Migne Patrologia Latina Tomus 42
Orosiu.DeErPrE 42 Orosius385-420 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De errore Priscillianistarum et Origenistarumì
Beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, OROSIUS.
1. Jam quidem suggesseram Sanctitati tuae, sed Commonitorium suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii tui, Eutropius et Paulus episcopi, eadem qua et ego puer vester, salutis omnium utilitate permoti, commonitorium jam dederunt de aliquantis haeresibus, nec tamen omnes significarunt; necesse fuit me festinato edere et coacervare in unum omnes perditionum arbores cum radicibus et ramis suis, et offerre ignienti spiritui tuo, ut tu viso agmine perspectaque nequitia, permetiaris quam possis dispositionem adhibere virtutis. Tu tantum, beatissime pater, malignas aliorum plantationes vel insertiones crue atque succide, et veram sparge sementem, nobis de tuis fontibus rigaturis. Ego testem Deum spondeo, et incrementum operis tui spero, quia terra illa quae nunc ingratos fructus insincere culta exhibet, si eam de manna illo recondito tu apud me mandando et replendo visitaveris, usque in centesimum fructum profusa aliquando liberius ubertate proficiet. Per te Dominus Deus noster, per te, inquam, beate pater, quos castigavit in gladio, emendet in verbo. Ad te per Deum missus sum; de te per eum spero, dum considero qualiter actum est, quod huc venirem. Agnosco cur venerim: sine voluntate, sine necessitate, sine consensu de patria egressus sum, occulta quadam vi actus, donec in istius terrae littus allatus sum. Hic demum in eum resipui intellectum quod ad te venire mandabar. Impudentem non judices, si accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum negotiatorem inventa margarita (Matth. XIII, 46), non fugitivum servum eversa substantia reverti. Dilacerati gravius a doctoribus pravis, quam a cruentissimis hostibus sumus. Nos confitemur offensam, tu pervides plagam: quod solum superest, adjuvante Domino largire medicinam. Breviter ergo et quid ante male plantatum convaluit, et quid postea pejus insertum praevaluit, ostendam.
2. Priscillianus, primum in eo Manichaeis miserior, quod ex Veteri quoque Testamento haeresim confirmavit, docens animam quae a Deo nata sit, de quodam promptuario procedere, profiteri ante Deum se pugnaturam, instrui adhortatu angelorum: dehinc descendentem per quosdam circulos a principatibus malignis capi, et secundum voluntatem victoris principis in corpora diversa contrudi, eisque adscribi chirographum. Unde et Mathesim praevalere firmabat, asserens quod hoc chirographum solverit Christus, et affixerit cruci per passionem suam: sicut ipse Priscillianus in quadam epistola sua dicit: « Haec prima sapientia est, in animarum typis divinarum virtutum intelligere naturas, et corporis dispositionem. In qua obligatum coelum videtur et terra, omnesque principatus saeculi videntur adstricti sanctorum dispositiones superare. Nam primum Dei circulum et mittendarum in carne animarum divinum chirographum, Angelorum et Dei et omnium animarum consensibus fabricatum Patriarchae tenent, qui contra formalis militiae opus possident: » et reliqua. Tradidit autem nomina Patriarcharum membra esse animae, eo quod esset Ruben in capite, Juda in pectore, Levi in corde, Benjamin in femoribus: et similia. Contra autem in membris corporis, coeli signa esse disposita, id est, arietem in capite, taurum in cervice, geminos in brachiis, cancrum in pectore, etc. Volens subintelligi tenebras aeternas, et ex his principem mundi processisse. Et hoc ipsum confirmans ex libro quodam, qui inscribitur Memoria Apostolorum, ubi Salvator interrogari a discipulis videtur secreto, et ostendere quia de parabola evangelica quae habet, Exiit seminans seminare semen suum (Matth. XIII, 3), non fuerit seminator bonus: asserens, quia si bonus fuisset, non fuisset negligens, non vel secus viam, vel in petrosis, vel in incultis jaceret semen; volens intelligi hunc esse seminantem, qui animas captas spargeret in corpora diversa quae vellet. Quo etiam in libro de principe humidorum et de principe ignis plurima dicta sunt, volens intelligi, arte, non potentia Dei, omnia bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse virginem quamdam lucem, quam Deus, volens dare pluviam hominibus, principi humidorum ostendat: qui dum eam apprehendere cupit, commotus consudet, et pluviam faciat, et destitutus ab ea, mugitu suo tonitrua concitet. Trinitatem autem solo verbo loquebatur: nam unionem absque ulla existentia aut proprietate asserens, sublato et, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, hunc esse unum Christum dicebat. 3. Tunc duo cives mei, Avitus, et alius Avitus, cum jam tam turpem confusionem per se ipsam veritas sola nudaret, peregrina petierunt. Nam unus Jerosolymam, alius Romam profectus est. Reversi, unus retulit Origenem, alius Victorinum: ex his duobus, alter alteri cessit; Priscillianum tamen ambo damnarunt. Victorinum parum novimus; quia adhuc pene ante editiones suas, Victorini sectator cessit Origeni. Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura proponi, quae ex modica occasione veritas ipsa praecederet. Didicimus enim de Trinitate doctrinam satis sanam, omnia quae facta essent, a Deo facta esse, et omnia bona valde, et facta de nihilo: tunc deinde Scripturarum solutiones satis sobrias. Omnia haec statim a sapientibus fideli pristinorum expurgatione suscepta sunt. Remansit sola offensa de nihilo. Credere enim persuasum erat esse animam: non tamen persuaderi poterat factam esse de nihilo; argumentantes, quia voluntas de nihilo esse non possit. Hoc pene usque ad nunc manet. Isti vero Aviti duo, et cum his sanctus Basilius Graecus qui haec beatissime docebant, quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut nuper intelligo, tradiderunt. Primum omnium antequam facta apparerent, semper in Dei sapientia facta mansisse dicentes, hoc verbo: Deus enim quaecumque fecit faciendo non coepit. Deinde dixerunt Angelorum, Principatuum, Potestatum, animarum ac daemonum, unum principium, et unam esse substantiam: et vel archangelo, vel animae, vel daemoni locum pro meritorum qualitate datum esse, utentes hoc verbo: Majorem locum minor culpa promeruit. Mundum novissime ideo esse factum, ut in eo animae purgarentur, quae ante peccaverunt. Ignem sane aeternum, quo peccatores puniantur, neque esse ignem verum, neque aeternum, praedicaverunt, dicentes, dictum esse ignem, propriae conscientiae punitionem: aeternum autem juxta etymologiam graecam, non esse perpetuum, etiam latino testimonio adjecto; quia dictum sit, in aeternum, et, in saeculum saeculi (Psal. IX, 6, etc.) postposuerit aeterno: ac sic omnes peccatorum animas post purgationem conscientiae in unitatem corporis Christi esse redituras. Voluerunt etiam de diabolo asserere, sed non praevaluerunt: eo quod cum substantia in eo bona facta perire non possit, exusta in totum malitia, diaboli aliquando salvandam esse substantiam. De corpore vero Domini sic tradiderunt: quia cum usque ad nos veniens Filius Dei post tot millia annorum, otiosus eo usque non fuerit, sed praedicans remissionem angelis, potestatibus, atque universis superioribus, cum qualitatem formae eorum quos visitaret assumeret, usque ad palpabilitatem carnis assumptionis specie transivisse: hoc passione et resurrectione determinans, rursus donec usque ad Patrem veniret ascendendo tenuasse: ita neque depositum unquam fuisse corpus, nec in corpore ullo regnantem circumscribi Deum. Creaturam quoque subjectam corruptioni, non volentem, intelligendam esse dicebant, solem et lunam et stellas; et haec non elementarios esse fulgores, sed rationales potestates: praebere autem servitium corruptioni, propter eum qui subjecit in spe (Rom. VIII, 20). 4. Hoc, sicut retinere potui, breviter expositum est, ut perspectis omnibus morbis medicinam adhibere festines. Est veritas Christi in me, quia propter venerabilem reverentiam Sanctitatis tuae esse impudens non auderem, nisi evidenti judicio et ordinatione Dei ad illius tanti et talis populi, cui sicut peccanti plaga imposita est, sic post plagam cura debetur, remedia proferenda te electum, me missum esse cognoscerem. Memor mei, beatissime pater, multorumque qui mecum velut ros eloquium tuum ut super eos descendat exspectant, esse dignare.