(62) I
Atque quod ad primam partem attinet – loquemur autem de Constantino prius, deinde de Silvestro –, non est committendum, ut publicam et quasi Cesaream causam non maiore, quam private solent, ore agamus. Itaque quasi in contione regum ac principum orans – ut certe facio, nam mea hec oratio in manus eorum ventura est – libet tanquam presentes et in conspectu positos alloqui. Vos appello, reges ac principes, difficile est enim privatum hominem animi regii concipere imaginem, vestram mentem inquiro, conscientiam scrutor, testimonium postulo: nunquid vestrum quispiam, si fuisset Constantini loco, faciendum sibi putasset, ut urbem Romam, patriam suam, caput orbis terrarum, reginam civitatum, potentissimam, nobilissimam, ditissimam populorum, triumphatricem nationum et ipso aspectu sacram, liberalitatis gratia (63) donaret alteri et se ad humile oppidum conferret, deinde Byzantium? donaret preterea una cum Roma Italiam, non provinciam, sed provinciarum victricem? donaret tres Gallias, donaret duas Hispanias, donaret Germanos, donaret Britannos, totum donaret occidentem et se altero ex duobus imperii oculis orbaret? Hoc ego, ut quis faciat compos mentis, adduci non possum ut credam. Quid enim vobis expectatius, quid iocundius, quid gratius contingere solet quam accessionem imperiis vestris vos regnisque adiungere et longe lateque quam maxime proferre dicionem? In hoc, ut videre videor, omnis vestra cura, omnis cogitatio, omnis labor dies noctesque consumitur, ex hoc precipua spes glorie, propter hoc voluptates relinquitis, propter hoc mille pericula aditis, propter hoc carissima pignora, propter hoc partem corporis equo animo amittitis. Siquidem neminem vestrum aut audivi aut legi a conatu ampliandi imperii fuisse deterritum, quod aut luminis aut manus aut cruris aut alterius membri iacturam fecisset: quin ipse hic ardor atque hec late dominandi cupiditas, ut quisque maxime potens est, ita eum maxime angit atque agitat. Alexander non contentus deserta Libye pedibus (64) peragrasse, orientem ad extremum usque Oceanum vicisse, domuisse septentrionem inter tot vulnera, tot casus, recusantibus iam detestantibusque tam longinquas, tam asperas expeditiones militibus, ipse sibi nihil effecisse videbatur, nisi et occidentem et omnes nationes aut vi aut nominis sui auctoritate sibi tributarias reddidisset. Parum dico: iam Oceanum transire et, si quis alius orbis esset, explorare ac suo subiicere arbitrio destinaverat, in celum tandem, ut opinor, temptasset ascendere. Talis fere est omnium regum voluntas, et si non omnium talis audacia. Taceo quanta scelera, quot abominanda propter imperium assequendum ampliandum ve admissa sunt, ut nec fratres a fratrum nec filii a parentum nec parentes a filiorum sanguine nefarias abstineant manus. Adeo nusquam magis, nusquam atrocius grassari solet humana temeritas, et, quod mirari possis, non segniores ad hoc videas animos senum quam iuvenum, orborum quam parentum, regum quam tyrannorum. Quod si tanto conatu peti dominatus solet, quanto maiore necesse est conservetur? Neque enim tantopere miserum est non ampliare imperium quam imminuere, neque tam deforme tibi alterius regnum non accedere tuo quam tuum accedere alieno. Nam quod ab rege aliquo aut populo legimus nonnullos prepositos regno aut urbibus, id factum est non de prima nec de maxima, sed (65) de postrema quodammodo ac minima imperii parte, atque ea ratione, ut donantem, qui donatus est, quasi dominum et se ministrum illius semper agnosceret. Nunc queso, nonne abiecto animo et minime generoso videntur esse, qui opinantur Constantinum meliorem a se imperii alienasse partem – non dico Romam Italiamque et cetera, sed Gallias, ubi ipse prelia gesserat, ubi solum diu dominatus fuerat, ubi sue glorie suique imperii rudimenta posuerat –, hominem, qui cupiditate dominandi nationibus bella intullisset, socios affinesque bello civili persecutus imperio privasset; cui nondum perdomite ac profligate reliquie essent alterius factionis; qui cum multis nationibus bella gerere non modo soleret spe glorie imperiique, sed etiam necesse haberet utpote quotidie a barbaris lacessitus; qui filiis, qui coniunctis sanguine, qui amicitiis abundaret; qui senatum populumque Romanum huic facto repugnaturum nosset; qui expertus esset instabilitatem victarum nationum et adomnem fere Romani principis mutationem rebellantium; qui se meminisset more aliorum Cesarum non electione patrum consensuque plebis, sed exercitu, armis, bello dominatum occupasse: que tam (66) vehemens causa et urgens aderat, ut ista negligeret et tanta liberalitate uti vellet? Aiunt: ,quia effectus erat christianus'. Ergo ne imperii optima parte se abdicaret? Credo scelus erat, flagitium, nefas: iam regnare nec cum christiana religione coniungi poterat regnum? Qui in adulterio sunt, qui usuris rem auxerunt, qui aliena possident, ii post baptismum alienam uxorem, alienam pecuniam, aliena bona reddere solent: hanc cogitationem si habes, Constantine, restituere urbibus libertatem, non mutare dominum debes. Sed non id in causa fuit, tantum in honorem religionis ut faceres adductus es: quasi religiosum sit magis regnum deponere quam pro tutela religionis illud administrare. Nam quod ad accipientes attinet, neque honesta erit illis neque utilis ista donatio. Tu vero, si christianum te ostendere, si pietatem indicare tuam, si consultum non dico Romane ecclesie vis, sed ecclesie Dei, nunc, precipue nunc principem agas, ut pugnes pro iis, qui pugnare non possunt nec debent, ut eos tua auctoritate tutos reddas, qui insidiis iniuriisque obnoxii sunt. Nabuchodonosor, Cyro, Assuero multisque aliis principibus sacramentum veritatis Deus aperiri voluit, a nullo tamen eorum exegit, ut imperio cederet, ut partem regni donaret, sed tantum libertatem Hebreis redderet eosque ab infestantibus finitimis protegeret. Hoc satis fuit Iudeis, hoc sat erit et Christianis. Factus es, Constantine, christianus? at indignissima res est christianum te nunc imperatorem minori esse principatu, quam fueras (67) infidelis. Est enim principatus precipuum quoddam Dei munus, ad quem gentiles etiam principes a Deo eligi existimantur. ,At erat levatus a lepra, ideo verisimile est referre gratiam voluisse et maiore mensura reddere quam acceperat. ' Ita ne? Naaman ille Syrus ab Heliseo curatus munera tantum offerre voluit, non dimidium bonorum: Constantinus dimidium imperii optulisset. Piget me impudenti fabelle tanquam indubitate historie respondere, sic enim hec fabula ex historia Naaman et Helisei ut altera draconis ex fabuloso dracone Beli adumbrata est. Sed ut ista concedam, nunquid in hac historia de donatione fit mentio? Minime! Verum de hoc commodius postea. Levatus est a lepra, cepit ob id mentem christianam, Dei timore, Dei amore imbutus est, illi honorem habere voluit: non tamen persuaderi possum eum tanta donare voluisse, quippe cum videam neminem aut gentilem in honorem deorum aut fidelem in honorem Dei viventis imperium deposuisse sacerdotibusque donasse. Siquidem ex regibus Israel nemo adduci potuit, ut pristino more ad templum Ierusalem populos sacrificaturos ire permitteret, eo videlicet timore, ne forte ad regem Iude, a quo defecerant, redirent sacro illo cultu religionis admoniti ac templi maiestate. Et quanto hoc maius est, quod fecisse (68) dicitur Constantinus! Ac nequid tibi propter curationem lepre blandiaris: Ieroboam primus a Deo in regem Israel electus est et quidem ex infima condicione – quod mea sententia plus est quam esse lepra levatum –, et tamen is non est ausus regnum suum Deo credere. Et tu vis Constantinum regnum Deo donasse, quod ab illo non accepisset? qui presertim – id quod in Ieroboam non cadebat – offenderet filios, deprimeret amicos, negligeret suos, lederet patriam, merore omnes afficeret, sui quoque oblivisceretur. Qui si etiam talis fuisset et quasi in alium hominem versus, certe non defuissent, qui eum admonerent, et imprimis filii, propinqui, amici. Quos quis est, qui non putet protinus imperatorem fuisse adituros? Ponite igitur illos ante oculos mente Constantini audita trepidos, festinantes, cum gemitu lacrimisque ad genua principis procumbentes et hac voce utentes: „Ita ne, pater antehac filiorum amantissime, filios privas, exheredas, abdicas? Nam, quod te optima (69) maximaque imperii parte exuere vis, non tam querimur quam miramur. Querimur autem, quod eam ad alios defers cum nostra et iactura et turpitudine. Quid enim cause est, quod liberos tuos expectata successione imperii fraudas, qui ipse una cum patre regnasti? Quid in te commisimus? qua in te, qua in patriam, qua in nomen Romanum ac maiestatem imperii impietate digni videmur? quos precipua optimaque prives principatus portione, qui a patriis laribus, a conspectu natalis soli, ab assueta aura, a vetusta consuetudine relegemur. Penates, fana, sepulcra exules relinquemus, nescio ubi aut qua terrarum regione victuri? Quid, nos propinqui, quid, nos amici, qui tecum totiens in acie stetimus, qui fratres, parentes, filios hostili mucrone confossos palpitantesque conspeximus nec aliena morte territi sumus et ipsi pro te parati mortem oppetere, nunc abs te universi deserimur? Qui Rome gerimus magistratus, qui urbibus Italic, qui Galliis, qui Hispaniis, qui ceteris provinciis presumus aut prefuturi sumus, omnes ne revocamur, omnes privati iubemur esse? An iacturam hanc aliunde pensabis? et quomodo pro merito ac pro dignitate poteris tanta orbis terrarum parte alteri tradita? Num, qui preerat centum populis, eum tu, Cesar, uni preficies? Quomodo tibi istud in mentem venire potuit? quomodo subita tuorum te cepit oblivio, ut nihil te misereat amicorum, nihil proximorum, nihil filiorum? Utinam nos, Cesar, salva tua dignitate atque victoria in bello contigisset occumbere potius quam ista cernamus. Et tu quidem de imperio tuo ad tuum arbitratum agere potes atque etiam de nobis uno duntaxat excepto, in quo ad mortem usque erimus contumaces: ne a cultu deorum immortalium (70) desistamus magno etiam aliis exemplo, ut scias tua ista largitas quid mereatur de religione christiana. Nam si non largiris Silvestro imperium, tecum Christiani esse volumus multis factum nostrum imitaturis; sin largiris, non modo christiani fieri non sustinebimus, sed invisum, detestabile, execrandum nobis hoc nomen efficies talesque reddes, ut tandem tu et vite et mortis nostre miserearis nec nos, sed te ipsum duritie accuses. " Nonne hac oratione Constantinus, nisi extirpatam ab eo volumus humanitatem, si sua sponte non movebatur, motus fuisset? Quid, si hos audire noluisset, nonne erant, qui huic facto et oratione adversarentur et manu? An senatus populusque Romanus sibi tanta in re nihil agendum putasset? nonne oratorem, ut ait Virgilius, gravem pietate ac meritis advocasset? qui apud Constantinum hanc haberet orationem: „Cesar, si tu tuorum immemor es atque etiam tui, ut nec filiis hereditatem nec propinquis opes nec amicis honores nec tibi imperium esse integrum velis, non tamen senatus populusque Romanus immemor potest esse sui iuris sueque dignitatis. Etenim quomodo tibi tantum permittis de imperio Romano, quod non tuo, sed nostro sanguine (71) partum est? Tu ne unum corpus in duas secabis partes et ex uno duo efficies regna, duo capita, duas voluntates? et quasi duobus fratribus gladios, quibus de hereditate decernant, porriges? Nos civitatibus, que de hac urbe bene merite sunt, iura civitatis damus, ut cives Romani sint: tu a nobis dimidium imperii aufers, ne hanc urbem parentem suam agnoscat? Et in alveis quidem apium, si duo reges nati sunt, alterum, qui deterior est, occidimus: tu in alveo imperii Romani, ubi unus et optimus princeps est, alterum et hunc deterrimum et non apem, sed fucum collocandum putas? Prudentiam tuam vehementer desideramus, imperator, nam quid futurum est, si vel te vivo vel post tuam mortem aut huic parti, quam alienas, aut alteri, quam tibi relinquis, bellum a barbaris nationibus inferatur? Quo robore militum, quibus copiis occurremus? vix nunc totius imperii viribus possumus, tunc poterimus? An perpetuo membrum hoc cum illo in concordia erit? Ut reor, nec esse poterit: cum Roma dominari velit, nolit pars illa servire. Quin et te vivo breve intra tempus revocatis veteribus presidibus, suffectis novis, te in tuum regnum profecto et longe agente, hic altero dominante nonne (72) omnia nova, idest diversa atque adversa erunt? Regno fere inter duos fratres diviso protinus et populorum animi dividuntur, et prius a se ipsis quam ab externis hostibus bellum auspicantur: idem eventurum in hoc imperio quis non videt? An ignoras hanc olim imprimis fuisse causam optimatibus, cur dicerent citius se in conspectu populi Romani esse morituros, quam rogationem illam ferri sinerent, ut pars senatus ac pars plebis ad incolendum Veios mitteretur duasque urbes communes populi Romani esse? si enim in una urbe tantum dissensionum esset, quid in duabus urbibus futurum? Ita hoc tempore, si tantum discordiarum in uno imperio – testor conscientiam tuam ac labores – quid in duobus imperiis fiet? Age vero, putas ne hinc fore, qui tibi bellis occupato esse auxilio aut velint aut sciant? Ita ab armis atque ab omni re bellica abhorrentes erunt, qui preficientur militibus atque urbibus, ut ille, qui preficit. Quid, nonne hunc tam imperitum regnandi et iniurie facilem aut Romane legiones aut ipse provincie spoliare temptabunt ut quem sperabunt vel non repugnaturum vel penas non repetiturum? Credo, mehercule, ne unum quidem mensem illos in officio mansuros, sed statim et ad primum profectionis tue nuntium rebellaturos. Quid facies, quid consilii capies, cum duplici atque adeo multiplici bello urgebere? Nationes, quas (73) subegimus, continere vix possumus: quomodo illis accedente ex liberis gentibus bello resistetur? Tu, Cesar, quid ad te spectet, ipse videris, nobis autem hec res non minus quam tibi cure esse debet. Tu mortalis es, imperium populi Romani decet esse immortale et, quantum in nobis est, erit, neque imperium modo, verum etiam pudor: scilicet, quorum religionem contemnimus, eorum accipiemus imperium? et principes orbis terrarum huic contemptissimo homini serviemus? Urbe a Gallis capta Romani senes demulceri sibi barbam a victoribus passi non sunt: nunc sibi tot senatorii ordinis, tot pretorii, tot tribunicii, tot consulares triumphalesque viri eos dominari patientur, quos ipsi tanquam servos malos omni contumeliarum genere suppliciorumque affecerunt? Isti ne homines magistratus creabunt, provincias regent, bella gerent, de nobis sententias capitis ferent? sub his nobilitas Romana stipendia faciet, honores sperabit, munera assequetur? Et quod maius quodque altius penetret vulnus accipere possumus? Non ita putes, Cesar, Romanum degenerasse sanguinem, ut istud passurus sit equo animo et non quavis ratione devitandum existimet, quod, mediusfidius, neque mulieres nostre sustinerent, sed magis se una cum dulcibus liberis sacrisque penatibus concremarent, (74) ut non Cartaginenses femine fortiores fuerint quam Romane. Etenim, Cesar, si regem te delegissemus, haberes tu quidem magnum de imperio Romano agendi arbitrium, sed non ita, ut vel minimum de ipsius imminueres maiestate. Alioquin, qui te fecissemus regem, eadem facultate abdicare te regno iuberemus, nedum posses regnum dividere, nedum tot provincias alienare, nedum ipsum regni caput peregrino atque humillimo homini addicere. Canem ovili preficimus, quem, si lupi mavult officio fungi, aut eiicimus aut occidimus: nunc tu, cum diu canis officio in ovili Romano defendendo sis functus, ad extremum in lupum nullo exemplo converteris? Atque ut intelligas – quandoquidem nos pro iure nostro cogis asperius loqui – nullum tibi in populi Romani imperio iusesse: Cesar vi dominatum occupavit, Augustus et in vitium successit et adversariarum partium prof ligatione se dominum fecit, Tiberius, Gaius, Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, Vespasianus ceterique aut eadem aut simili via (75) libertatem nostram predati sunt, tu quoque aliis expulsis aut interemptis dominus effectus es, sileo, quod ex matrimonio natus non sis. Quare, ut tibi nostram mentem testificemur, Cesar, si non libet te Rome principatum tenere, habes filios, quorum aliquem in locum tuum nobis quoque permittentibus ac rogantibus nature lege substituas, sin minus, nobis in animo est publicam amplitudinem cum privata dignitate defendere. Neque enim minor hec iniuria Quiritum quam olim fuit violata Lucretia, neque nobis deerit Brutus, qui contra Tarquinum se ad libertatem recuperandam huic populo prebeat ducem. Et in istos primum, quos nobis preponis, deinde et in te ferrum stringemus, quod in multos imperatores et quidem leviores ob causas fecimus. " Hec profecto Constantinum, nisi lapidem eum aut truncum existimamus, permovissent, que, si populus non dixisset, tamen dicere apud se et his passim verbis fremere credibile erat. (76) Eamus nunc et dicamus Constantinum gratificari voluisse Silvestro, quem tot hominum odiis, tot gladiis subiiceret, ut vix, quantum sentio, unum Silvester diem in vita futurus fuisset, nam eo paucisque aliis absumptis videbaturomnissublatum iri de pectoribus Romanorum tam dire iniurie contumelieque suspicio. Age porro, si fieri potest, concedamus neque preces neque minas neque ullam rationem aliquid profecisse perstareque adhuc Constantinum nec velle a suscepta semel persuasione recedere: quis non ad Silvestri orationem, si res vera fuisset, unquam commotum assentiatur? que talis haud dubie fuisset: „Princeps optime ac fili, Cesar, pietatem quidem tuam tam pronam tamque effusam non possum non amare atque amplecti, veruntamen, quod in offerendis Deo muneribus immolandisque victimis nonnihil erres, minime demiror, quippe qui adhuc es in christiana militia tiro. Ut non decebat olim a sacerdote omnem pecudem feramque et avem sacrificari, ita non omne ab eodem accipiendum est munus. Ego sacerdos sum ac pontifex, qui dispicere debeo, quid ad altare patiar offerri, ne forte non dico (77) immundum animal offeratur, sed vipera aut serpens. Itaque sic habeas: si foret tui iuris partem imperii cum regina orbis, Roma, alteri tradere quam filiis – quod minime sentio –, si populus hic, si Italia, si cetere nationes sustinerent, ut, quos oderunt et quorum religionem adhuc respuunt, capti illecebris seculi eorum imperio obnoxii esse vellent – quod impossibile est –, tamen, si quid mihi credendum putas, fili amantissime, ut tibi assentirer ulla adduci ratione non possem, nisi vellem mihi ipsi esse dissimilis et condicionem meam oblivisci ac propemodum dominum Iesum abnegare. Tua enim munera sive, ut tu vis, tue remunerationes et gloriam et innocentiam et sanctimoniam meam atque omnium, qui mihi successuri sunt, polluerent ac prorsus everterent viamque iis, qui ad cognitionem veritatis venturi sunt, intercluderent. An vero Heliseus Naaman Syro a lepra curato mercedem accipere noluit: ego te curato accipiam? Ille munera respuit: ego regna mihi dari sinam? Ille personam prophete maculare noluit: ego personam Christi, quam in me gero, maculare potero? Cur autem ille accipiendis muneribus personam prophete maculari putavit? Nempe quod videri poterat vendere sacra, fenerare donum Dei, indigere presidiis hominum, elevare atque imminuere beneficii dignitatem. Maluit ergo sibi principes ac reges beneficiarios facere quam ipse beneficiarius illorum esse, immo ne mutua quidem beneficentia uti. Beatius est (78) enim multo, ut inquit Dominus, dare quam accipere. Eadem mihi atque adeo maior est causa, cui etiam a Domino precipitur dicente: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eiicte; gratis accepistis, gratis date. Ego ne tantum flagitium admittam, Cesar, ut Dei precepta non exequar, ut gloriam meam polluam? Melius est, ut inquit Paulus, mihi mori quam ut gloriam meam quis evacuet. Gloria nostra est apud Deum honorificare ministerium nostrum, ut idem inquit: Vobis dico gentibus, quandiu ego quidem sum gentium apostolus, glorificabo ministerium meum. Ego, Cesar, aliis quoque sim et exemplum et causa delinquendi? christianus homo, sacerdos Dei, pontifex Romanus, vicarius Christi. Iam vero innocentia sacerdotum quomodo incolumis erit inter opes, inter magistratus, inter administrationem secularium negotiorum? Ideo ne terrenis renuntiavimus, ut eadem uberiora assequamur? et privata abiecimus, ut aliena possideamus et publica? Nostre erunt urbes, nostra tributa, nostra vectigalia? Et cur clericos, si hoc fecerimus, nos vocari licebit? Pars nostra sive sors, que grece dicitur ϰλῆρος dominus est, non terrena, sed celestis. (79) Levite, qui iidem clerici sunt, partem cum fratribus non fuere sortiti: et tu nos iubes etiam fratrum sortiri portionem? Quo mihi divitias atque opes? qui Domini voce iubeor nec de crastino esse sollicitus, et cui dictum est ab illo: Nolite thesaurizare super terram, nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, et: Difficilius est divitem introire in regnum celorum quam camelum per foramen acus transire. Ideoque pauperes sibi ministros elegit et qui omnia reliquerunt, ut eum sequerentur, et paupertatis ipse fuit exemplum. Usque adeo divitiarum pecuniarumque tractatio innocentie inimica est, non modo possessio illarum atque dominatus: unus Iudas, qui loculos habebat et portabat que mittebantur, prevaricatus est et amore pecunie, cui assueverat, magistrum, dominum, Deum et reprehendit et prodidit. Itaque vereor, Cesar, ne me ex Petro facias Iudam. Audi etiam, quid Paulus dicat: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta (80) et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, homo Dei, hecfuge. Et tu me accipere iubes, Cesar, que velut venenum effugere debeo? Et quis preterea – pro tua prudentia, Cesar, consideres– quis inter hec divinis rebus faciendis locus? Apostoli quibusdam indignantibus, quod vidue ipsorum in ministerio quotidiano despicerentur, responderunt non esse equum relinquere se verbum Dei et ministrare mensis: et tamen mensis viduarum ministrare quanto aliud est quam exigere vectigalia, curare erarium, stipendium numerare militibus et mille aliis huiusmodi curis implicari. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, inquit Paulus. Nunquid Aaron cum ceteris Levitici generis aliud quam domini tabernaculum procurabat? cuius filii, quia ignem alienum in thuribula sumpserant, igni celesti conflagraverunt: et tu iubes nos ignem secularium divitiarum, vetitum ac profanum, in sacrata thuribula, idest in sacerdotalia opera sumere? Num Eleazar, num Phinees, num (81) ceteri pontifices ministrique aut tabernaculi aut templi quicquam, nisi quod ad rem divinam pertineret, administrabant? administrabant dico, immo administrare poterant, si officio suo satisfacere volebant? Quod si nolint, audiant execrationem Domini dicentis: Maledicti, qui opus Domini faciunt negligenter. Que execratio cum in omnes tum in pontifices maxime cadit. O quantum est pontificale munus! quantum est caput esse ecclesie! quantum est preponi pastorem tanto ovili, e cuius manu uniuscuiusque agni ovisque amisse sanguis exigitur, cui dictum est: Si amas me plus quam alii, ut fateris, pasce agnos meos; iterum: si amas me, ut fateris, pasce oves meas; tertio: si amas me, ut fateris, pasce oves meas. Et tu me iubes, Cesar, capras etiam pascere et porcos, qui nequeunt ab eodem pastore custodiri? Quid, quod me regem facere vis aut potius Cesarem, idest regum principem? Dominus Iesus Christus, deus et homo, rex et sacerdos, cum se regem affirmaret, audi de quo regno locutus est: Regnum meum, inquit, non est de hoc mundo. Si enim de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent. Et que fuit prima vox ac frequentior clamor predicationis eius? nonne hic? : Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum, (82) appropinquavit regnum Dei. Cui comparabitur regnum celi? nonne, cum hec dixit, regnum seculare nihil ad se pertinere declaravit? Eoque non modo regnum huiusmodi non quesivit, sed oblatum quoque accipere noluit. Nam cum intelligeret aliquando populos destinasse, ut eum raperent regemque facerent, in montium solitudines fugit. Quod nobis, qui locum ipsius tenemus, non solum exemplo dedit imitandum, sed etiam precepto, inquiens: Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, et qui voluerit primus inter vos esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit, ut ministretur ei, sed ut ministret et det animam suam redemptionem pro multis. Iudices olim Deus, ut scias, Cesar, constituit super Israel, non reges, populumque sibi nomen regium postulantem detestatus est, nec aliter ob duritiam cordis illorum regem dedit, quam quod repudium permiserat, quod in nova lege revocavit. Et ego regnum accipiam, qui vix iudex esse permittor? An nescitis, inquit Paulus, quod sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis, qui de minimis iudicetis? Nescitis quod angelos iudicabimus? Quanto magis secularia! (83) Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, eos constituite ad iudicandum. Atqui iudices de rebus controversis tantummodo iudicabant, non etiam tributa exigebant: ego exigam? qui scio a Domino interrogatum Petrum a quibusnam reges terre acciperent tributum censum ve, a filiis an ab alienis? et, cum hic respondisset ,ab alienis', ab eodem dictum: ergo liberi sunt filii. Quod si omnes filii mei sunt, Cesar, – ut certe sunt – omnes liberi erunt, nihil quisquam solvet. Igitur non est opus mihi tua donatione, qua nihil assecuturus sum preter laborem, quem ut minime debeo, ita minime possum ferre. Quid, quod necesse haberem potestatem exercere sanguinis, punire sontes, bella gerere, urbes diripere, regiones ferro ignique vastare? Aliter non est, quod sperem posse me tueri que tradidisses. Et si hec fecero, sacerdos, pontifex, Christi vicarius sum? ut illum in me tonantem audiam atque dicentem: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus et tu fecisti eam speluncam latronum. Non veni in mundum, inquit Dominus, ut iudicem mundum, sed ut liberem eum. Et ego, qui illi successi, causa mortium ero? cui in persona Petri dictum est: Converte gladium tuum in locum suum, omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. Ne defendere quidem nobis (84) ferro nos licet -siquidem defendere Dominum Petrus volebat, cum auriculam abscidit servo –: et tu divitiarum aut comparandarum aut tuendarum causa uti ferro nos iubes? Nostra potestas est potestas clavium dicente Domino: Tibi dabo claves regni celorum, quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis, et porte inferi non prevalebunt adversus eas. Nihil ad hanc potestatem, nihil ad hanc dignationem, nihil ad hoc regnum adiici potest. Quo qui contentus non est, aliud sibi quoddam a diabolo postulat, qui etiam Domino dicere ausus est: Tibi dabo omnia regna mundi, si cadens in terram adoraveris me. Quare, Cesar, – cum pace tua dictum sit – noli mihi diabolus effici, qui Christum, idest me regna mundi a te data accipere iubeas, malo enim illa spernere quam possidere; et – ut aliquid de infidelibus, sed ut spero futuris fidelibus loquar – noli me de angelo lucis reddere illis angelum tenebrarum, quorum corda ad pietatem inducere volo, non ipsorum cervici iugum imponere, et gladio, quod est verbum Dei, non gladio ferreo mihi subiicere, ne deteriores efficiantur, ne recalcitrent, ne cornu me feriant, ne nomen Dei meo irritati errore blasphement. Filios mihi carissimos volo reddere, non servos; adoptare, non emere; generare, non manu capere; animas eorum offerre sacrificium Deo, non diabolo corpora. Discite a me, inquit Dominus, qui mitis sum et humili corde. Capite iugum meum et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave et pondus meum leve. Cuius ad extremum, ut iam finem faciam, illam de hac re sententiam (85) accipe, quam quasi inter me et te tulit: Reddite, que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt Dei, Deo, quo fit, ut nec tu, Cesar, tua relinquere neque ego, que Cesaris sunt, accipere debeam, que, vel si millies offeras, nunquam accipiam. " Ad hanc Silvestri orationem apostolico viro dignam, quid esset, quod amplius Constantinus posset opponere? Quod cum ita sit, qui aiunt donationem esse factam, nonne iniuriosi sunt in Constantinum, quem suos privare imperiumque Romanum voluisse convellere? iniuriosi in senatum populumque Romanum, Italiam totumque occidentem, quem contra ius fasque mutari imperium permisisse? iniuriosi in Silvestrum, quem indignam sancto viro donationem acceptam habuisse? iniuriosi in summum pontificatum, cui licere terrenis potiri regnis et Romanum moderari imperium arbitrantur? Hec tamen omnia eo pertinent, ut appareat Constantinum inter tot impedimenta nunquam fuisse facturum, ut rem Romanam Silvestro ex maxima parte donaret, quod isti aiunt.