Jump to content

De dogmatibus ecclesiasticis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De dogmatibus ecclesiasticis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

De dogmatibus ecclesiasticis (Auctor incertus), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM.-- De fide Trinitatis.

(1227D) Credimus unum esse Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Patrem, eo quod Filium habeat; Filium, eo quod Patrem habeat; Spiritum sanctum, eo quod sit ex Patre et Filio procedens, Patri et Filio coaeternus. Pater ergo principium deitatis; qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo Filius natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Filius; neque ingenitus, quia non est Pater; neque factus, quia non est ex nihilo, sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. Pater aeternus eo quod aeternum habeat Filium, cujus aeternus sit Pater. (1228D)Filius aeternus, eo quod sit Patri coaeternus. Spiritus sanctus aeternus, eo quod sit Patri et Filio coaeternus. Non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit, neque separata, aut divisa in natura Divinitas, ut Arius blasphemat; sed alter in persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus. Unus natura in sancta Trinitate Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

CAP. II.-- De incarnatione Christi. Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum; ut qui erat in divinitate Dei Patris (1229A)Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate Filius. Dei ergo Filius factus est hominis filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus, et verus homo unus Filius. Non ergo duos Christos neque duos Filios fatemur, sed Deum et hominem unum Filium; quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis, neque immistis, sicut Timotheani volunt, sed societate unitis. Deus ergo hominem assumpsit, homo in Deum transivit; non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt, sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur 321 in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum, quia mutatio (1229B)vel versibilitas naturae et diminutionem et abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta sancta Trinitas, sine separatione distincta. Natus est ergo Dei Filius ex homine, et non per hominem, id est, non ex viri coitu, sicut Ebion dicit; sed carnem ex Virginis corpore trahens, et non de coelo secum afferens, sicut Marcion, Origenes et Eutyches affirmant. Neque in phantasia, id est, absque carne, sicut Valentinus asserit, id est, neque putative imaginatum, sed corpus verum. Non tantum carnem ex carne, sicut Marcianus, sed verus Deus ex divinitate et verus homo ex carne, unus Filius; in divinitate Verbum Patris et Deus, in homine anima et caro. Anima non absque sensu et ratione, ut Apollinaris, neque caro absque anima, ut Eunomius; sed anima cum ratione sua, et corpus cum sensibus suis, per quos sensus veros in passione et ante passionem suae carnis dolores sustinuit.

CAP. III.-- Quod aeternus Deus ex Virgine natus sit. (1229C)Neque sic est natus ex Virgine, et ut divinitatis initium homo nascendo acceperit, quasi antequam nasceretur ex Virgine Deus non fuerit, sicut Artemon, et Berillus, et Marcellus docuerunt; sed aeternus Deus et homo ex Virgine natus est.

CAP. IV.-- De Trinitate perfecta. Nihil creatum aut serviens in Trinitate credamus, ut vult Dionysius, fons Arii; nihil inaequale, ut vult Eunomius, ut Arius; nihil inaequale gratiae, ut vult Aetius; nihil anterius posteriusve, aut minus, ut Arius; nihil extraneum, aut officiale alteri, ut Macedonius; nihil persuasione aut subreptione insertum, ut Manichaeus; nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus; nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropomorphus, et Vadianus; nihil sibi invisibile a creaturis, ut Origenes; nihil creaturis visibile, ut Fortunatus; nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion; nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus; nihil (1229D)officio singulare, nec alteri communicabile, ut Origenes; nihil confusum, ut Sabellius; sed totum perfectum, quia totum ex uno, et unum ex toto; non tamen solitarium, ut praesumunt Praxeas et Silvanus, Pentapolitana damnabilis illa doctrina.

CAP. V.-- De homousio. Homousios ergo, id est, coessentialis in divinitate Patri Filius, homousios Patri et Filio Spiritus sanctus, homousios Deo et homini unus Filius manens (1230A)Deus in homine suo in gloria Patris, desiderabilis videri ab angelis; sicut Pater, et Spiritus sanctus adoratur ab angelis, et ab omni creatura; non homo factus praeter Deum, vel Christus cum Deo, sicut blasphemat Nestorius, sed homo in Deo, et Deus in homine.

CAP. VI.-- De resurrectione. 322 Erit resurrectio mortuorum omnium hominum, sed una et insimul, et semel. Non prima justorum, et secunda peccatorum, ut fabula est somniatorum, sed una omnium. Et si id resurgere dicitur quod cadit, caro ergo nostra in veritate resurget, sicut in veritate cadit. Et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne; sed eadem caro corruptibilis, quae cadit, tam justorum quam injustorum, incorruptibilis resurget, quae vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis.

CAP. VII. Resurrectio omnium communis. (1230B)Omnium enim hominum erit resurrectio: si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis ejus dominetur, et maneat illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Ejus enim caro non vidit corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum turba tradente suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici, et eruditi viri, qui credunt, anima in corpore manente, immutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant, non morte; quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi ex contentione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege carnis resurrectionem credere futuram de morte.

CAP. VIII.-- De judicio vivorum et mortuorum. (1230C)Quod autem dicimus in Symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos judicandos, non solum justos et peccatores significari, sicut Diodorus putat, sed et vivos eos qui in carne inveniendi sunt, credimus, qui adhuc morituri creduntur, vel immutandi sunt, ut alii volunt, ut suscitati continuo, vel reformati, cum ante mortuis judicentur.

CAP. IX.-- Peracto judicio non exspectanda restitutio. Post resurrectionem et judicium non credamus restitutionem futuram, quam Origenes delirat, ut daemones vel impii homines post tormenta, quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam, qua creati sunt, redeant dignitatem, vel isti justorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salvetur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (1230D)(Matth. XXV, 46), ut percipiant fructum operum suorum.

CAP. X.-- Creatio mundi. Angelorum creatio. In principio creavit Deus coelum et terram, et aquam, ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli, et omnes coelestes virtutes, ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet; et ita hic (1231A)visibilis mundus ex materia quae a Deo facta fuerat factus est et ornatus.

CAP. XI.-- Solus Deus incorporeus. Nihil incorporeum et invisibile natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Qui ideo recte incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; ideo et invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est.

CAP. XII.-- Omnis creatura corporea. 323 Creatura omnis corporea est; angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales creaturas, quod localiter circumscribuntur; sicut et anima humana, quae carne clauditur, et daemones, qui per substantiam angelicae naturae sunt.

CAP. XIII.-- Intellectuales naturae immortales. Immortales esse credimus intellectuales naturas, (1231B)quia carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam necessaria.

CAP. XIV.-- Anima hominis quomodo creatur. Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec insimul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam servantes. Sed dicimus creationem animae solum Creatorem omnium nosse, et corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari in vulva, et compingi, atque formari, ac formato jam corpore animam creari, et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero plenus humana substantia.

CAP. XV.-- Quod duae animae non sunt in homine. Neque duas animas esse dicimus in uno homine, (1231C)sicut Jacobus et alii Syrorum scribunt, unam animalem, qua animetur corpus, et immista sit sanguini, et alteram spiritualem, quae rationem ministret; sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in sese libertatem arbitrii, ut in suae substantiae eligat cogitatione quod vult.

CAP. XVI.-- Anima hominis immortalis. Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Non cum corpore moritur, sicut Aratus asserit, neque post modicum intervallum, sicut Zenon dicit, quia substantialiter vivit.

CAP. XVII.-- Animae brutorum. Animalium vero animae non sunt substantivae, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur, et cum carnis morte finiuntur, et moriuntur; et ideo nec (1231D)ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant, sed ad omnia naturae incitamenta ducuntur.

CAP. XVIII.-- Infunditur anima. Anima humana non cum carne moritur, quia non (1232A)cum carne, ut superius diximus, seminatur; sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio creatur, et infunditur, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum.

CAP. XIX.-- Duae substantiae hominis. Duabus substantiis tantum constat homo, anima et corpore. Anima cum ratione sua, et corpore cum sensibus suis. Quos tamen sensus absque 324 animae societate non movet corpus. Anima vero et sine corpore rationale suum tenet.

CAP. XX.-- Anima et spiritus idem. Non est tertius in substantia hominis spiritus, sicut Didymus contendit, sed spiritus ipsa est anima; pro spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore, spiritus appellatur. Anima vero ex eo vocatur, quod ad vivendum, vel ad vivificandum animet corpus. Tertium vero, qui ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam sancti Spiritus (1232B)esse intelligamus, quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis (I Thess. V, 23), ne nostro vitio aut minuatur aut fugetur a nobis, quia Spiritus sanctus effugiet fictum (Sap. I, 5).

CAP. XXI.-- De libero arbitrio. Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima conditione, ut, sola vigilantia mentis adnitente, etiam in praecepti custodia perseveraret, si vellet in eo quod creatus fuerat permanere. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit, pariter et vigorem arbitrii; non tamen electionem, ne non esset suum quod evitaret peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio diluisset. Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas, sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem, ut vel eligat, vel sequatur, vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei. Ut autem consequatur quod (1232C)eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit, Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus; ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est; ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris; ut non labamur in adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae est, et ignaviae. Non tamen ad obtinendam sine illo, qui quaerentes facit invenire, qui pulsantibus aperit, qui petentibus donat. Sicut ergo initium salutis nostrae, Deo miserante et inspirante, habere nos credimus, ita arbitrium naturae nostrae sequax esse divinae inspirationis libere confitemur. Igitur ut non labamur a bono vel naturae, vel meriti, sollicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostrae et ignaviae.

CAP. XXII.-- Gratia. Firmissime credendum est in praevaricatione Adae (1232D)omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse; et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit; « liberum enim arbitrium ille perpessus, dum 325 suis inconsultius (1233A)utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit. »

CAP. XXIII.-- Nemo bonus per se. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donaverit, qui solus est bonus.

CAP. XXIV.-- Perseverantia in bonis a Deo. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit.

CAP. XXV.-- Liberum arbitrium. (1233B)Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat, dicens: « Adverte tandem, o pravissimarum mentium doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur in praevaricationem praesumptione incideret. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. »

CAP. XXVI.-- Merita. Quod omnia studia, et omnia opera, ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit; in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas cum scribens ad totius orbis episcopos ait: « Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum (1233C)nostrorum conscientiam universa retulimus. » Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: « Illud vero, quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti, dicens: Nos tamen instinctu Dei, etc. Sic accipimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum (Proverb. VIII, 25, sec. LXX). Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus (1233D)magis illius valere non dubitemus auxilium. »

CAP. XXVII.-- Quidquid boni ex Deo. Ita Deus ex cordibus hominum atque in ipso libero operatur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.

CAP. XXVIII.-- Gratiae vis. 326 Quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium gratiae, ut non committantur, anathema sit.

CAP. XXIX.-- Intelligentia ex gratia. (1234A) Quisquis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari ut quod faciendum cognovimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.

CAP. XXX.-- Preces sacerdotum. Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo, atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et, tota secum Ecclesia congemiscente, postulant, et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae (1234B)liberentur erroribus, ut Judaeis, ablato cordis velamine, lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie, neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus, quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae, et ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur.

CAP. XXXI.-- Exorcismus et sufflatio. Illud etiam, quod circa baptizandos in universo (1234C)mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeant quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quando princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Marc. III, 27), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem, et dat dona hominibus (Psal. LXVII, 19).

CAP. XXXII.-- Gratia et liberum arbitrium. Omnium bonorum affectuum, atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitemur auctorem. Et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei, non aufertur liberum arbitrium, (1234D)sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum (Philipp. II, 13). Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, 327 et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis ut quod vult et velimus et agamus; nec otiosa esse in nobis patitur quae exercenda, non negligenda, donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei. Ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram, et cui quotidie dicimus: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13).

CAP. XXXIII.-- Adam primo immortalis. (1235A) Quicunque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

CAP. XXXIV.-- De baptizandis infantulis. Quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur; unde fit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter (1235B)hanc enim fidei regulam etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt.

CAP. XXXV.-- Omnes vere sumus peccatores. Quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit. Sequitur enim apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est, et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 9). Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere: Si dixerimus: Non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis (1235C)non est; sed cum ait: Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.

CAP. XXXVI.-- Omnibus orandum pro dimittendis peccatis. Quicunque dixerit in oratione Dominica ideo dicere sanctos Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum Dimitte mihi debita mea, sed Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Nam quare additum est omnes, nisi ut ista sententia conveniret psalmo, ubi legitur: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2)? Et in oratione sapientissimi Salomonis: (1235D)Non est homo qui non peccet (Eccle. VII, 21). Et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam (Job XXXVII, 7). Unde etiam Daniel 328 sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus (Dan. IX, 5), et caetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo. Noluit dicere, peccata nostra, sed et populi sui dixit, et sua, quoniam futuros istos qui tam male intelligerent tanquam propheta praevidit.

CAP. XXXVII.-- Dimittuntur debita etiam sanctis. Quicunque ipsa verba Dominicae orationis, ubi dicimus Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), ita (1236A)volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur debita non habere?

CAP. XXXVIII.-- Lapsus Adae. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam in deterius dicit hominem commutatum, sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4); et: Nescitis quoniam cui obeditis, et a quo quis superatur, ejus servus adjicitur (Rom. VI. 16; II Petr. II, 19) ?

CAP. XXXIX.-- Peccatum Adae in posteros. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non etiam ejus propagini asserit nocuisse, aut certe mortem (1236B)tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt (Rom. V, 18).

CAP. XL.-- Gratia. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quaerentibus me; palam apparui his qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1; Rom. X. 20).

CAP. XLI.-- Voluntas bona a Deo. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut (1236C)etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti: Praeparatur voluntas a Domino (Proverb. XIX, 14, sec. LXX). Et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est qui operatur in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

CAP. XLII.-- Gratia operatur omnia. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti, corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato apostolo Paulo dicente: Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Et illud: Vobis datum est pro Christo 329 (1236D)non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini (Philipp. I, 28). Et: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Qui enim fidem qua in Deum credimus dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt quodammodo fideles esse definiunt.

CAP. XLIII.-- Gratiae omnia deberi. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes (1237A)et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Et: Gratia Dei sum id quod sum (Ibid., XV, 10).

CAP. XLIV.-- Hominem nihil posse sine Deo. Si quis per naturae vigorem bonum aliquid quod ad salutem pertinet vitae aeternae cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo, et in credendo veritatem, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); et illud Apostoli: Non quidem idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).

CAP. XLV.-- Solus Deus trahit hominem. Si quis alios per misericordiam, alios vero per liberum (1237B)arbitrium, quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Ille enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum: aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei ministerium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44). Sicut et Petro dicit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 17); et Apostolus: Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).

CAP. XLVI.-- Liberum arbitrium. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; quod (1237C)amissum, nisi a quo potuit dari non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).

CAP. XLVII.-- Gratia. Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?

CAP. XLVIII.-- An gratia sit natura. Sicut eis qui volentes in lege justificari, et a gratia exciderunt, verissime 330 dicit Apostolus: Si in lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); sic eis qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam verissime dicitur: Si per naturam justitia est, ergo gratis Christus mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non (1237D)justificabat; jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur qui dixit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita per illum repararetur qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat.

CAP. XLIX.-- Repetitio superiorum. Secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus, et credere, quod per peccatum primi hominis ita genus humanum sit inclinatum, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est possit nisi eum (1238A)gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel justo, et Noe, et Abrahae, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat apostolus Paulus (Hebr. XI seqq.), non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud quod jam saepe dictum est, et praedicat Paulus apostolus: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini (Philipp. I, 29); et illud: Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri (Ibid, 6); et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Et quod de seipso ait Apostolus: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). (1238B)Non dixit: Quia eram, sed ut essem: et illud: Quid habes quod non accepisti? et illud: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17); et illud: Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper (Joan. III, 27).

CAP. L.-- Voluntas hominis post baptismum. Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam baptismi gratiam, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possunt, et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.

CAP. LI.-- Initium meritorum unde. In omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis, (1238C)nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est quod et illius latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Luc. XXIII, 43), et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est (Act. X, 1), Zachaeique, qui ipsum Dominum suscipere meruit (Luc. XIX, 6), illa tam admirabilis fides non fuerit de natura, sed divinae gratiae largitate donata.

CAP. LII.-- Qui sint habendi pro baptizatis. 331 Baptisma unum est, sed in Ecclesia, ubi una fides est, ubi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, datur. Et ideo si qui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos, recipiantur quidem ut baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annuletur; sed doceantur integre, et (1238D)instruantur, quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in Ecclesia teneatur; et si consentiunt credere, vel acquiescunt confiteri, purgati jam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt, vel hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis qui eos offerunt juxta morem baptizandi; et sic, manus impositione et chrismate communiti, Eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, juxta regulam a Domino positam, tincti sunt, ut Paulini, Procliani, Borboritae, Siphori, qui nunc vocantur (1239A)Bonosiani, Photiniani, Montani, et Manichaei, variaque impietatis germina, vel caeterae istorum originis, sive ordinis pestes, quae duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdon et Marcion; vel contraria, ut Manichaeus; vel tria, et barbara, ut Sethianus, et Theodosius; vel multa, ut Valentinus; vel Christum hominem fuisse absque Deo, ut Cerinthus, Hebion, Artemon, et Photinus. Ex istis, inquam, si qui ad nos venerint, non requirendum ab eis utrum baptizati sint, an non; sed hoc tandem: si credant Ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico baptismate.

CAP. LIII.-- De Eucharistia. Quotidie Eucharistiae communionem percipere nec laudo, nec reprehendo. Omnibus tamen Dominicis diebus communicandum suadeo, et hortor, si tamen mens sine affectu peccandi sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi non habeat de caetero (1239B)voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis, et orationibus, et confidens de Domini miseratione, qui peccata piae confessioni donare consuevit, accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem capitalia et mortalia peccata non gravant; nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis judicio reconciliatum communioni sociari, si vult non ad judicium et condemnationem sui Eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus; sed mutato prius saeculari habitu, et confesso religionis studio per vitae correctionem, et jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo, ita duntaxat, ut contraria pro iis quae poenitet agat, et Eucharistiam 332 omnibus Dominicis diebus supplex et submissus usque ad mortem percipiat.

CAP. LIV.-- De poenitentia. (1239C)Poenitentia vera est poenitenda non admittere, et admissa deflere. Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.

CAP. LV.-- De divinis promissionibus. In divinis promissionibus nihil terrenum vel transitorium exspectemus, sicut Meletiani sperant; non nuptiarum copulam, sicut Cerinthius et Marcion delirant; non quod ad cibum vel ad potum pertinet, sicut Papiae, auctore Irenaeo, et Tertullianus et Lactantius acquiescunt. Neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sicut Nepos docuit, primam justorum resurrectionem et secundam impiorum qui confinxit; et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes Deum in angulis terrarum in carne servandas; quae post mille annos regni in terra justorum, instigante diabolo, movendae sunt ad pugnam contra justos (1239D)regnantes, et, Domino pro justis pugnante, imbre igneo compescendas; atque ita mortuas cum caeteris in impietate ante mortuis ad aeterna supplicia in incorruptibili carne resuscitandas.

CAP. LVI.-- Quod nullus salvetur, nisi Deo auctore. Nullum credimus ad salutem nisi Deo invitante venire; nullum invitatum salutem suam nisi Deo (1240A)auxiliante operari; nullum nisi orantem auxilium promereri; nullum Dei voluntate perire, sed permissu, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis semel hominibus attributae ad servilem cogatur necessitatem.

CAP. LVII.-- Quod malum non sit a Deo. Malum vel malitia non est a Deo creata, sed a diabolo inventa, qui et ipse bonus a Deo creatus est. Sed quia libero arbitrio, utpote rationalis creatura, a Deo commissus est, et cogitandi acceperat facultatem, scientiam boni vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali; et quod in se perdiderat invidit in aliis; nec contentus solus perire, suasit aliis ut qui esset suae malitiae inventor fieret et aliorum auctor, et ex eo malum vel malitia percurrit in caeteras rationales creaturas.

CAP. LVIII.-- Nihil non mutabile praeter Deum. Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, (1240B)nisi solum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum, nec potest aliud quid esse quam bonum.

CAP. LIX.-- Stabilitas in angelis. Angeli vero, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident bonum, ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrii 333 servantes bonam voluntatem, et bonum conditionis et fidem suo Domino. Propter quod et merito ab ipso Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono.

CAP. LX.-- Natura nihil est malum. Fides vera, quae est catholica, omnium creaturarum, sive spiritualium, sive corporalium, bonam confitetur substantiam, et mali nullam esse naturam, quia Deus, qui universitatis est conditor, nihil non bonum fecit. Unde et diabolus bonus esset, si in eo (1240C)quod factus est permaneret. Sed qui naturali excellentia male usus est, et in veritate non stetit, non in contrariam substantiam transiit, sed a summo bono, cui debuit adhaerere, discessit.

CAP. LXI.-- Felicitas angelorum. Virtutes angelicae, quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpae mordeantur; ut et in contemplatione conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc sic conditae aeterna stabilitate subsistant

CAP. LXII.-- Libera voluntas angelorum. Tales creati sunt angeli, ut, si vellent, in beatitudinis luce persisterent. Si autem vellent, etiam labi potuissent. Unde et Satan cum sequentibus legionibus cecidit. Sed post ejus lapsum ita confirmati sunt angeli qui perstiterunt, ut cadere omnino non possent, quia ne omnino jam caderent virtutem incommutabilitatis (1240D)acceperunt.

CAP. LXIII.-- Nuptiae. Bonae sunt nuptiae, sed causa filiorum, et compescendae fornicationis obtentu.

CAP. LXIV.-- Continentia. Melior est continentia, sed non sibi sufficit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae retinetur, (1241A)sed si et cum affectu causa vacandi Domino eligatur; alioquin divortium magis conjugii videtur esse quam appetitio castitatis.

CAP. LXV.-- Virginitas. Virginitas utroque bono praecelsior est, quia et naturam vincit, et pugnam: naturam, corporis integritate; pugnam, pace castimoniae, quae pro solo amore pudicitiae in pace est.

CAP. LXVI.-- Ciborum delectus. Bonum est cibum cum gratiarum actione sumere, et quidquid Deus praecepit edendum. Abstinere autem ab aliquibus, non quasi a malis, sed quasi non necessariis, non est malum. Moderari vero eorum usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum est.

CAP. LXVII.-- Nuptiae et cibus. Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas, aut stupro; cibos quoque credere malos, vel malitias (1241B)causare percipientibus, non est Christianorum, sed proprie Hierachitarum et Manichaeorum.

CAP. LXVIII.-- Merita et abstinentia. Sacratae Deo virginitati nuptias coaequare, aut pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus nil credere meriti accrescere, non hoc Christiani, sed Joviniani est.

CAP. LXIX.-- Beatam Virginem semper fuisse virginem. Integra fide credendum est beatam Mariam Dei Christi matrem, et virginem concepisse, et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse. 334 Nec est blasphemiae Helvidii acquiescendum, qui dixit: Fuit Virgo ante partum, non virgo post partum.

CAP. LXX.-- De elementis mundi. Elementa, id est, coelum et terram non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda; (1241C)figuram quoque mundi, id est, imaginem, non substantiam transituram.

CAP. LXXI.-- De facultatibus erogandis. Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare. Melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine cum Christo egere.

CAP. LXXII.-- Impedimenta clericatus. Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum. Neque eum qui unam quidem, sed concubinam, non matronam habuit. Nec illum qui viduam, aut repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit. Neque eum qui semetipsum quolibet corporis sui membro indignatione aliqua, vel justo, injustove timore superatus, truncaverit. Neque illum qui usuras accepisse convincitur, aut in scena lusisse dignoscitur. Neque eum qui publica poenitentia mortalia crimina deflet. Neque illum qui (1241D)aliquando in furiam versus insanivit, vel afflictione diaboli vexatus est. Nec eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis Magi pecuniam offert.

CAP. LXXIII.-- De reliquiis sanctorum. Sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias, ac si Christi membra, sincerissime honoranda, et basilicas, eorum nominibus appellatas, velut loca sancta divino cultui mancipata, affectu piissimo et devotione fidelissima adeundas credimus. Si quis contra hanc sententiam venerit, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantius creditur.

CAP. LXXIV.-- De catechumenis defunctis, et martyribus non baptizatis. (1242A) Baptizatis tantum iter esse salutis credimus. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet; hoc et martyr coram persecutore facit qui et confitetur fidem suam, et interrogatus respondet. Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel intingitur; et hic vel aspergitur sanguine, vel contingitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed Spiritus Patris qui loquitur in illo. Ille communicat Eucharistiae in commemoratione mortis Domini; hic ipsi Christo commoritur. Ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum; hic ipsi renuntiat vitae. Illi peccata omnia dimittuntur; in isto exstinguuntur.

CAP. LXXV.-- Qualiter Eucharistia offeratur. (1242B) In Eucharistia non debet pura aqua offerri, ut quidam sobrietatis falluntur imagine; sed vinum cum aqua mistum, quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dixit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Matth. XXVI, 29); et aqua mistum, non quod post coenam dabatur, sed 335 quod de latere ejus lancea perfosso aqua cum sanguine egressa, vinum de vera ejus carnis vitae cum aqua expressum ostenditur.

CAP. LXXVI.-- De humana carne. Bona est caro nostra, et valde bona, utpote a bono solo Deo condita, et non est mala, ut volunt Sethianus, et Ophianus, et Patricianus; nec mali causa, ut docuit Florianus; nec ex malo et bono compacta, ut Manichaeus blasphemat. Sed cum sit creatione bona, arbitrio animae efficitur nobis vel (1242C)bona, vel mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. Ipsa enim est quae stabit ante tribunal Christi, in quo perferat anima propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

CAP. LXXVII.-- Resurrectio. In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur; sed vir mortuus resurget in forma viri et femina in forma feminae, carens tamen sexuum in hac vita conditione, non specie naturali, ne non sit vera resurrectio, si non id resurget quod cadit.

CAP. LXXVIII.-- Animae sanctorum ante passionem Domini. Ante passionem Domini omnes animae sanctorum in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam ejus mortem a servili conditione liberarentur.

CAP. LXXIX.-- Animae sanctorum post ascensionem. (1242D)Post ascensionem Domini ad coelos omnium sanctorum animae cum Christo sunt, et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui, ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter immutentur, sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso ad poenam detrudantur aeternam.

CAP. LXXX.-- De peccatorum venia. Poenitentia aboleri peccata indubitanter credimus, etiam si in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat, et publica lamentatione peccata prodantur, (1243A)quia propositum Dei, quo decrevit salvare quod perierat, stat immobile; et ideo quia voluntas ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplicii confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Domini vivat (Ezech. XVIII, 32; XXXIII, 11). Si quis aliter de justissima Dei pietate sentit, non Christianus, sed Novatianus est.

CAP. LXXXI.-- Quod diabolum lateant cogitationes. Internas animae cogitationes diabolum non videre certi sumus; sed motibus eas corporis ab illo et affectionum indiciis colligi, experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille novit ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum (III Reg. VIII, 39).

CAP. LXXXII.-- Cogitationes. (1243B)Non omnes malae cogitationes nostrae semper diaboli instinctu excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Bonae autem cogitationes semper a Deo sunt.

CAP. LXXXIII.-- Daemones quomodo occupent homines. Daemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione, et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est qui creavit, qui, natura subsistens incorporeus, capabilis est suae facturae.

336 CAP. LXXXIV.-- De signis et virtutibus. Signa, et prodigia, et sanitates etiam peccatores (1244A)in nomine Domini facere ab ipso Deo didicimus; et cum alios hac praesumptione juvent, sibi per ambitionem humanae gloriae nocent, quia gloriantur in dato falso, non meriti debito.

CAP. LXXXV.-- Quod nullus signis sanctus fit. Signis et prodigiis clarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus agat; temperatis autem et placidis moribus etiam absque signorum efficacia et sanctum, et perfectum, et Dei hominem fieri, recte credimus.

CAP. LXXXVI.-- Sancti quoque peccatores. Nullus sanctus et justus caret peccato; nec tamen ex hoc desinit esse justus, vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae humanae viribus, sed propositi adjumento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem. Et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent quod plangant, etsi non reprehensione conscientiae, (1244B)certe mobilitate et mutabilitate praevaricatricis naturae.

CAP. LXXXVII.-- Pascha. Pascha, id est, dominicae Resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctii et quartae decimae lunae perfectionem non potest celebrari, in eodem mense natae.

CAP. LXXXVIII.-- Imago Dei anima. Propter novellos legislatores, qui ideo animam tantum ad imaginem Dei creatam dicunt, ut quia Deus incorporeus recte creditur, etiam incorporea anima esse credatur, libere confitemur imaginem in aeternitate, similitudinem in moribus inveniri.

(no apparatus)