De duobus amantibus historia/Dedicatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Aeneae Sylvii, Senensis poetae laureati, viri clarissimi, de duobus amantibus historia, ad Casparum Schlick militem, ut eam legat, feliciter incipit.

Dedicatio.


Magnifico et generoso militi, domino Caspari Schlick, domino novi castri, caesareo cancellario ac terrarum Egrae Cubitique capitaneo: domino suo praecipuo, Aeneas Sylvius poeta, imperialisque secretarius, salutem plurimam dicit et se reddit commendatum.

Marianus Sozinus Senensis, conterraneus meus, vir tum mitis ingenii, tum litterarum multarum, cuius adhuc similem visurusne sim, haereo: duos amantes sibi ut describerem, rogatum me his diebus fecit; nec referre dixit, rera veram agerem, an more poetico fingerem.

Scis qui vir sit? Mirabere si tibi hominem expendam. Nihil ei, praeter formam, natura invidit Homuncio est. Nasci ex familia mea debuit, (Piccolomini) cui parvorum hominum est cognomen. Vir est eloquens, iuris utriusque consultus; historias omnes novit; poeticae peritus est. Carmen facit et latinum et tuscum; philosophiae tam scitus est quam Plato; geometer quasi Boethius; in numeris Macrobio similis; nullum instrumentum ignorat musicum; agriculturam quasi Vergilius novit; nihil civile ignotum viro. Dum iuvenili adhuc stabant in corpore vires, alter Entellus erat luctandi magister. Non cursu, non saltu, non caestu poterat superari.

Pretiosiora sunt interdum parvi corporis vascula; ut gemmae, lapillique testantur. Nec ab re fuerit et illud in hunc referre, quod de Tydeo scribit Statius:

«Maior in exiguo regnabat corpore virtus.»

Dii formam huic homini et immortalitatem si dedissent: is etiam erat deus. Sed nemo sortitus est omnia inter mortales. Nullum adhuc novi, cui pauciora, quam huic defuerint. Quid? quae minutissima etiam didicit. Quasi alter Apelles, sic pingit. Nihil emendatius, nihil lucidius, quam sua manu scripti codices. Sculpit ut Praxiteles, nec medicinae ignarus est. Adde virtutes morales, quae alios regunt ducuntque.

Novi meis diebus plerosque studiis litterarum deditos, disciplinis qui admodum abundabant, sed hi nihil civilitatis habebant, nec rem publicam, nec domesticam regere norant. – Stupuit Paglarensis et furti villicum accusavit, qui suem fetam undecim porcellos, asinam unam dumtaxat enixam pullum retulerat. Bonitius Mediolanensis gravidum se putavit, diuque partum veritus est, quia se uxor adscendit. Hi tamen iuris maximum lumen habiti sunt.

In aliis praeterea vel fastum, vel avaritiam invenies; hic perliberalis est. Plena illi semper est domus honestis hospitibus. – Nulli adversus est; pupillos tuetur; aegros solatur; pauperibus subvenit; viduas iuvat; nulli indigenti deest. Vultus eius quasi socraticus, semper est idem. In adversis fortem animum praebet; nulla fortuna inflatur: versutias, non ut exerceat, sed ut caveat, quaslibet novit: civibus dilectus est, peregrinis amatus; nulli odiosus est, nulli gravis.

At, homo tantarum virtutum, cur nunc rem leviusculum exigat? nescio. Id scio, nihil mihi illi negare, fas esse. Eum namque, dum Senis essem, unice dilexi; nec diminutus est amor, quamvis separatus sit. Is quoque, cum esset caeteris naturae dotibus praeditus, tamen hac maxime pollebat, ut nullius, erga se sterilem esse amorem sineret.

Huius ergo rogatus non censui respuendos, scripsique duorum amantium casus; nec finxi. Res enim acta est Senis, dum Sigismundus imperator ibi degeret. Tu etiam aderas et, si verum his auribus hausi, operam amori dedisti. Civitas Veneris est. Aiunt, qui te norant, vehementer quam arseris, quodque nemo te calidior fuerit. Nihil ibi amatoriae gestum, te inscio, putant.

Ideo, historiam hanc ut legas, precor et an vera scripserim, videas; nec reminisci te pudeat, si quid huiusmodi nonnumquam evenerit tibi; homo enim fueras. Qui numquam vere sensit amoris ignes, aut lapis est, aut bestia, Isse namque vel per deorum medullas, non latet, igneam favillam. Vale!