Migne Patrologia Latina Tomus 74
Leodev.DeExPr 74 Leodevaldus Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De exemplari praecariae
(PL 74 1263C) Sequitur exemplar precariae sancti Innocentis episcopi, quam fecit sancto Karileffo abbati de monasterio Anisolae; cuius exemplar idcirco hic inseruimus, ut si, quod absit, casualiquo eadem precaria perdita fuerit, exemplar eius hic insertum reperiatur, per quod recuperatio fiat, et sciatur qualiter actum fuerit.
Domno sancto ac venerabile sede apostolico Innocente, Cenomannicae ecclesiae praesule, una cum sancta congregatione ex ipsa urbe consistente, ego in Dei nomine Karileffus indignus sacerdos, atque monachus, precator a vobis accedo. (1263D) Dum et mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, ut illud monasteriolum quod est constructum in honore sancti Petri et sancti Martini, et est situm in territurium sanctae Mariae Dei genitricis, vel sanctorum martyrum Gervasii et Protasii matris et Cenomannis civitatis senioris ecclesiae, in pago Cenomannico, in loco quodam, qui ab antiquis dicebatur Casa-Gayani super fluvium Anisolae, quod secundum nomen ipsius fluminis nuncupatur Anisola, ubi domnus Turibius, eiusdem parochiae pontifex, dudum in rebus senioris et matris ecclesiae civitatis, cui praesidebat, ecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum fecerat, quae tamen destructa propter imminentes vastationes fuerat, sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars ibi erat, quam ego iam dictus in vestram terram cum vestra licentia et adiutorium ex vestris rebus et aliorum bonorum virorum meo opere aedificavi; per vestrum beneficium, sub usufructuario ordine temporum vitae meae, cum omnes res ad se pertinentes, vel aspicientes mihi tenere permisistis, et censum annis singulis ad matrem civitatis ecclesiam persolvere eius pontificibus atque rectoribus, id est, ad lumen ecclesiae de cera lib. (1264C) IIII, et ad opus episcopi cambutta I, et subtalares II, et ad opus canonicorum inibi Deo degentium butticulas duas paratas, plenas de optimo vino, et in Coena Domini plenum modium de ovis; et si negligens aut tardus de ipso censu apparuero, fidem exinde faciam, et ipsum monasteriolum tempore vitae meae non perdam; et alicubi nec vendere, nec donare, nec alienare pontificium non habeam, nisi sub iure et potestate ac dominatione sanctae Mariae, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, vel eorum pontificibus atque rectoribus permaneat. Et post meum quoque, Deo iubente, de hac luce discessum, absque ullius iudicis consignatione, aut heredum nostrorum contradictione, iam dictum monasteriolum cum omni integritate, et res ad se pertinentes vel aspicientes, vos aut rectores successores vestri in vestram faciatis revocare potestatem vel dominationem. Et ut precariae uno tenore conscriptae, una quae in thesauro civitatis ecclesiae recondita sit, et alia quam ego Karileffus a vobis accepero, firmiorem obtineant vigorem, manus nostras proprias subterfirmavimus, et bonorum virorum decrevimus roborare. (1264D) Actum Canomannica civitate publice. Data XV Kal. Februarii, anno XIIII regnante Childeberto rege. Ego Innocens, acsi indignus episcopus, hanc precariam a me factam subs. Hildemandus indignus abbas subs. Rotfredus archipresbyter subs. Helenus presbyter subs. Harigaudus diaconus subs. Odilo presbyter subs. Bernericus diaconus subs. Godiscalcus abbas subs. Atto diaconus subs. Winctmundus levita subs. Ostremundus presbyter subs. Ebrenus subdiaconus subs. Winegaudus diaconus subs. Berto presbyter subs. Signum Harigaudo advocato. Signum Bernardo vicecomiti. Signum Wintemari. Signum Ionam. Signum Turpingo. Signum Ostrevino. Signum Hagamne. Albuinus subs. Serulus presbyter subs. Godalmandus levita subs. Ego Leodevaldus notarius hanc praecipiente Innocente episcopo scripsi et subs.
FINIS.