Migne Patrologia Latina Tomus 119
De expositione missae
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0072A
OBSERVATIO PRAEVIA. 119.0015A|
Quod hactenus in Bibliotheca Patrum legebatur abbreviatum magistri Flori opusculum in canonem missae, prodit nunc primum integrum ac numeris omnibus absolutum ex vetustissimo codice reginae Sueciae, saeculo X saltem exarato, ac proinde ad auctoris aetatem proxime accedente, ex quo Romae existens Mabillonius illud describi curavit. Nam cum illud cum edito diligenter contulisset, ne partem quidem quartam Florianae expositionis in Patrum Bibliotheca contineri animadvertit, ac proinde non immerito existimavit publica luce dignum, idque ipsum optasse videtur clarae memoriae cardinalis Bona, qui et ipse reginae Sueciae codicem examinaverat.
Floruit autem Florus circa annum 840, regnante apud Francos Carolo Calvo, fuitque Lugdunensis Ecclesiae diaconus, ut vulgo dicitur, sive subdiaconus, 119.0015B| ut placet Wandalberto, qui ipsum, uti et Walfridus Strabo, ob praeclaram eruditionem et indefessam legendi scribendique assiduitatem mirum in modum praedicat. Sic enim ille in praefatione ad suum Martyrologium: Ope, inquit, et subsidio praecipue usus sum sancti ac nominatissimi viri, Flori; Lugdunensis Ecclesiae subdiaconi, qui, ut nostro tempore revera singulari studio et assiduitate in divinae Scripturae scientia pollere, ita librorum authenticorum non mediocri copia et varietate cognoscitur abundare. Ex hoc Wandalberti loco refutata manet Joannis Trithemii opinio, asserentis Florum fuisse Trudoniensis monasterii monachum, nisi forte sub vitae finem monasticae professioni nomen dederit. Cum autem in sanctorum Patrum lectione, quorum egregiam librorum copiam habebat, esset versatissimus, hoc opus aliaque ab eo edita ex eorum praesertim dictis et sententiis composuit, quorum persaepe integra verba uno tenore prosequitur, nonnunquam mentem solum exprimit. Expositioni missae aliud 119.0015C| ejusdem Flori opusculum subjicere libet adversus Amalarium, quod ex duobus antiquissimis mss., uno Pelteriano, altero Achillis Harlaei, ante annos 800 exaratis, olim descripsit Mabillonius.
- 1.
Incipit opusculum de actione missarum collectum quam maxime, et in ordinem digestum ex verbis sanctorum Patrum Cypriani, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Gregorii, Fulgentii, Severiani, Vigilii, Isidori, Bedae, Aviti, sicut suis locis per singula litterae 119.0016A| nominum quae forinsecus praenotantur ostendunt; sed et ex antiquis mysteriorum libris quaedam verba necessario sumpta sunt. Quod autem eadem nomina in ipsa opusculi serie ubique inserta non sunt, illa necessitas fecit, ne frequens eorum interpositio fieret absurda et incommoda ipsius dictionis et sensuum interruptio. In qua tamen expositiuncula non tam verba, quae satis simplicia sunt, sed potius ipsius mysterii ratio et actio imponitur et commendatur, videlicet qua fide celebrandum, quanta pie tate sit amplectendum.
- 2.
(AUG. in Psal. XXXIII, n. 4.) In mysterio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod sancta Ecclesia per universum mundum pro salute ejusdem mundi offert, maxime nobis humilitas commendatur. 119.0016B| Unum enim nobis fecit idem Dominus Jesus Christus per humilitatem, quia per superbiam recesseramus a Deo: redire autem ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis proponeremus ad imitandum non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumebat, etsi existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant prophetae et patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. Erant autem, ut legimus, sacrificia antea Judaeorum secundum Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod nunc 119.0016C| diffusum est toto orbe terrarum. Proponamus nobis ergo ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Hoc autem manifeste dicitur de Domino nostro Jesu Christo. Quis ergo erat Melchisedech? utique, sicut legimus, rex Salem. Salem civitas fuit antea illa, quae postea, sicut docti 119.0017A| prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedech, qui scribitur in Genesi sacerdos Dei excelsi. Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Loth de manibus persequentium, et prostravit eos a quibus ille feriebatur, et liberavit fratrem. Post liberationem fratris occurrit ei Melchisedech. Tantus erat Melchisedech a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinnm et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Vide quid protulit et quem benedixit, et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. David hoc in spiritu dixit longe post Abraham. Temporibus autem Abrahae fuit Melchisedech. De quo ergo alio dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem 119.0017B| Melchisedech, nisi de illo cujus novimus sacrificium?
- 3.
Sublatum est enim sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Dominus itaque noster Jesus Christus in corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ecce cibus sempiternus; sed manducant angeli, manducant sempiternae virtutes, manducant coelestes spiritus, et manducant et saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quid autem homo 119.0017C| posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo, ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit tibi lac? unde autem cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur? Nam mater hoc facit; quod manducat mater, hoc manducat infans; sed quia minus idoneus est infans qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et utilitate mamillae et lactis succo de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Vide ergo humilitatem, quia panem angelorum manducat homo. Et scriptum est: Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24), id est Verbum illud quo pascuntur angeli sempiternum, 119.0017D| quod est aequale Patri, manducavit homo, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6). Saginantur illo angeli; sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem angelorum homo, formam servi accipiens in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut jam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium.
- 4.
(AUG. in Psal. LXIV, 1.) Ipse ergo a Domino Deo missus sacerdos noster, assumpsit a nobis quid offerret Deo. Illas sanctas primitias carnis ex utero Virginis holocaustum obtulit Deo: extendit manus 119.0018A| in cruce, ut diceret: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2), sicut novimus, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce, et impietates nostrae propitiatae sunt; alioquin absorbuerant nos. Merito illi cantavimus in psalmo: Et impietates nostras tu propitiabis (Psal. LXIV, 4). Tu sacerdos, tu victima, tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus est interiora veli. Solus ibi ex his qui carnem gestaverunt interpellat pro nobis. In cujus rei figura in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum (Heb. IX, 7), populus omnis foris stabat, et ille qui solus ingrediebatur interiora veli, offerebat sacrificium pro populo 119.0018B| foris stante. Quid enim ageretur in illo populo Judaei nescierunt; sed modo sciunt; de illis quippe dictum est: Quandiu legitur Moyses, velamen supra cor eorum positum est, ibi velamen figura est; sed tolletur figura, et apparebit veritas (II Cor. III, 15). Sed quando tolletur velamen? audi Apostolum: Cum autem transiens ad Dominum auferetur velamen (Ibid., vers. 16). Propitiatis ergo peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et auferetur velamen Propterea et Domino crucifixo velum templi scissum est. Itaque nec carnem praeputii circumcidimus juxta ritum Mosaicae legis, nec abstinemus carnibus, quas eadem lex dicit immundas, nec sabbata et neomenias et dies festos eorum carnaliter observamus, 119.0018C| nec victimas pecorum sacrificamus Deo, nec pascha in ove et azymis similiter celebramus, et si qua alia fuerunt vetera sacramenta, quae omnia umbras futurorum appellat Apostolus, quia ea significabant suo tempore revelanda quae nos revelata percipimus, ut remota umbra nuda eorum luce frueremur. Nam et exuendo veterem hominem circumcidimur in exspoliatione corporis carnis, et quos cibos illi vetant in pecoribus, nos vitamus in moribus, et exhibemus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, cui et animas nostras in desideriis suis pro sanguine intelligenter effundimus, et Christi velut Agni immaculati sanguine ab omni iniquitate mundamur, qui propter similitudinem carnis peccati etiam caprino pecore in 119.0018D| veteribus sacrificiis figuratur, nec eum negat in crucis carnibus taurum, qui in illo cognoscit maximam victimam. In illo requiem cum invenimus, vere sabbatizamus, et lunae novae observatio vitae novae est sanctificatio, et pascha nostrum est Christus, et azymus noster sinceritas veritatis, fermentum non habens vetustatis; et quaecunque alia illis veteribus adumbrata sunt signis, in isto habent finem, cujus regni non erit finis. In illo quippe omnia oportebat impleri, qui venit legem et prophetas non solvere, sed implere. Proinde illa vetera signa rerum non evacuavit arguendo, sed implendo mutavit, ut alia essent quae nuntiarent venisse jam Christum, 119.0019A| quam fuerant illa quae praenuntiabant esse venturum. Quoniam ergo sicut scriptum est in Cantico canticorum, aspiravit dies (Cant. II, 17), removeantur umbrae; spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat, audiamus Dominum vetera Judaeorum sacrificia repudiantem, et novum Christi sacrificium apertissime promittentem per Malachiam prophetam dicentem: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia nomen meum magnum est in gentibus, dicit Dominus exercituum (Malach. I, 10). Certe hic negare non possunt Judaei, non solum non accipere 119.0019B| sacrificium de manibus eorum, sed nec se illi offerre manibus suis. Locus enim unus est lege Domini constitutus, ubi manibus eorum sacrificia jussit offerre, praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc ergo locum quem pro suis meritis amiserunt, etiam sacrificium quod ibi tantum licebat offerri in locis aliis offerre non audent. Ecce omnimodo impletum est, quod ait propheta, Et munus non suscipiam de manibus vestris. Neque hoc ita praedictum et impletum est, ut eos prophetica sententia respondere permittat. Quia manibus non offerimus carnem, corde et ore offerimus laudem, secundum illud in psalmo: Immola Dei sacrificium laudis etiam (Psal. XLIX, 14), hinc enim contradicit eis qui dicit: Non est mihi voluntas mea in vobis. Deinde ne existiment Judaei, 119.0019C| quod illis non offerentibus, nec illo accipiente de manibus eorum Deo, sacrificium non offeratur, quo quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod non illi, sed nobis utile est, audiant ipsum Dominum contestantem, imo aperiant oculos et videant, quia ab ortu solis usque ad occasum, non in uno, sicut in illis fuerat constitutum, sed in omni loco offertur sacrificium Christianorum, nec cuilibet Deo, sed ei qui ista praedixit Deo Israel. Unde alibi dicit Ecclesiae suae: Et Redemptor tuus Deus Israel, Deus universae terrae vocabitur (Isa. LIV, 5). Hoc sacrificium mundum offertur Deo Israel, non ab una gente Judaeorum, de cujus manibus non se accepturum praedixit, sed ab omnibus gentibus, quae dicant: 119.0019D| Venite, ascendamus ad montem Domini, nec in uno loco sicut praeceptum erat in terrena Jerusalem; sed in omni loco usque in ipsam Jerusalem; nec secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. Christo enim dictum est, et de Christo tantummodo ante praedictum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Quid est juravit Dominus, nisi inconcussa veritate firmavit? Et quid est non poenitebit eum, nisi hoc sacerdotium nulla alia ratione mutabit? neque enim sicut hominem poenitet Deum, sed Dei dicitur poenitentia 119.0020A| quaevis ab illo institutae rei cujusque mutatio, quae credebatur esse mansura, proinde cum dicit non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, satis ostendit eum poenituisse, hoc est cum mutare voluisse sacerdotium, quod constituerat secundum ordinem Aaron, sicut de utroque videmus impletum. Nam et Aaron sacerdotium jam nullum est in aliquo templo, et Christi sacerdotium aeternum perseverat in coelo. Hunc sacerdotem et hoc sacerdotium magnifice commendat apostolus, cum gratiam Evangelii a regalibus caeremoniis distinguens, scribit ad Hebraeos: Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, eo quod morte prohiberentur permanere; hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium: 119.0020B| unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, qui non haberet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, primo pro suis peccatis hostias offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel seipsum offerendo (Hebr. VII, 28). Et iterum: Talem habemus pontificem, qui consedit ad dextram majestatis in coelis, sanctorum minister et tabernaculi veri quod fecit Deus et homo (Hebr. VIII, 1). Sancti ergo patres nostri in Veteri Testamento uni Deo et Creatori omnium victimas obtulerunt, quas sibi ipse offerri voluit, per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum 119.0020C| remissione reconciliavit in Christo Jesu Domino nostro, ut ei offerretur similitudo, promittens veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis Christi. Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudine promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoria celebratur. Proinde prima sacramenta, quae observantur et celebrantur ex lege, praenuntiativa erant Christi venturi, quae cum suo adventu Christus implevisset, oblata sunt; et ideo oblata quia impleta, non enim venit solvere legem sed adimplere. Alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei 119.0020D| revelata, et in libertate vocatis filiis Dei jugo servitutis ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat, qualia sunt in Ecclesia baptismus Christi, eucharistia Christi, signaculum Christi. Hinc est quod cautissimo divisionis ordine Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis, tempora venturi Christi venientisque discernit, et omissis sacrificiis quibus Christus passurus promittebatur, hoc sacrificium offert, quo Christus jam passus ostenditur, qui propterea verus est sacerdos, quia semetipsum veram pro nobis hostiam obtulit, sicut Apostolus testatur dicens: Estote ergo imitatores 119.0021A| Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (I Cor. XI, 1), ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorum Dei et hominum, hominem Christum Jesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur Deo. Non enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac vita non fit nostra virtute, sed divina miseratione purgatio per indulgentiam illius, non per nostram potentiam, quia et ipsa quantulacunque virtus quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa.
- 5.
Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati, carnis peccati 119.0021B| similitudine mundaremur, per hoc scilicet quod eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed justi non eramus; in illius autem incarnatione, natura humana erat, sed justa, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis jacentibusque porrecta est. Hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lux dabatur, quia et unus Deus coli jubebatur, et hic mediator venturus promittebatur. Usus sacramenti fide etiam justi antiqui mundari pie vivendo meruerunt, sicut beatus Petrus apostolus ad quosdam qui in lege justificari quaerebant, manifeste testatur, dicens: Quid tentatis Dominum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus; sed per fidem Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum 119.0021C| et illi? (Act. XV, 10.) Omnis itaque hominum multitudo, propter quos a daemonum dominatione liberandos Christus advenit, in illo habent misericordissimam purgationem et mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum hominem sine peccato ille suscepit, ut totum quo constat homo, a peccatorum peste sanaret. Gratia quippe Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus Dei Filius in se incommutabiliter manens, induceret hominem, et spem dilectionis suae donaret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus uniretur, qui tam longe erat, immortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, justus ab impiis, beatus a miseris, et quia naturaliter indidit nobis ut beati immortalesque esse cupiamus, manens 119.0021D| beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus. Hac Dei gratia qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac vita per fidem regimur, et post hanc vitam per ipsam speciem, incommutabilis veritatis ad perfectionem plenissimam perducimur.
- 6.
Hanc igitur gratiam purgationis et redemptionis nostrae, quam nobis Dominus et Salvator in sacramento sui corporis et sanguinis commendavit, longe antequam pateretur in populis praedicavit; sed pridie quam pateretur, id est ea nocte qua tradebatur, in coena discipulis suis tradidit. Nam beatus Joannes evangelista statim post illud de quinque panibus miraculum, 119.0022A| quo in quinque millia hominum satiata sunt, narrat eum fugisse in montem, declinando scilicet a turbis, quae tanti signi admiratione permotae, cupiebant rapere et facere eum regem, et mox veniente nocte ambulantem super mare venisse Capharnaum, atque ibi jam die altera occurrentibus sibi turbis et inter alia quaerentibus et dicentibus: Quid faciemus ut operemur opera Dei? respondisse eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Cumque respondissent: Quod ergo tu signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis manducare. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis 119.0022B| panem de coelo verum. Panis enim Dei est, qui descondit de coelo, et dat vitam mundo. Et post paululum: Ego sum panis vitae, qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet unquam. Et iterum: Amen, amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae: patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et rursus post aliqua: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et 119.0022C| ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Post hoc subjunxit Evangelista: Haec dixit in synogoga docens in Capharnaum (Joan. VI, 28, 35, 47, 54, 59), quod totum, sicut ipse Evangelii secundum Joannem textus ostendit, manifeste anno integro ante passionem Domini gestum est. Nam sicut idem evangelista scribit, quando illud de quinque panibus miraculum factum est, Proximum erat pascha, dies festus Judaeorum (Ibid., vers. 4); nec tamen in ipso, sed in pascha anni sequentis eum ad passionem venisse commemorat. Hinc est quod 119.0022D| in illa coena paschali, quando Dominus traditus est, nihil de ipso corporis et sanguinis ejus mysterio idem beatus Joannes commemorat; quia videlicet copiosius hoc et sublimius in praecedentibus Evangelii sui partibus explicaverat, et a reliquis tribus evangelistis, quod in eadem coena in commemoratione Dominicae passionis ad salutem fidelium fuerat traditum, diligenter noverat commendatum. Verba quippe Matthaei haec sunt: Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, et fregit, deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in 119.0023A| remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 26). Marcus vero sic ait: Et manducantibus illis, accepit Jesus panem, et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite: Hoc est corpus meum. Et accepto calice, gratias agens dedit eis. Et biberunt ex illo omnes, et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effunditur (Marc. XIV, 22). Lucae vero his verbis narratio explicatur: Et accepto calice gratias egit, et dixit, Accipite et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Et accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit dicens: Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui 119.0023B| pro vobis funditur (Luc. XXII, 17). Beatus etiam Paulus, commemorans sacratissimae illius coenae mysterium, inter alia sic dicit: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam caenavit dicens: Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescunque bibetis in meam commemorationem (I Cor. XI, 25). Quantum est istud et ineffabile salutis mysterium et pietatis sacramentum, tanta contestatione praedictum, tanta veritate commendatum, ut prius hoc Dominus corpus et sanguinem suum assereret, quam pro nobis suum corpus 119.0023C| et sanguinem traderetur nemo enim potest passionis Domini corporisque ejus et sanguinis pro majestate rei sacramenta cognoscere.
- 7.
(FULG. epist. 14, ad Ferrandum, n. 43.) Notandum quoque diligenter, quod in eadem coena et Judaicum Dominus pascha comedit, quod oportebat auferri, et sacramentum corporis sui et sanguinis dedit, quod ad salutem fidelium oportebat institui. Desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar. Manducavit ergo pascha, quo passurus significabatur, antequam pro nobis voluntarie pateretur. Comedit pascha Judaeorum, quo promissus est Christus, ut veniret ad pascha nostrum, quod immolatus est Christus.
- 8.
(AUG., epist. 54, ad Januarium.) Aperte enim 119.0023D| dicit Evangelium, quod manducantibus illis accepit Jesus panem et benedixit. Cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, discumbebat cum duodecim. Et manducantibus illis dixit: Unus ex vobis tradet me, post enim tradidit sacramentum; unde liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse jejunos, nequaquam tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper accipitur. Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani Dominicum prius 119.0024A| intraret, quam ceteri cibi. Ideo enim per universum orbem mos iste servatur, neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud sacramentum accipiendum convenire debebunt, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere; ait enim: Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam caenam manducare (I Cor. XI, 18), hanc ipsam acceptionem eucharistiae Dominicam coenam vocans. Unusquisque enim, inquit, suam caenam praeoccupat ad manducandum (Ibid., vers. 21); unde et indigne dicit acceptum ab eis, qui non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita. Continuo quippe cum dixisset judicium sibi manducat et bibit, subjecit, non dijudicans corpus Domini (Ibid., vers. 29); 119.0024B| namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecipit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ordinare Ecclesias disposuerat servaret hunc locum.
- 9.
(CYPRIAN., epist. 63, ad Cecil.) Neque enim quia post coenam calicem obtulit Dominus, etiam Dominici diei sacrificium post coenam celebrare debemus. Christum offerre oportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et vesperam mundi, sicut de paschali agno in Exodo scriptum est: Et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII, 6). Et iterum in psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 119.0024C| (Psal. CXL, 2).
- 10.
(AUG., epist. 149, ad Paulinum, n. 16.) Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus. Cum vero ait Apostolus de hoc sacramento loquens: Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis, statim subtexuit, caetera autem cum venero ordinabo (I Cor. XI, 33). Unde intelligi datur quia multum erat ut in Epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla horum diversitate variatur. Nam et ubi ad Timotheum scribens ait: Obsecro itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1), hoc constituisse intelligitur, 119.0024D| quod omnis et pene omnis frequentat Ecclesia, ut obsecrationes accipiamus dictas quae fiunt in celebratione sacramentorum, antequam illud quod est in Domini mensa incipiat benedici; orationes, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, quam totam benedictionem fere omnis Ecclesia Dominica oratione concludit. Interpellationes autem, sive, ut quidam codices habent, postulationes fiunt, cum populus benedicitur. Tunc enim antistites velut advocati, susceptos suos per manus impositionem misericordissimae offerunt potestati. 119.0025A| Quibus peractis, et participato tanto sacramento, gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter praescriptis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I Tim. II, 2), ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis infirmitas, aestimaret non esse ista facienda pro iis a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Domino, qui omnes homines vult salvos fieri, et in 119.0025B| agnitionem veritatis venire (Ibid., vers. 3). Et ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei omnipotentis cultu, sive participatione corporis et sanguinis Christi: Unus enim Deus, inquit, unus enim Mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem nostrum Deum, quod semper erat Verbum, sed hominem Christum Jesum cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Ideo enim Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et mortalem hominem Deus et homo reconcilians hominem Deo, verus rex, verus sacerdos. Ergo petit homo a rege Christo regatur, si forte peccaverit, eodem sacerdote Christo expletur. 119.0025C|
- 11.
Primo igitur convenientibus in unum, et astantibus in domo Dei fidelibus, praecedente modulatione divinarum laudum, praecedente lectione apostolorum et Evangeliorum, praecedente etiam nonnunquam sermone et allocutione magistrorum, subjuncta quoque symboli confessione, et oblatione populorum, et initiata consecratione sacramentorum, in quibus omnibus mens astantium ad divina et coelestia cogitanda ac desideranda praeparatur, assistit sacerdos altari, et celebraturus divina mysteria, Ecclesiam salutando orat, et orando salutat dicens:
- 12.
Dominus vobiscum. Qui salutationis sermo non humano arbitrio compositus, sed ex divinae Scripturae auctoritate desumptus probatur, ubi frequenter et singulariter et pluraliter positus legitur. 119.0025D| Singulariter, sicut ait angelus ad beatam Mariam: Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28); et sicut ad Gedeon similiter salutando dixit: Dominus tecum, virorum fortissime (Jud. VI, 12). Pluraliter autem, sicut in libro Ruth, qui utique sicut caeteri sacrae Scripturae libri divina et mystica continet, legitur Booz salutando dixisse messoribus: Dominus vobiscum. Cui et ipsi resalutantes dixerunt: Benedicat tibi Dominus (Ruth. II, 4). Et sicut in historia libri Paralipomenon propheta missus a Deo invenitur salutasse Asa regem Juda cum exercitu suo, invocato Dei auxilio, victores de praelio revertentes. Ait enim: Dominus vobiscum, quia 119.0026A| fuistis cum eo. Et addidit: Si quaesieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis illum, derelinquet vos (I Par. XXVIII, 9). Unde patet quia sicut NIHIL PEJUS potest esse homini quam derelinquere Deum et derelinqui a Deo: ita econtrario nihil melius est quam habere Deum et esse cum Deo. Et quia salutare nihil est aliud quam salutem optare, haec est vera salutatio, verae salutis optatio, id est cum ecclesia sua tanquam in templo suo, cum dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16). Et Ecclesia habet Dominum secum inhabitantem et illuminantem, regentem et protegentem, ut ille sit ei Deus, et illa sit populus, sicut propheta promisit dicens: Et inhabitabo et inambulabo cum illis, et ero eis Deus, et erunt ipsi populus (II 119.0026B| Cor. VI, 16), ut dum tantae beatitudinis dono Ecclesia Dei et possidet Dominum et possidetur a Deo, quatenus et ipsa sit haereditas Domini, et Dominus pars haereditatis ejus, impleatur in illa quod Psalmista ait: Beata gens, cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi (Psal. XXXII, 12). Hoc est enim summum hominis bonum possidere Deum, et possideri a Deo; ipsum solum diligere et ipsi soli servire, illi soli adhaerere, ut dicat illi anima devota: Mihi autem adhaerere Deo bonum (Psal. LXXII, 28). Et iterum: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9), ut adhaerens Domino, unus cum eo spiritus fiat, dicente Apostolo: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Nam et ipse Apostolus in Epistolis suis ita salutat dicens, ut 119.0026C| aliquando dicat: Dominus cum omnibus vobis; aliquando: Deus autem pacis sit cum omnibus vobis: item aliquando: Gratia Domini nostri Jesus Christi sit cum spiritu vestro, fratres, amen (Gal. VI, 18). Et nonnunquam sub distinctione personarum, totam invocans Trinitatem, ita salutat: Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). In quibus omnibus hoc optat fidelibus scribens, quod sacerdos ad altare assistens, scilicet ut habentes Deum non deserantur ab eo. Recte ergo Ecclesia tam salubri sacerdotis voce accepta, et ipsa resalutando orat, et orando resalutat sacerdotem, dicens:
- 13.
Et cum Spiritu tuo. Nihil enim melius invenit 119.0026D| Ecclesia quod optaret sacerdoti, nisi quod sacerdos optat Ecclesiae, id est ut idem Dominus qui dignatur esse cum Ecclesia, dignetur etiam esse cum spiritu sacerdotis, ac sic in utroque benigna illa Domini promissio impleatur, qua ascensurus in coelum omnibus fidelibus promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Hoc ergo tantum bonum sibi invicem optant et postulant, et sacerdos Ecclesiae, et Ecclesia sacerdoti, ut sicut ejus gratia illuminatur, ejus praesentia confortatur, ejus protectione munitur; semper eum manere nobiscum, quemadmodum est pollicitus, sentiamus. Hoc etiam modo 119.0027A| aliquoties salutat Apostolus, et pluraliter, ut superius memoravimus, ubi ait: Dominus Jesus Christus cum spiritu vestro, fratres, amen (Gal. VI, 18). Et singulariter, ubi ad Timotheum salutans dicit: Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo, amen. Et bene Dominus cum spiritu hominis esse optatur, quia in spiritu et mente rationali creatus est homo ad imaginem et similitudinem Dei: et ibi est capax divinae gratiae et illuminationis, ut in quantum ei datur possit sentire dulcedinem suavitatis, et splendorem praesentiae ejus, ut fiat in eo illud quod Psalmista ait: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et iterum: Accedite ad cum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ibid., vers. 6). Sic namque sanctificato spiritu hominis 119.0027B| per inhabitationem Dei, efficitur homo etiam in corpore templum. Unde ait apostolus: Corpora vestra templum est Spiritus sancti quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19). Sed et illa salutatio episcopalis ad populum, qua dicitur Pax vobiscum, sive Pax vobis, similiter non humano sensu inventa, sed de Scripturae sanctae auctoritate sumpta est. Nam et in Veteri Testamento invenitur dixisse angelus Danieli prophetae: Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare, et esto robustus (Dan. X, 19). Et in Novo, id est in Evangelio, pene semper ita Dominus legitur apostolos salutasse dicendo: Pax vobis; et eisdem apostolis eamdem salutationis formam commendavit dicens: In quamcunque autem domum intraveritis, salutate eam dicentes: Pax huic domui, et si ibi fuerit 119.0027C| filius pacis, requiescet pax vestra super illum: sin autem, pax vestra ad vos revertetur (Matth. X, 13). Merito ergo et apostolorum successores, id est ecclesiarum praesules hac salutatione utuntur, domum Dei salutantes, ubi oportet omnes esse filios pacis: Beati enim pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), ut salutatio pacis super eos requiescens, et salutantibus et salutatis possit esse fructuosa. Pax autem quae sive per angelum, sive per Dominum, sive per pastores ecclesiarum fidelibus imprecatur, non est mundana aut caduca, sed divina et aeterna, quae nos Deo conciliat, et contra tentationes diaboli atque adversitates saeculi ipsius protectione munitas, tranquilla proximis charitate conjunget. Hanc enim Dominus Ecclesiae suae commendavit 119.0027D| dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et continuo subjunxit, non quomodo hic mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27). De hac iterum dicit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Hanc et Apostolus fidelibus implorat dicens: Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu (Phil. IV, 7), quae passionum tempore servanda est, et ubique fideliter tenenda, quanto attentius et devotius ea hora cum in domo Domini et in conspectu Dei assistitur, et vota et munera omnium sacris altaribus offeruntur; quando aliter divinam majestatem nobis propitiare 119.0028A| non possumus, nisi sincero charitatis affectu illud implere studeamus, quod de hac re specialiter Dominus praecipit dicens: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23).
- 14.
(GREG., homil. 8 in Ezechiel.) Qua in re pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quamvis longe positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare, ut videlicet Conditor, dum tale munus nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvat, quia munus 119.0028B| pro culpa sumit. Veritatis autem voce testante didicimus, quia servus qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit. Sed quia conservo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi, quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.
- 15.
(S. CYPR.) Summopere autem necesse est, ut quando stamus ad orationem, quando tam sancta et veneranda mysteria sub oculis Dei geruntur, toto corde ad precandum invigilemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam animus 119.0028C| quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante illam sacrosanctam orationem, praefatione praemissa, parat fratrum animos dicendo: Sursum corda, ut dum respondet: Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere, claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se adire hostem Dei tempore orationis patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in voce, quando intentione sincera Deum non vocis sonus; sed animus et sensus debeat orare, quasi sit aliud quod magis cogitare debeamus, quam quod cum Deo loquimur. Quomodo a Deo audiri postulamus, cum nos ipsi non audiamus? Volumus esse Deum memorem 119.0028D| nostri, quando memores nostri ipsi non sumus, hoc est quando oramus, majestatem Dei negligentia orationis offendere, hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat Christianus, etiam dum dormit oculis, corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Col. IV, 2), docens scilicet et ostendens, eos impetrare quod postulant a Deo posse, quos ipse videt in oratione vigilare. Quid est ergo sursum habere corda, nisi ea quae sursum sunt quaerere, quae sursum sunt sapere? quaerere videlicet amando, sapere intelligendo, 119.0029A| sicut Apostolus eodem sermone admonet dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Col. III, 1). Hunc ascensum cordis nostri qui fit ad Deum a convalle plorationis, id est ab humilitate contribulationis, non nostris viribus, sed auxilio Dei ostendit nobis Psalmista dicens: Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6). Ascensus enim utilis non potest esse, nisi primo humilitatis a convalle nobis ascendendum esse meminerimus. Convallis enim locus est terrae depressus. Docens ipse Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati 119.0029B| dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus. Istam convallem plorationis martyres intellexerunt, et inde ut coronarentur ascenderunt. Amor sanctus ad superna elevat, et ad aeterna inflammat. Obligata enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis, volare non potest; mundata vero ab affectibus et sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis, ex duabus alis resolutis, id est duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi, volat ad Dominum, ascendens volando, quia ascendit amando ad illam scilicet supernam Jerusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis. Ab illa enim peregrinamur in hac vita, ad ejus reditum suspiramus tandiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus, nec cives nostri angeli dimiserunt in peregrinatione; 119.0029C| sed annuntiaverunt nobis ipsum regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum, et docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo prophetae et patres antiqui antequam Dominus Jesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati, quantum nos oporteat desiderare quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit. Antiqui sacerdotes qui non tam curabant de cultu sermonis, quam de salute et aedificatione plebis, propter idiotas et rusticanos, non sursum, sed vulgari sermone Sursum corda dicere 119.0029D| solebant, ut res tanta plenius omnium sensibus commendaretur. Monet autem adhuc sacerdos et dicit:
- 16.
Gratias agamus Domino Deo nostro. Gratiarum actio Patri luminum semper a nobis debetur, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum, et omne donum perfectum, Scriptura teste, descendit. Nemo est enim donis Dei beatus, qui donanti exsistit ingratus, quia et hoc quod inter sacra mysteria cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id valemus, quod jubente admonemur. Et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis non nobis gloriam, quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim 119.0030A| continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc justum est; recordari oportet semper haec verba unde sint, quas actiones et quanta sanctitate commendentur, teneamus et habeamus quod accipimus, et datori gratias agamus. Quamvis enim accipere et habere nostrum sit, id tamen habemus quod accepimus, quoniam superbienti, et ex eo quod habebat, quasi a seipso haberet impie glorianti Veritas per Apostolum dicit: Quid enim habes quod non accepisti; quod si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.) Merito ergo in illo verissimo et singulari sacrificio Domini, Deo nostro agere gratias admonemur, ut agnoscat homo, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione justitiae non se aliunde consecuturum, 119.0030B| quia cogitatio pium facit. Ipsa est illa sapientia quae pietas vocatur, qua colitur Pater luminum, a quo omne est datum optimum, et omne donum perfectum. Colitur autem sacrificio laudis actionibusque gratiarum, ut cultor ejus non in seipso, sed in illo glorietur. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, ut ait idem Apostolus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12), ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quis est autem spiritus mundi hujus, nisi superbiae spiritus, quo cor insipiens obscuratum est eorum, qui cognitum Dominum, non ut Deum, gratias agendo glorificaverunt? Consideremus ergo haec, et de omnibus beneficiis Dei semper illi gratias referamus, interque omnia opera ejus, nihil est quod vel considerare libentius, vel laudare dulcius debeamus, quam 119.0030C| quod Christus factus est humilis, et ad hominem, qui cadendo ad ima dejectus fuerat, sponte descendit, ut vel sese erigendum crederet qui jacebat. Denique ut levaret in coelum spem nostram, levavit primo carnem nostram, et ut non dubitaremus secuturum quod promisit nobis, illuc iam praecessit quod accepit ex nobis.
- 17.
(FULG., epist. 14, ad Ferrand., n. 44.) Ideo ergo praecipue in ipso sacrificio corporis Christi a gratiarum actione incipimus, ut Christum non dandum, sed datum nobis in veritate monstremus; et in eo quod gratias agimus Deo, in oblatione corporis et sanguinis Christi cognoscamus non adhuc occidendum Christum pro nostris iniquitatibus, sed occisum; nec redimendos nos illo sanguine, sed redemptos. 119.0030D| Vera est enim beati Petri praedicatio dicentis: Non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vestra vana conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati Christi (I Petr. I, 18). Bene itaque admonenti sacerdoti et dicenti Gratias agamus Domino Deo nostro, respondet Ecclesia:
- 18.
Dignum et justum est. Quid enim potest esse magis Deo dignum, aut quid ei justius a nobis rependi potest, quam et tantae misericordiae Dei, cui vicem referre non possumus, debitas gratias reddamus, audientes Apostolum exhortantem nos et dicentem: Gratias agentes Deo et Patri, qui dignos 119.0031A| nos fecit in sorte sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum? (Col. I, 12, 13, 14.) Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, et gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Qui ergo per hanc gratiam eripimur de potestate tenebrarum, id est diaboli et angelorum ejus, et transferimur in regnum Filii dilectionis Dei, ut efficiamur genus electum, regale sacerdotium, habentes in eodem Filio per sanguinem ejus redemptionem, remissionem peccatorum; quid dignius agere possumus, quam quod beatus Petrus apostolus admonet dicens: Et virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum; qui 119.0031B| aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti? (I Petr. II, 9.) Hanc ergo Ecclesiae responsionem confirmat sacerdos, et in Deum mente suspensus, cognoscente secum omni Ecclesia proclamat et dicit:
- 19.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare. Quod est justum, hoc est et aequum, sed repetitio sermonis, confirmatio est veritatis, nam justitia et aequitas una res est, sicut cantamus in psalterio de Domino: Judicabit orbem terrae in justitia et populos in aequitate (Psal. XCV, 10). Salutare autem dicitur, quod est salubre, et quod salutem conferat. Vere ergo ut incessanter gratias agamus, dignum est tantis Dei beneficiis, justum nostris obsequiis, 119.0031C| aequum ipso pondere rationis, salutare manifesto fructu salutis, quo et Deum laudantes salvantur, et ingrati ipsius judicio reprobantur. Nam Deum fideliter laudantes vere salvantur, sicut in psalmo cantatur: Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Ingrati autem reprobantur, sicut aperte in Evangelio ipse Dominus ostendit, qui ex decem leprosis ejus virtute mundatis, unum ad se suppliciter revertentem, et magna voce gratias agentem, laudavit, et gratia fidei salvavit, dicendo: Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena; et continuo clementer adjunxit: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit (Luc. XVII, 18). Novem autem reliquos, licet crediderint se per eum posse mundari, quando una voce 119.0031D| clamaverunt dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri; tamen quia tantae virtuti exstiterunt ingrati, velut infideles, nescire se ostendit, dicendo: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? (Matth. XXV, 12.) Nescire autem Dei reprobari est: unde et quibusdam dicturus est: Amen dico vobis, nescio vos. Ex quo quantum malum sit gratiarum actionem Deo debitam negligere, evidenter ostenditur, quando eos quos credentes mundavit, etiam mundatos istius culpae merito tanquam infideles abjecit. Gratias autem agere debemus semper et ubique, id est in omni tempore et in omni loco, ut impleatur in nobis quod cantamus in psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. 119.0032A| XXXIII, 2). Et iterum: In omni loco dominationis ejus benedic anima mea Domino (Psal. CII, 22).
- 20.
(AUG., Enar. II in Psal. XXXIII, n. 4.) Quis est ergo qui benedicit et gratias agit Domino in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore suo, quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore tuo, quia et Job non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Post: Sit nomen 119.0032B| Domini benedictum (Job I, 21). Ecce habet exemplum benedicentis in omni tempore. Non habebat quae teneret, sed habebat quod laudaret. In laude Dei sui quasi in rerum copia quiescebat. Deus illi solatium fuit, ne possessionum damnis periclitaretur. Nunquid enim perdidit Deum, quamvis perdiderit quod dederat Deus? Plus est enim habere eum qui dat, quam illa quae dat. Si enim pulchra sunt quae dat, quanto pulchrior ille qui dat? Si magna sunt, quanto major ipse largitor? Et certe quae in hac terrena vita dederit Deus, aut dum vivimus nos deserunt, aut a nobis morte deseruntur. At vero ipse Deus aeterna possessio semper praesens nunquam deserit possidentem. Sint ergo casta vota fidelium, vilescat temporale bonum, et veniat aeternum. Inhaereat 119.0032C| Deo anima pia in eum oratione suspensa, et per spirituales amplexus ei connexa desideret illud quod secum ipse largitur. Quantum est quod nobis exhibebit Deus, si seipsum nobis nolit exhibere? Si ergo bona suppetunt saeculi, sit misericordiae faciendae materies: si defuerint, sit patientiae fidelis occasio. Tali enim devotione etiam in omni loco Deo gratiae aguntur, quia qui ubique est praesens, ubique agnoscit laudatorem suum, etiam cum ore quiescente, et tacente lingua, secreto cordis affectu fidelis ei anima benedicit, cum agit in silentio quod canitur in psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus (Psal. CII, 1). Quisquis ergo supplicaturus et gratias acturus Deo, locum sanctum et aptum requiris, interiora tua 119.0032D| munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum, volens in templo orare. In te ora, et ita age semper, ut templum Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.
- 21.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Subjungit ad quem dirigat orationem dicendo: Domine, sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, et per quem eamdem orationem dirigat addendo: Per Christum Dominum nostrum. Quod ergo dicit, Domine, refertur ad creaturae subjectionem, de quo et in psalmo canitur: Quoniam omnia serviunt tibi (Psal. XV, 1). Et alibi: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quid est enim bonorum meorum, 119.0033A| nisi a te datorum? quomodo eget aliquo bono, a quo omne bonum datur? Ideo verus est Dominus, qui servo suo non indiget. Et quo servo indiget? Quod vero adjungit sancte Pater, refertur vel specialiter ad unigeniti Filii generationem, in qua coaeternus et coaequalis Patri, de qua etiam Propheta ait: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. XXXV, 8) vel generaliter ad omnium filiorum Dei adoptionem, cujus tanta est gratia, ut cum haberet unicum, noluerit illum esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illos qui cum illo possiderent vitam aeternam, pro quibus ipse eisdem verbis Patri supplicans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11). Haec ergo vox, ut dicatur Deo Pater sancte, et propria est unici Filii per naturam, 119.0033B| et communis omnium adoptione filiorum per gratiam, per quam etiam concessit ut orantes dicant: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9), qui vere omnipotens et aeternus est Deus, omnipotens scilicet virtute, qua omnia condidit et continet et regit, veraciter Scriptura dicit, quia tibi impossibile nihil est.
- 22.
(ID. ibid.) Qui tamen si compos est, ut nunquam suae rationis instituta convellat. Ipsius est etiam vera aeternitas, cui quod est esse perpetuum est, qui initio carens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Tota autem oratio et gratiarum actio, quam semper et ubique debemus, dirigitur et offertur Deo Patri per Christum Dominum nostrum, tanquam per mediatorem et conciliatorem Dei et hominum, de quo Apostolus ait: Unus enim 119.0033C| Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 5), qui cum in natura deitatis sit unum cum Patre, suscipiendo naturam nostram, factus est nobis mediator ad Patrem. Ideo enim mediator Dei et hominum, quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus, non mediator homo praeter deitatem, non mediator Deus praeter humanitatem. Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix. Sed inter solam divinitatem et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas, et divina humanitas Christi, qui etiam semetipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam servi. Hanc enim obtulit, in hac 119.0033D| oblatus est, quia secundum hanc mediator est. In hac sacerdos, in hac sacrificium. Per ipsum ergo et petitiones et laudes suas offert Ecclesia Deo Patri, sciens per eum solum se posse accipere quod postulat, per eum solum placere posse quod laudat, sicut in Evangelio promittit dicens: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23). Haec est enim mediationis gratia per quam exauditur Ecclesia, secundum quam et Apostolus exhortatur dicens: Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr. XIII, 15), id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Idem namque mediator Dei et hominum Deus super nos homo 119.0034A| propter nos per humanitatem interpellat pro nobis apud Patrem, per divinitatem exaudit et praestat cum Patre, sicut ipse testatur dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio (Joan. XIV, 12). De qua mediatione et advocatione etiam beatus Joannes apostolus ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2), quia qui per humanitatem interpellat pro nobis apud Patrem, idem per divinitatem propitiatur nobis cum Patre. Orat itaque sacerdos pro Ecclesia, orat Ecclesia pro sacerdote, sicut orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi (Coloss. IV, 3). 119.0034B| Et pro Petro orat Ecclesia cum esset in vinculis, quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat, de quo scriptum est: Qui et est ad dexteram Dei, aui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34).
- 23.
(GREG. lib. XXII Moral., n. 42.) Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coaeter num Patrem seipsum hominem demonstrare, eique pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo servavit: qui quoniam hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; recte sacerdos adjungit et dicit: 119.0034C|
- 24.
Per quem majestatem tuam laudant angeli. Haec est enim ineffabilis gloria Salvatoris et mediatoris nostri, qui, ut Apostolus ait, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (Heb. I, 3). Cujus nominis altitudinem alibi exponens dicit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Phil. II, 9), quatenus per eumdem mediatorem laudet, adoret et contremiscat majestatem Dei Patris non solum Ecclesia hominum in terris, sed etiam Ecclesia angelorum in coelis.
- 25.
(AUG., serm. CCCXL, n. 11.) Sic enim Ecclesia 119.0034D| tota et una accipienda est, non solum ex ea parte qua peregrinatur in terris a solis ortu usque ad occasum laudans nomen Domini, et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum; verum etiam ex illa quae in coelis semper ex quo condita est cohaesit Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in sanctis angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti sicut oportet opitulatur, quia utraque una erit consortio aeternitatis, et nunc vera est vinculo charitatis. Haec ergo quae peregrinatur in terris, sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum, ab omni est peccato redempta, . . . ejus non est. Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Non 119.0035A| enim pro angelis mortuus est Christus; sed ideo etiam pro angelis fit ipsa redemptio hominum, quoniam cum ipso redimus in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione, ruinae illius angelicae damna reparantur. Propter hoc ait Apostolus, instaurari omnia in Christo, quae in coelis sunt et quae in terris (Eph. I, 10). In ipso instaurantur, quippe quae in coelis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, hominibus redditur. Instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in aeternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur, ac sic per illud singulare sacrificium, in quo mediator est immolatus, pacificantur coelestia cum terrestribus, et terrestria cum 119.0035B| coelestibus, quoniam sicut Apostolus dicit: In ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris sunt, sive quae in coelis (Col. I, 22). De ipso namque et alibi idem Apostolus ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae (Ib., vers. 18). Et iterum: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis (Col. II, 10). Omnes ergo qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem nos venisse jam credimus, et in ejus fide et ipsi sanati sunt, in cujus et nos, ut esset ipse totius caput civitatis Jerusalem omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat una civitas 119.0035C| sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace ac salute, laudans Dominum sine fine beato fine. Istorum vero trium ordinum spirituum, id est angelorum, dominationum, potestatum, qui divinam majestatem laudare, adorare, et tremere dicuntur, talis est differentia.
- 26.
(GREG., hom. 34 in Evang., n. 8 et seq.) Quod angeli, qui Latine nuntii interpretantur, ex ipso nomine officium suum nobis indicant, quia videlicet a Deo missi, voluntatem ejus hominibus nuntiant, sicut legimus in Veteri Testamento missos angelos ad Abraham, ad Loth, ad Jacob, ad Moysen, ad Josue, ad Daniel et Tobiam, et in Novo frequenter, unde et per Psalmistam dicitur: Benedicite Domino 119.0035D| angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendum vocem sermonis ejus (Psal. CII, 29). Et iterum: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4), ac si aperte dicat, qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit angelos, id est nuntios facit. Dominationes autem vocantur et angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sint. Potestates etiam vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant, quantum volunt. Hi ergo tam beati et sublimes in coelestibus spiritus per Christum Dominum nostrum majestatem Dei 119.0036A| laudant, sicut ad eos gratulando dicitur in psalmo: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 1). De quibus et Deus in libro Job loquitur dicens: Quando facta sunt sidera, laudaverunt me omnes angeli mei voce magna (Job XXXVIII, 7). Adorant quoque eamdem divinam majestatem, sicut in hymno confessionis Esdrae ad ipsum Deum dicitur: Tu ipse, Domine Deus, qui fecisti coelum, coelum coeli et universa quae in eo sunt, et tu vivificas omnia haec, et exercitus coeli te adorant (II Esd. IX, 6). Tremunt etiam sicut per figuram de eis in libro Job dicitur: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus (Job XXVI, 10).
- 27.
(ID., lib. XVII Mor., n. 44.) Quia ipse quoque 119.0036B| virtutes coelestium quae Deum sine cessatione conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt. Sed iisdem timor ne eis poenalis sit, non timoris est, sed admirationis. Cum igitur in coelestibus tanta sit devotio laudantium, veneratio adorantium, tremor admirantium, consideret haec homo, cui dictum est: Quid superbit terra? et audiat Apostolum monentem: Cum metu et timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Phil. II, 12). Sequitur sacerdos in Dei laudibus, et dicit:
- 28.
Coeli coelorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Subauditur hoc quod jam supradictum est, majestatem tuam. Hanc namque non solum, ut praemissum est, angeli, dominationes, et potestates laudant, adorant, tremunt; 119.0036C| sed etiam coeli, et coelorum virtutes, et Seraphim concelebrant, id est in commune celebrant, concordi devotione et communi gaudio laudant. Nam celebritas est conventus populi in laude, et celebrata dicimus in celebri, id est in frequentissimo conventu acta. Celebrat itaque et concelebrat majestatem Dei beatus ille populus angelorum, de cujus inenarrabili multitudine scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10), quia adest illis semper vultus praesens Dei, dicente Domino in Evangelio: Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Qui dum sine defectu conspicitur et amatur, amatur et laudatur, electorum civium mera laetitia agitur, vicissim de se omnes in 119.0036D| suo conventu gratulantur. Ipsa est enim domus Dei aeterna, de qua in Psalmis canitur: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et iterum: Sicut laetantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 7). Ideo hic bene dicitur, quia majestatem Dei socia, id est juncta exsultatione concelebrant, quoniam, ut jam dictum est, sine intermissione laudantes vicissim de illo, et de se in illo laetantur, sicut de ipsis Seraphim manifeste in Isaia legitur, quia volabant alter ad alterum, et dicebant, Sanctus, sanctus, sanctus, etc. (Isa. VI, 3).
- 29.
(AUG.) Merito enim laudant cui ministrant, et assistunt, et dant gloriam in excelsis Deo, quia illi 119.0037A| debent quod sunt, illi debent quod vivunt, illi debent quod juste vivunt, illi debent quod beate vivunt, ne putemus hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat angelus antequam fieret? quid est angelus si deserat qui creavit? Hunc ergo omnium creatorem laudant et concelebrant coeli, sicut eum laudant sol et luna, omnes stellae et lumen. Unde in psalmo dicitur: Laudate eum sol et luna; laudate eum omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et aquae omnes quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 3).
- 30.
(AUG.) In hymno quoque trium puerorum ad laudem Dei elementa omnia provocantur, non quod elementa muta habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariant, et impletur 119.0037B| cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Et quia longum fuit in ista gratiarum actione totos angelorum ordines, qui in Scripturis novem inveniuntur, sigillatim ponere; post coelos ponuntur Virtutes, quo nomine omnes coelestes spiritus nonnunquam generaliter appellari solent, ut est illud in psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris omnis virtus eorum (Psal. XXXI, 6). Et iterum: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Tamen proprie in ordinibus angelorum Virtutes illi spiritus vocantur, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Ad ultimum ponuntur seraphim, qui est summus ordo angelicorum spirituum; et vere beata, quae ex singulari propinquitate conditoris sui incomparabili ardent amore. Unde et Seraphim ardentes 119.0037C| vel incendentes interpretantur: quia quo subtilius claritatem divinitatis aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt.
- 31.
(VIGIL.) Sciendum quoque quod cherubim et seraphim per m litteram prolata, juxta proprietatem linguae Hebraeae, masculini sunt generis et pluralis numeri tantum. Si autem per n litteram dicantur, sicut in psalmis et hymnis, et in praesenti gratiarum actione ponitur, Graeca declinatione in neutrale genus mutantur, velut cum dicimus lucida sidera, speciosa nemora, jucunda littora: sic et beata seraphin neutrali genere et plurali numero accipimus. Illud autem attentissime cognoscendum, quod ante ita sancti angeli et caeterae coelorum virtutes majestatem 119.0037D| Dei Patris laudare, tremere, et communi exsultatione concelebrare dicuntur per Christum Dominum nostrum, tanquam haec venerationis et glorificationis obsequia soli Deo Patri deferant, non etiam Filio et Spiritui sancto. Certissima enim fide tenere et scire debemus, quia totius sanctae Trinitatis. Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una est divinitas et individua majestas, ita ei in omnibus aequalis honor et individua glorificatio debetur; nec ullo modo aut Pater sine Filio, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto aut laudari, aut adorari, aut ullo divini cultus obsequio honorari potest.
- 32.
(VIGIL.) Nulla enim est in Trinitate distantia; sed sive quis Patrem adoret, ibi est Filius et Spiritus 119.0038A| sanctus. Sive Filio et Spiritu sancto supplicet, ibidem sine dubio et Pater invenitur, quia dum Patrem aut Filium invocas, totam Deitatis unitatem, totam amplecteris Trinitatem. Si enim vere et fideliter creditur, quia Pater in Filio et Filius in Patre est, sicut Isaias ad eumdem Filium loquitur dicens: In te est Deus, et non est Deus praeter te (Isa. XLV, 14). Et in Evangelio: Ego, inquit, in Patre et Pater in me est (Joan. X, 38), nulli dubium, quod similiter ut Patri etiam Filio, qui in eodem Patre consubstantialiter manet, a nobis sacrificium immoletur. Cum enim ita in se invicem, ut separari nequeant manent, quod uni exhibueris, utrisque exhibitum crede. Denique Filius ait: Qui me vidit vidit et Patrem. Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV, 9), sic visio Filii Patris est 119.0038B| contemplatio, Patris honorificentia sive gloria, dicente eodem Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.
- 33.
(AUG.) Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum; sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, corrigit te ipse Filius et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Quidquid ergo mandatis coelestibus obsequendo divinitati exhibemus, sive in sacrificiorum ritu, sive in supplicatione precum, sive in alio quolibet munificentiae genere et Patri et Filio aequaliter debetur, ac si nullum venerationis 119.0038C| honorem privatim possidet Pater, qui non ad Filii et Spiritus sancti pertineat dignitatem. Nam si sacramentum regenerationis baptisma ad eos aequaliter pertinet, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti beata illa secundae nativitatis gratia celebratur; nulli dubium quod et mysteriorum sacrificia communi dignitatis honore Pater et Filius et Spiritus sanctus possidet, quia inseparabili Deitatis unitate Trinitas ipsa connexa est. Ut autem ad solum Patrem oratio dirigatur, id apostoli sancti, sancto per eos ordinante Spiritu, sanxerunt, ut qui multorum deorum errores unius Dei praedicatione nitebantur evellere, sub Trinitatis sacramento uni personae in sacrificiorum ritu supplicandum esse decernerent, ne qui unum Deum, ob falsorum deorum exstirpandos 119.0038D| errores, praedicabant, in pluralem divinitatis numerum incidisse arguerentur ab his qui ineffabile Patris et Spiritus sancti mysterium ignorabant. Rectissime ergo constitutum est, ut quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unius Deitatis, unius naturae, unius aequalitatis, unius denique potestatis exsistunt, una ex eis persona propter unitatis mysterium retinendum in sacrificio invocarentur. Nec alia debuit, nisi quae prima est, in qua caeterae duae naturaliter manentes exsistunt. Quod vero per Filium invocamus, cum ad eum dicimus: Per Jesum Christum Filium tuum, hic, ut supra jam dictum est, ex ea parte percipitur, qua pro nobis sacerdotis officio functus est, Tunc cum Deo Patri immaculatam suae carnis hostiam 119.0039A| in ara crucis obtulit, unde vas electionis, Considerate, inquit, apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Heb. III, 1). Factus ergo sacerdos pro nobis interpellet necesse est; sed ea, ut diximus, parte qua hominis gerit naturam. Unde et apostolus non divinitati, sed humanitati ejus hoc intercessionis ejus mysterium coaptavit dicens: Unus enim mediator Dei et hominum homo Jesus Christus (I Tim. II, 3). Quod autem oratio et adoratio sicut Patri, ita etiam et Filio deferatur, ostendit Isaias dicens: Ipsum gentes deprecabuntur, et erit nomen ejus gloriosum (Isa. XI, 10). Et iterum ubi inducit Deum Patrem loquentem ad Filium, labor Aegyptiae, negotiatio Aethiopiae et Sabaim, viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt. Post te alligabunt 119.0039B| vinculis alligati, et te adorabunt, teque deprecabuntur, quoniam in te est Deus, et non est praeter te (Isa. XLV, 14). Item in Joel: Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel. II, 32): quod de Filio dictum apostolus edocet tunc, cum Judaeorum incredulitatem exprobans ait: Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit. Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? (Rom. X, 13). David etiam supremarum sedium confessorem Filium deprecans ait: Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, et salvos facias nos (Psal. LXXIX, 3). Audi etiam Spiritum sanctum quemadmodum laudis sacrificium et Filio, et Patri, et sibi praecipit immolari, ubi vere individua Trinitas cum 119.0039C| personarum distinctione evidentius demonstratur. Dicit ergo idem Spiritus sanctus in psalmo: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua, et invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et honorificabis me (Psal. XLIX, 14). Ecce Spiritus sanctus et Deo Filio sacrificium laudis et Patri altissimo vota ac sibi invocationis et glorificationis hostiam a veritatis cultoribus suadet exhiberi.
- 34.
(AUG.) De illo quippe dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo et non estis vestri: quia empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 15). Quemnam Deum nisi Spiritum sanctum, cujus corpora nostra esse dixerat templum? 119.0039D|
- 35.
(VIGILIUS.) Debetur ergo gloria Spiritui sancto. Quod vero Virtutes angelicae cum Patre simul etiam Filium laudent atque glorificent, ostenditur nobis in Deuteronomio, ubi ita ad Filii venerationem coelestis invitatur exercitus: Laetamini, coeli, simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei. Laetamini, gentes, cum populo ejus, et glorificent eum omnes filii Dei. In Apocalypsi quoque beatus Joannes postquam vidit quatuor animalia et viginti quatuor seniores eoram Agno, qui librum signatum aperuit, cecidisse dicentes: Dignus es accipere librum et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, subjunxit voces militiae coelestis redemptioni nostrae congratulantes, et ait: Et vidi et 119.0040A| audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna, dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apoc. V, 9-12). Post haec, inquit, vidi, et ecce multitudo magna, quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et tribu et populo et lingua stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro sedendi super thronum, et Agno (Apoc. VII, 9, 10). Ecce laudis sacrificium indiscrete Patri et Filio sanctorum immolat chorus, quorum voces multitudo angelorum adorando, et amen respondendo, confirmat, sicut statim in eodem libro sequitur: Et omnes angeli 119.0040B| stabant in circuitu throni, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum dicentes: Amen (Ibid., vers. 11). Sanctum quoque Spiritum in eadem gloriae sublimitate beatus Petrus praedicat dicens: Spiritui sancto misso de coelis, in quem desiderant angeli prospicere. Sequitur sacerdos et dicit:
- 36.
Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas deprecamur. (GREG., lib. II Moral., n. 10.) Voces angelorum sunt in laude conditoris ipsa admiratio intimae contemplationis, quales ergo oportet esse voces nostras, quas in conspectu Dei cum angelicis laudibus deprecamur admitti, id est intromitti, ut possimus dicere: Intret in conspectu tuo. Et iterum; ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. 119.0040C| Utique tales voces et talis clamor non est in sono oris, sed in desiderio cordis. Voces enim apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen desideramus, clamantes tacuimus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Sic Moyses ab strepitu verborum lacebat, et tamen silens aure divinae pietatis audiebatur, cur dicitur: Quid clamas ad me? (Exod. XIV, 15). Intus est ergo in desiderio clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum Conditoris replet; et quia superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus hominum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: 119.0040D| Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, merito sancta Ecclesia, quae illis socianda est in coelo, et cum illis in Dei laudibus permansura, jam nunc ipsis vocibus Deum laudat in terris, quibuscum sancti angeli laudant in coelis, et hoc non superba praesumptione, sed supplici confessione, et sic desiderans majestatem Dei credere et confiteri in mundo sicut ab angelis videtur, et laudatur in coelo. Haec enim confessio non est peccati, de qua nobis praecipitur: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V, 16). Et Psalmista ait: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam (Psal. XXXI, 5), sed laudis et gratiarum actionis, qualis intelligitur in psalmo ubi canimus: Confiteantur Domino misericordiae ejus, 119.0041A| et mirabilia ejus filiis hominum (Psal. CVI, 8). Et qualem Dominus Jesus, qui nullum omnino habebat peccatum, in Evangelio Deo Patri offert dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 23). Una igitur confessione, id est laude et gratiarum actione, jam nunc cum angelis sociantur, laudantes de coelestibus et terrestribus tanquam qui fecit coelum et terram dicentes.
- 37.
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth, pleni sunt coeli et terra. Istae sunt voces angelorum laudantium in coelis hunc hymnum gloriae Dei. Et Isaias propheta se audisse testatur, quando gloriam Dei vidit, et seraphim istis vocibus eum collaudantia audivit. Et beatus Joannes in Apocalypsi sub 119.0041B| figura quatuor animalium introducit. Legitur namque in Isaia de seraphim laudantibus ita: Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isa. VI, 3). In Apocalypsi vero de quatuor animalibus sic legitur: Et requiem non habebant, die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est (Apoc. IV, 8). Manifestum est ergo quod in his verbis divinae laudis, quae ad imitationem supernarum virtutum juxta Isaiam decantat Ecclesia, unus sermo de Apocalypsi additus sit: nam in Isaia tantum Dominus sabaoth legitur; in Apocalypsi vero Dominus Deus omnipotens, et ideo non humano arbitrio, sed utriusque Scripturae auctoritate conjuncta 119.0041C| dicimus: Dominus Deus sabaoth. Item in Isaia legitur: Plena est omnis terra gloria ejus, tanquam hoc angeli non ad ipsum Deum, sed de ipso ad invicem dicant, nos autem conversa ad eum voce dicimus: Pleni sunt coeli et terra gloria tua: quod non humano sensu praesumptum, sed de alia Scriptura assumptum et additum est, loquente ipso Deo in Jeremia propheta et dicente: Coelum et terram ego impleo. Quidquid autem in Dei laudibus Scriptura dicit, recte et ad ipsum dicitur gratulando, et de ipso ad alios exhortando vel instruendo.
- 38.
(HIERON.) Sabaoth autem est de decem nominibus Dei apud Hebraeos, et latine interpretatur exercituum, sive virtutum, sicut frequenter in prophetis positum est: Haec dicit Dominus exercituum. Et 119.0041D| in psalmo: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Ps. XXIII, 10). Qui ideo Dominus exercituum et Dominus virtutum vere dicitur, quia omnis militia coelestis exercitus, omnes supernae virtutes atque angelicae potestates ejus imperio subjacent, ejus serviunt voluntati.
- 39.
(GREG., lib. XVII Mor., n. 19.) Angelicos enim spiritus recte militiam dicimus, quia decertare eos contra potestates aerias non ignoramus: quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quod agendum contra immundos spiritus appetunt ex adjutorio cuncta regentis possunt. De hac namque 119.0042A| militia nascente Rege nostro scriptum est: Subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis (Luc. III, 13).
- 40.
(AMBR.) Quid sibi ergo vult in hoc hymno angelico sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? si una laudatio, cur trina repetitio, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret; non bis, ne Spiritum sanctum praeteriret; non quater, ne creaturam conjungeret; et ut ostenderet unam esse Deitatem, cum tertio dixisset sanctus, sanctus, sanctus, addidit singulariter Dominus sabaoth. Sanctus igitur Pater, sanctus Filius, sanctus et Dei Spiritus, tota videlicet Trinitas adoratur et laudatur ab angelis. Hanc 119.0042B| seraphim glorificant et omnes potestates virtutesque coelestes. Adjungunt autem huic hymno angelorum sumpta ex Evangelio verba turbarum laudantium Deum et regem nostrum venientem Hierosolymam, atque dicentium:
- 41.
Hosanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Ita enim ex Scriptura prophetica et evangelica completur plena laudatio, cum post laudem et gloriam sanctae Trinitatis adjungitur etiam gratiarum actio de adventu Salvatoris, qui unus in ipsa et ex ipsa Trinitate pro salute nostra homo factus in mundum venit, et eamdem salutem moriendo et resurgendo perfecit. Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. XIV, 25). Unde rite 119.0042C| illi gratias agentes, dicimus Hosanna, id est salus in excelsis.
- 42.
(VIGILIUS.) Hoc est enim quod in psalmo canitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Ps. III, 9). Hoc quod in magnae devotione laudis in Apocalypsi sanctorum chorus resonat: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno (Apoc. VII, 10). Recte quoque subjungimus: Benedictus qui venit in nomine Domini, juxta quod in Evangelio Judaeis non credentibus dixit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me (Joan. V, 45), assumunt autem versiculum laudis turbae de psalmo centesimo decimo septimo, quem de Domino cantatum esse manifestum est: quod cum turbae dicunt hosanna, hoc est quod ibi dicitur: O Domine, salvum 119.0042D| me fac! o Domine, bene prosperare! et statim subjungitur: Benedictus qui venit in nomine Domini (Ps. CXVII, 25). Quod vero in ejusdem laudis persecutione subjungitur Hosanna, id est salus sive salvifica in excelsis, aperte docet adventum Domini in carne, non solum humani generis in terra, sed et angelorum in coelis esse salutem: quia dum nos tendenti ad superna perducimur, eorum profecto numerus, qui Satana cedente erat minoratus, impletur. Hinc etenim Paulus ait: Instaurari omnia Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Ephes. I, 10). Recte igitur Hosanna in altissimis in ejus laude canitur, 119.0043A| cujus tota incarnationis dispensatio pro implenda gloria patriae coelestis apparuit. Post has laudes et gratiarum actiones, pro tanta gratia redemptionis nostrae, quae in illo divino mysterio agitur et commendatur, facto totius Ecclesiae silentio, in quo cessante omni strepitu verborum, sola ad Deum dirigatur intentio, et devotio cordium, sociatis sibi omnium votis et desideriis, incipit sacerdos orationem fundere, qua ipsum mysterium Dominici corporis et sanguinis consecratur. Sic enim oportet, ut in illa hora tam sacrae et divinae actionis, tota per Dei gratiam a terrenis cogitationibus mente separata et Ecclesia cum sacerdote et sacerdos cum Ecclesia spiritali desiderio intret in sanctuarium Dei supernum et aeternum. Et quoniam Spiritus est Deus, et eos qui 119.0043B| adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum, sic eumdem Deum Patrem deprecetur, et dicat.
- 43.
Te igitur, clementissime Pater, usque, haec sacrosancta sacrificia illibata. Dirigitur ergo oratio sicut et reliquae orationes juxta regulam fidei, et morem Ecclesiae ad clementissimum Patrem, cujus erga nos peccatores et indignos tanta extitit clementia et misericordia, quantam Apostolus commendat dicens: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Et iterum: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus 119.0043C| mortui peccatis, convivificavit nos Christo, per hanc gratiam spiritum adoptionis accepimus (Eph. II, 4), quam commendat Apostolus dicens: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamanus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Et ideo in hoc Spiritu adoptionis, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quia eos quos replere dignatur, inenarrabili desiderio gementes et postulantes facit, clamat sacerdos cum Ecclesia non voce, sed corde dicens: Te igitur, clementissime Pater, supplices rogamus et petimus. Quae supplicatio et inclinatio cordis ad Deum tantae reverentiae et humilitatis esse debet, ut imitari queat Illud quod de sua supplicatione Apostolus dicit: Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur (Eph. III, 119.0043D| 14). In qua flexione genuum non corporis prostratio, sed supplex affectus, et cordis contritio intelligitur. De qua Psalmista ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies (Ps. L, 19). Secundum hoc ergo dicitur: Supplices rogamus ac petimus, et hoc per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, per quem omnis supplicatio et petitio nostra ad Deum dirigi debet, tanquam per verum mediatorem et aeternum sacerdotem, qui sedet ad dexteram Patris, et interpellat pro nobis. Pro qua autem re dicit sacerdos ad Deum Patrem rogamus et petimus, nisi pro eo quod sequitur, videlicet ut ea quae ipsi offeruntur dona, munera sancta, sacrificia accepta, id est beneplacita 119.0044A| habeat et benedicat? Sacerdotum est enim offerre et majestatem Dei invocare; Dei est autem dignanter suscipere, et ea quae offeruntur benedicere, sicut in lege praecipit sacerdotibus dicens: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis, et post verba benedictionis subjungit: Invocabunt nomen meum super filios Israel et ego benedicam eis (Num. VI, 23, 27). Quid apertius? Illi invocabunt et ego benedicam, et tamen supra eis dixerat, sic benedicetis, sed illi exorando, ille largiendo. Ita ergo et in oblatione divini sacrificii sacerdotes exhibent offerendi et supplicandi ministerium; sed Deus largitur benedictionis donum per unum et verum sacerdotem, per quem et oblata sanctificat, et sanctificata acceptat, dicunt itaque.
- 44.
Uti accepta habeas et benedicas, ac si suppliter 119.0044B| dicant: Petimus ut haec Spiritu tuo sanctifices atque ore tuo benedicas, ut quod nostrae humilitatis geritur ministerio, tuae virtutis impleatur effectu. Quod autem subjungitur: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, non aliud atque aliud dicitur; sed res una pro sui magnitudine diversa appellatione laudatur, et laudando commendatur. Quae enim divinis offeruntur altaribus et munera appellantur, sicut Dominus in Evangelio dicit: Si offers munus tuum ad altare (Matth. V, 23), et dona vel sacrificia dicuntur, sicut ostendit Apostolus dicens: Omnis namque sacerdos ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Hebr. V, I), sed, ut dictum est, ipsa sermonum repetitio 119.0044C| tanti sacramenti est commendatio, et piae devotionis excitatio, quia haec sunt vere sancta et illibata, id est inviolata et incontaminata sacrificia, quae nulla digne possunt verba laudare, quae in mysterio Dominici corporis offeruntur, in cujus figuram hostiae illae veteris legis immaculatae ac sine ullo vitio jubebantur offerri, qualis solus inventus est Christus sine ullo omnino peccato. Sequitur sacerdos et dicit.
- 45.
In primis quae tibi offerimus usque famulo tuo papa nostro. (AUG. in psal. CXXX.) Sic omnino dignum fuit ut inciperet sancta oblatio, videlicet pro Ecclesia Dei sancta catholica toto terrarum orbe diffusa. Ipsa est enim universitas sanguine Domini redempta. Ipsa est haereditas a Patre ei promissa et data, sicut ipse Pater loquitur in psalmo: Dabo tibi gentes haereditatem 119.0044D| tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Haec unitas corporis Christi templum Dei est, cui Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17), omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum diligere Christum. Tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Domini aedificatur. Hoc autem templum est ubi rogatur Deus et exaudit. Quisquis enim praeter templum oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernam, non exauditur ad vitam aeternam, quae non conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis Christi, quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto 119.0045A| orbe terrarum. Et ideo exauditur qui orat in templo, quia ipse orat in spiritu et veritate merito ab ea et pro ea, quia in ea incipit divina oblatio, tanquam dicatur Deo de illa et in illa: Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe (Psal. LXIV, 6). Ipsa est namque unitas, quae a finibus terrae, id est ab Oriente et Occidente, Septentrione et Meridie ad Dominum clamat, et dicit a finibus terrae: Ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum (Psal. LX, 3).
- 46.
(ISID. lib. VIII Origin., c. 1.) Hinc et Ecclesia Graece dicitur, quod in Latinum vertitur convocatio, eo quod omnes ad se convocet, et catholica appellatur, id est universitatis. Non enim, sicut conventicula haereticorum, in aliquibus regionum partibus 119.0045B| coarctatur; sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Hinc et universitas ab uno cognominata est, eo quod in unitatem colligitur, unde ait Dominus in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit, id est qui in unitatem meam non colligitur, a me divisus in dispersionis perditione dissipatur. Pro hac itaque primum in illa oblatione postulatur, ut eam Deus toto orbe terrarum pacificare dignetur, videlicet ne per haereses ac schismata ejus unitas dilanietur, aut adversitate persecutionum ejus tranquillitas perturbetur. Ut enim hanc pacem tam interius quam exterius faciat Deus Ecclesiae suae, et ipse Apostolus orat dicens: Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu (Phil. IV, 7). Et omnem Ecclesiam orare 119.0045C| admonet, cum ait: Volo igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Et post paululum: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate (I Tim. II, 1). Postulatur autem omnipotens Deus, ut illam custodire, adunare et regere dignetur. Ipse est enim verus custos populi sui, id est veri Israel, de quo in psalmo cantatur: Ecce non dormitavit neque dormiet qui custodit Israel (Ps. CXX, 3). Et iterum: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Id ipsum autem videtur adunare quod pacificare, id idipsum custodire quod et regere; quia Ecclesiam suam Deus et pacificando adunat, et adunando pacificat, et custodiendo regit, et regendo custodit. Pacificando namque adunat cum omnium 119.0045D| fidelium corda in sua pace conjungit, cum omnium fidelium mentes per unitatem fidei, spei et charitatis unius efficit voluntatis, et per Spiritum sanctum charitate diffusa, impleatur in ea quod scriptum est: Multitudinis credentium autem erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Et ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CXXXI, 1). Custodiendo quoque regit eamdem Ecclesiam, cum inter omnia pericula clementer eam gubernat et dirigit. Cui orantes in psalmo dicimus: Salvum fac populum tuum, et benedic haereditati tuae, et rege eos et extolle eos usque in aeternum (Ps. XXVII, 8). 47. Quod vero post generalem Ecclesiae commendationem 119.0046A| adjungitur: Una cum famulo tuo papa nostro, ipsa unitas ecclesiastici corporis fortius commendatur, quia divinae religionis cultum, ut beatus Leo scribit, quem in omnes gentes omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut hujus muneris sacramentum in beatissimo Petro apostolorum summo principaliter collocaret, atque ab ipso, quasi quodam capite, dona sua vellet in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus esset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XV, 18). Unde constat, sicut iterum 119.0046B| beatus papa Pelagius docet, ab universi orbis communione separatos esse qui, qualibet dissensione, inter sacra mysteria apostolici pontificis memoriam secundum consuetudinem non frequentant. Sequitur in mysterio:
- 48.
Et antistite nostro, et omnibus orthodoxis atque apostolicae fidei cultoribus. Sicut enim universali Ecclesiae commemoratio propter unitatem societatis et pacis conjungitur commemorationi apostolici pontificis, ita dignum et religiosum est ut singulae Ecclesiae commemorationem subjungant suorum antistitum, probantes se per illam orationem dominicae oblationis servare cum eis unitatem spiritus in vinculo pacis. Ὀρθόδοξοι autem Graece, Latine rectae gloriae dicuntur, eo quod nullo haeretico depravati, 119.0046C| rectae fidei confessione Deum glorificent. Iidem ipsi ergo sunt catholicae et apostolicae fidei cultores, catholicae, id est universalis, quam universa ubique servat Ecclesia, ejusdemque et apostolicae, quam in toto mundo apostolorum doctrina fundavit.
- 49.
Cultores autem hujus fidei non possunt dici, nisi illi qui recte credunt et veraciter diligunt. Hoc enim unusquisque colit quod maxime diligit. Unde et de quibusdam gulae et ventris amatoribus ait Apostolus: quorum Deus venter est (Phil. III, 19). Ille ergo veritatis cultor, qui jungit fidei dilectionem, ut Deum, de quo recte credit, diligendo colat, et colendo promereatur. Ipsa est fides quam commendat Apostolus dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio 119.0046D| aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur (Gal. VI, 15). Neque enim in confusione paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Judaeorum quaerenda religio est; sed apud eos solos qui Christiani, catholici vel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.
- 50.
Completa hac oratione, qua in primis universalis Ecclesia cum apostolico pontifice et omnibus orthodoxis Deo commendatur, adjungitur in conclusione more solito: Per Christum Dominum nostrum. Aliter enim nec oratio nec oblatio Ecclesiae Deo offerri 119.0047A| potest, nec illa pro quibus Deus exoratur accipere, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, qui interpellat pro nobis. Quod ergo offert Ecclesia, offert per illum; quod Deus eamdem Ecclesiam pacificare, custodire, adunare dignetur, praestat per illum: per ipsum nostra ad Deum vota ascendunt, per ipsum divina ad nos dona descendunt. Hoc namque ipse in Evangelio commendat dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quidquid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio (Joan. XII, 23). Quam petitionis formam in omni oratione sua custodit Ecclesia. Sequitur in mysterio.
- 51.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium circumadstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio. In quibus verbis cum 119.0047B| primum dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et sic deinde subjungitur: et omnium circumastantium, manifestum est quod, quasi quidam locus sit, ubi, aliquibus specialiter nominatis, etiam caeterorum qui assistunt in Ecclesia commemoratio adjungatur. In quo itaque loco aut liberum est sacerdoti, quos desideraverit particulariter nominare, et nominatim Deo commendare: aut certe illud ab antiquis observatum est, ut ibi offerentium nomina recitarentur, quod videtur beatus papa Innocentius in quadam epistola significare, ubi ait: « Superfluum est, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum nihil sit. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ne tunc eorum nomina, quorum sunt 119.0047C| edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus, ut ipsi mysteriis viam futuris precibus aperiamus. » Fit ergo haec oratio ad Deum Patrem, ut memor esse dignetur famulorum famularumque suarum, utriusque videlicet sexus sibi servientium, non solum eorum qui nominantur, sed et omnium circumastantium, ac de omnibus et pro omnibus simul dicitur, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, id est, quam recte credant, quam devote te diligant, tu solus vides in conscientiis singulorum. Tu es enim scrutans corda et renes, et tibi veraciter dictum est: Tu enim solus nosti corda filiorum hominum, qui in tuis cultoribus magis oblationem fidei et devotionis requiris; fidei, cum per legislatorem tuum dicis: Audi, Israel, Dominus 119.0047D| Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4); devotionis, cum statim adjungit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (Ibid., 5). Et hanc [cum] fidem et devotionem Deo offerre, hoc est vere sacrificium salutare, est attendere mandatis. Sequitur in mysterio:
- 52.
Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. In quibus verbis considerandum est, quod tota Ecclesia offerat Deo illud sacrificium laudis; et quia de omni multitudine circumstantium fidelium dicitur: Qui tibi offerunt. Quod enim adimpletur proprie ministerio sacerdotum, hoc generaliter agitur fide et devotione 119.0048A| cunctorum. Omni enim Ecclesiae dicitur per beatum Petrum apostolum: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9), offerre spiritales hostias et acceptabiles Deo per Jesum Christum. Omnem ergo Ecclesiam sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit, quia nimirum omnes fideles summi sacerdotis membra existunt, cuncti oleo laetitiae signantur, illius corpori uniti, qui rex summus et sacerdos est verus. Regnum suis tribuit ut rex, et ut pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans, quanquam et in eadem lege Veteris Testamenti hujus spiritualis sacerdotii, quo tota Ecclesia consecratur, evidenter mysterium commendatur, cum ille agnus in pascha mactandus, quod vobis immolatus est Christus, non 119.0048B| a solis sacerdotibus, sed ab universo generaliter populo jubetur immolari, dicente Domino: Immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel ad vesperam (Exod. XII, 6). Hunc namque agnum in paschali solemnitate immolatum eadem lex et victimam et hostiam et sacrificium esse commendat, praecipiente Domino, et dicente: Non immolabit super fermento sanguinem hostiae meae, neque residebit mane de victima solemnitatis phase (Exod. XXXIV, 25). Et iterum: Nemo, inquit, qui fuerit immundus super anima sua, in via procul in gente vestra, faciat phase Domino mense secundo (Num. IX, 10). Et post pauca: Si quis autem mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore 119.0048C| suo (Ibid., 13). Offerunt ergo sacerdotes Ecclesiae, offert per ipsos et in ipsis tota Ecclesia Deo sacrificium laudis, quod a cultoribus suis sibi offerri ipse praecepit, dicens: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 14).
- 53.
(AUGUSTINUS.) Non quod a nobis tanquam indigens expetat laudem; sed ut in ea nobis consulat ad salutem, sicut et in eodem psalmo iterum dicit: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic via est, ubi ostendam salutare meum (Ibid., 33). Quid est enim salutare Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi? Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Dominus sacrificium laudis ab ejus cultoribus 119.0048D| immolatur, ut qui gloriatur in Domino glorietur. Hoc ergo sacrificium laudis, id est oblationem Dominicae passionis, in qua nulla nostra merita agnoscimus, sed solam Dei gratiam collaudamus; quia in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quia unigenitum Filium suum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Hanc offert devotio fidelium pro se suisque omnibus, id est ad se vel genere vel familiaritate, vel qualibet alia conditione, sub ejusdem fidei professione pertinentibus, tam viventibus videlicet quam mortuis. Et hoc qua spe fideles 119.0049A| faciant subjungitur, quae non pro aliquo temporali lucro, sed solummodo pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, pro spe videlicet aeternae salutis. Spe enim salvi facti sumus. Nec solum pro salute aeterna, sed etiam pro temporali incolumitate, id est corporali sanitate. Incolumitas enim sanitatis integritas. Utraque enim salus, animae scilicet et corporis, ab illo est, de quo in psalmo canitur: Domini est salus. Tibi, inquit, reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero, juxta quod in psalmo dicitur: Et redde Altissimo vota tua, vota videlicet fidei et piae devotionis, per quam nosmetipsos Deo vovimus et reddimus. Quisquis enim bene cogitat quod Deo voverat et quae vota persolvat, hac exigitur, hac debetur, ut seipsum voveat et reddat. 119.0049B| Sed sicut videndum est quid offerat, ita etiam considerandum est ubi offerat; quia veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est, unde multum consequenter adjungitur in mysterio.
- 54.
Communicantes et memoriam venerantes, in primis, etc., usque et omnium sanctorum tuorum. (AUG.) Quos dicit communicantes et memoriam venerantes beatae Genitricis Dei, et apostolorum et martyrum, et omnium sanctorum, nisi et seipsum sacerdos qui offert, et omnes circumstantes, qui simul offerunt unum sacrificium laudis? Quod ut Deo possit esse acceptum et beneplacitum, non alibi hoc offerunt et sacerdotes et Ecclesia cum sacerdotibus, nisi in communione et societate sanctorum, in quibus voluit idem omnipotens Deus Ecclesiae 119.0049C| suae constare fundamentum, sicut Apostolus dicit: Estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II, 19). In eorum ergo communione et memoriae veneratione tanquam in templo vero Dei, offert devotio fidelium Deo vota et munera sua, et ideo fiunt communicantes eorum memoriae tanquam filii patrum et sectatores praecedentium. Quid est enim communicantes, nisi communionem et societatem tenentes? Et quid est eorum memoriam venerari, nisi cum pietate et humilitate eorum vestigia sequi? Ad hanc societatem nos beatus Joannes apostolus invitans ait: Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. Et quasi interrogaremus quid nobis prodesset illa annuntiatio, ait: Ut et vos societatem 119.0049D| habeatis nobiscum. Et ne quis contemnendum putaret hanc societatem tanquam hominum, continuo adjunxit: Et societas vestra sit cum Patre et Filio ejus Jesu Christo, manifeste ostendens, quia quicumque societatem cum Deo habere desiderant, primo Ecclesiae societati debent adunari, illamque fidem addiscere, et ejus sacramentis imbui, quam apostoli ab ipsa praesente in carne Veritate perceperunt. Pro ipsa enim et sancti martyres passi sunt, et ipsa catholica fundatur Ecclesia, cui beatae et gloriosae Virginis partus exstitit salutis exordium.
- 55.
(AUG., serm. 186). Quae vere semper creditur virgo, quia vel si Domino nascente corrumperetur 119.0050A| ejus integritas, non jam ille de Virgine nasceretur, cum que falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia, cui pro humani generis salute vero homini facto singulari munere datum est ut, statim ex quo in utero Virginis concipi et homo fieri inciperet, verus esset et Deus: unde et eadem gloriosa semper virgo Maria vera Dei genitrix credenda est et confitenda. Ipsa ergo in hac venerabili communione sanctorum prima ponitur, per quam et illi et nos meruimus auctorem vitae suscipere, et ei conjungitur communicatio beatorum apostolorum et martyrum, non solum qui hic nominatim exprimuntur, sed et omnium quorum nec numerum nec nomina scire possumus. Et tamen, si istis paucis nominatis pie adhaeremus, etiam illis quos nosse 119.0050B| non possumus, in horum communione copulati sumus. Sequitur in mysterio:
- 56.
Quorum meritis precibusque concedas. Propter merita namque et intercessiones sublimium justorum, quos intercessores et patronos quaerimus, nostrae infirmitati Dominus miseretur et propitiatur, ut in omnibus, sive adversis, sive prosperis, ne vel in istis deficiamus, vel in illis decipiamur, protectionis ejus muniamur auxilio.
- 57.
(VIGILIUS.) Denique defesso ab hostibus Ezechiae et auxilium ejus invocanti ait: Civitatem hanc salvabo, et protegam eam propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XXXI, 6); et Moyses ita deprecans Deum placare curabat: Quiescat, inquiens, ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 119.0050C| Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Exod. XXXII, 13). Nec dubitandum est fidelium petitiones a spiritibus justorum sciri, quia qui intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent. Postulat ergo Ecclesia suffragia sanctorum martyrum, nec tamen erigit altaria inquibus sacrificet martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro. (AUG., de Civ. Dei, l. XXII, c. 10.) Ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote qui sacrificat invocantur. Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoriis sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, 119.0050D| non illorum. Ipsum vero sacrificium est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Sequitur in mysterio:
- 58.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, etc., usque Per Christum Dominum nostrum. Et in his verbis unitas Ecclesiae offerentis ostenditur, quando in illa sacrosancta oblatione communis servitus exhibetur Deo tam a sacerdotibus quam a cuncta familia domus Dei. (Ibid., l b. X, cap. 19.) Haec autem est servitus quae nulli alii debetur, nec sanctis angelis, nec sanctis animabus, nisi uni Deo vivo et vero, de quo nobis praecipitur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Etsi enim ab homine sit vel offertur, tamen sacrificium res divina 119.0051A| est, unde et alibi divina lege praecipitur: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Unde merito illi in coelestibus sedibus constituti immortales et beati, quia nos mortales et miseros, ut immortales beatique simus misericorditer diligunt; nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cujus et ipsi nobiscum sacrificium esse petiverunt. Cum ipsis enim sumus una civitas, cujus pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. Oratur itaque Deus ut hanc oblationem, quam illi soli dehita servitute defert Ecclesia placatus accipiat. Haec est vera oblatio, in qua Filius offertur, Pater reconciliatur, et vitali oblatione placatus dies nostros in sua pace disponat, ut, etsi in mundo pressuram habemus, in illo pacem habeamus. Finito autem hujus mortalitatis cursu, ab aeterna damnatione 119.0051B| ereptos, in electorum suorum grege nos annumerare dignetur. (GREG.) Quia ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab Omnipotente disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Sequitur in mysterio.
- 59.
Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, etc. Oratur Omnipotens, ut oblationem suis sacris altaribus impositam et tantis precibus commendatam, ipse per virtutem descendentis ita legitimam et perfectam eucharistiam efficiat, ut in omnibus sit ascripta, id est in numerum placitorum sibi numeretur recepta; sit etiam rata, id est immobili firmitate perpetua. Hoc namque dicitur ratum, quod est 119.0051C| immobili ratione firmum et inconvulsum. Sit quoque ejusdem Spiritus sancti operante virtute, rationabilis et per haec omnia singulariter Deo grata et acceptabilis, ut, quamvis de simplicibus terrae frugibus sumpta, divinae benedictionis ineffabili potentia efficiatur corpus et sanguis unigeniti Filii Dei, sicut ipse testatur: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan., VI, 56), ut per hunc cibum et potum impleatur in mentibus sumentium quod ipse promittit dicens: Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me (Ibid., LVIII). Haec est ergo vera et aeterna hostia, quia vera et aeterna est virtus, vera et aeterna per eam perficitur salus. Est enim novi et aeterni Testamenti. Haec est rationalis hostia, plena videlicet 119.0051D| rationis, plena mysterii, quae tunc tractabili tractatione in veteribus sacrificiis fiebat, sed nunc spiritali ratione celebratur, et fidei puritate exhibetur, juxta Apostolum fidelem praecipientem rationabile obsequium nostrum. Ut enim hoc Apostolus diceret, utique de spiritali sacrificio loquebatur. Unde et alibi ait: Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari (Hebr. IX, 23); ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. Ut enim corda fidelium fierent coelestia, et, sicut portaverant imaginem terreni, portarent et imaginem ejus qui de coelis est, et qualis coelestis tales fierent et coelestes, non brutorum animalium cruore, sed rationabili sanguinis Christi cruore mundari debuerunt; qui, ut idem 119.0052A| testatur Apostolus, per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. Hoc namque nobis in sacramento corporis et sanguinis Filii Dei quotidie instauratur. (AUG., lib. XX contra Faust, c. 13.) Hoc corpus et hic sanguis non in spicis et in sarmentis colligitur, sed certa consecratione mysticus fit. Novus non nascitur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur. Quod autem non ita sit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, quo divinum altare Christus implevit. Invitavit ergo Dominus servos, et praeparavit eis cibum seipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me (Joan. VI, 58). Quando 119.0052B| Christus manducatur, vita manducatur, non occiditur ut manducetur, sed mortuos vivificat, quando manducatur. Reficit, sed non deficit; manducatur Christus, vivit manducatus, quia resurrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus; et quidem in sacramento sic fit, per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde suo. Sequitur in mysterio.
- 60.
Qui, pridie quam pateretur, accepit panem, etc., usque ad haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Unde universalis Ecclesia, ut jugem memoriam Domini et Redemptoris celebret, ipse Dominus tradidit apostolis, et apostoli generaliter omni Ecclesiae. In his verbis, sine quibus nulla lingua, 119.0052C| nulla regio, nulla civitas, id est nulla pars Ecclesiae catholicae conficere potest, id est consecrare sacramentum corporis et sanguinis Domini, ipse Dominus tradidit apostolis, unde universalis Ecclesia jugem memoriam sui Redemptoris celebret, et apostoli generaliter omni Ecclesiae. Christi ergo virtute et verbis semper consecratur et consecrabitur. Illius sermo est qui coelestia sacramenta sanctificat. Ille in suis sacerdotibus quotidie loquitur. Illi funguntur officio, ille majestate divinae potestatis operatur. Ipse est enim ille verus Melchisedech, qui haec sancta sacrificia, quae ille tunc in mysterio praefiguravit, per oblationem sui corporis suique sanguinis adimplevit. Ipse ex Spiritus paracliti virtute et coelesti benedictione sanctum corpus et sanguinem suum esse perficit. 119.0052D| Quod autem de pane ait: Accipite et manducate ex hoc omnes; similiter et de calice: Accipite et bibite ex eo omnes, commendatio est unitatis et pacis, ut per hoc mysterium Christo participantes, unum omnes simus in illo, sicut Apostolus affirmat, dicens: Non est Judaeus neque Graecus; non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 28). Hanc nempe unitatem in communicatione hujus sacramenti alibi commendat dicens: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est; et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est (I Cor. X, 16)? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus. 119.0053A| Tanta enim Ecclesiae est in Christo unitas, ut quomodo una fides et unum baptisma et unum altare, de quo ait Isaias: Erit altare Domini in medio terrae Aegypti (Isa. XIX, 19); ita unus ubique sit panis corporis Christi, et unus calix sanguinis ejus. Unde et Ecclesia ex traditione his verbis consecrans mysterium sacri corporis et sanguinis Domini, designanter dicit Dominum dixisse apostolis: Accipite et manducate ex hoc omnes; hoc est enim corpus meum. Simili modo posteaquam coenatum est, accipiens et hunc calicem praeclarum. Attendat fidelis quisque, quid est quod dicat hunc, videlicet quod calix, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse quem Dominus apostolis tradidit. Sicut ergo de sanguine, sic quoque de corpore sentiendum 119.0053B| et tenendum est. Quod autem praeclarum calicem dicit, manifeste de psalmo sumptus est: Et calix tuus inebrians quam praelarus est (Psal. XXII, 5)! Et vere praeclarus, quo sanguis offertur immaculatus, nulla peccati macula tectus. Hoc poculo fidelium inebriatur affectus, ut laetitiam induat de remissione peccati. Hac ebrietate animus non confunditur, sed consecratur.
- 61.
Item, quod in his verbis dicitur: Novi et aeterni Testamenti, manifestum est, quia in Evangelio non legitur, nisi tantummodo, Calix sanguinis mei Novi Testamenti, sed quod hic additur aeterni et in propheticis et in apostolicis litteris continetur. Nam in Isaia legimus, promittente Deo fidelibus: Et feriam vobiscum pactum, id est testamentum sempiternum. 119.0053C| Et in Ezechiele, ubi promittit Ecclesiae: Et suscitabo tibi pactum sempiternum (Ezech. XVI, 80). Et Apostolus dicit: Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos (Hebr. X, 14). Et iterum: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem, Agnum ovium in sanguine Testamenti aeterni Dominum nostrum Jesum Christum (Hebr. XIII, 20). (AUG.) Ideo ergo sanguis Christi novum est testamentum, quia nova dilectio, qua usque ad mortem in novissimis saeculorum temporibus nos dilexit. Dilectio ista nos innovet, ut simus homines novi, haeredes Testamenti Novi, sicut et apostolus docet, dicens: Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum 119.0053D| Deo viventi? Et ideo Novi Testamenti mediator (Hebr. IX, 14). Per hunc ergo sanguinem Novi Testamenti qui est effusus in remissionem peccatorum, emundavit, id est innovavit conscientiam fidelium, et fiunt iidem fideles juxta eumdem Apostolum haeredes secundum spem vitae aeternae, et repromissionem accipiunt qui vocantur aeternae haereditatis. Et ideo sanguis ille Novi et aeterni est Testamenti, quia quos a vetustate innovat ad aeternam haereditatem perducit. Hinc Zacharias propheta, velut ad ipsum Dominum loquens, ait: Tu quoque in sanguine Testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo nunc erat aqua (Zach. IX, 10): quia videlicet per hujus sanguinis effusionem et antiqui justi spe futurae redemptionis 119.0054A| devincti ab inferni claustris educti sunt, et per eumdem etiam omnes credentes a peccatorum vinculis et de lacu miseriae et de luto faecis eripiuntur.
- 62.
Item, quod hic dicitur mysterium fidei, et in illis verbis Domini quibus mysterium corporis et sanguinis sui tradidit, non legitur, videtur de alio loco Evangelii sumptum esse, ubi, secundum Joannem, de hoc eodem sacramento quibusdam discipulis non credentibus loquens ait: Verba quae ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt, sed sunt quidam ex vobis qui non credunt (Joan. VI, 64, 65). Ostendit enim se magnum dixisse mysterium, cum ait: Verba quae ego locutus sum, Spiritus et vita sunt. Cum autem adjungit: Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt, ostendit illud mysterium non esse 119.0054B| nisi fidei et fidelium, qui illa verba fideliter audiunt; et ideo eis spiritus et vita sunt: quia eos spiritaliter intellecta vivificant (AUG., lib. I de peccat. Meritis et Remis., c. 24). Aut certe haec verba de Apostolo sumpta sunt, ubi ait: Habentes mysterium fidei in conscientia pura (I Tim. III, 9), quia sicut sacramentum sanctae Trinitatis, ita et sacramentum Dominicae passionis et mortis, quod illa oblatione frequentatur aequaliter necessarium ad salutem, aequaliter in conscientia pura est sumendum ac retinendum. Quod etiam in baptismate celebratur, docente eodem Apostolo ac dicente: Quicunque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Totum ergo quod in hac oblatione Dominici corporis et sanguinis agitur, mysterium est: aliud enim videtur, 119.0054C| aliud intelligitur: quod videtur speciem habet corporalem, quod intelligitur fructum habet spiritualem. Sciendum vero quod eumdem calicem Domini sanguinis juxta observantiam Ecclesiae catholicae ab apostolis traditam, nisi mistum aqua offerri non licet, quia vinum fuit redemptionis nostrae mysterium, cum ait: Non bibam a modo de hoc genimine vitis (Marc. XIV, 25), et de latere ejus quod lancea transfixum est, aquaque cum sanguine egressa vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit. Haec sunt enim sacramenta Ecclesiae, sine quibus ad vitam quae vere vita est non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum: haec et lavacrum praestat et potum.
- 63.
Hoc totum Dominicae oblationis mysterium 119.0054D| quanta pietate et amore agendum est et accipiendum sit, commendat nobis ipse Dominus dicendo: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis (Luc. XXII, 19). Quod exponens Apostolus ait: Quoties enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat (I Cor. XI, 26). Illius ergo panis et calicis oblatio mortis Christi est commemoratio, et annuntiatio, quae non tam verbis quam mysteriis ipsis agitur, per quae nostris mentibus mors illa pretiosa, altius et fortius commendatur. Quid est enim mortis Christi commemoratio, nisi charitatis ejus commendatio, quam nobis beatus evangelista Joannes commendans, ait: Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat a hoc 119.0055A| mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit (Joan. XIII, 1), id est usque ad mortem eum illa dilectio perduxit, quia tantum dilexit eos ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est, dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Propterea et iturus ad passionem, et per resurrectionis et ascensionis gloriam discessurus e mundo, hoc sacramentum ultimum discipulis tradidit, ut memoriam tantae charitatis, per quam solam salvamur, arctius eorum mentibus infigeret; quatenus semper memores simus, et quales et quantum ab eo dilecti simus; quales, ne de nobis gloriemur; quantum, ut de illo speremus; quod utrumque diligenter Apostolus imponit et inculcat, 119.0055B| dicens: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6)? Et post paululum: Commendat autem, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. VIII, 9, 10). Hoc ergo agendum, hoc frequentandum commendavit, quo usque ipse veniat in fine saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quandiu bibitur quod de latere Christi emanavit, sed jam ipsa perfectione salutis aeternae, 119.0055C| cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis mysteriis corporalibus egeamus. (GREG.) Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis mortem Unigeniti per mysterium reparat. Qui, licet surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; tamen, in se ipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salute partitur. Ejus sanguis non jam in manus infidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Sequitur in mysterio: 119.0055D|
- 64.
Unde et memores nos servi tui, etc., usque ad calicem salutis perpetuae. Quia Dominus et Salvator noster mysterium suae mortis, quam pro nostra omniumque salute suscepit, tanta pietate memoriae fidelium commendavit, ut per oblationem et participationem corporis et sanguinis eamdem vivificavit mortem suam. Et quia in participatione corporis et sanguinis sui vivificam suam mortem nos annuntiare voluit Dominus et Salvator noster donec ipse veniat, dignum et salubre est ut, haec veneranda mysteria frequentando, memores sint sacerdotes et populus, universa videlicet Ecclesia, beatae passionis ejus. Et vere beatae, quia sine peccato suscepta, totius mundi peccata delevit, et quia non solum, ut Apostolus ait: 119.0056A| Mortuus est propter delicta nostra, sed etiam resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), memores simus resurrectionis quoque ejus ab inferis; et, quoniam resurgens a mortuis et assumptus in coelum, sedet a dextris Dei, simus memores etiam gloriosae ascensionis ejus. Haec est enim tota salus nostra et vita, si incessanter memores simus. Memores igitur Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis, tam sacerdotes quam plebs fidelis offerunt praeclarae, id est praecellenti et gloriosae majestati Dei, non de suo, sed de ejus donis ac datis, juxta quod scriptum est: Et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi in mysterio Dominici corporis et sanguinis vere hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Quae trina repetitio tanti 119.0056B| mysterii est laudatio. Haec namque hostia, quam hostiam puram, sanctam, immaculatam dicimus, id est panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae, sumentibus vita aeterna est, dicente Domino: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum (Joan. VI, 59). Quam vero hostiam puram, sanctam et immaculatam offert Ecclesia, nisi quam a Domino accepit? id est panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. In hoc enim pane sumentibus vita aeterna est, sicut ipse Dominus panis vivus et panis vitae de se ipso ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Et iterum: Panis enim Dei est qui descendit de coelo et dat vitam mundo (Ibid., 33). Et alio loco dicit: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum (Ibid., 59). Et quod iste sit panis corporis 119.0056C| ipse exponit dicendo: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Ibid., 52). Ergo et calix sanguinis ejus, calix est salutis aeternae, quia sanguis ille pro multis effusus est in remissionem peccatorum, ut salvum faceret populum suum a peccatis eorum. De hoc canitur in psalmo: Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Est enim calix iste salutaris accipienti, et in sacramenti perceptione, in passionis imitatione, sicut a sanctis martyribus acceptus est. Hunc panem significavit manna, hunc panem tribuit altare Dei. Noverunt fideles Christi corpus, si in Christi corpore homo fuerit, accipiet de Christi spiritu. Sicut autem corpus nostrum sine spiritu non potest vivere, sic non habebit spiritum vitae, nisi qui in Christi 119.0056D| corpore fuerit inventus. Qui vult vivere, accedat, credat, vivat Deo de Deo; incorporetur, ut vivificetur. Hoc est enim manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere, sicut ipse dicit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57). Sequitur in mysterio.
- 65.
Supra quae propitio ac sereno vultu, etc., usque immaculatam hostiam. Oratur Deus ut super haec munera vitae et salutis, quae praeclarae majestati ejus offeruntur, propitio, id est placabili et sereno vultu respicere dignetur, non quia vultus ejus aliquando serenatur, ut ipse sit Pater luminum, ut beatus Jacobus dicit: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis 119.0057A| obumbratio (Jac. I, 17). Et beatus Joannes testatur: Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Sed qui semper in lumine est, tunc super nos serenat, ac illuminat vultum suum quando declarat super nos misericordiam, sicut in psalmo orantes dicimus: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri (Psal. LXVI, 2). Sicut e contrario de quibusdam, qui ejus misericordia indigni sunt, ipse dicit: Abscondam faciem meam ab eis (Deut. XXXI, 17). Et iterum quibus se placabilem praebet, promittit dicens: Et non avertam faciem meam a vobis (Jerem. III, 12). Unde et beatus Daniel istis ipsis verbis exorat, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum, et propitius intende populum istum, super 119.0057B| quem invocatum est nomen tuum (Dan. IX, 17). Neque enim Deus humana forma faciem aut vultum habere putandus est: quia, ut Dominus in Evangelio ait: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). Sed facies et vultus Dei praesentia ejus est. Quid est enim facies Dei super nos illuminata, nisi praesentia declarata, cum misericordiam et bonitatem ipsius praesentem nobis adesse sentimus? Sic et respicere Dei visitatio pietatis ejus est, sicut in psalmo orantes dicimus: Deus virtutum, converte nos, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam (Psal. LXXIX, 15). Oratur itaque omnipotens Deus, ut, placabilis ac propitius factus, sereno vultu, id est declarata bonitatis et pietatis suae praesentia, respiciat dignanter 119.0057C| Ecclesiae suae munera, et accepta et beneplacita habeat, sicut munera pueri sui justi Abel, cujus fides et justitia et oblationis acceptio et in lege veteri commendatur, ubi scriptum est: Et respexit Deus ad Abel et ad munera ejus (Gen. IV, 4); et in Evangelio: A sanguine Abel justi (Matth. XXII, 35); et in Apostolo, ubi scribit: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus (Hebr. XI, 4), qui non aetate, sed simplicitate et puritate, puer Dei appellatur. Sicut etiam de David, qui mortuus est senex, in Evangelio dicitur: In domo David pueri sui (Luc. I, 69). Et, sicut sacrificium, inquit, patriarchae nostri Abrahae. Utique quod sacrificium in oblationem unigeniti filii Isaac offerens cum Deo holocaustum, quod ita acceptum fuit 119.0057D| ut mereretur audire: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti unigenito tuo propter me, benedicam tibi (Gen. XXII, 12), etc. Qui quidem patriarcha non tantum est Israeliticae plebis secundum carnem, sed etiam nostrae secundum fidem. Adjungitur adhuc: Et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, de quo manifeste scriptum dicit: Et Melchisedech rex Salem protulit panes et vinum. Erat enim sacerdos Dei altissimi, et benedixit Abraham (Gen. XIV, 18), cujus sacerdotium et sacrificium tantum magnificatur, ut dicat de eo Apostolus: Primum quidem Melchisedech, qui interpretatur rex justitiae, deinde rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, 119.0058A| neque initium dierum neque finem habens, assimilatus per omnia Filio Dei, qui manet sacerdos in aeternum (Hebr. VI, 3). Quod vero post haec omnia subjungitur sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, ad superiora referendum esse videtur, ubi dictum est: Super quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, ut ad complendam petitionem subjunctum sit. Hoc autem totum exoratur omnipotens Deus, ut sacrificium Ecclesiae ita acceptum habeat, ut sacrificium justi Abel, et patriarchae Abrahae, et summi sacerdotis Melchisedech; quia et in illis antiquis sacrificiis imago erat hujus veri sacrificii, et hoc ipsum uni Deo auctori utriusque Testamenti et utriusque sacrificii ordinatissima temporum dispositione tunc placebat in praefiguratione venturae veritatis, quod 119.0058B| et nunc placet in adimpletione ejusdem veritatis. Nam et in sacrificio Abel, quod de primogenitis ovium et adipibus earum oblatum, sacrificio Cain quod ex terrae fructibus offerebatur, praelatum est, Novi Testamenti fides praefigurabatur, qua innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti terreni operibus anteponitur, et in immolatione unici et dilecti filii Abrahae immolatio ejus praefigurabatur, de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). Unde ait Apostolus: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Et sacrificium Melchisedech tam vera erat significatio sacrificii Christi, ut inde praedictum sit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 119.0058C| (Psal. CIX, 4). Sequitur in mysterio:
- 66.
Supplices te rogamus, omnipotens Deus, etc. Haec verba mysterii tam profunda, tam mira et stupenda quis comprehendere sufficiat? quis inde digne aliquid loquatur? magis veneranda sunt et pavenda quam discutienda. Beatus tamen Gregorius, idoneus tanti mysterii interpres, in quodam loco aliquid de iis tanquam de re ineffabili pene ineffabiliter loquitur (GREG., l. IV Dialog., 60). Quis enim fidelium, inquit, habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choris adesse, summis ima sociari, terram coelestibus jungi, unum quid ex visibilibus atque invisibilibus fieri? Idem etiam doctor quomodo accipiendum sit sublime altare 119.0058D| Dei in conspectu divinae majestatis ejus quodam loco subtiliter ostendit, exponens illum versiculum psalmi: Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Dies, inquit, solemnis est Domino conjunctio cordis nostri; sed tunc in confrequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymas pio amore ejus assidue mens movetur, cui velut si diceremus: Quandiu ista acturi sumus? quandiu tribulatione afficimur? Illico terminum quousque fieri debeat subjunxit, dicens: usque ad cornu altaris; cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostra lamentatione faciamus. 119.0059A| Beatus quoque Augustinus de eodem sublimi altare dicit, exponens versiculum psalmi: Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. XXV, 6), sic breviter designat: Munda, inquit, faciam inter innocentes opera mea, quibus amplexabor sublimia tua. Item alio loco (In psal. XLII, n. 5), exponens illum versiculum: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam, de eadem re sic dicit: Est enim quoddam altare invisibile, ad quod non accedit injustus, ille solus accedit qui ad istud securus accedit. Illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam; quale ibi sacrificium est, ipse qui intrat assumetur in holocaustum. Et repetit aliis verbis quid hoc altare sit, ad Dominum inquiens: Ad Deum qui laetificat juventutem 119.0059B| meam. Item alibi idem doctor exponens eumdem versiculum, quem et beatus Gregorius: Sic enim est, inquit, in domo illa sempiterna sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum, pacata mens ipsa justorum. Non ergo sufficiat in terra dies ille solemnis quo Agnus occisus est, sed constituite illum in condensis sempiternum, alta et secreta rimantes, quo usque perveniaris, exaltatis a Deo mentibus vestris, usque ad ejus divinitatem. Et quid ibi aliud, nisi laudes cantabimus? quid ibi aliud dicemus, nisi Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te? (Ps. CXVII, 28.) Non strepitu verborum istud dicemus, sed dilectio inhaerens illi, per se ipsam clamat istam vocem: Dilectio ipsa vox est. Haec de sublimi altare Dei in conspectu 119.0059C| divinae majestatis ejus necessario in hoc loco ex sanctorum Patrum verbis posita sunt, ut quis carnaliter cogitans, aestimet in coelis esse altare corporeum, ex coelesti sive supercoelesti corpore factum; sed potius, juxta sensum spiritalium Patrum, intelligamus sublime altare Dei, rationabile et intelligibile esse in electa et rationali creatura, angelica videlicet et humana, quae in sanctis angelis, ex quo condita est, in sui contemplatione Conditoris sublimata, et sibi nimium per spiritum pacis unita, verum et sublime altare Dei existit, ex quo accipit Deus sempiternum sacrificium laudis et hostiam jubilationis, ad cujus altaris unitatem adjungitur nunc per fidem, et in futuro per divinae contemplationis speciem omnis multitudo hominum electorum. Sed quandiu in ista 119.0059D| mortalitate vivunt, antequam reipsa ingrediantur ad illud altare Dei, antequam perveniant usque ad cornu altaris, ut orationibus et supplicationibus suis, tanquam in inferioribus adhuc positi, a supernis virtutibus juventur, ut earum interventione exaudiantur, et quasi de sublimitate altaris suscipiantur; sicut legimus, et Danieli oranti et deprecanti Gabrielem angelum apparuisse, eique dixisse: Ab initio precum tuarum egressus est sermo, et ego veni propter sermones tuos, et nemo est adjutor meus in omnibus nis, nisi Michael archangelus princeps vester (Dan. IX, 23). Et in Zacharia propheta legimus pro consolatione et liberatione populi Dei angelum deprecantem et dicentem: Domine exercituum, usquequo tu non 119.0060A| misereberis Jerusalem et urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est (Zach. II, 12). Et respondit Dominus angelo verba bona, verba consolatoria. Similiter et ad Tobiam Raphael angelus dicit: Quando orabas tu cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino, et nunc misit me Dominus ut curarem te, etc. (Tob. XII, 12). Fit ergo et in ista oratione et oblatione sacra consecrationis aliquid incomprehensibile et ineffabile, et multo his omnibus mirabilius, ut per angelica ministeria et supplicationes tanquam de sublimi altari divinae majestatis conspectibus offerantur in illa immolationis hora, cum astantibus sibi ministris coelestibus Christus, ut proposita consecret, adesse credendus est; de qua re commodum videtur beati 119.0060B| Ambrosii verba ponere de Expositione Evangelii secundum Lucam (lib. I, n. 28): Non enim dubites, inquit, assistere angelum, quando Christus assistit, Christus immolatur. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus; unde non immerito etiam Zachariae deprecanti apparuit angelus a dextris altaris incensi, quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. Sic ergo cogitanda sunt, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatione conemur attingere.
- 67.
Similiter quoque et illud quod sequitur: Ut omnes, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Ista 119.0060C| enim munera, ista sunt dona super omnem gloriam constituta, quibus fideles suos omnipotens Deus reficiens, glorioso Filii sui corpore vivificat, sanctificat, aeternitati praeparat, per haec corda fidelium omni benedictione replet coelesti et gratia, tribuens corporibus castimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem. Per haec tuetur suos misericordia, confirmat spe, munit charitate, ut, tanta Domini participatione, intra se Deum suscipientes, templum ejus effici mereantur. Quid sit ergo per participationem corporis et sanguinis Filii Dei omni benedictione coelesti et gratia repleri, et quantum hoc bonum debeat esuriri ac sitiri, audiamus beatum Ambrosium dulciter docentem et exhortantem: « Christus Ecclesiae cibus, Christus est potus. Caro Dei cibus, et 119.0060D| Dei sanguis est potus. Christus nobis quotidie ministratur. Cibus iste non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. Hic est panis vitae: qui ergo vitam manducat mori non potest. Accedite ad eum, et satiamini, quia panis est. Accedite ad eum, et potate, quia fons est. Accedite ad eum, et illuminamini, quia lux est. Accedite ad eum et liberamini, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Accedite ad eum, et absolvemini, quia remissio peccatorum est. Corpus Domini Jesu postulatio est divinae reconciliationis et protectionis aeternae. Accipe tibi munimentum, suscipe Dominum Jesum tuae mentis hospitio: ubi corpus ejus, ibi Jesus est. Cum hospitium tuum adversarius viderit occupatum, coelestis fulgore 119.0061A| prudentiae intelliget locum testamentis suis interclusum esse per Christum. Qui sit iste quaeris? Audi ipsum dicentem: Ego sum panis vitae, qui venit ad me non esuriet; et qui credit in me non sitiet unquam (Joan. VI, 35). » Sequitur in mysterio.
- 68.
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, etc., usque lucis et pacis indulgeas deprecamur. Orat pia mater Ecclesia etiam pro defunctis suis, et eos sacrae oblationis intercessione commendat, certissime credens quia sanguis ille pretiosus, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, non solum ad salutem viventium, sed etiam ad absolutionem valeat defunctorum, sicut beatus Joannes 119.0061B| testatur dicens: Et sanguis Filii ejus Jesu Christi emundat nos ab omni peccato (II Joan. I, 7). Procedunt enim fideles de corpore exeuntes ad Dominum, sed non praeceduntur ab Ecclesia, quia praecedunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis: cum signo fidei, quia ex aqua et Spiritu sancto renati, quia Christi cruce et passione signati. Dormiunt autem tanquam vere in resurrectione suscitandi. Dormiunt ergo in somno pacis, quia ab unitate et societate Christi et Ecclesiae, nec per haereses, nec per schismata, nec per mortalia crimina separati sunt: in quibus etsi aliquando fuerunt, tamen per poenitentiam sanati, et per orationem Ecclesiae reconciliati, (AUG.) et remissionis mysterio societati, utique in pace obierunt, miserante illo, qui non vult 119.0061C| mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, alioquin nec ad altare fieret eorum memoria in commemoratione corporis Christi, nec aliquid prodesset, ad ejus baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur in hac vita; nec ad reconciliationem, si forte per pravam vel malam conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim ista fiunt, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt ejus? Quamvis ergo nondum cum suis corporibus, jam tamen animae regnant cum Christo. Unde et in Apocalypsi legitur: Beati mortui qui in Domino moriuntur, amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis, opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13); et ipse est verus sabbatismus 119.0061D| fidelium, id est requies, de qua dicit Apostolus: Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei (Hebr. IV, 9). Qui enim ingressus est in requiem ejus, requievit ab operibus suis, quemadmodum et a suis Deus. Regnat itaque cum Christo nunc Ecclesia in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Unde et alibi ait: Quoniam non posuit nos Deus ad iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut, sive vigilemus, sive dormiamus, cum illo vivamus (I Thess. V, 9). In quibus verbis vigilantes, viventes, dormientes, mortuos intelligi voluit, sicut iterum dicit: Sive 119.0062A| ergo vivamus, sive moriamur, Domini sumus (Rom. XIV, 8).
- 69.
(GREG.) Nam luce clarius constat quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur, quod et ipsa Veritas attestatur dicens: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 28), quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illic procul dubio colligentur et animae justorum. Et Paulus dissolvi desiderat et cum Christo esse. Qui ergo Christum in coelo esse non dubitat, nec Pauli animam in coelo esse negat, qui etiam dissolutione sui corporis atque inhabitatione patriae coelestis dicit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus 119.0062B| ex Deo domum non manu factam aeternam in coelis (II Cor. V, 5).
- 70.
(VIGILIUS.) Verum hoc de apostolis, martyribus, confessoribus, caeterisque viris fieri notandum est. Nam sunt quorumdam justorum animae, quae coelesti regno, licet in beata requie, quibusdam adhuc mansionibus differuntur, in quo dilationis damno ostenditur quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt. At vero nonnulli propter bona fidei opera ad electorum sortem praeordinati, sed propter mala aliqua quibus de corpore exierunt post mortem sereno, castigandi recipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa examinatione a vitiorum sorde mundantur, vel certe prius amicorum fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, 119.0062C| fletibus et hostiae salutaris oblationibus, poenis absoluti, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem. Illis ergo eorum sacrae victimae mortuis prosunt, qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est, quod tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem sperat agi per alios, agat dum vivit ipse pro se. Beatius quippe est liberum exire quam post vincula libertatem quaerere. Propter illa ergo verba quibus dicitur, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, usus fuit antiquorum, sicut etiam Romana agit Ecclesia, ut statim recitarentur ex diptychis, id est tabulis, nomina defunctorum, atque ita post lectionem nominum subjungerentur verba sequentia: Ipsis et 119.0062D| omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Ipsis videlicet quorum nomina memorantur, et caeteris omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, ubi non sentiunt ardores poenarum. Et lucis, de qua Psalmista: Ut placeam coram Deo in lumine viventium (Psal. LV, 14). Et pacis, de qua justus Simeon: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Et in qua sanctorum martyrum animae quiescunt, dicente Scriptura: Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace (Sap. III, 2, 3).
- 71.
Hanc autem piam et religiosam observantiam, quam ex apostolica sine dubio traditione susceptam 119.0063A| universa in mundo uniformiter et celebriter tenet Ecclesia, etiam Veteris Testamenti Scriptura et consuetudo a Patribus custodita diligentissime commendat. Legimus namque in Machabaeorum libris, quod vir fortissimus et pontifex Judas, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum qui in bello ceciderant, considerans quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam; ubi et hoc in laudibus fidei ejus adjungitur, quia et sancta et salubri cogitatione pro defunctis exorabat, ut a peccato solverentur. Sequitur in mysterio:
- 72.
Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, etc., usque Per Christum Dominum nostrum. Commendatio pro spiritibus defunctorum per oblationem pietatis, 119.0063B| ut in beatis electorum sedibus mereantur obtinere locum refrigerii, lucis et pacis. Consequenter oratur omnipotens Deus ut etiam caeteros fideles, qui superstites sunt et vivunt, id est sacerdotes et populum, per virtutem et gratiam ejus Deus venerabilis sacramenti auxilio ad eamdem beatitudinem perducat. Totius namque Ecclesiae vox est, id est sacerdotum et plebium cum humilitate et contritione cordis dicentium Deo: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis: quia, licet omni tempore peccatores nos esse ex corde cognoscere debeamus, tamen maxime hoc attentius agendum et confitendum est, cum in illo sacro mysterio celebratur remissionis gratia, indulgentia peccatorum, et cum humilitate et contritione cordis dicendum Deo: Nobis quoque peccatoribus 119.0063C| famulis tuis, quia, sicut scriptum est, etsi peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam, non de ullis nostris meritis, sed de multitudine miserationum tuarum sperantibus, corde in psalmo cantamus: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L, 3). Recordanda namque sunt in hoc loco, et diligenter inculcanda verba Apostoli, dicentis: Omnis namque sacerdos ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro se offerre pro peccatis (Hebr. V, 1). Ad quod beatus Gregorius in quodam loco exhortans 119.0063D| dicit: « Sed necesse est ut, cum haec agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus; quia qui passionis Dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc enim vere pro nobis Deo hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit. Oratur itaque omnipotens Deus, ut non solum defunctis, quorum supra commemoratio facta est, sed etiam nobis peccatoribus, de multitudine miserationum suarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare dignetur cum suis sanctis apostolis et martyribus et omnibus sanctis pro modulo nostro; quibus nunc sociamur per communionem fidei, cum ipsis etiam societatem vitae et beatudinis aeternae in futuro accipiamus. Intra quorum nos consortium ut 119.0064A| nos Dei pietas introducat petimus; ut nobis non nostri meriti aestimator, sed veniae sit largitor; ut, quia sanctorum societati per meritum jungi non possumus, per indulgentiam conjungamur. Si enim aestimemur, et divino judicio ponderemur, nullus ad apostolorum et martyrum societatem assurget. In fine autem hujus orationis, sicut et in caeteris praecedentibus subjungitur Per Christum Dominum nostrum, et statim conclusio totius consecrationis sequitur dicendo:
- 73.
Per quem omnia semper bona creas, etc. Per ipsum enim omnipotens Deus haec bona omnia quae sacris altaribus consecrantur non solum in exordio mundi creavit, condendo quod non erat; per eumdem unigenitum Verbum suum dixit, et factum 119.0064B| est: Germinet terra herbam virentem et afferentem semen, lignumque pomiferum faciens fructum (Gen. I, 11): in qua creatione utique et herba frumenti et lignum vini exortum est; sed etiam semper eadem bona creat propagando et reparando, ut per annos singulos et novae segetes et nova vina nascantur. De hac namque operatione regendae, propagandae et reparandae creaturae, ipse unigenitus Filius in Evangelio dicit ad Judaeos indignantes quod in sabbato curaret: Pater meus usque modo operatur, et ego operor, tanquam diceret: Non sex tantum diebus primis, ut putatis, Pater operatus est, sed usque modo operatur, non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant, propagando. (VIGIL.) Et ego, inquit, operor, subauditur 119.0064C| usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans. In quibus verbis aequalem se Deo Patri manifestissime praedicavit: quia quorum una eademque operatio, procul dubio aequalis est et majestas. Per ipsum enim, ut dictum est, Deus Pater haec omnia bona semper creat, et creata ac suis conspectibus oblata sanctificat, ut quae erant simplex creatura, fiant sacramenta; sicque sanctificando vivificet, ut sint mysteria vitae, ut sumatur in eis vita, ut vitalem substantiam accipientibus subministrent. Sanctificando autem et vivificando ineffabiliter benedicit, quia ea omni benedictione coelesti et gratia accumulat. Ita vero sanctificata, et vivificata, et benedicta praestat nobis per eumdem secum pariter sanctificantem, vivificantem et benedicentem, qui nobis de 119.0064D| corpore et sanguine suo dedit tam salubrem refectionem. (AUG.) Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt, esuriant et sitiant, vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est. Sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam, habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritaliter manducetur, spiritaliter bibatur.
- 74.
Per ipsum ergo, ut dictum est, Deus Pater haec omnia bona sanctificando et vivificando ineffabiliter benedicit, quia ea omni benedictione coelesti 119.0065A| et gratia accumulat et praeparat nobis. Per ipsum et cum ipso et in ipso est Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. Per ipsum scilicet, tanquam per verum mediatorem Dei et hominum; cum ipso, tanquam coaequali; in ipso, tanquam vere consubstantiali. Omnis vero honor et gloria est Deo Patri per Filium, et cum Filio, et in Filio in unitate Spiritus sancti, qui, ex Patre Filioque procedens, unitatem deitatis possidet cum Patre et Filio, atque ideo simul adoratur et conglorificatur. Insinuatur in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas per omnia saecula saeculorum. Haec est quod beatus Judas apostolus in fine Epistolae suae velut distincte designanter exponit, dicens: Soli Deo Salvatori 119.0065B| nostro per Dominum nostrum Jesum Christum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum (Jud. XXV). Coepit enim saeculum, id est temporalis mutabilitas a conditione creaturae: currunt saecula praesentia, mutabilium rerum cursu labentia; succedent vero saecula futura, incommutabili rerum statu aeternaliter permanentia. Verum quia haec omnia in aeterna Dei sapientia, sine ullo omnino initio vel mutabilitate fixa sunt: quia, ut in Evangelio legimus, quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3), bene intelliguntur ita dici saecula saeculorum, tanquam saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia, istorum quae cum tempore transeunt efficientia saeculorum. Aut certe simpliciter accipienda sunt 119.0065C| saecula saeculorum, vel ut consequentia praecedentium, vel ut continuata sibi commistione copulentur, quae appellantur saecula saeculorum, donec totum potens saeculum, quod ex diversorum temporum saeculis contexerunt, perveniat ad finem, et succedat futurum saeculum, quod non habet finem, ubi Deus videbitur et laudabitur sine fine. Amen autem quod ab omni Ecclesia respondetur, interpretatur verum, non ubicunque et quomodocunque, sed mystica religione. (AUG.) Hoc ergo ad tanti mysterii consecrationem, sicut et in omni legitima oratione respondent fideles, et respondendo subscribunt. Adjungit autem adhuc sacerdos et dicit: Oremus.
- 75.
Praeceptis salutaribus moniti, etc. Dignum profecto fuit ut tota haec tam sacrosancta actio Dominica 119.0065D| Oratione concluderetur, et petitiones fidelium, quas vel propter futuram, vel propter praesentem vitam nos Dominus docuit, per eamdem passionis ejus commemorationem efficacius commendarentur. Admonetur ergo tota Ecclesia, et dicitur a sacerdote Oremus, et orat Ecclesia cum sacerdote, non voce, sed corde: labia clausa sunt, sed patet conscientia: silentium est, clamat pectus, sed auribus ille audit qui miseretur. Nam et Susanna dum damnaretur ab 119.0066A| injustis judicibus, tacebat et orabat: os ejus non audiebatur ab hominibus, cor ejus clamabat ad Deum. Nunquid quia vox ejus ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa, sed quando oravit, nemo hominum scivit. Orat ergo sacerdos simul cum Ecclesia, conversus ad Dominum, et dicit: Praeceptis salutaribus moniti, etc. Hoc itaque nobis super omnia salutare est, quod nobis tantam gratiam per Unigenitum suum contulit Deus Pater, ut tantam bonitatem cogitantes et amantes, sic agamus, ut non jam filii saeculi, sed Dei simus. Praeceptis ergo salutaribus jussi, et divina institutione formati, non praesumptionis temeritate, sed obedientiae pietate praesumimus dicere Deo:
- 76.
Pater noster, qui es in coelis, etc. Orationem 119.0066B| dicimus Dominicam ad nostram proficientem salutem, qua nos unigenitus Filius per lavacrum regenerationis et spiritum adoptionis, Dei filios esse dicere monuit, dicere jussit; et non humana, sed divina institutione ipse nobis orandi formam tribuit, ut Deo audeamus dicere: Pater noster, qui es in coelis. (AUG.) Credimus vero ubique esse Deum et divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc ergo inhabitationem ubi gratia ejus dilectionis agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum et hoc verum sit; sed Pater noster, qui es in coelis, ut templum ejus potius in Oratione commemoremus, quod et nos nosse debemus. (SEVERIANUS.) Et in quantum sumus, in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. 119.0066C| Nec se Filius in hac Oratione praetermisit, sed in Patris unitate conjunxit, qui et in Patre se orari jussit. Cum enim Patrem rogas, Filii nomen imploras.
- 77.
Sanctificetur nomen tuum. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus a Deo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur qui ipse sanctificat? sed ipse dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Hoc petimus et rogamus ut, qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Admonemur etiam desiderare ut nomen ejus, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo sed hominibus prodest. 119.0066D|
- 78.
Adveniat regnum tuum. Hac petitione desiderium nostrum ad futurum regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnare mereamur; id est ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis, id est ut regnum ejus mereamur agnoscere.
- 79 Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Non ut Deus faciat quod non vult; sed ut facere possimus quod Deus vult, ut, sicut angeli sancti, ita et 119.0067A| nos faciamus ejus voluntatem. Possumus etiam per coelum et terram intelligere spiritum et carnem: quoniam spiritus e coelo, caro e terra esse cognoscitur. Sed spiritus coelestia quaerit, caro terrena concupiscit, et ideo petimus ut voluntatem Dei his duobus concordantibus faciamus. Potest et sic intelligi, ut pro infidelibus, qui sunt adhuc in terra, orare intelligantur fideles qui fidei dono coeli nuncupantur; ut circa illos voluntas Dei fiat, ad ipsum convertendo; ut terra imitetur coelum, et homo angelum, infidelis fidelem. Ac per hoc oramus et petimus, ut precem pro omnium salute faciamus.
- 80.
Panem nostrum quotidianum ad nobis hodie. Qua petitione nostra sufficientiam quotidiani victus petimus; nomine panis totum significantes, quoniam 119.0067B| panis Graece, Latine dicitur totum id sacramentum fidelium, quod in hoc quoque tempore necessarium est non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Nam panis vitae Christus est, quem dari nobis quotidie postulamus, ne, qui in Christo sumus et eucharistiam quotidie sumimus, intercedente aliquo graviori delicto, a Christi corpore separemur, ipso dicente: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi; si quis ex hoc pane ederit, vivet in aeternum (Joan. VI, 41). Sicut ergo manifestum est eos vivere qui corpus ejus vere et digne accipiunt, ita contra timendum est ne qui separantur a Christo corpore perpetua pereant morte, criminante Christo: Nisi comederitis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis 119.0067C| (Ibid., 54). Et ideo panem nostrum, id est Christum quotidie nobis dari petimus, ut qui in eo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus, sine quo vivere in aeternum non valemus.
- 81.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hic admonemur quid petamus et quid faciamus, ut accipere mereamur. Post subsidium cibi, petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat. Admonemur enim quod peccatores sumus, quia pro peccatis nostris rogare compellimur, ne quis sibi quasi innocens placeat. Instituitur et docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Addidit Deus plane legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus, secundum 119.0067D| quod ipsi debitoribus dimittimus: scientes impetrare non posse veniam, quam pro peccatis nostris petimus, nisi et ipsi circa debitores nostros paria fecerimus, dicente Evangelio: In qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Luc. VI, 38). Et alio loco: Cum statis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, remittat vobis peccata vestra (Marc. XI, 35). Excusatio denique tibi in die judicii nulla superest, cum secundum tuam sententiam judicaris, et, quod feceris aliis, hoc et ipse patieris. Similiter quod fecimus caeteris, faciet nobis, dicens in Evangelio: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra: si non remiseritis, 119.0068A| nec Deus dimittet vobis delicta vestra (Matth. VI, 14).
- 82.
Et ne nos inducas in tentationem. Petimus ne deserti ejus adjutorio, alicui pravae tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit, et idcirco postulamus ut, ejus adjutorio fulti, ita maneamus vincti, ut ab hoste maligno non subjiciamur tentati:
- 83.
Sed libera nos a malo. Hic admonemur cogitare nondum nos esse in eo bono in quo nullum patiamur malum. Quae petitio ita late patet, ut homo Christianus, in qualibet tentatione et tribulatione constitutus, in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat. Et quando dicimus: Libera nos a malo, nihil 119.0068B| remanet quod ultra adhuc debeamus postulare, quando semel protectionem Dei adversus mala petimus. Amen signaculum Dominicae Orationis, quod interpretatur vere, sive fideliter, attestatio est veritatis, quod ex Apostoli traditione etiam ad caeteras orationes consuete respondet Ecclesia, sicut Apostolus ad Corinthios scribit, dicens: Si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet Amen super tuam benedictionem, quoniam quidem nescit quid dicas? (I Cor. XIV, 16.) Ex quo ostenditur non posse ideo tam respondere verum esse quod dicitur, nisi ante intellexerit. Post Orationem Dominicam, quam ad completionem perfecti mysterii tota ad Deum fundit Ecclesia, sequitur in conclusione ejusdem Orationis sacerdos et dicit: 119.0068C|
- 84.
Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, etc. In quibus verbis mala praeterita, a quibus petimus liberari, peccata nostra transacta intelligenda sunt; quorum etsi actio jam cessavit in nobis, tamen reatus manet, nisi divina indulgentia deleatur. Unde admonet Scriptura divina, dicens: Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XX, 1). Mala vero praesentia, quia quotidie peccamus, necesse habemus dicere: Dimitte nobis debita nostra. Possunt et quotidiana peccata nostra in animo, et accidentes saepe diversis languores et afflictiones in corpore exstrinsecus irruentes, innumerae calamitates, ut fames, pestilentia, gladius, et caetera hujusmodi, quae omnia quotiescunque patimur, ejus debemus implorare 119.0068D| auxilium, qui solus sua pietate et animas curat et corpora. Et novit quando filiis suis, quos ad aeternam haereditatem praeparat, et flagellum correptionis et dulcedinem consolationis adhibeat. Futura enim mala quid aliud intelligenda, nisi quaecunque nobis accidere possunt saluti et paci contraria, sive per tentationes diaboli, sive per adversitates et miserias saeculi? Et maxime illa sunt pro quibus effugiendis praecipue orare debemus, ut liberemur a ventura damnatione aeterna, quae sine dubio malis constat esse futura. Orat ergo sacerdos, imo tota Ecclesia cum sacerdote, ut quod in fine Orationis Dominicae dictum est: Sed libera nos a malo, ita nobis per Dei misericordiam praestetur, ut liberemur ab omnibus 119.0069A| malis, id est quae nobis vel in praeterito acciderunt, vel in praesenti accidunt, vel in futuro accidere posse formidantur. Unde et Dominus, sciens fragilitatem nostram in tantis periculis constitutam, misericorditer admonet, dicens: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Et iterum: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. XXI, 35). Sequitur sacerdos et dicit:
- 85.
Et intercedente pro nobis beata et gloriosa, etc. Dominus populo Israelitico, cum detineretur in Babylonica servitute captivus, dicens inter alia per Jeremiam prophetam: Et orate pro pace civitatis ad quam transmigrare vos feci, quia in pace ipsius erit pax vobis (Jer. XXIX, 7), similiter et Apostolus populum 119.0069B| Ecclesiae exhortatur dicens: Volo igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate (I Tim. II, 1). Juxta hanc ergo formam per prophetam et Apostolum divinitus constitutam, populus fidelium in hujus saeculi peregrinatione, tanquam in Babylone captivus, et supernae patriae suspirans, orat etiam pro pace temporali, ne impediatur a pace spiritali et aeterna, ut, remotis per Dei pietatem persecutionibus, seditionibus, hostilitatibus, quietam et tranquillam vitam agat Ecclesia in omni pace. Et hoc orat generali observantia sine intermissione in omni Dominica oblatione in qua, juxta praeceptum apostolicum, 119.0069C| obsecrationes suas, et orationes, et postulationes, et gratiarum actiones offert Deo. Hoc autem, paucissimis sed eminentissimis sanctis nominatis, a Deo exorat, videlicet ut intercedente in primis Dei Genitrice, per quam humano generi salus exorta est, et beatis apostolis Petro et Paulo atque Andrea, impetrare mereatur. In qua postulatione non caeterorum sanctorum intercessio praetermittitur, sed in istorum commemoratione omnium suffragia expetuntur, quia, ut omnes sibi in Deo sociati et uniti existunt, ita omnes unum desiderant et rogant pro salute hominum, et ut in uno omnes pariter habeantur, et in uno omnes pariter negligantur. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores, magisque offensurus 119.0069D| est quisquis ita agendum putat, eos ad quos se contulerit, quam eos a quibus abstulerit. Unitate enim gaudent et in Christo unum sunt.
- 86.
Quod ergo dicit Ecclesia: Da propitius pacem in diebus nostris, manifeste juxta exemplum quod in Isaia legitur, hoc facit. Cum enim praedixisset idem propheta Ezechiae regi nostro venturae captivitatis mala, compunctus respondit: Bonum verbum Domini quod locutus est; fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Isa. XXXIX, 8), videlicet futura humiliter, Dei judicio reservans, de praesenti vero quod ad suam et populi sui salutem pertinebat, deprecans: Fiat, inquit, pax et veritas in diebus meis: pax, ne regni tranquillitas ab hostibus turbaretur; veritas 119.0070A| vero, ut in ipsa pace Dei cultus, religionis veritas, servaretur. Unde et Apostolus ubi haec orari praecepit, utrumque simul posuit: Ut quietam, inquit, et tranquillam vitam agamus in omni pietate. Nam et quies et tranquillitas pertinet ad pacem, pietas ad divini cultus religionem. Ita ergo et Ecclesia deprecatur pacem fieri in diebus nostris, quod et post nos alii, et post ipsos alii usque ad consummationem saeculi utique similiter orabunt.
- 87.
Cum autem ipsam pacem postulet, subjungit videlicet ut ope, id est auxilio et protectione misericordiae Dei adjuti, quantum ad interiorem religionis devotionem pertinet, simus semper a peccatis liberi; quantum vero ad interiorem pacem, simus etiam ab omni perturbatione securi. Nam pax in qua non divinae 119.0070B| religioni, sed mundanae cupiditati servitur, non est justorum, sed iniquorum, de qualibus Psalmista ait: Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 3). Sequitur quod et in ista et in omnibus fere orationibus ecclesiasticis in conclusione subjungi solet:
- 88.
Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium, etc. (FULG., epist. 14, ad Ferrandum, n. 36). Quod utique certa ratione, ut saepe dictum est, catholica concelebrat Ecclesia, propter illud utique sacramentum, quod mediator Dei et hominum factus est et homo Christus Jesus, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui per proprium sanguinem semel introivit in sancta, non utique manufacta, sed in ipsum coelum, ubi est in dextera Dei, 119.0070C| et interpellat pro nobis. Per ipsum ergo hostiam laudis atque orationis offerimus, qui per ejus mortem reconciliati sumus, cum inimici essemus. Christus namque in forma Dei permanens unigenitus Deus, cui cum Patre hostias offerimus, formam servi accipiens, sacerdos factus est, per quem hostiam vivam, sanctam, Deo placentem offerre possimus. Nec tamen hostia a nobis offerri potuisset, si Christus pro nobis factus hostia non fuisset. Cum vero dicimus Filium tuum, et adjicimus: Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, illam utique unitatem commemoramus, quam naturaliter habet Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ubi ostenditur quod idem ipse Christus pro nobis sacerdotali est functus officio, cui naturalis est unitas cum Patre et Spiritu 119.0070D| sancto. Cum vero in unitate Spiritus sancti dicimus unam naturam Spiritus sancti cum Patre Filioque monstramus. Unitas autem naturae, quid aliud quam Trinitatem esse unum Deum, et hoc unum ostendi et regnum? Ubi autem regni naturalis est unitas, una regnandi permanet et potestas. Vivit ergo et regnat Christus Dominus noster cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, sicut ipse in Apocalypsi loquitur, dicens: Ego sum primus et novissimus; et vivus fui, et mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum (Apoc. I, 17). Ipsi namque dicitur in Psalmo: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi. Et iterum: Regnum tuum, regnum omnium saeculorum (Psal. CXLIV, 13). De quo 119.0071A| et in Evangelio ad beatam Mariam angelus dicit: Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).
- 89.
Hac oratione expleta, commiscens sacerdos Dominicam oblationem, ut calix Domini totam plenitudinem contineat sacramenti, tanquam per ejusdem mysterii copulationem imprecatur Ecclesiae pacem, dicens: Pax Domini sit semper vobiscum, cui tantum bonum Ecclesia imprecatur, respondens: Et cum spiritu tuo. (AUG., serm. 227.) Quid est autem pax Domini, nisi pax Christi? Pax autem Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae actionis intentionisque perfectio. Propter hanc pacem in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur: propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea 119.0071B| feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit, quoniam qui adhaeret Domino unus spiritus est. Imprecata igitur pace, incipiens a sacerdote, dat sibi mutuo omnis Ecclesia osculum pacis, ut, omnibus vera pace unitis, fiat in eis locus Dei, sicut dicitur in psalmo: Et factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV. 13). Et impleatur in Ecclesia quod alibi Psalmista dicens: Deus in loco sancto suo, Deus inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 17). (VIGIL.) Et hoc utique ex traditione apostolica servat Ecclesia, cui frequenter ab ejusdem apostolis dicitur: Salutate invicem in osculo sancto (Rom. XVI, 16), id est osculo vero, osculo pacifico, osculo columbino, non ficto et subdolo, quali usus est Joab ad occidendum Amasiam, quali Judas ad tradendum 119.0071C| Salvatorem, quali utuntur hi qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Illi ergo osculo sancto salutant invicem qui non diligunt verbis nec lingua, sed opere et veritate.
- 90.
Inter haec omnia cantatur ab omnibus, et cantando oratur dicentibus: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, etc. (AUG.) Nullus enim tollit peccata, 119.0072A| nisi ille de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile. (VIGIL.) Quomodo autem apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi (I Petr. I, 18). Et in Apocalypsi Joannes apostolus: Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, V), quando sanguinem suum dedit pro nobis in cruce, vel quando quisque nostrum in mysterio sacrosanctae passionis illius baptismi aquis ablutus est, verum etiam tollit peccata mundi, lavatque nos a peccatis nostris quotidianis in sanguine suo, cum ejusdem 119.0072B| beatae passionis ad altare memoria replicatur.
- 91.
Post haec ergo sumpta eucharistia, id est bona gratia, gratia enim Dei pro omnibus gustavit mortem, et celebrata gratiarum actione, respondetur ab omnibus Amen. (AUG., serm. 272.) Haec est enim clara vox sanguinis Christi, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.
- 92.
Finitis vero omnibus, astanti et observanti populo absolutio datur, inclamante diacono: Ite, missa est. Missa ergo nihil aliud intelligitur, quam dimissio, id est absolutio, quam celebratis omnibus tunc diaconus esse pronuntiat, cum populus a solemni observatione dimittitur. Unde et missam catechumenorum canones dicunt, quando post Evangelii 119.0072C| lectionem incipiunt celebrari sacra mysteria, quibus nullum, nisi baptismi fonte regeneratum, interesse licet. Tunc enim, clamante diacono, iidem catechumeni mittebantur, id est dimittebantur foras. Missa ergo catechumenorum fiebat ante actionem sacramentorum: missa fidelium fit post confectionem et participationem. (no apparatus)