperator fiam. Qui ait ad eum: Paratus sum, tantum consequar desiderium. Et faciens malignitatis minister epistolam ad diabolum, misit ad illum habentem sensum istum: Quoniam quidem, mi domine et procurator, oportet festinare me a Christianorum religione abstrahere, et tuae adducere voluntati, ut multiplicetur pars tua, misi tibi hunc qui praesentes meas defert litteras, cupiditate in puellam exarsum, et postulo eum actionem istam consequi, ut et in isto glorier, et cum multa alacritate congregem placitores tuos. Et dans 125.0722A| ei epistolam dixit: Vade secundum talem horam noctis, sta super monumentum gentilis, et exalte chartam in aere, et astabunt tibi qui debent ducere te diabolo. Qui alacriter hoc faciens, jactavit miseram vocem invocans diaboli auxilium. Et continuo astiterunt 659 ei principes potestatis tenebrarum spiritalia nequitiae, et apprehendentes errantem cum gaudio magno, duxerunt eum ubi erat diabolus, et ostenderunt ei ipsum sedentem in sede alta, et in circuitu ejus malignitatis spiritus stantes, et suscipiens missas a malefico litteras dixit ad miserum: Credis in me? Qui ait: Credo. Et: Negas Christum tuum? Qui respondit: Nego. Dicit ei diabolus: Perfidi estis vos Christiani, et quando quidem opus me habetis, venitis ad me; quandoquidem consequimini 125.0722B| desiderium vestrum, negatis me, et acceditis ad Christum vestrum, qui est benignus ac clementissimus, et suscipit vos. Sed fac mihi manuscriptam Christi tui et baptismatis abrenuntiationem voluntariam, et quae in me est in saecula voluntariam professionem, et quia mecum sis in die judicii condelectans mihi in praeparatis aeternis tormentis, et ego statim desiderium tuum adimpleo. Qui disposuit propria manu scriptum sicut quaesitus fuit. Statim autem animarum corruptor draco tortuosus misit qui sunt super fornicationem daemones, et inflammaverunt puellam in amorem juvenis, quae prospiciens in terram coepit clamare ad patrem: Miserere mihi, miserere, pater, quia dire torqueor propter talem istum nostrum puerum: miserere visceribus 125.0722C| tuis, ostende in me unigenitam tuam paternum amorem, et conjunge me puero quem amo. Si autem hoc non vis facere, videbis me post modicum morientem amara morte, et sermonem dabis pro me in die judicii Deo. Pater autem cum lacrymis dicebat: Heu mihi peccatori, quid convenit miserae meae filiae? quis meum thesaurum furatus est? quis meam iniquavit filiam? quis dulce lumen oculorum meorum exstinxit? Ego coelesti te volebam nubere sponso Christo, et angelorum cohabitatricem constituere, et in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus canere Deo festinabam, et per te salvari sperabam, tu autem in amorem lascivietatis insanisti? Sine me, sicut volo, desponsare te Deo, non 125.0722D| ducas senectutem meam cum tribulatione ad inferos, neque nobilitatem parentum tuorum confusione operias. Illa autem, ad nihilum reputans quae a patre dicebantur, instabat clamans: Pater mi, aut fac desiderium meum, aut post modicum morientem videbis me. Pater ergo in magna defectione factus, ac immensurabilitate tristitiae absorptus, et amicorum consiliis credulus, hortantium ei deferre voluntatem ejus, aut seipsam exponere, concredens pater praecepit fieri desiderium puellae, ne exitiali se traderet morti. Et adduxit quaesitum puerum ad propriam filiam, dansque eis omnem substantiam suam dixit filiae suae: Vale, filia vere misera; multum enim planges poenitens in novissimo quando nihil habes proficere. Iniquo ergo conjugio facto, et diabolica 125.0723A| facinorositate completa, ac modico transeunte tempore, designatus est a quibusdam puer non introire in ecclesiam, neque appropinquare immortalibus et vivificis mysteriis. Et dicunt miserae 660 conjugi ejus: Scis quia vir tuus, quem elegisti, non est Christianus, sed peregrinus fidei et alienus? Tenebrarum ergo et dolorosae plagae repleta, prosternit se in humum, et coepit discerpere seipsam ungulis, et percutere pectus ac clamare: Nemo non obediens parentibus salvus fuit unquam. Quis annuntiabit patri meo meam confusionem? Heu mihi miserae, in quantam profunditatem perditionis descendi! Cur nata sum, et nata continuo rapta non fui? Ista ergo lamentari eam discens erratissimus vir ejus, accucurrit ad eam contendens non haberi ita veritatem. 125.0723B| Illa autem in consolationem veniente suadibilibus ejus sermonibus, dixit ad eum: Si vis satis mihi facere et miserae animae meae, crastina ego et tu unanimiter eamus ad ecclesiam, et coram me participa incontaminatorum mysteriorum, et sic satisfacta ero. Tunc coactus dixit ei sententiam capituli. Continuo ergo deponens illa muliebrem infirmitatem, et consilium bonum consilians illi, currit ad pastorem et discipulum Christi Basilium, adversus impietatem clamans: Miserere mihi miserae, sancte Dei, miserere mihi, discipule Domini, quae cum daemonibus causam egi; miserere mihi miserae proprium patrem non obaudienti. Et docet ei rerum gestarum ordinem. Sanctus autem Dei vocans puerum, sciscitatus est ab eo si ista in hunc 125.0723C| modum se habent. Qui ad sanctum cum lacrymis ait: Etiam, sancte Dei, si ego siluero, opera mea clamabunt, et enarrat ei etiam ipse a principio usque ad finem consequentem diaboli malam operationem. Tunc dicit ei sanctus: Vis reverti ad Dominum Deum nostrum? Ad quem puer: Utique volo, sed non valeo. Dicit ei: Quare? Respondit puer: Scripto abnegavi Christum, et professus sum diabolo. Dicit ei: Non sit tibi curae, benignus est Deus noster, et recipiet te poenitentem; compatitur enim malitiis nostris. Et jactans se puella ad pedes sancti, evangelice deprecata est eum dicens: Discipule Christi Dei nostri, quantum potes adjuva nos. Dicit ad puerum sanctus: Credis salvari? Qui ait: 125.0723D| Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Et continuo apprehendens manum ejus, faciensque Christi signum in ipso et orans, reclusit eum in uno loco interioris sacri periboli. Et dans ei regulam, collaborabat ei per tres dies. Post quos visitavit eum, et dicit ei: Quomodo habes, fili? Dicit ad eum: In magna sum, domine, defectione, sancte Dei, non fero clamores eorum et terrores, ac jaculationes seu lapidationes eorum. Tenentes manuscriptam meam, causantur me dicentes: Tu venisti ad nos, non nos ad te. Et dicit ei sanctus: Noli timere, fili tantum crede; et dans ei modicam escam, faciensque super eum Christi iterum signaculum ac orans, reclusit eum. Et 125.0724A| post paucos dies visitavit eum, et dicit: Quomodo habes, fili? Dicit ei: Pater sancte, a longe clamores eorum audio et minas, sed non video eos. Et iterum dans ei escam et orans, claudensque ostium abiit. Et quadragesimo die rediit, et dicit ei: Quo modo 661 habes, frater? Respondens dicit ad eum: Bene habeo, sancte Dei. Vidi enim te hodie in visu pugnantem pro me, et vincentem diabolum. Mox ergo sanctus secundum consuetudinem faciens orationem, eduxit eum, et adduxit in dormitorium suum. Mane autem facto vocavit sacrum clerum, et monasteria, et omnem Christo amabilem populum, et dixit eis: Filioli mei dilectissimi, omnes gratias agatis Domino. Ecce enim ovem perditam debet pastor bonus in humeris reportare et offerre Ecclesiae. 125.0724B| Quapropter debitum est et nos vigiliam facere nocte, ac postulare ejus benignitatem, ut non vincat corruptor animarum etiam in hoc facto. Et alacriter populo coaggerato, per omnem noctem postulaverunt Deum cum bono pastore, cum lacrymis clamantes pro eo: Kyrie, eleison. Et mature cum omni multitudine populi accepit sanctus puerum, et tenens dexteram manum ejus, ducebat illum in sanctam Dei ecclesiam cum psalmis et hymnis. Et ecce diabolus omnium fascinans in tristem vitam, cum omni perniciosa virtute advenit, et invisibiliter apprehendens puerum, conabatur rapere eum de manu sancti. Et coepit clamare puer: Sancte Dei, adjuva me. Et tanta improbus instantia aggressus est, ut etiam memorabilem virum compelleret, trahens 125.0724C| puerum. Conversus ergo sanctus ad diabolum, dixit: Improbissime, et animarum corruptor, pater tenebrarum et perditionis, non sufficit tibi tua perditio, qua te et eos qui sub te sunt affecisti, nisi etiam et Dei mei tentes plasma? Diabolus autem dixit ad eum: Praejudicas me, Basili. Ita ut plurimi ex nobis audirent voces daemonum haec dicentium, clamante populo: Kyrie, eleison. Sanctus autem Dei ait ad eum: Increpat te Dominus, diabole. Qui respondens ait ad eum: Basili, praejudicas me, non abii ego ad eum, sed ipse venit ad me. Abnegavit Christum, et professus est mihi. Et ecce manuscriptum habeo, et in die judicii ad communem judicem eum duco. Sanctus Dei dixit: Benedictus Dominus Deus 125.0724D| meus, non deflectet populus iste manus de altitudine coeli, donec reddas manuscriptum. Et convertens se dixit populo: Erigite manus vestras in coelum, clamantes cum lacrymis: Christe Kyrie, eleison. Et stante populo in horam multam extensas habente manus in coelum, ecce manuscripta pueri per aerem delata, et ab omnibus visa venit, et imposita est manibus memorabilis nostri Patris et pastoris. Suscipiens autem eam, et gratias agens Deo, gavisus factus est valde, et coram omni populo dixit ad puerum: Cognoscis litterulas has, frater? Qui ait ad eum: Etiam, sancte Dei, manuscripta mea est. Et disrumpens manuscriptam sanctus Basilius, perduxit eum ad ecclesiam, et dignum fecit sancto ministerio, 125.0725A| et communione mysteriorum et munerum Christi. Et faciens susceptionem magnam, refrigeravit omnem populum, et ducens puerum ac instruens, seu dans ei regulam decentem, reddidit eum mulieri ejus intacibili ore glorificantem et laudantem Deum. Amen. Et venerabilis presbyter Beda in tertio 662 libro Commenti Lucae evangelistae: Interrogavit, inquit, illum Jesus dicens: Quod tibi nomen est? At ille dicit, Legio, quia intraverant daemonia multa in eum (Luc. VIII, 30). Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa coram peste, quam furens tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones ejicere norunt, solent dicere, patientes non 125.0725B| aliter valere curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus, visu, auditu, gustu, odoratu et tactu, vel alio quolibet corporis, vel animi sensu, vigilantes, dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Et maxime quando, vel viris in specie feminea, vel in virili habitu feminis apparentes, quos daemones Galli Dusios vocant, infando miraculo spiritus incorporei corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt, et nomen daemonis, quo se censeri dixerit, et dejerandi modos, quibus amoris sui foedus alterutrum pepigerunt, prodendos esse praecipiunt. Quae mendacio simillima res, sed adeo vera, et plurimorum attestatione notissima, ut quidam vicinus mihi presbyter retulerit se quamdam sanctimonialem feminam 125.0725C| a daemonio curare coepisse, sed quandiu res latebat, nihil apud eam proficere potuisse: confesso autem quo molestabatur phantasmate, mox et ipsum orationibus, caeterisque quae oportebat purificationum generibus effugasse, et ejusdem feminae corpus ab ulceribus, quae daemonis tactu contraxerat, medicinali studio, adjuncto sale benedicto, curasse. Sed dum unum de ulceribus, quod altius lateri infixum repererat, nullatenus posset quin continuo panderetur obducere, ab eadem ipsa, quam sanare volebat, consilium quo sanaretur accepisse. Si, inquit, oleum pro infirmis consecratum eidem medicamento asperseris, sicque me perunxeris, statim sanitati restituar. Nam vidi quondam per spiritum in quadam longius posita civitate, quam nunquam corporalibus 125.0725D| oculis vidi, puellam quamdam pari calamitate laborantem taliter a sacerdote curatam. Fecit ut illa suggesserat, statimque ulcus remedium, quod ante respuerat, accipere consensit. Haec contra fraudes daemonum paucis explicare curavi, ut quam non frustra Dominus nomen ejus, quem expulsurus erat, spiritus interrogarit, inteligas. INTERROGATIO XVI ET RESPONSIO. De eo autem quod interrogatum est, quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia fieri, sciendum est quia ut a Deo institutum conjugium bonum est, et omne peccatum non ex propria natura subsistit; malum quippe sine substantia est, quod tamen utcunque fit, in boni natura, 125.0726A| ut supradiximus, coalescit, et peccatis exigentibus, in bono conjugii malum fit operatione diaboli, sicut Domini est terra, bona utique, ut a bono Deo creata, et iniquitates sunt nostrae, sed saepe nostris 663 iniquitatibus videmus et sentimus terram Domini tabescentem, qui promisit iratus futuram nobis terram ferream, et coelum aereum, et placatus daturum se nobis pluviam temporinam et serotinam terrae, et quia coelum dabit pluviam, et terra dabit fructum suum: non quo creaturarum immutetur natura, sed quia meritorum distantia, irato vel placato Deo, exinde a nobis vindicta sentiatur vel gratia. Et beatus Gregorius in libro secundo Moralium (cap. 4) dicit: « Occulta, inquiens, justitia Dei licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes 125.0726B| in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. » Et Augustinus in libro primo de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 23): « Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur. Subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. » Quia et ipse diabolus spiritus immundus est. Et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus: quoniam spiritus est natura, immundus est vitio, quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive majoris sive infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Et in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 21): « Fixum enim, inquit, 125.0726C| debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc quando legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurratis illud proverbium Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo. »
INTERROGATIO XVII ET RESPONSIO. De eo siquidem quod interrogatum est, ut si forte tales viri malefici, vel incantatrices feminae inventae fuerint, quid de hujusmodi fieri debeat, sanctus Leo scribens ad episcopos per universas provincias demonstrat (epist. 11, episcopis per Italiam): « Aliquanti, inquiens, malefici, qui ita se demerserant, 125.0726D| ut nullum his auxiliantis posset remedium subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. » Et post aliquanta: « Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscidamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor, et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis, ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo ingens remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem 125.0727A| commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal 664 Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. » Et sanctus Gregorius ad Cyprianum diaconum (lib. XII, epist. 13): « Vir sanctissimus Maximianus coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit. Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, maleficio, quod vulgo canterma dicitur, quosdam didicit maculatos, quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit in custodia retinendos. Sed quia peccatis nostris facientibus morte praeventus crimen ipsum ulcisci non valuit, necesse est ut dilectio tua 125.0727B| cum omni hoc subtilitate indagare festinet, atque ita in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare, qualiter secundum leges supra scriptum episcopum zelo correctionis ac justitiae in hac ultione propter Deum novit potuisse si viveret commoveri. Omni ergo virtute, omnique instantia, tua dilectio in hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignam inflictis ultionibus exhibere, ut impleat quod scriptum erat: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Si igitur hoc zelo dilectio tua accenditur, in eos qui Deum reliquerunt, et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur. Quod si recte illic exsequi non vales, nobis qui tales sunt 125.0727C| transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit, unde illic possunt absque difficultate convinci. Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atque fortis correctio provenire. » Et ad Januarium episcopum Sardiniae (lib. VII, ind. 11, epist. 66): « Contra idolorum quoque cultores, vel aruspicum atque sortilegorum, fraternitatem vestram vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos tamen si emendare se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus: et si quidem servi sunt, verberibus cruciatibusque, quibus 125.0727D| ad emendationem pervenire valeant, castigare; si vero liberi, inclusione digna districtaque in poenitentiam sunt redigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem. » Et item in Edicto canonico (Greg. II, in synod. Rom., c. 12): « Si quis ariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. » Et in concilio Ancyrano, capite vicesimo tertio: « Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica vel expiandi causa, sub 125.0728A| regula quinquennio jaceant secundum gradus poenitentiae diffinitos. » Ex concilio Bracarensi (II) capite 70. « Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos 665 in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agat. » Et capite 71: « Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et observare vel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursum, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, vel propter segetes, vel arbores plantandas, vel conjugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quaecunque facitis, aut in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo (Col. III, 17). » Et cap. 72: « Non liceat 125.0728B| in collectionibus herbarum, quae medicinales sunt, aliquas observationes, aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino, et Oratione Dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. » Et cap. 73: « Non liceat mulieres Christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. » Et in concilio Cathaginensi (IV) cap. 89: « Auguriis vel incantationibus servientem a conventu Ecclesiae separandum, similiter et Judaicis superstitionibus vel feriis inhaerentem. » Et in libro primo de capitulis Augustorum (cap. 21: « Ut coclearii, malefici, incantatores fieri non sinantur, quos in Simone Mago terribiliter constat esse damnatos. » Et in concilio Eliberitano, 125.0728C| capite sexto: « Si quis maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere non potuit, nec in fine impertiendam esse illi communionem. » Sciendum tamen est quia haec districtionis severitas ex concilio Eliberitano erga eos qui non resipiscunt observari debebit. Caeterum, juxta beati Coelestini decreta, nulli est recognoscenti ultima poenitentia deneganda. Et sic Magnus Leo papa decrevit (epist. 59, ad Theod. Forojul.): « His qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio ac communionis gratia deneganda, si eam etiam amissae vocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua vi aegritudinis fuerint 125.0728D| aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccarunt. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, non negetur, sicut Nicaena synodus definivit (can. 13). Cujus conversio mente potius est aestimanda quam tempore, quoniam apud Deum nullas veniae patitur moras vera conversio, Propheta hoc pariter attestante: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Et in Nicaeno concilio (can. 13): 125.0729A| « Sed in his omnibus propositum et speciem poenitentium convenit explorare. Quotquot enim metu, et lacrymis, atque patientia, vel bonis operibus, rebus ipsis conversionem suam, non simulatione demonstrant. » Et post paululum: « Postmodum licebit episcopo de his 666 aliquid humanius cogitare. » Et in Ancyrano concilio (can. 4): « Penes episcopos, inquit, erit potestas, modum conversionis eorum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adjicere. » Sed et quinto capitulo ejusdem concilii, et in aliis sufficienter inde lector inveniet. Et Innocentius papa ad Decentium Eugubinum episcopum scribit (epist. 29): « De poenitentibus qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat 125.0729B| aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum, de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum ne de saeculo absque communione discedat. »
INTERROGATIO XVIII. Septimo capitulo rescribi nobis deposcimus, si saepefata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, utrum ad eam vir ejus redire 125.0729C| debeat, an alteri valeat sociari. Et remandate nobis, si ipsa criminibus obnoxia, de quibus reputatur, inventa fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat. Remandate etiam, si tales causae reputatae fuerint et ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa criminosa inventa fuerit, utrum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere. Et remandate, si et illa legaliter rejecta, ipse etiam post actam poenitentiam, si voluerit, concubinam, quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere? RESPONSIO. De eo quod interrogatum est, si saepefata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, 125.0729D| utrum ad eam vir ejus redire debeat, an alteri valeat sociari, superfluum est iterare, quia supra ostendimus, quod si ante legaliter initum conjugium innoxia et legaliter nupta suo viro fidem servasse reperta fuerit, secundum evangelicam et apostolicam veritatem, et leges ecclesiasticas, atque catholicorum doctrinam, legitimum conjugium non valeat separari, et si separati fuerint, aut innupti permaneant, aut mutuo reconcilientur. Sed ne iterationem quaestionis relinquamus inanem, de hoc quod reputata est si fuerit immunis inventa, Dominus per Moysen dicit in libro Deuteronomii: Si invenerit vir puellam virginem, et sequentia usque dum dicitur, non poterit 667 dimittere eam cunctis diebus vitae suae. Quam 125.0730A| sententiam exponens beatus Augustinus dicit: « Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intelligere voluerimus, eam non posse, id est, non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses dare libellum repudii, et dimittere. In his autem qui illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, et potius finxisse quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa jussum est, cui fuerit vir calumniatus de virginalibus non inventis, de qua, sicut supra diximus, scriptum est: Habebit eam uxorem, et non poterit dimittere eam omni tempore vitae suae. » De qua item sententia beatus Augustinus dicit: 125.0730B| « Satis hinc apparet quemadmodum subditas feminas viris, et pene famulas, lex esse voluerit uxores, quod dicens adversus uxorem vir testimonium, unde lapidaretur, si hoc verum esse demonstraretur, ipse tamen non vicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit, sed tantummodo castigatur et damnificatur, eique perpetuo jubetur adhaerere qua carere voluerat. In aliis autem causis, eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quo si probaretur jussit occidi, eadem poena plecti jubet, qua fuerat, si verum esset, iste plectendus. »
INTERROGATIO XIX. De eo vero quod quaesitum est remandate nobis, si ipsa criminibus obnoxia, de quibus reputatur inventa 125.0730C| fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat. RESPONSIO. Partim jam supra respondimus, quae partim nunc iterare non piget. Videlicet, si secundum leges Christianas, forenses scilicet atque ecclesiasticas, inventum fuerit quod illa conjunctio legalis non fuerit, beati Gregorii ad Felicem Siciliensem episcopum teneatur sententia qua dicit: « Incestuosos nullo conjugii nomine deputandos, a sanctis Patribus dudum legimus constitutum. » Et sanctus Ambrosius in prima epistola ad Corinthios dicit: « Non est, inquiens, frater aut soror servituti subjectus in ejusmodi, hoc est, non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non enim ratum est 125.0730D| matrimonium quod sine Dei devotione est, ac per hoc non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum et matrimonium peccare dignoscitur, quia noluit sub Dei devotione habere conjugium. Itaque non est ei fides 668 servanda conjugii, qui ideo recessit ne audiret rectorem esse Christianorum Deum conjugii. Nam si Esdras dimitti fecit uxores, aut viros infideles, ut propitius fieret Deus (Esd. IX et X), nec iratus, si alias ex genere suo acciperent (non enim ita praeceptum his est, ut remissis istis alias minime ducerent), quanto magis si 125.0731A| infidelis discesserit, liberum habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae viro? Illud enim non debet imputari matrimonium, quod extra decretum Dei factum est, sed cum post cognoscit, et dolet deliquisse, emendat se ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace autem vocavit nos Deus. Verum est quia non oportet litigare cum eo qui discedit, quia odio Dei discedit, ac per hoc nec dignus habendus est. » Et hinc sanctus Augustinus in libris ad Pollentium: « Merito quas duxerant, » quin uxores, « filii Israel Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt, quia omne quod non est ex fide peccatum est. » Unde lector in eisdem libris latius invenire valebit. Et in concilio Agathensi scriptum est (can. 61): 125.0731B| « De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. » Et post aliquanta: « Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. »
INTERROGATIO XX. De eo vero quod requisitum est, si et ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa femina criminosa inventa fuerit, utrum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere.
RESPONSIO. 125.0731C| Sanctus Leo papa ad Rusticum Narbonensem episcopum respondet dicens (epist. 95, cap. 25): « In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam gessit, et postea, timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegit ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus: Nam secundum veram cognitionem, nihil magis ei congruit, qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans mentis et corporis. » Sed et hinc in Toletano concilio (VI), capite octavo: « Antiqui et sanctissimi est patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus dum mortis 125.0731D| formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, si conjugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium, quousque possit 669 adipisci temporis maturitate continentiae statum. Quos nos sicut de viris, ita et de feminis aequo modo censemus, non quidem hoc generaliter et legitime praeceptum, sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum: ea duntaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus deditus, ante ab hac vita discesserit, quam ex consensu ad continentiam eorum unde fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexus. Si autem illius vita exstiterit superstes, qui non accepit benedictionem poenitentis, 125.0732A| nubat si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris. Quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decrevisse, ita videlicet, ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quod aetatem aptam prospexerit, continentiae absolutionis vel districtionis tribuat legem. »
INTERROGATIO XXI. De hoc etiam quod in quaestionum fine subjunctum est, remandate, si et saepefata femina legaliter rejecta fuerit, et ipse rex, post poenitentiam actam, si voluerit concubinam quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere.
RESPONSIO. 125.0732B|
Quia una est lex viri et feminae, ut supra Scripturarum et catholicorum Patrum sententiis demonstravimus, si solutus fuerit a lege conjugis, sicut Paulus dicit de uxore: Nubat cui voluerit, tantum in Domino (I Cor. VII, 39), « hoc est, ut Ambrosius dicit, sine suspicione turpitudinis nubat et religionis suae viro nubat, hoc est in Domino nubere. Quae solutio et licita copulatio, duobus intelligitur, et duobus fit modis. Scilicet in his qui aut nunquam legale inierunt conjugium, aut morte intercedente soluti sunt a lege conjugii, sicut Paulus dicit: Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant (I Cor. VII, 8). » Et item: Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem: si autem 125.0732C| acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccabit (ibid.). Quod aeque de masculo et femina intelligitur, communis et enim generis hic et haec virgo, et hoc demonstrat subsequenter Apostolus dicens: Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi (ibid.). Quam sententiam et in viro et in femina exponit Ambrosius: « Fit etiam quod licet illicitum, in his qui sine culpa ad conjugium venire poterant, et majus bonum subire proponunt, bonumque minus, quod licuit, illicitum faciunt. » Unde scriptum est: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 52). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro conspicere convincitur, si, relictis bonis amplioribus, ad minima retorquetur. Fit et interdum, 125.0732D| causa non contemnenda interveniente, quod erat illicitum licitum, cum legaliter initum conjugium dissolvi permittitur 670 causa infidelitatis. Unde Paulus dicit: Si quis frater uxorem habeat infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquat virum (I Cor. VII, 12); et post pauca: Quod si infidelis discedit, discedat (ibid.); vel cum causa fornicationis uxor relinquitur, de qua item Paulus dicit: His autem qui in matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, et virum uxorem non dimittere (I Cor. VII, 10). Quod aequa lance pensatur, ut 125.0733A| si dimiserit, in caelibatu permaneat. Quae disjunctio inter fideles post initum conjugium fieri non potest, nisi causa fornicationis, et amore continentiae. Et fit quod erat illicitum indulgentia licitum, sicut idem Paulus in minoribus etiam de magnis demonstrat dicens: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (ibid., 6), cum vir et mulier propter fornicationem separati, si se continere non possunt, ad invicem reconcilientur. Illicitum enim erat ut ad unionem carnis, quam sociaverant fornicantes, revenirent qui in continentia permanere debuerant: praesertim cum dicat Scriptura: Qui tenet adulteram stultus et impius est (Prov. XVIII, 22). Sed, ut sanctus Augustinus in libro de Bono conjugali dicit: « Propter majus malum, toleratur 125.0733B| quod minus est pravum. » Dominus enim dicit (Matth. XIX, 1) quia vir et uxor propter fornicationem ab invicem separati, si aliis se conjunxerint, adulterant: et qui junxerint se aliis, moechantur. Hinc et in libro de Sermone Domini in monte, et in libris Retractationum apertissime dicit, quod et demonstrat Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum, sicut supra posuimus: « Manifestum est enim, ut item Augustinus dicit, pejus esse adulterium quam fornicationem. Nec ideo bona erit fornicatio, quia pejus est adulterium, quoniam pejus est alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere. Nec bonum est adulterium, quia est pejor incestus: pejus est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere, et donec ad ea perveniatur, 125.0733C| quae sicut ait Apostolus: Turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). » Et beatus dicit Gregorius: « Dum duorum vitiorum languor irruit, et hoc lenius, illud fortasse gravius premit, ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur, et inter duo pericula quod levius est prudenter expetitur. Fit et illicitum venia licitum, cum publicam poenitentiam agens adolescens, ut Leo demonstrat, timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris eligit, ne crimen fornicationis incurrat, rem faciens venialem; si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo regula non constituitur, sed quid sit tolerabilius aestimatur. » Transitur et quasi illicite de illicito ad licitum, cum de incestibus nefariis, quos Agathense designat concilium 125.0733D| (can. 61), quando cum poenitentiae indulgentia ad complexus uxorios transiri permittitur. Sic et de concubinalibus modis dicendum est, qualiter non de bono ad bonum atque honestum, et non de bono ad bonum, 671 quanquam non satis honestum, et de malo ad aliquod bonum, sed non honestum transitur. Bonum est enim atque honestum ante innuptos, si in virginitate permanere nequiverint, sicut supra ostendimus ex apostolica traditione, sancto Evaristo scribente, nuptialem conjunctionem expetere. Et bonum atque honestum est, caelibes, si se continere non possunt, sicut sanctus Leo demonstrat, legale inire conjugium. Qualiter autem de non bono ad bonum atque honestum, id est de concubina ad uxorem 125.0734A| transitur, idem sanctus Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum demonstrat dicens (epist. 95, cap. 18): « Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gal. IV, 30; Gen. XXI, 10). Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet etiam in se 125.0734B| Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua non docetur nuptiale fuisse mysterium. » Et item: « Ancillam vel concubinam a toro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis: quoniam paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina. » De non bono autem ad bonum, quanquam non satis honestum, transitur, sicut idem Leo ubi supra demonstrat, quando concubina forte ingenua facta, si fuerat ante ancilla, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur, sicut et omnis uxor legaliter conjugata, post desponsationem legitime dotari et publicis 125.0734C| honestari nuptiis debet. De malo autem ad aliquod bonum, sed non honestum, tolerabiliter festinatur, sicut sanctus Augustinus in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 1) dicit: « Sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25). Hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quandiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. 125.0734D| Cujus sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri in monte sancto ejus, hoc est in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus congregatis, qui sunt sine dubio membra 672 Christi, ut cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio, sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia, quod etiam sanctum Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur, sed lege Evangelii (Matth. XIX, 8) reus est adulterii, sicut etiam illa si alteri nupserit. Et usque adeo manent inter viventes semel inita 125.0735A| jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro, vel femina, cum quo vel cum qua verum connubium fuit, fieri verum connubium [non] potest cum quo vel cum qua prius adulterium fuit. » Videlicet si cognatio, aut habitus religionis, vel impudicitia pessimi criminis, sive aliquid hujusmodi non obstiterit. Et item ubi supra Augustinus (ibidem): « Ita manet etiam inter viventes quidam conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis: sicut apostata anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita 125.0735B| sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit: redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet hoc autem qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii. » Et in libro de Bono conjugali (cap. 24): « Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale, nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiam si plebis congregagatio 125.0735C| non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis, et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente. » Et item in praefato libro de Nuptiis et Concupiscentia (lib. I, c. 11): « Quibus vero placuerit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordantiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntariis affectibus animorum. » His Scripturarum testimoniis, atque sanctorum dictis manifestatur, quomodo concubinam, cum qua adulterasse dicitur, si voluerit in conjugium sibi sociare 125.0735D| praevaleat. Videlicet, si aut uxor legaliter accepta, et innoxia erga illum inventa, mortua fuerit corpore, vel si inventa fuerit anima adeo mortua, ut ipsius cum ea copula incestus et nullo conjugii 673 nomine deputandus legaliter comprobetur. Nec tamen talis conjunctio, si hujusmodi concubinam in conjugem sumpserit, reprehensione atque offensionis macula carere videbitur, dicente beato Augustino in libro de Bono conjugali (cap. 13, 14, 15): « Quod ergo, inquiens, praecipiunt conjugatis apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt. Itaque si forte, quod utrum fieri possit ignoro, magisque fieri non posse existimo, 125.0736A| sed tamen si forte ad tempus adhibita concubina, filios solos ex eadem commistione quaesiverit, nec ista sic conjunctio vel eorum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum, considerandum est, non quid nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat. Neque enim, si alius ruri paterno vel juste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet: nec vituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est 125.0736B| namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum: nec conjugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto placito consequente, manifestum est. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest, nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur; ita ut jam scientibus conjugatis non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa 125.0736C| filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt. » Quoniam, ut sancti Patres de bono conjugali diffiniunt, bonum habent nuptiae, et quod bonum est, peccatum non est: ac per hoc qui contra bonum nuptiale facit, peccatum facit cum adulterium committit. Diffiniunt etiam, quod bonae et a Deo constitutae ac benedictae sunt nuptiae, quas etiam sua praesentia consecravit, in quibus est fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera vel cum altero concumbatur. In prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: nec tantum gaudeant parentes quia sobolem genuerunt, quantum ut soboles in 125.0736D| Christo regeneretur. In sacramento autem, ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas, sicut sanctus Augustinus in libro 674 de Bono conjugali, et in libris de Nuptiis et Concupiscentia latissime et facundissime satis ostendit. Unde omnimodis observandum est ne concubinae vel cujuslibet alterius feminae copulam conjugalem rex, super quo voluerunt consulere consulentes, aliquo modo expetat, antequam legali virorum illustrium judicio, et sacerdotali decreto conjux, quam legaliter accepit, ipso etiam conjugis nomine judicetur indigna, aut divino 125.0737A| judicio migret a corpore, quia sicut in libro Esther manifestissime legitur, regina Vasthi potentissimi regis Assueri, licet ferocissimus fuerit, cum ejus animos contemptu et contumacia offendisset, nequaquam sola illius indignatione et furore ex imperii honore deposita fuit, sed publico judicio et sententia principum ac judicum Medorum atque Persarum, et post depositionem illius reginae per judicium publicum factam, quaesitae sunt puellae quae placerent oculis regis, inter quas Esther pulchritudine et decore enituit, sicque regiam copulam meruit. Quod etiam antiqui Romani legitimo judicio fieri debere legibus suis antiquitus statuerunt et servaverunt, non solum jam effecti Christiani, sed etiam cum adhuc essent pagani, sicut apertissime ostendit 125.0737B| lex Antonini pagani imperatoris, quam beatus Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis hoc modo commemorat et commendat dicens (lib. II, cap. 8): « Quibus displicet, ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere, legant quid imperator Antoninus, non utique Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambos pariter impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum 125.0737C| leguntur: « Sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praejudicabunt. Neque enim, si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constat esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. » Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis, quando castiores quaerit coelestis patria, et societas 125.0737D| angelorum. » Haec de legibus pagani imperatoris Antonini beatus Augustinus commemorat. Ita reges Medorum, ac Persarum, atque Romanorum, et judices saeculi, cum essent pagani et idolorum cultores, naturaliter quae legis sunt facientes, etiam in causis 675 conjugum non crudelitatem et saevitiam, sed aequitatem et justitiam decernere ac diffinire et tenere debere docuerunt. Quapropter timendum est regibus, episcopis et judicibus saeculi, quod in Evangelio dicitur de Ninivitis, et regina Austri, Quoniam surgent in judicio, et condemnabunt generationem pessimam (Matth. XII, 41). Condemnabunt utique non potestate judicii, sed comparatione melioris facti. Si reges illi ac judices idololatrae sic ordinem 125.0738A| judicii servaverunt, et nos sub Christo judice vivorum ac mortuorum quocunque intuitu minus debito a judiciii ordine deviamus. In Numeri quoque libro praecipitur (Num. V), ut si qua mulier vel adulterii rea, vel falsa suspicione fuerit appetita, et vir ejus zelo adversus eam fuerit concitatus, adducat illam ad sacerdotes, et divino judicio vel damnandam offerat, vel liberandam. Unde Susanna cum falso adulterii crimine accusaretur, et publico judicio condemnata, et publico legitur absoluta (Dan. XIII). Et illa mulier in Evangelio, quae veraciter in adulterio fuerat deprehensa, primum juxta legem ad Pharisaeos, qui potestatem judicii in populo exercebant, deinde etiam tentandi gratia ad Domini judicium perducta est, ubi ejus admirabili pietate, et 125.0738B| a lapidationis supplicio, et a criminis reatu meruit liberari (Joan. VIII). Sic et leges Christianae sunt inspirante Domino conditae, quibus legaliter initur conjugium, et sacerdotalis auctoritatis est sanctitas, qua benedictionem suam Dominus in paradiso primis parentibus per se datam conjugibus legaliter copulatis, vice sua per eos, qui illius os appellantur, dicente propheta: Os Domini locutum est (Isa. I, 20). Et ipso Domino: Cum separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 19), viritim vult largiri, et infirmos poenitentiae medicamento sanare. Et liber dicit Ecclesiasticus de servo, quanto minus de uxore, Verum sine judicio nihil facias grave (Eccli. XXXIII, 30). Est et illi regi aliud observandum, ne ante legitimam poenitentiam, secundum 125.0738C| leges Ecclesiae susceptam atque peractam, et reconciliationem adeptam, conjugio, multo minus eidem, de qua agitur, concubinae se copulet: quoniam nec David rex (II Reg. XII, 15), sine talis excoctionis poenitentia, Bethsabee, cum qua adulteravit, in conjugem habuit, ut et filius, qui ex ipso adulterio natus fuerat, confestim divino judicio, licet pro eo multum jejunando et flendo petierit, sit percussus ac mortuus, et ipse postea gravissimis tribulationibus, ac regni sui amissione per filium suum Absalon ita afflictus est et vexatus, ac velut in fornace ignis excoctus atque purgatus, ut vere sola divina clementia evasisse videatur; et jam ei acerrime contrito corde poenitenti et confitenti misericors Dominus peccatum dimiserat: sed quia justus est, 125.0738D| et justitiam diligit, quod rex ab eo ad scelera ulciscenda constitutus egerat scelerate, digne atque justissime vindicavit.
676 INTERROGATIO XXII. Octavo capitulo nobis rescribite, utrum sequendum sit quod quidam dicunt quosdam docere episcopos, ut sibi confessis viris vel feminis debeant patrocinium defensionis impendere, ne quisquam hujusmodi personas ad judicium reipublicae audeat pro criminibus unde eis confessae fuerant, etiamsi multis nota sunt crimina, provocare. Et si se, non ex consensu propter continentiam, sed propter discidium aliquod, separare voluerint, vel eorum 125.0739A| fragilitati, si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua posse consulere; dicentes quia secreta confessione ad ecclesiasticam confugerint pietatem, sicut Bosonis mulier, de qua in synodo apud Leucorum civitatem habita fuimus cum interpellatione commoniti, et ideo ab aliis quam ab episcopis, quibus confessae tales personae fuerant, non debeant judicari. RESPONSIO. Hoc quam absurdum sit, quilibet sensatus licet ignoret leges Ecclesiae recognoscit, quia ut beatus Gregorius ad Leontium exconsulem scribit (lib. VIII, epist. 51): « Debet, inquiens, gloria vestra meminisse quia nunquam meas epistolas pro commendatione 125.0739B| alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram favente justitia praestaretis. Quia turpe est defendere quod prius non constiterit justum esse. Ego quidem homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono. » Sicut enim, ut supra beatum docuisse Ambrosium scripsimus, non minus quam ante decem testes pactum potest firmari conjugii, sed et ipsum nomen nuptiae, quod singularitate caret, plurimorum expetere monstrat debere notitiam, et quod publice conjunctum est, in angulo separari non potest: et de secreta confessione, quam publicari non licet, conjugium legibus Christianis ac publicis conjugatum ab eodem conjugii jugo dissolvi non potest, neque tale colludium ad ecclesiasticam pietatem dici debet confugium. 125.0739C| Unde si nosse quiscunque desiderat quid auctoritas ecclesiastica de ad se ut ad matris sinum confugientibus moderate decernat, suggerimus, ut inter alia curiosus vel quilibet studiosus beati Gregorii revolvat epistolas, in quibus multoties, imo quoties convenientia se loci obtulerit, sive ad imperatores, vel ad quascunque personas, pro omnibus ad se confugientibus petens, litteris suis semper inseruit, salva aequitate, vel salva ratione, sive constante justitia, aut causa judiciali termino diffinita, sine sacerdotali invidia: et, « Ut electorum cum parte altera necesse est subire judicium, et ut veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, 677 valeat diffiniri. Et, Ut mora cessante ad electorum accedere quisque compellatur judicium: 125.0739D| et, Quidquid veritate cognita sacrosanctis Evangeliis fuerit statutum, ita ad effectum exsecutionis omnimodis perducatur: et, Quidquid suadente justitia visum fuerit, scripto decernatur: et, Ut in nullo contra leges aut rationem quis patiatur aliquo modo praegravari, sed ut justitiam ei, sicut Christianitati convenit, in omnibus debeat custodire, quatenus ipse, qui ad pietatem ecclesiasticam confugit, quod ei ab eadem pietate promissum est, non debeat contra aequitatis ordinem praegravari: et iterum, Ubicunque confugienti necesse fuerit, salva ei ratione concurratur: et item, Solatiis vestris, quocunque usus exegerit, comitante justitia potiatur. » Et item ad Fantinum defensorem (lib. VI, ind. 2, epist. 83): 125.0740A| « Antefatae mulieri salva aequitate tuitionem impende, et eam contra rationis ordinem nullo modo gravari permittas. » Et iterum ad Anatolium Constantinopolitanum diaconum (lib. VII, ind. 51, epist. 82). « Hoc autem dilectionem tuam volumus sollicite attendere, ne se in quacunque causa ubi gravamen est pauperum, misceri consentiat, ne fortasse potentia personarum aliquatenus pressus, cogatur agere quod animae illius non possit expedire. Cuncta ergo cum Dei timore tractate, aeternam maxime mercedem perpendite. » Et ad Sabinum subdiaconum (lib. VIII, epist. 6): « Studii tui sit, ut nullis contra rationem dispendiis debeant subjacere. Quod si forte aliqua nititur excusatione defendere, mediis sacrosanctis Evangeliis causam subtiliter 125.0740B| perscrutari, et ita, ut justitia ac legis ordo suaserit, diffinire convenit, atque diffinitam effectui mancipare. » Et ad Romanum defensorem (lib. VII, ind. 2, epist. 24): « Patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus hi qui furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus: sed quantum decet Ecclesiam admonendo, et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis. » Sed et de his qui ad septa ecclesiae, et etiam ad 125.0740C| ipsa sacraria confugerint sanctuarii, ad Januarium episcopum Caralitanae civitatis scribit (lib. VIII, epist. 38): « Si quis, inquiens, de quibus est quaestio, in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramentum, ab his quorum interest, de servanda lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. » Et in libro primo capitulorum domni Caroli et Ludovici Augustorum: « Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat ei confiteri quod fecit, et inde per 125.0740D| 678 manus bonorum hominum ad discussionem in publico producatur. » Et in concilio Aurelianensi capite primo, de homicidis, adulteris, et furibus, si ad ecclesiam confugerint, scriptum est, ut « sicut in in ecclesiasticis canonibus, et Romanae legis decretis constitutum est, ab ecclesiae atriis, vel domo episcopi eos non liceat abstrahi, sed datis sacramentis de morte, ac debilitate, ac omni poenarum genere, ne violentiam ante legalem satisfactionem patiantur, ab ecclesia exeant, ita ut ei cui reus fuerit criminosus de satisfactione conveniat. » Et in tertio capitulo (can. 5): « Si cujusquam servus ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, accepto sacramento de impunitate ad servitium domini sui redire cogatur: 125.0741A| qui si post datum sacramentum redire noluerit, exire nolentem a domino liceat occupari: non observantes autem ea quae promiserint, a communione ecclesiastica jubentur abscidi. » Sed et in secundo capitulo ejusdem concilii scriptum est (can. 4), « Ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, aut serviendi conditioni subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur. » Et in concilio Africano scriptum est (can. 29): « Ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque 125.0741B| crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae, atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse legum promulgatores praecipiant. » Quanto minus episcopi, aequitatis videlicet praedicatores, quemquam sub specie pietatis injuste debeant defensare? praesertim cum relegant scriptum esse, Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; et: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Verum si cui quiddam sonare videtur contrarium Aurelianensis synodus decretis apostolicae sedis, quoniam haec de impunitate, illa de aequitate servanda postulat sacramenta, sciendum est, quia beatus Gregorius de his personis dicit, quae se justificari 125.0741C| in judicio credunt, sed violentiam ante judicium timent: Synodus autem Aurelianensis de illis dicit, qui suam injustitiam non abscondunt, insuper et violentiam cum aequitate judicii pertimescunt: non autem de lege connubii, quam specialiter, vel ut dicamus singulariter Dominus in paradiso primis parentibus dedit: et in Evangelio etiam apostolis conquirentibus, quod si ita lex esset viri cum uxore, non expediret nubere, non mutavit; nec Paulus ad tertium coelum et in paradisum raptus scribere quiddam novi praesumpsit, aut aliquid de hujusmodi defensione dicere attentavit. Sed et observandum constat legentibus, ut quotiescunque concilium aliquod, pro temporis qualitate, vel periculi necessitate, quiddam consulendo, apostolicae sedi, vel 125.0741D| 679 veteribus regulis diversum, sed non fidei vel religioni adversum decrevisse legitur, secundum quod in Nicaeno concilio capitulo sexto legitur, De eo quod communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, duo aut tres contradicunt, quatenus obtineat sententia plurimorum. Ita, sicut scribit Gelasius (epist. 6, 6, 2), priscis pro sua reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri, id potius sequendum esse dignoscitur quod apostolica sedes irrefragabiliter teneri decrevit, vel plura seu majoris auctoritatis concilia statuerunt. Idem quoque beatus Gregorius urgendum ad justitiam 125.0742A| nolentem Venantio Lunensi episcopo scribit dicens (lib. VII, indict. 11, epist. 28): « Quoniam aequitatis censura admonet, ut maximum conversis, salva ratione, episcopale debeat adesse solatium, idcirco his fraternitatem vestram epistolis adhortamur, ut praedictam matrem ipsius Adeodatae ad se faciat evocari, et tranquilla ei adhortatione suadeat, ut facere sponte non desinat ad quod legali potest ratione compelli, quatenus nec illa affligi, nec haec videatur praejudicium sustinere. Quae si, ut non credimus, admonitionem vestram differre voluerit, praedictae Adeodatae religiosae contra eam tuitionem impendite, atque vestris eam solatiis apud judicem, vel quocunque usus exegerit, instantius adjuvate, et ita in exsequenda hac vos causa impendite, ut legali ratione 125.0742B| constricta, invita urgeatur facere quod sponte postponit. Memoratam vero latricem fraternitas vestra ita servata aequitate habeat, in omnibus commendatam, ut vobis ei tuitionem impendentibus, in eo quem assumpsit habitu sine aliqua, Deo protegente, concussione permaneat. » Et ad Januarium episcopum Sardiniae: « Ad hoc Redemptum defensorem nostrum praesentium portitorem illuc direximus, ut et partes in judicio observare compellat, et exsecutionis suae instantia ad effectum quae fuerint judicata perducat. » Et plura quae reperiuntur hujusmodi, et longum est a nobis enumerari. Contra haec enim petere, non Ecclesiae, neque ecclesiastici viri esse juris cognoscitur, ne forte indebita pietas impietas judicetur, sicut sanctus Coelestinus ad Nestorium 125.0742C| scribit: « Est enim, inquiens, talis frequenter pietas, ex qua nascatur impietas. » Et S. Augustinus in libro quarto contra Julianum (can. 3): « Forte dicturus es, inquit, misericors voluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est fides quae per dilectionem operatur, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in judicio, propter quam postremo rex Saul meruit a Domino utique misericorde damnari, quia contra ejus praeceptum captivo regi per humanum pepercit affectum (I Reg. XV), attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae hujus bonae fidei fuerit. Imo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam 125.0742D| existimes 680 infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. » Nemo quippe sic misericors, quanto magis Deo misericordior poterit inveniri, quem Psalmista misericordiam voluit appellare dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18), qui justis judicibus de muliere in adulterio deprehensa sibique oblata, justum judicium noluit tollere (Joan. VIII). Unde sanctus Hieronymus versum psalmi exponens dicit: Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV, 5). Veritas ipse est Christus, unde de illa muliere dixit ad Judaeos: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Mansuetudo, quando dixit: Nec ego te condemnabo 125.0743A| (Joan. VIII, 11). Justitia, quando dixit: Vade, mulier, et amplius noli peccare (ibid.). Nam quod in tomo supra memorato relegimus de praefata muliere Bosonis hoc modo conscriptum: « Maritum vero illius cum pacto securitatis, dum advenit, vel immoratur nobiscum, sive recedit, evocavimus, ut ejus conjugem in ipsius praesentia examinemus, inexaminatam vero morti tradere ad nos confugientem, ut iniquum et crudele devitamus: quia cum nullus specialis accusator accedat, ipsa tamen admonita pariter et interrogata nihil aliud confitetur, quam quod solius Hucberti persecutionem mori timens declinet, » prudenter debent legentes advertere, utrum auctoritati, vel rationi valeat convenire. Auctoritas quippe de aequitate 125.0743B| atque justitia conservanda confugientibus ad ecclesiam postulat firmitatem, et non viro de uxore sua legaliter desponsata, legitime dotata, publicis nuptiis honestata, si suspicione contra eam motus fuerit, legitimam aufert penitus potestatem. Quod autem in Heptatico de zelotypia scribitur (Num. V), ut vir uxorem suam spiritu zelotypiae concitatus ad sacerdotes ducat examinandam, ideo praeceptum est, quia sacerdotis officium est, ut exorcismos aquis eluendos, quas mulier debet bibere, pro ministerio sibi imposito scribat: unde et sacri canones decreverunt (con. Agath. c. 25), ut saeculares suas conjuges, antequam ad episcopum provincialem discidii causam dixerint, non damnent, neque abjiciant. Caeterum legale judicium auctoritas divina 125.0743C| viris de suis non tollit uxoribus, sicut ex evangelica veritate supra ostendimus. Sed et diligentius advertamus quod in supra scripto volumine continetur, « Inexaminatam vero morti tradere ad nos confugientem, ut iniquum, et crudele, devitamus, » qui neque examinatos tradere morti debemus, nisi ut peccato mortui Deo vivant. Concedamus tamen ut episcopi eamdem feminam in sua potestate, ad quos confugisse dicitur, retinentes, coram marito suo, si quiddam sinistri ei reputat, examinare procurent, et quid agendum erit, si in examinatione episcopali inventa culpabilis fuerit? Si enim judicium legale de ea culpabili inventa episcopi sua auctoritate voluerint tollere, contra eum videbuntur agere cujus actio atque sermo perfecta auctoritas noscitur 125.0743D| esse, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1), quoniam isdem de muliere in adulterio deprehensa judicium non abstulit, qui per Moysen hujusmodi lapidari praecepit, 681 sed a justis judicibus fieri judicium legale praecepit dicens: Primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Si vero a se examinatam, et repertam culpabilem episcopi tradiderint puniendam, contra pietatem ecclesiasticam, et ipsum Ecclesiae caput, fontem videlicet pietatis, agere probabuntur, qui dixit: Nec ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). His ita evidenter cognitis, et diligentissime ponderatis, de ad Ecclesiae pietatem confugientibus auctoritatem majorum sequamur 125.0744A| episcopi, et non deprehendemur reprehendendi. Quod denique ibidem scribitur, quia cum nullus specialis accusator accedat, ipsa tamen admonita pariter et interrogata, nihil aliud confitetur quam quod solius Hucberti persecutionem mori timens declinet: quid aliud restat, quoniam a nemine accusatur, si episcopi secundum tales canones, si forte habentur quos nondum legimus, et Christiani ac nobiles laici juxta leges, quas nequaquam didicimus, aliter non invenerint, nisi ut marito suo, et si forte necessitas et ratio pro aliquo ei objecto crimine postulat, cum firmitate de aequitate reddatur, et a marito suo, ne ab Hucberto occidatur, maritali defensione, ut justum est, tueatur, et sic demum maritus secundum Christianorum et ecclesiasticam 125.0744B| legem, ut vir de uxore debet, legitima atque legali ex ea potestate utatur?
INTERROGATIO XXIII. De eo quod scriptum est a quibusdam dici, si se non ex consensu vir et mulier propter continentiam, sed propter discidium aliquod separare voluerint, vel eorum fragilitati, si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua episcopos posse consulere.
RESPONSIO. Sciant quicunque haec dicunt, secundum quemdam modum, hujusmodi capitulum quartum erroris fuisse illorum, qui sanctae synodo Chalcedonensi derogare et contraire praesumpserunt, et ab apostolica 125.0744C| sede, atque unanimitate totius mundi episcoporum sunt ut erronei condemnati, sicut sanctus Leo multoties, et beatus Gregorius etiam in epistola ad Theoctistam patriciam, hinc inter alia scripsit, dicens (lib. IX, ep. 39): « Per se, inquit, Veritas dicit, Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. V, 32). Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita vota migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro, et ex parte transit ad continentiam, et 125.0744D| ex parte remanet in pollutione? 682 Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? quando certum est quod omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit. Et quidem multos sanctorum novimus, cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent: aliquando ut meritum sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut ante actae vitae culpas detergant. Proinde cum boni conjuges, aut meritum augere desiderant, aut ante actae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam appetant, licet. Si 125.0745A| vero continentiam, quam vir appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. VII, 4). Et in epistola ad Adrianum Panormi notarium, Urbicum abbatem culpat, quia maritum Agathosae contra voluntatem ejus in monasterio ad conversionem susceperit, et maritum ei, etiamsi jam tonsuratus fuerit, reddi praecepit (lib. IX, epist. 44): « Nisi, inquiens, quoddam fornicationis crimen, propter quod viro uxorem licet relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus 125.0745B| est, reddere omnino debeas, excusatione cessante: quia postquam per copulationem conjugii, viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. »
Et ne nobis quisquam succenseat, quia judicia ecclesiastica etiam laicis audienda proponimus, legat Patrum solutionem propositae quaestionis, cur Dominus, qui sancta mordacibus, et margaritas irreverentibus proponere vetuit, requisitus de resurrectione mortuorum (Matth. XIX et XXII), cum opposita turpi fabula de muliere septivira, infidelibus, invidis, ac tentatoribus secreta legis aperuerit, videlicet quoniam non eis, qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat, secreta legis 125.0745C| aperuit; et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis, ita ut quod contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen, qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant, et a nobis tantillis homullulis sufficientem satisfactionem accipiet. Sed et beatum Augustinum in libro de Bono perseverantiae pro nobis loquentem benigne suscipiat. Ait enim (cap. 16): « Alia est, inquiens, ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas verum tacendi longum est omnes quaerere vel inserere, quarum tamen est et haec una, ne pejores faciamus eos qui non intelligunt, dum volumus eos qui intelligunt facere doctiores, qui nobis aliquid tale tacentibus 125.0745D| doctiores quidem non fiunt, sed nec pejores 683 fiunt. Cum autem res vera ita se habet, ut fiat pejor nobis eam dicentibus ille qui capere non potest, nobis autem tacentibus ille qui potest, quid putamus esse faciendum? Nonne dicendum est potius verum, ut qui potest capere capiat, quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, verum etiam qui est intelligentior, ipse fit pejor? qui si audiret et caperet, per illum etiam plures discerent: quo enim est capacior ut discat, eo magis est idoneus ut alios doceat. »
QUAESTIONES SEPTEM. Denique septem quaestiones sequuntur, quas post 125.0746A| praemissas, evolutis sex circiter mensibus, ab eisdem a quibus et priores solvendas accepimus. Quarum textum viritim, sicut et praecedentium, solutionibus praeponemus, brevi prout poterimus respondentes sermone, ac si in buxea designantes, quae hinc, unde ea plenius pingere valeat, solers quisque intelligat, quatenus et fratrum petitionibus charitatis viscera non claudamus, et sapienti, secundum Scripturam, occasionem, cum ista plenius investigans intelligere procuraverit, sapientiorem effici praebeamus, et horulis, quas a multiplicibus et diversissimis occupationibus nostris extorquemus potius quam mutuamus, qui cogitationum ferias non habemus, quoquomodo possint sufficere, et legentibus non increscant, quia de propositarum ante quaestionum 125.0746B| responsis compendii pene modum excedit voluminis magnitudo. Harum autem quaestionum exordium habetur hujusmodi: Quaesumus dilectionem vestram, ut non vos taedeat, si ad inquirenda nobis ad sciendum necessaria importuni persistimus, quae postquam nuper vobis ad solvendum quaestiones direximus, multa comperimus, de quibus singulariter singulis nobis ex auctoritate Scripturae, et regulis, ac doctrina ecclesiasticorum doctorum responderi deposcimus. QUAESTIO I. Dicunt quidam quoniam rex Lotharius habet in suo regno episcopos, et nobiles, ac fideles laicos, quorum consultu atque consilio causam inter se et 125.0746C| uxorem suam diffinivit, et non ad alterius regni episcopos, vel ad alios quoscunque inde aliquid pertinet retractare. RESPONSIO. Talibus respondendum est: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Quando pars filiorum Israel aedificaverunt tumulum testis, pars altera zelo divino succensa pene ad arma cucurrit, ne 684 divideretur populus Domini, sicut postea divisus est in vaccis ab Jeroboam idololatriae flagitio fabricatis (III Reg. XII). Et nunc isti Domini regnum et catholicam Ecclesiam, quae una est columba atque dilecta, volentes scindere, quasi non tantum suadent, verum et cogunt dicere quod olim dixerunt 125.0746D| quidam: Non est tibi pars in David, nec haereditas in filio Isai, revertere in tabernacula tua Israel, tentantes tempori nostro pestilentissimo illud superinducere, quando neque rex, neque dux in populo illo erat, sed unusquisque faciebat quod sibi rectum videbatur. Et utinam non quod rectum, et non quod voluptuose placitum videatur, et tortum ac malum sit, sciens et prudens faciat! Non est ita ut isti malitiose componunt. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5). Unum regnum, una Christi columba, videlicet sancta Ecclesia, unius Christianitatis lege, regni unius et unius Ecclesiae, quanquam per plures regni principes et ecclesiarum praesules gubernacula moderentur. 125.0747A| Sed et haec de qua agitur talis est causa, quae generaliter ad omnes Christiano nomine insignitos pertinere noscatur. De rege enim et regina, de Christiano viro et Christiana femina, de lege conjugii in Paradiso primis a Deo data parentibus, et in Ecclesia roborata, et divinis ac humanis legibus per Deum confirmatis cauta, et constituta benedictione per ministerium sacerdotale, et quorumcunque fidelium more celebrata, ratio versatur in medium, quod tam excellentissimum bonum ac donum, tantum diaboli figmentum commaculat, ut illius operatio esse non dubitetur, quem Scriptura appariturum praedicit: Ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit Deus (II Thess. II, 4); et: Nam jam mysterium operatur iniquitatis (ibid., 7), cum licita 125.0747B| illicite respuuntur, et illicita quasi licite usurpantur, quibus non tantum illi episcopi, in quorum parochiis vel dioeceseon sollicitudinibus, vel illi fideles, in quorum oculis talia praesumuntur, ut ad se pertinentia commoveantur: verum universus ordo et omnium ordinum homines, hujusmodi portentuosa novitate moventur. Unde sanctus Coelestinus papa Romanus, sicut supra jam diximus, ad Venetium et caeteros Gallicanos episcopos dicit (epist. 8): « Universa Ecclesia quacunque novitate pulsatur. » Et ad Nestorium Constantinopolitanum episcopum (epist. 5): « Ab omnibus sciri debet quod agitur, quoties omnium causa tractatur. » Haec causa quasi est cunctis in specula. Quapropter sic eam necesse est diffiniri, vel diffinitam a cunctis agnosci, sicut debet 125.0747C| ab omnibus observari, ut et Dominus dicit: Quod vobis dico, omnibus dico: Vigilate (Marc. XIII, 37). Et Africano concilio est definitum (can. 95), ut causae, quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur: quoties autem exegerit causa communis, generalis synodus congregetur, ut in ea generalis causa diffiniatur. Quoniam ut Innocentius papa ad Victricium Rhotomagensem scribit episcopum (epist. I, c. 1): « Integrum judicium est, quod plurimorum sententiis 685 confirmatur. » Quapropter necesse est, ut haec generalis causa ad omnes generaliter pertinens, in omnium notitiam veniat, et generali diffinitione determinetur, ne a minus eam scientibus dicatur. Omnis qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem bona agit, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta: et quae inde, quantum ad generalitatem spectat, in tenebris dicta sunt, in lumine dicantur, et quae in aure locuta sunt in cubiculis, praedicentur super tecta, ut a nemine reprehendantur, qui ut omnibus verbo et opere luceant, et ab omnibus conspiciantur, ut lucerna super candelabrum et civitas super montem positae ab omnibus contemplantur.
QUAESTIO II. 125.0747D| Dicunt etiam quia non sit auctoritas neque ratio, ut causa, quae judicio episcoporum diffinita est, ad judicium debeat revenire: quia si fecerit, nullius 125.0748A| auctoritatis erunt de caetero isti episcopi qui illam diffinierunt, et quidquid in postmodum diffinierint, firmum esse non poterit, ut non valeat retractari. RESPONSIO. Haec vox imperitorum et nescientium regulas esse dignoscitur. Legite in Sardicensi concilio, quod Zosimus papa per Faustinum episcopum Carthaginensi synodo ex superscriptione Nicaeni direxit concilii, et sufficienter invenietis talia dicentes errare. Sed et Leo papa Romanus ac synodus Romae habita ad Theodosium Augustum de retractanda synodo Ephesina, cui periculose videbatur favere (epist. 27): « Ecce ego, inquit, Christiane et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis, implens erga reverentiam 125.0748B| clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctrix imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, nec alieno peccato patiamini vos gravari: quia, quod necesse est nos dicere, veremur ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. » Quod et in hac causa, quae non modica in fide et religione est portio, ab omnibus sacerdotibus, regibus, et principibus, atque cunctis generaliter simul fidelibus, si 125.0748C| negligenter ducitur, non mediocriter est verendum. Sed et sacris manifestatur canonibus, curam esse totius provinciae penes archiepiscopum vel primatem, qui coepiscoporum debet nosse judicia, de quibus necessaria fuerit reclamatio, et in quibus negotium expetierit, debet 686 electos judices designare. Quibus omnibus demonstratur, quia synodus comprovincialium episcoporum judicia, generalis autem synodus comprovincialium dijudicationes, sive dissensiones, vel probet vel corrigat, ut in Africana synodo demonstratur, quae nihil de Hipponiensi concilio statuit emendandum. Apostolica vero sedes et comprovincialium et generalium retractet, refricet, vel confirmet judicia, sicut epistolae Leonis, atque Gelasii, caeterorumque Romanorum pontificum, et Sardicensis synodus evidenter ostendunt, et episcoporum recte judicantium confirmatur, et secus judicantium corrigitur, et interdum funditus non perit auctoritas.
QUAESTIO III. Et dicunt, quia non alii archiepiscopi, excepto apostolico, majoris auctoritatis sint, quam illi qui hanc causam diffinierunt: quae si iterum ad judicium 125.0748D| revenerit, et
RESPONSIO. Econtra sanctus Coelestinus ad Nestorium scripsit, 125.0749A| Nos, inquiens, et quod contra fas est, etiam sacerdotes volumus esse correctos. Relegant qui haec dicunt Actus apostolorum, et videant, quia de quaestione circumcisionis et observatione legis, quidam descendentes ab Jerusalem in Antiochiam commoverunt seditionem adversus Paulum et Barnabam, adeo ut statuerint pro hac quaestione, missis cum eisdem etiam aliis, ascendere Hierosolymam ad apostolos et presbyteros, de qua itidem quaestio post adventum eorum mota est a quibusdam ex Pharisaeis in Jerusalem: et perpendant, quod aliter ex ea diffinitum a Petro, et sit judicatum a Jacobo, quam illi judicarent, et diffinirent, et nemo sit illorum damnatus (Act. XV). Videant quoque in Epistola Pauli ad Galatas, Petrum de simulatione ab eodem 125.0749B| Paulo reprehensum, correptum, atque correctum, et non damnatum: et eamdem correptionem a primo apostolorum adeo acceptatam, ut easdem Pauli Epistolas, in quibus se reprehensum legerat, magnis laudibus honoraret (Gal. II; II Petr. III). Et ne quis dicat, ut secundum Scripturam minor a majore benedicitur (Hebr. VII, 7), ita non major a minore judicabitur, legant Pauli Epistolas ad Corinthios, et invenient archiepiscopum et doctorem egregium redarguisse inobedientes, atque correxisse, non condemnasse episcopos, quia fornicatorem sine digna invectione permitterent inter se degere. Et quoniam pro hujusmodi excessu episcopos increpaverit, evidenter ipse demonstrat dicens: In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et 125.0749C| meo spiritu (I Cor. V, 4). Et in secunda Epistola: Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim haec scripsi vobis, ut cognoscam 687 experimentum vestri, an in omnibus obedientes sitis. Cui aliquid donastis, et ego. Nam ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 8, 9, 10). Donavi enim dixit, indulsi; quod non aliorum est: de publico publice abjecto crimine, quam episcoporum, sicuti norunt qui regulas ecclesiasticas non ignorant. Unde et in Carthaginensi concilio scribitur (can. 15): Hoc etiam, inquit, placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convicti non fuerint vel 125.0749D| inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. De hoc autem, quia non alii archiepiscopi majoris auctoritatis sunt quam isti, ut ante eos haec causa iterum ad judicium veniat, supra ostendimus, quia quod singularitas non habet, pluralitas obtinet. Quod et auctoritas Scripturae demonstrat dicens: Si duo ex vobis consenserint de omni re super terram, fiet illis; et: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth, XVIII, 19, 20). Et quando apostoli, cum caeteris fidelibus et Maria matre Jesu congregati, simul oraverunt, motus est locus, et super centum viginti in die Pentecostes congregatos Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit (Act. II). Et Paulus, 125.0750A| ut supra diximus, demonstrat dicens, Congregatis vobis et meo spiritu (I Cor. V, 4). Et apostolorum princeps, multa donorum gratia repletus, maxima miraculorum potestate suffultus, quando per admonitionem Spiritus ad Cornelium gentilem fuit ingressus, contra eum a fidelibus quaestione facta, cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset, non ex potestate, sed ex ratione querelae respondit, causam per ordinem exposuit, humili eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. X, et XI). Si igitur pastor Ecclesiae, et apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae 125.0750B| rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de aliqua re reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus, etiamsi majoris auctoritatis in aliquo judicemur? Et haec dicimus, non quo fratres et consacerdotes nostros in aliquo secundum regulas ecclesiasticas judicantes reprehendamus, sed ut quae agenda nobis sunt, qui aliquid esse dicimur, cum nihil simus, ut dicit Apostolus (Gal. VI), non nosmetipsos seducamus, manifestius demonstremus: et si in causa, de qua disceptatio nascitur, quiddam emendatione dignum exstiterit, salva charitate mutetur in melius, sicut de non circumcidendis gentibus, et non de jugo legis eis gravandis sensit Paulus, consensit Petrus, adjudicavit Jacobus (Act. XV). Et sicut sacrum 125.0750C| Nicaenum decrevit concilium (can. V), ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae discutiantur hujusmodi quaestiones, et facta discussione, aut ita ut acta sunt maneant, aut in melius mutetur sententia (can. 6). Et si communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam 688 ecclesiasticam comprobato, duo aut tres, non propter fidei veritatem, vel auctoritatis sinceritatem, sed propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum (can. 9). Si autem ex superfluo, ut solet accidere, fraterna diffinitio retractanda visa quibusdam fuerit, sicut de suscipiendis gentibus supra meminimus, et plena fide atque auctoritate ratio reddita fuerit, Actuum apostolorum sententia in medium veniat, qua prosequente 125.0750D| Petro de gentibus dicitur: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam (Act. XI, 17, 18). Si etiam minus necessaria forte emerserit quaestio, fraterni motus animi ad pacis charitatisque custodiam componantur, sicut demonstrat auctoritas evangelica, quando facta est quaestio inter discipulos quis eorum videretur esse major (Luc. XXII, 24). Et si aliquis contra subjectos violenter ac negligenter, sive in sacro ministerio secus quam debeat egerit, secundum regulas sancto Spiritu promulgatas, 125.0751A| ab his quorum interest corrigatur et emendetur, sicut et Nicaenum concilium (can. 5) de excommunicatis, et Sardicense (can. 17) de iracundo episcopo, quod esse non debet, qui presbyterum vel diaconem suum exterminare voluerit, et Chalcedonense (can. 25) de neglecta ordinatione episcoporum, et caetera quaeque concilia, atque epistolae Leonis sive Gregorii manifeste demonstrant. Si denique fidei, quod absit, aut ecclesiastico dogmati, vel sacrae auctoritatis statutis, quilibet temerario ausu obloqui, vel conculcare tentaverint, et hi secundum praeceptum Dominicum moneantur, et si, quod longe faciat Dominus rebelles, ac contentiosi contemptoresque perstiterint, necesse est ut dignis invectionibus, secundum sacros canones, et exempla 125.0751B| atque statuta majorum, feriantur et comprimantur, sicut sanctus Leo in epistola ad universas decrevit provincias (epist. ad episc. Ital.): « Omnia, inquiens, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: et qui contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » Et beatus Gelasius: « Nec ambigant qui haec exercere sunt ausi, seu etiam qui hactenus cognita siluerunt, sub honoris proprii jacere dispendio, si non quanta possunt celeritate 125.0751C| festinent ut lethalia vulnera competenti medicatione curentur. » Et sanctus Caelestinus ad Nestorium (epist. 5): « Quibus praemissa conventione consulimus, in hos necesse est damnationis sententiam, si abutantur nostra salubri admonitione, firmemus. » Et ad Cyrillum Alexandrinum: « Haec ideo dicimus, ne volenti corrigere forsitan deesse videamur. Nam et si nobis sustinentibus uvam, spinas sibi addiderit, impleatur, et manentibus statutis 689 prioribus, sui fructu judicii colligat quod sulco diabolico seminavit, non nostro consilio sed se periturus auctore. »
QUAESTIO IV. Dicunt nihilominus quia si isti regi non licuerit aliam uxorem accipere, aut suam concubinam sicut nunc habet tenere, quod velit nolit illa sua uxor judicabitur 125.0751D| ad illum redire: et ille tale ingenium de illa inveniet, ut ab illa liberetur, et ulterius non debeat ad judicium inde venire.
RESPONSIO. Non hujusmodi judicium ex evangelica veritate, et apostolica auctoritate, vel sacrorum canonum promulgatione didicimus: sed sicut Africana synodus diffinivit (can. 69): Placuit, inquiens, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Reconcilientur enim dixit, non cogantur: et qui sanum sapit, qualiter reconciliatio fiat intelligit. Et 125.0752A| item Paulus, commemorans de eo per quem reconciliati sumus Deo, et ministerium reconciliationis accepimus: Obsecramus, inquit, pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 18). Quae reconciliatio fit gratia vocantis non cogentis Dei, et libero non coacto arbitrio hominis. Et de justo viro scriptum est: In tempore iracundiae factus est reconciliatio (Eccli. XLIV, 17), videlicet ut non reputentur delicta. Qui enim novit unde concilio et reconcilio componitur, reconciliationis modum et ordinem non ignorat. Diversa siquidem morborum genera diversa medicamentorum quaerunt experimenta. Et legimus in sacra auctoritate, quosdam redigi et cogi ad poenitentiam, quosdam vero excommunicari donec ad pacem redeant, quosdam vero partim suae voluntatis libertati 125.0752B| relinquere, sicuti supra ostendimus ex epistola sancti Gregorii de Leonis chartularii muliere, quae eum pro fornicationis crimine, induta religiosa veste ad tempus reliquerat, sed post praestitum sacramentum, agnita mariti innocentia, ad eum sponte reversa est. De qua, quid erga eam debeat observari, Secundino Taurominitano scribit episcopo. In quibusdam vero ex toto libertatis est exspectandum arbitrium, sicut et in hac causa, quia conceditur ut causa fornicationis vir et mulier separentur, vel separati reconcilientur. Cogitur autem, ablato penitus voluntatis arbitrio, et non conceditur, ut vir et mulier, excepta causa fornicationis, separentur, et ut separati aliis nullo modo conjungantur. Hinc sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis conjugiis dicit (cap. 13): 125.0752C| « Non est, inquiens, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam continentiam: quoniam mulier alligata est, quandiu 690 sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus, quandiu sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit (I Cor. VII, 39). Haec namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casta conjuge separetur, multo minus solvitur, si non separata moechetur: ac per hoc non eam solvit nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non 125.0752D| vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam, et si non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ac per hoc ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, aut etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quandiu contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim Christianum neminem reluctari, illum adulterum esse, qui, vel diu languente, vel diu absente, vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commistus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum adultera, quoniam 125.0753A| non ille aut ille, sed, omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18). » Et item in eodem (cap. 18): « Illis viris et gratiam, videlicet baptismatis, et medicinam siquidem poenitentiae negabimus, quandiu cum adulteris vivunt, si, prioribus uxoribus praeter causam fornicationis repudiatis, alteras duxerint. Nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus: Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 33). Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam, vivo priore viro, alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille, quantum in ipso est, facere compulit, 125.0753B| et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit. » Et item (ibid.): « Haec autem me de utroque sexu memineris dicere. » Et item (ibid.): « Tunc quippe ibi erunt, qui viventibus conjugibus pristinis non conjugibus propriis, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt? » Unde constat, quia sicut supra auctoritate Scripturarum, et magistrorum doctrina monstravimus, vir et uxor separari non possunt, nisi aut propter continentiam connubii, quo amplius, quia spiritualius, conjuncti perseverant, aut propter fornicationem, quia unum corpus et unam carnem quisque eorum diviserit: propter quam causam si digne poenitentes simul permanere vel reconciliari noluerint, separari si voluerint 125.0753C| possunt, cogi autem ut simul maneant vel ut reconcilientur, omnino non debent, persuaderi si possunt debent: quia reconciliatio voluntatem quaerit, amorem expetit, quae sicuti fides et 691 pura confessio suaderi potest, extorqueri non potest, cogi autem ut simuletur potest, ne vero aliis propter fornicationem disjuncti conjungantur, prohiberi omnimodis debent: quod si contempserint, debent ad poenitentiam redigi. Et quoniam de simulatione quiddam tetigimus, si forte simulatio, quod absit, in quocunque homine fuerit, qui propter fornicationem manifeste ab uxore, ne illi iterum conjungatur, potest rejici, ut eam persuasam, non autem coactam, recipiat, quia illa vivente alteram non valebit accipere, nisi forte talis inventa fuerit ratio, 125.0753D| cui sacra non contradicat auctoritas, meditetur eam quoquo modo perdere, talis firmitas debet ab eo quaeri, sicut sanctus Gregorius ab his praecipit exigi, aequitate illis servanda, qui vim injustitiae metuentes, ad sacraria sacra confugiunt, quam firmitatem si convictus quisque fuerit temerasse, publicis et ecclesiasticis debet subjacere judiciis. Si autem clanculo egerit, ut legaliter convinci non possit, habebit sacerdotali suasione commonitus conscientiae suae testem, quem habebit et judicem. Nam episcopalis providentia absoluta in judicio illi dicet, quod Elias Elisaeo studuit demonstrare: Quod, inquit, meum fuit, feci tibi (III Reg. XIX, 20). Et Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem 125.0754A| tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Et in his, atque aliis omnibus, in doctrina sua sacerdotalis auctoritas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit, Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2), id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare, negligentes vero et contemnentes corripere et increpare, neque debet peccata delinquentium dissimulare, sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputare. 125.0754B| Sed et de Bosonis muliere, de qua idem Boso apud Confluentes reclamavit, quae postea ad istum regem venit, et in illius potestate fuit, quidam dicunt, quod malum facit, quia cum possit, eam suo marito non reddit. Et quidam dicunt, quia non decet ut suam propinquam, quae ad illius fidem venit, ad mortem tradat, nec convenit ut francam feminam opprimat, et sicut ancillam constringat, et alteri illam nolentem reddat. Et quidam dicunt, quia si eam reddere voluerit, ad Normannos ibit: et melius est ut eam inter Christianos habitare permittat, et inter eos vitam, quam alter illi vult tollere, liberet. RESPONSIO. Capitula sunt legalia imperatorum et regum praedecessorum suorum, quid sustinere debeat qui post 125.0754C| bannum latronem receperit, 692 et in chirographo regum nostrorum hinc expresse decernitur, cujus ministerium est agere ut illa observentur, sicut sanctus Ambrosius ad Valentinianum scribit; Leges enim imperator ferat, quas primus ipse custodiat, quas si ipse fregerit, timendum est ne audiat ab Apostolo: Qui praedicas non furandum, furaris; qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II, 11). Propterea salubriter et convenienter a Domino audiat, Medice, cura temetipsum (Luc. IV, 23). Timeat etiam quod scriptum est, dicente Domino cuidam regi: Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius (III Reg. XX, 42). Et item: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris: propterea iram quidem 125.0754D| Domini merebaris (II Paral. XIX, 2). Et item scriptum est: Anathema in medio tui, non poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. (Eccli. XIII, 1). Nemo enim abscondit ignem in sinu suo, et vestimenta ejus non exuruntur (Prov. VI, 27). Si de misericordia agitur, legat et videat quam impia misericordia impie offendit Saul, quia pepercit Agag, sed illum non liberavit, et ipse regnum etiam perdidit (I Reg. XV). Et sanctus Coelestinus dicit: Est pietas, de qua nascatur impietas. Si de propinquitate, audiat scriptum: Qui dixerunt Patri suo et matri suae, Non novi vos, et fratres suos in causa Dei non cognoverunt, hi custodierunt testamentum tuum, Domine (Deut. XXXIII, 125.0755A| 9). Et Dominus: Qui amat patrem suum et matrem suam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37), et caetera quae ibi sequuntur. Si de libertate, judicio legis et divinae et mundanae illius esse dignoscitur qui eam reperit, contra quem ut dicitur fornicata, de fornicatione conqueri non valet. Si pro liberatione vitae ut dicitur eam retinet, supra ostendimus quam firmitatem de aequitate servanda exigi ab eo ecclesiastica jubet auctoritas. Si, ut dicitur, ob hoc eam retinet, ne apud Nortmannos pereat, respondeat inde Apostolus: Infidelis si discedit, discedat (I Cor. VII, 15). Et: Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 13), ne una ovis morbida totum gregem contaminet. Et non est rex iste justior Domino, qui nec Judam, ne ad Judaeos, vel sicut Petrus dicit: In locum suum 125.0755B| iret (Act. I, 25), invitum prohibuit, nec pueros Herodem per potentiam occidere vetuit, neque Petrum, ne milites pro eo occiderentur in carcere, de quo eum, quando producturus erat, in ipsa nocte eripere destitit (Act. XII). Sed et Dominus, qui proximum quemque sicut seipsum diligere docuit, neminem peccare, ut alter a peccato liberaretur, rogavit. Et qui animam suam, id est vitam corporis etiam pro inimicis posuit, et ponendam pro amicis praedicavit, neminem debere aeternaliter perire docuit, ne alter in aeterna damnatione periret. Providere etiam debet quisque sui talibus se commiscet, et talia opponit, ne reputetur intendere ad excusandas excusationes in peccatis, quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus digni sunt 125.0755C| morte: a qua consensione liber non erit, qui cum malum possit avertere non avertit, vel cum malos possit reprimere, in sua eos libertate dimittit: Judex enim, sicut scriptum est, qui non sine causa gladium portat, constitutus est ad vindictam 693 malefactorum, laudem vero bonorum (Rom. XIII, 4). Cui in libro Deuteronomii dat regulam judicii et punitionis Dominus dicens: Vir autem, aut mulier, qui faciunt mala in conspectu Domini Dei tui, et transgrediuntur pactum illius, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem, et lunam, et omnem militiam coeli, quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, quia abominatio facta est in Israel, educes virum ac mulierem, qui 125.0755D| rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui (Deut. XVII, 2-7). Et ne quis dicat, Haec sententia non pertinet ad mulierem Bosonis, quia de idololatris scribitur, legat Scripturam dicentem: Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Sed et haec sententia ad rem nefariam pertinet, quae Hucberto, et regis mulieri, ut dicitur, reputatur: quoniam in libro Levitico abominationes singillatim designatae morte multantur, 125.0756A| adultera lapidibus praecipitur obrui: salva legum latione, quae eisdem profertur legibus, quas illi condiderunt, qui auctore Domino leges justa decernentes condiderant. Unde sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis conjugiis, post praedicamenta, quibus persuaderi viris jubet, ut a sanguine adulterarum se abstineant conjugum, dicit (cap. 15): Postremo, inquiens, quaero abs te, utrum marito Christiano liceat, vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus, adulteram occidere? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet ut adultera puniatur, quam id quod non licet ut ipsa viva ille moechetur. 125.0756B| Si autem, quod verius dicitur, non licet homini Christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere, ea videlicet conditione, ut aut continenter vivat, aut ei reconcilietur: quia si illa vivente alteram duxerit, et ipse adulterii sine dubio reus erit. » QUAESTIO VI. Dicunt quoque etiam. aliqui sapientes, quia iste princeps rex est, et nullorum legibus vel judiciis subjacet, nisi solius Dei, qui eum in regno, quod suus pater illi dimisit, regem constituit, et si voluerit pro hac vel alia causa ibit ad placitum, vel ad synodum, et si noluerit, libere et licenter dimittet: et sicut a suis episcopis, quidquid egerit, non debet 125.0756C| excommunicari, ita ab aliis episcopis non potest judicari, quoniam solius Dei principatui debet subjici, a quo solo potuit in principatu constitui: et quod facit, et qualis est in regimine, divino sit nutu, sicut scriptum est: Cor regis in manu Dei quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1). 694 RESPONSIO. Haec vox non est catholici Christiani, sed nimium blasphemi, et spiritu diabolico pleni. David rex et propheta peccans, etiam a minore suo Nathan increpatus audivit quoniam vir mortis erat, et per validissimam poenitentiam est salvatus (II Reg. XII). Saul a Samuele percepit quia de regno esset dejectus (I Reg. XIII et XV). Roboam a propheta aeque suscepit, quia de manu illius regnum, quod bene 125.0756D| pater suus tenuerat, esset scindendum (III Reg. XI). Quando peccaverunt reges, et filii Israel, et traditi sunt in manus gentium, sicut Manasses et Sedechias, vel timuerunt a facie Domini sicut Ezechias, per prophetas vel iram a Domino susceperunt, vel misericordiam meruerunt. Et in Deuteronomio scriptum est: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit in illo tempore, quaerensque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem, et facies quodcunque dixerint qui 125.0757A| praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus, sequeris sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel, cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia (Deut. XVII, 8-13). Per sacerdotes enim dicit Dominus: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 10, 11, 12). Et apostolica auctoritas commonet, ut et reges etiam obediant praepositis suis in Domino, qui pro animabus eorum 125.0757B| invigilant, ut non cum tristitia hoc faciant (Heb. XIII). Et beatus Gelasius papa ad Anastasium imperatorem scribit (epist. 10): « Quia duae sunt personae, quibus principaliter hic regitur mundus, scilicet pontificalis auctoritas, et regia dignitas, et tanto majus est pondus pontificum, quanto de ipsis etiam regibus reddituri sunt Domino rationem. » Ambrosius Theodosium imperatorem ab ecclesia culpis exigentibus segregavit, et per poenitentiam revocavit. Nostra aetate pium Augustum Ludovicum a regno dejectum, post satisfactionem episcopalis unanimitas, saniore consilio, cum populi consensu, et Ecclesiae et regno restituit. Quod dicitur, quia rex nullorum legibus vel judiciis subjacet, nisi solius Dei, verum dicitur, si rex est sicuti nominatur. Rex enim a regendo 125.0757C| dicitur, et si seipsum secundum voluntatem Dei regit, et bonos in viam rectam dirigit, malos autem de via prava ad rectam corrigit, tunc rex est, et nullorum legibus vel judiciis nisi solius Dei subjacet: quoniam arbitria possunt dici, leges autem non sunt, nisi 695 illae quae Dei sunt per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Et quicunque rex veraciter rex est, legi non subjacet, quia lex non est posita justo, sed injustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, et his qui operibus carnis serviunt, de quibus dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, 125.0757D| luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19, 20, 21). Qui autem se et alios secundum fructus Spiritus regit, qui sunt charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, legi non subjacet, quia adversus hujusmodi non est lex (ibid., 22-23). Sed solo judicio Christi subjacet, a quo et remunerabitur cujus est qui carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis. Alioquin adulter, homicida, injustus, raptor, et aliorum vitiorum 125.0758A| obnoxius quilibet, vel secrete, vel publice judicabitur a sacerdotibus, qui sunt throni Dei, in quibus Deus sedet, et per quos sua decernit judicia, quibus et in apostolis suis, quorum locum in Ecclesia tenent, Dominus dixit: Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe unum vel duos: quod si nec te audierit, dic Ecclesiae. Quod si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 16). Et ne quis in hoc sacerdotem parvipendat adjunxit Dominus: Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta in coelo (ibid., 18). Et item dicit. Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Quod dicitur, quia 125.0758B| a solo Deo in regno, quod pater suus illi dimisit, constitui potuit: sciant qui hoc dicunt, quia quidam a Deo in principatu constituuntur, ut Moyses, Samuel, et Josias, de quo scriptum est antequam nasceretur, Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine (III Reg. XIII, 2), et reliqua quae ibi sequuntur. Quidam vero a Deo per hominem, ut Josue, et David. Quidam autem per hominem, non sine nutu divino, quia nihil fit, ut Augustinus dicit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit, et quidquid agitur, ministerio angelorum et hominum agitur, ut Salomon jussu patris David per Sadoch sacerdotem, et Nathan prophetam (III Reg. I). Et multi civium vel militum fulti auxilio reges constituuntur vel dejiciuntur de principatu, et etiam sancti, sicuti Samuel 125.0758C| (I Reg. VIII). Successione etiam paterna quidam regnant, sicut de his omnibus in historiis et chronicis, et etiam in libro, qui inscribitur Vita Caesarum, invenitur. Quidam siquidem tyrannica usurpatione obtinent principatum, propter sua complenda, vel populi ulciscenda peccata, de quibus scriptum est, Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). Et 696 item: Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV, 30). Quod tale est sicut et necesse est ut veniant scandala, vae autem homini per quem scandalum venit: quia vae illi est, ut quod fiendum est, talem se suo vitio efficit, ut per illum quod ad vae pertinet exsequatur. Quod de regno dicitur, quia pater suus ei illud dimisit, vereri hinc potius rex iste debet divina, 125.0758D| et verecundari humana judicia, quam de regni adeptione forte gloriari, si tamen patris bonos mores, et sanctam vitam, et aequum ac justum regimen imitatus non fuerit, vel si, quod absit, illius pravos mores, aut injustam vitam, quam illum habuisse non dicimus, sive indignum regimen sequi delegerit. Quid enim filios Samuelis necessitudo juvit parentis, cujus non fuerunt virtutis haeredes? Quid etiam Moysi liberis paterna profuit cura justitiae, cujus eos imitatio non successit? Itaque neque ad illos patris potestas quasi ex successione defertur, qui illum vocabulo tantum signabant parentem, et ad eum migravit qui illius erat filius virtute non genere, quod et iste debet timere. E regione vero 125.0759A| quid Timotheo nocuisse creditur quod fuerit patre gentili? Siquidem et sanctus Abraham impium habuit patrem, neque tamen haeres illius impietatis effectus est. Et Ezechias profanissimi Achaz filius fuit, sed Dei amicus esse promeruit. Quid autem e diverso Noe filius de patris virtute lucratus est, qui ex ingenuo factus est servus? Et Joseph in media quondam servivit Aegypto, sed gloriosam sibi texuit castitatis coronam. Et tres pueri et Daniel in Babylone fuerunt principibus celsiores. Videmus certe quam non sufficiat ad suffragium liberis paterna nobilitas. Vitia siquidem vicerunt naturae privilegia, et peccantem non modo de nobilitate patris, verum de ipsa etiam libertate pepulerunt. Esau quoque nonne sancti Isaac erat filius, magno etiam patris favore 125.0759B| munitus? Qui licet studeret atque cuperet nempe ei benedictionem donare, propter quod etiam ille omnia patris jussa faciebat, sed tamen quia pravis moribus erat, nihil ex his omnibus prorsus adjutus est, sed juxta naturae ordinem prior, et de patris voluntate securior, quia tamen displicebat Deo, omnia quae jam tenere videbatur amisit. Quae omnis rex, sed et iste attendat, et non omnia quae ei libent libenter faciat, quia non omnia quae licent expediunt. Et juxta quod scriptum est, Magnates humiliet caput suum in honore Regis regum, cujus est regnum, et per quem reges regnant (Eccli. IV; Prov. VIII): qui dicit, Honorantes me honorificabo, et hi qui contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Et sacerdotibus suis dicit: Qui vos recipit me recipit, et qui vos audit me audit, 125.0759C| et qui vos spernit me spernit (Luc. IX et X). Exemplum denique Scripturae, Cor regis in manu Dei, quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1) ad confirmandum quia quod facit et qualis in regimine populi, nutu divino fiat, male, sicut et diabolus abusus est ad Salvatorem, Angelis suis mandavit de te (Matth. IV, 6), interpretatus est iste illius discipulus. Caeterum cor regis in manu Dei est, quia, sicut supra ostendimus, ille veraciter 697 rex est, qui se suasque cogitationes, verba, et actus sub divino rexerit nutu. Et cor illius in manu est Dei, ut in hac convalle lacrymarum ascensus disponat in corde suo, ambulans de virtute in virtutem, donec videatur Deus in Sion, id est in aeternae felicitatis et divinae visionis contemplatione. 125.0759D| Econtra autem, cor ejus, qui sessore diabolo male regitur, in illius est potestate: adeo ut si aliquid de mandatis Dei audierit, veniens ipse diabolus tollat verbum de corde ejus, ne credens, vel in his quae crediderat operando perseverans, salvus fieri valeat: et sic traditus in reprobum sensum facit quae non conveniunt, quia cum cognoverit Deum, non sicut Deum dignis obsequiis honoravit. De eo quod dicitur, Quia Rex, si noluerit venire ad synodum, libere etiam compellatus dimittet: sancta Scriptura, sacrique canones monstrant, in judicio personam non debere accipere, sed causae qualitatem discernere. Et Hucbertus, postquam certo crimine in sororem suam perpetrato denotatus, et litteris synodalibus ad 125.0760A| synodum exstitit provocatus, jam in tribus synodis per legatos et litteras ad rationem reddendam, tantum ut cum servandae sibi aequitatis securitate venire valeret, suam praesentiam obtulit, et causidicus ac reputator criminis toties defuit, aut libertatem reddendae rationis negavit. Unde Bonifacius papa ad Gallicanos scribit episcopos (epist. 11): « Probat, inquiens, vera esse illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Confitetur enim de omnibus quisque subterfugere judicium dilationibus putat. (ibid.): Unde congregari decrevimus synodum, ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat, si adesse neglexerit 125.0760B| dilationem sententiae non lucretur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constat absentia. » QUAESTIO VII. Et quoniam ita ut diximus a quibusdam sapientibus dicitur, utrum aliquod periculum inde habeant episcopi, et alii Christiani, qui illi adulteranti communicant, vel, si periculum est, quomodo erunt liberi ante Dominum de communicationis periculo? RESPONSIO. Scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum suorum (Jac. V, 20). Ita e contrario, quotquot quisque exemplo suae pravitatis 125.0760C| destruit, pro tantis, nisi digne poenituerit, damnatus erit. Idcirco enim publice 698 poenitens publicam poenitentiam agit, non quo Dominus secreta confessione et privata poenitentia de criminalibus etiam peccatis digne poenitenti indulgentiam non largiatur, quia etiam David coram uno redarguente se ex Domini auctoritate poenituit, et confessus est, et peccati indulgentiam meruit, cujus postea publice vindictam sustinuit. Sed qui plures suo pravo exemplo destruxit, plures humilitatis suae poenitentia ad salutem aedificet, quatenus sicut et de Paulo dicitur (Act. IX), qui eum pridem viderant persequentem Ecclesiam, et postea aedificantem eam, in eo Dominum glorificabant. Sed et publice peccans, et ad poenitentiam redire nolens, idcirco publica 125.0760D| excommunicatione ab episcopis de Ecclesiae societate dejicitur, non quo jam excommunicatus coram eo non sit, qui leges ecclesiasticas per suum loquens spiritum promulgavit: sed ideo sacerdotes et apostolorum atque apostolicorum virorum successores suum officium exsequuntur, ne a subditis negligere ministerium suum putentur, et sicut peccantis culpa innotuit, ita et redargutio corrigentis omnibus innotescat, et qui aliter suum peccatum non vult intelligere, vel quia ab omnibus repellitur, et a nullo suscipitur, quia saepe bona praestantur invitis, vel coactus ad poenitentiam redeat, et necessitas in devotionem revertatur, et correctus per humilitatem, qui per superbiam peccaverat, incorporari per sacerdotalem 125.0761A| reconciliationem Ecclesiae mereatur. Attendendum est etiam cunctis regibus et principibus saeculi, quia princeps et rex pravus, quantis in regimine praeest in saeculo, sub tantis modo plagali ad vindictam erit in flammarum damnatione. Unde necesse est, ut incessanter suos actus consideret, et cum alios suo exemplo perdit, metuat, quia non solus perit, qui plurimos exemplo suae pravitatis occidit, pro quibus sine dubio rationem Domino reddet. Et non solum per se, sed et per eos qui eum imitati fuerint, vel ejus exemplo seu auctoritate delinquunt, multiplicius ipse delinquit: maxime cum ipse, quasi licite delinquens, aliis delinquendi fomes existit. Unde et de alia re loquens dicit Apostolus: Videte ne forte licentia vestra offendiculum fiat infirmis 125.0761B| (I Cor. VIII, 9). Et rursus: Peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum, in Christum peccatis (ibid., 11, 12). Et Dominus dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6): quia melius profecto tali fuerat, ut in privata vita degeret, quam in principatu positus se imitabilem in culpa caeteris demonstraret, et pro tantis poenas lueret, quantis quasi licite peccans, suo exemplo ad vitia dux et auctor erroris existit. Cujus tanto est culpa gravior, et erit cruciatio durior, quanto excedenti est facultas liberior. Quia nemo amplius delinquit in populis, 125.0761C| quam qui perverse agens ordinem principatus usurpat. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa 699 vehementer extenditur, quando pro reverentia principatus peccator honoratur. Et ut honores et beneficia adulantibus tribuat, laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua agit benedicitur, et mortuus a mortuis in morte pessima sepelitur, quia scriptum est: Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Currit enim cum fure, et portionem suam ponit cum eo, quando ei quis, vel in adulteris laudibus, vel in consentaneis voluptatibus illi se jungit, et portionem suam, quam cum Deo et angelis habere debuerat, in inferno cum illo ponit, 125.0761D| cujus os abundavit malitia, et lingua concinnabat dolum (Psal. XLIX, 19): quando illo male agente nequiter ac dolose laudabat, vel suis pravis actionibus assensum praebebat, quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Unde sanctus Ambrosius: « Cum enim, inquit, videt honorari se (quin is qui talia agit) ab his qui non sunt tales, crescit in mala, et gloriatur forte se talem, idcirco dignum est una hos poena multandos. Sed et is qui talia judicat, sicut idem Paulus dicit, et facit ea, non effugiet judicium Dei. Per se enim judicaturus est, apud quem adulatio cessat et personarum acceptio (Rom. II). » Consilium autem hujusmodi periculum devitandi 125.0762A| sanctus Augustinus nobis dat dicens (serm. 18 de Verb. Dom.): « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas; hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis autem, inquit, et redarguite (ibid.). Videte quemadmodum utrumque complexus est, Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est autem, nolite communicare? nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem, magis et redarguite? reprehendite, corripite, 125.0762B| coercete. Deinde in ipsa correptione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit, et qui se putat stare, videat ne cadat. Foris terribiliter personet increpatio, intus lenitatis teneatur dilectio. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis, neque negligentes, ut non arguatis, neque superbientes, ut insultanter arguatis. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Felicem Siciliensem episcopum omnibus donat episcopis, dicens (lib. XII, epist. 32): « Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis, et si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Domini Salvatoris sententiam, 125.0762C| qua inter caetera de peccante in se fratre praecipiendo ait: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum, aut duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, 700 dic Ecclesiae. Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). His ergo et multis aliis sanctorum Patrum auctoritatibus segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio (Eccle. VII, 16). Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi qui 125.0762D| palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta haec fieri persaepe cognovimus, et ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur, separantur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur vel pereant. Satius est enim, ut mali manifeste corrigantur, quam pro illis boni pereant. Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum 125.0763A| per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur, cujus vobis adesse praesentiam si haec observabitis scitote, quia scriptum est: Ubi fue int duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres sunt, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem, quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum, non latet. Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decernimus congregare, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerique, et si non amore justitiae, metu examinationis abstinentur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. » 125.0763B| Et sanctus Ambrosius in epistola ad Theodosium imperatorem dicit: « Exercitiis semper, et jugibus fere curis sum, imperator beatissime, deditus. Sed nunquam tanto in aestu fui, quanto nunc, cum video cavendum ne quid sit quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum qui a te audiar, indignus sum qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris quem audias, indignum feceris qui pro te audiatur? Sed neque imperiale est libertatem dicendi negare, neque sacerdotale quod sentias non dicere. 125.0763C| Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in his diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat non libere 701 denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46). Et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum, quia non distinxisti ei, hoc est non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si 125.0763D| distinxeris justo ut non peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet, quia dixisti ei, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19). Malo igitur, imperator, bonorum mihi esse tecum quam malorum consortium: et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis: si id mihi vel non creditur, vel interdicitur, dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter. Malo enim 125.0764A| te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem, silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat, malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit: praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio, imo corripiatis si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in his libenter accipitis qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri, cum id loquamur, non quod volumus, 125.0764B| sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar. In causa vero Dei, quem audies, si sacerdotem non audies, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat? Novi te pium, clementem, mitem atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi habentem, sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam. Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: 125.0764C| obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum, et ideo plus metuo. Amplius sollicitor ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione, aut adulatione, prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere. Scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa coram duobus aut tribus testibus. Si te non audierit, 702 dic Ecclesiae (Matth. XVIII, 16, 17). Causam ergo Dei tacebo? » Et item ad locum: « Ego certe quod honorificentius fieri potui, feci, ut me magis audires in regia, ne si necesse esset audires in ecclesia. » Et item in altera epistola ad eumdem dicit ad locum: « Tacerem, sed quod miserrimum omnium foret, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi est illud, 125.0764D| Si sacerdos non dixerit erratus, qui erraverit in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem? » Et item ad locum: « Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui ne fieret, imo quod ante atrocissimum fore duxi cum toties rogarem, et quod ipse revocando grave factum putasti. Hoc factum extenuare non poteram, quando primum auditum est, quia propter adventum Gallorum episcoporum synodus convenerat: nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit. Non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, imo etiam amplius commissi exaggeratur invidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam. An pudet 125.0765A| te, imperator, hoc facere quod rex et propheta auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David? Cognito quod ipse in parabola argueretur, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Noli ergo impatienter ferre, imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris et illud propheticum: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum qui fecit nos (Psal. XCIV, 6), dicetur et tibi, quoniam poenitet te, dimittet tibi Dominus peccatum tuum et non morieris. » Et item ad locum: « Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David. Erant enim tunc sacrificia pro delictis, et nunc sunt sacrificia poenitentiae. 125.0765B| Itaque rex ea humilitate acceptior Deo factus est. Non enim mirandum peccare hominem, sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, si non se humiliet Deo. Job sanctus et ipse potens in saeculo ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job XXXI, 33). » Et item ad locum: « Haec ideo scripsi, ut non te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo. Tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia, nec angelus potest, nec archangelus: Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego sum qui deleo iniquitates tuas (Isa. XLIII, 25), si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat. » Et item ad locum: 125.0765C| « Vince diabolum, dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccatum addere, ut usurpes quod usurpasse multis obfuit. » Et post pauca: « Ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. Postremo scribo manu mea quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet, quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum 703 adverti. Cum enim essem sollicitus ipsa nocte, qua ad te, sicut petieras, proficisci parabam, venisse quidem visus es ad ecclesiam, sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, quae potui tacere, sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. 125.0765D| Multifarie de his nos admonet signis coelestibus, prophetarum praeceptis, visionibus etiam pectorum. Vult nos intelligere, quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest Christianos et pios esse imperatores. Certe vis probari Deo. Omni rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccle. III, 1); et: Tempus beneplaciti, Deus (Psal. CXVIII, 126). Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. Omnino me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur. Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert 125.0766A| illa offensionem: quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium. Clama istud Deus ad populum, Moyses annuntiat, apostolus Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus placere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quasi non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendendum putant. Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit. Et tu praeventus es, et ego non declinavi, non quod cavere debueram. Sed gratias Domino, quia vult servulos suos castigare, ne perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune 125.0766B| cum sanctis. » Quomodo autem isdem beatus imperator publice poenitens haec obaudierit monita, isdem beatus Ambrosius inter alia in Sermone quadragesimi diei defunctionis ipsius coram Honorio Augusto filio ejus demonstrat. Qualiter etiam caeteri Christiani atque fideles Dei de communicatione hujusmodi periculum evadere valeant, et Dominus in Evangelio de eo qui pro peccato correptus emendare noluerit demonstrat (Matth. XVIII), et Paulus in Epistola ad Corinthios dicit: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et item: Nunc 125.0766C| autem scripsi vobis, ne commisceamini. Si quis frater nominatur et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 11 et 13). Et sanctus Joannes evangelista et Apostolus: Et nunc antichristi multi sunt (I Joan. II, 18). Et item: Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina, hic Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis: qui enim dicit illi Ave, communicat operibus illius malignis (II Joan., 9-11). Et ne quis dicat, 704 Rex est, quomodo me ab illius potero communicatione subtrahere? sciat sanctum Joannem Baptistam ideo martyrio coronatum, 125.0766D| quia dicebat Herodi: Non licet tibi habere eam (Marc. VI, 18), quin adulteram mulierem. Et Paulus, ut praemisimus, cum hujusmodi nec cibum sumere vetuit, qui et alibi dicit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Et ipse Dominus in Evangelio clamat: Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Et item: Si diligitis me, mandata mea servate: qui non diligit me, mandata mea non servat (Joan. XIV, 15 et 24). Et apostolus Joannes: Qui dicit quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. IV, 20). Et Psalmus de Domino. Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Et item apostolus 125.0767A| Joannes in Apocalypsi: Nec intrabit in ea, id est in coelesti Jerusalem, aliquid coinquinatum, faciens abominationem, et mendacium (Apoc. XXI, 27). Et item: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda (ibid., 8). Sed et eos terribilis increpatio evangelica invehit, qui dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 43), et eos increpant ac persequuntur qui se subtrahere volunt ab omni fratre ambulante inordinate. De quibus videlicet persecutoribus dicitur in Apocalypsi: Habeo adversus te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetas docere, et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. 125.0767B| Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in mortem, et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique secundum opera sua (Apoc. II, 20-23). Eos autem qui redarguunt iniquitatem, quia hujusmodi non consentiunt, blande consolatur dicens: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es; et blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, ut tentemini; et habebitis tribulationem diebus decem. Esto 125.0767C| fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae: qui vicerit, non laedetur a morte secunda (ibid., 9, 10). His vero, qui auctoritate ordinis, aut dignitate potestatis, vel fortitudine virtutis, tali facto non possunt resistere, consulit divina clementia, dicens in eadem Apocalypsi: Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis: Quicunque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem Satanae, quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus: tamen id quod habetis tenete, donec veniam. Et qui vicerit, et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea; tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam (ibid., 24-28). Et sanctus Ambrosius in Epistolam 125.0767D| ad Corinthios dicit: « Si quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est: et judicis non est sine accusatore 705 damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. Hanc autem excusationem ante Deum sacerdotes et principes ac primores terrae habere non poterunt. » Unde et isdem beatus Ambrosius in eodem loco Epistolae dicit: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2). « Superbiam, inquiens, illorum in tantum humiliat, ut non querulos jam sed magis supplices faciat. Erant enim et ipsi participes, dum paterentur reum tam ingentis facinoris 125.0768A| secum incorrectum convenire, ut omnes uno consilio abjicerent eum si negaret emendare se. Cognito enim opere isto, pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis dicit Apostolus; omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant: publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, id est absens facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi, ut praesens, eum qui hoc admisit (ibid., 3). » Hic advertendum est, quia quicunque criminalia admisit peccata, unde jam sunt terminata judicia ab illis Christi organis, qui cum illo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, apud quorum 125.0768B| mortuos natura cineres, sed Deo vivos, meritorum miraculis demonstratur quia etiam in dictis et suis promulgationibus vivunt, jam judicati sunt, et nisi poenitentiam egerint, praedamnati: quamvis inertia nostra, ea, ad quae ordinati et constituti sumus, in nostro et nobis commissorum periculo exsequi negligamus. Unde magnus Leo papa ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum loquens de sancto Nicaeno concilio, quod et de aliis intelligendum fides tenet Catholica, scribit (epist. 56): « Sancti, inquiens, illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos, et in toto orbe terrarum, in suis constitutionibus vivunt, et si 125.0768C| quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad utilitatem perpetuam generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune praefixa. » His denique perpensis, et aliis, quae propter prolixitatem omisimus ponere, sanctarum Scripturarum, et regularum ecclesiasticarum auctoritatibus, considerato etiam periculo quisque suo, sed et is de quo agitur, ad se redeat, et aut actum suum rationi et auctoritati evidenter concordare demonstret, ne ipse peccans, sicut de Jeroboam Scriptura dicit (III Reg. XII), unde gravius Deum offendit alios peccare faciat, aut salubri consilio et auctoritati divinae, quia aliter salvari non potest, se subdat, et considerans quoniam 125.0768D| adolescentia et voluptas vana sunt, pro brevi et misera delectatione, quia pretium scorti vix unius est panis (Prov. VI, 26), non det alienis honorem suum, et annos suos crudeli, nec det carnem suam, ut peccare faciat animam suam, neque exhibeat 706 membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13), et gemat in novissimis, quando consumpserit carnes et corpus suum, quando emendare non poterit, cum anima quae per corpus gessit cuncta reddere compelletur. Sicque cogitans vias suas, et convertens pedes suos in testimonia Domini, de his quae perperam egit, per dignos poenitentiae fructus Domino et Ecclesiae satisfaciat, et de caetero gressus suos dirigat secundum eloquia Domini per gratiam 125.0769A| ejus, ut non dominetur illi omnis injustitia (Psal. CXVIII, 133) imitans conversum Paulum, qui de se dicit: Et in me glorificabant Deum (Act. IX); sicut Dominus jubet: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Tandem de his, quae in hac epistola pervenisse ad nos memoravimus, quantum Domino inspirante, ex sanctarum Scripturarum atque catholicorum Patrum doctrina, pro nostra mediocritate sensimus, compellente veritate et superimposito ministerio diximus, nullius sanae praejudicantes sententiae, nec dehonorantes auctoritatem. « Nequeenim quisquam nostrum, ut olim sanctus Cyprianus dixerat (conc. Carthag. I), episcopum se esse episcoporum constituit, 125.0769B| aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus (salvo per omnia privilegio sanctae et apostolicae primae in toto orbe terrarum Romanae sedis, atque ipsius pontificis domni Nicolai papae, et decreto sanctorum canonum sancto Spiritu conditorum), pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tam qui judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum singulariter judicare: sed sicut dicit Apostolus (Rom. XIV), unusquisque in suo sensu abundans, exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem, et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi. » Hoc tantum omnes dominos et consacerdotes nostros, 125.0769C| et nos cum illis pariter admonemus, ut secundum praeceptionem magni Leonis papae ad Rusticum Narbonensem episcopum (epist. 95): « In his quae dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum. » De divortio Lotharii et Tetbergae De divortio Lotharii et Tetbergae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0771C 557 INDEX CAPITUM. 125.0619A| INTERROGATIO I. De occulto flagitio uxoris Lotharii, et de libello capitum octo conventus Aquensis, in quo per secretam confessionem removeri se a conjugio postulasse dicebatur. --RESPONSIO. De absconditis quae nos latent judicare nos non posse, et quae secreta confessione sciuntur, secreto sananda esse consilio. De altero libello capitum septem, et de tomo synodi Aquensis. Regi confessam, secundum leges a laicis judicandam fuisse. De regis, ut aiebant, dolore ac tristitia, deque decreto Tetbergae repudio et poenitentia publica.
INTER. II. Quod ad instar secretae confessionis Ebonis de hac femina debeat judicari.--RESP. Sicut alius ordo, ita et alia causa et lex viri est et uxoris, et alia non solum episcopi, verum et presbyteri et diaconi: quia uxor a viro separari non potest, episcopus potest gradum amittere.
INTER. III. De eo quod Hincmarus tali facto consensisse dicebatur per Wenilonem, Hildegarium, et Adventium episcopos.--RESP. Quod per praedictos episcopos nec consensum nec dissensum exhibuerit, binisque litteris ad Adventium in generali potius synodo ventilandam rem videri testatus sit.
INTER. IV. Qualiter iniri debeat conjugium.--RESP. Qualiter iniri conjugium debeat, et vetus et nova lex edocet, 125.0619B| Domino per Moysen praecipiente, et in Evangelio confirmante.
INTER. V. Pro quibus rebus inita conjugia separari valeant, et utrum post disjunctionem vir aut femina ad aliam copulam aspirare debeant.--RESP. Non qualibet de causa, sed secundum evangelicam veritatem ob solam fornicationem, nec sine episcopi scientia et auctoritate. Separati autem alia conjugia inire non possunt. Northildis et Agemberti conjugum judicium apud Attiniacum.
INTER. VI. Quid videatur de judicio aquae calidae, quod actum est in causa Tetbergae, et de purgatione sacramenti, utrum causa sic purgata debeat in judicium legale reduci. --RESP. De judicii et juramenti purgatione, juxta divinas litteras, et canonum sanctorumque Patrum auctoritates. Quare cum hujusmodi judicio haec femina purgata reconciliata sit et restituta, causa iterum in quaestionem revocanda non videtur, praesertim quia si vicarius ejus succubuisset, ad audientiam denuo noluisset accusator ipsius debere illam admitti.
INTER. VII. Utrum verum esse possit, quod quidam dicunt, quia pro secreta confessione, quam ipsa femina fecit, sicut et testis est qui illam suscepit, vicarius ipsius in judicium 125.0619C| exiens incoctus evasit.--RESP. Dum veritatem impia falsitate pianr praedicant, fictam calumniantur, quae sic voluit istam feminam liberare, ut judicio ipsius credentes deciperet, cum scriptum sit, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I), et simplex veritas nihil per duplicitatem faciat.
INTER. VIII. Utrum fieri possit, quod quidam dicunt, quia intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum in judicium misit, et idcirco se in eodem judicio non coxit.--RESP. In libro Regum scriptum est, dicente mendace spiritu: Ego decipiam Achab, et reliqua, usque ad id quod dicitur, decipies et praevalebis (III Reg. XXII, et II Paral. XVIII). Et Paulus dicit de quibusdam, qui non probaverunt Deum habere in notitiam, propterea tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. I). Et item, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, et salvi fierent, idcirco immittet illis Deus spiritum erroris, 125.0620A| ut credant mendacio, quatenus judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
INTER. IX. Si in judicio, vel in sacramento, fraus quaecunque reperta fuerit post datam purgationem, utrum causa judicio vel sacramento purgata in judicium debeat 558 legale reduci.--RESP. Nec mirum videri debet, si fraus in judicio fuerit operatione diaboli, qui licet perdiderit angelici spiritus gloriam, sed non amisit naturae subtilitatem: quod fit permittente Domino, aut pro infidelitate non recte credentium, aut pro purgatione fidelium. Et si in judicio, vel purgationis sacramento, per quodcunque ingenium fraudulentia reperitur, duplicata judicii ultione, sive pro peccati admissione, sive pro infideli illusione, causa in quaestionem ratione docente reveniat.
INTER. X. Si haec causa, unde judicium factum audivimus, et quidam etiam vidimus, in judicium fuerit revocata, qualiter idem debeat canonice ordinari judicium.--RESP. In omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est judices electos, accusatores ac defensores, et testes, ut in praesentia positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae possit subjacere sententiae: sed et extorta confessio, vel coacta subscriptio, nihil vigoris obtinere debebit.
125.0620B| INTER. XI. Utrum de secreta confessione, ut dicitur, commissa episcopis, vel in judicio porrecto libello, eadem femina debeat judicari.--RESP. Nec maritus a conjuge, nec uxor a marito, secreta confessione, ut praemisimus, possunt disjungi, nisi amore continentioris vitae: nec porrecto libello secretae confessionis publicae poenitentiae quisquam debet submitti: neque per scripturam directam, vel ab alio ejus vice porrectam, quisque valeat condemnari, sed unde publice debet aliquis judicari, publice et in praesenti positus debet aut convinci aut confiteri.
INTER. XII. Utrum de tali stupro, sicut ista femina reputatur, quasi frater suus cum ea inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, potuerit concipere, et post abortum virgo valuerit permanere. Et si deprehensa fuerit haec ante conjugium crimina perpetrasse, utrum in conjugio debeat aut valeat permanere.--RESP. A saeculo non est auditum, nec de sub isto coelo in scriptura veritatis est lectum, ut vulva feminae sine coitu semen susceperit atque conceperit, et clauso utero, et inaperta vulva, seu integra carne, vivum vel abortivum pepererit, excepta sola singulariter beata et benedicta virgine Maria, cujus conceptio non naturae fuit, sed gratiae, dicente 125.0620C| ad eam archangelo, Ave, gratia plena (Luc. I), in quam Spiritus sanctus supervenit, qui ei ex virgineo semine, virgineoque sanguine, sine voluntate carnis, et sine voluntate viri, fecunditatem prolis contulit, virginitatem non abstulit: quae sicut carne integra, et vulva non adaperta, id est clauso utero concepit, ita non aperta vulva, sed clauso utero peperit, simulque et mater exstitit, et perpetuo ac semper virgo permansit. Utrum autem tali modo, sicut de ista femina dicitur, quaecunque mulier vel virgo concipere valeat, expressius saeculi judices licentia maritali ne in judicio interprendant, a suis uxoribus discere poterunt: quia nos, homines hujus negotii inexpertes, quae legimus dicimus, et non inde amplius aut scire quaerimus aut investigare volumus. Miramur tamen, si dominus noster praedictam feminam invenit virginem, cur eam denotari quasi stupratam consentit; si vero illam virginem non invenit, quare tandiu eam retinuit, vel cur de illa judicium 125.0621A| examinationis recepit. Quapropter, ut scribit sanctus Gregorius (lib. XII, ep. 1), ne pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officio, quo fungitur, vel gradu non dejicit. Et (lib. VIII, ind. 3, ep. 30): Grave est satis, et indecens, ut in re dubia certa dicatur sententia, unde accusatum vel convictio manifesta, vel confessio subsequatur, quam subtilitas examinis ex occultis eliciat, et non afflictio vehemens extorqueat, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii, videtur aequum atque rationabile, ut isdem, in cujus cura et potestate erat, qui eidem feminae vim intulit, vel eam ad scelus pellexit, accersatur, et magis per illum causa investigetur, et ipse invehatur, atque secundum legem examinetur, et vel legali judicio liberetur, vel cum complice puniatur, ne juste judicare volentes suspicio quaecunque remordeat, vel derogantes dicant, quia femina terrore et afflictionibus territa mendacium super se dixerit, quod mendacium sua libertate potitus, a se qui auctor criminis dicitur, et ab ipsa depellere poterat, si ei lex et justitia servaretur. Legant aequi judices primi libri legis Romanae capitulum sextum de stupratoribus, et septimum de incestis ac turpibus nuptiis, 559 et caetera quae Christiana jura 125.0621B| depromunt, de quorum judicio ad nos in talibus quaecunque femina venerit deprehensa, canonicum in illam judicium exercere curabimus.
INTER. XIII. Si idem rex, postquam talia de praefata uxore sua audivit, et ab ejus carnali commercio suspensus fuit, forte concubina usus adulterium perpetraverit, et si hoc ad plurimorum pervenit notitiam, quo debeat sanari medicinali judicio.--RESP. Si forte, ut fertur, rex de quo agitur, post legaliter initum conjugium, cum alia aliqua carnis commistione negotium concumbendi exercuit, negari non potest adulterium perpetrasse, etiam si femina, quam duxit uxorem, de talibus, sicut reputatur, rea fuerit fortassis inventa, quoniam post legaliter initum conjugium ante legalem diffinitionem praesumpsit illicita. Quo autem debuit sanari medicinali judicio, sacri decernunt canones, videlicet, ut. poenitentia, et secundum leges statutas, absque personae respectu, episcopi arbitrio, et poenitentiae tempora decernantur.
INTER. XIV. Si fortassis acciderit ut quiscunque homo sacramento se obligaverit quod criminosum sit agere, utrum quod juravit, ne incurrat perjurium, debeat adimplere an, ne, crimen admittat, quod male juravit in irritum 125.0621C| debet ducere.--RESP. Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriori mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum.
INTER. XV. Si hoc verum esse possit quod plures homines dicunt, quia sunt feminae quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possunt mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere, et quod vir legitime sortitam conjugem maritali commercio non possit adire, et aliis valeat feminis commisceri, et itidem eodem maleficio, potentia concumbendi, et dilectio quondam habita, per artem maleficarum possit restitui.--RESP. Potest saepe occulto, sed nunquam et nusquam injusto, divino judicio, sicut Scripturarum auctoritate, et majorum doctrina in opusculi corpore demonstrabimus.
INTER. XVI. Quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia fieri.--RESP. Occulta justitia Dei licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam ex 125.0621D| justitiae retributione etiam nolentes trahant.
INTER. XVII. Et si forte tales viri malefici, vel incantatrices feminae inventae fuerint, quid de hujusmodi fieri debeat.--RESP. Vehementius pastoralis custodia erga tales debet invigilare, atque publice in populo contra hujusmodi rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos tamen, si emendare se a talibus atque corrigere nolle repererit, ferventi zelo debet comprehendere. Et si quidem servi sunt, verberibus cruciatibusque, ut ad emendationem pervenire valeant castigare: si vero liberi, inclausione digna, et districta poenitentia eos debet coercere. Rex autem, si hujusmodi homines ecclesiastica medicina sanari non possunt, 125.0622A| aequitatis judicio ut impios debet de terra perdere.
INTER. XVIII. Si saepe fata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, utrum ad eam vir ejus redire debeat, an alteri feminae valeat sociari.--RESP. Hoc superfluum est iterare, quia supra ostendimus, quod si ante legaliter initum conjugium innoxia, et legaliter nupta suo viro fidem servasse reperta fuerit, secundum evangelicam et apostolicam veritatem, et leges ecclesiasticas, atque catholicorum doctrinam, legitimum conjugium non valeat separari: et si vir et uxor separati fuerint, aut innupti permaneant, aut mutuo reconcilientur.
INTER. XIX. Si ipsa femina criminibus obnoxia de quibus reputatur inventa fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat.--RESP. Si secundum leges Christianas, forenses scilicet atque ecclesiasticas, inventum fuerit quod illa conjunctio legalis non fuerit, sed magis incestus, et nullo conjugii nomini deputandus, valebit.
INTER. XX. Si tales causae reputatae fuerint etiam ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa criminosa 560 inventa fuerit, trum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere. --RESP. Si postquam poenitentiam gesserit, timens 125.0622B| lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegerit, ne crimen fornicationis incurrat, rem videbitur facere venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus.
INTER. XXI. Si legaliter rejecta illa quae criminata est, ipse etiam rex post actam poenitentiam, si voluerit, concubinam quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere.--RESP. Quia una est lex viri et feminae, si solutus fuerit a lege conjugis, sicut Paulus dicit de uxore, nubat cui voluerit, tantum in Domino, hoc est, ut Ambrosius dicit, sine suspicione turpitudinis, et religionis suae feminae nubat, hoc est in Domino nubere. Quae solutio, et licita copulatio duobus intelligitur, et duobus fit modis: scilicet in his qui aut nunquam legale inierunt conjugium, aut morte intercedente soluti sunt a lege conjugii. Denique, mortuo viro vel femina, cum quo vel cum qua verum connubium fuit, fieri post poenitentiam verum connubium potest cum qua prius adulterium fuit. Summopere tamen est observandum, ne concubinae vel cujuslibet alterius feminae copulam conjugalem rex, super quo voluerunt consulere consulentes, 125.0622C| aliquo modo expetat, antequam legali virorum illustrium judicio, et sacerdotali decreto, conjux, quam legaliter accepit, ipso etiam conjugis nomine judicetur indigna, aut divino judicio migret a corpore: neque ante legitimam poenitentiam in adulterio deprehensus, secundum leges Ecclesiae, conjugi legitimae, multo minus eidem, de qua agitur, concubinae se copulet.
INTER. XXII. Utrum sequendum sit quod quidam dicunt quosdam docere episcopos, ut sibi confessis viris vel feminis debeant patrocinium defensionis impendere, ne quisquam hujusmodi personas ad judicium reipublicae audeat pro criminibus, unde eis confessae fuerant, etiam si multis nota sunt crimina, provocare.--RESP. Hoc quam absurdum sit, quilibet sensatus, licet ignoret leges Ecclesiae, recognoscit, sicut in subsequenti opusculo ex auctoritate majorum sufficienter ostendere procurabimus.
INTER. XXIII. Si, ut quidam dicunt, se non ex consensu vir et mulier propter continentiam, sed propter dissidium aliquod separare voluerint, vel si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua episcopi possint eorum fragilitati consulere, dicentes quia 125.0622D| secreta confessione ad ecclesiasticam confugerant pietatem, sicut Bosonis mulier, de qua in synodo apud Leucorum civitatem habita fuimus cum interpellatione commoniti, et ideo ab aliis quam ab episcopis, quibus confessae tales personae fuerant, non debeant judicari.--RESP. Sciant quicunque haec dicunt, secundum quemdam modum hujusmodi capitulum quartum erroris fuisse illorum. Si quatuor enim capitulis erraverunt, qui sanctae synodo Chalcedonensi derogare et contraire praesumpserunt, et ab apostolica sede, atque unanimitate totius mundi episcoporum, sunt ut erronei condemnati. Denique septem quaestiones, quas praeter istas solvendas accepimus, in processu opusculi exponemus.
561 PRAEFATIO. 125.0623| 125.0623A| Cur ad omnes generaliter scribat, et de interrogationibus ad se missis quae scribendi occasionem dederunt.
Dominis regibus gloriosis, et venerandis consacerdotibus nostris, ac cunctis in sinu catholicae Ecclesiae collocatis, HINCMARUS, nomine, non merito, Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis dominis et fratribus meis Rhemorum dioeceseos venerandis episcopis.
De omnibus dubiis vel obscuris quae ad rectae fidei tenorem vel pietatis dogmata pertinent, sancta Romana Ecclesia, ut omnium Ecclesiarum mater et magistra, nutrix ac doctrix, est consulenda, et ejus salubria monita sunt tenenda, maxime ab his qui in illis regionibus habitant in quibus divina gratia 125.0623B| per ejus praedicationem omnes in fide genuit, et catholico lacte nutrivit quos ad vitam praeordinavit aeternam. Unde quoniam, sicut beatus Innocentius ad Decentium Eugubinum scribit episcopum (epist. 29, in princip.), « manifestum est in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur amittere. » Sed et quia, ut beatus Coelestinus, ejusdem primae sedis epicopus, ad Venerium et caeteros Gallicanos dicit episcopos (epist. 8): « Non est agentium 125.0623C| causa solorum, quando universalis Ecclesia quacunque 562 novitate pulsatur; » et ad Nestorium Constantinopolitanum scribens (epist. 5, in fine) decernit « quod omnes debeant nosse quod agitur quoties omnium causa tractatur, ad omnes vox nostrae humilitatis emittitur, » quia licet de rege et regina, viro scilicet et uxore, qui secundum sacram auctoritatem jam non sunt duo, sed una caro, tractetur, de causa omnium generaliter agitur, quae sacramentum magnum a divino Apostolo in Christo et in Ecclesia appellatur (Ephes. V, 32), in quibus salus universorum consistere creditur. De Christo enim Petrus apostolus protestatur: Quia non est nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12); et sicut in diluvio omnes 125.0623D| perierunt quos non arca continuit, ita nemo salvari potest qui fide recta et bonis operibus in unitate sanctae Ecclesiae non permanserit.
Sed et hac spiritali ratione praelata, de tam eminentissimi nominis dignitate et talibus personis causa non exigua ventilatur, ut reges terrae, et omnes populi principes, et omnes judices terrae, juvenes et virgines, senes cum junioribus, in hac intendere debeant, et judicii veritatem, et sacerdotalem consensum, et regiae mansuetudinis, patientiae et dilectionis 125.0624A| studium erga honorem suum; unde scriptum est: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4); et: Justitia firmatur thronus ejus (Prov. XXV, 5); et item: Justitia et judicium, praeparatio sedis tuae (Psal. LXXXVIII, 13). Et licet sint aliae virtutes sine quibus ad regnum non pervenitur aeternum, tamen sine his tribus quas posuimus, tyrannus fieri potest, regnum autem salubriter nemo potest obtinere terrenum, id est sine mansuetudine, quia mansueti haereditabunt terram (Matth. V, 4), sine patientia, quia melior est patiens viro forte, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32); et: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19); sine vera dilectione, de qua dictum est: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCXVI, 10), 125.0624B| quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et item in psalmo scriptum est: Intende, prospere procede et regna: propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. LXIV, 5), quia veritatem exsequens, mansuetudinem cum justitia conservabit, ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere derelinquat, nec rursum pondus mansuetudinis rectitudinis zelo perturbet, quoniam, ut Sapientia dicit: Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8); et item: Rex qui judicat pauperes in veritate, thronus ejus in aeternum fundabitur (Prov. XXIX, 14).
Ex sacerdotalis vero consensus atque discriminis parte Domino dicitur: Misericordia tua ante oculos meos est, complacui in veritate tua. Non sedi cum 125.0624C| concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua (Psal. XXV, 3). Sed, ut sanctus dicit Gregorius (Moral. XXIX, cap. 6): « Video alios quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, quia vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt 563 lupum venientem et fugit? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et 125.0624D| sicut persecutioni publice, sic occulte locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei. (Joan XII, 43). Quisquis igitur talis est, si haec districte judicantur, et si persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. »
Judicibus autem praecipitur: Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum (Psal. LVII, 1). Ut cum quisque mortalium judicium dederit publicum, si verum loquitur, verum et judicet, 125.0625A| nec ponat blanditiis sermonum muscipulam deceptionis, per quam occulte interimat innocentes, attendens quia homo videt in facie, Deus autem in corde; et si oculus, id est intentio cordis, simplex fuerit, totum corpus, id est omnis actio lucida erit: si autem ipsa intentio tenebrosa fuerit, jam tenebrae, quae in actione erunt, ut modum, ita et nomen tenebrarum pene excedunt. Et sanctus Gregorius dicit (Moral. XXIX, cap. 6): « Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut, requisiti ab eo, pro favore ejus non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita? (Joan. XIV, 6.) Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus, occubuit: 125.0625B| sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate pervenit. » Et beatus Beda (in Lucam, cap. 22): « Multi hodie Judae scelus, quod Dominum ac magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto quia veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas. Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est (I Joan. IV, 8); qui, etiam si nullus pecuniam det, Dominum argenteis vendunt, quia principis saeculi imaginem, id est exempla hostis antiqui, neglecta Conditoris, ad quam creati sunt, 125.0625C| imagine, sumunt. » Ille etiam Dominum vendit, qui, ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa, plus amare et curare convincitur. Cum haec ita se habeant, necesse est et ecclesiasticis et publicae rei judicibus, ut ita sub oculis superni judicis in quacunque causa, et de quacunque persona decernant judicium, quatenus non sit in eodem judicio aliquid fermenti malitiae, doli, placiditatis, simulationis sive cupiditatis, vel spes cujuslibet acquisitionis, sed totum azyma sinceritatis et veritatis, id est judicium justitiae, aequitas veritatis, puritas veritatis, ne, quod absit, maledictionem judices incurramus, quae generaliter a nobis ipsis et a cuncta imprecatur Ecclesia in dicto prophetae: 125.0625D| Muta fiant labia dolosa (Psal. XXX, 19); et: In corde et corde locuti sunt, disperdat Dominus universa labia dolosa (Psal. XI, 3, 4), quae aliud dicunt et aliud corde abscondunt, a quibus interdum constat 564 quod dicitur, sed alio sensu interpretantur quod dicunt, quam teste conscientia sentiunt. » Et sanctus Hieronymus in Commento Matthaei (cap. 26) dicit: « Falsus testis est qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. » Et de quibus iterum scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 10), quando operientur sicut diploide confusione sua (Psal. CXVIII, 29), id est ponentur sicut clibanus ignis in tempore vultus Dei (Psal. XX, 10); videlicet ut interius et exterius ardeant in saeculo jam venturo. Qui aliter ante conspectum illius, cui cogitatio 125.0626A| hominis confitetur, liberi judices esse non possumus nisi ex corde et ore vera dicamus: vere, quia tunc juste judicemus, et hoc etiam cum timore et tremore, ne forte ignorantia delinquamus; quoniam, cum sit dictum: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2); et: Si non reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia (II Joan. III, 20); et ideo in his etiam quae apud homines certa sunt, securi esse non possumus, scientes, ut Paulus dicit, quia Dominus est qui nos judicat (I Cor. IV, 4), qui saepe judicio humano justificamur.
Quapropter regibus scribimus, ut quos Deus ideo in tam excellentissimo loco posuit, ut a subjectis omnibus valeant conspici, et ad speculi vicem haberi, 125.0626B| quatenus pravis et rectis vel terrori esse debeant vel amori, illa satagant facere de quibus nemo subjectorum eos juste valeat reprehendere, et ea studeant summopere devitare quae in subjectis pro ministerio sibi a Deo imposito necesse erit corrigere, ne audiant a redarguente se Apostolo: Existimas ergo, o homo, qui judicas de his qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? (Rom. II, 3.) Et iterum scriptum est: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Et sanctus Spiritus per beatos viros Benedictum et Cyprianum confirmat quia unusquisque rex de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem reddet in die judicii, et pro tantis rationem reddet, quantos sub cura sua habuerit, sine dubio addita et animae suae: 125.0626C| et sicut in throno hominum primus constitutus est, nisi se et sibi commissos bene rexerit, quantum cum Dei adjutorio praevaluerit, omnes quoscunque peccatores sub se in praesenti saeculo habuit, supra se modo plagali in illa futura poena habebit.
Ad consacerdotes autem nostros, ac per hoc ad nos ipsos, sermo noster dirigitur, ut ea doceamus quae Dominus docuit, ea praedicemus quae ipsi obnoxius conservemus; quia sicut scriptum est: Interroga sacerdotes legem meam (Agg. II, 12), ita nihilominus a Domino dictum est: Tu audiens nuntiabis eis ex me (Ezech. XXXIII, 7); audiens autem, vel inspiratione superna, vel lectione divina, de quibus scriptum est: Audiam quid loquatur in me 125.0626D| Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9); et: Scrutamini Scripturas (Joan. V, 39); et: Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis (Psal. I, 8). Quod vero subsequitur, Nuntiabis eis ex me, ex me, inquit, non ex te, quia non adulatorie neque mobiliter pro voluntate humana, sed sincere atque constanter quae a Deo, sive sacra Scriptura, sive 565 sanctorum magistrorum doctrina, didicit praedicator, debet auditoribus suis proponere, et sicut de nobis, utinam non ad judicium nostrum, dicitur auditoribus: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7); et per nos eisdem praecipiendo suggeritur: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12), 125.0627A| ita et alibi dicendo contra nos queritur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isa. LVI, 11), quia intellectus bonus omnibus facientibus eum; et tenentes, inquit, legem nescierunt me (Jer. II, 8), quoniam qui fide et operibus, vita et moribus, verbo atque exemplo, commissis non praedicant, licet nominetenus colant, secundum veritatem Dominum nesciunt, juxta quod scriptum est: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), videlicet reprobabitur. Quocirca non est unde securi, nisi de misericordia Dei, esse possimus, de quorum manibus tantorum sanguis in die magni judicii exigetur, quanti sine nostra commonitione in suis iniquitatibus pereunt, dicente Domino ad unumquemque episcopum: Quia si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, et ille 125.0627B| iniquus non fuerit conversus a via sua prava, ipse iniquus in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Timendum est etiam ne dicatur ab inspectore conscientiarum, quanto magis operum, nobis: Clavem scientiae tulistis, ipsi non introistis (Luc. XI, 52), et alios qui introire poterant, licet verbo admonuissetis, opere destruxistis. Et sciendum est, et cum timore ac tremore maximo continue recolendum, quia sicut spiritalius, ac proinde majus, tanto est periculosius episcopale quam regium ministerium, quanto et pro ipsis regibus rationem reddituri sumus Regi regum et Pastori pastorum in die tremendi examinis.
Ad cunctos etiam in sinu catholicae Ecclesiae collocatos 125.0627C| hinc loqui decrevimus, ut et ipsi talia committere caveant, et quantum ex ipsis est, agentibus non consentiant et per adulationem non faveant. De qualibus mirabilis dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V, 21); et item: Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt illa, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Quae idcirco in hac schedula enumerare omisimus, ne aliis dominis et consacerdotibus nostris, qui illa sufficienter sciunt, et melius ac congruentius nobis suis auditoribus exponere sapiunt, fecisse injuriam videamur, praesertim cum frequenti apostolica lectione cunctis Ecclesiam visitantibus inculcentur.
Haec nostra eorsum praemissa tendit locutio, quia 125.0627D| nuper ad nos quidam ex ecclesiastico, quidam vero ex laicali ordine, et pro officii sui loco ac pro religionis merito, nec non et pro devotionis atque nobilitatis suae cultu, non contemnendae personae, quemdam libellum, cujus hic textum subjunximus, cum propositis quaestionibus dixerunt, petentes humiliter per Dominum nostrum Jesum Christum, qui dixit: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis (Matth. XVIII, 10); et: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30); et: Volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. V, 42); et: Ne dicas amico 566 tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. I, 28); et per beatum Petrum Ecclesiae suae jussit rectoribus ut parati sint ad satisfactionem omni poscenti 125.0628A| se rationem reddere (I Petr. III, 15); quoniam qui abscondit frumenta, id est sacri eloquii documenta, maledicitur in populis, benedictio autem Domini super caput vendentium (Prov. XI, 26); quia docens ea quae Domino docente didicit, majorem docendi gratiam et ipse merebitur ab auditoribus, pretium fidei et confessionis recipiens, ut illorum petitionibus nullatenus negligeremus neque dissimularemus, aut sub aliqua excusatione differremus, sed quantotius, tacitis eorum nominibus a quibus haec proposita fuerant, quibusque de propositis rescriberemus quae ex his secundum Scripturarum auctoritatem et catholicorum Patrum doctrinam, nobis Dominus dederit, per singula, sicut proposuerant, respondere breviter studeremus. De quibus scribere 125.0628B| nihil vellemus, sed vel sapientium doctrinam audire, vel quae sentimus verbo tantum enuntiare; et si erat scribendum, forte possemus congruentius dicendi ordinem texere, si talium ac tantorum adjurationem voluissemus aut valuissemus negligere. Unde legentes haec quae de sanctis Scripturis et Patrum traditionibus eorum propositionibus rescribemus, non nos de responsionum ordine inordinato succenseant, et si ad talia quae ad hanc rationem fortassis non pertinent, eorum tracti quaestionibus derivamus, non nos pro superfluitate refugiant, neque nostrae sinceritatis responsionem quisquam ad injuriam sui retorqueat, quoniam nos, dicti Dominici memores, Non accipias personam in judicio (Deut. I, 17); et item dicentes sanctos apostolos, quorum, licet indigni, vices agimus, 125.0628C| pro modulo nostro imitantes, Non enim, inquiunt, possumus quae audivimus et vidimus non loqui (Act. IV, 20), de quibus interrogati sumus, non nostra, sed vel Scripturae divinae, vel eorum dicta, per quos Dominus locutus est, et a quibus illa didicimus, prout permisit brevitas temporis, et occurrit memoriae, propositis quaestionibus, imo quaerentium praemittentes quae interrogaverant, solutionibus sine adulatione respondere curavimus. Et idcirco generaliter ad omnes scripsimus, quia ad omnium ordinum personas causam pertinere cognovimus, et eos prodere, qui nobis proposita transmiserunt, prohibiti cum adjuratione praescripta sumus. Det autem Dominus in os nostrum sermonem directum bene sonantem, ut possimus ad ea de quibus interrogati 125.0628D| sumus, convenienter collecta proferre verba eorum, quibus Dominus dicit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 10). Det etiam gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), et neminem vult perire, ut placeant per nostrae humilitatis servitutem dicta sanctorum excerpta in conspectu audientium ea, quibus generaliter Deus dicit: Qui est ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII, 47). Quique discipulis suis dixit: Qui vos audit, me audit (Luc. X, 10), et removeat ab omnium audientium interiore cordis auditu obaudiendi 567 duritiam, qui jussit removere a sepulcro Lazari lapidem (Joan. XI), et auferat inobediendi vecordiam, 125.0629A| qui olim promiserat per Prophetam: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum; et Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis, et operemini (Ezech. XXXVI, 26); ne eis, quod absit, contemnentibus sanctorum suorum consilia, quibus dixerat: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16), quod est valde terribile dicat: Propterea vos non auditis, id est non obeditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47).
Et nemo nos exsecret impudicos de hujusmodi impudicitiis, quas verecundae aures erubescendo refugiunt, sermocinantes, quia timore Christi, quem in se locutum fuisse veraciter dixit, Paulus inter alia de talibus disputavit, illa quae ex interrogatis 125.0629B| sentire poterimus, nequaquam tacere audebimus, terrente nos eo atque dicente: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26).
Nemo etiam debet exacerbari audiens turpitudines infirmitatum quas venenata diabolicae malignitatis calliditas humanae infligit fragilitati, sciens se, secundum Apostolum (Hebr. V, 2), circumdatum esse infirmitate, et considerans seipsum, ne forte et ipse tentetur. Neque debet metuere, beato dicente Gregorio in Regula pastorali (Pastor. XI, cap. 5), « ut dum aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et 125.0630A| haec eadem, per quam populi multitudo in lutere, jubente Domino, per Moysem facto diluitur, aqua procul dubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia, Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. » Et tanto alienarum infirmitatum impuritates et patienter audire, et infirmis medicinali consilio, prout cuique expedire viderit, debet modis omnibus subvenire, quanto Deum, ut ipse per prophetam dicit (Jer. VI), sustinendo laborare in nostris iniquitatibus, et occulta decora nostra, et ipsarum etiam cogitationum immunditias conspicere, et misericorditer portare, diutina exspectatione 125.0630B| ignorare non potest. Unde sanctus Augustinus in libro quarto contra Julianum, dicit: « Nos certe, si eos in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus. Quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen justus et bonus est, et quod post patientiam dat locum poenitentiae, nolens aliquem perire. » Quod cur fiat sanctus demonstrat Gregorius (hom. 13 in Evang.) exponens Scripturae testimonium: Altissimus est enim patiens redditor (Eccli. V), « quoniam et patitur mala nostra et reddit. Nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat. »
568 INTERROGATIO PRIMA. 125.0629C| Aiunt enim primo capitulo: Uxor domini regis Lotharii primo quidem reputata est de stupro, quasi frater suus cum ea masculino concubitu inter femora, sicut solent masculi in masculos turpitudinem operari, scelus fuerit operatus, et inde ipsa conceperit, quapropter ut celaretur flagitium potum hausit, et partum abortivit. Quae ipsa denegans, probationis auctore testibusque deficientibus, judicio laicorum nobilium et consultu episcoporum, atque ipsius regis consensu, vicarius ejusdem feminae ad judicium aquae ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio regio, decreto quo suspensa fuerat est etiam restituta. Sicque post spatium temporis, 125.0629D| utrum de eadem re an de commisso post initum conjugium, a quibusdam episcopis talis sicut vobis transmittimus conscriptus habetur libellus, et per quorumdam ora vulgatur, quia per secretam confessionem, quam libellus iste designat, vos caeteri omnes episcopi, assumpta parabola, eam debeatis funditus a maritali connubio removere, et si etiam amplius exegeritis, cogetur vobis dare libellum manu sua firmatum, ut sicut Ebo quondam Rhemorum episcopus per libellum secretae confessionis a sede et ordine est submotus, ita et ista per libellum secretae confessionis a maritali removeatur consortio. 125.0630C| Sed et de venerabili Rhemorum archiepiscopo nobis est dictum quoniam tali facto consentiat, et per episcopos, Wenilonem scilicet Rothomagensem archiepiscopum, et Hildegarium episcopum, verbo vices suas impleverit, et per Adventium, qui cum eo Rhemis pro hac causa locutus fuerat, litteras consensus sui ad placitum regis et ad conventum episcopalem direxerit, et per eumdem Adventium litteras suas exinde ad apostolicam sedem transmiserit. Unde quid inde ex veritate secundum auctoritatem tenendum sit, a vobis per veritatem, quae Deus est, remandari nobis deposcimus.
Textus autem libelli octo capitulorum hujusmodi esse dignoscitur:
- CAP. I.
« Nos episcopi, qui in Aquensi palatio 125.0630D| nuper vocati convenimus, quid ibi sensimus, quidve reperimus, ad notitiam fratrum et coepiscoporum deducere curamus, ut ipsi aurem cordis et corporis accommodantes discernant, et unanimi consilio inveniant quem exitum et quem finem hujusmodi causae imponant.
- CAP. II.
« Gloriosus rex Lotharius, familiare et secretum colloquium nobiscum habens, humiliter devota puritate suas speciales ac proprias necessitates, consilium et remedium quaerendo, exposuit. Nos quoque suae bonae voluntati congratulantes, lacrymis ipsius et suspiriis invitati, et ad compassionem 125.0631A| flexi, Domino inspirante, petenti, quaerenti et pulsanti, consilium dedimus et medicinale remedium adhibuimus.
- 569 CAP. III. « Tunc isdem rex lugubri voce, quod nos quidem non sine moerore et dolore prosequimur, coepit nobis dicere de sua uxore, quam desideravit habere, quod ipsa obnixis et continuis precibus postularet ut vinculis conjugalibus absoluta, maritali videlicet toro, ut ipsa testabatur, indigna, sacrum velamen suscipere, et Christo Domino servire mereretur.
- CAP. IV.
« Interea missus ipsius reginae nos accersivit, orans ut illam adire non tardaremus. Ad quam nos accedentes, ipsa occurrere festinavit, et pene ad pedes nostros devoluta, coepit his verbis multum 125.0631B| imprecari, propter Deum, inquiens, et propter ministerium vestrum, obsecro vos ut mihi verum consilium detis.
- CAP. V.
« Cui nos e vestigio respondentes: Utinam, aimus, Dominus nobis consilium, quod tibi veraciter et salubriter demus, administret: tantum tu dic nobis pura et veraci tuae conscientiae confessione, quid est unde consilium tam expressa obtestatione requiris; quia aliter tibi quod petis praestare non possumus, nisi rei veritatem agnoscamus. Hoc tamen praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas: 125.0631C| sed, sicut superius monuimus, rei veritatem, sicuti est, nec plus nec minus pandas, nosque, Domino donante, consilium et auxilium tibi praestare decertabimus, ut nequaquam a tua justitia in aliquo defrauderis.
- CAP. VI.
« Nequaquam, ait illa, teste Deo et propria conscientia, teste etiam meo confessore, aut a dextris aut a sinistris aliter dicam, vel de me fatebor, nisi quemadmodum in veritate est. Recognosco, inquit, et de me ipsa scio, quia non sum digna in conjugali copula permanere; et inde vobis testem adhibeo praesentem episcopum Guntharium, cui ego confessa fui: ipse enim novit quia ego non sum digna. Quae etiam mox se vertens ad ipsum episcopum, implorando aiebat: Rogo, inquit, episcope, ut 125.0631D| istos tuos confratres, sicut melius scis, intelligere facias quia ita est sicuti de me testimonium perhibui. Cui memoratus episcopus: Bonum est, inquit, ut tu ipsa istis meis confratribus quod adhuc latet aperias, quatenus ex tuo proprio ore quod dijudicent audiant. Et illa: Quid necesse est, ait, ut aliter dicam nisi sicut tu nosti? propter Deum tibi sit, ut tu eis manifestes meam necessitatem, quo pariter cum seniore meo mihi licentiam detis, ut quod desidero faciam; quia, inquit, pro toto mundo nolo meam animam perdere: et ideo rogo vos propter Deum, et propter ministerium quod suscepistis, ut mihi quod postulo ad salutem animae meae non denegetis.
- CAP. VII.
« Tunc nos episcopi tentantes requisivimus 125.0632A| an ipsa ulterius vellet inde aliquam querimoniam movere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni satisfactum fieret. Ad quod illa libera voce: Per eam fidem quam colo, ait, vobis coram Deo promitto quia in aeternum nec per meipsam nec per meum ingenium ullam inde querelam movebo.
- CAP. VIII.
« Quid denique a saepefato confratre nostro, de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis 570 conscius exstitit admodum poenitente, didicimus, hoc fratribus et coepiscopis, juxta conditionem datae licentiae, viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum statuant. »
RESPONSIO. 125.0632B| De hujus libelli serie superfluum duximus per singula quasi respondendo disserere, cum ipse sibi sufficiat ea quae continet demonstrare, et nec nostrae laudis assertione indigeat nec vituperationem refugiat. Tamen quod in quinto capitulo ipsius relegimus dictum de qua agitur feminae: « Hoc praemonemus, tibique diligenter prohibemus Dei et nostra auctoritate, ut nec alicujus suasione, imo deceptione, ad alios honores invitata, nec timore cujuslibet poenae vel mortis, aliquod tibi crimen falso confingas, et nos, quod absit, in errorem inducas, » mirum est si ante non fuit cognitum quod ab ea erat dicendum, 125.0632C| cur talia eidem feminae ante confessionem fuere praemissa: et si pluribus quae dicenda erant ante fuerunt percognita, cur quasi sub secreta confessione quae dicta sunt profitentur esse recepta. Sed hoc modo accidere potuisse putamus, quia sicut legimus in litteris divinitus inspiratis, non semper adest prophetis spiritus prophetiae, dicente Eliseo de Sunamite ad Giezi puerum suum: Dimitte illam, anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27); et quando vult iterum idem spiritus adest prophetis. Unde et Achias, divino Spiritu inspiratus, ad uxorem Jeroboam dicit, mox ut audivit sonitum pedum ejus introeuntis per ostium: Ingredere, uxor Jeroboam, 125.0632D| quare te aliam esse simulas? (III Reg. XIV.) Quapropter si Domini Spiritus, quoniam, testante Apostolo (Ephes. IV, 11), et pastores Ecclesiae prophetae sunt, revelavit auriculam alloquentium mulierem, ad se cum simulatione fortassis advenientem, in potestate ipsius spiritus est, qui ubi vult spirat, ut occulta revelatione illis suggesserit, eidem mulieri Dei et sua auctoritate praecipere, ne eis simulata praesumeret quoquomodo indicare. Nos autem de incertis diu disputare non volumus, qui certa ex Scripturarum auctoritate proferre valemus. Nam de adhortatione ad confessionem dictum legimus: Revela Domino viam tuam, et spera in eum (Psal. XXXVI, 5). De subsequente autem adhortationem confessione item legimus: Dixi: Pronuntiabo injustitiam meam Domino, 125.0633A| et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5). Huic quoque confessioni a Domino repensa est remissio, non punitio, quae non est extorta per metum, sed prolata ad indulgentiae spem per medicabile hortamentum, ut item dixit: Et ex voluntate mea confitebor ei (Psal. XXVII, 7); nec invitata ad praesentem honorem, sed ad futuram beatitudinem, quia scriptum est: Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 1, 2). Ille enim 571 ante lucem surgit, qui a Dei custodia per negligentiam mandatorum ejus se alienans cadit, et ante diem venturi saeculi in hac vita quae nocti est similis, honoribus extolli ac proficere appetit. Sedendum ergo prius est per poenitentiam, ut post recte surgamus 125.0633B| per indulgentiam, quia quisquis nunc se sponte per poenitentiam non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Qualiter autem non exaltari, sed humiliari per confessionem et poenitentiam debeamus, Dominus in Evangelio Lucae habitum poenitentis demonstrat, dicens: Olim in cinere et cilicio sedentes poenitentiam egissent (Luc. X, 13); et in psalmo: Humiliavi in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13); et: Induebam me cilicio (Psal. XXIX, 8); et: Factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 8); et: Cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10); et: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. V, 8). Unde et sacri canones jubent (Conc. Agat., can. 15) ut poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem 125.0633C| manuum et cilicium super capita a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur. Et (conc. Afr., can. 10): Manus impositionem, cujus crimen vulgatum est, ante absidem accipiat; quod unusquisque publice poenitens ab episcopo suo, de cujus parochia est, debet suscipere. Illud autem quod generaliter laedit Ecclesiam, a synodo, id est conventu episcopali, medicabiliter debet sanari. Et miro modo hic libellus episcopalem, qui pro causa generali fieri debet, et secretam describit confessionem, quae specialem postulat medicinam.
Sed et septimum capitulum, in quo tentando interrogatur femina jam designata, ut ibi scriptum est: « Utrum inde aliquam vellet querimoniam removere, aut aliquas insidias moliri, si suae petitioni 125.0633D| satisfactum fieret, » ex quo juratio demonstratur elicita, tarditatis nostrae est ingeniolo suspectum; ideo a nobis nihil est inde responsum, ne deviare aut a legali tramite aut a capituli semita videamur.
De eo etiam quod in praemissi libelli octavo capitulo scriptum est: « Quid denique a saepe fato confratre nostro de hac re multum tristante, et angustiante, ac lugente, atque quod unquam illius confessionis conscius exstitit admodum poenitente didicimus, hoc fratribus et coepiscopis juxta conditionem datae licentiae viva voce narrandum est, ut sicut in primordio dictum est, cum argumenta hactenus latentis causae perceperint, uno eodemque omnes consilio et consensu errorem expellant et verum 125.0634A| statuant, » sciant et quicunque venerandi episcopi, et reges gloriosi, et omnes in sinu matris Ecclesiae collocati, quia hanc latentem causam sub hac conditione potius ignorare quam scire volumus, pro causis quas ostendemus. Videlicet, quia nimis habemus de peccatis nostris, et nobis a secrete confitentium devotione confessis, et a nobis subditis publice et pondere gravi commissis, ad quae deflenda oculi nostri nequaquam sufficiunt: quanto magis illa quae latent, et per alios sanari melius quam per nos possunt et ablui, curiositate, quae grave est, ut dicit Gregorius, vitium, illa discere et audire quaeramus. Unde superadjecto cumulo 572 sic lugeamus, sicut ille pius et sanctus vir, cui illa femina confessa fuit, tristissimus et angustians atque poenitens, 125.0634B| quia illius confessionis conscius fuerat, sicut ibi scriptum est, luxit. Sed legimus quia luxit Samuel Saulem, quoniam abjecit eum Dominus, ita ut Dominus diceret ei: Usquequo tu luges, Saul, quoniam ego abjeci eum? (I Reg. XVI, 7.) Sed non legimus eum cuiquam manifestasse pro quo illum peccato luxerit, nisi ipsi Sauli, et quantum lacrymae ipsius inde Domini auribus intimarunt.
Altera causa est quia Spiritus sancti oraculo cautum esse dignoscitur ut quique peccantes peccatorum suorum latentes causas spiritalibus senioribus patefaciant, qui sciant et sua et aliena vulnera curare, et non detegere ac publicare. Et propterea in sacris canonibus Africani concilii scriptum habetur (can. 99). Ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli 125.0634C| proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur; et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis non potest convincere. Quid est enim crimen confesso nolle communicare, nisi confessionem criminis publicare? Et quantiscunque episcopis femina ipsa secreta confessione delictum suum prodiderit, sic quasi uni dixerit, secretum haberi debebit. Unde Augustinus exponens sententiam Levitici: Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut 125.0634D| ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam (Levit. V), ita dicit (Quaestionum in Lev., lib. III, c. 1): « Hoc enim, inquiens, videtur dicere, peccare hominem, quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua juratur testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit, id est, aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat illi indicavit, ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem hujus peccati, et timorem proditionis hominum, non parva exstat plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non audierit, et coram nobis de re quam nobis indicaverat 125.0635A| falsum juraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. Sed quia non expressit cui hoc indicandum esset, utrum illi cui adjuratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum qui persequi non potest irrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, videtur mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum, sive ad Deum pro illo placandum, sive ipse confessioni adhibeat medicinam et caetera quae ibi prosequitur. » Quod autem de uno peccato diximus, de aliis etiam 573 debet intelligi. Et Salomon dicit: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, animi celat commissum (Prov. XI, 125.0635B| 13). Et sanctus Gregorius in Pastorali regula (part. II, cap. 5) dicit: « Tales, inquiens, sese qui praesunt exhibeant, quibus subjecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad pastoris mentem, quasi ad matris sinum, recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio ac lacrymis orationis lavent. » Et notum de seipso unicuique constat, quia nemo est qui praelato suo peccata sua prodere non erubescat, si se denudari vel publicari putaverit. Et in Carthaginensi concilio praecipitur (conc. Carth. IV, can. 23): « Ut episcopus nullius causam audiat, de qua ei necesse erit publice judicare, absque praesentia clericorum suorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, 125.0635C| nisi praesentia clericorum suorum confirmetur. » Et Dominus in Evangelio delinquentem, adhibito uno vel duobus praecipit commoneri (Matth. XVIII), ne quando ad Ecclesiam fuerit deferendum, qui monuerat, non corrector, sed, deficientibus testibus, judicetur potius criminator.
Tertia causa est quia de absconditis judicare non possumus, nec debemus, quae nos latent, sicut et haec causa, quae latens in ante fato libello pronuntiatur, et nesciri a nobis perpetuo cupitur, si secreto consilio sanari nequitur. Et quoniam de latentibus judicare non possumus, beatus Innocentius ad Exuperium Tolosanum scribit episcopum (epist. 11, cap. 4), requirentem cur communicantes viri cum 125.0635D| adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur, cum super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnet. [Quia viros suos, inquiens, mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur: virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.]
125.0636A| Textus libelli septem capitulorum taliter continetur.
- CAP. I.
« Postquam domnus noster Lotharius, serenissimus ac gloriosissimus rex, Tetbergam cum consensu et voluntate fidelium suorum ad conjugium more regali sibi sociavit, et discordiarum querelae inter eos coeperunt exoriri, dictum est eidem principi a quibusdam quomodo memorata Tetberga scelus quoddam horribile ac nefas patratum vulnus occultum in animo sive in corpore haberet, in quo Deum graviter offensum haberet, pro quo etiam illi non esset digna, neque liceret vel eum deceret ad conjugium eam amplius habere.
- CAP. II.
« Ex opinione vero praemissa, quae de illa per ora quorumdam volitabat, praefatus rex in 125.0636B| conspectu fidelium suorum secrete ac manifeste 574 frequenter collocutus fuit, et cum eis rationes habuit, unde judicium postea per ipsorum consilium exstitit factum, sed non divina pietas indulgens rei veritatem manifestare voluit, sed cum postmodum ad fratrem suum Ludovicum imperatorem in Italiam devenisset, illuc apertius patratum scelus est illi manifestatum.
- CAP. III.
« Proinde ne suspicio ista et nequissima fama de uxore regia diutius inexaminata aut improbata maneret, quatenus idem dominus noster certior securiorque effectus de hac causa, cum quae illi agenda erant more regali liberius exsequerentur, convenerunt jussu ejusdem principis, anno videlicet Incarnationis Dominicae 860 et regni ejus V, indictione 125.0636C| VIII, V Idus Januarii, Aquis palatio, Guntharius summus capellanus et Teotgaudus archiepiscopi, Adventius et Franco episcopi, Hegil, et Odelingus abbates, sive alii fideles ejus. Quibus omnia superius inserta referens, jubendo monuit praescriptos episcopos atque abbates, dirigens ad illam ut de praedicta fama apud eam omnem rei veritatem perquirerent, sicuti et fecerunt. Nam ipsa confessa est eis, coram Deo et angelis ejus, omnia quaeque in illa erant, omneque secretum juxta exortam famam penitus apparuit illis, ipsique reversi nuntiaverunt praedicto regi quod ad uxorem non liceret illi eam habere.
- CAP. IV.
« Primus Guntharius dixit: Confessa est Deo et nobis quod vulnus in se haberet interius, 125.0636D| non tamen sua sponte, sed violenter sibi illatum, pro quo indignam se esse omnino judicavit ad regalem sive maritalem torum jam ulterius accedere, et nullatenus posset pro praedicto scelere, quod turpe est dicere, conjugium famulare cum eo, vel cum quolibet amplius habere: et ideo deprecata est licentiam sibi dari mutandi saecularem habitum, et a virili commistione discedendi, nulla interveniente fraude iracundiae, vel etiam voluntate, quam contra eumdem regem haberet, sed ut, illa discedente, ipse animo et corpore solaretur, et ipsa quod inique egit, per Dei misericordiam, et eorumdem episcoporum orationes, deflere potuisset.
- CAP. V.
« Adventius dixit: Hoc me facinus et 125.0637A| factum hactenus latuit, et nefas est illud ut deinceps more maris et feminae simul conveniatis. Et si tamen, ut prius fuit, vobis esset amabilis et dilecta, darem vobis consilium secundum ministerium mihi commissum, et probarem omnino ne ulterius lateri vestro sociaretur sicuti conjux, sed juxta petitionem ejus velum accipere et habitum mutare hoc permitteretis.
- CAP. VI.
« Similiter Teotgaudus archiepiscopus dixit atque consensit.
- CAP. VII.
« Egil abba, vice ejusdem Tetbergae, ita faciendum suasit et petiit ut, quia non sua sponte, sed vi oppressa rem nefandam perpetraverat, tribueretur ei facultas velandi, et locus quo patratum vulnus sanaret: quod vero simpliciter, et nullo 125.0637B| incumbente timore, aut qualibet occasione vel voluntate, sed pro Dei amore et animae suae solutione petebat. » De hoc libello rationabilius tacere quam respondere delegimus, quoniam sicuti praemisso irrationabilitate ex majori parte habetur 575 consimilis, ita veritati et rationi adeo habetur dissimilis, ut credi non debeat a praefatis confectus episcopis.
Sed et in quodam tomo, quem ex integro propter sui prolixitatem hic scribere devitavimus, cujus initium est: « Anno ab Incarnatione Domini 860, indictione VIII, mediante Februario mense, decernentibus gloriosis regibus Ludovico, Carolo atque Lothario juniore, in generali conventu optimatum ex regno almi Lotharii, actum et concilium episcoporum 125.0637C| Aquisgrani palatio, Guntharii Agrippinensis, Theotgaudi Treverensis, Wenilonis Rothomagensis, Franconis Tungrensis, Hattonis Virdunensis, Hildegarii Meldensis, Hilduini Aviniensis. »
- CAP. XV.
Ad locum de femina unde agitur, ita scriptum reperimus: « Porro illa, nulla securitate hoc celandi aut superandi fulta, primo regi ordinem perpetrati reatus, ut fama fuerat, enarravit. Deinde quibusdam episcoporum simul et laicorum idipsum enucleavit. Postea quoque chartulam suae confessionis, suo rogatu conscriptam, in nostra omnium et multorum laicorum praesentia, in manu gloriosi regis Lotharii porrexit, moxque coram omnibus palam locuta: Domine mi rex, inquit, propter Deum rogo, et propter vestram mercedem, ut mihi poenitentiam 125.0637D| agere liceat, quoniam et verbis et scripto confiteor me conjugalem copulam non mereri, ideoque prostrata suppliciter expostulo ut mihi jam nunc et deinceps non denegetis quod meae saluti posthac succurrere potest. » Textus itaque illius scripturae haec verba et hunc sensum continebat: « Ego Thietbrihc, quam feminei sexus imprudentia, et fragilitas fefellit humana, et conscientia delicti mordet, propter spem salutis animae meae, et propter fidelitatem erga seniorem meum, veram confessionem coram Deo et sanctis angelis ejus, ac venerabilibus episcopis, sive nobilibus laicis, sic profiteor, quia germanus meus Hucbertus clericus me adulescentulam corrupit, et in meo corpore contra naturalem usum 125.0638A| fornicationem exercuit et perpetravit. Hoc testificor teste mihi conscientia mea, non aliqua malevola suggestione persuasa, neque violenti necessitate compulsa, sed simplici voluntate rei veritatem sicuti est professa. Sic me adjuvet Dominus, qui peccatores salvare venit, et peccata simpliciter ac veraciter confitentibus veram indulgentiam promisit, si nihil fingo, si vera propria voce pronuntio, et litterarum chirographo rem gestam confirmo; quia tolerabilius est mihi imprudenti ac deceptae feminae, coram hominibus culpam simpliciter confiteri, quam ante tribunal Domini erubescere atque aeternum vae habere. »
- CAP. XVI.
« Hoc itaque recitato astantium animos horror pariter ac dolor perculit, ac de tanta licentia diabolicae fraudis sacerdotum pectora gemitus complevit. 125.0638B| Sed quamvis ista ejus confessio credibilis appareret, tamen ne forte pro aliqua deceptione, aut pro timore alicujus, saepe dicta mulier mentiretur, denuo memoratum regem alloquentes, magnis eum obtestationibus astrinximus ut nobis confiteretur si eam suasione aut comminatione ad seipsam fallaciter criminandum compulisset. Econtra ipse cum maximis attestationibus 576 nobis declaravit, solam rei veritatem illam confiteri se persuasisse, nec in ea causa industriose aliquid amplius egisse. Referebat etiam nobis in ipsa hora quomodo postquam primum infandam rem audivit, et veram credidit, quantum inde doluit quantumque sibi inopinatum malum et minime optata fors displicuit. Qualiter denique rem foedam patienter ferre, et nisi jam tantum 125.0638C| fama cucurrisset, occultare voluit, et quantum potuit fecit. Unde et falsum judicium se sciente pro verifica examinatione suscepit et toleravit, ut si fieri posset tanta turpitudo incredibilis appareret, et sic in mundo evanesceret, ipseque coram saeculo in tam ignominiosa macula et ruinosa offensione non remaneret. Postquam autem revelata pestis latere non potuit, ac ipse pondus tanti opprobrii ferre nequivit, maxime cum partibus Burgundiae atque Italiae discurrens nimis diffamatam ac divulgatam foeditatem exhorruit, non est passus hanc causam sine episcoporum examine diutius subsilere. Revera lacrymosis suspiriis multipliciter id sibi de memorata femina inculcatum, et in hoc etiam regno a plurimis affirmatum non sine gemitu repetebat. 125.0638D| CAP. XVII. « Nos igitur rursus eamdem mulierem primum secreto, deinde coram laicis adivimus, eamque cum adjuratione divina monitis pluribus exhortati sumus, ne sibi ullo modo falsum crimen inferret, aeternarum quoque poenarum minis, si hoc faceret, deterrere curavimus: iterumque de nostro consilio et auxilio, tuitione ac defensione contra omnes insidias vel violentias securam reddidimus, tantum ut nobis jam tunc fiducialiter confiteretur utrum persuasa an compulsa ad seipsam criminandum fuisset. Ad haec illa aspero intuitu nos redarguens: Putatis, inquit, ut meipsam pro aliqua re in mundo ita perdere voluissem? Sicut enim confessa fui, sic confiteor, et sic confitebor. Tantum obsecro 125.0639A| propter Dei amorem ut meis precibus desideratam misericordiam jam modo concedatis. Hinc nostra sollicitudo requisivit an ipsa ulterius inde aliquam vellet querimoniam movere, aut aliquas aliquando insidias moliri, si suae petitioni fieret satisfactum. Cujus obligationem et nostra illico unanimitas ita prosecuta est: Scias, o filia, quia si nostram in te tuamque confessionem sententiam exspectabis, ut te divinae et canonicae comprehendat auctoritatis censura, et indissolubilis incipiat ligare sacerdotum catena, unde adhuc potes recuperare, si tamen potes, ulterius, ut aestimamus, non recuperabis. Sic et laici plurimum eam admonuerunt, maxime ipsius familiares et amici admodum illam, ne se deciperet, pulsando increpabant. Ipsa tamen, veluti si ejus conscientiae 125.0639B| secretum intuentium oculis visibiliter appareret, immobilis in sua confessione perduravit.
- CAP. XVIII.
« Quid longius immoremur? Jam omni dubietate remota, et rei veritate comperta, novum auditu scelus, nefandaque pollutione horrendum, praesertim cujus fetorem jam diu per innumeros longe lateque fama disperserat, ne praesentibus ac futuris pestiferam corruptionem inferat, nisi severius diligentiusque evellatur, nulla levi cura vel indulgentia tractandum visum est. Non enim dubium est quia naturalis inter fratrem et sororem concubitus veniam temporalis non meretur honoris, et nihil aliud restat 577 quam vindicta et poenitentia. Nec habet ulterius progrediendi occasionem damnabile crimen, quod statim a praevaricatoribus multa quae 125.0639C| fuerant licita penitus amputat; ideoque hoc eo rarius a saeculo contigit, quo constat quia nullus inde exemplum sibi praesumpsit, quod nunquam veniale apud mundi gloriam esse potuit. Sed cum quilibet aliquoties in hanc miseriam lapsi sunt, non de exemplo alterius accidit, sed de antiqua diaboli fraude, et simili fragilitatis impulsu ac praecipitio recens et quasi nova ruina fuit. Istud autem contagionis genus, quod nunc incipit esse novum, et antea nobis erat inauditum, cavendum est ne morbosam pestem et incurabilem luem generi transmittat humano, ut ita videlicet origo perniciosa funditus exstirpetur, quo nullum exemplum nullamque fragilibus relinquat occasionem: ne forte, quod absit, talis consuetudo 125.0639D| inolescat, qua naturalem consanguinitatis concubitum quis devitet et fornicari contra naturam in proprio genere, leve hoc aestimans malum, licentius assuescat.
- CAP. XIX.
« His ergo consideratis et diligenter perspectis, lugendam incesti pollutionem, in publicum exhalatam, publicae poenitentiae satisfactione purgandam decrevimus. » Hinc breviter praelibamus, in processu plenius ostensuri, quia hujusmodi confessionis libellum fieri Leo papa manifestissime prohibet (epist. 36, ad episc. per Campaniam), sed et perinde uxorem a viro discedere posse neque auctoritas sacra permittit. Quia etiam haec femina suae accusationis libellum non episcopis, ut ibi scriptum est, sed regi porrexit, 125.0640A| et laicis sua crimina denudavit, rex legale judicium construat, et secundum legem ac justitiam laici conjugati laici regis conjugem judicent; et si de eorum judicio ad episcopale judicium venerit, secundum leges ecclesiasticas episcopi ei judicium medicinale imponant. De hoc quod ibi scriptum est, quod de tali facto rex doluit, et contristato ei actio ista displicuit, cavendum illi est ne tristitia ejus non sit ablutio, sed sceleris, quod absit, confessio. « Haec enim est, ut doctores scribunt Ecclesiae, et venerabilis presbyter Beda illorum sequens sententiam dicit, superni justitia judicii, ut plerumque reprobi et agnoscant se et fateantur errasse, certamque erroris sui poenitudinem gerant, nec tamen ab errando quiescant, quatenus eadem confessione ac poenitentia 125.0640B| contra se ipsi testimonium dent quia non nescii delinquunt, dum a peccato quod culpant, cohibere detrectant, eoque justius pereant, quo foveam perditionis, quam praevidere valuerunt, declinare neglexerunt. Unde scriptum est de Herode (Marc. VI) quia contristatus est rex pro Herodiadis petitione. Talis quippe est tristitia Herodis qualis poenitentia Pharaonis et Judae, quorum quisque facinora sua, postquam accusante conscientia invitus prodidit, vecors augmentavit. Itaque Herodes caput Joannis petitus, tristitiam quidem praetendebat in vultu, quia se ipse damnaret, ostendendo cunctis liquido quia insontem noverat et sanctum, quem erat neci daturus. Verum si diligentius cor nefandum inspicimus, laetabatur occulte quod 578 ea petebatur quae et antea facere, 125.0640C| si excusabiliter posset, disponebat: qui si caput Herodiadis peteretur, nulli dubium quia nec vellet dare, et veraciter tristis abnueret. » Unde et hic domnus noster rex, superni spectatoris intendens oculos, qui corda omnium conspicit, et cui cogitatio hominis confitetur, diligentissime ponderet si aequo dolore acciperet, et aequa vultus serenitate eum respiceret, a quo tunc forte audiret: Quia a te feminam istam absolvis, nec illa talem vel talem tibi quocunque modo ulterius unquam approximare permittas. De hoc quod rex profitetur quia falsum judicium, se sciente, pro verifica examinatione suscepit, scientes de omnibus judiciis nostris aequissimo judici et regi regum rationes nos subtilissime 125.0640D| reddituros, quae sentimus absque respectu personae, veritate cogente, proferimus. Scilicet quia contra legale decretum et evangelicam veritatem agere praesumpsit, dicentem: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7); qui, ut iterum scriptum est: Illusores deludet (Prov. III, 34), ut sacrilegus, quia contra sacra sacramenta per contemptum et illusorie fecit, poenitentiam accipiat dignam et peragat, consentientes autem ei, si qui fuerunt, legalibus et ecclesiasticis judiciis supponantur. Caeterum quod ibidem subsequitur, quia eadem femina secundum suas multas postulationes publica poenitentiae satisfactione purganda decreta est, si in judicio legali posita, rationabiliter et juste illud evasit, comite aequitate vel indulgentiae pietate, bene utcunque se habet, 125.0641A| ita tamen ut contra Apostolum licentia separationis ejus scandalum non fiat infirmis, et virum suum moechari non faciat: sin autem, audire cum fautoribus suis apostoli verba debuerat: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3); quoniam quae se apud regem et nobiles laicos accusaverat per scripturam, sicuti secundum leges Romanas quisque accusat alium sub conditione eisdem legibus designata, consequens non videtur ut ab his legaliter non judicata, vel indulgentia principalis sententiae absoluta, ab episcopis poenitentia publica mulctari debuerit, cum in judicio legaliter disposito etiam carnifices absque prolato judicio reum ad tormenta non pertrahant, nec sine indulgentia principali vinculis colligatum absolvant. Quod denique post valida 125.0641B| auctoritatum testimonia, sed parum aut nihil illa quae de praefata femina acta sunt confirmantia, imo et his quaedam contraria, ibidem subsequitur: « De rege autem nostro, et ejus fragili juventute, et labili incontinentia, ne populis regnoque ipsius periculum inferat, consuli adhuc magna necessitas imminet: et ideo summopere flagitamus, collegii vestri consilio et sincera cooperatione nos in Domino a vobis velociter consolari, atque confortari, » mirabili dictu pendens nobis visa est prolata sententia, quoniam quae requiratur exinde consolatio non profertur, nec unde consilium dari debeat demonstratur. Quapropter expressius interrogati ab aliis, si conjugium haec copulatio inter domnum regem et saepe dictam feminam 579 fuerat, quae inde sacra auctoritate docente sentimus, 125.0641C| in processu operis ostendemus. Si vero concubinalis commistio, vel incestualis pollutio exstitit, et exinde, quae in sacris paginis invenimus collecta, monstrabimus. Interim tamen hujus tomi scriptorum cum venia commonemus, quia tutius fuerat exspectare atque expetere collegii generalis consilium ex his quae de praedicta femina gesta sunt, et in eodem consilio, quod nunc requiritur de domno rege consilium caperetur, quam nunc, ut ex antiquo solent proverbiales dicere, post tempestatem buccinam insonare, quia scriptum est: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV, 26); et: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24).
INTERROGATIO II 125.0641D| De eo quod nobis scriptum est quosdam dicere, quoniam ad instar secretae confessionis quondam Ebonis episcopi, de argumentis hujus causae latentis ex confessione praefatae feminae debeat judicari.
RESPONSIO. Forte laici et hujusmodi homines dicunt, qui ecclesiasticas leges ignorant, et episcopali tunc temporis non interfuere judicio, sed quae acta sunt auditu conjiciunt vitioso. Unde nos, qui in eodem concilio fuimus, certa notitia, et ex eisdem gestis episcopalibus, et illo ipso scripto quod Ebo manu sua firmatum concilio protulit, ostendere possumus, quia praefatus episcopus in synodo accusatus judices sibi elegit, libellum de secessione a ministerio pontificali 125.0642A| propter pondera peccatorum suorum manu sua subscriptum synodo sacrae porrexit, ipse juxta libelli tenorem confessus testes adhibuit, et sic demum, secundum confessionem suam testibus et scriptura subnixam, ut judicum electorum judicio a ministerio episcopali recederet sententiam synodalem accepit, abiit, et recessit. Quapropter dicentes talia etiam ex nostra insinuatione cognoscant, quod de Christianae doctrinae usu ignorare non possunt, quoniam sicut alius ordo, ita et alia causa et lex causae viri est et uxoris, et alia non solum episcopi, verum presbyteri, atque diaconi. Nam, docente evangelica et apostolica veritate: Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, et mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir (I Cor. VII, 4). Qua potestate corporis, sicut 125.0642B| auctores exponunt, usus genitalium designatur, quibus abuti conjuges non debent ad alios, sed uti eis nuptialiter inter seipsos. Alioquin, sicut et Apostolus de se dicit (I Cor. IX), quisque Deum timens potestatem habet castigandi corpus suum, et servituti subjiciendi, et ad mortem usque pro Christo tradendi, atque secundum communem ac licitum usum caetera membra sua movendi, et corporis 580 curam agendi habet. Sub quo sensu idem Apostolus sequitur: Et alligata est mulier lege viri quandiu vir ejus vixerit: mortuo autem viro soluta est a lege viri, nubat cui vult, tantum in Domino (I Cor. VII, 27). Et vir non potest uxorem suam dimittere quacunque de causa, et nulla alia nisi sola fornicationis causa, et si dimiserit eam, vivente illa non potest aliam ducere, 125.0642C| nec illa viro suo vivente alteri nubere, quia scriptum est: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. X, 9). Deus enim conjunxit, unam faciendo carnem viri et feminae. Hanc homo non potest separare, nisi solus forsitan Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittit: Deus separat, qui et conjunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habet uxorem quasi non habens. Separat autem Deus, non a maritali et uxorea secundum Deum inita conjunctione, sed a carnali commercio et uxorei usus commistione. Quod si sufferre non possunt, non se fraudentur ab invicem, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi, et iterum revertantur in idipsum, ut non tententur a Satana propter incontinentiam. 125.0642D| In cujus tentationem per incontinentiam quisquis eorum adulterando inciderit, antidoto salubris poenitentiae remedium poenitendi, et per ecclesiasticam auctoritatem consequi perfectionem valebit. Episcopos autem, presbyteros, vel diaconos, qui mortali crimine dixerint se esse pollutos, secundum Valentinam Synodum (can. 4), a supradictis ordinationibus legimus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendacio falsitatis. Neque enim absolvi potest qui in seipsum dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit. Quam mortem sanctus Augustinus in sententia Deuteronomii: Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum 125.0643A| de filiis Israel, et vendito eo accipiens pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui (Deut. XXIV, 7), isto modo exponit dicens: « Assidue hoc dicit Scriptura, cum jubet occidi malos. Qua locutione usus est etiam Apostolus cum diceret: Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis? auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12,). Ex quo apparet eum voluisse intelligi, qui aliquid tale commisit ut excommunicatione dignus sit. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Sic et quod leges civiles ministerio reipublicae morte condemnant, leges ecclesiasticae degradationis vel excommunicationis judicio puniunt. In Africanis quoque canonibus legimus: Ut episcopus, qui se communicasse non communicandis 125.0643B| super se mentitus fuerit, episcopatum amittat. Uxor autem a viro tali colludio separari non potest. Huc accedit quod superius paulo posuimus, episcopus, presbyter, vel diaconus absolvi non potest, qui in se mortis causam dixerit, quae dicta in alium puniretur. Quoniam haec causa ab hac muliere, ut fertur, in se solam 581 non dicitur, quae multo magis in fratrem refertur. Idcirco, pro tali dicto, antequam et per eum vel confessa vel convicta clarescat in quem relative relabitur, separari non potest. Sed et episcopus, presbyter, vel diaconus, non ita ut vir et uxor, si in laqueum et tentationem diaboli inciderint, per manus impositionem remedium possunt accipere poenitendi: sed sicut Leo scribit (epist. 95, cap. 2), 125.0643C| hujusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa: nec perfectionem ad gradus redeundi ecclesiasticos poenitendo consequi praevalebunt, sicut de viro et femina, si adulteraverint, communionis perfectionem consequi poterunt, scribente Gelasio (epist. 6): Hujusmodi etiam, si forte subrepserint, tam qui ante peccaverint, detectos oportere depelli, quam sacrae professionis oblitos, praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos. » Et Siricius (epist. 1 ad Himerium): « Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem 125.0643D| clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. » Et sicut in aliqua corporis parte praecisus, aut publice poenitens, ad ecclesiasticum gradum canonice non potest accedere, vel in ecclesiastico gradu manere: ita nec dicamus, qui ante baptismum vel post baptismum inventus fuerit, ecclesiastici gradus munere potest perfrui, sacra auctoritate docente: cum eadem auctoritas praecisos, vel publice in adolescentia poenitentes, sive nuptias digamiae in laicali ordine non refutet: quoniam sicut aliud officium capitis, et aliud membri alterius pro diversitate est corporis, ita alia causa est 125.0644A| sacerdotis, et alia causa est plebis, aliaque pastoris, et alia gregis. Et secundum auctoritatem canonicam, vir et mulier, etiam causa fornicationis sejuncti, possunt mutua reconciliatione post poenitentiam in conjugio rejungi; episcopus autem, vel presbyter, sive diaconus, juste et secundum leges ecclesiasticas degradatus, ad gradum non valet denuo aspirare. Legat qui voluerit magni Leonis epistolas, et decreta Gregorii, in quibus inveniet episcopum, vel presbyterum, sive diaconum, post depositionem canonicam ad gradus ecclesiasticos aspirantem exsilio deportari, vel in monasterio sub poenitentia debere detrudi. Est etiam, quia mulier viro non potest dare libellum repudii, et viro mulieri dare libellum repudii, quod Moyses, et non Deus, Evangelio teste, permisit, Dominus 125.0644B| ipse prohibuit. Et, Paulo docente, non atramento sed spiritu Dei vivi lex in cordibus justorum est scripta, sacrique canones, ut docent Damasus et Leo, eodem Spiritu sancto sunt conditi, de quo scriptum est: Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); et: Si quis spiritum 582 Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9); et: Spiritus est Deus, et, ubi vult spirat; et, dividit singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Quorum auctoritate canonum, sive pro infirmitate animae, sive pro corporis aegritudine, dato libello manu sua subscripto, ab Ecclesia, cui praesederat episcopus, et a suo se potest, si voluerit, removere officio, sicut beatus Gregorius in suis multoties designat epistolis, veluti ad Marinianum episcopum Ravennatium, et ad clerum ac 125.0644C| plebem Ariminensium, necnon et ad Anatolium diaconum, et ad Aetherium episcopum, atque ad Brunichildem reginam; sed et in Gallicanis canonibus de Potamio Bracarensi archiepiscopo evidenter agnoscitur. Non autem legimus, ut femina, libello Synodali porrecto conventui, a suo debeat conjuge separari, aut sine publico examinationis judicio a conjugali valeat jugo disjungi. Saepe enim cum maxima importunitate mulieres patimur reclamantes, quae cum sacramento, quanto magis cum libello porrecto, affirmare conantur, quoniam viri qui eas legaliter susceperunt illis non possunt concubitus reddere debitum, et alias multiplices imposturas opponunt. Illi vero econtra eas mentiri asserunt, sicut in multis rei comprobat exitus. Sed et viri uxoribus 125.0644D| plura, quae hic inserere turpissimum vel superfluum ducimus, solent objicere; quibus si facilem praeberemus assensum, innumera separatorum turba instituti a Domino conjugii legalia foedera violaret, quia si quocunque ut vellent modo, viri aut feminae lascivientes a jugo conjugii separari possent, ut aut aliis connubiis jungerentur, aut furtivis moechationibus polluerentur, libentissime se mutuo separarent, sicut in adulescentulis viduis pervidemus, quae ideo post absolutionem virorum velamen sacrum suscipiunt, ut licentius pluribus abutantur. Sed et interdum viri a legitimo se suspendunt conjugio, ut plurimarum complexus usurpent concubinarum. Quae Spiritu sancto praevidens, et cavere docens, inter caetera 125.0645A| de hujusmodi loquens Apostolus dicit: Volo juniores viduas nubere, filios procreare, matres familias esse (I Tim. V, 14). Unde cautissime ac prudentissime auctoritatis ecclesiasticae disciplinalis providit discretio, ut ab officio sacri ministerii, conscientia testimonium perhibente, viri ecclesiastici se removere et dignis poenitentiae fructibus possint insistere, quia in hoc negotio nullius voluptatis atque calliditatis potest intervenire occasio, sed solius humilitatis atque salutis devotio. Vir autem et mulier, quoniam auctoritate sacra dicente, jam non sunt duo, sed una caro, secreta confessione, vel porrecto libello, separari non possunt, sicut scriptum est: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. X, 9), nec quocunque alio modo, nisi manifesta fornicationis causa. 125.0645B| Et separati aut ita maneant, aut mutuo reconcilientur. Neque ita possunt disjungi, ut pars unius corporis in viro vel femina serviat continentiae, et pars in pollutione remaneat. Possunt autem ex communi consensu magis conjuncti ab opere uxoreo feriari, ut perpetuo amore continentiae Deo vacent.
583 INTERROGATIO III. De eo autem quod scriptum est: « Sed et de venerabili Rhemorum archiepiscopo nobis est dictum, quoniam tali facto consentiat, et per episcopos, Wenilonem scilicet Rothomagensem archiepiscopum et Hildegarium episcopum, verbo vices suas impleverit, et per Adventium, qui cum eo Rhemis pro hac causa locutus fuerat, litteras consensus sui ad placitum 125.0645C| regis, et ad conventum episcopalem direxerit, et per eumdem Adventium litteras suas exinde ad apostolicam sedem transmiserit, » ratio reddi debet. Si enim Pastor Ecclesiae et apostolorum primus, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis, cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptisma recepisset, sicut in apostolorum Actibus legimus (Act. XI, 4), rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus?
RESPONSIO. Unde ego Rhemorum Ecclesiae famulus omnibus credere veritati volentibus satisfacto, quia nec consensus, nec dissensus mei vices per praefatos, vel 125.0645D| alios quoslibet venerabiles episcopos, in hac causa verbo sive scriptura implevi, quia nec cum praenominatis episcopis post proximas Kalendas Novembris, usque ad tempus illud quando haec gesta sunt, fui locutus, nec ditionis meae est, ut eis debeam auctoritative quiddam injungere, nisi sicut et illi mihi possunt charitose quae voluerint imperare. Adventius autem venerabilis episcopus, et filius meus Hincmarus Laudunensis episcopus, gratia visitationis octavo Kalendas Februarias ad me Rhemis venerunt, et ex jussione dominorum, atque ex nomine confratrum nostrorum, ad conventum Aquisgrani palatio tunc proxime habiturum me, si pro infirmitate corporis possem, ire commonuerunt, sin autem ire ipse non 125.0646A| possem, aliquem coepiscoporum nostrorum, qui eorum tractatibus interesset, dirigerem. Unde inter alia colloquentibus nobis, et etiam de his, quae vulgante fama per laicorum, non solum nobilium, verum et plebeiorum ora audieram uxori domni regis Lotharii reputari, ut si forte proinde me et jussio principalis et vocatio sacerdotalis ad conventum ire juberet tutius et rationabilius esset, ut ad generalem synodum ventilatio et diffinitio hujusce rei, quae novitate sua audientium aures, aut pene tinnire, aut facit penitus continere, ex integro differretur, quia nec ego ire infirmitate corporis praepeditus, nec coepiscopum dioeceseos nostrae sine consensu provincialis conventus valerem dirigere, nec causa, quae sic generaliter ad omnes pertinet, cum pauco episcoporum 125.0646B| numero diffiniri deberet. Instante autem domno Adventio tantum ut irem, vel coepiscopum nostrum mea vice dirigerem, et illic causa nobis aperiretur, pro qua 584 vel meae exiguitatis persona, vel legati provinciae nostrae praesentia rogabatur, vespertina hora terminum collationi imposuit, et nec a me interrogatus secretam causam, quam praemissus libellus significat, nec spontaneus mihi aperiens, quia forte illam esse recognovi, quam ut praemisi audieram, et de qua plurimos episcopos, quando judicium purgationis exinde factum est, consultos didiceram, quamque, ut dicitur, etiam feminae in textrinis suis revolvunt. Interlucano appropinquante nocturno, venerandus Adventius ad suum divertit hospitium, et Hincmarus Laudunensis episcopus 125.0646C| se in notam mansionem recepit. Ego autem ut infirmus lecto decumbens, postquam melius habere coepi, propter quaedam tunc mihi in mentem venientia, quoniam religiosus Adventius mihi non dixerat, quare vocarer ad synodum, et ego multipliciter de quaestione impacta feminae cum eo locutus fueram, suspicans, ut praedixi, quod haec ipsa quaestio causa vocationis posset existere, fore melius cogitavi, ut litteras ei de pridiana collocutione nostra dirigerem, quarum exemplar quisque volet hic potest relegere.
« Hincmarus nomine non merito Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri, et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem.
125.0646D| « De mihi impraemeditata isto in tempore quaestione, de qua jam talia ac tanta audieram, ut de ea modo nihil me auditurum putaverim, plurima heri, quantum mea permisit infirmitas, mutua sermocinatione locuti, tandem sicut melius et rationabilius nobis visum fuerat, finem eidem causae, ut synodo generali servetur, posuimus. Sed sicut jam vesperi, parum vos pro tempore tetigi, unde nunc expressius vestram fidissimam commonendo benigne satagere deprecor charitatem, quoniam secundum jussionem dominorum, et vocationem consacerdotum, ipse infirmitate detentus ad conventum vestrum ire non valeo, aut vice mea quemquam coepiscoporum, more canonico regulari collatione instructum, et prosequentibus 125.0647A| litteris commendatum, mittere nequeo, quia instantia missionis et brevitas temporis, non permittit ut dominos et coepiscopos meos in talibus consulam, sine quorum consultu, ut melius ipsi nostis, nihil, nisi quantum ad parochiam propriam pertinet, agere a venerandis regulis mihi permittitur, contra quas non sine ultionis periculo quiddam praesumitur, timeo ne domnus rex putet meam debitam servitutem se ab obsequio suo velle suspendere, et venerandi episcopi suspicentur, si quid secundum sacras regulas diffinierint, cupere quod mihi non convenit retractare. Unde vestra dilectio, quae meam devotionem ore ad os colloquens didicit, sicut de vestra bonitate confido, sine scrupulo aliquo me faciat excusatum, quia sicut salubrius sensi, sapientiae 125.0647B| vestrae exposui, et tantillus homuncio in re tam maxima, et personis eminentissimis, de qua a tantis viris talia acta sunt, et ex 585 qua tanti ac tales consulti sunt, sine plurimorum collatione, consultu, sive consensu, et antequam de hujusmodi Scripturarum auctoritates et Patrum decreta revolvam, ita sententiam finitivam depromere vel consensum non audeo adhibere, uti quidquid a vobis definitum regulariter fuerit, vel melius ac rationabilius quam mihi visum sit, a Deoplacito conventu vestro fuerit terminatum, priusquam id audiam, laudare vel retractare non debeo. Quapropter in calce hujus nostrae exiguitatis schedulae non mea sed magni Leonis verba ad Rusticum Narbonensem episcopum ponere dignum duco: « Ut in his, inquit 125.0647C| (epist. 95), quae vel dubia fuerint, vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum. » Peto denique vestram amabilem charitatem, ut pro excusatione mea in vestro sancto concilio verbis vestrae prudentiae jungatis hujus diplomatis lectionem. »
Processu denique temporis isdem domnus Adventius ad me missum suum direxerat, per quem ei has iterum litteras destinavi.
« Hincmarus Rhemorum episcopus, dilecto fratri et venerabili episcopo Adventio plurimam in Salvatore salutem. »
Et post quaedam praeposita ex negotio, pro quo missum suum direxerat: « Caeterum licet mihi nihil 125.0647D| inde significassetis, conjicio legationem vestram, in qua vobis, sicut Deo gratias prudentia vestra vos docet, satis caute et provide est necesse incedere, quia talis est causa, et in tam eminentissimis personis, et in hujusmodi ordine, quae ab omnibus erit ut necesse cognosci, ita etiam ponderari: quoniam, ut Coelestinus scribit, universalis Ecclesia quaecunque novitate pulsatur. Est enim inter Regem regum, et regem terrenum, in lege prima primo homini in paradiso data, et a Deo et homine in Evangelio roborata. Est etiam de causa nobis hactenus inaudita, ex qua subtiliter necesse erit auctoritates sacras revolvere, et leges Christianas interrogare, pontificalem 125.0648A| auctoritatem in sui examinatione sincero et cauto gressu incedere, et quemque Christianum a recto itinere non deviare. Oportebit vos siquidem apostolico talia intimare quae ex corde et ore veraciter prolata, sicut scio quoniam facietis, divinis oculis debeant apparere, et ut nemo aliter postea valeat invenire, de nullorum consensu, sive episcoporum, vel quorumlibet laicorum, pro cujuscunque obtentus intentione apostolicae sedi suggerere, nisi de quorum scitis tractatu causam constare; ita nihilominus quae injuncta sunt exsequi, ut quantum fieri poterit, seniorem vestrum non possitis offendere, et praecipue quod egeritis sacris regulis non debeat obviare, vel, quod absit, divinae aequitati atque justitiae contraire. Haec, licet ex superfluo, sapientiae vestrae 125.0648B| scribo, quia charum vos habeo, et mihi dignati estis promittere, quod fidei vestrae me cum securitate possem committere, et a me voluistis exigere ut devotionem meam vobis studerem rependere. »
Alias autem litteras nec sedi apostolicae, nec cuiquam episcoporum, hactenus pro hac causa transmisi.
586 INTERROGATIO IV. Secundo capitulo nobis remandari deposcimus, si de commisso post initum conjugium reputatur, qualiter debeat iniri conjugium, qualisque lex habeatur conjugii, et qualiter vel pro quibus rebus valeat separari, et si post disjunctionem, utrum vir aut femina ad aliam debeat copulam aspirare, vel si pari 125.0648C| judicio quiscunque eorum in conjugio peccans debeat judicari.
RESPONSIO. Quia vero in praemissi libelli, ut ostendimus, octavo capitulo scriptum habetur, ut argumenta hactenus latentis causae percipientes errorem expellamus, et verum statuamus: et argumentum esse legimus, quod licet nondum sit, fieri tamen potest, et de conjugio agitur, ante quod saepe ab humana fragilitate delinquitur, saepe in ipso ineundo conjugio, saepe autem post initum conjugium, graviori noxa peccatur; ab ipsa radice incipientes, ponamus qualiter debeat iniri conjugium, deinde legem conjugii ostendamus, post autem si in conjugio peccatur, judicium et judicii ordinem demonstremus; ut quoniam 125.0648D| peccatum malum est, et malum natura non est, ac per hoc substantiale non est, sed in boni substantia coalescit, et ut accidens infirmitas medicina depellitur, cum regula, videlicet incolumitas naturalis, et medicina infirmitatis posita fuerit, deprehendetur certius fortitudo atque accidens laesio, argumento quasi hactenus latentis causae percepto, errorem expellere, et verum facilius statuere praevalebimus.
Qualiter conjugium iniri debeat, et vetus et nova lex edocet, Domino per Moysem praecipiente, et in Evangelio demonstrante (Matth. I, 18): Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam 125.0649A| nuptiali celebratione convenirent, sicut in nuptiis celebratis idem ostendit, quas sua praesentia sanctificare, et miraculo ibidem patrato illustrare dignatus est, sed et sanctus Evaristus papa Romanus quartus a beato Petro in decretalibus ad locum ita scribit (epist. 1 in principio): « Similiter custoditum et traditum habemus, ut uxor legitime viro jungatur. Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus, et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem videntur habere, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus aut propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote 125.0649B| benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita et consociata, a proximis tempore congruo petita, legibus dotetur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant, ut bonae soboles generentur, et Domino in actibus suis placeant. Taliter enim et Domino placebunt, et filios non spurios, 587 sed legitimos atque haereditabiles generabunt. Quapropter, filii charissimi et merito illustres, fide catholica suffragante, ita peracta legitima scitote esse conjugia. Aliter vero praesumpta, non conjugia, sed aut adulteria, aut contubernia, aut stupra, vel fornicationes, potius quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima. Nam fructus divinus est 125.0649C| praecepta divina custodire. Ea quoque deserere, praesumptionem fieri nulli dubium est. » Cur ergo indignum est unitatem Ecclesiae custodiri? Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus. Si enim aliter praesumpta fuerint, perdunt profecto ipsi transgressores seipsos, qui semetipsos decipiunt. Sed et de ejusmodi genere conjugii angelus ad Joseph ait (Matth. III, 20): Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam, id est, desponsatam. Et beatus Siricius papa in decretis ad Himerium Tarraconensem episcopum (epist. 1), capitulo quarto ita dicit: « Quod non liceat alterius sponsam in matrimonii jura sortiri. De conjugali autem violatione requisistis si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc 125.0649D| ne fiat modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. » Ex concilio Ancyrano capite decimo: De desponsatis puellis, et ab aliis corruptis: Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Unde etiam saepenumero et pluripliciter in sanctorum diffinitionibus legimus: sed ad ostendendum istius genus conjugii, satis superque ista sufficiunt.
Quia vero secundas nuptias non damnamus, imo recipimus, aliud genus conjugii et Apostolo docente 125.0650A| suscipimus, et sancto Leone papa in decretis ad Rusticum Narbonensem episcopum, qualiter iniri debeant, monstrante cognoscimus. Ait enim capite decimo octavo (epist. 95): « Non omnis, inquiens, mulier viro conjuncta, uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales, et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina: sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem (Gal. IV, 30), testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 125.0650B| 10). Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur si quis filiam suam viro habenti concubinam in matrimonio dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit, nisi forte illa mulier 588 et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina et ancillam a thoro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis. » Et sanctus 125.0650C| Ambrosius in libro de Lapsu virginis (cap. 5) dicit: « Quia inter decem testes confectis sponsaliis, et nuptiis consummatis, quaevis viro femina conjuncta mortali, non sine magno periculo perpetrat adulterium. » Sed et quia extra ordinarios, ordo non praetermittit Ecclesiae, quin aut resipiscentes recipiat, aut contemnentes abjiciat, de multinubis in concilio Neocaesariensi capite tertio ita scriptum est: « De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum et fides tempus abbreviat. » Evenit etiam per bellicam cladem. et gravissimos hostilitatis incursus, ut uxor viri capiti alteri conjungatur. Rapiuntur quoque contra fas et jura viduae vel virgines, ac sanctimoniales, unde medicinae sacris 125.0650D| designantur canonibus, quae hic ponere non necessarium ducimus. Ecce quibus modis sociantur conjugia, vel contubernia usurpantur.
Qualiter, vel pro quibus rebus, secundum auctoritatem inita conjugia separari valeant, et sine quibus separari non debeant, et si post disjunctionem, vir aut femina uterque vivens ad aliam debeat copulam aspirare, vel si pari judicio quiscunque eorum in conjugio peccans debeat judicari.
RESPONSIO. Primo, qui secundum evangelicam admonitionem, ut beatus Augustinus in libro: de Bono conjugali 125.0651A| dicit, amore fit salutis aeternae, ubi tanto melius quanto spiritalius servatum quam dissociatum conjugium dicitur. Et S. Augustinus in libro quinto contra Julianum dicit: « Dixit, inquiens, Lucas evangelista de Domino (Luc. III, 23), quod putabatur filius Joseph, quia ita putabatur, ut per ejus concubitum genitus crederetur. Hanc falsam voluit removere opinionem, non Mariam illius viri negare conjugem contra angelum testem; quanquam et tu ipse etiam ex desponsionis fide eam nomen conjugis accepisse fatearis, quae fides utique inviolata permansit. Neque enim, cum eam vidisset jam virginem sacram, divina fecunditate donatam, ipse aliam quaesivit uxorem, cum utique nec istam quaesiisset, si necessariam conjugem non haberet, sed 125.0651B| vinculum fidei conjugalis non ideo judicavit esse solvendum, quia spes commiscendae carnis ablata est. »
Secundo aeque secundum evangelicam veritatem, causa fornicationis. Unde istiusmodi medicina in canonibus (can. 19) Ancyrani concilii 589 adhibetur: « Si cujus, inquiens, uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi, secundum pristinos gradus. » Et de eorum separatione in concilio Africano capite sexagesimo nono ita scriptum habetur: « Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur - quod si contempserint, 125.0651C| ad poenitentiam redigantur. » Deinde auctoritas sequitur: « Ut quocunque modo legitime inita conjugia separentur, non sine sacerdotali conscientia, et absque legali judicio debeant separari. » Item in concilio Eliberatino (can. 9): « Femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et adulterum ducit, prohibeatur ne ducat: si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi is quem reliquit, prius de saeculo exierit: nisi si forte necessitas infirmitatis dare compulerit. » Similis sententia, et de viro tenenda est, quia ut Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum, et Augustinus in libro de decem Chordis, et Hieronymus in epistola ad Oceanum de morte Fabiolae scribunt: « Sub una judicii divini lege tenentur si quacunque de causa dissocientur. » 125.0651D| Unde Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum capitulo septimo: « De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum esse videatur conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae, quae talibus conjunctae sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur: similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, vel 125.0652A| propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur. » Et S. Ambrosius in lib. De Abraham: « Vos moneo, viri, maxime qui ad gratiam Domini tenditis, non commisceri adulterino corpori: qui enim se jungit meretrici unum corpus est: nec dare hanc occasionem divortii mulieribus. Nemo sibi blandiatur de legibus hominum, omne stuprum adulterium est, nec viro licet, quod mulieri non licet. Eadem a viro, quae ab uxore debetur castimonia. Quidquid in ea, quae non sit legitima uxor, commissum fuerit, adulterii damnatur crimine. Ergo advertitis, quid debeatis cavere, ne quis sacramentis se indignum praebeat. » Cap. 25 concilio Agathensis, de his qui sine causa uxores suas relinquunt, ita scriptum est: « Hi vero saeculares, 125.0652B| qui conjugale consortium nulla culpa graviore dimittunt, vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut aliena, aut illicita praesumant: si antequam ad episcopum provincialem discidii 590-592 causam dixerint, et prius uxores, quam judicio damnentur, abjecerint, a communione Ecclesiae, ac sancti populi coetu, pro eo quod fidem conjugii maculant, excludantur. » Et item in concilio Eliberitano: « Feminae, quae nulla praecedente causa reliquerint viros suos, et aliis copulaverint, nec in finem accipiant communionem. » Sunt et aliae incestae conjunctiones, earumque separationes, atque judicia, de quibus hic loqui festinantes ad alia supersedimus. De quibus cuncti legentes agnoscant quia non 125.0652C| ideo sancti et apostolici viri, successores videlicet apostolorum, ex eorum traditione leges statuerunt, quas hic posuimus, ut nemo fidelium juxta divinam auctoritatem initum dissolvat conjugium sine episcopi sui scientia, ut leges saeculi Christianas contemnamus, ac conculcare velimus, quas etiam in ecclesiasticis necessitatibus promulgari saepe soleat ab imperatoribus et regibus Ecclesia postulare, quarumque sententiis in suis judiciis simul cum sententiis canonum episcopalis auctoritas frequentius utatur, et in tantum acceptet, ut Damasus et Leo, atque sanctus Gregorius, legum sententias fecerint esse canonicas, sicut in eorum invenitur epistolis, et commonitoria ad Joannem Defensorem euntem in Hispanias beatus Gregorius (lib. XII, epist. 51) de sacris 125.0652D| ordinibus per totum ex legalibus confecerit institutis. Unde et cum aliis, per curricula temporum varia, regibus atque imperatoribus jura legalia decernentibus, nostri etiam aevi Augustus piae memoriae Ludovicus, in synodo ac placito generali apud Wormatiam, apostolicae sedis et papae Gregorii commeante legato, cam aliis plurimis, de his, quae episcopi in synodis per quatuor loca sui imperii habitis necessario et utiliter nuper invenerant, de hac unde agitur causa omnium, tam episcoporum, quam et fidelium laicorum, votis convenientibus, ita decernens: « Quacunque, inquit, propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit uxorem, armis depositis publicam agat poenitentiam: et si contumax 125.0653A| fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. » Christus quoque Dei virtus, et Dei sapientia per se ipsam dicat: Ego Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus; per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam (Prov. VIII, 12). Sed ideo has leges et illi Christi vicarii, apostolorumque successores constituerunt, et nos qualescunque ad vices illorum Dei praesidentes Ecclesiae, hic illas posuimus, ut sicut illam benedictionem, quam Dominus primo dedit in paradiso Adam et uxori ejus, dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I, 28). Quae semel data usque hodie et usque in finem, non solum fidelibus, verum 125.0653B| et infidelibus non negatur, sacerdotum ore ad sanctificationem, quam Christus nuptiis, ubi de aqua vinum fecit, sua praesentia contulit, fidelibus et devotis viritim largitur, ita sine illorum scientia per Deum, quia per ministerium 593 illorum conjuncti, legibus saeculi, quae Dei justitia sanctificantur qua justus quisque efficitur, non separentur, et si propter Deum separantur spiritaliter a carnali commixtione, ut adhaerentes Domino unus efficiantur spiritus, velut Paulus de multis in Ecclesia constitutis, inter quos quidam publicani et meretrices, homicidae fuerunt, et adulteri, loquitur, Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. II, 2), cum sacerdotalis conscientiae benedictione plenius Domino conjungantur. Si autem et lege civili justa et sancta ac Dominico 125.0653C| praecepto concordante, propter fornicationis peccatum, quod humanae fragilitati solet subripere, conjuges fuerint separati, episcopalis curae quaesierint medicinale consilium, ut sciat episcopus quomodo juxta qualitatem et quantitatem vulneris, modum ac virtutem, adhibere debeat curationis medicamentum. Sic namque Dominus semel in coena, pridie quam pro reparatione et salute omnium qui in Adam perierant pateretur, de pane farina et aqua confecto, et calice sacrosancti altaris, qui aqua miscetur, eucharistiam suis manibus benedixit, et ore commendavit, quam quotidie in omni catholica Ecclesia longe lateque per orbem diffusa, indeficientibus eisdem suis verbis, per manus et ora sacerdotum, in redemptionem et raparationem atque 125.0653D| salutem credentium consecrat; a cujus communione vivifica peccantes publice gravibus criminibus, quae leges condemnant publice, medicinali ferramento sacerdotes abscidunt, et post satisfactionem, ut congruere viderint, salutari refectione redintegrare procurant. Quoniam Ecclesiae medici spiritales, videlicet Domini sacerdotes, de secrete sibi confessis peccatorum infirmitatibus medicinalia atque salubria possunt dare consilia: judicio autem ecclesiastico, id est separatione a communione Ecclesiae, vel a gradu, sive a consortio conjugali, neminem rationabiliter possunt secernere, nisi de criminibus aut publice sponte confessum, aut aperte convictum. Et habet modum et ordinem suum confessio vel convictio 125.0654A| in ecclesiasticis gradibus, quae hic ponenda non ducitur: et habet modum ac ordinem suum publica confessio vel convictio saecularium hominum, quo publice debeant judicari. Non quo crimina gravia non solvantur etiam secreta confessione ac poenitentia, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes eorum poenas, quorum penitus ignorant causas: sed quod plurimorum constat perpetratum notitia, fiat sanatum scientia, et qui in Ecclesiae peccavit sinceritatem, illi debitam exhibere studeat satisfactionem, et qui plures, quantum ex se fuit, suo destruxit exemplo, plures sanet suae humilitatis antidoto, sicut de se Paulus dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I, 11). Et, videbant, inquiens, quoniam qui prius 125.0654B| expugnabat hanc fidem, isdem nunc illam praedicat, et in me glorificabant Deum (Gal. I, 13). Est etiam, ut qui in pluribus Deum offendit, pluribus pro eo Dominum deprecantibus citius remedium 594 consequatur, sicut sanctus Gregorius ad Felicem Siciliensem episcopum scribit (lib. XII, epist. 32): « Sunt enim, inquiens, mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis, et si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante fratre praecipiendo ait: Si peccaverit in te frater tuus (Matth. XVIII, 15), usque ad id quod dicitur, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. His ergo et aliis multis 125.0654C| sanctorum Patrum auctoritatibus, segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio (Eccle. VII, 16). Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oyes. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correptione purganda, sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur, et melius est ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta fieri persaepe cognovimus, ut ea quae scabiem vel impetiginem habere videntur, separentur a 125.0654D| sanis, ne illorum morbo caetera damnentur vel pereant. Satius est enim ut mali manifeste corrigantur, quam pro illis boni pereant. »
Haec ideo dicta sint, cur leges posuimus, ut conjugati sive amore Dei, sive admissione peccati, cum sacerdotali conscientia separentur, unde benedictionem ineundi acceperunt conjugium. Sed quia de separatione viri et uxoris nunc agitur, quae non fit amore perpetuae continentiae, nec adhuc aperto ut dicitur crimine, sed quadam suspicione, necesse est ut per illius ordinis viros, videlicet per conjugatos, haec ratio ventiletur, et secundum leges Christianas a Deo dispositas aequissimo examine judicetur ac terminetur, et ubicunque in hoc negotio locum 125.0655A| suum invenerit vel sacerdotalis pietas, vel auctoritatis ecclesiasticae medicinalis severitas, sine difficultate cum Ecclesiae filiis, et justitiae judicibus, non solum se offerat, verum et ingerat. Et quoniam scriptum est, Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28), quorum imitanda exempla nobis sunt vera doctrina, ad memoriam revocare necessarium duximus, quoniam quidam nostrum, tempore sanctae memoriae domni Ludovici pii Augusti, in Attiniaco palatio tunc fuerunt, quando in universali synodo totius imperii, etiam cum sedis Romanae legatis, et in generali placito, femina quaedam non ignobilis genere, nomine Northildis, de quibusdam inhonestis inter se et virum suum vocabulo Agembertum, ad imperatorem publice 125.0655B| proclamavit: quam imperator ad synodum destinavit, ut inde episcopalis auctoritas quid agendum esset decerneret. Sed episcoporum generalitas ad laicorum ac conjugatorum eam remisit judicium, ut ipsi 595 inter illam et suum conjugem judicarent, qui de talibus negotiis erant cogniti, et legibus saeculi sufficientissime praediti, eorumque legalibus judiciis eadem femina se subjiceret, et quod de quaestione sua decrevissent, sine repetitione teneret: si vero crimen aliquod esset, inde poenitentiae modum, post illorum judicium, ab episcopali auctoritate deposceret, secundum quod sacri canones praefixerunt, ei imponere non negarent. Nobilibus autem laicis sacerdotalis discretio placuit, quia de suis conjugibus eis non tollebatur judicium, nec a sacerdotali ordine 125.0655C| inferebatur legibus civilibus praejudicium, et legem proclamationi feminae protulerunt, ac legali judicio quaestioni terminum contulerunt. Sic et hanc causam, quae de personis excellentissimis ventilatur, in medium judicii sui devocent, et secundum quod viderint aequitatis judicio convenire dijudicent: hoc solertissime cognoscentes, quia legaliter initum conjugium nulla potest ratione dissolvi, nisi, ut praemisimus, conjuncta separatione spiritali, aut manifesta confessione, vel aperta convictione, ex corporali fornicatione: « Quia, ut beatus Augustinus in libro de Bono conjugali (cap. 15) dicit, nec pro ipsa etiam sterilitate licet uxorem viro, vel uxori virum dimittere, nec causa filiorum, pro quibus uxor ducitur, se aliis copulare: quod si fecerint, cum quibus 125.0655D| se copulaverint et ipsi committunt adulterium. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur. » Et item in eodem libro (cap. 16): « Sicut ergo satius est mori fame, quam idolothytis vesci, ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito concubitu stirpem quaerere. » Et in libris ad Pollentium de adulterinis conjugiis, multoties et frequentius inculcatum lector inveniet, « quia vir ab uxore, et uxor a viro separari non potest, nisi sola fornicationis causa, possunt autem ea separari, ita tamen, ut aut innupti permaneant, aut invicem reconcilientur. » Et sanctus Hieronymus in commento Matthaei: « Dicunt Domino, inquit, discipuli ejus: 125.0656A| Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX, 10). Grave pondus uxorum est, si, excepta fornicationis causa, eas dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix, et maledica, tenenda erit istiusmodi? Volumus, nolumus, tenenda erit. Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subjecimus servituti. » Et item in epistola (epistola 147) ad Amandum presbyterum: « Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, quae alteri nupserit (I Cor. VII). Nolo mihi proferas raptoris violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervas, servorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris. 125.0656B| Quandiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec hoc 596 Apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, qui ait in Evangelio: Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam maechari; et qui dimissam acceperit, adulter est (Matth. XIX, 9). » Huic evangelicae veritati et apostolicae doctrinae hoc modo concordant Innocentius, Leo et Gregorius apostolici, Africanum quoque concilium, Ambrosius, Joannes Constantinopolitanus, Origenes in emendatis a beato Hieronymo libris, Beda presbyter venerabilis, cunctique doctores catholici. Unde si Dominicum et tam evidens 125.0656C| praeceptum non esset, ut etiam Paulus interrogatus de virginibus dans consilium, de hoc quiddam immutare nequaquam praesumpserit, dicens: De uxore, inquit, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10), aut talis esset locus Scripturae, ut auctores inde diversa licet fidei non adversa sentirent, sicut in canonibus habemus, plurimorum et majoris auctoritatis sequeremur sententiam. Nunc autem aliter sentire vel consentire non possumus, nec debemus, nisi sicut in litteris divinitus inspiratis relegimus. Sanctus si quidem Paulus fornicatores et adulteros idolis servientibus junxit, dicens, quia regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 9), et cum his nec cibum sumere 125.0656D| jussit. Et item scripsit: Quia fornicatores et adulteros judicabit Deus (I Cor. V, 11; Heb. XIII, 4). Sed et ipsi viri qui, ut ostendimus, pari legis judicio sicut et mulieres apud Deum tenentur, si adulteraverint, et tanto etiam graviori poena damnentur, quanto capita et rectores sunt mulierum, fragilioris scilicet sexus et vasis infirmioris, licentia indebita non debent praesumere, ut uxores suas adulterantes damnent sine judicio, dicente in lege Domino de servo, qui pecunia domini sui est: Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit (Exod. XXI, 20). Unde et sacri canones, si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione biennii effusionem 125.0657A| sanguinis praecipiunt expiare (concil. Agath., can. 62); et: « Si domina ancillam flagellis verberaverit, et inde mortua fuerit, si voluntate hoc accidit, post septem annos, et si casu, post quinquennii tempora ad communionem praecipit eam admitti, servata auctoritate de viatico munere, quod nulli est etiam in ultimo spiritu denegandum (conc. Elib. can. 5). » Si igitur in domo uniuscujusque Christiani tanta aequitas et bonitas etiam erga servilem conditionem servanda est inter dominum et servum, quanto major et uberior ac plenior custodienda est inter maritum et uxorem, inter virum et conjugem, inter caput et corpus? quoniam, sicut Apostolus docet (Ephes. V, 22), vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis: ita et viri debent 125.0657B| diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Attendat vir Christianus si pes vel manus, aut genitale, vel quodcunque aliud membrum putrescere, vel cancro comedi coeperit, 597 cum quanta diligentia et inspectione ac judicio medici, illud aut sustinebit ut sanari valeat, aut a se abscidet si sanari nequiverit, et ita de membro, imo de corpore, id est de uxore sua faciat. Unde rursum idem Apostolus dicit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25). Certe enim apostolicis viris tanta inter virum et uxorem, 125.0657C| et tam praecipua atque excellens dilectio commendatur, salva tamen in ipso conjugio praelatione viri, et subjectione feminae, ut in illa conjunctione semel a Deo instituta, et legitime conciliata, major esse nec debeat, nec possit. Quid enim venerabilius quam ut conjugium mysterium sit Christi et Ecclesiae? Quid sanctius quam ut sic diligant viri uxores suas, sicut Christus dilexit Ecclesiam, tradens seipsum pro ea, ut illam sanctificaret atque mundaret? Quid charius atque conjunctius, quam ut vir caput sit mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae ipse salvator corporis? Qui etiam in Evangelio de hac conjugii unitione testatur dicens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Erunt enim, inquit, duo in carne una (Matth. XIX, 5). Addit adhuc Apostolus dicens: 125.0657D| Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas (Col. III, 19). Si ergo viri erga uxores suas non debent esse amari, quanto minus saevi, crudeles, cruenti, nullam eis servantes legem, nullam rationem, nullum judicium, quod etiam erga servos Christiana religione custodiendum est, sed mox ut eis placuerit, indignatione et furore impio concitati, tanquam ad macellum illas duci faciant laniandas, et coquorum suorum gladiis more vervecum atque porcorum mactari praecipiant, vel ipsi etiam manu et mucrone proprio eas trucident, nequaquam semetipsos ad imitationem Domini nostri Jesu Christi tradentes pro eis, ut illas sanctificent et mundent; sed potius zelo libidinis suae ipsas in aeternum disperdentes, 125.0658A| et se earum sanguine impie polluentes, cum in hujusmodi causa tanto justius exspectandum esset legitimum judicium, quanto facilius maritali zelo potest perpetrari homicidium? Ex his nonnulli tam immites, et non humanae affectionis, sed belluinae immanitatis inveniuntur, ut prioribus uxoribus ex suspicione adulterii, nulla lege, nulla ratione, nullo judicio, sed sola sua animositate et crudelitate, vel libidine ad aliam uxorem vel concubinam tendente, occisis, adhuc sanguine recenti madentes, non solum nulla poenitentia compuncti, aut aliqua humilitate Deo et Ecclesiae satisfacientes, sed exsultantes in superbiis suis, incunctanter ad altare Christi accedant, et indifferenter sacra mysteria contingere praesumant. De quibus mysteria sua accipientibus 125.0658B| semper dicit Christus quod dixit de Juda: Ecce manus tradentis me mecum est in mensa (Luc. XXII, 21), cum sine suo mortali periculo de peccantibus uxoribus poterant absolvi judicio, quod illi non exspectantes, sed divinae legis praevenientes judicium, incurrunt in damnationis 598 judicium. Defendant se quantum volunt qui ejusmodi sunt, sive per leges, si ullae sunt, mundanas, sive per consuetudines humanas. Tamen si Christiani sunt, sciant se in die judicii nec Romanis, nec Salicis, nec Gundobadis, sed divinis et apostolicis legibus judicandos. Quanquam in regno Christiano etiam ipsas leges publicas oporteat esse Christianas, convenientes videlicet et consonantes Christianitati. Lex namque omnipotentis Dei in tres species dividit omnia, quae homines in 125.0658C| mundanis rebus subdita habere vel possidere videntur, cum in Decalogi praeceptis definit et dicit: Non desiderabis uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non ovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt (Exod. XX, 7). In quibus verbis sine dubio aliter consideranda est dignitas uxoris, aliter conditio servorum et ancillarum, et aliter vilitas brutorum animalium, sive insensibilium rerum, et ideo omnia ista suis meritis tractanda, suis gradibus discernenda ac judicanda sunt. Haec dicimus, ut considerent qui ejusmodi sunt, quia inordinato ordine viliorem apud se teneant conditionem uxorum, quam servulorum; et si de servo absque conscientia judicis occiso dominus ejus homicidii reus existit, nec effusionem sanguinis nisi per poenitentiam potest 125.0658D| expiare, quid de conjuge sentiendum sit. Non autem hoc dicimus, ut judicia debita conculcemus vel prohibeamus, sed illa potius expeti, et sequi hortemur, cum sciamus legem Dei, qua omnis Christianus in die judicii judicabitur, ut recipiat secundum opera sua, nullum reum, nec ipsos adulteros, vel adulteras puniri permittere, nisi sub legitimis judicibus et testibus, quos etiam publico judicio a populo lapidari praecepit. Unde et Susanna, cum falso adulterii crimine accusaretur (Dan. XIII), et publico judicio condemnata, et publico legitur absoluta. Et mulier in adulterio veraciter deprehensa (Joan. VIII), primum juxta legem ad Pharisaeos, qui potestatem judicii in populo exercebant, deinde etiam tentandi 125.0659A| gratia ad Domini judicium perducta est, qui non judicium abnuit, sed fieri juste, et a justis praecepit.
Quapropter, si quaecunque mulier in adulterio deprehensa, de lege Moysi, quam Dominus in Testamento Veteri promulgavit, vel de Christianorum legibus publicis, quas amplectitur sancta Ecclesia, ad episcopale judicium venerit, medicina est manifestissima atque sufficientissima, et salubri apostolicorum traditione virorum confecta, qua sine ullo ambiguitatis errore, divina gratia et ecclesiastica pietate medicari valebit.
INTERROGATIO VI. Tertio capitulo nobis remandari precamur, si de stupro et aborsu praefata femina denotatur, unde jam egit judicium, quid 599 vobis ex eodem judicio 125.0659B| videatur, quoniam quidam dicunt nullius esse auctoritatis, sive credulitatis judicium, quod fieri solet per aquam calidam, sive frigidam, neque per ferrum calidum, sed adinventiones sunt humani arbitrii, in quibus saepissime per maleficia falsitas locum obtinet veritatis, et ideo credenda esse non debent. Sed et de purgatione sacramenti quid vobis videatur, cujus auctoritatis sit, nobis rescribi deposcimus, et utrum verum esse possit, quod quidam dicunt, quia pro secreta confessione, quam ipsa femina fecit, sicut et testis est qui illam suscepit, vicarius ipsius in judicium exiens incoctus evasit. Sed et dicunt, quia intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum 125.0659C| in judicium misit, et idcirco se in eodem judicio non coxit. Necnon, et si in judicio, vel in sacramento, fraus quaecunque reperta fuerit post datam purgationem, utrum causa in judicio, vel sacramento purgata, in judicium debeat legale reduci.
RESPONSIO. At si de stupro et aborsu ante initum conjugium agitur, de quibus praefatam feminam reputari comperimus, veniendum est prius ad examinationis judicium, quo eam quasi prugatam audivimus, et sic demum ponamus ex aliis quae sentimus, ut sic haec fortasse rata est ducenda purgatio, sine ulteriore labore quaestio conquiescat, et si irrita et juste rationabiliter fuerit comprobata quaestionis pelagus repetamus. 125.0659D| Nam sicut Paulus dicit: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. XI, 1). Quod exponit Joannes Constantinopolitanus: « Quoniam, inquiens, ea quae non videntur, et sunt in spe, sine substantia esse putantur, sed fides eis tribuit substantiam. Sicut resurrectio nondum facta est, et necdum est in substantia, sed fides certae spei facit eam subsistere in anima nostra, quae argumentum, id est conjectio est eorum quae non videntur. » Conjectio quippe est in rebus admodum manifestis. Fides igitur visio est non apparentium, quae ad eamdem satisfactionem ducit, ad quam illa etiam quae videntur: neque fides dici potest, nisi cum circa ea quae non videntur, amplius quam circa 125.0660A| ea quae videntur, satisfactionem quisquam habuerit, Qua de re ad investiganda ac comprobanda, et quasi oculato visui praesentanda quae dubia vel obscura, quae ex lege judiciario ordine comprobari vel convinci non possunt, duo sanxit auctoritas, judicium scilicet, et juramentum, quod usitato nomine appellatur et sacramentum, quia in eo illud oculis fidei pervidetur, quod corporis oculis non conspicitur.
De judicio siquidem in libro Numeri scriptum est (Num. V, 12): Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: si spiritus 125.0660B| zelotypiae concitaverit virum 600 contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur. Et post computatum judicium ad quod proinde exire debeat, addit: Quod si polluta non fuerit, erit innoxia; et si polluta inventa fuerit, maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam (ibid., 28). De juramento autem vel sacramento, ad Hebraeos Paulus dicit apostolus: Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum (Heb. VI, 15). Junior quoque papa Gregorius per Denualdum presbyterum Bonifacio episcopo scripsit (epist. 11, cap. 3): « Presbyter, inquiens, vel quilibet sacerdos a populo 125.0660C| accusatus, si certi non fuerint testes, qui criminis illati approbent veritatem, jusjurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. » Quae sacramenti purgatio et in ecclesiasticis, et in exteris legibus usitatissima, et de fidei veritate etiam a primis saeculis esse constat exorta. Unde silentio venerantes quae in Veteri et in Novo Testamento et ab ipsa dicitur Deitate, ut, Per memetipsum juravi, dicit Dominus (Gen. XXII, 16). Et, Juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX, 4), et plura alia. Et, Amen, amen dico vobis. Multum quippe commendat Dominus quod ita pronuntiat, quia quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen dico vobis. Amen 125.0660D| enim interpretatur verum, et tamen non est interpretatum. Cum potuisset dici, verum dico vobis, nec Graecus hoc interpres ausus est facere, nec Latinus. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Igitur verum dico vobis Veritas dicit, quae utique etsi non diceret, mentiri omnino non posset, tamen commendat, inculcat, dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Sed et Abraham ad servum suum dixit: Pone, inquiens, manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Deum coeli (Gen. XXIV, 2). Et rex ad Abraham, Jura mihi per Deum, et Abraham ait: Ego jurabo (Gen. XXI, 23). Et Isaac atque rex Abimelech 125.0661A| sibi mutuo juraverunt (Genes. XXVI). Et in Jeremia, Ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus (Jer. XLIV, 26). Et David: Juravi et statui (Psal. CXVIII, 106). Et in Novo Testamento legimus dixisse apostolum: Testis est mihi Deus (Rom. I, 9). Et: Ecce coram Deo quia non mentior (Galat. I, 20). Et: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres (I Cor. XV, 31). Et in epistolis Leonis atque Gregorii, hinc qui voluerit quaerere abundanter inveniet. Quantum denique in juratione perjurium sit cavendum, Dominus demonstrat in Exodo dicens: Non assumas nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim insontem habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra (Exod. XX, 7). In vanum quippe et frustra, non ut nihil sit, sed ut ei qui nomen Domini 125.0661B| Dei sui in vanum et frustra acceperit, nocivum ut criminis reo sit. Item in Levitico Dominus dicit: Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui. Ego Dominus (Levit. XIX, 12). Et sanctus David in psalmo: Qui jurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV, 4). Jurare est, 601 inquit Cassiodorus, hominum, sub testatione divina aliquid polliceri. Jurare enim dictum est, quasi jure orare, id est juste loqui. Tunc autem quispiam juste loquitur, quando ea quae promittit implentur. Et sanctus Ambrosius in epistola (epist. 30) ad Valentinianum imperatorem: « Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem divinam potentiam confiteri? » Et item dicitur in psalmo: Nec juravit in dolo proximo suo (Psal. XXIII, 125.0661C| 4). Per dolum itaque jurat quisquis aliter facturus est quam promittit, credens perjurium non esse decepisse nequiter credentis errorem. Et hinc sanctus Hieronymus: « Multi sunt, inquit, qui dolose jurant, ut decipiant proximum, quod abominatur Pater luminum, dicente Petro: Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. LIV). Et in libro Regum scriptum est, quia quando facta est fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum Domini, dixit Dominus: Propter Saul, et domum ejus, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas (II Reg. XXI). Filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda, dicens Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse. Hinc patet quanta impietas est perjurium, cui Dominus 125.0661D| tantam imposuit ultionem. » Et Jeremias propheta, Ecce vos confiditis vobis in verbis mendacii, quae non proderunt vobis, furari, occidere, adulterare, jurare mendaciter (Jer. VII, 9). Hinc ergo pensandum est quantum crimen sit jurare mendaciter, quod adulterio, et homicidio, ac furto conjunxit prophetae, quorum perpetratores Apostolus (I Cor. VI, 9) regnum Dei dixit non possidere. Et Hieronymus in expositione ejusdem prophetae: « Poterat fieri ut aliqui invenirentur in populo, qui simularent cultum Dei, et jurarent per Dominum. Hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis sermonibus, sed veritate fidei delectetur et dicet: Non eos diligo qui jurant per me, et jurant in mendacio, sed quorum corda labiaque 125.0662A| consentiunt. Et in Zacharia propheta: Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio ejus, et consumet eum, et ligna ejus, et lapides ejus (Zach. V, 3). Et in Ezechiele propheta: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur (Ezech. XVII, 16). Spreverat enim, inquit Hieronymus, Sedechias juramentum, ut solveret foedus, et cum omnia haec fecerit, non effugiet. » Et item Hieronymus, « Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se, et perjurii 125.0662B| contra Deum commisit sacrilegium. » Et hinc item Hieronymus: « Ne putaremus juramentum, et foedus, et pactum regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: in praevaricatione qua despexit me. Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit per quem juravit, illique facit injuriam, cujus nomini credidit adversarius. Quidquid igitur contra Sedechiam 602 fecit Nabuchodonosor (IV Reg. XXV), non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat perjuratus. Legimus enim Sedechiam captum, ductum in Reblata, ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clausum cavea, translatum in Babylonem. » Et sanctus Cyprianus in nono abusionis gradu, « regis ministerium esse dicit, impios de terra perdere, parricidas et perjuros vivere non sinere. » 125.0662C| Et sanctus Gregorius in homilia Evangelii de Martyribus: « Ad exstincta, inquit, eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur: perjuri veniunt, et a daemonio vexantur: daemoniaci veniunt et liberantur. » Hinc ergo colligendum est, quantum peccatum sit perjurare in nomine Domini et sanctorum ejus, quod et sacrilegium, ut praemisimus, dicit esse sanctus Hieronymus. Sed et quantum temeritas jurandi vitari debeat, nisi magna exegerit necessitas, aut aliorum qui non credunt veritati utilitas, ut credant, et paci ac concordiae per sacramentum consulatur, cavenda sit. Et Dominus in Evangelio demonstrat dicens: Nolite jurare (Matth. V, 34). Et Jacobus in epistola sua: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, 125.0662D| neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum: sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut non sub judicio decidatis (Jacob. V, 12): illo videlicet judicio, sub quo decidit Herodes, ut vel pejerare, vel perjurium cavendo aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum (I Reg. 25). Denique juravit David per Dominum, occidere Nabal, virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinerent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail 125.0663A| feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit. Juravit Herodes dare saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne perjurus diceretur a conviviis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis fecit praemium. Non solum autem in jurando, sed in omne quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus, et juxta exemplum eorum, qui hostilibus clausi muris, dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi 125.0663B| necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breviore minimum periculi cadentis incurrant. Et hinc ex sanctis Scripturis, et catholicorum dictis, quidam orthodoxus et insignis poeta inter alia scripserit dicens:
At si jurandi te causa perurget et arctat,
Id puris verbis, id gere mente pia.
603 Nec verbi arte putes te fallere posse Tonantem,
Cui nihil abstrusum est, cui tua corda patent:
Qui, non ut juras, sed ut is jurasse putavit
Cui juras audit, sicque es utrique reus,
Nempe Deo, in vanum cujus vis sumere nomen,
Seu socio, quem atra fallere fraude paras.
Si scelus ut facias jures, vota irrita sunto:
Hoc illo est gravius, vulnus utrumque tamen.
Vulnera parva minus, magis et majora fatigant:
Felix qui nullo vulnere laesus abit.
Caeterum de judicio, postquam dixit Dominus de 125.0663C| suo adventu ad futurum judicium, quod erit per ignem, commemorans illud quod per aquam est factum, Sicut, inquit, factum est in diebus Noe, ita erit et in die filii hominis (Luc. XVII, 26). Et referens quod per ignem Sodomam judicaverit, Similiter, inquit, sic factum est in diebus Lot. Christianitas ex antiquo, quae inter acta est et agenda judicia, sanxit et frequentavit judicium quod fit per aquam, quodque sub Noe factum fuerat (Genes. XIX), in arca fidei liberans innocentes, et condemnans noxios: in ignita autem aqua, sicut factum est sub Lot in igne, et fiendum est in adventu filii hominis, Petro attestante, qui dicit: Quod coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens verbo Dei, per quae ille tunc mundus periit. Coeli autem qui nunc sunt 125.0663D| et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in die judicii et perditionis hominum impiorum (II Petr. III, 6). Aperte docens quia non alii coeli sunt igne perituri, quam qui aqua perditi, hoc est, inania haec et nubilosa ventosi aeris spatia. Neque enim aqua diluvii, quae quindecim tantum cubitis montium cacumina transiit, ultra aeris aetherisque confinia pervenisse credenda est. Quocunque autem pervenire potuit, eo nimirum juxta praefatam beati Petri sententiam, et ignis judicii perveniet. Sed quia scriptum est, Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV), et iterum, Terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4), sciendum est, quia coelum et terra, per eam quam nunc habent imaginem transeunt, attamen per essentiam 125.0664A| sine fine subsistunt. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII): Et erunt, inquit, coelum novum, et terra nova (II Petr. III). Quae quidem non alia credenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Transeunt, et permanebunt; quoniam ab ea specie, quam nunc habent tergentur, et in sua semper natura servantur, unde scriptum est, Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quapropter fieri aquam ignitam, ad haec duo copulata in unum indaganda judicia, illud videlicet, quod jam per aquam factum est, et illud quod per ignem fiendum est, licet sint pro temporum varietate disparia, sed unum sunt operationis mysterio, in quibus sancti liberantur illaesi, et reprobi puniuntur addicti, Ecclesiae, quam designavit arca diluvii, creditur tradidisse auctoritas, 125.0664B| quae etiam inde sanxit, ut aquae baptismatis halitu sacerdotali sanctus insuffletur Spiritus, qui inter ipsa mundi primordia ferebatur super aquas, ut 604 jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet, et quo rubigo omnium excoquitur peccatorum, cerei lumine sanctificato accensi, a loco teneantur immissi, donec ejusdem fontis consecratio compleatur per eum qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signavit, ut unius ejusdemque elementi mysterio, et finis esset vitiis, et origo virtutibus, quique venturus est judicare vivos e mortuos, et saeculum per ignem. Quia in eodem baptismate, in quo signanter Moyses propheta lignum velut in myrrhato fonte miserat et dulcoratus est, 125.0664C| praedicata per Domini sacerdotem sanguinis Christi cruce, tres unum sunt, non natura, sed operationis mysterio, id est sanguis redemptionis, spiritus sanctificationis, et aqua lavacri, ubi exsufflatus et exorcizatus immundus spiritus exit ab homine, fitque mundi judicium, et princeps mundi foras ejicitur; et qui in veritate non stetit, mendax et pater mendacii a veritate naturae secernitur, quae ad imaginem Dei condita, et ex aqua et Spiritu sancto renata, ad suum reformatur principium, ac fide interius exteriusque purgatur, et ab omni figmento mendacii totiusque malitiae innocens comprobatur. Sed et si quis frigida tantum aqua, vel igniti cujuscunque elementi judicio, in auctorem et gubernatorem elementorum, quem omnia fideliter 125.0664D| invocatum sentiunt elementa, sicut in Moysi virga, et aquae in sanguinem versae, et iterum sanguis in aquas, et petra quae dedit aquam, et sub Eliseo sal vel lignum aquae immissum, indubitanti fide, quae est argumentum non apparentium, credens fieri satis sibi decreverit, nihil differt. Aqua enim frigida, sicut et in baptismate sacratur, in diluvio innoxii cum arca sunt ad coelum levati, et noxii perditi, igneque sunt Sodomitae puniti (Hebr. XI, 1). Et in libro Numeri, aqua frigida, in qua Dominus imprecationes jussit elui, hausta a muliere adultera, computrescendum femur ipsius legitur; et Joannes apostolus de olei ferventis dolio evasit illaesus. Et qui aquam ignitam delegerit, intelligat 125.0665A| quoniam venientem ad futurum judicium terribilem judicem tempestas ignisque comitabuntur, sicut scriptum est: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3), ut tempestas examinet quos ignis exuret, et ignis ille futurus sanctis erit pervius, qui rapientur nubibus obviam in aera Domino, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Quoniam quidem de purgationis judicio per aquam ferventem vel frigidam se ratio intulit, dicamus quod quidam sagacis ingenii percunctantes adjiciunt. Constat nimirum, ut inquiunt, quia in aqua ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti, quia de igne Sodomitico Lot justus evasit inustus, et futurus ignis, qui praeibit terribilem Judicem, 125.0665B| sanctis erit innocuus, et scelestos aduret, ut olim Babylonica fornax, quae pueros omnino non contigit, 605 neque contristavit, vel quidquam molestiae eis intulit, sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldaeis ministros regis, qui eam succendebant. Sed in aquae frigidae judicio non constare videtur, quod innoxii submerguntur, et aqua culpabiles supernatant, cum in cataclysmi judicio innocentes cum arca levantur, et noxii submersione perierint, et Aegyptii insequentes Hebraeos per mare Rubrum, respiciente Domino, in vigilia matutina per columnam ignis et nubis, submersi sint quasi plumbum in aquis vehementibus, et ne unus quidem superfuit ex eis. Et filii Israel super littus stantes viderunt Aegyptios mortuos; et infideles ac peccatores 125.0665C| terra sustinere non potuit, quando aperta est, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. Et Petrum fide fidentem aquae instabilitas se calcantem sustinuit: in fide vero dubitantem jam pene dimersum obsorbuit, quando eum Christi dextera allevavit. Et ipsius epistolae sententiam de figura baptismatis in arca diluvii exponentes Patres catholici dicunt, quia non aliis, sed ipsis aquis haeretici et mali Christiani ad inferna merguntur, quibus orthodoxi et justi quique ad coelestia regna sublevantur. Sed sciendum nobis est, ut beatus dicit Gregorius (hom. 26 in Evang.), « quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. » Et cum Paulus apostolus 125.0665D| dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt: quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. « Sed haec ipsa Redemptoris nostri opera (Greg., ibid.), quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. » Et idcirco Dominus quaedam de Scripturis per semetipsum dignatus est exponere, ut sciamus rerum significationes quaerere in his etiam quae per semetipsum noluit explanare. Unde in responsum accipiant, qui in divinis judiciis atque miraculorum signis experimentum 125.0666A| humanae postulant rationis, quoniam et justos continens arca, qua fidelium est designata Ecclesia, fides sanctae Trinitatis per incarnationem Jesu Christi aedificata, et omnes, de quibus dixit Dominus: Finis venit universae carnis: coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra (Genes. VI, 13), superfluente aqua operti, et non omnes submersi sunt, sed innoxii liberati, et puniti sunt noxii sicut scriptum est: Ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in arcam, propter aquam diluvii (Genes. VII, 7); et post paululum: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Et item: Et multiplicatae sunt aquae, et levaverunt 125.0666B| arcam in sublime a terra. Et post pauca; Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in 606 arca. Et item post pauca: Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae coeli. Et nubes una tenebrosa facta est Aegyptiis et luminosa Hebraeis, ut iterum scriptum est: Tollensque angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel (Exod. XIV, 20). Et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Et una eademque virga, extenta super aquas, quae erant quasi pro muro a dextris et a sinistris, filios Israel transduxit, sicut scriptum 125.0666C| est (Sap. X, 18), per aquam nimiam, et involvit Aegyptios in mediis fluctibus, ut ne unus quidem superfuerit ex eis, quos viderunt Israelitae mortuos super littus maris, quos respexerat Dominus in vigilia matutina, ut diximus, in columna ignis et nubis, et expandit nubem in protectionem suorum, et ignem ut luceret eis per noctem (Psal. CIV, 39), videlicet Christum, qui est columna lucis tenebras infidelitatis depellens, et lucem veritatis ac gratiae spiritalis affectibus humanis infundens, et per columnam nubis, qui est Spiritus sanctus; in quo baptismate typus baptismatis jam sicut et in diluvio monstrabatur. Adhuc addamus quia invocavit Elias nomen Domini Dei sui, et descendit de coelo ignis. 125.0666D| Invocavit et Elisaeus nomen Domini, et de aqua ferrum securis levatum est ad manubrium ligneum, et supernatavit aquis: gravior enim est ferri species quam aquarum liquor; advertimus igitur majoris esse gratiam quam naturam. De his omnibus beati Ambrosii sufficiat explanatio, ut colligi possit assimilatio, cur in frigidae aquae judicio unius fiat mersio, alterius sublevatio. Ait enim in libro de Sacramentis sive mysteriis (lib. II, c. 6): « Verumtamen, ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma; de quo baptismate audi quid dicat Scriptura, imo Filius Dei, quia Pharisaei, qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt; ergo baptismus consilium Dei est. » Et post paululum- « Quod mergis, solvitur 125.0667A| sententia illa: Terra es, et in terram ibis. Impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra. Possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat, ideo fons quasi sepultura est. » Caeterum, ut dicit Apostolus: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16). Et sicut in Patrum catholicorum dictis legimus, margaritum est sermo divinus, quod ex omni parte forari potest; et qui ad instructionem fidelium scripturarum testimonia profert, etiamsi aliter illa exposuerit, quam ea intellexerint per quos fuere prolata, 125.0667B| non est fabricator mendacii: salvo majorum intellectu, hinc dicam quod ex eorum verbis pro exiguitate ingenioli mei exsculpere conjiciendo posse suspicor. Sanctus Apostolus docet Rubrum mare, quod sub duce 607 Moyse patres nostri transierunt, baptismum Christi sanguine rubricatum, et ipse Moyses ducem Christum, qui nos per baptismum eduxit de Aegyptia servitute ad terram repromissionis, videlicet de peccati servitute, et mortis dominatione in libertatem gloriae filiorum Dei, et in regnum aeternae vitae, praefiguravit, sicut et petra per desertum consequens populum, qui nos in eremo istius saeculi mysteriis suis consequitur. Unde item dicit de baptismate idem Apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti 125.0667C| enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3). « Quid est, inquit Joannes Chrysostomus, in morte ipsius baptizati sumus? ut et ipsi moriamur, sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christi et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est, tametsi non eisdem ipsis. Quapropter non dixit, complantati morti, sed similitudini mortis, ipse namque carne et mortuus est et sepultus, nos autem peccato in utroque. » Quibus dictis colligi posse videtur ut consepultus Christo per baptismum in mortem, et liberatus per eumdem baptismum a morte, et per peccatum ad eamdem servitutem et mortem reversus: Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4 et 20). Complantetur similitudini mortis in aqua, ut aut noxius comprobatus, 125.0667D| velit nolit, quia saepe bona invitis praestantur, confiteatur, et per emendationis ac correctionis confessionem liberetur iterum a morte commissi peccati: aut innoxius Dei judicio demonstratus, inter peccati reos non teneatur a nobis, complantatus similitudini mortis in aqua. Mare quippe, sicut supra ostensum est, baptisma designans nihil in se mortuum retinet, quod, ut scriptum est, mortuos Aegyptios ejecit super littus. Ergo Aegyptius mortuus (Exod. XIV, 31), id est peccato obnoxius, quandiu negando in peccati sui morte manet, ab aqua invocatione veritatis, quae Christus est, sanctificata non recipitur, non tenetur. Veniat autem ligatus institis iniquitatum suarum foras de latebris malae conscientiae 125.0668A| confitendo, et per confessionem veritatis consepelietur in aqua, quasi quodammodo complantatus similitudini mortis verissimae veritatis, liberatus ab eadem veritate. Colligatur autem fune qui examinandus in aquam dimittitur, quia, ut scriptum est, funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Qui ob duas causas colligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium receperit, ne in aqua periclitetur, ad tempus valeat retrahi. Nam et Lazarus quatriduanus mortuus, per quem designatur quisque criminum mole sepultus, ligatus institis sepultus, et eisdem colligatus institis a sepulcro, Domino vocante, legitur egressus, et ipsius jussu a discipulis disligatus. Et hoc examinandus judicio 125.0668B| colligatus in aquam dimittitur, et colligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem colligatus judicio examinatur. Et item in sacra historia legimus quia venit Elias ad Jordanem cum discipulo 608 Elisaeo, et involuto pallio suo percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt ambo. Postea levavit Elisaeus pallium Eliae quod ceciderat ei, et veniens ad Jordanem percussit aquas, atque invocato Deo, Eliae divisit ac transiit. Recte enim per Jordanem fluxus nostrae mortalitatis exprimitur, quia et Jordanis Latine dicitur descensus eorum, scilicet Christianorum. Quia, inquit Gregorius (Moral. XXXIII, cap. 6), in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo 125.0668C| exprimitur, qui inter sacramentum baptismatis tenentur. Unde scriptum est in Job de antiquo hoste humani generis: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18). Quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Unde ac si pallio Eliae involuto aqua percutitur, et dividitur, et per eam transitus praeparatur, quando tales, ut praemisimus ex verbis sancti Gregorii, colligantur, et in aquam dimittuntur: et quasi aqua dividitur, cum aut quosdam aqua recipit, et innoxios ostendit, aut quosdam rejicit, et noxios esse demonstrat: et transitus praeparatur, cum aut quidam a reputatis 125.0668D| criminibus ad innoxios transferendi judicantur, aut a negatione sua rei inter criminum noxios declarato judicio deputantur. Nam et quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur, a dimittentibus secundum quemdam modum formae baptismatis Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur demonstretur, et tenebras ignorantiae nostrae illuminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et devotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, sicut sanctus Ambrosius in libro de Sacramentis 125.0669A| dicit (lib. II, c. 7), « Interrogatus es, Credis in Deum Patrem omnipotentem? dixisti, Credo, et mersisti, hoc est sepultus es. Iterum interrogatus es, Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? dixisti, Credo, et mersisti: ideo et Christo es consepultus; qui enim Christo consepelitur, Christo resurgit. Tertio interrogatus es, Credis et in Spiritum sanctum? dixisti, Credo. Tertio mersisti, ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio. Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur conditione humana, qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatus a Christo si Christum amaret, tum ille dicit, Tu nosti, Domine, 125.0669B| quia amo te (Joan. XXI, 17). Tertio dixit, ut tertio absolveretur. » Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est judicio examinandus, quousque inveniatur emendationis confessione probatus. 609 Et ad hoc assumamus sancti Ambrosii verba dicentis: « Denique, ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus, posteaquam in passione Domini lapsus videtur infirmitate conditionis humanae, qui ante negaverat, postea, ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo si Christum amaret. Tum ille dicit, Tu nosti, Domine, quia amo te: tertio dixit, ut tertio absolveretur. »
Et quoniam, sicut supra ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis 125.0669C| baptisma designans interpretatur rivus judicii quo princeps mundi mendax et pater ejus foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota investiganda invenerunt judicium aquae frigidae; in quo aquae frigidae judicio, ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini Dei majestatis intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae naturam humanam, per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam. Et ut in baptismate ab homine spiritus immundus, id est princeps hujus mundi ejicitur, ita et qui a diabolo, principe videlicet mundi hujus, per 125.0669D| peccatum reoccupatus, sicut scriptum est (Matth. XII; Luc. XI): Quia cum exierit ab homine, revertitur ad eum a bonis operibus vacantem, imo vacuum, cum aliis septem spiritibus nequioribus se, ab aqua invocatione divini nominis sacrata rejicitur. Quem hominem, non naturalem, sicut ex aqua et spiritu renatus est, et purgatum, non carnis depositione sordium, sed interrogatione et confessione conscientiae bonae in Deum, verum potius talem, de quo in Levitico (Levit. XXII, 3) scriptum est; sentit: Omnis, inquit, homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Non dicit, in quo fuit immunditia. Immunditia quippe 125.0670A| ejus in ipso est, qui mendacio contegit veritatem, et idcirco de stirpe sacerdotali: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9), et in Apocalypsi: Fecisti nos regnum Deo, et sacerdotes (Apoc. V, 10), ad ea quae consecrata sunt Domino accedens, quandiu immunditia ejus in ipso est, non poterit aquis invocatione Dei sanctificatis immergi, ut innoxius pareat, sed pereundus monstrabitur. Expurgate, inquit Apostolus, vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi (I Cor. V, 7). Ac si patenter dicat: Reputatum de crimine, atque negantem, quem idoneis testibus judiciario ordine comprobare nequitis, aut sacramento, aut Dei judicio expurgate, ne in medio vestri manens anathema, dicatur vobis: Anathema in medio tui, Israel, non 125.0670B| poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et item dicit Apostolus: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Unde Augustinus: « Nolite communicare, hoc est nolite consentire, et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, magis, inquit, et redarguite. 610 Duobus modis te non maculat malus, si non consentias, et si redarguas. Igitur arguendus est peccator, et si negaverit, et ordine judiciario comprobari non poterit, examinetur, ut probatus manifestus fiat, et reprobatus latere non possit. Deprehensus autem confiteatur et poeniteat, et non tenebitur fune peccatorum suorum, quo est illigatus, ut non mergatur, et lavetur aqua salutari perfusus lacrymis, et dimergantur ut Aegyptii, et qui corrupti 125.0670C| erant carnali corruptione coram Domino, sicut plumbum in aquis vehementibus (Exod. XV), et secundum prophetam, Projiciantur iniquitates ejus in profundum maris (Mich. VII, 19). Quia antea cum mendacio suo mergi ut ablueretur non poterat, donec confessione a se illud in profundum projiceret, et ablutus emergeret, qui ante confessionem sicut ferrum Elisaei premebatur aqua, usque dum invocatione divini nominis ad lignum rediit, ita nihilominus negans peccati pondere premitur anxia conscientia, usque dum pronuntians impietatem peccati sui Domino, in cujus ligno crucis omnium hominum, ut dicit Ambrosius, levatur infirmitas. Et hoc est diluvium quod et baptisma, quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur, 125.0670D| pridem quippe mortui negatione peccati. » Legat devotus librum dialogorum beati Gregorii (lib. II, cap. 23), et inveniet sanctimoniales non correctas, et pro incorrectione sua a sancto Benedicto excommunicatas, post mortem tempore communionis de sepulcris ab Ecclesia, quia non communicabant, exiisse, post reconciliationem autem se in suis sepulcris continuisse. Et pueri monachi corpus a terra teneri non potuisse (ibid., c. 24), quia Benedicti gratiam non habebat. Et vas vitreum (ibid., c. 3) signo crucis per Benedictum edito disruptum (lib. II, c. 28). Et iterum vas vitreum in ingens praecipitium saxorum molibus aspersum ejus jussione propter inobedientiam projectum, atque incolume reservatum 125.0671A| (ibid., c. 7). Et discipulum ejus Maurum super undas laci deambulasse (ibid., c. 6): ferrum autem de profundo laci Elisaei more per ipsum in manubrium revocatum fuisse. Et sicuti scriptum divinis paginis (II Mac. I, 20) continetur, sacer ignis absconsus, post multorum annorum curricula in crassam aquam versus reperitur, et eadem aqua super oblatum sacrificium versa divina potentia est igne consumpta. Sed et Gedeonis sacrificium (Jud. VI, 20) cum superfuso jure cujus abundantia solet ignis exstingui, per angelicum ministerium, igne etiam lambente petram, consumptum est. Et in unius ejusdemque elementi mysterio, et finis est vitiis, et origo virtutibus, operante Spiritu sancto in aqua sacri baptismatis. Haec diligens lector legat, et non 125.0671B| mirabitur in judicio aquae frigidae innocentes ab aqua recipi, nocentes autem non recipi, sicut et in aqua calida coquuntur noxii, innoxii vero reservantur incocti: quia et Christus, coelestis medicina Patris, verus humanae medicus salutis, invocatus a suis fidelibus, ut et medici carnis ipso inspirante solent, contraria 611 contrariis, calida frigidis, frigida calidis curat. Et in veteris synagogae unius ejusdemque seditione quosdam terra absorbuit, quosdam vero edax flamma consumpsit. Dumque caro innoxia Salvatoris aquis frigentibus tinguitur, opposita quondam noxiis romphaea ignea paradisi restinguitur. Sed et dispositione ipsius elementorum conditoris atque rectoris, uno eodemque sole lutum stringitur, caera liquatur. Haec dicta 125.0671C| sint, quia elementum instabile, in mergendo pro fide credentium quosdam recipit, quosdam autem non recipit. Sed et fervore elementi ejusdem quidam coquuntur, et quidam evadunt incocti.
Nec praetereundum quia legimus in Capitulis Augustorum fuisse vetitum frigidae aquae judicium: sed non in illis synodalibus, quae de certis accepimus synodis. Quod et quidam insulse dicunt propterea fuisse vetitum, quoniam quasi rebaptizatur qui in nomine Domini aquis immergitur. Sed hoc ibidem scriptum nequaquam reperimus. Nec nos etiam ignoramus quia beatus Ambrosius plura dicit baptismata, id est plura baptismatis annotat praeconia. Et sacri canones rebaptizationes omnibus, ut vitandae sunt, prohibent. Nemo tamen est pene fidelium, 125.0671D| qui se sine crucis signo, vel invocatione divini nominis, aquis etiam ad lavandum immittat, jubente Apostolo omnia agendum in nomine Domini, et non se illo baptizari putat baptismate, quo renatus est ex aqua et spiritu. Sermo enim, et opus Dei, cunctaque sacramenta divina, manna sunt, quod, sicut scriptum est (Sap. XVI, 20), habuit omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem, quodque sicut pro desiderio suscipientium quondam factum est in saporem gustantium, ita et haec pro devotione credentium fiunt causa ostensionum. Velut incarnatio Domini in ruinam et resurrectionem multorum est, et crux ejus pereuntibus quidem stultitia est, credentibus vero in salutem virtus Dei est, et praedicatio ipsius 125.0672A| aliis est odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam, et baptismatis sacramentum infidelibus ludificatio, fidelibus autem redemptio est. Sacramenta quoque altaris devote ad se accedentibus vita, indevotis judicium, sicut et panis vitam fortium roborat. parvulorum necat, et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat, et sol, qui ceram liquat, lutum stringit, sanis oculis lumen est, et lippientibus tenebrae. Utque venenum mors est homini, et vita serpenti, sic et istud judicium firmiter et rite credentibus ostensio veritatis. haesitantibus autem et dubiis error involvens esse dignoscitur - quoniam sicut Paulus dicit: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. II, 1), profecto, liquet, quia, exponente beato Gregorio, 125.0672B| fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt, quae etenim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Sic in hoc divino judicio, his de quibus antea dubitabamus divina ostensione monstratis, quae corporalibus oculis videre non possumus, oculis 612 fidei contemplantes credulitatem accommodare debemus, sicut Thomas antea dubitans, dum Dominum palpavit, aliud vidit et aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit; hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 26). Videndo ergo credidit, quem considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit. Ita et veritatem rei, de qua dubitamus, quia corporalibus oculis videre 125.0672C| nequibamus, divinae ostensioni credentes, veritatem, quae Deus est, laudare debemus. Haec autem dicimus, non quo quemquam reprehendamus, quia nec ibi scriptum est (Rom. XIV, 5) cur hoc judicium non debeat fieri, sed tantummodo dictum ne fieret, aut nostra, quasi sapientius prolata, quam alii invenire ex sanctorum documentis praevaluerint, sive praevaleant, defendere satagamus. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Tantum quilibet hoc caute provideat, ut a fide catholica et traditione apostolicae sedis non discrepet, sed quae sentimus humiliter proferentes, parati simus, si quis convenientius nobis ostenderit, sine contentione sano intellectui cedere et libentissime non modo consentire, quin etiam discere.
125.0672D| His ita se habentibus, si hujusmodi judicium, quod, ut audivimus, Carolus magni nominis imperator de suae vitae credulitate recepit, per consilium laicorum nobilium, consensu episcoporum, ac decreto regio (aliter enim non oportuerat) praefata femina de quibus reputabatur constat esse purgata, et maritali thoro non solum consensu nobilium laicorum, verum, ut audivimus, cum reconciliatione et benedictione episcoporum, restituta sive recepta, cur iterum causam in quaestionem reducamus, videre non possumus, dicente Domino: Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Et audiamus quod audivit ab illo ad eum, dicens: Magister, re spice in filium meum, ecce spiritus apprehendit illum 125.0673A| et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt; et Dominus: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? (Luc. IX, 38.) Hoc enim audivit, quia latenter isto dicto accusavit de impossibilitate apostolos, cum impossibilitas curandi interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur. Sic et nos, licet non auribus corporis, sed merito infidelitatis audiemus, si talia sine causa et ratione debita removemus, quasi quiddam fraudis in hoc judicio fuerit dubia Dei ostensio, et non infidelitas nostra. Si autem haec in judicio culpabilis apparuit femina, quare fuit recepta? Si inculpabilis, quare est causa remota? praesertim cum omnimodis sit credendum, quia si vicarius ejus, qui pro illa ad 125.0673B| judicium exivit, fuisset perustus, culpabilis judicata ad audientiam denuo noluisset accusator ipsius debere illam admitti. Unde nunc quoque tenendum est, quia sicut in baptismatis judicio, mendax et pater mendacii, per fidem et ora gestantium atque pro eis profitentium qui baptizantur, foras ejicitur, 613 ita et ab hac femina criminationis falsitas, fide et professione pro se mittentis vicarium, per ejusdem vicarii sui exsecutionem divino judicio sit expulsa, et ejus innocentiae veritas declarata. Nam si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est (I Joan. V, 9), qui ostensione virtutis suae nobis testificatur quid de hoc credere debeamus, de quo dubii ante ostensionem eramus.
INTERROGATIO VII. 125.0673C| Qui dicunt quod pro secrete facta confessione ab eadem femina, vicarius ejus de judicio incoctus evasit.
RESPONSIO. Sicut falsa pietate quidam, ut legimus, beatum Petrum defendere tentaverunt dicentem quia non novisset hominem, quem cognoscebat Deum, cum Veritas dixerit, Me negabis (Matth. XXVI, 34): ita isti majori etiam iniquitate, quia impia falsitate, veritatem, dum piam praedicant, fictam calumniantur, quae sic voluit feminam istam liberare, ut judicio illius credentes deciperet, cum scriptum sit (Sap. I, 5): Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Unde sanctus Petrus ad Simonem magum dixit, qui 125.0673D| se putavit emere posse gratiam sancti Spiritus, per quem virtutes operantur et signa, quique omne effugit fictum: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, in felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII, 23). Et, ut beatus dicit Gregorius, nihil simplex veritas per duplicitatem facit, scrutans corda et probans renes, et pertingens usque ad divisionem animae et corporis, compagum quoque et medullarum, et interiora cordis, et ut veritas, prope est invocantibus se in veritate, et jubet in veritate judicium facere. Quis enim invocavit Dominum, et deceptus est? In judicio enim justo fideliter invocatus neminem decipere potuit: quoniam justus est Dominus in omnibus viis suis, et 125.0674A| sanctus in omnibus operibus suis. Et catholici dicunt magistri de sacramenti purgatione, quia sicut ab illo cui perinde fit satis suscipitur, ita et a Domino judicatur. Et Paulus dicit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Et non est confessio, nisi fuerit cum corde et oris fassio, ut mens nostra concordet voci nostrae. Unde et in baptismo non mundat carnis depositio sordium, sed interrogatio ac confessio conscientiae bonae in Deum. Nam Petrus, quem Christum Filium Dei vivi confessus fuerat, Dominum esse sciebat, Deumque credebat, cujus discipulum se ore negabat, qui dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo; et: Qui me negaverit, negabo eum (Matth. X, 22). Et sicut legimus, non est 125.0674B| aliud negare se ipsius esse discipulum, sicut Petrus dixit Non sum, objicienti sibi quod ex discipulis hominis illius esset, nisi negare se esse Christianum. Quapropter 614 et sacri canones, inter lapsos de illis decreverunt, qui corde Christum crediderunt, et tormentis victi ore negaverunt. Et item scriptum est: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? (Rom. X, 14.) Quomodo, inquam, haec femina in judicio Dominum sibi adjutorem et liberatorem invocavit, in quem non credidit? Et si in Dominum fideliter credidit quem invocavit, verum, non fictum, et justum atque justitiam diligentem illum credidit, quem falli vel fallere non posse cognovit. Isti autem contraria dicentes, quid aliud dicunt, nisi falli vel fallere posse veritatem affirmant? obstinatiores daemonibus, 125.0674C| qui, ut Evangelium dicit, exiebant ab obsessis, confitentes eum, quia sciebant illum esse Christum (Luc. IV, 41).
Quod autem dictum est, quia ex hoc testis est etiam ipse qui confessionem feminae illius suscepit, miramur si verum esse aliquo modo possit: et hoc credere non auderemus, si talibus viris, qui haec nobis mandaverunt non credere auderemus; cum non perverse interpretari debere noverit quod in libro Levitico, relegit: Anima quae audit vocem juramenti et testis est, vel quae vidit aliquid et conscia est, et non indicat (Levit. V, 1). Ex quo accepit etiam ipsa peccatum ejus sine dubio. ut Origenes exponit, qui inique, aut egit aliquid, aut juravit. Hoc etiam secundum historiam nos aedificat, ne unquam in 125.0674D| peccatis alterius polluamus conscientias nostras, nec consensum male agentibus praebeamus. Consensum autem dico, non solum pariter agendo, sed etiam quae manifeste et illicite gesta sunt reticendo. Et si scivit, et propter secretam confessionem reticuit, quare, quod absit, sicut dicitur, ut judicium inde fieret obtinuit, vel consensit, non reverens sententiam legis pariter et Evangelii: Non tentabis Dominum Deum tuum? (Matth. IV, 7.) Quia si contra auctoritatem canonicam, quae ex legis et prophetarum atque Evangelii fonte, sancto Spiritu quo et illa sunt dicta promulgante, procedit, detrimentum honoris est agere, periculum non potest evadere, qui studet ipsi evangelicae veritati in tam maximis repugnare. 125.0675A| Et item scriptum est: Reddes autem Domino juramenta tua (Matth. V, 33). Si fidelitatem seniori suo promisit, quomodo huic illusioni contra illum consentire praesumpsit? Et si tunc inter duo pericula positus, minus de juramento negligere elegit, ut majus ne proditor confessionis fieret devitaret, quare ipsam confessionem nunc prodidit? cum scriptum sit: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, animi celat commissum (Prov. XI, 13), ac si patenter dicat: Qui animi non celat commissum infidelis est. Et Paulus dicit fidelibus: Quae pars fideli cum infidele? (II Cor. VI, 13.) Plura hinc dici poterant, sed nobis non convenit. Onus enim suum unusquisque portabit. Haec autem breviter diximus, non ut credere vel credi ab aliquo 125.0675B| hujusmodi derogationi de quocunque sacerdote velimus, sed ut nos quatenus hinc responderemus per nomen Domini obtestantibus designemus, hoc nefas proditionis atque duplicitatis, et magnopere nobis esse vitandum, et 615 in omnibus profecto hominibus detestandum.
INTERROGATIO VIII. Huic autem dicto quod aiunt quidam, quoniam intentio illius feminae fuit de alio ejusdem nominis fratre suo, quando vicarium suum in judicium pro se misit, et idcirco se in judicio isdem vicarius ejus non coxit.
RESPONSIO. Quasi judex omnium quae geruntur, qui novit omnia 125.0675C| etiam antequam fiant, tali errore seduci potuerit, componere possumus quod Petrus in quarto libro Dialogorum a beato requisivit Gregorio: « Quidnam est, inquiens, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extrahuntur e corpore? Cui beatus Gregorius referens de duobus Stephanis, quia non isdem Stephanus, qui adductus judici ad loca inferni fuerat, jussus adduci exstiterat, sed Stephanus alter ferrarius: et illo reducto, Stephanus ferrarius, qui adduci fuerat jussus, adductus est. « Hoc, inquit beatus Gregorius (cap. 36), quotiescunque fit, si bene perpenditur, non error sed admonitio est. Superna enim pietas ex magna misericordiae suae largitate, disponit, ut nonnulli etiam post exitum repente ad corpus redeant et tormenta inferi, quae 125.0675D| audita non crediderant, saltem visa pertimescant. » Et post narrationem de Stephano, qui adductus et reductus et postea iterum ad tormenta perductus fuerat, subdidit ( ib., in fine ): « Qua de re colligitur, quia ipsa quoque inferni supplicia cum demonstrantur, aliis haec ad adjutorium, aliis vero ad testimonium fiant, ut isti videant mala quae caveant, illi vero eo amplius puniantur, quo inferni supplicia nec visa et cognita vitare voluerunt. » Sic et Deus ex scriptura veritatis nobis demonstrat, quod ad correctionis cautelam nobis proficiat, aut ex retributione justitiae ad gravius delinquendum in cumulum damnationis excrescat. Scriptum est enim in libro Regum, dicente Michaea propheta: Vidi Dominum 125.0676A| sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus, In quo? Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis, egredere, et fac ita (III Reg. XXI, 19). Quid sit astare malignum spiritum Domino, et quid sit quod interrogasse malignum spiritum Dominus dicitur, et qualiter loquatur Deus ad malignum spiritum, et malignus spiritus ad Deum, beatus exponit Gregorius (Moral. XI, cap. 4) in Moralium libris devotioni 125.0676B| lectorum notissimis. Sequitur in historia libri Regum: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum 616 tuorum qui hic sunt. Et Dominus locutus est contra te malum. Et post aliquanta: Unus autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel, id est Achab, inter pulmonem et stomachum. Et paulo post, et mortuus est vespere, et completus est in eo sermo Domini per manum Michaeae prophetae, de quo antea locutus est idem Achab ad Josaphat regem Juda quaerentem prophetam Domini. Remansit, inquit Achab, vir unus per quem possumus interrogare Dominum, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Videlicet quoniam vera illi dicebat, et ideo odiebat eum, diligens mendaces 125.0676C| ministros, et sibi impios; unde scriptum est (Prov. XXIX, 12): Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habebit impios. Qua de re timendum est regi, et cunctis mendacio credere volentibus, quasi Deus aut falli potuerit, aut fallere quemquam in se recte credentem in judicio velit, aut indebita misericordia in crimine consistenti, atque crimen ipsum neganti, et se tentanti debeat misereri, qui etiam pauperi in judicio vel sub obtentu pietatis misereri prohibuit, ne propter alia perpetrata peccata, de quibus non satisfecerunt Domino, ex retributione justitiae, a mendace spiritu seducantur, ut intereant, et in alium laqueum decepti cadant, sicut de quibusdam Paulus dicit: Quoniam cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, 125.0676D| aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua, mercedem erroris sui in semetipsis recipientes: et quoniam non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; et ad Thessalonicenses (II Thess. II, 10): Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt ad hoc ut salvi fierent, idcirco immittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio, quatenus judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Unde sanctus Augustinus in tertio libro de Trinitate (cap. 7), loquens 125.0677A| de praestigiis a magis Pharaonis Moysi resistentibus factis dicit, « Intelligi, inquit, datur, ne ipsos quidem transgressores angelos, et aerias potestates, in imam istam caliginem, tanquam in sui generis carcerem, ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem, vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi, a quibus fiebant Dei veritate damnandi: vel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae auctoritate sunt prodita: vel ad exercendam, probandam, manifestandamque justorum 125.0677B| patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia Job cuncta quae habebat amisit, et filios, et ipsam corporis sanitatem. » Quidquid angeli transgressores mali faciunt, non ipsis servit ad nutum creatura corporalis, sed Deo, 617 a quo datur potestas. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiem, sed Deo potius a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua, et ignis, et terra, ut faciant inde non quod volunt, sed quantum finitur. »
INTERROGATIO IX ET RESPONSIO. Sed concedamus ut fraus in judicio fuerit operatione diaboli, qui licet perdiderit angelici spiritus 125.0677C| gloriam, sed non amisit naturae subtilitatem, et permittente Domino, aut pro infidelitate non recte credentium, aut pro purgatione fidelium, ut Judam plenum iniqua voluntate Christo communicantem strangulavit, et Paulum post tertii coeli raptum colaphizavit, ad maxima exercenda occulto, sed nusquam injusto, permittitur divino judicio, sicut per magos Pharaonis multa acta sunt, quae Moyses propheta Domini fecerat. Et ad probationem Job aera sunt commota, ignis de coelo aerio oves puerosque consumpsit. Et Antichristus per se suosque ministros multa operaturus est, ita ut in errorem inducantur etiam si fieri potest electi. Et per Pythonissam species Samuelis ostensa est. Et in libro Dialogorum, scribente sancto Gregorio, legimus (lib. XI, c. 10): 125.0677D| « Quia de invento idolo, et ad horam casu in coquinam projecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne ejusdem coquinae aedificium consumeretur ostendit: cumque jactando aquam et ignem quasi exstinguendo perstreperent, pulsatus ab eodem tumultu vir Domini Benedictus advenit, qui eumdem ignem in oculis fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem inflexit, et eos, quos phantastico reperit igne deludi, revocavit fratres ad oculos suos, ut et sanum illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas, quas antiquus hostis finxerat, non viderent. » Et in Petri Itinerario de Clementis patre legitur, quod ut a fidelibus interficeretur, 125.0678A| a Simone Mago, quem deseruerat, unguento perunctus, ejusdem Simonis imaginem omnium oculis referebat, solus Petrus eum qui erat intuebatur, et orans discipulos ad eorum oculos revocavit, et deluso phantasmate intuentium obtutibus speciem propriam reddidit. Sed et in Vita Joannis monachi quondam parentes filiam suam operante daemone equam esse cernebant. In Evangelio quoque legimus de duobus discipulis cum Christo pergentibus ac dubitantibus, quia oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Quod impedimentum in oculis eorum non incongruenter accipimus a Satana fuisse, ne agnosceretur Jesus: sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata, removeri intelligatur 125.0678B| impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Sic et non mirum, si in judicio, 618 exigente incredulitate haesitantium atque in fide dubitantium, talia permittat Dominus fieri, qui talem se exhibuit in oculis dubitantium foris, qualis habebatur apud eos intus: quod factum est in eorum oculis, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus. Sicut et beatus Gregorius de Maria dicit (hom. 25 in Evang.): « Quae Dominum quaerebat, quem resurrexisse minime credebat; sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, cumque illi et amor ostenderat, et dubietas abscondebat. » Et praefatis duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent 125.0678C| non ostendit. Hoc ergo egit foras Dominus in oculis corporis, quod apud eos agebatur intus in oculis cordis. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore, qualis apud eos erat in mente. Et sanctus Augustinus in libro de Doctrina Christiana (lib. XI, c. 10): « Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad consultationes et pacta quedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, aruspicum et augurum libri. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibuscunque rebus suspendendis atque illigandis 125.0678D| (ibid., c. 24). Quae omnia tantum valent, quantum praesumptione animorum: quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt; quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis cruciantis sollicitudinem mortiferae servitutis. Non enim quia valebant animadversa sunt, sed animadvertendo atque signando factum est ut valerent. Et ideo diversis diversa proveniunt, secundum cogitationes et praesumptiones suas. Illi enim spiritus qui decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones ejus viderint. » Et venerabilis presbyter Beda in Commento libri Samuelis dicit (lib. IV, c. 8): « Si quem vero movet, quomodo mulier arte daemoniaca prophetam 125.0679A| post mortem inquietare et suscitare potuerit, sciat pro certo, aut falsam tunc umbram quaerentibus ostendisse diabolum, aut si vere Samuel exstitit, tantum in his agendis licere diabolo, quantum Dominus permiserit. Nec mirum pro quibusdam secretioribus causis talia maligno spiritui permitti, cum et Salvatorem constituerit in pinnam templi, et Job petierit acceperitque tentandum. Quod si phantasiam potius immundi spiritus fuisse quod apparuit credimus, neque hoc turbare debet quomodo talis vera et prophetica narrare potuerit. Novimus enim diabolum multa saepe futura, quae ab angelis sanctis didicerit, praescire vel praedicare posse: sed eo minus illius dictis auscultandum, quo cuncta quae loquitur agitve apud homines, seducendi 125.0679B| studio facit. » Quod ne eveniat per insidias daemonum, 619 monente Apostolo resistamus diabolo, fortes in fide, quae vincit mundum, et per quam sancti vicerunt regna (Hebr. XI, 33), et de qua firmiter credentibus dicitur: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX, 29). Et Apostolus: Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac. I, 6). Et si ad probationem fidei nostrae acciderit (utile est enim, etiam sanctis, tentationum flammis examinari, ut vel tentati quia fortes fuerint appareant, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint, accipiant et ipsi coronam vitae), de divinis non causemur judiciis, quae interdum occulta sunt, sed nunquam injusta. Nec mirum videri debet, si in hujusmodi judicio calliditate diabolica fraus 125.0679C| quaecunque Deo permittente intervenit, cum et aqua baptismatis in se fidelis, ut Ambrosius dicit, est in aliquibus et aqua mendax. Non sanat baptismus perfidorum, non mundat sed polluit: unde et secundum decreta canonum, et sancti Innocentii, atque aliorum pontificum Romanorum, in nomine sanctae Trinitatis ab haereticis baptizati per manus impositionem gratiam Spiritus sancti accipiunt: non autem in sanctae Trinitatis nomine baptizati baptizari jubentur. Sed nunquid, quoniam fraus reperitur in baptismo haereticorum, baptisma non probabitur catholicorum? et si fraus invenitur in judicio propter fidem incredulorum, lex purgationis abjicietur a consuetudine credulorum? Sicut enim privata vel fraus publica semper est punienda, ita ut scriptum legimus, consuetudo 125.0679D| quae publicis utilitatibus non impedit, pro lege est retinenda. Quapropter, si et in hoc judicio per quodcunque ingenium fraudulentia reperitur, duplicata judicii ultione, sive pro peccati admissione, sive pro infideli illusione, causa in quaestionem ratione docente reveniat.
« Sed et de sacramenti purgatione in sancti Gregorii epistola ad Secundinum episcopum Taurominitanum legimus (lib. VIII, epist. 32), quod Leonis Chartularii femina, quae relicto eo pro fornicationis crimine religiosam vestem induerat, ab ipso sibi praestito sacramento quoniam post initum conjugium in adulterii culpam lapsus non fuerit, inconsulto episcopo ad virum suum redierat, et idcirco 125.0680A| cum familia sua fuerat excommunicata. Unde idem sanctus papa decrevit, ut mox ejus absolveretur familia. Et si manifeste constaret quia conjugi suo eadem femina dicere nihil potuerit, sed insuper suspicio ipsius per sacramentum fuerit amputata, atque post hoc sua ad eum sponte reversa, ut et in ea censura temperaretur judicii, nec longo jam tempore privaretur communione. » Et item ad Candidum abbatem (lib. VII, epist. 17): « Denique ut ad satisfactionem posset omnino sufficere, fecimus ut etiam dato corporaliter sacramento firmaret nihil se in fraude versatum, aut aliquid occultasse, sed omnia integre prodidisse. Cui rei si quis, quod non credimus, contrariam afferre quoquomodo tentaverit voluntatem, 620 ille quidem reum se ante Deum 125.0680B| esse noverit, qui nititur ea, quae utiliter sunt finita, rescindere: nam eidem decisioni, transactionique nihil se derogare cognoscat. » Et ad praejectam (lib. VII, ind. 11, epist. 60): « Valde, inquit, ecclesiasticae est moderationi conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari. » De qua sacramenti purgatione saepe audivimus, quia plures in eo fraudem facere solent, cum ingenio jurantes, sed potius pejerantes: quia, sicut legimus, ita sacramentum a Deo dijudicatur, sicut ab eo, cui per id satisfieri solet, in fide recipitur. Sed et in eadem sacramenti purgatione fraus facta, quin potius perjurium factum detegitur, sicut et in judicio diabolica astutia et permissione divina, evenire posse a nobis non denegatur. 125.0680C| Et de juramento doloso in Regum libris, et Machabaeorum, atque in Propheta de sacramento regi facto infideli, quae non impune cesserunt, invenimus, unde supra nos sufficienter dixisse putamus. »
INTERROGATIO X. Quarto capitulo nobis petimus remandari, si haec causa, unde judicium factum audivimus, et quidam etiam vidimus, in judicium fuerit revocata, qualiter idem debeat canonice ordinari judicium, et utrum de secreta confessione, ut dicitur, commissa episcopis, vel in judicio porrecto libello, eadem femina debeat judicari: vel si acciderit ut eumdem libellum coacta porrigat, aut eidem invita subscribat, 125.0680D| si per hujusmodi commentata maritali toro legaliter valeat removeri.
RESPONSIO. Quod et si in hoc, ut supra diximus de quo loquimur judicio evidentibus indiciis fuerit demonstratum, sicut sanctus Fabianus papa et martyr constituit, ordinetur judicium. « Quoniam, inquiens (epist. 11), in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est, judices electos, et accusatores, ac defensores, et testes. » Quia sicut Leo scribit ad universos episcopos per Caesaream et Mauritaniam constitutos (epist. 91): « Neminem possumus judicare, nisi in praesentia positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae possit subjacere sententiae. » 125.0681A| Et sanctus Augustinus in libro de Poenitentia (hom. L): « Plerumque autem boni Christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam, non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione quemquam prohibere non possumus, quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo, sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi 621 utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam hic Paulus breviter insinuasse intelligetur, cum quibusdam 125.0681B| talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad haec similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis (I Cor. V, 9), et reliqua. « Et item: « Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec quidem cibum sumere. » Sed sciendum est, quia eam nominationem hic Apostolus intelligi voluit, quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur. Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur. Noluit enim in homine judicari ex arbitrio suspectionis, vel etiam extraordinarii usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, 125.0681C| sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Et in concilio Toletano (conc. Tol. VI, can. 11): « Dignum est ut vita innocentis non maculetur pernicie accusantium. Ideo quisquis a quolibet criminatur, tam accusatus quam accusator praesententur, atque legum et canonum sententiae exquirantur, ut si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem quisquam non judicetur, nec condemnetur. » Et in Carthaginensi concilio (conc. Afr. cap. 95): « Quaerendum est in judicio cujus conversationis et fidei sit is qui accusat, et is qui accusatur. » Item in eodem (cap. 98): « Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. » Et sanctus 125.0681D| Cornelius papa et martyr, beatusque Felix Romanus pontifex, et omnes illius sedis pontifices decreverunt, ut caveant judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, et etiam rationem pro actione in praesentia fratrum dabunt, exceptis designatis causis quas singillatim leges Ecclesiae exprimunt, sicut et leges publicae modum certum denominant, quo absentes judicio debeant condemnari, id est, ut si tam famosissimum crimen sit, et in crimine famosissima persona, ut neque testes ad convincendum necessarii habeantur, nec ipsius indigeatur praesentia, sicut Ambrosius in Epistola ad Corinthios dicit: « Judicis, inquiens, non est sine accusatore damnare, quia et 125.0682A| Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. Ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2). Cognito opere isto, pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis: omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant; publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, id est, absens facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum qui hoc admisit (ibid., 3). »
622 Et quoniam alterius est loci et temporis demonstrare, quibus et quantis aliis modis secundum leges ecclesiasticas absentes possint et debeant judicari, 125.0682B| quod nunc ad rem pertinet, quodque Valentina synodus sequens Romanam Ecclesiam demonstravit, in medium devocemus, videlicet (can. 4): « Ut si quis se reum, vel veri confessione, vel mendacio falsitatis pronuntiaverit, neque enim, inquit, absolvi potest, qui in seipso dixerit mortis causam, quae dicta in alium puniretur, cum omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit. » Quod in Ecclesia, nec de secreta confessione, nec per alium potest fieri: quanto minus per sacerdotes, quibus non licet sibi confessa publicare peccata, nisi per illum ipsum qui peccatum commisit, id quod male egerat fuerit propalatum? De quo etiam providere quantum potuerit debet episcopus, ad cujus hoc curam noscitur pertinere, ut non errore seductus, aut timore coactus, 125.0682C| quisquam mendaciter in se dicat, unde vel se, vel Ecclesiam laedat, quia inde etiam est decretum, ut extorta confessio, vel coacta subscriptio, nihil vigoris obtineat, B. Alexandro martyre glorioso, et post B. Petrum quarto apostolicae sedis pontifice judicante (epist. ad omn. orthod.): « Si ab hujusmodi, inquit, personis, quod omni est Christiano nomini inimicum, quaedam Scripturae quoquomodo per metum, aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae vel roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium aut nocumentum provenire censemus, neque ullam eis infamiam vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis, unquam, auctore Domino, et sanctis apostolis, eorumque successoribus, sustinere 125.0682D| permittimus. Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante qui ait: Ex corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemiae (Matth. XV, 19), et caetera quae sunt ad haec pertinentia. » Et item: « Amplius autem respicit Deus ad cogitationes, et spontaneas voluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem, aut per necessitatem fiunt. Confessio vero non extorqueri debet in talibus, sed potius sponte profiteri. Pessimum est enim de suspicione aut extorta confessione quemquam judicare, cum magis inspector cordis sit Dominus quam operis, et potius requirit cogitationes puras, et voluntates bonas, quam verba mendacia. » Talis enim in Ecclesia fieri debet ab illo qui peccavit 125.0683A| confessio, sicut scriptum est: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Prior, inquam, ut et vocem accusatoris diaboli, et faciem Domini in confessione praevenias, ut justificeris, non ut condemneris: quia ipsa etiam ecclesiastica excommunicatio, non aeternaliter poenalis, sed temporalis est atque medicinalis, tantum ut convertatur peccator ad illum, et vivat, qui non vult mortem peccatoris, sed vitam (Ezech. XVIII, 23). Et iterum scriptum est: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Isa. XLIII, 26). Unde Hieronymus: « Ex malis verbis dubium non est quod damnetur a Deo homo qui ea protulit: justificari autem ex bonis verbis nullo modo potest, nisi de intimo cordis ea recta intentione proferat. Bona etiamsi sint, et non recto studio fuerint 125.0683B| prolata, justificare loquentem non poterunt, sicut nec Caiphas 621 interpretando justus inventus est, qui dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Illa ergo verba justificant loquentem, qui bona quae ore profert medullitus corde retinet, et sancta intentione profert. In verborum enim pondere operatio consistit vitae humanae: quia, ut Salomon ait: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). » Et capitulis Augustorum decernitur: « Ut qui timore compulsus servum se esse extra judicium dixerit, nullum praejudicium libertatis incurrat, donec judicio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit, praesente judice obtineat, aut si servus convincitur, statim Domino reformetur.
125.0683C| Debent nimirum episcopi, videlicet judices animarum, magnopere providere, et saeculi hominibus intimare, ne in accusandi, vel testificandi, aut judicandi negotio, quasi sub praetextu futurae confessionis ac poenitentiae, suggestio diabolica latenter eis subripiat, dicens non verbo, sed hortamento, cuicunque post concupiscentiam cordis sui ire desideranti: Intende, inquit diabolus, ut compleas quod desideras, ne de eo vincaris quod coeperas: melius tibi est postea poenitentiam agere, quam victum dehonestari. Testificantibus autem suggerit: Ingenium potestis capere, ut ita pareat quod dicitis verum esse. Judicibus vero diabolus saepe suadet, ut dicant: Quomodo possum aliter? sicut audio 125.0683D| judico. Unde audiant, et exaudiant quae scripta sunt: Vae vobis qui justificatis vos coram hominibus, Dominus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15). Et: Si oculus tuus, id est intentio tua, simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Et: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). Et: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 6). Et legant quod dicit sanctus Hieronymus in commentario Matthaei: « Falsus, inquiens, testis est, qui non eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. » Quanto magis qui illa dicit quae dicta non sunt? Et tali cogitationi, quam diabolus, sive prave intendentibus, sive testificantibus, sive judicantibus, de obtentu poenitentiae proponit, quod idem sanctus Hieronymus in eodem libro dicit, opponant. 125.0684A| Ait enim de Juda: « Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 3, 4). Avaritiae magnitudinem [ al., magnitudine] impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque, licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis peccaverunt qui emerant sanguinem justum, et offerendo pretium ad proditionem discipulum provocarunt? At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis argenteis 125.0684B| in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit (ibid., v. 5). Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti: sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in Psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7), ut non 622 solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit. » Timeamus omnes hanc veram sententiam, caveamus hanc perniciosissimam erga deceptionem nostram diabolicae malignitatis astutiam, qua fraudulenter diabolus etiam sub poenitentiae spe nos deludit, et ex consilio nos in culpa ligat, quod 125.0684C| cum ab statu justitiae peccando concidimus, plerumque simul et in laqueum desperationis cadimus, et a radice spei funditus evellimur. Hinc est quod per prophetam Dominus, non tam praecipitationum prava quam delictorum studia reprehendit dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jer. IV, 4). Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jer. XXI, 14). « Quoniam igitur a peccatis aliis, ut dicit beatus Gregorius (Pastor. lib. III, cap. 33), differunt peccata quae per consilium perpetrantur; non tam Dominus prava facta quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, 125.0684D| saepe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Et ipse in cathedra pestilentiae sedet, qui tanta iniquitatis elatione extollitur, ut implere malum etiam per consilium conetur. Hinc ergo colligant qui in culpa se etiam per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii sed principes fiunt. » Cavenda est etiam callidi hostis versutia, qui mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit, et ei spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Modo enim aliorum facta graviora, modo ei verecundiam de promissione sua, quam prave adimplere promiserat, opponit: modo nihil esse quod perpetratum 125.0685A| est, modo misericordem Deum loquitur, modo utilitatem, vel quodcunque emolumentum aut gratiae vel honoris corruptae menti objicit: modo malum aliud, quod de malo minori excludi potest, ostendit, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur, ut dum per haec decepta mens ducitur, a malo coepto non revocetur, et ab intentione poenitentiae suspendatur: quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. Saepe etiam speciali malo duplicium corda ingenio artis antiquae pervertit, ut dum perversa et duplici actione caeteros fallunt, quasi praestantius caeteris prudentes se esse glorientur. Et quia districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri 125.0685B| exsultant, de quibus propheta dicit: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Soph. I, 16), quia ira extremi judicii humana corda, et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Attendant et accusatores forte innocentium, et testes dolosi, et judices, quod eis dicitur: Vae his qui condunt leges iniquas, scribentes injustitias (Isa. X, 1). Et quod per Susannam dicit violenta passio illata 623 ab injustitia: habet enim vocem suam, sicut et misericordia, de qua scriptum est, Absconde eleemosynam, id est misericordiam, in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te (Eccli. XXIX, 15). Ait enim violenta passio, illata, sicut diximus ab injustitia, Deus 125.0685C| aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu nosti quoniam falsum testimonium tulerunt adversum me, et ecce morior, cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me (Dan. XIII, 42, 43). Exaudivit autem Dominus vocem ejus, et reddidit presbyteris, qui erant constituti judices populi in anno illo, et falsum tulerunt testimonium, juxta quod malum egerant erga proximum, qui interfecti sunt. Et attendentes, quia multi praesentaliter etiam corpore moriuntur, ut Ananias et Saphira, et qui communicantes, ut Paulus dicit, non discernunt corpus Domini (I Cor. XI): multi autem in corpore vivunt, sed pro actu malo sunt anima mortui, sicut illa de qua scriptum est: Vivens mortua est (I Tim. V, 6): semper autem anima 125.0685D| quae peccat moritur, et perseveranter peccantes duplici contritione conterentur, quando ponentur sicut clibanus ignis, et induentur sicut diploide confusione sua, cum perdentur corpore et anima in gehenna. Haec dicimus non tollentes justa judicia, sed timentes ne judicemus scientes injusta, non prohibentes testificari vera, sed refugientes mendacia.
Sed et quia superius, et ex aliorum institutione doctorum, sufficienter ordinem diffinitionis de causa unde agitur ex decretis beati Gregorii demonstravimus, adhuc non piget ostendere quem modum in inquisitione et diffinitione hujusmodi quaestionis debeamus tenere. Ait enim, si de causa post initum conjugium agitur, ad Adrianum notarium (lib. IX, 125.0686A| epist. 44): « Agathosa, inquiens, latrix praesentium questa est maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum. Quod quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere, experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit. Et si hoc repererit, et illum in monasterio permanere provideat, et hanc, sicut promisit, mutare compellat. Si vero nihil horum est, nec quoddam fornicationis crimen, propter quod viro licet uxorem relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus est, reddere omni 125.0686B| debeas excusatione cessante. Nam excepta fornicationis causa, virum uxorem relinquere divina lex nulla ratione concedit: quia postquam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. » Et quia una lex viri et uxoris hinc constare dignoscitur, demonstrat in epistola, quam supra posuimus, ad Secundinum episcopum Taurominitanum (lib. VIII, epist. 32): « Praesentium, inquiens, portitor Leo Chartularius ad nos veniens indicavit, uxorem suam, quae relicto eo pro fornicationis crimine, quo vehementius stimulatam aiebat, atque ob hoc religiosam vestem induerat, culpabilem nullatenus 624 exstitisse, neque post initum conjugium in fornicationis culpam collapsum: adjiciens 125.0686C| quoque quod eidem uxori suae districtissima sacramenta praebuerit, insontem se ea de re, unde illam mordebat suspicio, permansisse, et idcirco propria eam sponte ad se reversam. Sed quia communione illam cum familia sua pro hoc solo a fraternitate vestra privatam asserit, quod ad eum clam postpositis vobis redierit, volumus ut familia quidem ipsius sacram communionem recipiat, et dominae eam culpa in hujus afflictionis poena diu non teneat. De ipsa vero, id est de uxore praedicti portitoris, hoc vos observare necesse est, ut si manifeste constat, quia contra conjugem suum dicere nihil potuit, sed insuper suspicio ipsius, praestito ut edocti sumus sacramento, amputata est, atque post hoc sua ad eum sponte reversa est, et in ea quoque ita temperanda 125.0686D| est censura judicii, ut longo jam tempore communione minime privetur. »
INTERROGATIO XI. Et quia maritus a conjuge, vel uxor a marito, per scripturam secretae confessionis se non possint disjungere, sicut episcopus ab ecclesia sibi commissa, vel gradu, aut quilibet in ordine ecclesiastico, ab officio se non praevalet si voluerit removere, sicut auctoritate ecclesiastica supra studuimus demonstrare.
RESPONSIO. Neque libello secretae confessionis porrecto publicae poenitentiae quisquam debet submitti, nec per 125.0687A| scripturam directam, vel ab alio porrectam, valet condemnari, sed unde publice debet judicari, publice et in praesenti positus debet aut convinci, aut confiteri. Ad Nicetam Aquileiensem episcopum scripsit magnus Leo papa dicens: « In praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, justae potest subjacere sententiae: quia contrarium est rationi, eorum illos cernere poenas, quorum non valent nescire causas. » Quem etiam ordinem judicandi demonstrat Scriptura divina, dicentibus de criminata accusatoribus in judicio praeparato: Mittite, inquiunt, ad Susannam filiam Helchiae uxorem Joachim, et miserunt. Et venit cum parentibus et filiis (Dan. XIII, 29, 30). Et post datum testimonium, condemnaverunt judices eam ad mortem (ibid., 41): qua liberata, 125.0687B| veritate eam liberante, puniti sunt falsi testes juxta quod malum in proximum egerant. Sed et deprehensa in adulterio, oblata corporali praesentia, non per alienum testimonium vel scripturam, quod ecclesiasticae et Romanae prohibent leges, est accusata: cujus etiam confessio subinnuitur, cum ei a Domino dicitur: Nemo te condemnavit? et illa: Nemo, Domine (Joan. VIII, 10). Pilatus quoque de Domino, tanquam latrone comprehenso atque ligato, per cohortem, sicut Augustinus dicit, legitimo ordine potestatis servato, et per ministros Judaeorum, et ab Anna Caiphae, atque a Caipha in praetorium sibi transmisso dicit: Obtulistis mihi hunc hominem (Luc. XXIII, 14). Quemque audiens esse de potestate Herodis, remisit eum ad 125.0687C| 625 illum, docens nos de saecularibus saecularium Christiana et justa exspectare judicia, et tunc Ecclesiastica videlicet medicinalium judiciorum malagmata debere infirmis imponere, hoc idem Apostolo demonstrante, quando adhuc inter infideles conversabantur fideles. Jam delictum est, inquit, inter vos, quia judicamini apud extraneos, et non apud fratres. Saecularia igitur judicia si habueritis inter vos, contemptibiles qui sunt in Ecclesia constuitite ad judicandum (I Cor. VI, 1 et 4). Unde Gregorius in Regula pastorali: « Ut saltem terrenis negotiis inserviant, quos dona spiritalia non exornant. » Et Augustinus in Enchiridio: « Cum sint talia judicia fieri necessaria, non vetari, sed apud fideles debere judicari demonstrat. » Et Ambrosius: « Quia ergo sunt, inquit, 125.0687D| sapientes fratres, aliqui horum eligantur ad judicandum, quorum judicium veretur mundus. Magnus enim pudor est, si inter eos qui dicuntur Deum cognovisse, non invenitur qui examinare possit judicium. Quomodo enim homicida poenitens pacem sumet Ecclesiae, antequam cum litigantibus pacificetur? Quomodo indulgentiam accipere poterit discors, antequam charitatis glutino uniatur? Quomodo rapax dignos poenitentiae fructus aget, antequam juxta David judicium, et Zachaei exemplum, aut emendando, aut satisfaciendo, placationis hostiam offerat qui rapinis crudeliter insudavit? Vel quomodo solvetur conjugium, nisi decernentibus Christianis legibus, quibus fuerat auctore Domino copulatum, 125.0688A| vel quia non initum, sed magis usurpatum contra Christianas leges fuerat, exstiterit demonstratum? » Et hoc quomodo ordinabiliter fieri poterit, nisi legibus humanis ab eo inspiratis, per quem conditores legum justa decernunt? Unde sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem (epist. 10): « Si, inquit, quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? » Ut alibi scriptum est relegentes: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21), Caesari quidem nummum, tributum, 125.0688B| et pecuniam, honorem debitum, quandiu ipse Dominum fideliter honoraverit, et vectigal, Deo autem decimas, primitias, oblationes, ac victimas, atque continuam servitutem: quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro, et Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem. Et sanctus Augustinus in Sermone sexto Evangelii Joannis: « Noli, inquit, dicere quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni? per jura regum possidentur possessiones. » Sic et per legalia judicia, justa, quoniam Christiana, saecularium negotiorum dirimendae sunt quaestiones. Et de libello, vel secreta confessione, idem decernit Leo, inquiens (epist. 86), universis episcopis per Campaniam, Samnium, et Picenum, salutem: « Magna indignatione commoveor, 125.0688C| et multo dolore contristor, quod quosdam ex vobis comperi apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos. » Et post aliquanta: « De poenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libellis 626 scripta professio publicetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt non timeant publicare, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione 125.0688D| percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedat. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. » Hinc colligant quique, si canones sacri jubent excommunicare episcopum, quandiu non communicaverit illi, quem sibi dicit crimen secrete fuisse confessum, utrum debeat aut audeat aliquis de secreta confessione, sive per libellum sive per verbum credita, quemcunque publicae poenitentiae legibus subdere, quanto minus conjugium legaliter initum sine certa et manifesta ratione dissolvere: cum idem Leo ad omnes episcopos per universas provincias 125.0689A| constitutos terribiliter intonet dicens (epist. 1): « Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. »
INTERROGATIO XII. Quinto capitulo nobis rescribite, ex auctoritate Scripturarum, et traditione Patrum, de stupro, atque aborsu quae scripta contineantur, cum auctorum nominibus et designatione librorum, ut scire possimus, utrum tali modo, sicut dicitur, femina possit concipere, et post aborsum virgo valeat permanere, 125.0689B| sicut de ista dicitur accidisse: et si deprehensa fuerit haec ante conjugium crimina perpetrasse, utrum in conjugio debeat aut valeat permanere.
RESPONSIO. De stupro denique et aborsu, quae saepe dictae objecta fuisse audivimus mulieri, ne secundum conjecturam humani arbitrii decernentes, aequissimum judicem Dominum offendamus, ad sanctarum Scripturarum paginas recurramus: ait enim liber Deuteronomii: Si duxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit, quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni illam virginem; tollent eam pater et 125.0689C| mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis, qui in porta sunt: et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Et expandent vestimentum coram 627 senioribus civitatis, apprehendentque seniores urbis illius virum, et verberabunt illum condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel, habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omni tempore vitae suae. Quod si verum est quod objecit, et non est inventa in puella virginitas, ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur, quoniam fecit 125.0689D| nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui, et auferes malum de medio tui (Deut. XXII, 13-21). Et de incesto in Levitico scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus; ego Dominus. Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis (Lev. XVIII, 6 et 9). Et item: Omnis anima quae fecerit de abominationibus istis quippiam, peribit de populo suo (ibid., 29). Et item: Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt, occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt 125.0690A| iniquitatem suam (Lev. XX, 17). Unde sanctus Augustinus: « Quid, ait, in hoc loco viderit, nisi concumbendo cognoverit; sicut alibi in lege dicitur: cognovit uxorem suam (Gen. IV, 1), pro eo quod est, mistus est ei. Et quid ait: peccatum suum accipient, nisi quia ipsam poenam peccati peccatum voluit appellari. » Et quia necessitate coacti, sicut et Apostolus, qui quodam loco de quibusdam dicit: Quae in occultis agunt, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12), constrictus necessitate apertissime ad Romanos redarguit masculos in masculos turpitudinem operantes, et feminas naturalem usum in eum usum qui est contra naturam mutantes, velimus nolimus, timentes comminationem dicentis Domini, ut supra longe praemisimus: Qui me erubuerit et meos sermones, 125.0690B| hunc erubescet filius hominis coram angelis Dei (Luc. IX, 26); adhuc ponemus in hac causa de libro Geneseos: Introiens, inquit, Onan filius Judae filii Jacob patriarchae ad uxorem fratris sui Her primogeniti Judae, qui fuit nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est, semen fundebat in terram, et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret (Gen XXXVIII, 7 et 9). Et scriptum est in libro Levitici: Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur (Lev. XX, 13). Unde et leges Romanae decernunt in capitulis de stupratoribus, quod legens quisque inveniet. Et si de masculo cum masculo ita decernitur, quam adinventionem leges invenient de masculo et fratre cum sorore ex concubitu masculi Sodomitano? 125.0690C| Sanctus nihilominus Augustinus in libro secundo ad Valerium Comitem, de Nuptiis et Concupiscentia scribit (cap. 20): « Quod autem ait, inquiens, Apostolus de improbis: Relicto naturali usu feminae exarserunt in desideria sua in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27), non dixit usum conjugalem, sed naturalem eum volens intelligi, qui fit membris ad hoc creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri: ac per hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Ab ea vero parte corporis, quae non ad generandum est instituta, si et conjuge quisque utatur, 628 contra naturam est et flagitiosum. Denique prius idem Apostolus de feminis dixit: Nam 125.0690D| feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (ibid., 26). Deinde masculis in masculos turpitudinem operantibus relicto usu feminae naturali, non de isto nomine, id est naturali, conjugalis est laudata commistio, sed immmundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quasi illicite feminis, sed tamen naturaliter uterentur. » Et item in libro de Bono conjugali (cap. 11): « Cum vero, inquit, vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior est uxor si in se, quam si in alia fieri permiserit. » Et in secundo libro de adulterinis Conjugiis (cap. 12): « Si autem se non continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo non generet. Quanquam hoc, 125.0691A| quod ultimum dixi, nonnulli faciunt etiam licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur: quod faciebat Onan filius Judae, et occidit illum propter hoc Dominus. » Sic etiam interdum et solo visu, cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. « Quod tamen plerumque, ut sanctus Gregorius in libro Moralium vigesimo primo dicit (cap. 9): ex loco vel ordine concupiscentis discernitur: quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. » Et in epistola ad Sabinum subdiaconum regionarium: « Cum plerumque, inquit, quod in laicis culpa est, hoc crimen sit in sacro ordine constitutis, quanta in eis districtione puniendum sit 125.0691B| piaculare flagitium, qui zelo rectitudinis utitur non ignorat. » Et item in praefato libro (Moral. XXI, cap. 9): « In personis tamen non dissimilibus isdem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, qui inter caetera asserit dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Quod enim disjunctae reatui sententiae subdidit, quoniam valde a se dissideat ostendit. » Et Augustinus in libro de Bono conjugii (cap. 8): « Malum est fornicatio, pejus adulterium; pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere. Et pejor est incestus, quia pejus est cum matre, quam cum aliena uxore concumbere: et semper de malo 125.0691C| ad pejus, donec ad ea perveniatur, quae, sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). » Et sanctus Ambrosius in libro de Abraham (lib. I, c. 6): « Offerebat sanctus Lot filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversum naturam derelinquere. » Et item in Epistola ad Corinthios (cap. 7): « Si tamen apostatet vir, aut usum quaerat uxoris invertere, nec alii potest nubere mulier, nec reverti ad illum. » Haec ad exaggerationem criminis collecta sunt, ut hinc colligatur quantum mali sit fratris cum sorore incestus, etiam concubitu masculi Sodomitano, si forte causa ita se habet, quae utraque per se perpetrata in Heptatico morte Domino praecipiente multantur: et eorum assertio 125.0691D| nefandissima destruatur, qui astruunt non esse scelus Sodomitanum, nisi quando intra corpus, id est in membro obscenae partis corporea, videlicet intra aqualiculum fornicatur, male et improprie testimonio abutentes Apostoli: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, 629 extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Sed talis est, ut aiunt, hujusmodi pollutio, ac si de digito suo fricet quis lutum per manum suam, vel inter femora sua, et ex eodem luto manum suam abluat: similiter et haec femina, post balneum ab hac pollutione lota penitus exstitit. Qui haec dicunt, non catholici, sed Cynici, id est propter impudentiam canini haeretici sunt habendi, sicut sanctus Hieronymus in Epistola 125.0692A| ad Ephesios demonstrat, exponens sententiam Apostoli qua dicit: Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3): « Nisi, inquiens, philosophorum quidam Cynicus exstitisset, qui doceret, omnem titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicunque attritu tactuque venientem in tempore non vitandum, et nonnulli sapientes saeculi in hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent, nunquam sanctus Apostolus scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam copulasset, sicut decet, inquit, sanctos: ex quo sanctus non potest appellari, quicunque extra fornicationem in aliqua immunditia et avaritia voluptatum, quibus se delectaverit, invenitur. Hoc enim scitote, inquit Apostolus, 125.0692B| quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (ibid., 5). » Et supra in libro secundo: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae (Ephes. IV, 19): « Omnes in avaritia desperantes se, inquit, in ritum irrationabilium bestiarum coeno voraginique mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes quidquid corpus voluerit, mens desideraverit, libido suggesserit: et cum nihil omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in avaritia dum nunquam luxuriando saturantur, nec eorum terminum habet voluptas, aut certe ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem 125.0692C| operantes. » Turpitudo enim est, ut idem doctor in tertio tomo ejusdem epistolae exponit, abscondita cogitatio, cum inflammatur sensus ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur. Unde constat, quia sicut idem dicit Apostolus ad Romanos, cum masculi in masculos, vel feminae in feminas, sive masculi in feminas, vel quilibet per se ipsos modo quolibet turpitudinem operantur, immunditia est, quae separat operantem a regno Dei, et in inferna demergit, sicut isdem dicit Apostolus: Omnis fornicator, aut immundus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Unde et Isidorus in secundo libro Sententiarum dicit: « Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur, quamvis quisque diversae 125.0692D| turpitudinis voluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur. » Et sanctus Prosper in libro de Virtutibus et Vitiis: « Hinc quod ille corporis fluxus, qui fit in dormientibus sine culpa, interdum vigilantibus 630 contingat ex culpa. Ibi naturaliter plenitudino humoris expellitur, hic turpiter concupiscentia publicatur. Sed haec concupiscentia illis vigilantibus hunc elicit fluxum, quibus per foeda colloquia sordidum commovet appetitum. » Hunc sordidum appetitum habent etiam feminae, ut exponens Apostolum dicit Ambrosius, in feminas turpitudinem operantes (Rom. I). Quae carnem ad carnem, non autem genitale carnis membrum 125.0693A| intra carnem alterius, factura prohibente naturae, mittunt: sed naturalem hujusce partis corporeae usum in eum usum qui est contra naturam commutant: quae dicuntur quasdam machinas diabolicae operationis nihilominus ad exaestuandam libidinem operari; et tamen fornicantes in corpus suum peccant. Similiter et masculi in masculos turpitudinem operantes, id est ardorem libidinis evaporantes, et voluptatem carnis, quae se delectat, explentes, qui ab Apostolo masculorum concubitores appellantur, et molles (I Cor. VI), qui huic turpitudini voluptuose succumbunt. Sed et qui tollit membra Christi facit membra meretricis, adhaerens meretrici, cum qua unum corpus efficitur. Et qui cum Deo sacrata, vel cum cognata, et cum ea quam 125.0693B| cognatus habuit, vel cum uxore alterius, aut cum pecore, seu cum femina contra naturam flagitiose peccat, vel qui semetipsum, per se, manu vel alio quolibet modo polluit, ardorem libidinis explens, fornicatur, et tanto damnabilius, et inde in poenis gravius, si digne non poenituerit, tormentandus, quanto quisque contra naturam sceleratius in corpus suum peccat: quia ut sanctus Augustinus, et caeteri doctores exponunt, in expletione fornicationis ita cum corpore et mens carnalis penitus absorbetur, ut nihil aliud tunc vel cogitare praevaleat. Et peccatum hoc non tantum contingit, quantum possidet polluendo corpus et animam: de quo cum pertransiit actus, adeo manet reatus, ut et inter ipsius poenitentiae gemitus stimuli pristinae delectationis miserabiliter 125.0693C| soleant excitari, et talium omnium facinorum patratores, sicut testatur Apostolus, excluduntur a regno Dei, nisi antequam de corpore exeant, per luctuosam confessionem et profusas lacrymas, atque eleemosynarum largitionem, dignosque poenitentiae fructus, cum multa afflictione carnis, et contritione spiritus, tantorum abluere studuerint maculas criminum. Nemo igitur dicat, non perpetrare eum peccatum Sodomitanum, qui contra naturam in masculum vel in feminam turpitudinem operatur, et attritu, vel attactu, seu motu impudico, ex deliberatione et studio immundus efficitur: qui, ut docet Apostolus, a regno Dei excluditur, cum alia etiam peccata, contra jura naturae usurpata, Sodomae reputata Sodomitica appellentur, dicente ad civitatem 125.0693D| peccatis plenam Domino per prophetam: Haec fuit, inquit, iniquitas sororis tuae Sodomae, otium, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49). Et Judaei peccantes coram Domino, ab Isaia principes Sodomorum, et populus Gomorrhae vocati sunt (Isa. I, 10): qui inter alia iniquitatum suarum 631 nefaria posuerunt puerum in prostibulo, et epheborum pretium in marsupiis: quorum dominati sunt effeminati, qui loco epheborum, quasi ad matronarum custodiam spadones effecti, impudicitiae et immunditiae asciti, atque subacti libidini, quae etiam ferreas mentes ut dicitur domare solet, servire et libidinosis dominari diabolica adinventione fuere reperti. Et hujusmodi vitia non solum sacrilegio, 125.0694A| verum et idololatriae, cujus mercedi sunt reddita, ut ostendit Apostolus, deputantur, sicut scriptum est de gulosis: Quorum Deus venter est (Philip. III, 15), et de luxuriosis, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. V, 19): Deum quippe Scriptura gloriam appellavit, quae dicit: Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum (Psal. CV, 20); et de avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5), Scriptura testatur. Sic et de aliis, atque ex aliis, studiosus lector in Scripturis inveniet. De aborsu vero in Exodo scriptum est: Si litigabunt duo viri, et percusserit mulierem in utero habentem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Si autem formatus fuerit, 125.0694B| dabit animam pro anima (Exod. XXI, 22, 23). Et de conceptu in Evangelio scriptum est: Quod enim in ea natum est (Matth. I, 20), quod sine dubio, ut exponit Gregorius, conceptum est dicitur. Nam tunc primum Joseph haesitare coepit, quia tumentem sponsae suae uterum vidit. Hinc revolvamus ex lege quomodo fiat secundum naturam conceptio. Mulier, inquit, quae suscepto semine pepererit masculum sive feminam (Lev. XII, 1), et de parturitione sive formati, sive, ut praemisimus, informati, quod mulier, sive masculini, sive feminini generis, parit vel abortit, scriptum est: Omne quod aperit vulvam (Exod. XXXIV, 19). Notandum quia Scriptura perhibet mulierem suscipere semen, scilicet coitu virili per genitalem venam immissum in vulvae secretum, bajulante 125.0694C| matrice, sicut et physica lectione comperimus, et non, ut haec adinventio dicit, semen sibi attrahere, vel assumere alibi, vel aliunde emissum: et in emissione, quod de immisso semine conceperat, vulvam adaperiri eadem Scriptura testatur, videlicet pro primo partu, quae servare clausurae integritatem non potuit, etiam in primo naturaliter coitu. Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus astruere nefas credamus. A saeculo enim non est auditum, nec de sub isto coelo in Scriptura veritatis est lectum, ut vulva feminae sine coitu semen susceperit, atque conceperit, et clauso utero, et inaperta vulva, seu integra carne, vivum vel abortivum pepererit, excepta sola singulariter beata et benedicta Virgine Maria, cujus conceptio non naturae fuit, sed 125.0694D| gratiae, dicente ad eam archangelo: Ave, gratia plena (Luc. I, 28), in quam Spiritus sanctus supervenit, qui ei ex virgineo semine, virgineoque sanguine, sine voluntate carnis, et sine voluntate viri, fecunditatem prolis contulit, virginitatem non abstulit: quae sicut carne integra, et vulva non adaperta, id est clauso utero concepit, ita non aperta vulva, sed clauso utero peperit, simulque et mater exstitit, et perpetuo ac semper Virgo 632 permansit. Virgineum quippe, ut legimus, unde virgines quae carne integrae sunt vocitantur, id est pelliculam, quae in eis in concubitu primo corrumpitur, in emissione cujuslibet partus integram permanere natura non patitur, et postquam virgineum illud 125.0695A| corrumpitur, virgo femina non habetur. Sed et in Scriptura legimus veritatis, quoniam hac diabolica adinventione, quae de ista femina et suo fratre refertur, Onan cum uxore sua quaerens explere libidinem, et nolens nasci filios, concumbebat, qua de re a Domino percussus interiit (Gen. XXXVIII). Unde non credimus tali concubitu hinc feminam potuisse concipere. Haec ideo episcopi dicimus, non quod puellarum virginalia vel feminarum secreta, quae experimento nescimus, scientibus revelare, aut nescientibus insinuare velimus; sed quoniam scriptum est: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job XXIX, 16), idcirco quae in Ecclesiae magistrorum scriptis relegimus, ante oculos revocamus, ut si in hujusmodi deprehensa, ad nos de judicio 125.0695B| justorum judicum petens poenitentiam venerit, sine errore eam judicare possimus.
Quapropter et addimus, ut si domnus noster rex praedictam feminam invenit virginem, cur eam denotari quasi stupratam consentit? Si vero illam virginem non invenit, quare tandiu eam retinuit, vel cur de illa judicium examinationis recepit? Verum illi nobilissimi laici conjugati, et aequissimi judices, qui de hoc judicare debebunt, melius nobis et citius per se scire, et licentia maritali ab uxoribus discere praevalebunt, utrum tali modo, sicut de ista audivimus, femina quaelibet poscit concipere. Et necesse est illis hoc solertius et curiosius vestigare, ne forte in hoc justitiae et aequitatis judicio possint quocunque errore interprehendere, quod ut de 125.0695C| talibus personis ad tantorum notitiam poterit pervenire, et quo de judicio plurimi exemplum studebunt accipere. Nos autem, ut hujus negotii expertes, quae legimus dicimus, et non inde amplius aut scire quaerimus, aut investigare volemus. Viderint autem legum judices, si verum inventum fuerit quod de hac femina dicitur, scilicet ut ante desponsationem, quandiu in sua vel ejus de quo denotatur potestate exstitit, indecens quid tale admisit, et postquam viro juncta est, illi se soli servavit, utrum eam morte condemnari decernent, sive per legem Romanam, aut per illorum leges, vel quibus illa femina est subjecta, vel per quas illi eam voluerint judicare. Sunt enim diversae ut gentes, ita et earum leges, quas, si Christianae sunt, in suis ordinibus, 125.0695D| quae juxta sunt decernentes, Ecclesia sancta non rejicit. Nos autem, sicuti Balaae notam, et criminis poenam nosse qui de concilio post edictum Domini dato refugimus, ita neminem mori decernimus, sed omnes salvos fieri volumus, qui neminem perire desideramus: neque legibus sanctis et justis, quas hactenus sancta Ecclesia et episcopalis religio tum acceptavit, tum sustinuit, violentiam ullam inferre molimur. Sed tenendam esse, absque respectu cujuscunque personae, viam regiam 633 in exquirendo judicio commonemus, sicut magnificus doctor Gregorius ad Domitianum metropolitanum episcopum scribit (lib. VIII, epist. 50): « Hortamur, inquiens, fraternitatem tuam, ut 125.0696A| et veritatem cum omni studeat subtilitate perquirere, et ita contentionibus partium secundum justitiam citius finem imponere, ne pars quaeque in judicio se pati praejudicium conqueratur. Nam sicut sine judicio quemquam nolumus condemnari, ita quae diffinita fuerint, nulla patimur excusatione differri. » Et ad Constantium episcopum Mediolanensem scribit, unde in hac causa quisque sanus, sapiens, et recte intendens, similitudinem et exemplar non incongruum poterit sumere. Ait enim (ibid., epist. 31): « Si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc, quod de fratre nostro dictum est, fuisset ambiguum, sed utrum verum, an esset compositum, patuisset, quia jam contra ipsum dudum in Sicilia, apud 125.0696B| reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum episcopum, talis quaestio, ut cognovimus, mota est: sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, omnino inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine. Nunc igitur, quoniam illa quae contra eum dicta sunt, non sub illa qua decuit districtione quaesita sunt, et gesta, quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem ejus probantur posse sufficere, non levis res agitur, quae aut incaute, vel in transcursu debeat diffiniri. Nam grave est satis et indecens, ut in re dubia certa dicatur sententia. Et haec quidem gesta esse poterant ad diffiniendum idonea, si accusati ea confessio sequeretur, si tamen eamdem confessionem 125.0696C| subtilitas examinis ex occultis ejiceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit, ut noxios se fateri etiam cogantur innoxii. Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia, cremarique fame se asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio. Nunquid quando sententiam tales causae suscipiunt, et ad sedem apostolicam appellatur, non et persona quae judicatur praesens est, et districtissime atque ab omni latere veritas quaeritur, ut tunc si debeat necne manere sententia decernatur? Et ideo postquam et persona absens est, et gesta quae ad nos transmisistis, nobis, sicut praefati sumus, idonee satisfacere non videntur, temere aliquid de fratris persona decernere nec debemus, nec possumus, 125.0696D| ne quod absit reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum jure competit retractare sententias. » Et ad Virgilium Arelatensem episcopum dicit (lib. III, epist. 63): « Emendatio et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat. » Et ad Columbum episcopum scribit (lib. X, epist. 8): « Quia satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii quo fungitur gradu non dejicit. » Hinc ergo colligant judices, quia si de stupro femina 634 reputatur, isdem qui ei vim intulit, vel eam ad scelus pellexit, accersiendus est, et magis per illum causa investiganda, et ipse invehendus, 125.0697A| atque secundum legem examinandus est, et vel legali judicio liberandus vel puniendus est: praesertim cum sicut audivimus parentum loco ipse eam legaliter marito tradiderit, quem secundum Domini per Moysen praeceptum, oportet, etiam si virgo in coitu primo inventa non est, aut indicia certae virginitatis ostendere, aut objectionibus stupri concredere, ne forte eos qui juste judicare cupiunt, quaecunque suspicio mordeat, et qui potius student et valent alienis detrahere, quam sua statuere, locum derogandi inveniant, dicentes: Femina in custodia minis et afflictionibus perterrita, nihil aliud nisi quod ei jubetur audet aut valet dicere. Veniat ille qui in sua libertate est, et legaliter, aut quod ei impingitur defendens liberetur, aut illis de 125.0697B| quibus reputatur, quoniam non solum particeps, sed etiam auctor et exsecutor criminis est, concredens legaliter puniatur: et aut in liberatione illius, ista quae in custodia est, et propter timorem super se mendacium dicit, legaliter liberetur, aut in punitione illius legaliter puniatur, sicut in primo libro legis Romanae capitulo sexto de stupratoribus, et in capitulo septimo de incestis et turpibus nuptiis praecipitur, et in caeteris, quae Christiana jura depromunt, justi judices legere possunt. Injustum est enim oppressam iterum opprimi, et opprimentem de libertate sceleris gloriari, quod valde sanctus Gregorius ad Goduinum Neapolitanum ducem et immanissime detestatur, dicens (lib. XII, epist. 5): « Satis mirati sumus quod in milite illo, qui ancillam Dei 125.0697C| diabolica instigatione perdidit, districtissima vindicta hactenus facta non fuerit. Nam et moribus et bonitati vestrae valde conveniens fuit, ut ante ad nos ultio, quam perpetratae culpae iniquitas perveniret. Hortamur ut sine excusatione aliqua, vel modo qualis vobis fervor sit erga charitatis custodiam demonstrantes, ita pro exemplo aliorum districte emendare tantum facinus festinetis, ut Deum vobis, in cujus ille hoc injuria perpetravit, timore ejus neglecto despexit, placabilem faciatis: nam tantam iniquitatem inultam remanere nullo modo patimur. » Et terrae principes non surda aure debent audire quod dicitur, Anathema in medio tui, non poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et item sanctus Gregorius ad Syagrium scribit episcopum (lib. VII, 125.0697D| epist. 117): « Quia satis noxium atque perniciosum est, ut imitatione prave agentis destruantur qui de punitione illius aedificari bene debuerant. In qua re non solum ille culpabilis, sed etiam qui non restiterit invenitur. Nam consentire videtur erranti, qui corrigenda ut resecari debeant non concurrerit. »
Et nemo dicat, tam perversus homo non ad judicium vocandus, sed quasi jam judicatus damnandus est. Audiat quod in Evangelio Joannis scriptum est dixisse Nicodemum ad principes Judaeorum de Jesu, quem ante judicium comprehendere rogaverunt. Scriptum 635 est enim: Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, respondit Judaeis: Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso 125.0698A| prius, et cognoverit quid faciat? (Joan. VII, 50, 51.) Et Dominus: Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate (ibid., 24). Et sanctus Gregorius ab Sabinum subdiaconum de presbytero, qui Sodomiae nefario scelere et idololatria denotabatur, scribit (lib. VIII, epist. 5): « Quorumdam, inquiens, relatione perlatum est, quia Sisinnius Regitanae civitatis presbyter, quod auditu ipso intolerabile nimis est, idolorum venerator ac cultor sit, adeo ut in domo sua aliquod idolum positum habere praesumeret. Sed et quod non dissimile nefas est, Sodomiae illum scelere maculatum. Et ideo quia tanti facinoris iniquitas districta ac subtili investigatione quaerenda atque plectenda est, hac tibi auctoritate praecipimus, ut vigilanti studio, et diligenti omnino 125.0698B| cura perquiras: et si qua indicia apprehendere hujus rei potueris, eum in custodia districta, quousque nobis renunties, redigas, ut qualiter immanissimum facinus discuti debeat ac puniri, deliberare possimus. » Et si quis dixerit: Non audet isdem perversus homo ad rationem venire, audiatur consilium sancti Gregorii de Frontinianistis haereticis, qui ad rationem deducendam aliter adduci non poterant, quod scribit ad Maximianum Salonitanum episcopum (lib. VIII, epist. 36): « De Frontinianistis, inquiens, fraternitas tua sit omnino sollicita, et sicut coepit studeat, quatenus ad sinum sanctae Ecclesiae revocentur. Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius jusjurandum praebeant, ac promittant, quod in eorum errore etiam ratione recepta 125.0698C| non persistant; et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patiantur, sed rationem reddo, si veritatem cognoverint, suscipiant, si non cognoverint, illaesos dimitto. Si qui vero contra vos sine juramento ex eis ad nos venire voluerint, minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes, aut rationem recipient, aut scito quia terram illam ulterius non videbunt. » Et in Carthaginensi concilio scriptum est (can. 30): « Placuit, inquit, aut accusatus, vel accusator, in eo loco, unde ille est qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ubi causa finiatur. » Et si quis dixerit, Adduci non potest ad judicium, quia fultus aliorum patrocinio regum rebellionem 125.0698D| tenet contra regem: qui pro hoc crimine et etiam pro aliis, eum vellet in judicium mittere si posset, istam quam habet ad judicium ducit; ante oculos habeant domini nostri reges veridicam sententiam Regis regum, qui est veritas et judex vivorum ac mortuorum, qua dicit regi auxilium praestanti contra justitiam: Impio, inquiens, praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris. Idcirco iram quidem Domini, id est mortem, merebaris, sed bona opera inventa sunt in te (II Par. XIX, 2, 3). Propterea timeant reges, qui talibus hominibus injuste patrocinium praebent, de quorum tuitione Deum offendere possint, et Ecclesiae ac pauperes Christi, et humiliores homines opprimuntur 636 et devastantur, 125.0699A| et justa judicia exerceri non possunt: ne forte si tanta et talia bona propria non habuerint, quae tanto malo possint obsistere, sine ullo obstaculo pereant, aut bona quae habent pro alieno malo, cujus fiunt participes, ante Dei oculos perditi fiant, licet humano judicio et corpore sani putentur. Sed et ne sententiam Scripturae incurrant, qua dicitur: Perit justus pro impio. Et ne aliquis eis perverse interpretetur sententiam Deuteronomii: Non tradas servum domino suo, qui ad te confugerit: habitabit tecum in loco qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet, nec contristes eum (Deut. XXIII, 15, 16), audiant quomodo illam beatus Augustinus exponat. Septuaginta, inquit, dicunt, Non trades puerum domino suo, qui appositus est tibi a domino 125.0699B| suo: non quod eum dominus apposuerit, id est commendaverit, potius enim depositum diceret, sed appositum dixit a domino suo, id est adjunctum cum ab illo abscessisset. Non ergo suscipi sed reddi potius prohibuit fugitivos. Hoc quidem putari potest injustum, nisi intelligamus genti et populo ista dici, non uni homini: sed ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit. Quod etiam alienigena servavit rex Geth, quando ad eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul (I Reg. XXVII). Apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei. Hoc autem regnum de multorum manibus in manu parentum nostrorum regum Deo 125.0699C| gratias fuerat adunatum, et unum regnum una est Ecclesia, quae illorum divisione, qui sicut unus homo et unus rector in uno regimine esse debent, dividi nullatenus debent. Nec dici debet, ut inter principes nostros de una gente vel de uno regno, ad aliam gentem vel ad aliud regnum quisque refugiat, sed potius in uno regno, sicut Christianos decet, et in unitate Ecclesiae matris consistant. Ad quam Ecclesiam confugientes quod patrocinium habere debeant, sanctus Gregorius ad Joannem episcopum Caralitanae civitatis scribit: Si qui, inquiens, de quibus est quaestio, in Ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramento ab his quorum interest de servanda 125.0699D| lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. Ad cujus instar principes nostri catholicae filii divinis mandatis obedire debent, memores quod teste Deo manu propria firmaverunt: videlicet quia hujusmodi homines non solum non tueri, atque contra legem vel rationem defendere, verum vel recipere deberent, nisi ad hoc usque, ut ad reddendam rectam rationem venirent. Quidam autem ex eisdem regibus qui hoc firmaverunt, adhuc Deo gratias corpore vivunt, et quidam migravit ad Dominum. Sed pro patre nati sunt filii, a quibus secundum legem Romanam, 637 quam praedecessores eorum imperatores et reges 125.0700A| condiderunt, et servaverunt, et populos per eam feliciter rexerunt et correxerunt, actio quae ab auctore inchoata est, ut ab haeredibus peragenda est: quique ita praedecessorum suorum bene statuta debent in omnibus conservare, sicuti sua constituta a suis successoribus cupiunt conservari. Et non leve regibus vel quibuscunque aliis videatur infringere quod suis student manibus roborare, quia ex divina doctrina, et apostolica traditione, tam maxima res semper ab ipsis primis saeculis manus confirmatio fuit, ut de ipsis apostolorum vicariis, illi ipsi apostolorum vicarii supercoelesti auctoritate decreverint, « Ut qui contra suam subscriptionem in aliquo venerit, ipse se privet honore. » Et non dicant reges, hoc de episcopis et non est de regibus 125.0700B| constitutum: sed attendentes quia si sub uno rege ac sacerdote Christo, a cujus nominis derivatione christi Domini appellantur, in populi regimine sublimati et honorati esse desiderant, cujus honore, et amore atque timore, participatione magni nominis domini et reges vocantur, cum sint homines sicut et caeteri, et partem cum his in regno coelorum habere volunt, qui sacro peruncti sunt chrismate, quod a Christi nomine nomen accepit, qui exinde unxit sacerdotes, prophetas, reges, et martyres, ille unctus oleo laetitiae prae consortibus suis, quique fecit eos in baptismate reges et sacerdotes Deo nostro, et genus regium, ac regale sacerdotium, secundum apostolos Joannem et Petrum (Apoc. II; I Petr. II): intelligant et credant se in oculis Dei 125.0700C| privari regii nominis et officii dignitate, quando si illud placitum Deo fuit quod manu firmaverant, faciunt contra manus suae conscriptionem, licet illud nomen usurpent ante oculos hominum terrena et instabili potestate: quoniam sicut vivunt reges boni et justi in suis legibus bonis et justis, quando per eas premuntur et puniuntur noxii, et relevantur ac liberantur innoxii, ita vivunt apostolici viri in regulis promulgatis et suis manibus confirmatis, quibus judicati sunt contra illas agentes ex illa die qua constitutae sunt. Et sicut Apostolus de illa dicit, quae vivens mortua est (Apoc. XVI), ita et talis transgressor, licet illi qui nunc apostolorum vices retinent, eum, aut quia ignorant, aut quia dissimulant quod actum est, non adjudicent, si se non ante 125.0700D| ultimum diem correxerit, inter damnandos in judicio de majoribus duntaxat transgressionibus positus judicabitur. Lex enim non est posita justis, sicut dicit Apostolus (I Tim. I, 9), sed transgressoribus, et sceleratis, homicidis, et parricidis, ac fornicariis, atque reliquis praevaricatoribus. Nam non sine causa scriptum legitur, quoniam verba Decalogi digito Dei sint scripta. Valituram quippe in perpetuum legem illam esse decrevit, quam digito, id est spiritu suo scripsit. Et de electis Dominus in Evangelio dicit: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. XVI, 10). De reprobis autem Jeremias propheta dicit: Recedentes a te, Domine, in terra scribentur (Jer. XVII, 13). Non autem pueriliter sapiendum 638 est, 125.0701A| quasi Deus ad remedium oblivionis bonos in coelis, malos scribat in terris: sed salubriter intelligendum, quod sive coelestia, seu terrestria quis opera gesserit, per haec quasi litteris adnotatus apud Dei memoriam sit aeternaliter affixus: in hoc jure demonstrans, ut quod quisque juste et rationabiliter manu firmaverit, inviolabiliter ac perseveranti conservet justitia; nec inaniter suum nomen qui ad baptizandum venit, si aetatem habet, aut patronus pro puero, sed et publice poenitens ad reconciliationem accedens, scriptum nomen proprium ex traditione ecclesiastica donat, quod super sacrum altare inter sacramentorum coelestium celebrationem ponitur, et recitandum ad locum per sacerdotem Domino commendatur. In sacris nihilominus dypticis 125.0701B| non frivole nomina fidelium tam vivorum quam defunctorum scribuntur, et infidelium de eisdem dypticis etiam post mortem divino judicio, si conscripta fuerant, eraduntur. Sed forte quasi principali fulti licentia dicunt principes: Quid magni mali contra Deum facio, vel quis me inde judicabit, qui super omnes consisto, si praeceptum, vel edictum, quod manu confirmo, aut infringo, aut non attendo? Primum quidem attendant, quia si illi super alios sunt, super illos Deus est: et si prave egerint, et se non correxerint, tanto gravius judicabuntur, quanto in throno regni caeteris celsius praeponuntur. Reges enim et sacerdotes subditorum prave acta corrigunt: sed oblivisci non debent, quia illorum mala per ipsum Dominum judicabuntur: nec surda aure debent 125.0701C| audire quod scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, exiguo autem conceditur misericordia (Sap. VI, 7). Deinde legant historiam sancti Abrahae (Gen. XXIII), qui chartam confirmationis a venditore sepulcri conjugis suae coram filiis et populo terrae pro tam magno accepit, ut etiam adoraret in terra populum terrae, filios videlicet Heth, quatenus id obtineret audita concessione illorum, et quam magni hoc pendere debeant invenire valebunt. Sed et in lege de hac confirmatione sufficienter invenient, quae tantum et ante adventum Christi viguit ut etiam Pilatus ex antiqua consuetudine instructus, poscentibus Judaeis ut refragaretur quod in Christi titulo scripserat, dixerit, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 22), nolens infectum vel immutatum esse quod fecerat. Quod 125.0701D| et longe ante firmatum Dominica stipulatione fuerat, sicut psalmo superscriptum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Psal. LXXIV). Et quam certissimae stabilitatis ac firmitatis credi debeat chirographum, id est manu scriptum, in libro Tobiae legitur, et in Evangelio de conscriptis cautionibus demonstratur. Sed quidam principes, quod Deus a nostris Christianis principibus longe faciat, forte non provident, quia post illos infirma firmatio illorum manet, et ipsi decedunt, et sicut sanctus Augustinus dicit: Transit actus, et manet reatus. Quod suum erat locis sanctis donant per confirmationem, et sibi usurpant per occupationem, 639 quod ut saeculi pauperiores non obtinent per deprecatam praestationem: imo et sibi 125.0702A| auferunt, et locis sanctis non tribuunt, et unde sibi debuerant operari remedium, perpetrant sacrilegium: et si sacrilegium perpetrant de suis non bene datis, considerandum est quantum sibi periculum faciunt de rebus ab aliis Deo donatis, et a se contra Deum et ipsi Deo ablatis. Unde sanctus Gregorius in epistola ad Sabinum subdiaconum scribens (lib. VIII, epist. 7): « Sacrilegum, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. » Et sacri canones (conc. Agath. c. 4): « Clerici, inquiunt, vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas, retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus 125.0702B| sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur. » Quapropter sciant quia cum peccatis propriis, pro omnibus etiam illorum peccatis qui easdem res pro redemptione animae suae dederunt, in futuro judicio punientur: et non postponant qui forte confirmant inconsulte quod fidelibus vel amicis suis donant, et sine judicio auferunt, quando quae dederant ad memoriam poenitendo reducunt: non attendentes, quia illi vadunt de saeculo, cum exit de corpore anima, et remanet in saeculo terra, et tenetur a vacuo possessore rerum illarum confirmationis regiae charta, et cum suspirant corda, provocantur ad maledicendum fortassis non sine peccati pondere labia; cum utrumque providendum erat, ne videlicet inconsulte quiddam 125.0702C| rex daret, nec sine judicio cuiquam aequitatis quiddam auferret, neve post judicium de ablatis charta indisrupta maneret. Scriptum est enim: Memoria justi cum laudibus, nomen autem impiorum putrescet (Prov. X, 6). Melius itaque et rationalibus esset, ut per rationem disrupta charta putresceret, et laus aequitatis eorum maneret, quam charta confirmationis maneret, et nomen laudis putresceret. Sed forte haec legentes vel audientes principes dicent: « Bene nos castigaverunt episcopi: nihil per praecepta donabimus, ne iterum reprehendamur. » Econtra audiant quid voce castigantium propheta conqueritur dicens: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI, 9). Babylon quippe curatur, nec tamen ad sanitatem reducitur, quando mens in prava actione confusa, 125.0702D| verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit. Et per Sapientiam: Sicut acetum, inquit, in nitro, ita ei qui cantat carmina cordi pessimo (Prov. XXV, 30). Cum acetum in nitro mittitur, effervescit protinus et ebullit: sic plerumque et corda potentium, qui de potentia tument, et non se de humanitate humiliant, veluti Abraham Domino dixit, humilians se de exaltatione collocutionis ejus: Loquar ad Dominum meum cum sim cinis et pulvis (Gen. XVIII, 27). Quando correptionem castigantis missi Domini audiunt, ex tumore cordis in verba contradictionis erumpunt: Dare sanctis locis vel fidelibus viris non vetuerunt 640 episcopi, cantantes omnibus: Vovete 125.0703A| et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); et: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24); et: Non facias quod iniquum est, neque injuste judicabis (Lev. XIX, 15); et: Juste judica proximo tuo (ibid.). Sicut non vult princeps sibi tolli a fortiore suo quod Deus illi concessit, ita et ipse non sine aequitatis judicio auferat a quoquam vel quod dedit, vel quod non dedit, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias (Tob. IV, 16). Sed potius etiam atque etiam praedicaverunt episcopi: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9); et: Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec locus, nec ratio est apud inferos, quo tu properas (Eccle. IX, 10). Et sicut ista quae utilia 125.0703B| et honesta sunt praedicaverunt episcopi, ita nihilominus praedicant ut turpem notam regio nomini rex a se festinet abscondere, et quantum potest abluere, et per singulos dies, et per singulos actus, memor sententiae Deuteronomii dicentis: Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies quo revelatus es. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te (Deut. XXIII, 12-14). Naturae quippe corruptibilis pondere praegravati, a mentis nostrae utero quaedam cogitationum superflua, et ab actionis nostrae opere regimine indigna, quasi ventris gravamina 125.0703C| erumpunt, et portare sub balteo paxillum debemus, qui rectores in populo sumus, ut videlicet ad reprehendentes nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae dolore poenitentiae confodiat, et hoc quod a nobis foetidum erumpit abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas, vel operationis nostrae reprehensibilis foeditas, subtili redargutione discussa, et honesta operatione correcta, ante Dei oculos per compunctionis suae stimulum et correctionis bonum celatur. Perpendendum est etiam, quia antiqui reges et imperatores suis legibus statuerunt, ut charta confirmationis quinque, vel septem, aut decem, ut scribit Ambrosius, testibus 125.0703D| roborata constaret. Sed et jure civili in conscriptione chartarum coaditionalis constitutio ponitur, quo dispendio, qui eamdem chartam infringere tentaverit, fisco multetur, et accusator accusationis scripturae subscribens, se a conditione mutare non poterit. De sua autem confirmatione nihil scripserunt, quia principis manus, sicut de David in Regum libro dictum legimus, pro decem millibus computatur (I Reg. XVIII). Et rex a Deo vel ad gratiam, vel propter peccata populi constitutus, ab ipso Rege regum de suis vel justis actibus coronabitur, vel injustis judiciis et iniquis actionibus aequitatis judicio judicatus multabitur. Inseruerunt etiam in eisdem legibus ad legem Corneliam testamentariam, 125.0704A| de his, qui testamentum quodve aliud instrumentum falsum sciens, dolo malo scripserit, suppresserit, 641 admoverit, designaverit, deleverit, honestiorem quidem in insulam deportari, humiliorem autem in metallum damnari, aut in crucem levari, servum vero capite puniri. Et, ut beatus Augustinus commemorat in Joannis evangelistae Commento (tract. 7): « Juris forensis est, ut qui in precibus mentitus fuerit principi, non illi prosit scriptum quod impetraverit, imo etiam careat ipso beneficio scripti, quo scriptum perduxerit. » De confirmationis autem suae scriptura nihil dixerunt, quia quod firmaverunt, infringere nefas duxerunt: sicut in libro Esther legitur quantam valitudinem annuli regis habeat signatio (Esth. III), quantam 125.0704B| cautelam signi illius vacuatio, quanto magis regiae manus subscriptio. Et nec perfunctorie ducere debet regia dignitas quod in suis praeceptis scribitur: Et ut hoc, inquit, nostrae auctoritatis praeceptum pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem; et: Data illo, vel illo anno in Dei nomine feliciter; ne quod in Dei nomine feliciter confirmatur, sine Dei, id est, sine veritatis judicio infeliciter effoetetur; quia scriptum est: Non polluas nomen Domini Dei tui (Lev. XVIII, 21); et: Non accipias nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XXX, 7). Legant quoque Paulum, et expositores ipsius Apostoli, quam pro magno sit dictum quod scripsit idem divinus Apostolus in suis Epistolis: Videte quales litteras mea scripsi manu (Gal. VI, 11). Et item: Salutatio mea 125.0704C| Pauli (I Cor. XVI, 21). Unde reges, qui subscriptione manus suae a se data, vel privilegia sanctorum cum anathematismo manibus roborata confirmant, et illa postea conservare parvipendunt, sive detractant, quasi anathematis vinculo non teneantur obstricti, sententiam beati Gregorii ex epistola ad Theoctistam patriciam audiant (lib. XII, epist. 39): « Ipsi, inquiens, sibi testes sunt quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus veras esse ac valere non aestimant, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur. » Si qui sunt igitur, qui sub nomine Christiano haec aut praedicare 125.0704D| audent, aut taciti apud semetipsos tenere, eos et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus. Haec dicimus, ut secundum rationem et legis ordinem cuncta agant regni principes, et Ecclesiae sanctae rectores, sed et cum aequitatis judicio supra scripta causa diffiniatur. Ordinem autem constituendi judicium, si Hucbertus pro hac causa ad audientiam, et de civili injudicatus ad ecclesiasticum judicium venerit, isdem beatus Gregorius in commonitorio ad Joannem Defensorem euntem in Hispanias descripsit, dicens (lib. XI, epist. 50): « Primum ut sic ordinabiliter fiat, quatenus alii sint accusatores, et alii testes. Deinde causae qualitas exploretur, si digna exsilio vel condemnatione 125.0705A| sit, et ut eo praesente sub jurejurando contra eum testimonium proferatur, seu scriptis actuum inseratur: et ut ipse licentiam respondendi et defendendi se habeat. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter erit quaerendum, 642 cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, ac ne forte aliquas contra eum inimicitias habeant: et utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testificati fuerint; et ut scriptis judicatum sit, et sic partibus praesentibus sententia recitetur, et ita haec omnia solemniter roborentur. »
Caeterum si femina ante initum conjugium de scelere cum fratre suo culpabilis invenitur, ponendum duximus instar judicii de epistola ejusdem sancti 125.0705B| Gregorii ad Joannem episcopum Panormitanum, de quadam femina, quam aliquis homo, antequam diaconus ordinaretur, reliquit, et post mutatam vestem cuidam marito tradiderit. Ait enim (lib. XI, epist. 60): « Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare vindictam, quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat. Itaque pervenit ad nos Fantinum defensorem ultionem exercere in Petrum latorem praesentium voluisse, pro eo quod, quantum dicitur, relictam cujusdam diaconi, tempore quo conductor fuit, marito tradiderit. Sed quoniam iste conjugem diaconi asserit non fuisse, dicens nec virginem illam ad eum venisse; denique nec religiosam mutasse vestem, postquam ille in 125.0705C| ordine sacro promotus est, adjiciens etiam, priusquam ad diaconatum perveniret, et postea, prava illam opinione vixisse. Ideoque fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino investigatione perquirat, et si in conjugio diaconi mulierem, de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus lator memorato defensori et rectori patrimonii ad vindictam modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione hi qui male societati sunt disjungantur. » Haec de sancti Gregorii verbis excerpsimus.
Et sicut supra de beati Augustini verbis posuimus, quoniam quod agebat in lege veteri, vel etiam quod nunc agit in reipublicae legibus interfectio, hoc operatur 125.0705D| in Ecclesia excommunicatio, et ab Ecclesia separatio; si de legibus publicis, quaecunque femina hujusmodi sceleribus, sicut praemissum est, irretita, evadens forense judicium, ad episcopale judicium venerit, secundum sacrum Ancyranum concilium (can. 15 et 20), de his qui fornicantur irrationabiliter, id est cum masculis vel pecoribus, et de illis mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, vel quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, inter eos orare, ut videtur nobis, praecipietur, qui spiritu periclitantur immundo, et per districtam decennalem poenitentiam castigata, usque ad vitae finem dignis poenitentiae fructibus incumbere, reservato sibi pro ecclesiastica pietate, si mortis 125.0706A| metus ingruerit, viatico munere judicabitur, segregata non solum a toro regio, verum etiam ab omni conjugali consortio, secundum decreta beati Gregorii papae ad Felicem Siciliensem episcopum, quibus dicit (lib. XII, epist. 32): « Progeniem, inquiens, suam unumquemque de his, qui fideliter edocti, 643 et jam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se cognoscunt affinitate propinquos, ad hujusmodi copulae non accedere societatem. Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita copulatione maculavit; in conjugium ducere ulli profecto Christianorum licet vel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abominabilis Deo et cunctis hominibus. Incestuosos 125.0706B| vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus dudum legimus constitutum. Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a limitibus sanctae Ecclesiae sint separandi, usquequo per satisfactionem precibus sacerdotum eidem sanctae catholicae reconcilientur. » Et in edicto canonico ante corpus beati Petri prolato (Greg. XI in synod. Rom.): « Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio, anathema sit. » Et sanctus Ambrosius in prima epistola ad Corinthios dicit: « Non est enim frater, aut soror servituti subjectus in ejusmodi (I Cor. VII, 15): hoc est non deberi reverentiam conjugii ei qui horruit auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium 125.0706C| quod sine Dei devotione est. » Et sanctus Hieronymus in tertio libro commenti epistolae Pauli ad Ephesios: « Quomodo itaque, inquit, Christo subjecta est Ecclesia, sic subjecta sit uxor viro suo. Quem enim habet principatum et subjectionem Christus et Ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. Sed videndum ut quomodo in Christo et in Ecclesia sancta conjunctio est, ita et in viro et in muliere sancta sit copula. Sicut autem non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus est, sic non omne matrimonium; quod in viro suo secundum Christi praecepta non jungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. » Hinc intelligenter est adnotandum, quia quod iste ipse doctor in epistola 125.0706D| ad Amandum presbyterum dicit (epist. 147), quod quandiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet, de eo dicit, qui post legitimum initum conjugium, in ipso peccat conjugio, in quo jure pari vir et mulier tenentur sententia. In hoc autem loco de ea vel de eo agitur, qui ante initum legitimum conjugium, perpetrato incestu legitimum quod habere poterat sibi tollit conjugium. Et in concilio Agathensi (can. 61): « De incestis conjunctionibus, inquiunt, nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestuosos vere nullo conjugii nomine 125.0707A| deputandos, quos etiam designari funestum est. » Et sanctus Augustinus in libro de Bono conjugali: « Aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam, aliud autem carnis quidem concumbendo appetere voluptatem, sed non praeter conjugem, quod venialem habet culpam, quia et sine causa propagandae prolis 644 concumbitur, non tamen hujus libidinis causa propagationi prolis obsistitur, sive voto malo, sive opere malo: nam hoc faciunt, qui quamvis vocentur, conjuges non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velandae turpitudini obtendunt. Produntur autem, quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios suos qui nascuntur invitis, oderunt autem nutrire, vel habere quos gignere 125.0707B| metuebant. Itaque cum in suos saevit quos genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret, et si nihil valuerit, conceptos foetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere, aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt, et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. »
INTERROGATIO XIII. 125.0707C| Sexto nobis capitulo remandate, si idem rex, postquam talia de praefata uxore sua audivit, et ab ejus carnali commercio suspensus fuit, forte concubina usus adulterium perpetraverit, et si hoc ad plurimorum pervenit notitiam, quo debeat sanari medicinali judicio. Et si fortassis acciderit, ut quiscunque homo sacramento attendere se obligaverit, quod criminosum sit agere, utrum quod juravit, ne incurrat perjurium, debeat adimplere, an, ne crimen admittat, quod male juravit in irritum debet ducere: et si hoc verum esse possit, quod plures homines dicunt, quia sunt feminae, quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possint mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere, et quod vir legitime sortitam 125.0707D| conjugem maritali commercio non possit adire, et aliis valeat feminis commisceri, et itidem eodem maleficio potentia concumbendi, et dilectione quondam habita fruendi, per artem maleficarum possit restitui. Et quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia fieri. Et si forte tales viri malefici, vel incantatrices feminae inventae fuerint, quid de hujusmodi debeat fieri.
RESPONSIO. Respondemus, si forte, ut fertur, rex, de quo agitur, post legaliter initum conjugium, cum alia aliqua carnis commistione negotium concumbendi exercuit, negari non potest adulterium perpetrasse, etiam 125.0708A| si femina, quam duxit uxorem, de talibus, sicut reputatur, 645 rea fuerit fortassis inventa, quoniam post legaliter initum conjugium ante legalem diffinitionem praesumpsit illicita. Apostolus enim dicit alligatam esse uxorem sub lege viri quando tempore vir ejus vivit, mortuo autem eo solutam esse a lege viri (I Cor. VII). Et secundum sacram auctoritatem, legaliter desponsatam, dotatam, et publicis nuptiis honoratam, uxorem esse nemo qui dubitet. Sed et unam esse legem in hoc jure viri et uxoris eadem sacra testatur auctoritas. Et ideo, antequam a jugo gravi super filios Adae a die egressus de ventre matris eorum, usque in diem ingressus in ventrem omnium matris, alter ab altero dissolvatur, aut lege ab eo, qui per conditores legum juxta decernit, 125.0708B| comprobetur quod est initum non legitimum fuisse conjugium, quicunque eorum unam carnem per adulterium in duo diviserit, non commisisse adulterium dici non poterit. Magnus etenim Leo papa de forensibus legibus ecclesiasticis modum tribuit ad Nicetam Aquileiensem episcopum scribens (epist. 85): Ut sicut in mancipiis, vel agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus, in captivitatem ductis postliminium reversis de captivitate servatur: ita etiam et conjugia, si aliis juncta fuerint, reformentur. Et nos de eisdem legibus ad exemplum ipsius debemus conjicere, quoniam si quilibet quod ei jure posset competere contra jus sibi praesumpserit, per legem ei quem spoliaverat cogetur legaliter emendare. Quapropter si quilibet legaliter conjugatus, 125.0708C| ante judicium ex criminata determinatum, contra matrimonii jura, aut publice aut secrete praesumpsit, necesse erit eum legibus praefixis transgressoribus aut secrete aut publice subjacere, quibus decretum est in concilio Africano (can. 10): « Ut poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur. » Et in concilio Carthaginensi (conc. Carth. IV, can. 74): « Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat. » Et (can. 47): « Si quis fidelis, secundum Eliberitanum concilium, habens uxorem non semel sed saepe fuerit moechatus, in fine mortis conveniendus est; quod si se promiserit cessaturum, communio illi donanda est: si resuscitatus rursus moechatus fuerit, 125.0708D| ut non ulterius de communione pacis ludat, severius abscindendus est. » Et juxta Ancyranum concilium (can. 19): « Uxor adulterata, vel maritus committens adulterium, post septem annorum poenitentiam reconciliationis et communionis perfectionem consecuturi sunt. » Et item secundum Eliberitanum concilium (can. 69): « Si quis uxorem habens semel lapsus fuerit, post quinquennem poenitentiam reconciliandus est, vel si necessitas infirmitatis coegerit, ante communio ei largienda est. » Similiter et synodus Toletana constituit (conc. Tol. I, can. 17): « Qui uxorem simul et concubinam habuerit, a communione Ecclesiae separandus est. » In qua separatione, vel post dignam satisfactionem 125.0709A| reconciliatione, summopere debent pastores Ecclesiae et apostolorum successores atque vicarii providere, « qui, ut dicit beatus Gregorius (Hom. 26 in Evang.), 646 solvendi ac ligandi auctoritatem sunt quando gradum regiminis sortiuntur adepti, ne in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequantur, ut vel damnent immeritos, vel alios ipsi ligati solvant, seque ipsos hac ligandi et solvendi potestate privent, qui hanc pro suis voluntatibus et non pro subjectorum moribus exercent: ne erga quemlibet proximum odio vel gratia moveantur, quia digne de subditis judicare nequibunt, si in subditorum causis sua, vel odia, vel gratiam sequi decreverint. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. » Et illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati, quae non verbotenus 125.0709C| tantum et summis vix labiis solet fieri, sed quae ex intimo cordis procedit affectu, sicut David dixit: Peccavi Domino, et audire meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris (II Reg. XII, 13). Et item dicit: Rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9); et Iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo (ibid., v. 19). Sicut et in tribulatione, quam pro peccato admisso sustinuit fugiens a facie filii sui, cogitavit dicens: Respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac (II Reg. XVI, 12). Quibus constat, quia taliter confitentibus nec satisfactio interdicenda est, nec communio deneganda. Alioquin in judicium sibi corporis sacri et sanguinis pretiosi Redemptoris nostri sacramenta praesumunt, qui indiscrete 125.0709D| non purificati vel absoluti, sed potius seducti atque decepti sunt a talibus pastoribus, de quibus dicit propheta: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ezech. XIII, 18), id est cadentes a sua rectitudine animas, atque in hujus mundi delectatione reclinantes, blanda adulatione refovent, ut in errore molliter jaceant, quos nulla asperitas contradictionis pulsat: quod rectores seipsos amantes his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. De quibus iterum scriptum est: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant (Esa. III, 12). Et item: Prophetae 125.0710A| tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). Quia dum corripere culpas metuunt, in cassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur et sic vel in affectu peccandi manentes, vel ante congruam satisfactionem 647 divina usurpantes mysteria, bonum Dei donum faciunt suum judicium. Quoniam sicut auctores sancti, ut demonstrat venerabilis presbyter Beda in commento Evangelii Lucae, exponentes sententiam dicentis Domini, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, verumtamen vae illi homini per quem tradetur (Luc. XXII, 21), dicunt hodie quoque ut usque in sempiternum. Vae illi homini, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui et insidiis mente conditis, praecordiis aliquo scelere pollutis, 125.0710B| mysteriorum Christi secretis participare non metuit. Et ille enim in exemplum Judae filium hominis tradit, non quidem Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illud inaestimabile et inviolabile Domini corpus violare praesumit. Ille Dominum vendit, qui ejus amore ac timore neglecto, terrena et caduca, imo etiam criminosa plus amare et curare convincitur. Vae, inquam, illi homini, de quo Jesus, qui altaribus sacrosanctis inter immolandum, utpote proposita consecraturus, adesse non dubitatur, astantibus sibi ministris coelestibus, queri cogitur, Ecce, inquiens, manus tradentis me mecum est in mensa. Et Paulus dicit: Si quis frater nominatur, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, 125.0710C| aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor V, 11). Et item dicit: Iniqui regnum Dei non possidebunt. Nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et item: Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Et item: Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Unde Ambrosius ostendit gravissimum esse peccatum, quia ex hoc omne deperit corpus, in caeteris autem peccatis portio perit, non totum. Totum enim corpus vir est et mulier, quia portio viri est mulier: quicunque enim 125.0710D| aliud peccatum admiserit, extra se peccat, fornicarius vero in carnem suam peccat. Quanquam enim omnia peccata carnalem hominem praestent, hoc tamen specialiter desiderium carnis est, quod sordibus maculatam animam cum corpore tradit gehennae: quia victa anima a libidine carnis fit caro, sicut et corpus recte gubernatum spiritale appellatur. Animus tamen est, qui aut victus illecebris totum hominem carneum fecit, aut in vigore naturae suae manens, carni praestat ut spiritalis dicatur. Quapropter sanxerunt Spiritu sancto in se loquente canonum conditores ut a communione tales homines usque ad satisfactionem separentur: quoniam qui alieni a regno Dei sunt, ab Ecclesia, quae et regnum Dei est 125.0711A| et nominatur, usque ad correctionem et satisfactionem debent modis omnibus separari: et cum quibus Christi discipulos cibum sumere non oportet, eis dare sacram communionem non debent Domini sacerdotes, ipso prohibente in Evangelio: Nolite dare sanctum canibus (Matth. VII, 6). Quales designat Petrus dicens: Sicut sus lota in volutabro luti, et 648 canis reversus ad vomitum suum talis est (II Petr. II, 22), ut Salomon dicit, Stultus iterans stultitiam suam (Prov. XXVI, 11). Et qui in peccato manens, vel ante correctionem, et satisfactionem peccati criminalis, Dominicam coenam praesumit ad manducandum, in suam condemnationem, ut praemisimus, eamdem coenam praesumit, attestante Apostolo: Quicunque, inquit, edit panem hunc, aut bibit 125.0711B| calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Unde sanctus Ambrosius dicit: Quid est autem reum esse corporis et sanguinis Domini, nisi poenas dare mortis Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium ejus in irritum ducunt. Probet autem, dicit iterum Paulus, homo seipsum, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (ibid., 28). Probare enim seipsum, id est corrigere se debet homo a peccato, et ipsum reprobare peccatum, et post dignam satisfactionem accedere ad sacram communionem, ut sciat mens reverentiam se debere ei, ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc enim apud se debet judicare, quia Dominus est cujus corpus sumit et sanguinem. Et quod subsequitur, Ideo in vobis multi infirmi, et imbecilles, et 125.0711C| dormiunt multi (I Cor. XI, 30), ad hoc posuit, ut imaginem ostenderet judicii in eos qui inconsiderate Domini corpus accipiunt: quia sicut illi corporaliter infirmabantur et moriebantur, ita quicunque in peccato manet, vel affectum peccandi habet, et corpus et sanguinem Domini sumit, unde vitam posset accipere, si condigna satisfactione post dignam poenitentiam sacramenta illa acciperet, inde mortem sibi indigne accipiendo assumit. Et si quaerat aliquis, quare etiam nunc accipientes indigne non infirmantur vel moriuntur, sicut tunc infirmabantur, et moriebantur, accipiat quod non dixit Apostolus omnes infirmari vel mori, sed multi, inquit, fiunt infirmi, et multi moriuntur. Et in primordio Ecclesiae necessaria erant corporalia signa, nunc autem vera fides 125.0711D| debet sufficere. Est et aliud, quia sicut scriptum est, In fine saeculi erit sol sicut saccus cilicinus (Apoc. VI, 12), id est Ecclesia in luctus amaritudine sine miraculorum coruscatione, ut probati manifesti fiant. Et quia quidam corriguntur communicantes simpliciter, licet postea peccent ut Petrus: quidam tolerantur maligne communicantes, ut Judas qui suus homicida existens, exitiabili exitu demonstravit quid anima patiatur nunc sine corpore, et quid aeternaliter patietur cum corpore, quoniam in judicium sibi divina mysteria manducavit et bibit. Et quod subjungit, Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31), hoc dicit, quia si nosmetipsi errores nostros corrigeremus, non a Domino 125.0712A| judicaremur, id est condemnaremur. Et ideo sacri canones sanxerunt, ut ad judicium sacerdotale removeantur vel resocientur peccantes sacro altario, dicente Domino ad leprosos, qui praesignabant lepra peccatorum in Ecclesia nunc perfusos, Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14), ut secundum quod viderint magnitudinem vel multitudinem peccatorum in peccantibus, et consideraverint illorum dignam satisfactionem, ita et absque personarum acceptione tempora constituant poenitendi 649 et reconciliandi eos, ne in judicium et condemnationem sumant quod Dominus ad redemptionem et salutem credentibus contulit. At si peccator tardus ad recognoscendum, negligens ad id quod peccavit poenitendum, et confitendum, atque satisfaciendum 125.0712B| exstiterit, episcopalis cura eum commonere dissimulandum non ducat, memor sententiae sibi dicentis: Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam (Prov. VI, 1), id est si animam fratris in periculo tuae conversationis acceperis, jam ligasti mentem apud curam sollicitudinis, quae ante deerat quam pastorale officium sumeres: illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus, qui dum commissis tibi cogeris bona praedicando dicere, teipsum prius necesse est quae dixeris custodire. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera; quia incidisti in manum proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum (ibid., 3): non tantum ipse benevivendo vigilare memento, sed et illum cui praees a peccati torpore paedicando disjunge. Ne dederis somnum 125.0712C| oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (ibid., 4). Somnum dat oculis qui subditorum curam omnino negligit: dormitat autem, qui quidem reprehensibilia eorum gesta cognoscit, sed haec propter mentis taedium digna invectione non corrigit. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de insidiis aucupis (ibid., 5). Quantum avis de laqueo, vel damula de manu captantis quaerit evadere, tantum nitere ut auditore tuo salubriter instituto, ipse ab sponsione vitae ejus liber reddaris, ne non pastor sed mercenarius denoteris, si quemlibet ad luxuriam pertrahi, aut ad avaritiam accendi, vel in superbiam erigi, aut per iracundiam dividi conspexeris, et aut accipiendo personam divitis, timens ne tibi iratus munus subtrahat, quod blandus impendebat, aut 125.0712D| familiaritatis vel cujusquam temporalis emolumenti respectu tacens, pereuntibus animabus ipse de commodis terrenis laeteris, non pastor, sed mercenarius in divinis oculis computeris. Magis autem praedica, et insta opportune, importune. Si autem te, commonentem secundum Evangelium, non audierit, regiam adi ut constringatur potentiam. Et si nec ita ad effectum causam perduxeris, juxta divinam praeceptionem de commonito, nuntia Ecclesiae: si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus: ne dissimulans, aut negligens arguere, sicut Heli sacerdos filios suos peccantes in Deum, ne amari essent hominibus, cum eo pereas. Unde constat, quoniam nulli est contra Deum personae 125.0713A| parcendum, ut et nobis et illi parcamus salubriter, cui diligenter non parcimus, sequentes pro modulo nostro, quantum Dominus dederit, beatum Ambrosium, qui non parcendo Theodosio, et illi meritum in coelis coram Domino, et sempiternum memoriale in terris coram hominibus, ut et de eo scriptum intelligi debeat, Memoria justi cum laudibus (Prov. X, 7), acquisivit. Nec perfunctorie episcopis, et regibus, et omnibus potestate humana praeditis, audienda est sententia beati Gregorii ad Brunichildem reginam, qua dicit (lib. IX, epist. 64): « Non enim, inquiens, dissimulanda sunt quae dicimus, quoniam 650 qui emendare potest peccata, et negligit, participem se procul dubio delicti constituit. Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare 125.0713B| feliciter, providete provinciis, et priusquam creator manum suam ad feriendum excutiat, de correctione sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quantum modo diutius exspectat. » Et si forte quaecunque persona ori divino inobediens expellitur, praemisso ordine ab Ecclesia expellenda est, quia et ipsa expulsio, miserante Domino, poterit ei fieri ad salutem, sicut beatus Augustinus in libro de Correptione et Gratia dicit (cap. 15): « Corripiantur, inquiens, a praepositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus, quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua poena in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, ad correctionem saluberrimam 125.0713C| cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die, aut ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est, aut contradici Deo potest ne recipiat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo cui nihil est impossibile ipsa forsitan separatione sanandam. » Et si fortassis, quod absit, talis emerserit, qui supercilio terrenae potestatis elatus despiciat obedire, et rupto Christianitatis freno per praecipitia in barathrum damnationis excurrat, habebit episcopus, juxta Ezechielem prophetam, ad liberationem suam 125.0713D| sartaginem ferream (Ezech. IV, 3), id est zelum charitate ferventem, et beati Ambrosii memorandam sententiam. Ait enim in Epistola ad Corinthios: « Superbiam, inquiens, illorum in tantum humiliat beatus Paulus dicens: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2), ut non querulos jam, sed magis simplices faciat; erant enim et ipsi participes, dum paterentur tam ingentis facinoris secum incorreptum convenire, ut omnes uno concilio abjicerent eum, si negaret emendare se. Si autem quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est, et judicis non est sine accusatore damnare: quia et Dominus Judam, 125.0714A| cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. » Et sanctus Spiritus per dignum et sibi placitum organum, beatum videlicet Benedictum, dicit: Tantumdem iterum erit rector liber, ut si inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis ovium actibus universa fuerit cura exhibita, pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Ipsi autem contemnentes spreverunt me (Psal. XXXIX, 11), et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.
651 INTERROGATIO XIV ET RESPONSIO. De sacramenti autem proposita quaestione, beati 125.0714B| Gregorii verba ex libro Moralium trigesimo tertio (cap. 17) relegantur. Ait enim: « Ecce quidam, dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti, quod secreta illius omni silentio contegat, se jurejurando constringit. Sed is, cui juratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur: is autem qui jusjurandum praebuit ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo adulterii simul et homicidii particeps fiat, et prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, qui in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit. » Et post pauca: « Est tamen quod ad destruendas 125.0714C| versutias utiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur: quia et qui murorum undique ambitu ne effugiat clauditur, ibi se in fuga praecipitat, ubi brevior murus invenitur. » Et venerabilis presbyter Beda in homilia Evangelii secundum Matthaeum, quod describitur Herodis incauta juratio, ita dicit: « Quantum vero, inquiens, temeritatem jurandi vitare debeamus, et ipse in Evangelio Dominus, et Jacobus in epistola sua docet, dicens: Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcunque juramentum: sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, ut sub judicio decidatis (Jac. V, 12); illo videlicet 125.0714D| judicio sub quo decidit Herodes, ut vel pejerare, vel perjurium cavendo aliud necesse haberet patrare flagitium. At si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum scilicet pejorem vergat in exitum, libere illud in consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique juravit David per Dominum occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia quae ad illum pertinerent demoliri: sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis, mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit (I Reg. XXV). Juravit Herodes dare 125.0715A| saltatrici quodcunque postulasset ab eo, et ne perjurus diceretur a convivis, ipsum convivium sanguine polluit, dum prophetae mortem saltationis fecit praemium (Marc. VI). Non solum autem in jurando, sed in omne quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernamus: et juxta exemplum 652 eorum qui hostilibus clausi muris dum evadere desiderant, sed portarum omnium accessum sibi interdictum considerant, ibi necesse est desiliendi locum eligant, ubi muro existente breviore minimum periculi cadentes incurrant. » Et in concilio 125.0715B| Hilerdensi (can. 7) decernitur: « Qui sacramento se obligaverit, ut litigans cum quolibet ad pacem nullomodo redeat, pro perjurio uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregatus, reatum suum eleemosynis ac fletibus, et quantis potuerit jejuniis absolvat; ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter redire festinet. »
Et quoniam hujusmodi de sacramento voluerunt interrogare quaerentes, non abs re forte putavimus de talibus scribere, quae solent in humana fragilitate accidere: neque ea quae scribimus in quemquam impingimus, sed si talis exstiterit, quem hoc consilium adjuvare potuerit, memores Scripturae dicentis: Quod supererogaveris reddam tibi (Luc. X, 35), de hoc 125.0715C| quod non sumus interrogati, ut quilibet noverit quid anceps inter duo eligere debeat, adjungendum putavimus. Non enim facile modo quisquam reperiet, imo nec quemquam quisque reperiet, qui David sanctior, Salomone sapientior, Samsone sit fortior, et illi, amore muliebrio capti, quoniam etiam mentes ferreas libido domat, nec pannos pauperum perhorrescens, nec regum purpuram pertimescens, talia egerunt quae non convenerant: et ad nos saepe feminae veniunt, reclamantes, quod juvenculi eis suam fidem promiserint, easque derisas reliquerint. Et interdum a nobis repertum est, quia viri legitimas reliquerunt uxores, et adulteris, ut servarent fidem pollicitam, adeo cohaeserunt, ut cum multis laboribus ab eis quiverint separari. De quo negotio 125.0715D| beatus Augustinus in libro de bono conjugali (cap. 4) dicit: « Huc, inquiens, accedit, quia in eo ipso quod sibi invicem conjuges debitum solvunt, etiam si id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi invicem debent, cui fidei tantum juris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hujus autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae consensu, cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur, atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abjectis magnum animi bonum est, et ideo 125.0716A| eam saluti quoque corporali, qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro pene res nulla est, fides tamen cum in negotio paleae sicut in auro sincera servatur, non ideo minor est quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est. Verumtamen qualiscunque sit, si et contra ipsam fit, pejus fit, nisi cum propterea deseritur, ut ad veram 653 fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur voluntate pravitatis correcta. Tanquam si quisque, cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur, ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quod facinore commisso totum solus auferat, dolet 125.0716B| quidem ille, sibi et fidem servatam non esse conqueritur: verum in ipsa querela cogitare debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus, pro peccato sceleratior judicandus est reus qui si ideo cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini cui ablata fuerat redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier, si fide conjugali violata fidem servat adultero, utique mala est, sed si nec adultero, pejor est. Porro si eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit. Quod aeque intelligendum est de 125.0716C| adultero, quia si pactum cum adultera factum rescindit, nec ipsa adultera eum fidei violatorem juste dicere poterit. »
INTERROGATIO XV. De hoc quod interrogatum est, si hoc verum esse possit, quod plures homines dicunt, quia sunt feminae quae maleficio suo inter virum et uxorem odium irreconciliabile possint mittere, et inenarrabilem amorem iterum inter virum et feminam serere: et de caeteris quae hinc ad quaestionem voluerunt quaerentes deducere.
RESPONSIO. Relegant historiam libri Regum post peccatum David in Bethsabee uxorem Uriae, qualiter suggestione 125.0716D| diaboli filius ipsius David Amnon adamavit sororem suam Thamar, et consilio Jonadab figuram tenentis diaboli per Evam consilio peccandi occidentis Adam, concubuit cum eadem sorore sua. Quam tantum ante concubitum dilexit, ut deperiret in eam valde, et aegrotaret propter amorem ejus; post concubitum autem, exosam eam habuit odio magno nimis, ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat: quae diabolica operatio per fratricidium ad alia etiam mala, quae ibidem lectores inveniunt, decurrit (II Reg. XIII). Et beatus Ambrosius, psalmi centesimi decimi octavi versum (92) exponens: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea, loquens de Joseph 125.0717A| perferente immissiones per angelos malos, dicit ad locum: « Fertur, inquiens, prophetae cuidam, et plerique ferunt quod Isaiae in carcere posito, cum mole imminentis urgeretur exitii, dixisse diabolum: 654 Dic quia non a Domino locutus es quae dixisti, et omnium in te mentes affectusque mutabo. »
Sed et in parochia cujusdam nostrum quod narramus acciderat: quoniam quidam nobilis genere juvenis non ignobilem natione feminam adamavit, quam a parentibus puellae legaliter expetens, apud patrem petitio ejus praevaluit, sed puellae mater eamdem petitionem omnimodis refutavit: pater vero, quod raro solet contingere, in juvenis precibus annuendo praevaluit, qui post desponsationem, et dotis titulum, ac nuptiarum celebritatem, puellam 125.0717B| secreta cubiculi introducens, nullo modo cum ea concumbere ex more praevaluit, et cum irremediabili odio taediosam vitam per biennium ducerent, ad episcopum, quia aliud jam inde consilium inveniri non poterat, hinc necessitate cogente concursum est, cum verbis suasoriis, precatoriis ac minatoriis, quia nisi permitteret dissolvi conjugium, ipse porrigeret gladium, quo fieret, si aliter dissolvi non poterat, homicidium. Isdem autem episcopus, inter alia plura jam de talibus Satana faciente saepe cribratus, et ad memoriam reducens quod dicit Dominus per prophetam: Fili hominis, perfode parietem, et vide abominationes quas faciunt isti hic. Et cum perfodissem parietem, apparuit foramen (Ezech. VIII), et reliqua quae ibi leguntur, de placito ad placitum, de 125.0717C| quaestione ad diffinitionem per frequentes tracta talia invitavit, usque dum operationes diabolicae Dei gratia dissolutae sunt, et concubitus in anteriore concubina cum delectatione possibilis, et cum legaliter sortita impossibilis, post poeniteniam et medicinam ecclesiasticam, juveni est cum uxore possibilis redditus, et, fugato odio diabolico, conjugalis amor inter conjuges integratus, nunc usque cum debito amore perseverat, atque conjugati sobole numerosa congaudent.
Turpe est fabulas nobis notas referre, et longum est sacrilegia computare, quae ex hujusmodi de ossibus mortuorum, atque cineribus carbonibusque exstinctis, et de capillis atque pilis locorum genitalium 125.0717D| virorum ac feminarum, cum filulis colorum multiplicium, et herbis variis, ac cocleolis et serpentium particulis composita, cum carminibus incantata deprehendentes comperimus, quibus homines liberati, et benedictione ecclesiastica medicati, gratia conjugali et debito naturali perfuncti sunt. Quidam etiam vestibus carminatis induebantur, vel cooperiebantur, alii potu, alii autem cibo a sortiariis dementati, alii vero tantum carminibus a strigis fascinati et quasi enerves effecti reperti sunt: quidam autem a lamiis sive genicialibus feminis debilitati, quaedam etiam feminae a Dusiis in specie virorum, quorum amore ardebant, concubitum pertulisse inventae sunt; quos et quas divina potentia, compressis et abjectis 125.0718A| phantasmatibus diabolicis, per exorcismos et antidota catholica restituit sanitati.
Sunt et alia quae nos dirimere ac judicare necessitas compulit, 655 quae propter nefariam turpitudinem dicere nolumus: et sunt hujusmodi scelerata atque facinorosa, quae ut ad notitiam malignorum, qui forte ea ignorant, pervenire non valeant, hic scribere supersedimus. Sunt praeterea et tam immania diabolicae operationis portenta per magicam artem facta, quae ad nos pervenerunt, ut credendi modum excedant. Sed non est mirum si in istis temporibus ultimis talia Antichristi adventum praecurrentia veniunt, qualia Dominus et apostoli ejus ventura descripserant, de quibus et Paulus dicit: Nam mysterium jam operatur iniquitatis secundum 125.0718B| operationem Satanae in omni potestate, et signis, et prodigiis mendacii (II Thess. II, 7); et item: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritus fallaces, doctrinas daemoniorum (I Tim. IV, 1). Haec autem vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe, auctore Zoroastre rege Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum praelio interfecit, et propagatore Democrito, plurimis saeculis valuit. Sed apud Assyrios exculta per multos diabolicos viros fuit, quorum intantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam, sicut supra diximus, Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquam in sanguinem (Exod. VII). Et eorumdem maleficiorum una impietas, 125.0718C| ut diversitate artium, ita et diversitate nominum constat, sicut et pagani doctores, et etiam Christiani referunt. Unde plura omittentes, quaedam commemoramus. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Hydromantii sunt, qui in aquae inspectione umbras daemonum evocant, et imagines vel ludificationes eorum ibi videre, et ab eis aliqua audire se perhibent. Incantatores, qui artem verbis peragunt. Arioli, qui circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque 125.0718D| celebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices, qui horas in agendis negotiis et operibus custodiunt, qui exta pecudum et fibras atque spatulas, vel caetera quaeque inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. Augures sunt, qui volatus avium et voces attendunt, quorum unum genus ad oculos, id est volatus avium, alterum ad aures, id est vox avium pertinet. Sunt et pythonissae, quae et ventriloquae; sunt et astrologi, eo quod in astris augurentur. Sunt et qui dies natalium considerant, et qui siderum cursum in nascentibus observant, qui vulgo mathematici vocantur. Sunt et horoscopi, qui horas nativitatis speculantur dissimili et diverso fato. Sunt et sortilegi, qui sub nomine fictae religionis, per 125.0719A| quasdam quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. 656 Sunt et qui de saltu membrorum, dum eis aut oculi aut cujuscunque membri pars salierit, aliquid sibi exinde prosperum aut triste significari praedicunt. Sunt et praestigiatores, qui alio nomine obstrigilli vocantur, quod praestringant vel obstringant humanorum aciem oculorum, sicut isti qui de denariis quasi jocari dicuntur, quod omnino diabolicum est: et sicut legimus, primum diabolus hoc per Mercurium prodidit, unde et Mercurius inventor illius dicitur, quod diabolicum opus nemo Christianus sine peccato ante se agere permittit, vel si ei potestas in illo est qui talia agit, sine vindicta dimittit. Ad haec 125.0719B| omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis, vel quibuscunque mensuris mensurandis: et quas superventas feminae in suis lanifaciis vel textilibus operibus nominant; in quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt ab omni Christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda. Sunt etiam et qui dicant, quando in venationem pergunt, quod obvium sibi non debeant habere clericum. Sunt et qui faciunt canes ad truncum latrare sicut ad bestiam. Sunt et qui observant dies in motione itineris, 125.0719C| et in inchoatione aedificandae domus; quod pro tam magno peccato Paulus duxit apostolus, ut diceret: Dies observatis, et annos, et menses: timeo ne sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 10); et Dominus in Evangelio dicit: Similiter sicut factum est in diebus Lot, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant (Luc. XVII, 28). Et praetermisso illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putare poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita, et ea sine quibus haec vita non ducitur, immoderatius acta, igne vel sulphure puniuntur.
Merito ergo beatus Augustinus, visis noxiae consuetudinis illecebris, ac justo dolore commotus exclamat: 125.0719D| Vae peccatis hominum, quae sola inusitata inhorrescimus, usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint, ut omnino claudi contra se faciunt regnum Dei, saepe vitando omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur; atque utinam, o Domine! non omnia, quae non potuerimus prohibere faciamus! Sciendum est etiam quia, sicut in doctorum verbis legimus, sunt daemones qui quasi specialiter specialibus intendentes vitiis, cum in omnibus delectentur, ad ea quibus praesunt homines quasi specialiter provocent. Quapropter et de Maria, quae erat in civitate peccatrix, Marcus evangelista Dominum septem daemonia ejecisse 125.0720A| commemorat (cap. 16), ut ubi abundavit peccatum, superabundasse gratia monstraretur. Septenarius namque numerus pro universitate solet mystice poni. Ergo a septem daemonibus curata, hoc est, ab universis liberata 657 sceleribus debet intelligi. Unde inter caeteros daemones vitiorum magistros legimus de Mammona, de quo Dominus dicit, Non potestis Deo servire et Mammonae (Matth. VI, 24), quia qui servit Mammonae, id est divitiis, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus est, et magistratus hujus saeculi a Domino dicitur: et de eo genere daemonum, qui in fervorem iracundiae, vel qui in voluptatem carnis resolvit per delicias, vel certe in ignem adulterii, quo adulterantium corda succensa sunt, et in aquas, quae solent 125.0720B| exstinguere charitatem, invasum mittunt, quod non potest ejici nisi in oratione et jejunio. Et primum patentem nostrum, sicuti notum est, antiquus hostis gula, vana gloria, et avaritia tentavit, ac tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit.
In psalmo quoque cantamus, de sagitta volante in die (Psal. XC, 6), id est de sermone haereticorum et philosophorum, qui sunt diaboli organa, et non possunt decipere, nisi lucem promiserint; et hoc genus daemonum eos facile corrumpit qui suas negligunt actiones, et alienas curantes, extra habitum atque extra ordinem proprium vagantur, et se curis exterioribus immoderatius implicant. Et adeo deceptam 125.0720C| mentem talium per vanas spes ducit, ut ab intentione poenitentiae suspendatur, ostendens illi plures per lata et spatiosa gradientes, quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant, et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis. De negotio etiam perambulante in tenebris, videlicet de praeposito negationis atque mendacii, de incursu videlicet praecipitationis atque timoris, et daemonio meridiano, accidiae scilicet, quod facit fervorem coeptae devotionis tepescere, vel haereticos simulationis rectae intentionis et operum lucis ambitionis amore ardere, de quo genere daemonum scriptum est: Sub umbra, inquit, dormit, in secreto calami, in locis humentibus (Job XL, 16). In umbra, videlicet tenebrosas conscientias, in calamo, 125.0720D| qui foris nitidus intus est vacuus, simulatrices, in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuat. Quodque genus daemonum exiens ab homine baptismatis tempore, vel post poenitentiae fructus et reconciliationis gratiam, vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se, et veniens ad domum illam unde exierat, eam invenit vacantem, scopis mundatam, et ornatam (Luc. XVI, 26), mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum vel poenitentiam, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisin, ipsi et ab eo assumpti nequiores spiritus ingressi habitant ibi. Per septem enim malos spiritus universa vitia designantur. Quemcunque enim post baptisma, sive 125.0721A| pravitas haeretica, sive mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte nequiores tunc eum spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisin 658 ipsas se virtutes habere simulabit. Et quomodo in Isaia (cap. XI), super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo est consecratus.
Sunt et alia etiam genera daemonum, quos legimus super singulis vitiis ab eorum principe constitutos, quae hic adnotare omittimus. Tantum de daemonibus qui super fornicationem sunt adnotare curamus, 125.0721B| monstraturi quoniam talia sunt etiam genera daemonum, qui tantum in fornicationibus delectantur, ut etiam humanum concubitum expetant: de quibus aliqua nostri temporis acta dicere poteramus, nisi ea brevitatis compendio transiremus. Et ut melius quod dicimus credi possit, legant quicunque de talibus dubitant, quod sanctus Amphilochius, Iconiensis civitatis episcopus, quem beatus Hieronymus in libro de Viris illustribus debita veneratione commemorat, inter virtutes mirandi Basilii Caesareae Cappadociae civitatis episcopi scribit dicens: « Elladius autem, ipsius sanctissimae memoriae visor et minister factus ab eo perfectorum miraculorum, et successor sedis post obitum jam dictae memoriae apostolicae Basilii, vir mirabilis, et in omni virtute 125.0721C| decoratus, enarravit mihi quia senator quidam fidelis, nomine Proterius, abiit ad sancta et venerabilia loca, et ibi filiam suam consecrare, ac in uno de bene actionalibus domibus monasteriorum mittere, atque sacrificium Deo offerre volens. Sed ab initio homicida diabolus, invidens divinae voluntati, movit unum de servis suis, et incendit ad puellae amorem. Is autem cum fuisset hujusmodi inchoationis indignus, et non audens appropinquare ad propositum, alloquitur unum abominandorum incantatorum, promittens se, si meruerit dominari ipsius puellae, multam ei tribuere auri quantitatem. Maleficus vero dixit ad eum: O homo, ego in istud non praevaleo, sed si vis mitto te ad meum procuratorem diabolum, et ipse perficiet tuam voluntatem. Qui 125.0721D| ait ad eum: Quaecunque dixeris mihi faciam. Et ait ad eum: Abrenuntias Christo in scripto? Dixit ei: Etiam. Iniquitatis autem operator dicit ei: Si in isto paratus exstiteris, cooperator fiam. Qui ait ad eum: Paratus sum, tantum consequar desiderium. Et faciens malignitatis minister epistolam ad diabolum, misit ad illum habentem sensum istum: Quoniam quidem, mi domine et procurator, oportet festinare me a Christianorum religione abstrahere, et tuae adducere voluntati, ut multiplicetur pars tua, misi tibi hunc qui praesentes meas defert litteras, cupiditate in puellam exarsum, et postulo eum actionem istam consequi, ut et in isto glorier, et cum multa alacritate congregem placitores tuos. Et dans 125.0722A| ei epistolam dixit: Vade secundum talem horam noctis, sta super monumentum gentilis, et exalte chartam in aere, et astabunt tibi qui debent ducere te diabolo. Qui alacriter hoc faciens, jactavit miseram vocem invocans diaboli auxilium. Et continuo astiterunt 659 ei principes potestatis tenebrarum spiritalia nequitiae, et apprehendentes errantem cum gaudio magno, duxerunt eum ubi erat diabolus, et ostenderunt ei ipsum sedentem in sede alta, et in circuitu ejus malignitatis spiritus stantes, et suscipiens missas a malefico litteras dixit ad miserum: Credis in me? Qui ait: Credo. Et: Negas Christum tuum? Qui respondit: Nego. Dicit ei diabolus: Perfidi estis vos Christiani, et quando quidem opus me habetis, venitis ad me; quandoquidem consequimini 125.0722B| desiderium vestrum, negatis me, et acceditis ad Christum vestrum, qui est benignus ac clementissimus, et suscipit vos. Sed fac mihi manuscriptam Christi tui et baptismatis abrenuntiationem voluntariam, et quae in me est in saecula voluntariam professionem, et quia mecum sis in die judicii condelectans mihi in praeparatis aeternis tormentis, et ego statim desiderium tuum adimpleo. Qui disposuit propria manu scriptum sicut quaesitus fuit. Statim autem animarum corruptor draco tortuosus misit qui sunt super fornicationem daemones, et inflammaverunt puellam in amorem juvenis, quae prospiciens in terram coepit clamare ad patrem: Miserere mihi, miserere, pater, quia dire torqueor propter talem istum nostrum puerum: miserere visceribus 125.0722C| tuis, ostende in me unigenitam tuam paternum amorem, et conjunge me puero quem amo. Si autem hoc non vis facere, videbis me post modicum morientem amara morte, et sermonem dabis pro me in die judicii Deo. Pater autem cum lacrymis dicebat: Heu mihi peccatori, quid convenit miserae meae filiae? quis meum thesaurum furatus est? quis meam iniquavit filiam? quis dulce lumen oculorum meorum exstinxit? Ego coelesti te volebam nubere sponso Christo, et angelorum cohabitatricem constituere, et in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus canere Deo festinabam, et per te salvari sperabam, tu autem in amorem lascivietatis insanisti? Sine me, sicut volo, desponsare te Deo, non 125.0722D| ducas senectutem meam cum tribulatione ad inferos, neque nobilitatem parentum tuorum confusione operias. Illa autem, ad nihilum reputans quae a patre dicebantur, instabat clamans: Pater mi, aut fac desiderium meum, aut post modicum morientem videbis me. Pater ergo in magna defectione factus, ac immensurabilitate tristitiae absorptus, et amicorum consiliis credulus, hortantium ei deferre voluntatem ejus, aut seipsam exponere, concredens pater praecepit fieri desiderium puellae, ne exitiali se traderet morti. Et adduxit quaesitum puerum ad propriam filiam, dansque eis omnem substantiam suam dixit filiae suae: Vale, filia vere misera; multum enim planges poenitens in novissimo quando nihil habes proficere. Iniquo ergo conjugio facto, et diabolica 125.0723A| facinorositate completa, ac modico transeunte tempore, designatus est a quibusdam puer non introire in ecclesiam, neque appropinquare immortalibus et vivificis mysteriis. Et dicunt miserae 660 conjugi ejus: Scis quia vir tuus, quem elegisti, non est Christianus, sed peregrinus fidei et alienus? Tenebrarum ergo et dolorosae plagae repleta, prosternit se in humum, et coepit discerpere seipsam ungulis, et percutere pectus ac clamare: Nemo non obediens parentibus salvus fuit unquam. Quis annuntiabit patri meo meam confusionem? Heu mihi miserae, in quantam profunditatem perditionis descendi! Cur nata sum, et nata continuo rapta non fui? Ista ergo lamentari eam discens erratissimus vir ejus, accucurrit ad eam contendens non haberi ita veritatem. 125.0723B| Illa autem in consolationem veniente suadibilibus ejus sermonibus, dixit ad eum: Si vis satis mihi facere et miserae animae meae, crastina ego et tu unanimiter eamus ad ecclesiam, et coram me participa incontaminatorum mysteriorum, et sic satisfacta ero. Tunc coactus dixit ei sententiam capituli. Continuo ergo deponens illa muliebrem infirmitatem, et consilium bonum consilians illi, currit ad pastorem et discipulum Christi Basilium, adversus impietatem clamans: Miserere mihi miserae, sancte Dei, miserere mihi, discipule Domini, quae cum daemonibus causam egi; miserere mihi miserae proprium patrem non obaudienti. Et docet ei rerum gestarum ordinem. Sanctus autem Dei vocans puerum, sciscitatus est ab eo si ista in hunc 125.0723C| modum se habent. Qui ad sanctum cum lacrymis ait: Etiam, sancte Dei, si ego siluero, opera mea clamabunt, et enarrat ei etiam ipse a principio usque ad finem consequentem diaboli malam operationem. Tunc dicit ei sanctus: Vis reverti ad Dominum Deum nostrum? Ad quem puer: Utique volo, sed non valeo. Dicit ei: Quare? Respondit puer: Scripto abnegavi Christum, et professus sum diabolo. Dicit ei: Non sit tibi curae, benignus est Deus noster, et recipiet te poenitentem; compatitur enim malitiis nostris. Et jactans se puella ad pedes sancti, evangelice deprecata est eum dicens: Discipule Christi Dei nostri, quantum potes adjuva nos. Dicit ad puerum sanctus: Credis salvari? Qui ait: 125.0723D| Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam. Et continuo apprehendens manum ejus, faciensque Christi signum in ipso et orans, reclusit eum in uno loco interioris sacri periboli. Et dans ei regulam, collaborabat ei per tres dies. Post quos visitavit eum, et dicit ei: Quomodo habes, fili? Dicit ad eum: In magna sum, domine, defectione, sancte Dei, non fero clamores eorum et terrores, ac jaculationes seu lapidationes eorum. Tenentes manuscriptam meam, causantur me dicentes: Tu venisti ad nos, non nos ad te. Et dicit ei sanctus: Noli timere, fili tantum crede; et dans ei modicam escam, faciensque super eum Christi iterum signaculum ac orans, reclusit eum. Et 125.0724A| post paucos dies visitavit eum, et dicit: Quomodo habes, fili? Dicit ei: Pater sancte, a longe clamores eorum audio et minas, sed non video eos. Et iterum dans ei escam et orans, claudensque ostium abiit. Et quadragesimo die rediit, et dicit ei: Quo modo 661 habes, frater? Respondens dicit ad eum: Bene habeo, sancte Dei. Vidi enim te hodie in visu pugnantem pro me, et vincentem diabolum. Mox ergo sanctus secundum consuetudinem faciens orationem, eduxit eum, et adduxit in dormitorium suum. Mane autem facto vocavit sacrum clerum, et monasteria, et omnem Christo amabilem populum, et dixit eis: Filioli mei dilectissimi, omnes gratias agatis Domino. Ecce enim ovem perditam debet pastor bonus in humeris reportare et offerre Ecclesiae. 125.0724B| Quapropter debitum est et nos vigiliam facere nocte, ac postulare ejus benignitatem, ut non vincat corruptor animarum etiam in hoc facto. Et alacriter populo coaggerato, per omnem noctem postulaverunt Deum cum bono pastore, cum lacrymis clamantes pro eo: Kyrie, eleison. Et mature cum omni multitudine populi accepit sanctus puerum, et tenens dexteram manum ejus, ducebat illum in sanctam Dei ecclesiam cum psalmis et hymnis. Et ecce diabolus omnium fascinans in tristem vitam, cum omni perniciosa virtute advenit, et invisibiliter apprehendens puerum, conabatur rapere eum de manu sancti. Et coepit clamare puer: Sancte Dei, adjuva me. Et tanta improbus instantia aggressus est, ut etiam memorabilem virum compelleret, trahens 125.0724C| puerum. Conversus ergo sanctus ad diabolum, dixit: Improbissime, et animarum corruptor, pater tenebrarum et perditionis, non sufficit tibi tua perditio, qua te et eos qui sub te sunt affecisti, nisi etiam et Dei mei tentes plasma? Diabolus autem dixit ad eum: Praejudicas me, Basili. Ita ut plurimi ex nobis audirent voces daemonum haec dicentium, clamante populo: Kyrie, eleison. Sanctus autem Dei ait ad eum: Increpat te Dominus, diabole. Qui respondens ait ad eum: Basili, praejudicas me, non abii ego ad eum, sed ipse venit ad me. Abnegavit Christum, et professus est mihi. Et ecce manuscriptum habeo, et in die judicii ad communem judicem eum duco. Sanctus Dei dixit: Benedictus Dominus Deus 125.0724D| meus, non deflectet populus iste manus de altitudine coeli, donec reddas manuscriptum. Et convertens se dixit populo: Erigite manus vestras in coelum, clamantes cum lacrymis: Christe Kyrie, eleison. Et stante populo in horam multam extensas habente manus in coelum, ecce manuscripta pueri per aerem delata, et ab omnibus visa venit, et imposita est manibus memorabilis nostri Patris et pastoris. Suscipiens autem eam, et gratias agens Deo, gavisus factus est valde, et coram omni populo dixit ad puerum: Cognoscis litterulas has, frater? Qui ait ad eum: Etiam, sancte Dei, manuscripta mea est. Et disrumpens manuscriptam sanctus Basilius, perduxit eum ad ecclesiam, et dignum fecit sancto ministerio, 125.0725A| et communione mysteriorum et munerum Christi. Et faciens susceptionem magnam, refrigeravit omnem populum, et ducens puerum ac instruens, seu dans ei regulam decentem, reddidit eum mulieri ejus intacibili ore glorificantem et laudantem Deum. Amen.
Et venerabilis presbyter Beda in tertio 662 libro Commenti Lucae evangelistae: Interrogavit, inquit, illum Jesus dicens: Quod tibi nomen est? At ille dicit, Legio, quia intraverant daemonia multa in eum (Luc. VIII, 30). Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa coram peste, quam furens tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones ejicere norunt, solent dicere, patientes non 125.0725B| aliter valere curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus, visu, auditu, gustu, odoratu et tactu, vel alio quolibet corporis, vel animi sensu, vigilantes, dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant. Et maxime quando, vel viris in specie feminea, vel in virili habitu feminis apparentes, quos daemones Galli Dusios vocant, infando miraculo spiritus incorporei corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt, et nomen daemonis, quo se censeri dixerit, et dejerandi modos, quibus amoris sui foedus alterutrum pepigerunt, prodendos esse praecipiunt. Quae mendacio simillima res, sed adeo vera, et plurimorum attestatione notissima, ut quidam vicinus mihi presbyter retulerit se quamdam sanctimonialem feminam 125.0725C| a daemonio curare coepisse, sed quandiu res latebat, nihil apud eam proficere potuisse: confesso autem quo molestabatur phantasmate, mox et ipsum orationibus, caeterisque quae oportebat purificationum generibus effugasse, et ejusdem feminae corpus ab ulceribus, quae daemonis tactu contraxerat, medicinali studio, adjuncto sale benedicto, curasse. Sed dum unum de ulceribus, quod altius lateri infixum repererat, nullatenus posset quin continuo panderetur obducere, ab eadem ipsa, quam sanare volebat, consilium quo sanaretur accepisse. Si, inquit, oleum pro infirmis consecratum eidem medicamento asperseris, sicque me perunxeris, statim sanitati restituar. Nam vidi quondam per spiritum in quadam longius posita civitate, quam nunquam corporalibus 125.0725D| oculis vidi, puellam quamdam pari calamitate laborantem taliter a sacerdote curatam. Fecit ut illa suggesserat, statimque ulcus remedium, quod ante respuerat, accipere consensit. Haec contra fraudes daemonum paucis explicare curavi, ut quam non frustra Dominus nomen ejus, quem expulsurus erat, spiritus interrogarit, inteligas.
INTERROGATIO XVI ET RESPONSIO. De eo autem quod interrogatum est, quae sit causa cur Deus, ut dicitur, saepe in legitimo conjugio permittat talia fieri, sciendum est quia ut a Deo institutum conjugium bonum est, et omne peccatum non ex propria natura subsistit; malum quippe sine substantia est, quod tamen utcunque fit, in boni natura, 125.0726A| ut supradiximus, coalescit, et peccatis exigentibus, in bono conjugii malum fit operatione diaboli, sicut Domini est terra, bona utique, ut a bono Deo creata, et iniquitates sunt nostrae, sed saepe nostris 663 iniquitatibus videmus et sentimus terram Domini tabescentem, qui promisit iratus futuram nobis terram ferream, et coelum aereum, et placatus daturum se nobis pluviam temporinam et serotinam terrae, et quia coelum dabit pluviam, et terra dabit fructum suum: non quo creaturarum immutetur natura, sed quia meritorum distantia, irato vel placato Deo, exinde a nobis vindicta sentiatur vel gratia. Et beatus Gregorius in libro secundo Moralium (cap. 4) dicit: « Occulta, inquiens, justitia Dei licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes 125.0726B| in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. » Et Augustinus in libro primo de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 23): « Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur. Subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor majori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. » Quia et ipse diabolus spiritus immundus est. Et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus: quoniam spiritus est natura, immundus est vitio, quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines, sive majoris sive infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Et in libro de Gratia et libero Arbitrio (cap. 21): « Fixum enim, inquit, 125.0726C| debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc quando legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurratis illud proverbium Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo. »
INTERROGATIO XVII ET RESPONSIO. De eo siquidem quod interrogatum est, ut si forte tales viri malefici, vel incantatrices feminae inventae fuerint, quid de hujusmodi fieri debeat, sanctus Leo scribens ad episcopos per universas provincias demonstrat (epist. 11, episcopis per Italiam): « Aliquanti, inquiens, malefici, qui ita se demerserant, 125.0726D| ut nullum his auxiliantis posset remedium subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. » Et post aliquanta: « Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscidamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor, et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis, ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo ingens remunerationis praemium, qui diligentius quod ad salutem 125.0727A| commissae sibi plebis proficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal 664 Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. »
Et sanctus Gregorius ad Cyprianum diaconum (lib. XII, epist. 13): « Vir sanctissimus Maximianus coepiscopus noster, Ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, sollicitus fuit. Qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet, maleficio, quod vulgo canterma dicitur, quosdam didicit maculatos, quos etiam, sicut et dilectionis tuae nuntiavit epistola, dedit in custodia retinendos. Sed quia peccatis nostris facientibus morte praeventus crimen ipsum ulcisci non valuit, necesse est ut dilectio tua 125.0727B| cum omni hoc subtilitate indagare festinet, atque ita in eos secundum immanitatem facinoris studeat vindicare, qualiter secundum leges supra scriptum episcopum zelo correctionis ac justitiae in hac ultione propter Deum novit potuisse si viveret commoveri. Omni ergo virtute, omnique instantia, tua dilectio in hac causa zelum suum erga omnipotentem Deum curet ostendere, et inimicis illius adversitatem dignam inflictis ultionibus exhibere, ut impleat quod scriptum erat: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Si igitur hoc zelo dilectio tua accenditur, in eos qui Deum reliquerunt, et contra eum maleficiis aliquid egerunt, poena monstretur. Quod si recte illic exsequi non vales, nobis qui tales sunt 125.0727C| transmitti debent, si tamen hic monstrari potuerit, unde illic possunt absque difficultate convinci. Sed quia hoc impossibile esse existimo, illic per te debet districta atque fortis correctio provenire. » Et ad Januarium episcopum Sardiniae (lib. VII, ind. 11, epist. 66): « Contra idolorum quoque cultores, vel aruspicum atque sortilegorum, fraternitatem vestram vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii, et divini intentione judicii, et praesentis vitae periculo, adhortatione suasoria revocare. Quos tamen si emendare se a talibus atque corrigere nolle repereris, ferventi comprehendere zelo te volumus: et si quidem servi sunt, verberibus cruciatibusque, quibus 125.0727D| ad emendationem pervenire valeant, castigare; si vero liberi, inclusione digna districtaque in poenitentiam sunt redigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem. » Et item in Edicto canonico (Greg. II, in synod. Rom., c. 12): « Si quis ariolos, aruspices, vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. » Et in concilio Ancyrano, capite vicesimo tertio: « Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujusmodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica vel expiandi causa, sub 125.0728A| regula quinquennio jaceant secundum gradus poenitentiae diffinitos. » Ex concilio Bracarensi (II) capite 70. « Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos 665 in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agat. » Et capite 71: « Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et observare vel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursum, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, vel propter segetes, vel arbores plantandas, vel conjugia socianda. Scriptum est enim: Omnia quaecunque facitis, aut in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo (Col. III, 17). » Et cap. 72: « Non liceat 125.0728B| in collectionibus herbarum, quae medicinales sunt, aliquas observationes, aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino, et Oratione Dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. » Et cap. 73: « Non liceat mulieres Christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit. » Et in concilio Cathaginensi (IV) cap. 89: « Auguriis vel incantationibus servientem a conventu Ecclesiae separandum, similiter et Judaicis superstitionibus vel feriis inhaerentem. » Et in libro primo de capitulis Augustorum (cap. 21: « Ut coclearii, malefici, incantatores fieri non sinantur, quos in Simone Mago terribiliter constat esse damnatos. » Et in concilio Eliberitano, 125.0728C| capite sexto: « Si quis maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere non potuit, nec in fine impertiendam esse illi communionem. » Sciendum tamen est quia haec districtionis severitas ex concilio Eliberitano erga eos qui non resipiscunt observari debebit. Caeterum, juxta beati Coelestini decreta, nulli est recognoscenti ultima poenitentia deneganda. Et sic Magnus Leo papa decrevit (epist. 59, ad Theod. Forojul.): « His qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio ac communionis gratia deneganda, si eam etiam amissae vocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur. Quod si ita aliqua vi aegritudinis fuerint 125.0728D| aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccarunt. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, non negetur, sicut Nicaena synodus definivit (can. 13). Cujus conversio mente potius est aestimanda quam tempore, quoniam apud Deum nullas veniae patitur moras vera conversio, Propheta hoc pariter attestante: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. » Et in Nicaeno concilio (can. 13): 125.0729A| « Sed in his omnibus propositum et speciem poenitentium convenit explorare. Quotquot enim metu, et lacrymis, atque patientia, vel bonis operibus, rebus ipsis conversionem suam, non simulatione demonstrant. » Et post paululum: « Postmodum licebit episcopo de his 666 aliquid humanius cogitare. » Et in Ancyrano concilio (can. 4): « Penes episcopos, inquit, erit potestas, modum conversionis eorum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adjicere. » Sed et quinto capitulo ejusdem concilii, et in aliis sufficienter inde lector inveniet. Et Innocentius papa ad Decentium Eugubinum episcopum scribit (epist. 29): « De poenitentibus qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat 125.0729B| aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum, de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum ne de saeculo absque communione discedat. »
INTERROGATIO XVIII. Septimo capitulo rescribi nobis deposcimus, si saepefata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, utrum ad eam vir ejus redire 125.0729C| debeat, an alteri valeat sociari. Et remandate nobis, si ipsa criminibus obnoxia, de quibus reputatur, inventa fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat. Remandate etiam, si tales causae reputatae fuerint et ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa criminosa inventa fuerit, utrum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere. Et remandate, si et illa legaliter rejecta, ipse etiam post actam poenitentiam, si voluerit, concubinam, quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere?
RESPONSIO. De eo quod interrogatum est, si saepefata femina iterum in judicium venerit, et innoxia reperta fuerit, 125.0729D| utrum ad eam vir ejus redire debeat, an alteri valeat sociari, superfluum est iterare, quia supra ostendimus, quod si ante legaliter initum conjugium innoxia et legaliter nupta suo viro fidem servasse reperta fuerit, secundum evangelicam et apostolicam veritatem, et leges ecclesiasticas, atque catholicorum doctrinam, legitimum conjugium non valeat separari, et si separati fuerint, aut innupti permaneant, aut mutuo reconcilientur. Sed ne iterationem quaestionis relinquamus inanem, de hoc quod reputata est si fuerit immunis inventa, Dominus per Moysen dicit in libro Deuteronomii: Si invenerit vir puellam virginem, et sequentia usque dum dicitur, non poterit 667 dimittere eam cunctis diebus vitae suae. Quam 125.0730A| sententiam exponens beatus Augustinus dicit: « Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intelligere voluerimus, eam non posse, id est, non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurret illud quod permisit Moyses dare libellum repudii, et dimittere. In his autem qui illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, et potius finxisse quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa jussum est, cui fuerit vir calumniatus de virginalibus non inventis, de qua, sicut supra diximus, scriptum est: Habebit eam uxorem, et non poterit dimittere eam omni tempore vitae suae. » De qua item sententia beatus Augustinus dicit: 125.0730B| « Satis hinc apparet quemadmodum subditas feminas viris, et pene famulas, lex esse voluerit uxores, quod dicens adversus uxorem vir testimonium, unde lapidaretur, si hoc verum esse demonstraretur, ipse tamen non vicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit, sed tantummodo castigatur et damnificatur, eique perpetuo jubetur adhaerere qua carere voluerat. In aliis autem causis, eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quo si probaretur jussit occidi, eadem poena plecti jubet, qua fuerat, si verum esset, iste plectendus. »
INTERROGATIO XIX. De eo vero quod quaesitum est remandate nobis, si ipsa criminibus obnoxia, de quibus reputatur inventa 125.0730C| fuerit, utrum idem rex alteri feminae conjungi valeat.
RESPONSIO. Partim jam supra respondimus, quae partim nunc iterare non piget. Videlicet, si secundum leges Christianas, forenses scilicet atque ecclesiasticas, inventum fuerit quod illa conjunctio legalis non fuerit, beati Gregorii ad Felicem Siciliensem episcopum teneatur sententia qua dicit: « Incestuosos nullo conjugii nomine deputandos, a sanctis Patribus dudum legimus constitutum. » Et sanctus Ambrosius in prima epistola ad Corinthios dicit: « Non est, inquiens, frater aut soror servituti subjectus in ejusmodi, hoc est, non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non enim ratum est 125.0730D| matrimonium quod sine Dei devotione est, ac per hoc non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum et matrimonium peccare dignoscitur, quia noluit sub Dei devotione habere conjugium. Itaque non est ei fides 668 servanda conjugii, qui ideo recessit ne audiret rectorem esse Christianorum Deum conjugii. Nam si Esdras dimitti fecit uxores, aut viros infideles, ut propitius fieret Deus (Esd. IX et X), nec iratus, si alias ex genere suo acciperent (non enim ita praeceptum his est, ut remissis istis alias minime ducerent), quanto magis si 125.0731A| infidelis discesserit, liberum habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae viro? Illud enim non debet imputari matrimonium, quod extra decretum Dei factum est, sed cum post cognoscit, et dolet deliquisse, emendat se ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace autem vocavit nos Deus. Verum est quia non oportet litigare cum eo qui discedit, quia odio Dei discedit, ac per hoc nec dignus habendus est. » Et hinc sanctus Augustinus in libris ad Pollentium: « Merito quas duxerant, » quin uxores, « filii Israel Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt, quia omne quod non est ex fide peccatum est. » Unde lector in eisdem libris latius invenire valebit. Et in concilio Agathensi scriptum est (can. 61): 125.0731B| « De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. » Et post aliquanta: « Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem. »
INTERROGATIO XX. De eo vero quod requisitum est, si et ipsi regi, unde publicam poenitentiam agere debeat, postquam illa femina criminosa inventa fuerit, utrum ipse rex post publicam poenitentiam conjugem legitimam possit accipere.
RESPONSIO. 125.0731C| Sanctus Leo papa ad Rusticum Narbonensem episcopum respondet dicens (epist. 95, cap. 25): « In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam gessit, et postea, timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegit ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus: Nam secundum veram cognitionem, nihil magis ei congruit, qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans mentis et corporis. » Sed et hinc in Toletano concilio (VI), capite octavo: « Antiqui et sanctissimi est patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus dum mortis 125.0731D| formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, si conjugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium, quousque possit 669 adipisci temporis maturitate continentiae statum. Quos nos sicut de viris, ita et de feminis aequo modo censemus, non quidem hoc generaliter et legitime praeceptum, sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum: ea duntaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus deditus, ante ab hac vita discesserit, quam ex consensu ad continentiam eorum unde fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexus. Si autem illius vita exstiterit superstes, qui non accepit benedictionem poenitentis, 125.0732A| nubat si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris. Quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decrevisse, ita videlicet, ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quod aetatem aptam prospexerit, continentiae absolutionis vel districtionis tribuat legem. »
INTERROGATIO XXI. De hoc etiam quod in quaestionum fine subjunctum est, remandate, si et saepefata femina legaliter rejecta fuerit, et ipse rex, post poenitentiam actam, si voluerit concubinam quam habuit, et cum qua post initum conjugium adulterasse dicitur, in conjugem possit accipere.
RESPONSIO. 125.0732B| Quia una est lex viri et feminae, ut supra Scripturarum et catholicorum Patrum sententiis demonstravimus, si solutus fuerit a lege conjugis, sicut Paulus dicit de uxore: Nubat cui voluerit, tantum in Domino (I Cor. VII, 39), « hoc est, ut Ambrosius dicit, sine suspicione turpitudinis nubat et religionis suae viro nubat, hoc est in Domino nubere. Quae solutio et licita copulatio, duobus intelligitur, et duobus fit modis. Scilicet in his qui aut nunquam legale inierunt conjugium, aut morte intercedente soluti sunt a lege conjugii, sicut Paulus dicit: Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant (I Cor. VII, 8). » Et item: Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem: si autem 125.0732C| acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccabit (ibid.). Quod aeque de masculo et femina intelligitur, communis et enim generis hic et haec virgo, et hoc demonstrat subsequenter Apostolus dicens: Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi (ibid.). Quam sententiam et in viro et in femina exponit Ambrosius: « Fit etiam quod licet illicitum, in his qui sine culpa ad conjugium venire poterant, et majus bonum subire proponunt, bonumque minus, quod licuit, illicitum faciunt. » Unde scriptum est: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 52). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro conspicere convincitur, si, relictis bonis amplioribus, ad minima retorquetur. Fit et interdum, 125.0732D| causa non contemnenda interveniente, quod erat illicitum licitum, cum legaliter initum conjugium dissolvi permittitur 670 causa infidelitatis. Unde Paulus dicit: Si quis frater uxorem habeat infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non relinquat virum (I Cor. VII, 12); et post pauca: Quod si infidelis discedit, discedat (ibid.); vel cum causa fornicationis uxor relinquitur, de qua item Paulus dicit: His autem qui in matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, et virum uxorem non dimittere (I Cor. VII, 10). Quod aequa lance pensatur, ut 125.0733A| si dimiserit, in caelibatu permaneat. Quae disjunctio inter fideles post initum conjugium fieri non potest, nisi causa fornicationis, et amore continentiae. Et fit quod erat illicitum indulgentia licitum, sicut idem Paulus in minoribus etiam de magnis demonstrat dicens: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (ibid., 6), cum vir et mulier propter fornicationem separati, si se continere non possunt, ad invicem reconcilientur. Illicitum enim erat ut ad unionem carnis, quam sociaverant fornicantes, revenirent qui in continentia permanere debuerant: praesertim cum dicat Scriptura: Qui tenet adulteram stultus et impius est (Prov. XVIII, 22). Sed, ut sanctus Augustinus in libro de Bono conjugali dicit: « Propter majus malum, toleratur 125.0733B| quod minus est pravum. » Dominus enim dicit (Matth. XIX, 1) quia vir et uxor propter fornicationem ab invicem separati, si aliis se conjunxerint, adulterant: et qui junxerint se aliis, moechantur. Hinc et in libro de Sermone Domini in monte, et in libris Retractationum apertissime dicit, quod et demonstrat Innocentius ad Exuperium Tolosanum episcopum, sicut supra posuimus: « Manifestum est enim, ut item Augustinus dicit, pejus esse adulterium quam fornicationem. Nec ideo bona erit fornicatio, quia pejus est adulterium, quoniam pejus est alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere. Nec bonum est adulterium, quia est pejor incestus: pejus est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere, et donec ad ea perveniatur, 125.0733C| quae sicut ait Apostolus: Turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). » Et beatus dicit Gregorius: « Dum duorum vitiorum languor irruit, et hoc lenius, illud fortasse gravius premit, ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur, et inter duo pericula quod levius est prudenter expetitur. Fit et illicitum venia licitum, cum publicam poenitentiam agens adolescens, ut Leo demonstrat, timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris eligit, ne crimen fornicationis incurrat, rem faciens venialem; si praeter conjugem nullam omnino cognoverit: in quo regula non constituitur, sed quid sit tolerabilius aestimatur. » Transitur et quasi illicite de illicito ad licitum, cum de incestibus nefariis, quos Agathense designat concilium 125.0733D| (can. 61), quando cum poenitentiae indulgentia ad complexus uxorios transiri permittitur. Sic et de concubinalibus modis dicendum est, qualiter non de bono ad bonum atque honestum, et non de bono ad bonum, 671 quanquam non satis honestum, et de malo ad aliquod bonum, sed non honestum transitur. Bonum est enim atque honestum ante innuptos, si in virginitate permanere nequiverint, sicut supra ostendimus ex apostolica traditione, sancto Evaristo scribente, nuptialem conjunctionem expetere. Et bonum atque honestum est, caelibes, si se continere non possunt, sicut sanctus Leo demonstrat, legale inire conjugium. Qualiter autem de non bono ad bonum atque honestum, id est de concubina ad uxorem 125.0734A| transitur, idem sanctus Leo ad Rusticum Narbonensem episcopum demonstrat dicens (epist. 95, cap. 18): « Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina, sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gal. IV, 30; Gen. XXI, 10). Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet etiam in se 125.0734B| Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua non docetur nuptiale fuisse mysterium. » Et item: « Ancillam vel concubinam a toro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis: quoniam paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina. » De non bono autem ad bonum, quanquam non satis honestum, transitur, sicut idem Leo ubi supra demonstrat, quando concubina forte ingenua facta, si fuerat ante ancilla, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur, sicut et omnis uxor legaliter conjugata, post desponsationem legitime dotari et publicis 125.0734C| honestari nuptiis debet. De malo autem ad aliquod bonum, sed non honestum, tolerabiliter festinatur, sicut sanctus Augustinus in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia (cap. 1) dicit: « Sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides, verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25). Hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quandiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. 125.0734D| Cujus sacramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri in monte sancto ejus, hoc est in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus congregatis, qui sunt sine dubio membra 672 Christi, ut cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio, sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia, quod etiam sanctum Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur, sed lege Evangelii (Matth. XIX, 8) reus est adulterii, sicut etiam illa si alteri nupserit. Et usque adeo manent inter viventes semel inita 125.0735A| jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro, vel femina, cum quo vel cum qua verum connubium fuit, fieri verum connubium [non] potest cum quo vel cum qua prius adulterium fuit. » Videlicet si cognatio, aut habitus religionis, vel impudicitia pessimi criminis, sive aliquid hujusmodi non obstiterit. Et item ubi supra Augustinus (ibidem): « Ita manet etiam inter viventes quidam conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis: sicut apostata anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita 125.0735B| sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit: redderetur enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet hoc autem qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii. » Et in libro de Bono conjugali (cap. 24): « Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale, nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiam si plebis congregagatio 125.0735C| non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis, et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente. » Et item in praefato libro de Nuptiis et Concupiscentia (lib. I, c. 11): « Quibus vero placuerit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos conjugale rumpatur: imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordantiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntariis affectibus animorum. » His Scripturarum testimoniis, atque sanctorum dictis manifestatur, quomodo concubinam, cum qua adulterasse dicitur, si voluerit in conjugium sibi sociare 125.0735D| praevaleat. Videlicet, si aut uxor legaliter accepta, et innoxia erga illum inventa, mortua fuerit corpore, vel si inventa fuerit anima adeo mortua, ut ipsius cum ea copula incestus et nullo conjugii 673 nomine deputandus legaliter comprobetur. Nec tamen talis conjunctio, si hujusmodi concubinam in conjugem sumpserit, reprehensione atque offensionis macula carere videbitur, dicente beato Augustino in libro de Bono conjugali (cap. 13, 14, 15): « Quod ergo, inquiens, praecipiunt conjugatis apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt. Itaque si forte, quod utrum fieri possit ignoro, magisque fieri non posse existimo, 125.0736A| sed tamen si forte ad tempus adhibita concubina, filios solos ex eadem commistione quaesiverit, nec ista sic conjunctio vel eorum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum, considerandum est, non quid nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat. Neque enim, si alius ruri paterno vel juste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet: nec vituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est 125.0736B| namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum: nec conjugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto placito consequente, manifestum est. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest, nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur; ita ut jam scientibus conjugatis non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa 125.0736C| filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulaverint, adulterium committunt. »
Quoniam, ut sancti Patres de bono conjugali diffiniunt, bonum habent nuptiae, et quod bonum est, peccatum non est: ac per hoc qui contra bonum nuptiale facit, peccatum facit cum adulterium committit. Diffiniunt etiam, quod bonae et a Deo constitutae ac benedictae sunt nuptiae, quas etiam sua praesentia consecravit, in quibus est fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne praeter vinculum conjugale cum altera vel cum altero concumbatur. In prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: nec tantum gaudeant parentes quia sobolem genuerunt, quantum ut soboles in 125.0736D| Christo regeneretur. In sacramento autem, ut conjugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas, sicut sanctus Augustinus in libro 674 de Bono conjugali, et in libris de Nuptiis et Concupiscentia latissime et facundissime satis ostendit. Unde omnimodis observandum est ne concubinae vel cujuslibet alterius feminae copulam conjugalem rex, super quo voluerunt consulere consulentes, aliquo modo expetat, antequam legali virorum illustrium judicio, et sacerdotali decreto conjux, quam legaliter accepit, ipso etiam conjugis nomine judicetur indigna, aut divino 125.0737A| judicio migret a corpore, quia sicut in libro Esther manifestissime legitur, regina Vasthi potentissimi regis Assueri, licet ferocissimus fuerit, cum ejus animos contemptu et contumacia offendisset, nequaquam sola illius indignatione et furore ex imperii honore deposita fuit, sed publico judicio et sententia principum ac judicum Medorum atque Persarum, et post depositionem illius reginae per judicium publicum factam, quaesitae sunt puellae quae placerent oculis regis, inter quas Esther pulchritudine et decore enituit, sicque regiam copulam meruit. Quod etiam antiqui Romani legitimo judicio fieri debere legibus suis antiquitus statuerunt et servaverunt, non solum jam effecti Christiani, sed etiam cum adhuc essent pagani, sicut apertissime ostendit 125.0737B| lex Antonini pagani imperatoris, quam beatus Augustinus in libro de adulterinis Conjugiis hoc modo commemorat et commendat dicens (lib. II, cap. 8): « Quibus displicet, ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere, legant quid imperator Antoninus, non utique Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambos pariter impudicos conflictus ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae apud Gregorianum 125.0737C| leguntur: « Sane, inquit, litterae meae nulla parte causae praejudicabunt. Neque enim, si penes te culpa fuit ut matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi constat esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. Periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam facti tollere. » Si haec observanda sunt propter decus terrenae civitatis, quando castiores quaerit coelestis patria, et societas 125.0737D| angelorum. » Haec de legibus pagani imperatoris Antonini beatus Augustinus commemorat. Ita reges Medorum, ac Persarum, atque Romanorum, et judices saeculi, cum essent pagani et idolorum cultores, naturaliter quae legis sunt facientes, etiam in causis 675 conjugum non crudelitatem et saevitiam, sed aequitatem et justitiam decernere ac diffinire et tenere debere docuerunt. Quapropter timendum est regibus, episcopis et judicibus saeculi, quod in Evangelio dicitur de Ninivitis, et regina Austri, Quoniam surgent in judicio, et condemnabunt generationem pessimam (Matth. XII, 41). Condemnabunt utique non potestate judicii, sed comparatione melioris facti. Si reges illi ac judices idololatrae sic ordinem 125.0738A| judicii servaverunt, et nos sub Christo judice vivorum ac mortuorum quocunque intuitu minus debito a judiciii ordine deviamus. In Numeri quoque libro praecipitur (Num. V), ut si qua mulier vel adulterii rea, vel falsa suspicione fuerit appetita, et vir ejus zelo adversus eam fuerit concitatus, adducat illam ad sacerdotes, et divino judicio vel damnandam offerat, vel liberandam. Unde Susanna cum falso adulterii crimine accusaretur, et publico judicio condemnata, et publico legitur absoluta (Dan. XIII). Et illa mulier in Evangelio, quae veraciter in adulterio fuerat deprehensa, primum juxta legem ad Pharisaeos, qui potestatem judicii in populo exercebant, deinde etiam tentandi gratia ad Domini judicium perducta est, ubi ejus admirabili pietate, et 125.0738B| a lapidationis supplicio, et a criminis reatu meruit liberari (Joan. VIII). Sic et leges Christianae sunt inspirante Domino conditae, quibus legaliter initur conjugium, et sacerdotalis auctoritatis est sanctitas, qua benedictionem suam Dominus in paradiso primis parentibus per se datam conjugibus legaliter copulatis, vice sua per eos, qui illius os appellantur, dicente propheta: Os Domini locutum est (Isa. I, 20). Et ipso Domino: Cum separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 19), viritim vult largiri, et infirmos poenitentiae medicamento sanare. Et liber dicit Ecclesiasticus de servo, quanto minus de uxore, Verum sine judicio nihil facias grave (Eccli. XXXIII, 30). Est et illi regi aliud observandum, ne ante legitimam poenitentiam, secundum 125.0738C| leges Ecclesiae susceptam atque peractam, et reconciliationem adeptam, conjugio, multo minus eidem, de qua agitur, concubinae se copulet: quoniam nec David rex (II Reg. XII, 15), sine talis excoctionis poenitentia, Bethsabee, cum qua adulteravit, in conjugem habuit, ut et filius, qui ex ipso adulterio natus fuerat, confestim divino judicio, licet pro eo multum jejunando et flendo petierit, sit percussus ac mortuus, et ipse postea gravissimis tribulationibus, ac regni sui amissione per filium suum Absalon ita afflictus est et vexatus, ac velut in fornace ignis excoctus atque purgatus, ut vere sola divina clementia evasisse videatur; et jam ei acerrime contrito corde poenitenti et confitenti misericors Dominus peccatum dimiserat: sed quia justus est, 125.0738D| et justitiam diligit, quod rex ab eo ad scelera ulciscenda constitutus egerat scelerate, digne atque justissime vindicavit.
676 INTERROGATIO XXII. Octavo capitulo nobis rescribite, utrum sequendum sit quod quidam dicunt quosdam docere episcopos, ut sibi confessis viris vel feminis debeant patrocinium defensionis impendere, ne quisquam hujusmodi personas ad judicium reipublicae audeat pro criminibus unde eis confessae fuerant, etiamsi multis nota sunt crimina, provocare. Et si se, non ex consensu propter continentiam, sed propter discidium aliquod, separare voluerint, vel eorum 125.0739A| fragilitati, si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua posse consulere; dicentes quia secreta confessione ad ecclesiasticam confugerint pietatem, sicut Bosonis mulier, de qua in synodo apud Leucorum civitatem habita fuimus cum interpellatione commoniti, et ideo ab aliis quam ab episcopis, quibus confessae tales personae fuerant, non debeant judicari.
RESPONSIO. Hoc quam absurdum sit, quilibet sensatus licet ignoret leges Ecclesiae recognoscit, quia ut beatus Gregorius ad Leontium exconsulem scribit (lib. VIII, epist. 51): « Debet, inquiens, gloria vestra meminisse quia nunquam meas epistolas pro commendatione 125.0739B| alicujus accepit, nisi ut protectionem vestram favente justitia praestaretis. Quia turpe est defendere quod prius non constiterit justum esse. Ego quidem homines propter justitiam diligo, non autem justitiam propter homines postpono. » Sicut enim, ut supra beatum docuisse Ambrosium scripsimus, non minus quam ante decem testes pactum potest firmari conjugii, sed et ipsum nomen nuptiae, quod singularitate caret, plurimorum expetere monstrat debere notitiam, et quod publice conjunctum est, in angulo separari non potest: et de secreta confessione, quam publicari non licet, conjugium legibus Christianis ac publicis conjugatum ab eodem conjugii jugo dissolvi non potest, neque tale colludium ad ecclesiasticam pietatem dici debet confugium. 125.0739C| Unde si nosse quiscunque desiderat quid auctoritas ecclesiastica de ad se ut ad matris sinum confugientibus moderate decernat, suggerimus, ut inter alia curiosus vel quilibet studiosus beati Gregorii revolvat epistolas, in quibus multoties, imo quoties convenientia se loci obtulerit, sive ad imperatores, vel ad quascunque personas, pro omnibus ad se confugientibus petens, litteris suis semper inseruit, salva aequitate, vel salva ratione, sive constante justitia, aut causa judiciali termino diffinita, sine sacerdotali invidia: et, « Ut electorum cum parte altera necesse est subire judicium, et ut veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, 677 valeat diffiniri. Et, Ut mora cessante ad electorum accedere quisque compellatur judicium: 125.0739D| et, Quidquid veritate cognita sacrosanctis Evangeliis fuerit statutum, ita ad effectum exsecutionis omnimodis perducatur: et, Quidquid suadente justitia visum fuerit, scripto decernatur: et, Ut in nullo contra leges aut rationem quis patiatur aliquo modo praegravari, sed ut justitiam ei, sicut Christianitati convenit, in omnibus debeat custodire, quatenus ipse, qui ad pietatem ecclesiasticam confugit, quod ei ab eadem pietate promissum est, non debeat contra aequitatis ordinem praegravari: et iterum, Ubicunque confugienti necesse fuerit, salva ei ratione concurratur: et item, Solatiis vestris, quocunque usus exegerit, comitante justitia potiatur. » Et item ad Fantinum defensorem (lib. VI, ind. 2, epist. 83): 125.0740A| « Antefatae mulieri salva aequitate tuitionem impende, et eam contra rationis ordinem nullo modo gravari permittas. » Et iterum ad Anatolium Constantinopolitanum diaconum (lib. VII, ind. 51, epist. 82). « Hoc autem dilectionem tuam volumus sollicite attendere, ne se in quacunque causa ubi gravamen est pauperum, misceri consentiat, ne fortasse potentia personarum aliquatenus pressus, cogatur agere quod animae illius non possit expedire. Cuncta ergo cum Dei timore tractate, aeternam maxime mercedem perpendite. » Et ad Sabinum subdiaconum (lib. VIII, epist. 6): « Studii tui sit, ut nullis contra rationem dispendiis debeant subjacere. Quod si forte aliqua nititur excusatione defendere, mediis sacrosanctis Evangeliis causam subtiliter 125.0740B| perscrutari, et ita, ut justitia ac legis ordo suaserit, diffinire convenit, atque diffinitam effectui mancipare. » Et ad Romanum defensorem (lib. VII, ind. 2, epist. 24): « Patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus hi qui furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus: sed quantum decet Ecclesiam admonendo, et verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite, ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis. »
Sed et de his qui ad septa ecclesiae, et etiam ad 125.0740C| ipsa sacraria confugerint sanctuarii, ad Januarium episcopum Caralitanae civitatis scribit (lib. VIII, epist. 38): « Si quis, inquiens, de quibus est quaestio, in ecclesiam fortasse refugerint, ita debet causa disponi, ut nec ipsi violentiam patiantur, nec hi qui dicuntur oppressi damna sustineant. Curae ergo vestrae sit, ut eis sacramentum, ab his quorum interest, de servanda lege et justitia promittatur, et per omnia commoneantur exire, atque suorum actuum reddere rationem. » Et in libro primo capitulorum domni Caroli et Ludovici Augustorum: « Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat ei confiteri quod fecit, et inde per 125.0740D| 678 manus bonorum hominum ad discussionem in publico producatur. » Et in concilio Aurelianensi capite primo, de homicidis, adulteris, et furibus, si ad ecclesiam confugerint, scriptum est, ut « sicut in in ecclesiasticis canonibus, et Romanae legis decretis constitutum est, ab ecclesiae atriis, vel domo episcopi eos non liceat abstrahi, sed datis sacramentis de morte, ac debilitate, ac omni poenarum genere, ne violentiam ante legalem satisfactionem patiantur, ab ecclesia exeant, ita ut ei cui reus fuerit criminosus de satisfactione conveniat. » Et in tertio capitulo (can. 5): « Si cujusquam servus ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, accepto sacramento de impunitate ad servitium domini sui redire cogatur: 125.0741A| qui si post datum sacramentum redire noluerit, exire nolentem a domino liceat occupari: non observantes autem ea quae promiserint, a communione ecclesiastica jubentur abscidi. » Sed et in secundo capitulo ejusdem concilii scriptum est (can. 4), « Ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, aut serviendi conditioni subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur. » Et in concilio Africano scriptum est (can. 29): « Ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque 125.0741B| crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae, atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse legum promulgatores praecipiant. » Quanto minus episcopi, aequitatis videlicet praedicatores, quemquam sub specie pietatis injuste debeant defensare? praesertim cum relegant scriptum esse, Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti; et: Juste quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Verum si cui quiddam sonare videtur contrarium Aurelianensis synodus decretis apostolicae sedis, quoniam haec de impunitate, illa de aequitate servanda postulat sacramenta, sciendum est, quia beatus Gregorius de his personis dicit, quae se justificari 125.0741C| in judicio credunt, sed violentiam ante judicium timent: Synodus autem Aurelianensis de illis dicit, qui suam injustitiam non abscondunt, insuper et violentiam cum aequitate judicii pertimescunt: non autem de lege connubii, quam specialiter, vel ut dicamus singulariter Dominus in paradiso primis parentibus dedit: et in Evangelio etiam apostolis conquirentibus, quod si ita lex esset viri cum uxore, non expediret nubere, non mutavit; nec Paulus ad tertium coelum et in paradisum raptus scribere quiddam novi praesumpsit, aut aliquid de hujusmodi defensione dicere attentavit. Sed et observandum constat legentibus, ut quotiescunque concilium aliquod, pro temporis qualitate, vel periculi necessitate, quiddam consulendo, apostolicae sedi, vel 125.0741D| 679 veteribus regulis diversum, sed non fidei vel religioni adversum decrevisse legitur, secundum quod in Nicaeno concilio capitulo sexto legitur, De eo quod communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam ecclesiasticam comprobato, duo aut tres contradicunt, quatenus obtineat sententia plurimorum. Ita, sicut scribit Gelasius (epist. 6, 6, 2), priscis pro sua reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia regulariter convenit custodiri, id potius sequendum esse dignoscitur quod apostolica sedes irrefragabiliter teneri decrevit, vel plura seu majoris auctoritatis concilia statuerunt.
Idem quoque beatus Gregorius urgendum ad justitiam 125.0742A| nolentem Venantio Lunensi episcopo scribit dicens (lib. VII, indict. 11, epist. 28): « Quoniam aequitatis censura admonet, ut maximum conversis, salva ratione, episcopale debeat adesse solatium, idcirco his fraternitatem vestram epistolis adhortamur, ut praedictam matrem ipsius Adeodatae ad se faciat evocari, et tranquilla ei adhortatione suadeat, ut facere sponte non desinat ad quod legali potest ratione compelli, quatenus nec illa affligi, nec haec videatur praejudicium sustinere. Quae si, ut non credimus, admonitionem vestram differre voluerit, praedictae Adeodatae religiosae contra eam tuitionem impendite, atque vestris eam solatiis apud judicem, vel quocunque usus exegerit, instantius adjuvate, et ita in exsequenda hac vos causa impendite, ut legali ratione 125.0742B| constricta, invita urgeatur facere quod sponte postponit. Memoratam vero latricem fraternitas vestra ita servata aequitate habeat, in omnibus commendatam, ut vobis ei tuitionem impendentibus, in eo quem assumpsit habitu sine aliqua, Deo protegente, concussione permaneat. » Et ad Januarium episcopum Sardiniae: « Ad hoc Redemptum defensorem nostrum praesentium portitorem illuc direximus, ut et partes in judicio observare compellat, et exsecutionis suae instantia ad effectum quae fuerint judicata perducat. » Et plura quae reperiuntur hujusmodi, et longum est a nobis enumerari. Contra haec enim petere, non Ecclesiae, neque ecclesiastici viri esse juris cognoscitur, ne forte indebita pietas impietas judicetur, sicut sanctus Coelestinus ad Nestorium 125.0742C| scribit: « Est enim, inquiens, talis frequenter pietas, ex qua nascatur impietas. » Et S. Augustinus in libro quarto contra Julianum (can. 3): « Forte dicturus es, inquit, misericors voluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est fides quae per dilectionem operatur, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in judicio, propter quam postremo rex Saul meruit a Domino utique misericorde damnari, quia contra ejus praeceptum captivo regi per humanum pepercit affectum (I Reg. XV), attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae hujus bonae fidei fuerit. Imo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam 125.0742D| existimes 680 infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. » Nemo quippe sic misericors, quanto magis Deo misericordior poterit inveniri, quem Psalmista misericordiam voluit appellare dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18), qui justis judicibus de muliere in adulterio deprehensa sibique oblata, justum judicium noluit tollere (Joan. VIII). Unde sanctus Hieronymus versum psalmi exponens dicit: Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam (Psal. XLIV, 5). Veritas ipse est Christus, unde de illa muliere dixit ad Judaeos: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Mansuetudo, quando dixit: Nec ego te condemnabo 125.0743A| (Joan. VIII, 11). Justitia, quando dixit: Vade, mulier, et amplius noli peccare (ibid.).
Nam quod in tomo supra memorato relegimus de praefata muliere Bosonis hoc modo conscriptum: « Maritum vero illius cum pacto securitatis, dum advenit, vel immoratur nobiscum, sive recedit, evocavimus, ut ejus conjugem in ipsius praesentia examinemus, inexaminatam vero morti tradere ad nos confugientem, ut iniquum et crudele devitamus: quia cum nullus specialis accusator accedat, ipsa tamen admonita pariter et interrogata nihil aliud confitetur, quam quod solius Hucberti persecutionem mori timens declinet, » prudenter debent legentes advertere, utrum auctoritati, vel rationi valeat convenire. Auctoritas quippe de aequitate 125.0743B| atque justitia conservanda confugientibus ad ecclesiam postulat firmitatem, et non viro de uxore sua legaliter desponsata, legitime dotata, publicis nuptiis honestata, si suspicione contra eam motus fuerit, legitimam aufert penitus potestatem. Quod autem in Heptatico de zelotypia scribitur (Num. V), ut vir uxorem suam spiritu zelotypiae concitatus ad sacerdotes ducat examinandam, ideo praeceptum est, quia sacerdotis officium est, ut exorcismos aquis eluendos, quas mulier debet bibere, pro ministerio sibi imposito scribat: unde et sacri canones decreverunt (con. Agath. c. 25), ut saeculares suas conjuges, antequam ad episcopum provincialem discidii causam dixerint, non damnent, neque abjiciant. Caeterum legale judicium auctoritas divina 125.0743C| viris de suis non tollit uxoribus, sicut ex evangelica veritate supra ostendimus. Sed et diligentius advertamus quod in supra scripto volumine continetur, « Inexaminatam vero morti tradere ad nos confugientem, ut iniquum, et crudele, devitamus, » qui neque examinatos tradere morti debemus, nisi ut peccato mortui Deo vivant. Concedamus tamen ut episcopi eamdem feminam in sua potestate, ad quos confugisse dicitur, retinentes, coram marito suo, si quiddam sinistri ei reputat, examinare procurent, et quid agendum erit, si in examinatione episcopali inventa culpabilis fuerit? Si enim judicium legale de ea culpabili inventa episcopi sua auctoritate voluerint tollere, contra eum videbuntur agere cujus actio atque sermo perfecta auctoritas noscitur 125.0743D| esse, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1), quoniam isdem de muliere in adulterio deprehensa judicium non abstulit, qui per Moysen hujusmodi lapidari praecepit, 681 sed a justis judicibus fieri judicium legale praecepit dicens: Primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Si vero a se examinatam, et repertam culpabilem episcopi tradiderint puniendam, contra pietatem ecclesiasticam, et ipsum Ecclesiae caput, fontem videlicet pietatis, agere probabuntur, qui dixit: Nec ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). His ita evidenter cognitis, et diligentissime ponderatis, de ad Ecclesiae pietatem confugientibus auctoritatem majorum sequamur 125.0744A| episcopi, et non deprehendemur reprehendendi. Quod denique ibidem scribitur, quia cum nullus specialis accusator accedat, ipsa tamen admonita pariter et interrogata, nihil aliud confitetur quam quod solius Hucberti persecutionem mori timens declinet: quid aliud restat, quoniam a nemine accusatur, si episcopi secundum tales canones, si forte habentur quos nondum legimus, et Christiani ac nobiles laici juxta leges, quas nequaquam didicimus, aliter non invenerint, nisi ut marito suo, et si forte necessitas et ratio pro aliquo ei objecto crimine postulat, cum firmitate de aequitate reddatur, et a marito suo, ne ab Hucberto occidatur, maritali defensione, ut justum est, tueatur, et sic demum maritus secundum Christianorum et ecclesiasticam 125.0744B| legem, ut vir de uxore debet, legitima atque legali ex ea potestate utatur?
INTERROGATIO XXIII. De eo quod scriptum est a quibusdam dici, si se non ex consensu vir et mulier propter continentiam, sed propter discidium aliquod separare voluerint, vel eorum fragilitati, si separati se continere nequiverint, vel reconciliari noluerint, auctoritate sua episcopos posse consulere.
RESPONSIO. Sciant quicunque haec dicunt, secundum quemdam modum, hujusmodi capitulum quartum erroris fuisse illorum, qui sanctae synodo Chalcedonensi derogare et contraire praesumpserunt, et ab apostolica 125.0744C| sede, atque unanimitate totius mundi episcoporum sunt ut erronei condemnati, sicut sanctus Leo multoties, et beatus Gregorius etiam in epistola ad Theoctistam patriciam, hinc inter alia scripsit, dicens (lib. IX, ep. 39): « Per se, inquit, Veritas dicit, Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. V, 32). Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita vota migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro, et ex parte transit ad continentiam, et 125.0744D| ex parte remanet in pollutione? 682 Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? quando certum est quod omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit. Et quidem multos sanctorum novimus, cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent: aliquando ut meritum sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut ante actae vitae culpas detergant. Proinde cum boni conjuges, aut meritum augere desiderant, aut ante actae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam appetant, licet. Si 125.0745A| vero continentiam, quam vir appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat, dividi conjugium non licet, quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. VII, 4). Et in epistola ad Adrianum Panormi notarium, Urbicum abbatem culpat, quia maritum Agathosae contra voluntatem ejus in monasterio ad conversionem susceperit, et maritum ei, etiamsi jam tonsuratus fuerit, reddi praecepit (lib. IX, epist. 44): « Nisi, inquiens, quoddam fornicationis crimen, propter quod viro uxorem licet relinquere, praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, vel si jam tonsuratus 125.0745B| est, reddere omnino debeas, excusatione cessante: quia postquam per copulationem conjugii, viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere. »
Et ne nobis quisquam succenseat, quia judicia ecclesiastica etiam laicis audienda proponimus, legat Patrum solutionem propositae quaestionis, cur Dominus, qui sancta mordacibus, et margaritas irreverentibus proponere vetuit, requisitus de resurrectione mortuorum (Matth. XIX et XXII), cum opposita turpi fabula de muliere septivira, infidelibus, invidis, ac tentatoribus secreta legis aperuerit, videlicet quoniam non eis, qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat, secreta legis 125.0745C| aperuit; et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis, ita ut quod contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen, qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant, et a nobis tantillis homullulis sufficientem satisfactionem accipiet. Sed et beatum Augustinum in libro de Bono perseverantiae pro nobis loquentem benigne suscipiat. Ait enim (cap. 16): « Alia est, inquiens, ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas. Causas verum tacendi longum est omnes quaerere vel inserere, quarum tamen est et haec una, ne pejores faciamus eos qui non intelligunt, dum volumus eos qui intelligunt facere doctiores, qui nobis aliquid tale tacentibus 125.0745D| doctiores quidem non fiunt, sed nec pejores 683 fiunt. Cum autem res vera ita se habet, ut fiat pejor nobis eam dicentibus ille qui capere non potest, nobis autem tacentibus ille qui potest, quid putamus esse faciendum? Nonne dicendum est potius verum, ut qui potest capere capiat, quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, verum etiam qui est intelligentior, ipse fit pejor? qui si audiret et caperet, per illum etiam plures discerent: quo enim est capacior ut discat, eo magis est idoneus ut alios doceat. »
QUAESTIONES SEPTEM. Denique septem quaestiones sequuntur, quas post 125.0746A| praemissas, evolutis sex circiter mensibus, ab eisdem a quibus et priores solvendas accepimus. Quarum textum viritim, sicut et praecedentium, solutionibus praeponemus, brevi prout poterimus respondentes sermone, ac si in buxea designantes, quae hinc, unde ea plenius pingere valeat, solers quisque intelligat, quatenus et fratrum petitionibus charitatis viscera non claudamus, et sapienti, secundum Scripturam, occasionem, cum ista plenius investigans intelligere procuraverit, sapientiorem effici praebeamus, et horulis, quas a multiplicibus et diversissimis occupationibus nostris extorquemus potius quam mutuamus, qui cogitationum ferias non habemus, quoquomodo possint sufficere, et legentibus non increscant, quia de propositarum ante quaestionum 125.0746B| responsis compendii pene modum excedit voluminis magnitudo. Harum autem quaestionum exordium habetur hujusmodi:
Quaesumus dilectionem vestram, ut non vos taedeat, si ad inquirenda nobis ad sciendum necessaria importuni persistimus, quae postquam nuper vobis ad solvendum quaestiones direximus, multa comperimus, de quibus singulariter singulis nobis ex auctoritate Scripturae, et regulis, ac doctrina ecclesiasticorum doctorum responderi deposcimus.
QUAESTIO I. Dicunt quidam quoniam rex Lotharius habet in suo regno episcopos, et nobiles, ac fideles laicos, quorum consultu atque consilio causam inter se et 125.0746C| uxorem suam diffinivit, et non ad alterius regni episcopos, vel ad alios quoscunque inde aliquid pertinet retractare.
RESPONSIO.
Talibus respondendum est: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Quando pars filiorum Israel aedificaverunt tumulum testis, pars altera zelo divino succensa pene ad arma cucurrit, ne 684 divideretur populus Domini, sicut postea divisus est in vaccis ab Jeroboam idololatriae flagitio fabricatis (III Reg. XII). Et nunc isti Domini regnum et catholicam Ecclesiam, quae una est columba atque dilecta, volentes scindere, quasi non tantum suadent, verum et cogunt dicere quod olim dixerunt 125.0746D| quidam: Non est tibi pars in David, nec haereditas in filio Isai, revertere in tabernacula tua Israel, tentantes tempori nostro pestilentissimo illud superinducere, quando neque rex, neque dux in populo illo erat, sed unusquisque faciebat quod sibi rectum videbatur. Et utinam non quod rectum, et non quod voluptuose placitum videatur, et tortum ac malum sit, sciens et prudens faciat! Non est ita ut isti malitiose componunt. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5). Unum regnum, una Christi columba, videlicet sancta Ecclesia, unius Christianitatis lege, regni unius et unius Ecclesiae, quanquam per plures regni principes et ecclesiarum praesules gubernacula moderentur. 125.0747A| Sed et haec de qua agitur talis est causa, quae generaliter ad omnes Christiano nomine insignitos pertinere noscatur. De rege enim et regina, de Christiano viro et Christiana femina, de lege conjugii in Paradiso primis a Deo data parentibus, et in Ecclesia roborata, et divinis ac humanis legibus per Deum confirmatis cauta, et constituta benedictione per ministerium sacerdotale, et quorumcunque fidelium more celebrata, ratio versatur in medium, quod tam excellentissimum bonum ac donum, tantum diaboli figmentum commaculat, ut illius operatio esse non dubitetur, quem Scriptura appariturum praedicit: Ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit Deus (II Thess. II, 4); et: Nam jam mysterium operatur iniquitatis (ibid., 7), cum licita 125.0747B| illicite respuuntur, et illicita quasi licite usurpantur, quibus non tantum illi episcopi, in quorum parochiis vel dioeceseon sollicitudinibus, vel illi fideles, in quorum oculis talia praesumuntur, ut ad se pertinentia commoveantur: verum universus ordo et omnium ordinum homines, hujusmodi portentuosa novitate moventur. Unde sanctus Coelestinus papa Romanus, sicut supra jam diximus, ad Venetium et caeteros Gallicanos episcopos dicit (epist. 8): « Universa Ecclesia quacunque novitate pulsatur. » Et ad Nestorium Constantinopolitanum episcopum (epist. 5): « Ab omnibus sciri debet quod agitur, quoties omnium causa tractatur. » Haec causa quasi est cunctis in specula. Quapropter sic eam necesse est diffiniri, vel diffinitam a cunctis agnosci, sicut debet 125.0747C| ab omnibus observari, ut et Dominus dicit: Quod vobis dico, omnibus dico: Vigilate (Marc. XIII, 37). Et Africano concilio est definitum (can. 95), ut causae, quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur: quoties autem exegerit causa communis, generalis synodus congregetur, ut in ea generalis causa diffiniatur. Quoniam ut Innocentius papa ad Victricium Rhotomagensem scribit episcopum (epist. I, c. 1): « Integrum judicium est, quod plurimorum sententiis 685 confirmatur. » Quapropter necesse est, ut haec generalis causa ad omnes generaliter pertinens, in omnium notitiam veniat, et generali diffinitione determinetur, ne a minus eam scientibus dicatur. Omnis qui male agit odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: qui autem bona agit, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta: et quae inde, quantum ad generalitatem spectat, in tenebris dicta sunt, in lumine dicantur, et quae in aure locuta sunt in cubiculis, praedicentur super tecta, ut a nemine reprehendantur, qui ut omnibus verbo et opere luceant, et ab omnibus conspiciantur, ut lucerna super candelabrum et civitas super montem positae ab omnibus contemplantur.
QUAESTIO II. 125.0747D| Dicunt etiam quia non sit auctoritas neque ratio, ut causa, quae judicio episcoporum diffinita est, ad judicium debeat revenire: quia si fecerit, nullius 125.0748A| auctoritatis erunt de caetero isti episcopi qui illam diffinierunt, et quidquid in postmodum diffinierint, firmum esse non poterit, ut non valeat retractari.
RESPONSIO.
Haec vox imperitorum et nescientium regulas esse dignoscitur. Legite in Sardicensi concilio, quod Zosimus papa per Faustinum episcopum Carthaginensi synodo ex superscriptione Nicaeni direxit concilii, et sufficienter invenietis talia dicentes errare. Sed et Leo papa Romanus ac synodus Romae habita ad Theodosium Augustum de retractanda synodo Ephesina, cui periculose videbatur favere (epist. 27): « Ecce ego, inquit, Christiane et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis, implens erga reverentiam 125.0748B| clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctrix imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur, nec alieno peccato patiamini vos gravari: quia, quod necesse est nos dicere, veremur ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur. » Quod et in hac causa, quae non modica in fide et religione est portio, ab omnibus sacerdotibus, regibus, et principibus, atque cunctis generaliter simul fidelibus, si 125.0748C| negligenter ducitur, non mediocriter est verendum. Sed et sacris manifestatur canonibus, curam esse totius provinciae penes archiepiscopum vel primatem, qui coepiscoporum debet nosse judicia, de quibus necessaria fuerit reclamatio, et in quibus negotium expetierit, debet 686 electos judices designare. Quibus omnibus demonstratur, quia synodus comprovincialium episcoporum judicia, generalis autem synodus comprovincialium dijudicationes, sive dissensiones, vel probet vel corrigat, ut in Africana synodo demonstratur, quae nihil de Hipponiensi concilio statuit emendandum. Apostolica vero sedes et comprovincialium et generalium retractet, refricet, vel confirmet judicia, sicut epistolae Leonis, atque Gelasii, caeterorumque Romanorum pontificum, et Sardicensis synodus evidenter ostendunt, et episcoporum recte judicantium confirmatur, et secus judicantium corrigitur, et interdum funditus non perit auctoritas.
QUAESTIO III. Et dicunt, quia non alii archiepiscopi, excepto apostolico, majoris auctoritatis sint, quam illi qui hanc causam diffinierunt: quae si iterum ad judicium 125.0748D| revenerit, et inventum fuerit quia persistere ita non debeat, isti episcopi, qui eam judicaverunt, amplius in episcopatu manere non poterunt.
RESPONSIO.
Econtra sanctus Coelestinus ad Nestorium scripsit, 125.0749A| Nos, inquiens, et quod contra fas est, etiam sacerdotes volumus esse correctos. Relegant qui haec dicunt Actus apostolorum, et videant, quia de quaestione circumcisionis et observatione legis, quidam descendentes ab Jerusalem in Antiochiam commoverunt seditionem adversus Paulum et Barnabam, adeo ut statuerint pro hac quaestione, missis cum eisdem etiam aliis, ascendere Hierosolymam ad apostolos et presbyteros, de qua itidem quaestio post adventum eorum mota est a quibusdam ex Pharisaeis in Jerusalem: et perpendant, quod aliter ex ea diffinitum a Petro, et sit judicatum a Jacobo, quam illi judicarent, et diffinirent, et nemo sit illorum damnatus (Act. XV). Videant quoque in Epistola Pauli ad Galatas, Petrum de simulatione ab eodem 125.0749B| Paulo reprehensum, correptum, atque correctum, et non damnatum: et eamdem correptionem a primo apostolorum adeo acceptatam, ut easdem Pauli Epistolas, in quibus se reprehensum legerat, magnis laudibus honoraret (Gal. II; II Petr. III). Et ne quis dicat, ut secundum Scripturam minor a majore benedicitur (Hebr. VII, 7), ita non major a minore judicabitur, legant Pauli Epistolas ad Corinthios, et invenient archiepiscopum et doctorem egregium redarguisse inobedientes, atque correxisse, non condemnasse episcopos, quia fornicatorem sine digna invectione permitterent inter se degere. Et quoniam pro hujusmodi excessu episcopos increpaverit, evidenter ipse demonstrat dicens: In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et 125.0749C| meo spiritu (I Cor. V, 4). Et in secunda Epistola: Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim haec scripsi vobis, ut cognoscam 687 experimentum vestri, an in omnibus obedientes sitis. Cui aliquid donastis, et ego. Nam ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 8, 9, 10). Donavi enim dixit, indulsi; quod non aliorum est: de publico publice abjecto crimine, quam episcoporum, sicuti norunt qui regulas ecclesiasticas non ignorant. Unde et in Carthaginensi concilio scribitur (can. 15): Hoc etiam, inquit, placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convicti non fuerint vel 125.0749D| inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. De hoc autem, quia non alii archiepiscopi majoris auctoritatis sunt quam isti, ut ante eos haec causa iterum ad judicium veniat, supra ostendimus, quia quod singularitas non habet, pluralitas obtinet. Quod et auctoritas Scripturae demonstrat dicens: Si duo ex vobis consenserint de omni re super terram, fiet illis; et: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth, XVIII, 19, 20). Et quando apostoli, cum caeteris fidelibus et Maria matre Jesu congregati, simul oraverunt, motus est locus, et super centum viginti in die Pentecostes congregatos Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit (Act. II). Et Paulus, 125.0750A| ut supra diximus, demonstrat dicens, Congregatis vobis et meo spiritu (I Cor. V, 4). Et apostolorum princeps, multa donorum gratia repletus, maxima miraculorum potestate suffultus, quando per admonitionem Spiritus ad Cornelium gentilem fuit ingressus, contra eum a fidelibus quaestione facta, cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset, non ex potestate, sed ex ratione querelae respondit, causam per ordinem exposuit, humili eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. X, et XI). Si igitur pastor Ecclesiae, et apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae 125.0750B| rationem humiliter reddere, quanto magis nos peccatores, cum de aliqua re reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus, etiamsi majoris auctoritatis in aliquo judicemur? Et haec dicimus, non quo fratres et consacerdotes nostros in aliquo secundum regulas ecclesiasticas judicantes reprehendamus, sed ut quae agenda nobis sunt, qui aliquid esse dicimur, cum nihil simus, ut dicit Apostolus (Gal. VI), non nosmetipsos seducamus, manifestius demonstremus: et si in causa, de qua disceptatio nascitur, quiddam emendatione dignum exstiterit, salva charitate mutetur in melius, sicut de non circumcidendis gentibus, et non de jugo legis eis gravandis sensit Paulus, consensit Petrus, adjudicavit Jacobus (Act. XV). Et sicut sacrum 125.0750C| Nicaenum decrevit concilium (can. V), ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae discutiantur hujusmodi quaestiones, et facta discussione, aut ita ut acta sunt maneant, aut in melius mutetur sententia (can. 6). Et si communi cunctorum decreto rationabili, et secundum regulam 688 ecclesiasticam comprobato, duo aut tres, non propter fidei veritatem, vel auctoritatis sinceritatem, sed propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum (can. 9). Si autem ex superfluo, ut solet accidere, fraterna diffinitio retractanda visa quibusdam fuerit, sicut de suscipiendis gentibus supra meminimus, et plena fide atque auctoritate ratio reddita fuerit, Actuum apostolorum sententia in medium veniat, qua prosequente 125.0750D| Petro de gentibus dicitur: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam (Act. XI, 17, 18). Si etiam minus necessaria forte emerserit quaestio, fraterni motus animi ad pacis charitatisque custodiam componantur, sicut demonstrat auctoritas evangelica, quando facta est quaestio inter discipulos quis eorum videretur esse major (Luc. XXII, 24). Et si aliquis contra subjectos violenter ac negligenter, sive in sacro ministerio secus quam debeat egerit, secundum regulas sancto Spiritu promulgatas, 125.0751A| ab his quorum interest corrigatur et emendetur, sicut et Nicaenum concilium (can. 5) de excommunicatis, et Sardicense (can. 17) de iracundo episcopo, quod esse non debet, qui presbyterum vel diaconem suum exterminare voluerit, et Chalcedonense (can. 25) de neglecta ordinatione episcoporum, et caetera quaeque concilia, atque epistolae Leonis sive Gregorii manifeste demonstrant. Si denique fidei, quod absit, aut ecclesiastico dogmati, vel sacrae auctoritatis statutis, quilibet temerario ausu obloqui, vel conculcare tentaverint, et hi secundum praeceptum Dominicum moneantur, et si, quod longe faciat Dominus rebelles, ac contentiosi contemptoresque perstiterint, necesse est ut dignis invectionibus, secundum sacros canones, et exempla 125.0751B| atque statuta majorum, feriantur et comprimantur, sicut sanctus Leo in epistola ad universas decrevit provincias (epist. ad episc. Ital.): « Omnia, inquiens, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: et qui contra constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. » Et beatus Gelasius: « Nec ambigant qui haec exercere sunt ausi, seu etiam qui hactenus cognita siluerunt, sub honoris proprii jacere dispendio, si non quanta possunt celeritate 125.0751C| festinent ut lethalia vulnera competenti medicatione curentur. » Et sanctus Caelestinus ad Nestorium (epist. 5): « Quibus praemissa conventione consulimus, in hos necesse est damnationis sententiam, si abutantur nostra salubri admonitione, firmemus. » Et ad Cyrillum Alexandrinum: « Haec ideo dicimus, ne volenti corrigere forsitan deesse videamur. Nam et si nobis sustinentibus uvam, spinas sibi addiderit, impleatur, et manentibus statutis 689 prioribus, sui fructu judicii colligat quod sulco diabolico seminavit, non nostro consilio sed se periturus auctore. »
QUAESTIO IV. Dicunt nihilominus quia si isti regi non licuerit aliam uxorem accipere, aut suam concubinam sicut nunc habet tenere, quod velit nolit illa sua uxor judicabitur 125.0751D| ad illum redire: et ille tale ingenium de illa inveniet, ut ab illa liberetur, et ulterius non debeat ad judicium inde venire.
RESPONSIO.
Non hujusmodi judicium ex evangelica veritate, et apostolica auctoritate, vel sacrorum canonum promulgatione didicimus: sed sicut Africana synodus diffinivit (can. 69): Placuit, inquiens, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Reconcilientur enim dixit, non cogantur: et qui sanum sapit, qualiter reconciliatio fiat intelligit. Et 125.0752A| item Paulus, commemorans de eo per quem reconciliati sumus Deo, et ministerium reconciliationis accepimus: Obsecramus, inquit, pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 18). Quae reconciliatio fit gratia vocantis non cogentis Dei, et libero non coacto arbitrio hominis. Et de justo viro scriptum est: In tempore iracundiae factus est reconciliatio (Eccli. XLIV, 17), videlicet ut non reputentur delicta. Qui enim novit unde concilio et reconcilio componitur, reconciliationis modum et ordinem non ignorat. Diversa siquidem morborum genera diversa medicamentorum quaerunt experimenta. Et legimus in sacra auctoritate, quosdam redigi et cogi ad poenitentiam, quosdam vero excommunicari donec ad pacem redeant, quosdam vero partim suae voluntatis libertati 125.0752B| relinquere, sicuti supra ostendimus ex epistola sancti Gregorii de Leonis chartularii muliere, quae eum pro fornicationis crimine, induta religiosa veste ad tempus reliquerat, sed post praestitum sacramentum, agnita mariti innocentia, ad eum sponte reversa est. De qua, quid erga eam debeat observari, Secundino Taurominitano scribit episcopo. In quibusdam vero ex toto libertatis est exspectandum arbitrium, sicut et in hac causa, quia conceditur ut causa fornicationis vir et mulier separentur, vel separati reconcilientur. Cogitur autem, ablato penitus voluntatis arbitrio, et non conceditur, ut vir et mulier, excepta causa fornicationis, separentur, et ut separati aliis nullo modo conjungantur. Hinc sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis conjugiis dicit (cap. 13): 125.0752C| « Non est, inquiens, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam continentiam: quoniam mulier alligata est, quandiu 690 sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus, quandiu sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit (I Cor. VII, 39). Haec namque alligatio quandoquidem non solvitur, etiamsi per repudium conjux a casta conjuge separetur, multo minus solvitur, si non separata moechetur: ac per hoc non eam solvit nisi mors conjugis, non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult, maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non 125.0752D| vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam, et si non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi perniciosi mali. Ac per hoc ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, aut etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier volens vivere continenter, quandiu contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim Christianum neminem reluctari, illum adulterum esse, qui, vel diu languente, vel diu absente, vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commistus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum adultera, quoniam 125.0753A| non ille aut ille, sed, omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18). » Et item in eodem (cap. 18): « Illis viris et gratiam, videlicet baptismatis, et medicinam siquidem poenitentiae negabimus, quandiu cum adulteris vivunt, si, prioribus uxoribus praeter causam fornicationis repudiatis, alteras duxerint. Nisi forte quis dicat neminem posse uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus: Omnis qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 33). Utique propterea, quia cum esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam, vivo priore viro, alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non fecerit, tamen ille, quantum in ipso est, facere compulit, 125.0753B| et hoc ei Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit. » Et item (ibid.): « Haec autem me de utroque sexu memineris dicere. » Et item (ibid.): « Tunc quippe ibi erunt, qui viventibus conjugibus pristinis non conjugibus propriis, sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi erunt, nisi ubi salvi non erunt? » Unde constat, quia sicut supra auctoritate Scripturarum, et magistrorum doctrina monstravimus, vir et uxor separari non possunt, nisi aut propter continentiam connubii, quo amplius, quia spiritualius, conjuncti perseverant, aut propter fornicationem, quia unum corpus et unam carnem quisque eorum diviserit: propter quam causam si digne poenitentes simul permanere vel reconciliari noluerint, separari si voluerint 125.0753C| possunt, cogi autem ut simul maneant vel ut reconcilientur, omnino non debent, persuaderi si possunt debent: quia reconciliatio voluntatem quaerit, amorem expetit, quae sicuti fides et 691 pura confessio suaderi potest, extorqueri non potest, cogi autem ut simuletur potest, ne vero aliis propter fornicationem disjuncti conjungantur, prohiberi omnimodis debent: quod si contempserint, debent ad poenitentiam redigi. Et quoniam de simulatione quiddam tetigimus, si forte simulatio, quod absit, in quocunque homine fuerit, qui propter fornicationem manifeste ab uxore, ne illi iterum conjungatur, potest rejici, ut eam persuasam, non autem coactam, recipiat, quia illa vivente alteram non valebit accipere, nisi forte talis inventa fuerit ratio, 125.0753D| cui sacra non contradicat auctoritas, meditetur eam quoquo modo perdere, talis firmitas debet ab eo quaeri, sicut sanctus Gregorius ab his praecipit exigi, aequitate illis servanda, qui vim injustitiae metuentes, ad sacraria sacra confugiunt, quam firmitatem si convictus quisque fuerit temerasse, publicis et ecclesiasticis debet subjacere judiciis. Si autem clanculo egerit, ut legaliter convinci non possit, habebit sacerdotali suasione commonitus conscientiae suae testem, quem habebit et judicem. Nam episcopalis providentia absoluta in judicio illi dicet, quod Elias Elisaeo studuit demonstrare: Quod, inquit, meum fuit, feci tibi (III Reg. XIX, 20). Et Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem 125.0754A| tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Et in his, atque aliis omnibus, in doctrina sua sacerdotalis auctoritas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit, Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2), id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare, negligentes vero et contemnentes corripere et increpare, neque debet peccata delinquentium dissimulare, sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputare.
125.0754B| Sed et de Bosonis muliere, de qua idem Boso apud Confluentes reclamavit, quae postea ad istum regem venit, et in illius potestate fuit, quidam dicunt, quod malum facit, quia cum possit, eam suo marito non reddit. Et quidam dicunt, quia non decet ut suam propinquam, quae ad illius fidem venit, ad mortem tradat, nec convenit ut francam feminam opprimat, et sicut ancillam constringat, et alteri illam nolentem reddat. Et quidam dicunt, quia si eam reddere voluerit, ad Normannos ibit: et melius est ut eam inter Christianos habitare permittat, et inter eos vitam, quam alter illi vult tollere, liberet.
RESPONSIO.
Capitula sunt legalia imperatorum et regum praedecessorum suorum, quid sustinere debeat qui post 125.0754C| bannum latronem receperit, 692 et in chirographo regum nostrorum hinc expresse decernitur, cujus ministerium est agere ut illa observentur, sicut sanctus Ambrosius ad Valentinianum scribit; Leges enim imperator ferat, quas primus ipse custodiat, quas si ipse fregerit, timendum est ne audiat ab Apostolo: Qui praedicas non furandum, furaris; qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II, 11). Propterea salubriter et convenienter a Domino audiat, Medice, cura temetipsum (Luc. IV, 23). Timeat etiam quod scriptum est, dicente Domino cuidam regi: Quia dimisisti virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius (III Reg. XX, 42). Et item: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt me amicitia jungeris: propterea iram quidem 125.0754D| Domini merebaris (II Paral. XIX, 2). Et item scriptum est: Anathema in medio tui, non poteris stare coram inimicis tuis (Jos. VII, 13). Et: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. (Eccli. XIII, 1). Nemo enim abscondit ignem in sinu suo, et vestimenta ejus non exuruntur (Prov. VI, 27). Si de misericordia agitur, legat et videat quam impia misericordia impie offendit Saul, quia pepercit Agag, sed illum non liberavit, et ipse regnum etiam perdidit (I Reg. XV). Et sanctus Coelestinus dicit: Est pietas, de qua nascatur impietas. Si de propinquitate, audiat scriptum: Qui dixerunt Patri suo et matri suae, Non novi vos, et fratres suos in causa Dei non cognoverunt, hi custodierunt testamentum tuum, Domine (Deut. XXXIII, 125.0755A| 9). Et Dominus: Qui amat patrem suum et matrem suam plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37), et caetera quae ibi sequuntur. Si de libertate, judicio legis et divinae et mundanae illius esse dignoscitur qui eam reperit, contra quem ut dicitur fornicata, de fornicatione conqueri non valet. Si pro liberatione vitae ut dicitur eam retinet, supra ostendimus quam firmitatem de aequitate servanda exigi ab eo ecclesiastica jubet auctoritas. Si, ut dicitur, ob hoc eam retinet, ne apud Nortmannos pereat, respondeat inde Apostolus: Infidelis si discedit, discedat (I Cor. VII, 15). Et: Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 13), ne una ovis morbida totum gregem contaminet. Et non est rex iste justior Domino, qui nec Judam, ne ad Judaeos, vel sicut Petrus dicit: In locum suum 125.0755B| iret (Act. I, 25), invitum prohibuit, nec pueros Herodem per potentiam occidere vetuit, neque Petrum, ne milites pro eo occiderentur in carcere, de quo eum, quando producturus erat, in ipsa nocte eripere destitit (Act. XII). Sed et Dominus, qui proximum quemque sicut seipsum diligere docuit, neminem peccare, ut alter a peccato liberaretur, rogavit. Et qui animam suam, id est vitam corporis etiam pro inimicis posuit, et ponendam pro amicis praedicavit, neminem debere aeternaliter perire docuit, ne alter in aeterna damnatione periret. Providere etiam debet quisque sui talibus se commiscet, et talia opponit, ne reputetur intendere ad excusandas excusationes in peccatis, quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus digni sunt 125.0755C| morte: a qua consensione liber non erit, qui cum malum possit avertere non avertit, vel cum malos possit reprimere, in sua eos libertate dimittit: Judex enim, sicut scriptum est, qui non sine causa gladium portat, constitutus est ad vindictam 693 malefactorum, laudem vero bonorum (Rom. XIII, 4). Cui in libro Deuteronomii dat regulam judicii et punitionis Dominus dicens: Vir autem, aut mulier, qui faciunt mala in conspectu Domini Dei tui, et transgrediuntur pactum illius, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem, et lunam, et omnem militiam coeli, quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, quia abominatio facta est in Israel, educes virum ac mulierem, qui 125.0755D| rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui (Deut. XVII, 2-7). Et ne quis dicat, Haec sententia non pertinet ad mulierem Bosonis, quia de idololatris scribitur, legat Scripturam dicentem: Quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Sed et haec sententia ad rem nefariam pertinet, quae Hucberto, et regis mulieri, ut dicitur, reputatur: quoniam in libro Levitico abominationes singillatim designatae morte multantur, 125.0756A| adultera lapidibus praecipitur obrui: salva legum latione, quae eisdem profertur legibus, quas illi condiderunt, qui auctore Domino leges justa decernentes condiderant. Unde sanctus Augustinus in secundo libro de adulterinis conjugiis, post praedicamenta, quibus persuaderi viris jubet, ut a sanguine adulterarum se abstineant conjugum, dicit (cap. 15): Postremo, inquiens, quaero abs te, utrum marito Christiano liceat, vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus, adulteram occidere? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet, id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est ei facere quod licet ut adultera puniatur, quam id quod non licet ut ipsa viva ille moechetur. 125.0756B| Si autem, quod verius dicitur, non licet homini Christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere, ea videlicet conditione, ut aut continenter vivat, aut ei reconcilietur: quia si illa vivente alteram duxerit, et ipse adulterii sine dubio reus erit. »
QUAESTIO VI. Dicunt quoque etiam. aliqui sapientes, quia iste princeps rex est, et nullorum legibus vel judiciis subjacet, nisi solius Dei, qui eum in regno, quod suus pater illi dimisit, regem constituit, et si voluerit pro hac vel alia causa ibit ad placitum, vel ad synodum, et si noluerit, libere et licenter dimittet: et sicut a suis episcopis, quidquid egerit, non debet 125.0756C| excommunicari, ita ab aliis episcopis non potest judicari, quoniam solius Dei principatui debet subjici, a quo solo potuit in principatu constitui: et quod facit, et qualis est in regimine, divino sit nutu, sicut scriptum est: Cor regis in manu Dei quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1).
694 RESPONSIO.
Haec vox non est catholici Christiani, sed nimium blasphemi, et spiritu diabolico pleni. David rex et propheta peccans, etiam a minore suo Nathan increpatus audivit quoniam vir mortis erat, et per validissimam poenitentiam est salvatus (II Reg. XII). Saul a Samuele percepit quia de regno esset dejectus (I Reg. XIII et XV). Roboam a propheta aeque suscepit, quia de manu illius regnum, quod bene 125.0756D| pater suus tenuerat, esset scindendum (III Reg. XI). Quando peccaverunt reges, et filii Israel, et traditi sunt in manus gentium, sicut Manasses et Sedechias, vel timuerunt a facie Domini sicut Ezechias, per prophetas vel iram a Domino susceperunt, vel misericordiam meruerunt. Et in Deuteronomio scriptum est: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit in illo tempore, quaerensque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem, et facies quodcunque dixerint qui 125.0757A| praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus, sequeris sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel, cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia (Deut. XVII, 8-13). Per sacerdotes enim dicit Dominus: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 10, 11, 12). Et apostolica auctoritas commonet, ut et reges etiam obediant praepositis suis in Domino, qui pro animabus eorum 125.0757B| invigilant, ut non cum tristitia hoc faciant (Heb. XIII). Et beatus Gelasius papa ad Anastasium imperatorem scribit (epist. 10): « Quia duae sunt personae, quibus principaliter hic regitur mundus, scilicet pontificalis auctoritas, et regia dignitas, et tanto majus est pondus pontificum, quanto de ipsis etiam regibus reddituri sunt Domino rationem. » Ambrosius Theodosium imperatorem ab ecclesia culpis exigentibus segregavit, et per poenitentiam revocavit. Nostra aetate pium Augustum Ludovicum a regno dejectum, post satisfactionem episcopalis unanimitas, saniore consilio, cum populi consensu, et Ecclesiae et regno restituit. Quod dicitur, quia rex nullorum legibus vel judiciis subjacet, nisi solius Dei, verum dicitur, si rex est sicuti nominatur. Rex enim a regendo 125.0757C| dicitur, et si seipsum secundum voluntatem Dei regit, et bonos in viam rectam dirigit, malos autem de via prava ad rectam corrigit, tunc rex est, et nullorum legibus vel judiciis nisi solius Dei subjacet: quoniam arbitria possunt dici, leges autem non sunt, nisi 695 illae quae Dei sunt per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Et quicunque rex veraciter rex est, legi non subjacet, quia lex non est posita justo, sed injustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, et his qui operibus carnis serviunt, de quibus dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, 125.0757D| luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V, 19, 20, 21). Qui autem se et alios secundum fructus Spiritus regit, qui sunt charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, legi non subjacet, quia adversus hujusmodi non est lex (ibid., 22-23). Sed solo judicio Christi subjacet, a quo et remunerabitur cujus est qui carnem suam crucifigit cum vitiis et concupiscentiis. Alioquin adulter, homicida, injustus, raptor, et aliorum vitiorum 125.0758A| obnoxius quilibet, vel secrete, vel publice judicabitur a sacerdotibus, qui sunt throni Dei, in quibus Deus sedet, et per quos sua decernit judicia, quibus et in apostolis suis, quorum locum in Ecclesia tenent, Dominus dixit: Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe unum vel duos: quod si nec te audierit, dic Ecclesiae. Quod si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15, 16). Et ne quis in hoc sacerdotem parvipendat adjunxit Dominus: Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta in coelo (ibid., 18). Et item dicit. Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Quod dicitur, quia 125.0758B| a solo Deo in regno, quod pater suus illi dimisit, constitui potuit: sciant qui hoc dicunt, quia quidam a Deo in principatu constituuntur, ut Moyses, Samuel, et Josias, de quo scriptum est antequam nasceretur, Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine (III Reg. XIII, 2), et reliqua quae ibi sequuntur. Quidam vero a Deo per hominem, ut Josue, et David. Quidam autem per hominem, non sine nutu divino, quia nihil fit, ut Augustinus dicit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit, et quidquid agitur, ministerio angelorum et hominum agitur, ut Salomon jussu patris David per Sadoch sacerdotem, et Nathan prophetam (III Reg. I). Et multi civium vel militum fulti auxilio reges constituuntur vel dejiciuntur de principatu, et etiam sancti, sicuti Samuel 125.0758C| (I Reg. VIII). Successione etiam paterna quidam regnant, sicut de his omnibus in historiis et chronicis, et etiam in libro, qui inscribitur Vita Caesarum, invenitur. Quidam siquidem tyrannica usurpatione obtinent principatum, propter sua complenda, vel populi ulciscenda peccata, de quibus scriptum est, Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). Et 696 item: Qui facit regnare hypocritam propter peccata populi (Job XXXIV, 30). Quod tale est sicut et necesse est ut veniant scandala, vae autem homini per quem scandalum venit: quia vae illi est, ut quod fiendum est, talem se suo vitio efficit, ut per illum quod ad vae pertinet exsequatur. Quod de regno dicitur, quia pater suus ei illud dimisit, vereri hinc potius rex iste debet divina, 125.0758D| et verecundari humana judicia, quam de regni adeptione forte gloriari, si tamen patris bonos mores, et sanctam vitam, et aequum ac justum regimen imitatus non fuerit, vel si, quod absit, illius pravos mores, aut injustam vitam, quam illum habuisse non dicimus, sive indignum regimen sequi delegerit. Quid enim filios Samuelis necessitudo juvit parentis, cujus non fuerunt virtutis haeredes? Quid etiam Moysi liberis paterna profuit cura justitiae, cujus eos imitatio non successit? Itaque neque ad illos patris potestas quasi ex successione defertur, qui illum vocabulo tantum signabant parentem, et ad eum migravit qui illius erat filius virtute non genere, quod et iste debet timere. E regione vero 125.0759A| quid Timotheo nocuisse creditur quod fuerit patre gentili? Siquidem et sanctus Abraham impium habuit patrem, neque tamen haeres illius impietatis effectus est. Et Ezechias profanissimi Achaz filius fuit, sed Dei amicus esse promeruit. Quid autem e diverso Noe filius de patris virtute lucratus est, qui ex ingenuo factus est servus? Et Joseph in media quondam servivit Aegypto, sed gloriosam sibi texuit castitatis coronam. Et tres pueri et Daniel in Babylone fuerunt principibus celsiores. Videmus certe quam non sufficiat ad suffragium liberis paterna nobilitas. Vitia siquidem vicerunt naturae privilegia, et peccantem non modo de nobilitate patris, verum de ipsa etiam libertate pepulerunt. Esau quoque nonne sancti Isaac erat filius, magno etiam patris favore 125.0759B| munitus? Qui licet studeret atque cuperet nempe ei benedictionem donare, propter quod etiam ille omnia patris jussa faciebat, sed tamen quia pravis moribus erat, nihil ex his omnibus prorsus adjutus est, sed juxta naturae ordinem prior, et de patris voluntate securior, quia tamen displicebat Deo, omnia quae jam tenere videbatur amisit. Quae omnis rex, sed et iste attendat, et non omnia quae ei libent libenter faciat, quia non omnia quae licent expediunt. Et juxta quod scriptum est, Magnates humiliet caput suum in honore Regis regum, cujus est regnum, et per quem reges regnant (Eccli. IV; Prov. VIII): qui dicit, Honorantes me honorificabo, et hi qui contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Et sacerdotibus suis dicit: Qui vos recipit me recipit, et qui vos audit me audit, 125.0759C| et qui vos spernit me spernit (Luc. IX et X). Exemplum denique Scripturae, Cor regis in manu Dei, quocunque voluerit vertet illud (Prov. XXI, 1) ad confirmandum quia quod facit et qualis in regimine populi, nutu divino fiat, male, sicut et diabolus abusus est ad Salvatorem, Angelis suis mandavit de te (Matth. IV, 6), interpretatus est iste illius discipulus. Caeterum cor regis in manu Dei est, quia, sicut supra ostendimus, ille veraciter 697 rex est, qui se suasque cogitationes, verba, et actus sub divino rexerit nutu. Et cor illius in manu est Dei, ut in hac convalle lacrymarum ascensus disponat in corde suo, ambulans de virtute in virtutem, donec videatur Deus in Sion, id est in aeternae felicitatis et divinae visionis contemplatione. 125.0759D| Econtra autem, cor ejus, qui sessore diabolo male regitur, in illius est potestate: adeo ut si aliquid de mandatis Dei audierit, veniens ipse diabolus tollat verbum de corde ejus, ne credens, vel in his quae crediderat operando perseverans, salvus fieri valeat: et sic traditus in reprobum sensum facit quae non conveniunt, quia cum cognoverit Deum, non sicut Deum dignis obsequiis honoravit. De eo quod dicitur, Quia Rex, si noluerit venire ad synodum, libere etiam compellatus dimittet: sancta Scriptura, sacrique canones monstrant, in judicio personam non debere accipere, sed causae qualitatem discernere. Et Hucbertus, postquam certo crimine in sororem suam perpetrato denotatus, et litteris synodalibus ad 125.0760A| synodum exstitit provocatus, jam in tribus synodis per legatos et litteras ad rationem reddendam, tantum ut cum servandae sibi aequitatis securitate venire valeret, suam praesentiam obtulit, et causidicus ac reputator criminis toties defuit, aut libertatem reddendae rationis negavit. Unde Bonifacius papa ad Gallicanos scribit episcopos (epist. 11): « Probat, inquiens, vera esse illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult. Et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Confitetur enim de omnibus quisque subterfugere judicium dilationibus putat. (ibid.): Unde congregari decrevimus synodum, ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat, si adesse neglexerit 125.0760B| dilationem sententiae non lucretur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constat absentia. »
QUAESTIO VII. Et quoniam ita ut diximus a quibusdam sapientibus dicitur, utrum aliquod periculum inde habeant episcopi, et alii Christiani, qui illi adulteranti communicant, vel, si periculum est, quomodo erunt liberi ante Dominum de communicationis periculo?
RESPONSIO.
Scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum suorum (Jac. V, 20). Ita e contrario, quotquot quisque exemplo suae pravitatis 125.0760C| destruit, pro tantis, nisi digne poenituerit, damnatus erit. Idcirco enim publice 698 poenitens publicam poenitentiam agit, non quo Dominus secreta confessione et privata poenitentia de criminalibus etiam peccatis digne poenitenti indulgentiam non largiatur, quia etiam David coram uno redarguente se ex Domini auctoritate poenituit, et confessus est, et peccati indulgentiam meruit, cujus postea publice vindictam sustinuit. Sed qui plures suo pravo exemplo destruxit, plures humilitatis suae poenitentia ad salutem aedificet, quatenus sicut et de Paulo dicitur (Act. IX), qui eum pridem viderant persequentem Ecclesiam, et postea aedificantem eam, in eo Dominum glorificabant. Sed et publice peccans, et ad poenitentiam redire nolens, idcirco publica 125.0760D| excommunicatione ab episcopis de Ecclesiae societate dejicitur, non quo jam excommunicatus coram eo non sit, qui leges ecclesiasticas per suum loquens spiritum promulgavit: sed ideo sacerdotes et apostolorum atque apostolicorum virorum successores suum officium exsequuntur, ne a subditis negligere ministerium suum putentur, et sicut peccantis culpa innotuit, ita et redargutio corrigentis omnibus innotescat, et qui aliter suum peccatum non vult intelligere, vel quia ab omnibus repellitur, et a nullo suscipitur, quia saepe bona praestantur invitis, vel coactus ad poenitentiam redeat, et necessitas in devotionem revertatur, et correctus per humilitatem, qui per superbiam peccaverat, incorporari per sacerdotalem 125.0761A| reconciliationem Ecclesiae mereatur. Attendendum est etiam cunctis regibus et principibus saeculi, quia princeps et rex pravus, quantis in regimine praeest in saeculo, sub tantis modo plagali ad vindictam erit in flammarum damnatione. Unde necesse est, ut incessanter suos actus consideret, et cum alios suo exemplo perdit, metuat, quia non solus perit, qui plurimos exemplo suae pravitatis occidit, pro quibus sine dubio rationem Domino reddet. Et non solum per se, sed et per eos qui eum imitati fuerint, vel ejus exemplo seu auctoritate delinquunt, multiplicius ipse delinquit: maxime cum ipse, quasi licite delinquens, aliis delinquendi fomes existit. Unde et de alia re loquens dicit Apostolus: Videte ne forte licentia vestra offendiculum fiat infirmis 125.0761B| (I Cor. VIII, 9). Et rursus: Peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum, in Christum peccatis (ibid., 11, 12). Et Dominus dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6): quia melius profecto tali fuerat, ut in privata vita degeret, quam in principatu positus se imitabilem in culpa caeteris demonstraret, et pro tantis poenas lueret, quantis quasi licite peccans, suo exemplo ad vitia dux et auctor erroris existit. Cujus tanto est culpa gravior, et erit cruciatio durior, quanto excedenti est facultas liberior. Quia nemo amplius delinquit in populis, 125.0761C| quam qui perverse agens ordinem principatus usurpat. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa 699 vehementer extenditur, quando pro reverentia principatus peccator honoratur. Et ut honores et beneficia adulantibus tribuat, laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua agit benedicitur, et mortuus a mortuis in morte pessima sepelitur, quia scriptum est: Videbas furem, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). Currit enim cum fure, et portionem suam ponit cum eo, quando ei quis, vel in adulteris laudibus, vel in consentaneis voluptatibus illi se jungit, et portionem suam, quam cum Deo et angelis habere debuerat, in inferno cum illo ponit, 125.0761D| cujus os abundavit malitia, et lingua concinnabat dolum (Psal. XLIX, 19): quando illo male agente nequiter ac dolose laudabat, vel suis pravis actionibus assensum praebebat, quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Unde sanctus Ambrosius: « Cum enim, inquit, videt honorari se (quin is qui talia agit) ab his qui non sunt tales, crescit in mala, et gloriatur forte se talem, idcirco dignum est una hos poena multandos. Sed et is qui talia judicat, sicut idem Paulus dicit, et facit ea, non effugiet judicium Dei. Per se enim judicaturus est, apud quem adulatio cessat et personarum acceptio (Rom. II). » Consilium autem hujusmodi periculum devitandi 125.0762A| sanctus Augustinus nobis dat dicens (serm. 18 de Verb. Dom.): « Duobus modis non te maculat malus, si non consentias, et si redarguas; hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ephes. V, 11). Et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis autem, inquit, et redarguite (ibid.). Videte quemadmodum utrumque complexus est, Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est autem, nolite communicare? nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est autem, magis et redarguite? reprehendite, corripite, 125.0762B| coercete. Deinde in ipsa correptione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit, et qui se putat stare, videat ne cadat. Foris terribiliter personet increpatio, intus lenitatis teneatur dilectio. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis, neque negligentes, ut non arguatis, neque superbientes, ut insultanter arguatis. » Et sanctus Gregorius in epistola ad Felicem Siciliensem episcopum omnibus donat episcopis, dicens (lib. XII, epist. 32): « Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a justis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis, et si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, juxta Domini Salvatoris sententiam, 125.0762C| qua inter caetera de peccante in se fratre praecipiendo ait: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum, aut duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, 700 dic Ecclesiae. Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). His ergo et multis aliis sanctorum Patrum auctoritatibus segregandi sunt mali a bonis, ne pereant justi pro injustis, sicut scriptum est: Perit justus pro impio (Eccle. VII, 16). Debet enim semper discretio fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda, sed palam sunt arguendi qui 125.0762D| palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur. Et melius est, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam per unius licentiam multi periclitentur. Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter jumenta haec fieri persaepe cognovimus, et ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur, separantur a sanis, ne illorum morbo caetera damnentur vel pereant. Satius est enim, ut mali manifeste corrigantur, quam pro illis boni pereant. Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum 125.0763A| per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur, cujus vobis adesse praesentiam si haec observabitis scitote, quia scriptum est: Ubi fue int duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Si ergo adesse dignatur ubi duo vel tres sunt, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem, quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum, non latet. Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decernimus congregare, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum. Nam plerique, et si non amore justitiae, metu examinationis abstinentur ab hoc quod omnium notum est posse displicere judicio. » 125.0763B| Et sanctus Ambrosius in epistola ad Theodosium imperatorem dicit: « Exercitiis semper, et jugibus fere curis sum, imperator beatissime, deditus. Sed nunquam tanto in aestu fui, quanto nunc, cum video cavendum ne quid sit quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum qui a te audiar, indignus sum qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris quem audias, indignum feceris qui pro te audiatur? Sed neque imperiale est libertatem dicendi negare, neque sacerdotale quod sentias non dicere. 125.0763C| Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in his diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat non libere 701 denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46). Et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum, quia non distinxisti ei, hoc est non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si 125.0763D| distinxeris justo ut non peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet, quia dixisti ei, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19). Malo igitur, imperator, bonorum mihi esse tecum quam malorum consortium: et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis: si id mihi vel non creditur, vel interdicitur, dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter. Malo enim 125.0764A| te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem, silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat, malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit: praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio, imo corripiatis si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in his libenter accipitis qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri, cum id loquamur, non quod volumus, 125.0764B| sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et praesides, nolite cogitare quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Et tamen si in causis reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar. In causa vero Dei, quem audies, si sacerdotem non audies, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat? Novi te pium, clementem, mitem atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi habentem, sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam. Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: 125.0764C| obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum, et ideo plus metuo. Amplius sollicitor ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione, aut adulatione, prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere. Scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa coram duobus aut tribus testibus. Si te non audierit, 702 dic Ecclesiae (Matth. XVIII, 16, 17). Causam ergo Dei tacebo? » Et item ad locum: « Ego certe quod honorificentius fieri potui, feci, ut me magis audires in regia, ne si necesse esset audires in ecclesia. » Et item in altera epistola ad eumdem dicit ad locum: « Tacerem, sed quod miserrimum omnium foret, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi est illud, 125.0764D| Si sacerdos non dixerit erratus, qui erraverit in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem? » Et item ad locum: « Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui ne fieret, imo quod ante atrocissimum fore duxi cum toties rogarem, et quod ipse revocando grave factum putasti. Hoc factum extenuare non poteram, quando primum auditum est, quia propter adventum Gallorum episcoporum synodus convenerat: nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit. Non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, imo etiam amplius commissi exaggeratur invidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam. An pudet 125.0765A| te, imperator, hoc facere quod rex et propheta auctor Christi secundum carnem prosapiae fecit David? Cognito quod ipse in parabola argueretur, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Noli ergo impatienter ferre, imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris et illud propheticum: Venite adoremus, et procidamus ante eum, et ploremus ante Dominum qui fecit nos (Psal. XCIV, 6), dicetur et tibi, quoniam poenitet te, dimittet tibi Dominus peccatum tuum et non morieris. » Et item ad locum: « Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David. Erant enim tunc sacrificia pro delictis, et nunc sunt sacrificia poenitentiae. 125.0765B| Itaque rex ea humilitate acceptior Deo factus est. Non enim mirandum peccare hominem, sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, si non se humiliet Deo. Job sanctus et ipse potens in saeculo ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job XXXI, 33). » Et item ad locum: « Haec ideo scripsi, ut non te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo. Tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia, nec angelus potest, nec archangelus: Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego sum qui deleo iniquitates tuas (Isa. XLIII, 25), si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat. » Et item ad locum: 125.0765C| « Vince diabolum, dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccatum addere, ut usurpes quod usurpasse multis obfuit. » Et post pauca: « Ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. Postremo scribo manu mea quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet, quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum 703 adverti. Cum enim essem sollicitus ipsa nocte, qua ad te, sicut petieras, proficisci parabam, venisse quidem visus es ad ecclesiam, sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, quae potui tacere, sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. 125.0765D| Multifarie de his nos admonet signis coelestibus, prophetarum praeceptis, visionibus etiam pectorum. Vult nos intelligere, quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest Christianos et pios esse imperatores. Certe vis probari Deo. Omni rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccle. III, 1); et: Tempus beneplaciti, Deus (Psal. CXVIII, 126). Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. Omnino me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur. Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert 125.0766A| illa offensionem: quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium. Clama istud Deus ad populum, Moyses annuntiat, apostolus Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus placere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quasi non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendendum putant. Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit. Et tu praeventus es, et ego non declinavi, non quod cavere debueram. Sed gratias Domino, quia vult servulos suos castigare, ne perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune 125.0766B| cum sanctis. »
Quomodo autem isdem beatus imperator publice poenitens haec obaudierit monita, isdem beatus Ambrosius inter alia in Sermone quadragesimi diei defunctionis ipsius coram Honorio Augusto filio ejus demonstrat. Qualiter etiam caeteri Christiani atque fideles Dei de communicatione hujusmodi periculum evadere valeant, et Dominus in Evangelio de eo qui pro peccato correptus emendare noluerit demonstrat (Matth. XVIII), et Paulus in Epistola ad Corinthios dicit: Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et item: Nunc 125.0766C| autem scripsi vobis, ne commisceamini. Si quis frater nominatur et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 11 et 13). Et sanctus Joannes evangelista et Apostolus: Et nunc antichristi multi sunt (I Joan. II, 18). Et item: Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina, hic Filium et Patrem habet. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis: qui enim dicit illi Ave, communicat operibus illius malignis (II Joan., 9-11). Et ne quis dicat, 704 Rex est, quomodo me ab illius potero communicatione subtrahere? sciat sanctum Joannem Baptistam ideo martyrio coronatum, 125.0766D| quia dicebat Herodi: Non licet tibi habere eam (Marc. VI, 18), quin adulteram mulierem. Et Paulus, ut praemisimus, cum hujusmodi nec cibum sumere vetuit, qui et alibi dicit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII, 3.) Et ipse Dominus in Evangelio clamat: Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Et item: Si diligitis me, mandata mea servate: qui non diligit me, mandata mea non servat (Joan. XIV, 15 et 24). Et apostolus Joannes: Qui dicit quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. IV, 20). Et Psalmus de Domino. Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Et item apostolus 125.0767A| Joannes in Apocalypsi: Nec intrabit in ea, id est in coelesti Jerusalem, aliquid coinquinatum, faciens abominationem, et mendacium (Apoc. XXI, 27). Et item: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda (ibid., 8). Sed et eos terribilis increpatio evangelica invehit, qui dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 43), et eos increpant ac persequuntur qui se subtrahere volunt ab omni fratre ambulante inordinate. De quibus videlicet persecutoribus dicitur in Apocalypsi: Habeo adversus te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetas docere, et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. 125.0767B| Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce ego mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis, et filios ejus interficiam in mortem, et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique secundum opera sua (Apoc. II, 20-23). Eos autem qui redarguunt iniquitatem, quia hujusmodi non consentiunt, blande consolatur dicens: Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed dives es; et blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, ut tentemini; et habebitis tribulationem diebus decem. Esto 125.0767C| fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae: qui vicerit, non laedetur a morte secunda (ibid., 9, 10). His vero, qui auctoritate ordinis, aut dignitate potestatis, vel fortitudine virtutis, tali facto non possunt resistere, consulit divina clementia, dicens in eadem Apocalypsi: Vobis autem dico caeteris qui Thyatirae estis: Quicunque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem Satanae, quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus: tamen id quod habetis tenete, donec veniam. Et qui vicerit, et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget illas in virga ferrea; tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam (ibid., 24-28). Et sanctus Ambrosius in Epistolam 125.0767D| ad Corinthios dicit: « Si quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est: et judicis non est sine accusatore 705 damnare, quia et Dominus Judam, cum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit. Hanc autem excusationem ante Deum sacerdotes et principes ac primores terrae habere non poterunt. » Unde et isdem beatus Ambrosius in eodem loco Epistolae dicit: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit (I Cor. V, 2). « Superbiam, inquiens, illorum in tantum humiliat, ut non querulos jam sed magis supplices faciat. Erant enim et ipsi participes, dum paterentur reum tam ingentis facinoris 125.0768A| secum incorrectum convenire, ut omnes uno consilio abjicerent eum si negaret emendare se. Cognito enim opere isto, pellendum illum fuisse de coetu fraternitatis dicit Apostolus; omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant: publice enim novercam suam loco uxoris habebat. In qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, id est absens facie, praesens autem auctoritate spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi, ut praesens, eum qui hoc admisit (ibid., 3). » Hic advertendum est, quia quicunque criminalia admisit peccata, unde jam sunt terminata judicia ab illis Christi organis, qui cum illo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, apud quorum 125.0768B| mortuos natura cineres, sed Deo vivos, meritorum miraculis demonstratur quia etiam in dictis et suis promulgationibus vivunt, jam judicati sunt, et nisi poenitentiam egerint, praedamnati: quamvis inertia nostra, ea, ad quae ordinati et constituti sumus, in nostro et nobis commissorum periculo exsequi negligamus. Unde magnus Leo papa ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum loquens de sancto Nicaeno concilio, quod et de aliis intelligendum fides tenet Catholica, scribit (epist. 56): « Sancti, inquiens, illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos, et in toto orbe terrarum, in suis constitutionibus vivunt, et si 125.0768C| quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad utilitatem perpetuam generaliter instituta sunt, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune praefixa. »
His denique perpensis, et aliis, quae propter prolixitatem omisimus ponere, sanctarum Scripturarum, et regularum ecclesiasticarum auctoritatibus, considerato etiam periculo quisque suo, sed et is de quo agitur, ad se redeat, et aut actum suum rationi et auctoritati evidenter concordare demonstret, ne ipse peccans, sicut de Jeroboam Scriptura dicit (III Reg. XII), unde gravius Deum offendit alios peccare faciat, aut salubri consilio et auctoritati divinae, quia aliter salvari non potest, se subdat, et considerans quoniam 125.0768D| adolescentia et voluptas vana sunt, pro brevi et misera delectatione, quia pretium scorti vix unius est panis (Prov. VI, 26), non det alienis honorem suum, et annos suos crudeli, nec det carnem suam, ut peccare faciat animam suam, neque exhibeat 706 membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13), et gemat in novissimis, quando consumpserit carnes et corpus suum, quando emendare non poterit, cum anima quae per corpus gessit cuncta reddere compelletur. Sicque cogitans vias suas, et convertens pedes suos in testimonia Domini, de his quae perperam egit, per dignos poenitentiae fructus Domino et Ecclesiae satisfaciat, et de caetero gressus suos dirigat secundum eloquia Domini per gratiam 125.0769A| ejus, ut non dominetur illi omnis injustitia (Psal. CXVIII, 133) imitans conversum Paulum, qui de se dicit: Et in me glorificabant Deum (Act. IX); sicut Dominus jubet: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
Tandem de his, quae in hac epistola pervenisse ad nos memoravimus, quantum Domino inspirante, ex sanctarum Scripturarum atque catholicorum Patrum doctrina, pro nostra mediocritate sensimus, compellente veritate et superimposito ministerio diximus, nullius sanae praejudicantes sententiae, nec dehonorantes auctoritatem. « Nequeenim quisquam nostrum, ut olim sanctus Cyprianus dixerat (conc. Carthag. I), episcopum se esse episcoporum constituit, 125.0769B| aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus (salvo per omnia privilegio sanctae et apostolicae primae in toto orbe terrarum Romanae sedis, atque ipsius pontificis domni Nicolai papae, et decreto sanctorum canonum sancto Spiritu conditorum), pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tam qui judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum singulariter judicare: sed sicut dicit Apostolus (Rom. XIV), unusquisque in suo sensu abundans, exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem, et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi. »
Hoc tantum omnes dominos et consacerdotes nostros, 125.0769C| et nos cum illis pariter admonemus, ut secundum praeceptionem magni Leonis papae ad Rusticum Narbonensem episcopum (epist. 95): « In his quae dubia fuerint vel obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum inveniatur adversum. »
Porro quia Redemptor noster, qui rex nobis pariter et sacerdos fieri dignatus est, sacerdos videlicet, ut nos a peccatis hostia suae passionis emundet, rex, ut regnum nobis perenne tribuat, regnumque nos Deo et sacerdotes faciat, ac solus utrumque dignitate et nomine, rex scilicet, et sacerdos essentialiter fieri potuit, duo providentia sua constituit, ut sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem scripsit, quibus 125.0769D| principaliter mundus hic regitur, id est auctoritatem sacram pontificum, et regiam potestatem, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem, de his duabus 707 excellentissimis dignitatum personis, beati Cypriani pontificis et martyris gloriosi sententias huic opusculo subnectere dignum duximus, ut attendentes ad formam sui nominis, quantum patitur humana fragilitas, in nullo exorbitent a regula sibi ab eodem pontifice pontificum, et rege regum traditae dignitatis. Ait enim in libro de duodecim saeculi abusivis, primo de rege, et postea de episcopo, quia quanto gradus est celsior, tanto casus est gravior, 125.0770A| et quanto est dignitas spiritalior, tanto ascensus sublimior. « Nonus, inquit (cap. 9), abusionis est gradus, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet: unde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet. Nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam justitia regis exaltatur solium, et veritate solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare: advenis, et pupillis, et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, 125.0770B| impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum, et hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo vivere, prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Vae enim terrae, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 10). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, 125.0770C| et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim saepe pax populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur: multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hyemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam filios 125.0770D| suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit, et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit (III Reg. XI, 15). Ecce quantum justitia regis saeculo valet, intuentibus perspicue patet. Pax populorum est tutamentum patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsis spes futurae beatitudinis. 708 Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, 125.0771A| locum primatus habiturus est. Omnes namque, quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo plagali, in illa futura poena habebit.
(Cap. 10.) « Decimus abusionis gradus est episcopus negligens, qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas tenet, inquiratur. Quoniam episcopus, cum Graecum nomen sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens 125.0771B| ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. XXXIX, 17-19). Decet ergo episcopum, omnium enim speculator positus est, peccata diligenter intendere. Audiens ergo, et postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere, et si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum operarios declinare. Si enim, inquit in Evangelio, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te 125.0771C| non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Tali ordine expellendus est, qui cuicunque doctori vel episcopo adhaerere contemnit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore sive episcopo recipi non debet. Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, quod Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos, quibus in speculationem positus est, esse oportet. Caeterum vero, qualis in semetipso esse debeat, in lege de sacerdote scribitur: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. XXI, 7). Et 125.0771D| Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopi veniens, sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, et hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his 125.0772A| qui foris sunt, proferens doctrinarum fidelem sermonem; ante episcopatum non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse prius ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I Tim. III, 2-7). Caveant ergo negligentes episcopi, quod in tempore vindictae Dominus per prophetam conqueritur: Pastores multi demoliti sunt populum meum (Jer. XII), et non pascebant pastores gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos (Ezech. XXXIV). Sed potius procurent hi, quos constituit Dominus supra familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici (Luc. XII), puram scilicet, et probatam doctrinam, quatenus, veniente Domino, mereantur audire: Euge, serve bone 125.0772B| et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23). » Haec denique duo alia abusiva sequuntur, quae ab istorum 709 negligentia, et periculo secreta esse non possunt. Plebs videlicet sine disciplina, quod ad negligentis episcopi reatum; Populus sine lege, quod ad regis iniqui pravitatem non dubium est pertinere. Sed et octo numero, quae haec capitanea duo praecedunt, id est, sapiens et praedicator sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, dives sine eleemosyna, femina sine pudicitia, dominus sine virtute, Christianus contentiosus, pauper superbus, ad ista duo capitula, quibus principaliter mundus hic regitur, sive cum laude et gloria, sive cum vituperatione et judicio, respicere dignoscuntur. 125.0772C| Quoniam episcopalis auctoritas praedicando vita et verbo, et regia dignitas regendo et corrigendo, praeesse ac prodesse omnibus debent, qui disciplinam, id est ordinatam correctionem, et majorum praecedentium regularem observationem sequi et observare cupiunt. Eos autem qui divina dicta et legum scita contemnunt, episcopus medicinali mucrone, ut membrum putridum a sanis abscidere, et rex judiciali gladio impios debet de terra perdere, quatenus a summo Pastore et Rege regum cum sibi creditis ovibus et subjectis in futuro ac tremendo judicio mereantur audire, ut boni et fideles servi in ministerio in quo fuerant constituti, ab ipso qui eos constituit Domino fideles inventi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est 125.0772D| ab origine mundi (Matth. XXV, 34), quod promisit qui non mentitur Deus diligentibus se, et vivit et regnat ante omnia, et per omnia, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)Porro quia Redemptor noster, qui rex nobis pariter et sacerdos fieri dignatus est, sacerdos videlicet, ut nos a peccatis hostia suae passionis emundet, rex, ut regnum nobis perenne tribuat, regnumque nos Deo et sacerdotes faciat, ac solus utrumque dignitate et nomine, rex scilicet, et sacerdos essentialiter fieri potuit, duo providentia sua constituit, ut sanctus Gelasius ad Anastasium imperatorem scripsit, quibus 125.0769D| principaliter mundus hic regitur, id est auctoritatem sacram pontificum, et regiam potestatem, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem, de his duabus 707 excellentissimis dignitatum personis, beati Cypriani pontificis et martyris gloriosi sententias huic opusculo subnectere dignum duximus, ut attendentes ad formam sui nominis, quantum patitur humana fragilitas, in nullo exorbitent a regula sibi ab eodem pontifice pontificum, et rege regum traditae dignitatis. Ait enim in libro de duodecim saeculi abusivis, primo de rege, et postea de episcopo, quia quanto gradus est celsior, tanto casus est gravior, 125.0770A| et quanto est dignitas spiritalior, tanto ascensus sublimior. « Nonus, inquit (cap. 9), abusionis est gradus, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet: unde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet. Nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam justitia regis exaltatur solium, et veritate solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare: advenis, et pupillis, et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, 125.0770B| impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum, et hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo vivere, prosperitatibus non elevare animum, cuncta adversa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. Vae enim terrae, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 10). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, 125.0770C| et regem ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerat. Idcirco enim saepe pax populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum praepediuntur: multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus provincias undique vastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates veris et hyemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam filios 125.0770D| suos et nepotes, ne post se regni haereditatem teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit, et propter justitiam David regis, lucernam de semine ejus semper in Jerusalem reliquit (III Reg. XI, 15). Ecce quantum justitia regis saeculo valet, intuentibus perspicue patet. Pax populorum est tutamentum patriae, immunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsis spes futurae beatitudinis. 708 Attamen sciat rex quod, sicut in throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si justitiam non fecerit, 125.0771A| locum primatus habiturus est. Omnes namque, quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo plagali, in illa futura poena habebit. (Cap. 10.) « Decimus abusionis gradus est episcopus negligens, qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas tenet, inquiratur. Quoniam episcopus, cum Graecum nomen sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens 125.0771B| ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. XXXIX, 17-19). Decet ergo episcopum, omnium enim speculator positus est, peccata diligenter intendere. Audiens ergo, et postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere, et si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum operarios declinare. Si enim, inquit in Evangelio, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si te 125.0771C| non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Tali ordine expellendus est, qui cuicunque doctori vel episcopo adhaerere contemnit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore sive episcopo recipi non debet. Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, quod Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos, quibus in speculationem positus est, esse oportet. Caeterum vero, qualis in semetipso esse debeat, in lege de sacerdote scribitur: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit. XXI, 7). Et 125.0771D| Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopi veniens, sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, et hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his 125.0772A| qui foris sunt, proferens doctrinarum fidelem sermonem; ante episcopatum non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse prius ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I Tim. III, 2-7). Caveant ergo negligentes episcopi, quod in tempore vindictae Dominus per prophetam conqueritur: Pastores multi demoliti sunt populum meum (Jer. XII), et non pascebant pastores gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos (Ezech. XXXIV). Sed potius procurent hi, quos constituit Dominus supra familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici (Luc. XII), puram scilicet, et probatam doctrinam, quatenus, veniente Domino, mereantur audire: Euge, serve bone 125.0772B| et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23). » Haec denique duo alia abusiva sequuntur, quae ab istorum 709 negligentia, et periculo secreta esse non possunt. Plebs videlicet sine disciplina, quod ad negligentis episcopi reatum; Populus sine lege, quod ad regis iniqui pravitatem non dubium est pertinere. Sed et octo numero, quae haec capitanea duo praecedunt, id est, sapiens et praedicator sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, dives sine eleemosyna, femina sine pudicitia, dominus sine virtute, Christianus contentiosus, pauper superbus, ad ista duo capitula, quibus principaliter mundus hic regitur, sive cum laude et gloria, sive cum vituperatione et judicio, respicere dignoscuntur. 125.0772C| Quoniam episcopalis auctoritas praedicando vita et verbo, et regia dignitas regendo et corrigendo, praeesse ac prodesse omnibus debent, qui disciplinam, id est ordinatam correctionem, et majorum praecedentium regularem observationem sequi et observare cupiunt. Eos autem qui divina dicta et legum scita contemnunt, episcopus medicinali mucrone, ut membrum putridum a sanis abscidere, et rex judiciali gladio impios debet de terra perdere, quatenus a summo Pastore et Rege regum cum sibi creditis ovibus et subjectis in futuro ac tremendo judicio mereantur audire, ut boni et fideles servi in ministerio in quo fuerant constituti, ab ipso qui eos constituit Domino fideles inventi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est 125.0772D| ab origine mundi (Matth. XXV, 34), quod promisit qui non mentitur Deus diligentibus se, et vivit et regnat ante omnia, et per omnia, et in omnia saecula saeculorum. Amen. + options > contents > (no apparatus)