Jump to content

De falso credita et ementita Constantini donatione/III

Checked
E Wikisource

(93) III

(92) Sed iam tempus est, ne longior fiam, cause adversariorum iam concise atque lacerate letale vulnus imprimere et uno eam iugulare ictu. Omnis fere historia, que nomen historie meretur, Constantinum a puero cum patre Constantio christianum refert multo etiam ante pontificatum Silvestri, ut Eusebius, ecclesiastice scriptor historie, quem Rufinus, non in postremis doctus, in Latinum interpretatus duo volumina de evo suo adiecit, quorum uterque pene Constantini temporibus fuit. Adde huc testimonium etiam Romani pontificis, qui his rebus gerendis non interfuit, sed prefuit, non testis, sed auctor, non alieni negotii, sed sui narrator. Is est Melchiades (94) papa, qui proximus fuit ante Silvestrum, qui ita ait: Ecclesia ad hoc usque pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et fidei sacramenta concurrerent. E quibus vir religiosissimus Constantinus primus fidem veritatis patenter adeptus licentiam dedit per universum orbem suo degentibus imperio non solum fieri christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda. Denique idem prefatus princeps donaria immensa contulit et fabricam templi prime sedis beati Petri instituit, adeo ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro suisque successoribus profuturam concederet. En nihil Melchiades a Constantino datum ait, nisi palatium Lateranense et predia, de quibus Gregorius in registro facit sepissime mentionem. ubi sunt, qui nos in dubium vocare non sinunt, donatio Constantini valeat nec ne, cum illa donatio fuerit et ante Silvestrum et rerum tantummodo privatarum?