Jump to content

De falso credita et ementita Constantini donatione/IV

Checked
E Wikisource

(95) IV

(94) Que res quanquam plana et aperta sit, tamen de ipso, quod isti stolidi proferre solent, privilegio disserendum est. Et ante omnia non modo ille, qui Gratianus videri voluit, qui nonnulla ad opus Gratiani adiecit, improbitatis arguendus est, verum etiam inscitie, qui opinantur paginam privilegii apud Gratianum contineri, quod neque docti unquam putarunt, et in vetustissimis quibusque editionibus decretorum non invenitur. Et si quo in loco huius rei Gratianus meminisset, non in hoc, ubi isti collocant seriem ipsam orationis abrumpentes, sed in eo, ubi agit de Ludovici pactione, meminisset. Preterea duo milia locorum in decretis sunt, que ab huius loci fide dissentiant, quorum unus est, ubi – que superius retuli – Melchiadis verba ponuntur. Nonnulli eum, qui hoc capitulum adiecit, aiunt vocatum Paleam vel vero nomine vel ideo quod, (96) que de suo adiunxit, ad Gratianum comparata instar palearum iuxta frumenta existimentur. Utcunque sit, indignissimum est credere, que ab hoc adiecta sunt, ea decretorum collectorem aut ignorasse aut magnifecisse habuisseque pro veris. Bene habet, sufficit, vicimus: primum, quod hoc Gratianus non ait, ut isti mentiebantur, immo adeo – prout ex infinitis locis datur intelligi – negat atque confutat; deinde, quod unum et ignotum et nullius auctoritatis ae numeri hominem afferunt, ita etiam stolidum, ut ea Gratiano affinxerit, que cum ceteris illius dictis congruere non possent. Hunc ergo vos auctorem profertis? huius unius testimonio nitimini, huius chartulam ad tante rei conf irmationem contra sexcenta probationum genera recitatis? At ego expectaveram, ut aurea sigilla, marmoratos titulos, mille auctores ostenderetis. ,Sed ipse', dicitis, ,Palea auctorem profert, fontem historie ostendit et Gelatium papam cum multis episcopis in testimonium citat: Ex gestis, inquit, Silvestri, que beatus papa Gelatius in concilio (97) LXX episcoporum a catholicis legi commemorat et pro antiquo usu multas hoc dicit ecclesias imitari, in quibus legitur Constantinus etc.. Multo superius, ubi de libris legendis et non legendis agitur, etiam dixerat: Actus beati Silvestri presulis, licet eius qui scripsit nomen ignoremus, a multis tamen ab urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu hoc imitantur ecclesie. ' Mira hec auctoritas, mirum testimonium, inexpugnabilis probatio! Dono vobis hoc Gelatium, dum de concilio LXX episcoporum loquitur, id dixisse: num idem dixit paginam privilegii in beatissimi Silvestri gestis legi? Is vero tantum ait gesta Silvestri legi et hoc Rome, cuius ecclesie auctoritatem multe alie sequuntur, quod ego non nego, concedo, fateor, me quoque una cum Gelatio testem exhibeo. Verum quid vobis ista res prodest, nisi ut in adducendis testibus mentiri voluisse videamini? Ignoratur nomen eius, qui hoc in decretis ascripsit: et solus hoc dicit; ignoratur nomen eius, qui scripsit historiam: et solus is et falso testis affertur. Et vos, boni viri atque prudentes, hoc satis superque esse ad tante rei testimonium existimatis? At videte, quantum inter meum intersit vestrumque iudicium: ego ne si hoc quidem apud gesta Silvestri privilegium contineretur pro vero habendum putarem, cum historia illa non historia sit, sed poetica et impudentissima fabula – ut posterius ostendam – nec quisquam alius alicuius duntaxat auctoritatis de hoc privilegio habeat (98) mentionem. Et Iacobus Varaginensis, propensus in amorem clericorum ut archiepiscopus, tamen in gestis sanctorum de donatione Constantini ut fabulosa nec digna, que inter gesta Silvestri poneretur, silentium egit, lata quodammodo sententia contra eos, si qui hec litteris mandavissent. Sed ipsum falsarium ac vere paleam, non triticum, optorto collo in iudicium trahere volo. Quid ais, falsarie? unde fit, quod istud privilegium inter Silvestri gesta non legimus? Credo, rarus hic liber est difficilisque inventu nec vulgo habetur, sed tanquam fasti olim a pontificibus aut libri Sibyllini a decemviris custoditur, lingua Greca aut Syriaca aut Chaldaica scriptus est. Testatur Gelatius a multis catholicis legi, Varaginensis de eo meminit, nos quoque mille et antique scripta exemplaria vidimus, et in omni fere cathedrali ecclesia, cum adest Silvestri natalis dies, lectitantur, et tamen nemo se illic legisse istud ait, quod tu affingis, nemo audisse, nemo somniasse. An alia quedam fortassis historia est? et quenam ista erit? Ego aliam nescio nec abs te aliam dici interpretor, quippe de (99) ea tu loqueris, quam Gelatius apud multas ecclesias lectitari refert. In hac autem tuum privilegium non invenimus. Quod si istud in vita Silvestri non legitur, quid tu ita legi tradidisti? Quid in tanta re iocari es ausus et levium hominum cupiditatem eludere? Sed stultus sum, qui illius potius insector audaciam quam istorum dementiam, qui crediderunt. Si quis apud Grecos, apud Hebreos, apud barbaros diceret hoc esse memorie proditum, nonne iuberetis nominari auctorem, proferri codicem et locum ab interprete fideli exponi, antequam crederetis? Nunc de lingua vestra, de notissimo codice fit mentio, et vos tam incredibile factum aut non inquiritis aut, cum scriptum non reperiatis, tam prona estis credulitate, ut pro scripto habeatis atque pro vero. Et hoc titulo contenti terras miscetis et maria et, quasi nullum subsit dubium, eos, qui vobis non credunt, terrore bellorum aliisque minis prosequimini. Bone Iesu, quanta vis, quanta divinitas est veritatis, que per sese sine magno conatu ab omnibus dolis ac fallaciis se ipsa defendit, ut non immerito, cum esset apud Darium regem exorta contentio, quid foret maxime validum, et alius aliud diceret, tributa sit palma veritati. Quia cum sacerdotibus, non cum secularibus mihi res est, ecclesiastica magis quam secularia sunt exempla repetenda: Iudas Maccabeus, cum dimissis Romam legatis fedus amicitiamque a senatu (100) impetrasset, curavit verba federis in es incidenda Ierosolimamque portanda. Taceo de lapideis decalogi tabulis, quas Deus Moysi dedit. Ista vero tam magnifica Constantini et tam inaudita donatio nullis, neque in auro neque in argento neque in ere neque in marmore neque postremo in libris, probari documentis potest, sed tantum, si isti credimus, in charta sive membrana. Iobal, primus musices auctor, – ut est apud Iosephum – cum esset a maioribus per manus tradita opinio res humanas semel aqua, iterum igni delendas, doctrinam suam duabus columnis inscripsit – latericia contra ignem, lapidea contra aquas, que ad Iosephi evum, ut idem scribit, permansit –, ut suum in homines beneficium semper extaret. Et apud Romanos rusticanos adhuc et agrestes, cum parve et rare littere essent, tamen leges XII tabularum in es fuere incise, que in capta atque incensa a Gallis urbe incolumes (101) postea sunt reperte. Adeo duo maxima in rebus humanis, diuturnitatem temporis et fortune violentiam, vincit circumspecta providentia. Constantinus vero orbis terrarum donationem papyro tantum et atramento signavit? cum presertim machinator fabule, quisquis ille fuit, faciat Constantinum dicentem se credere non defore, qui donationem hanc impia aviditate rescinderent. Hoc times, Constantine, et non caves, ne ii, qui Romam Silvestro eriperent, chartulam quoque surriperent? Quid, ipse Silvester pro se nihil agit? ita omnia Constantino remittit, ita securus ac segnis est in tanto negotio? nihil sibi, nihil ecclesie sue, nihil posteritati prospicit? En cui imperium Romanum administrandum committas? qui tam magne rei tantoque aut lucro aut periculo indormit, siquidem sublata chartula privilegii donationem utique etate procedente probare non poterit. Paginam privilegii appellat homo vesanus. Privilegium ne tu – libet velut presentem insectari – vocas donationem orbis terrarum? et hoc in pagina vis esse scriptum et isto genere orationis usum esse Constantinum? Si titulus absurdus est, qualia cetera existimemus? Constantinus imperator quarto die sui baptismatis privilegium Romane ecclesie pontifici contulit, ut in toto (102) orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem. Hoc in ipsa Silvestri historia continetur, ex quo dubitari non potest, ubinam scriptum significetur privilegium. Sed more eorum, qui mendacia machinantur, a vero incepit, ut sequentibus, que falsa sunt, conciliet fidem, ut Sinon apud Virgilium: Cuncta equidem tibi, rex, fuerint quecunque, fatebor / vera, inquit, nec me Argolica de gente negabo; / hoc primum. Deinde falsa subiecit. Ita hoc loco noster Sinon facit, qui, cum a vero incepisset, adiecit: In eo privilegio ita inter cetera legitur: utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus etiam et cum cuncto populo imperio Romane ecclesie subiacenti, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis apostolorum vicem, principatus potestatem amplius, quam terrene imperialis nostre serenitatis mansuetudo habere videretur, concessam a nobis nostroque imperio optineant. O scelerate atque malefice, eadem, quam affers in testimonium, refert historia longo tempore neminem senatorii ordinis voluisse accipere religionem christianam et Constantinum pauperes sollicitasse pretio ad baptismum: et tu ais intra primos statim dies senatum, optimates, satrapes quasi iam christianos de honestanda ecclesia Romana cum (103) Cesare decrevisse. Quid, quod vis interfuisse satrapes? O caudex, o stipes! Sic loquuntur Cesares? sic concipi solent decreta Romana? Quis unquam satrapes in consiliis Romanorum nominari audivit? Non teneo memoria unquam legisse me ullum non modo Romanum, sed ne in Romanorum quidem provinciis satrapem nominatum. At hie imperatoris satrapes vocat eosque senatui preponit, cum omnes honores, etiam qui principi deferuntur, tantum a senatu decernantur aut iuncto populoque Romano. Hinc est, quod in lapidibus vetustis aut tabulis ereis aut nomismatis duas litteras videmus scriptas: SC, idest senatus consulto, vel quatuor: SPQR, hoc est senatus populusque Romanus. Et, ut Tertullianus meminit, cum Pontius Pilatus de admirandis Christi actionibus ad Tiberium Cesarem, non ad senatum scripsisset – siquidem ad (104) senatum scribere de magnis rebus magistratus consueverant –, senatus hanc rem indigne tulit Tiberioque prerogativam ferenti, ut Iesus pro deo coleretur, repugnavit ob tacitam tantummodo indignationem offense senatorie dignitatis, et – ut scias, quantum senatus valeat auctoritas –, ne pro deo coleretur, optinuit. Quid, quod als optimales? quos aut primarios in re publica viros intelligimus – qui cur nominentur, cum de ceteris magistratibus silentium sit? – aut eos, qui populares non sunt, benivolentiam populi aucupantes, sed optimi cuiusque et bonarum partium studiosi ac defensores, ut Cicero quadam oratione demonstrat. Ideoque Cesarem ante oppressam rem publicam popularem fuisse dicimus, Catonem ex optimatibus, quorum differentiam Salustius explicavit. Neque hi optimates magis quam populares aut ceteri boni viri dicuntur in consilio adhiberi. Sed quid mirum, si adhibentur optimates, ubi cunctus populus, si homini credimus, cum senatu et Cesare iudicavit, et is quidem Romane ecclesie subiacens? Et quis iste est populus, Romanus ne? At cur non dicitur ,populus Romanus' potius quam ,populus subiacens'? Que nova ista contumelia est in Quirites? de quibus optimi poete elogium est: Tu regere imperio populos, Romane, memento. Qui regit alios populos, ipse vocatur populus sibiacens, quod inauditum est. Nam in hoc, ut in multis epistolis Gregorius testatur, differt (105) Romanus princeps a ceteris, quod solus est princeps liberi populi. Ceterum ita sit ut vis: nonne et alii populi subiacent? an alios quoque significas? Quomodo fieri istud triduo poterat, ut omnes populi subiacentes imperio Romane ecclesie illi decreto adessent? Tam et si num omnis fex populi iudicabat? Quid, antequam subiecisset Romano pontifici, populum Constantinus subiectum vocaret? Quid, quod ii, qui subiacentes vocantur, faciendo dicuntur prefuisse decreto? Quid, quod hoc ipsum dicuntur decrevisse, ut sint subiacentes et ut ille, cui subiacent, hos habeat subiacentes? Quid agis aliud, infelix, nisi ut indices te voluntatem fallendi habere, facultatem non habere? Eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ita eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et, amplius quam nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriam et dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem. (106) Revivisce paulisper, Firmiane Lactanti, resisteque huic asino tam vaste immaniterque rudenti. Ita verborum turgentium strepitu delectatur, ut eadem repetat et inculcet, que modo dixerat. Hunc ne in modum evo tuo loquebantur Cesarum scribe, ne dicam agasones? Elegit sibi illos Constantinus non patronos, sed esse patronos, interposuit illud esse, ut numerum redderet concinniorem. Honesta ratio barbare loqui, ut venustius currat oratio, si modo quid in tanta scabritia venustum esse potest. Eligentes principem apostolorum vel eius vicarios: non eligis Petrum et eius deinceps vicarios, sed aut hunc exclusis illis aut illos hoc excluso? Et pontifices Romanos appellat vicarios Petri, quasi vel vivat Petrus vel minori dignitate sint ceteri, quam Petrus fuit. Nonne et illud barbarum est: a nobis nostroque imperio? quasi imperium habeat animum concedendi et potestatem. Nec fuit contentus dicere optineant, nisi etiam diceret concessam, cum satis alterum esset. Et illud firmos patronos: perquam elegans est. Scilicet firmos vult, ne pecunia (107) corrumpantur aut metu labantur. Et illud terrena imperialis potentia: duo adiectiva sine copula. Et illud veneranter honorare, et illud nostre imperialis serenitatis mansuetudo! Lactantianam eloquentiam redolet cum de potentia agatur imperii, serenitatem nominare et mansuetudinem, non , amplitudinem' et ,maiestatem'. Quod etiam tumida superbia inflatum est, ut in illo quoque gloriose exaltari per gloriam et potestatem et dignitatem et vigorem et honorificentiam imperialem, quod ex Apocalypsi sumptum videtur, ubi dicitur: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et benedictionem. Frequenter, ut posterius liquebit, titulos Dei sibi arrogare fingitur Constantinus et imitari velle sermonem sacre scripture, quem nunquam legerat. Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor sedes, Alexandrinam, Antiochenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei ecclesias. Etiam pontifex, qui per tempora ipsius sacrosancte Romane ecclesie extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus et totius mundi existat, et eius iudicio, que ad cultum Dei et fidem christianorum vel stabilitatem procurandam fuerint, disponantur. Omitto hie barbariem sermonis, quod princeps sacerdotibus pro ,sacerdotum' dixit; et quod in eodem loco posuit extiterit et existat; et, cum dixerit in universo orbe (108) terrarum, iterum addit totius mundi, quasi quiddam diversum aut celum, que mundi pars est, complecti velit, cum bona pars orbis terrarum sub Roma non esset; et quod fidem christianorum vel stabilitatem procurandam, tanquam non possent simul esse, distinxit; et quod decernere et sancire miscuit et, veluti prius cum ceteris Constantinus non iudicasset, decernere eum et, tanquam penam proponat, sancire et quidem una cum populo sancire facit. Quis hoc christianus pati queat et non papam, qui hoc patitur ac libens audit et recitat, censorie severeque castiget? quod, cum a Christo primatum acceperit Romana sedes et id Gratiano testante multisque Grecorum octava synodus declararit, accepisse dicatur a Constantino vixdum christiano tanquam a Christo. Hoc ille modestissimus princeps dicere, hoc piissimus pontifex audire voluisset? Absit tam grave ab utroque illorum nefas! Quid, quod multo est absurdius, capit ne rerum natura, ut quis de Constantinopoli loqueretur tanquam una patriarchalium sedium, que nondum esset, nec patriachalis nec sedes, nec urbs christiana nec sic nominata, nec condita nec ad condendum destinata? quippe privilegium (109) concessum est triduo, quam Constantinus esset effectus christianus, cum Byzantium adhuc erat, non Constantinopolis. Mentior, nisi hoc quoque confiteatur hic stolidus, scribit enim prope calcem privilegii: Unde congruum perspeximus nostrum imperium et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus et in Byzantie provincie optimo loco nomini nostro civitatem edificari et illic nostrum constitui imperium. Si ille transferre alio volebat imperium, nondum transtulerat; si illic volebat constituere imperium, nondum constituerat; sic, si volebat edificare urbem, nondum edificaverat: non ergo fecisset mentionem de patriarchali, de una quatuor sedium, de christiana, de sic nominata, de condita, de qua condenda – ut historie placet, quam Palea in testimonium affert, ne cogitarat quidem. A qua non videt hec belua – sive is Palea sit sive alius, quem Palea sequitur – se dissentire, ubi Constantinus non sua sponte, sed inter quietem admonitu Dei, non Rome, sed Byzantii, non intra paucos dies, sed post aliquot annos dicitur decrevisse de urbe condenda nomenque, quod in somnis edoctus fuerat, indidisse. Quis ergo non videt, qui privilegium (110) composuit, eum diu post tempora Constantini fuisse? et, cum vellet adornare mendacium, excidisse sibi, quod ante dixisset: hec gesta esse Rome tertio die, quam ille fuisset baptizatus? ut in eum decentissime cadat tritum vetustate proverbium mendaces memores esse oportere. Quid, quod Byzantiam provinciam vocat, quod erat oppidum nomine Byzantium, locus haudquaquam capax tante urbis condende? Nanque muris complexa est Constantinopolis vetus Byzantium, et hic in eius optimo loco ait urbem esse condendam. Quid, quod Trachiam, ubi positum erat Byzantium, vult esse in oriente, que vergit ad aquilonem? Opinor, ignorabat Constantinus locum, quem condende urbi delegerat, sub quo celo esset, urbsque an provincia, quanta eius mensura foret. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem iussionem sacram tam in oriente quam in occidente quam etiam a septentrione et meridionali plaga, videlicet in Iudea, Grecia, Asia, Trachia, Africa et Italia vel diversis insulis, nostra largitate eis concessimus, (111) ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi pontificis suceessorumque eius omnia disponantur. O furcifer, ecclesie ne, idest templa Rome erant Petro et Paulo dicate? Quis eas extruxerat? quis edificare ausus fuisset? cum nusquam foret, ut historia ait, christianis locus, nisi secreta et latebre. Aut si qua templa Rome fuissent illis dicata apostolis, non erant digna, in quibus tanta luminaria accenderentur, edicule sacre, non edes; sacella, non templa; oratoria intra privatos parietes, non publica delubra: non ergo ante cura gerenda erat de luminaribus templorum quam de ipsis templis. Quid ais tu, qui facis Constantinum dicentem Petrum et Paulum beatos, Silvestrum vero, cum adhuc vivit, beatissimum, et suam, qui paulo ante fuisset ethnicus, iussionem sacram? Tanta ne conferenda sunt pro luminaribus continuandis, ut totus orbis terrarum fatigetur? At que ista predia sunt, presertim possessionum? ,Prediorum possessiones' dicere solemus, non possessionum predia. Das predia nec que predia explicas. Ditasti diversis rebus, nec quando nec quibus rebus ostendis. Vis plagas orbis a Silvestro disponi, (112) nec pandis quo genere disponendi. Concessisti hec antea: cur te hodie incepisse significas honorare ecclesiam Romanam et ei privilegium concedere? Hodie concedis, hodie ditas: cur dicis concessimus et ditavimus? Quid loqueris aut quid sentis, bestia? Cum fabule machinatore mihi sermo est, non cum optimo principe Constantino. Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam requiro, qui nullo ingenio, nulla litteratura es preditus, qui ais luminariorum pro ,luminarium' et orientalibus transferri regionibus pro eo, quod est ,ad orientales transferri regiones'. Quid porro iste ne sunt quatuor plage? Quam orientalem numeras? Trachiam ne? At, ut dixi, vergit ad septentrionem. An Iudeam? At magis ad meridiem spectat, utpote vicina Egypto. Quam item occidentalem? Italiam ne? At hec in Italia gerebantur, quam nemo illic agens occidentalem vocat, cum Hispanias dicamus esse in occidente, et Italia hinc ad meridiem, illinc ad arcton magis quam ad occidentem vergit. Quam septentrionalem? an Trachiam? At ipse ad orientem esse vis. An Asiam? At hec sola totum possidet orientem, septentrionem vero communem cum Europa. Quam meridionalem? certe Africam? At cur non aliquam nominatim provinciam proferebas, nisi forte Ethiopes Romano imperio suberant? Et nihilominus non habent locum Asia et Africa, cum orbem terrarum in quatuor dividimus partes et nominatim regiones singularum referimus, sed cum in tres: Asiam, Africam, Europam, nisi Asiam pro Asiatica provincia, Africam (113) pro ea provincia, que prope Getulos est, appellas, que non video, cur precipue nominentur. Siccine locutus esset Constantinus, cum quatuor orbis plagas exequitur, ut has regiones nominaret, ceteras non nominaret? et a Iudea inciperet, que pars Syrie numeratur et que amplius Iudea non erat eversa Ierosolima, fugatis et prope extinctis Iudeis, ita ut credam vix aliquem in sua tunc patria remansisse, sed alias habitasse nationes? Ubi tandem erat Iudea, que nec Iudea amplius vocabatur, ut hodie videmus illud terre nomen extinctum? Et sicut exterminatis Chananeis Chananea regio desiit appellari commutato nomine in Iudeam a novis incolis, ita exterminatis Iudeis et convenis gentibus eam incolentibus desierat Iudea nominari. Nuncupas Iudeam, Trachiam, insulas, Hispanias vero, Gallias, Germanos non putas nuncupandos. Et cum de aliis linguis loquaris, Hebrea, Greca, barbara, de ulla provinciarum Latino sermone utentium non loqueris. Video, has tu ideo omisisti, ut postea in donatione complectereris. Et quid, non tanti erant tot provincie occidentis, ut continuandis luminaribus suppeditarent sumptus, nisi reliquus orbis adiuvaret? Transeo, quod hec concedi (114) ais per largitatem, non ergo, ut isti aiunt, ob lepre curationem, alioquin insolens sit, quisquis remunerationem loco munerum ponit. Beato Silvestro, eius vicario, de presenti tradimus palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium necnon et superhumerale, videlicet lorum, quod imperiale circundare solet collum, verum etiam chlamydem purpuream atque tunicam coccineam et omnia imperialia indumenta seu etiam dignitatem imperialium presidentium equitum, conferentes etiam ei imperialia sceptra simulque cuncta signa atque banna et diversa ornamenta imperialia et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostre. Viris etiam diversi ordinis, reverendissimis clericis sancte Romane ecclesie servientibus, illud culmen singularis potentie et precellentie habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, idest patricios consules effici, necnon in ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgavimus decorari. Et sicut imperialis extat decorata militia, ita clerum sancte Romane ecclesie adornari decrevimus. Et quemadmodum imperialis potentia diversis officiis, cubiculariorum nempe et hostiariorum atque omnium concubitorumt ordinatur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus prefulgeat, decernimus et, ut clerici sancti eiusdem sancte Romane ecclesie mappulis et linteaminibus, idest candidissimo colore decoratos equos equitent et, sicut noster senatus calciamentis utitur, (115) cum udonibus, idest candido linteamine illustrentur, et ita celestia sicut terrena ad laudem Dei decorentur. O sancte Iesu, ad hunc sententias volventem sermonibus imperitis non respondebis de turbine? non tonabis? non in tantam blasphemiam ultricia fulmina iaculabere? tantum ne probrum in tua familia sustines? Hoc audire, hoc videre, hoc tam diu conniventibus oculis preterire potes? Sed patiens es et multe misericordie, vereor tamen, ne patientia hec tua sit potius ira et condemnatio, qualis in illos fuit, de quibus dixisti: Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis, et alibi: Tradidi eos in reprobum sensum, ut faciant, que non conveniunt, quia non probaverunt se habere notitiam mei. Iube me queso, Domine, ut exclamem adversus eos, et forte convertantur. O Romani pontifices, exemplum facinorum omnium ceteris pontificibus, o improbissimi scribe et pharisei, qui sedetis super cathedram Moysi et opera Dathan et Abiron facitis, ita ne vestimenta, apparatus, pompa equitatus, oranis denique vita Cesaris vicarium Christi decebit? Que communicatio sacerdotis ad (116) Cesarem! Ista ne Silvester vestimenta sibi induit? eo apparatu incessit? ea celebritate ministrantium domi vixit atque regnavit? Sceleratissimi homines non intelligunt Silvestro magis vestes Aaron, qui summus Dei sacerdos fuerat, quam gentilis principis fuisse sumendas. Sed hec alias erunt exagitanda vehementius. Impresentiarum autem de barbarismo cum hoc sycophanta loquamur, cuius ex stultiloquio impudentissimum eius patescet sua sponte mendacium. Tradimus, inquit, palatium imperii nostri Lateranense: quasi male hoc loco inter ornamenta donum palatii posuisset, iterum postea, ubi de donis agitur, replicavit. Deinde diadema: et quasi illi non videant, qui adsunt, interpretatur videlicet coronam. Verum hic non addidit ex auro, sed posterius easdem res inculcans inquit ex auro purissimo et gemmis pretiosis. Ignoravit homo imperitus diadema e panno esse aut fortassis ex serico. Unde sapiens illud regis dictum celebrari solet, quem ferunt traditum sibi diadema, priusquam capiti imponeret, retentum diu considerasse ac dixisse: O nobilem magis quam felicem pannum, quem si (117) quis penitus agnosceret, quam multis sollicitudinibus periculisque et miseriis sis refertus, ne humi quidem iacentem vellet tollere. Iste non putat illud nisi ex auro esse, cui circulus aureus nunc cum gemmis apponi a regibus solet. Verum non erat rex Constantinus nec regem appellare nec regio se ritu ornare fuisset ausus: Imperator Romanorum erat, non rex. Ubi rex est, ibi res publica non est, at in re publica multi fuerunt etiam uno tempore imperatores. Nam Cicero frequenter ita scribit: M. Cicero imperator illi vel illi imperatori salutem, licet postea peculiari nomine Romanus princeps ut summus omnium imperator appelletur. Simulque phrygium necnon superhumerale, videlicet lorum, quod imperiale circundare solet collum: quis unquam phrygium latine dici audivit? Tu mihi, dum barbare loqueris, videri vis Constantini aut Lactantii esse (118) sermonem? Plautus in Menechmis ,phrygionem' pro concinnatore vestium posuit, Plinius ,phrygionas' appellat vestes acu pictas, quod earum Phryges fuerint inventores: phrygium vero quid significet? Hoc non exponis, quod obscurum; exponis, quod est clarius: superhumerale als esse lorom nec quid sit lorum tenes. Non enim cingulum ex corio factum, quod dicitur lorum, sentis circundari pro ornamento Cesaris collo. Hinc est, quod habenas et verbera vocamus lora. Quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis, que aurate collo equi aut alterius pecudis circundari assolent, intelligi potest. Que te res, ut mea fert opinio, fefellit, et cum lorum circundare collo Cesaris atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de summo pontifice equum aut asinum facis. Verum et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam: quia Mattheus ait chlamydem coccineam et Ioannes vestem purpuream, utrunque voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color est, ut Evangeliste significant, quid tu non fuisti contentus alterum nominasse, ut illi contenti fuerunt? nisi accipis purpuram – ut nunc imperiti loquuntur – genus panni serici colore albo. Est autem (119) purpura piscis, cuius sanguine lana tingitur, ideoque a tinctura datum est nomen panno, cuius color pro rubro accipi potest, licet sit magis nigricans et proximus colori sanguinis concreti et quasi violaceus. Inde ab Homero atque Virgilio purpureus dicitur sanguis, et marmor porphyricum, cuius color est simillimus amethysto, Greci enim purpuram ,porphyram' vocant. Coccineum pro ,rubro' accipi forte non ignoras, sed cur faciat coccineum, cum nos dicamus ,coccume'? Et chlamys, quod genus sit vestimenti, iurarem te plane nescire. Atque ut, ne se longius persequendo singulas vestes mendacem proderet, uno semel verbo complexus est dicens omnia imperialia indumenta. Quid, etiam ne illa, quibus in bello, quibus in venatione, quibus in conviviis, quibus in ludis amiciri solet? Quid stultius quam omnia Cesaris indumenta dicere (120) convenire pontifici? Sed quam lepide addit seu etiam dignitatem imperialium presidentium equitum! Seu inquit: distinguere duo hec invicem voluit, quasi multum inter se habeant similitudinis, et de imperatorio habitu ad equestrem dignitatem delabitur, nescio quid loquens. Mira quedam effari vult, sed deprehendi in mendacio timet eoque inflatis buccis et turgido gutture dat sine mente sonum. Conferentes ei etiam imperialia sceptra: que structura orationis! qui nitor! qui ordo! Quenam sunt sceptra ista imperialia? Unum est sceptrum, non plura. Si modo sceptrum gerebat imperator, num et pontifex sceptrum manu gestabit? Cur non ei dabimus et ensem et galeam et iaculum? Simulque cuncta signa atque banna: quid tu signa accipis? Signa sunt aut statue, unde frequenter legimus ,signa et tabulas' pro ,sculpturis ac picturis' – prisci enim non in parietibus pingebant, sed in tabulis – aut vexilla, unde illud signa, pares aquilas. A priore significato sigilla dicuntur parve statue atque sculpture: num ergo statuas aut aquilas suas Silvestro dabat Constantinus? Quid hoc absurdius? At banna, quid sibi velit, non invenio. Deus te perdat, improbissime mortalium, qui sermonem barbarum attribuis seculo erudito. Et diversa ornamenta imperialia: quia dixit banna, satis putavit significatum esse et ideo cetera sub verbum universale conclusit. Et quam frequenter inculcat imperialia: quasi propria quedam sint (121) ornamenta imperatoris magis quam consulis, quam dictatoris, quam Cesaris. Et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostre: proiicit ampullas et sesquipedalia verba, rex regum Darius consanguineusque deorara, nunquam nisi numero plurali loquens. Que est ista processio imperialis? cucumeris per herbam torti et crescentis in ventrem? Triumphasse existimasCesarem, quotiens domo prodibat, ut nunc solet papa precedentibus albis equis, quos stratos ornatosque famuli dextrant? Quo, ut taceam alias ineptias, nihil est vanius nihilque a pontifice Romano alienius. Que etiam ista gloria est? Gloriam ne, ut Hebree lingue mos est, pompam et apparatus, illum splendorem homo Latinus appellasset? Et illud quoque militiam pro 'milites', quod ab Hebreis sumus mutuati, quorum libros Constantinus aut ipsius scribe nunquam aspexerant. Verum quanta est munificentia tua, imperator, qui non satis habes ornasse pontificem, nisi ornes et omnem clerum. (122) Culmen singularia potentie et precellentie als effici patricios consules: quis audivit senatores alios ve homines 'effici' patricios? Consules efficiuntur, non patricii ex domo vel patricia – que eadem senatoria dicitur, siquidem senatores patres conscripti sunt – vel ex equestri vel ex plebeia, plusque est senatorem quam patricium esse, nam Senator est unus e delectis consiliariis rei publice, patricius vero, qui e domo senatoria ortum ducit. Ita qui Senator aut ex patribus conscriptis non protinus et patricius est. Ridiculeque Romani mei hoc tempore faciunt, qui pretorem suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno homine constare possit necesseque sit senatorem habere collegas, et is, qui Senator nunc dicitur, fungatur officio pretoris. 'At dignitas patriciatus in multis libris invenitur', inquies. Audio, sed in iis, qui de temporibus post Constantinum loquuntur, ergo post Constantinum privilegium confictum est. Sed nunquid clerici fieri consules possunt? Coniugio sibi interdixere Latini clerici et consules fient? habitoque delectu militum cum legionibus et auxiliis in provincias, quas fuerint sortiti, se conferent? Ministri ne et servi consules fient, nec bini, ut solebat, sed centeni ac (123) milleni? Ministri, qui Romane ecclesie servient, dignitate afficientur imperatoria? Et ego stolidus mirabar, quod papa affici diceretur. Ministri imperatores erunt, clerici vero milites: milites ne clerici fient aut militaria ornamenta gestabunt? nisi imperialia ornamenta universis clericis impertis, nam nescio quid dicas. Et quis non videt hanc fabulam ab iis excogitatam esse, qui sibi omnem vestiendi licentiam esse voluerunt? ut existimem, si qua inter demones, qui aerem incolunt, ludorum genera exercentur, eos exprimendo clericorum cultu, fastu, luxu exerceri et hoc scenici lusus genere maxime delectari. Utrum magis insequar sententiarum an verborum stoliditatem? Sententiarum audistis, verborum hec est, ut dicat senatum videri adornari, quasi non utique adornetur, et quidem adornari gloria; et quod fit, factum esse velit, ut promulgavimus pro 'promulgamus', illo enim modo sonat iocundius oratio; et eandem rem per presens et per preteritum enuntiet, velut decernimus et decrevimus; et omnia sint referta his vocibus: decernimus, decoramus, imperialis, imperatoria, potentia, gloria; et extat pro 'est' posuerit – cum extare sit supereminere vel superesse – et nempe pro 'scilicet' et concubitores pro 'contubernales': (124) concubitores sunt, qui concumbunt et coeunt, nimirum scorta intelligenda sunt. Addit, cum quibus dormiat, ne timeat, opinor, nocturna phantasmata, addit cubicularios, addit hostiarios. Non otiosum est, quare hec ab eo minuta referuntur: pupillum instituit aut adolescentem filium, non senem, cui omnia, quibus necesse habet tenera etas, ipse velut amantissimus pater preparat, ut David Salomoni fecit. Atque ut per omnes numeros fabula impleatur, dantur clericis equi, ne asinario illo Christi more super asellos sedeant, et dantur non 'operti' sive 'instrati operimentis coloris albi', sed decorati colore albo. At quibus operimentis? non stragulis, non babylonicis aut quo alio genere, sed mappulis et linteaminibus: mappe ad mensam pertinent, linteamina ad lectulos. Et quasi dubium sit, cuius sint hec coloris, interpretatur idest candidissimo colore. Dignus Constantino sermo, digna Lactantio facundia cum in ceteris tum vero in illo equos equitent. Et cum de vestitu senatorum nihil dixerit, non de laticlavo, non de purpura, non de ceteris, de calciamentis sibi loquendum putavit, nec 'lunulas' appellavit, sed udones sive cum udonibus, quos, ut solet homo ineptus, exponit idest candido linteamine, quasi udones linteamen sint. Non occurrit impresentiarum, ubi reppererim udones, nisi apud Martialem Valerium, cuius distichon, quod inscribitur Udones cilicini hoc (125) est: Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti / Cyniphio poterit planta latere sinu. Ergo non linei utique nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus non 'calceari pedes senatorum' ait, sed senatores illustrari. Atque per hoc sicut celestia ita terrena ad laudem Dei decorentur: que tu celestia vocas? que terrena? quomodo celestia decorantur? Que autem Deo laus sit ista, tu videris, ego vero, si qua mihifidesest, nihil puto nec Deo nec ceteris hominibus magis esse invisum quam tantam clericorum in rebus secularibus licentiam. Verum quid ego in singula impetum facio? Dies me deficiat, si universa non dico amplificare, sed attingere velim. Pre omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro et successoribus eius ex nostro indictu, ut, quem placatus proprio consilio clericare voluerit et in religioso numero religiosorum clericorum connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere. Quis est hic Melchisedech, qui patriarcham Abraam benedicit? Constantinus ne vix christianus facultatem ei, a quo baptizatus est et quem beatum appellat, tribuit clericandi, quasi prius nec fecisset hoc Silvester nec facere potuisset? Et qua comminatione vetuit, ne quis impedimento esset: nullus ex omnibus presumat superbe agere; qua etiam elegantia: connumerare in numero religioso religiosorum, dericare clericorum et indictu et placatus. Atque iterum ad diadema revertitur: Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi (126) concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant pro honore beati Petri. Iterum interpretatur diodema – cum barbaris enim et obliviosis loquebatur – et adiicit de auro purissimo, ne forte aliquid eris aut scorie crederes admixtum. Et gemmas cum dixit, addit pretiosas eodem timore, ne viles forsitan suspicareris. Cur tamen non 'pretiosissimas' quemadmodum aurum purissimum? Plus nanque interest inter gemmam et gemmam quam inter aurum et aurum. Et cum dicere debuisset, 'distinctum gemmis', dixit ex gemmis. Quis non videt ex eo loco sumptum, quem princeps gentilis non legerat? : Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Sic locutus esset Cesar vanitate quadam corone sue iactande – si modo Cesares coronabantur – in se ipsum contumeliosus, qui vereretur, ne homines opinarentur eum non gestare coronam ex auro purissimo cum gemmis pretiosis, nisi indicasset? Accipe causam, cur sic loquatur: pro honore beati Petri, quasi Christus non sit summus angularis lapis, in quo templum ecclesie constructum est, sed Petrus, quod iterum postea facit. Quem si tantopere venerari volebat, cur non templum episcopale illi potius quam Ioanni Baptiste Rome dicavit? Quid, (127) illa loquendi barbaries nonne testatur non seculo Constantini, sed posteriori cantilenam hanc esse confictam? Decernimus quod uti debeant pro eo, quod est decernimus, 'ut utantur': sic nunc barbari homines vulgo loquuntur et scribunt 'iussi, quod deberes venire' pro eo, quod est 'iussi, ut venires'. Et decrevimus et cancessimus: quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint. Ipse vero beatus papa super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti corona. O tuam singularem stultitiam, Constantine! Modo dicebas coronam super caput pape ad honorem facere beati Petri, nunc ais non facere, quia Silvester illam recusat, et cum factum recusantis probes, tamen iubes eum aurea uti corona, et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius successores dicis agere debere. Transeo, quod rasuram coronam vocas et papam pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat ceptus. (128) Phrygium vero candidissimo nitore splendidum resurrectionem dominicam designans eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi pro reverentia beati Petri dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imperii nostri imitationem. Nonne videtur hic auctor fabule non per imprudentiam, sed consulto et dedita opera prevaricari et undique ansas ad se reprehendendum prebere? In eodem loco ait phrygio et dominicam resurrectionem representari et imperii Cesarei esse imitationem: que duo inter se maxime discrepant. Deum testor, non invenio, quibus verbis, qua verborum atrocitate confodiam hunc perditissimum nebulonem, ita omnia verba plena insanie evomit. Constantinum non tantum officio similem Moysi, qui summum sacerdotem iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria facit exponentem, quod difficillimum est iis, qui diu in sacris litteris sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum pontificem (129) maximum – ut multi imperatores fuerunt –, ut commodius ipsius ornamenta in alterum summum pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod istam nefandissimam mentem non nisi in stultissimum hominem cadere permisit. Quod etiam posteriora declarant, nanque Aaron sedenti in equo Moysem inducit dextratoris exhibuisse officium, et hoc nonper medium Israel, sed per Chananeos atque Egyptios, idest per infidelem civitatem, ubi non tam imperium erat orbis terrarum quam demonum et demones colentium populorum. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sedmagis quam imperii terreni dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum quamque Romanam urbem et omnes Italic sive occidentalium regionum provincias, loca, civitates beatissimo pontifici et universali pape Silvestro tradimus atque relinquimus et ab eo et a successoribus eius per pragmaticum constitutum decrevimus disponendas atque iuri sancte Romane ecclesie permanendas. De hoc in oratione Romanorum atque Silvestri multa disseruimus. Huius loci est, ut dicamus neminem fuisse facturum, ut nationes uno cunctas verbo donationis involveret et, qui minutissima queque superius est executus: lorum, calceos, linteamina equorum, non referret (130) nominatim provincias, quarum singule non singulos reges nunc aut principes regibus-pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator, que provincie sub Constantino erant, que non erant, nam certe cuncte sub eo non erant. Alexandro extincto videmus singulas regiones in ducum partitione numeratas; a Xenophonte terras principesque nominatos, qui vel ultro vel armis sub imperio Cyri fuerunt; ab Homero Grecorum barbarorumque regum nomen, genus, patriam, mores, vires, pulchritudinem, numerum navium et prope numerum militum catalogo comprehensum, cuius exemplum cum multi Greci tum vero nostri Latini Ennius, Virgilius, Lucanus, Statius aliique nonnulli imitati sunt; a Iosue et Moyse in divisione terre promissionis viculos quoque universos fuisse descriptos: et tu gravaris etiam provincias recensere? Occidentales tantum provincias nominas: qui sunt fines occidentis? ubi incipiunt, ubi desinunt? Num ita certi constitutique sunt termini occidentis et orientis meridieique et septentrionis ut sunt Asie, Africe, Europe? Necessaria verba suptrahis, ingeris supervacua, dicis provincias, loca, civitates: nonne et provincie et urbes loca sunt? Et cum dixeris provincias, subiungis civitates, quasi he sub illis non (131) intelligantur. Sed non est mirum, qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem urbium provinciarumque nomina preterire et quasi lethargo oppressum, quid loquatur, ignorare. Italic sive occidentalium regionum: tanquam aut hoc aut illud, cum tamen utrunque intelligat appellans provincias regionum, cum sint potius 'regiones provinciarum', et permanendam dicens pro 'permansuram'. Unde congruum perspeximus nostrum imperium et regiam potestatem orientalibus transferri regionibus et in Byzantie provincie optimo loco nomini nostro civitatem edificari et illic nostrum constitui imperium. Taceo, quod dixit civitates edificari, cum urbes edificentur, non civitates, et Byzantiam provinciam. Si tu es Constantinus, redde causam, cur illum potissimum locum condende urbi delegeris. Quod enim alio te transferas post Romam traditam, non tam congruum quam necessarium est, nec te appelles imperatorem, qui Romam amisisti et de nomine Romano, quod discerpis, pessime meritus es, nec regem, quod nemo ante te fecit, nisi ideo te regem appelles, quia Romanus esse desiisti. Sed affers causam sane honestam: Quoniam ubi princeps sacerdotum et Christiane religionis caput constitutum est ab imperatore celesti, iustum non est, ut illic imperator terrenus habeat potestatem. (132) O stultum David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam Iosiamque et ceteros reges, stultos ac parum religioses, qui in urbe Ierusalem cum summis sacerdotibus habitare sustinuerunt nec tota illis urbe cesserunt. Plus sapit Constantinus triduo, quam illi tota vita sapere potuerunt. Et imperatorem celestem appellas, quia terrenum accepit imperium, nisi Deum intelligis – nam ambigue loqueris –, a quo terrenum principatum sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum esse mentiris. Hec vero omnia, que per hanc imperialem sacram et per alia divalia decreta statuimus et firmamus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decrevimus. Modo terrenum te vocaveras, Constantine, nunc divum sacrumque vocas, ad gentilitatem recidis et plus quam gentilitatem: deum te facis et verba tua sacra et decreta immortalia, nam mundo imperas, ut tua iussa conservet illibata et inconcussa. Non cogitas, quis tu es, modo ex sordidissimo impietatis ceno lotus et vix perlotus. Cur non addebas: iota unum aut unus apex de privilegio hoc non preteribit, ut non magis pereat celum et ferra? Regnum Saul a Deo electi ad filios non pervenit, regnum David (133) in nepote discerptum est et postea extinctum: et tu ad finem usque mundi regnum, quod tu sine Deo tradis, permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam tam cito te docuit mundum esse periturum? Nam poetis, qui hoc etiam testantur, non puto te hoc tempore fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius tibi affinxit. Ceterum qui tam magnifice superbeque locutus est, timere incipit sibique diffidere eoque optestationibus agit: Unde coram Deo vivo, qui nos regnare precipit, et coram terribili eius iudicio optestamur omnes nostros successores, imperatores vel cunctos optimales, satrapas etiam amplissimumque senatum et universum populum in universo orbe terrarum, necnon et in posterum nulli eorum quoquo modo Heere hoc aut confringere vel in quoquam convelli. Quam equa, quam religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per innocentiam et fidem optestetur ceteros lupos atque pastores, ne oves, quas sustulit interque filios et amicos partitus est, aut illi adimere aut hi repetere temptent. Quid tantopere extimescis, Constantine? Si opus tuum ex Deo non est, dissolvetur, sin ex Deo, dissolvi non potent. Sed video, voluisti imitari Apocalypsim, ubi dicitur: (134) Contestor autem audienti omnia verba prophetie libri huius: Si quis apposuerit ad hec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit de verbis libri prophetie huius, auferet Deus partem eius de libro vite et de civitate sancta. At tu nunquam legeras Apocalypsim, ergo non sunt hec verba tua. Si quis autem, quod credimus, in hoc temerator extiterit, eternis condemnationibus subiaceat condemnatus, et sanctos Dei apostolos Petrum et Paulum sibi in presenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis. Hic terror atque hec comminatio non secularis principis solet esse, sed priscorum sacerdotum ac flaminum et nunc ecelesiasticorum: itaque non est Constantini oratio hec, sed alicuius clericuli stolidi, nec quid dicat aut quomodo dicat scientis, saginati et crassi ac inter crapulam interque fervorem vini has sententias et hec verba ructantis, que non in alium transeunt, sed in ipsum convertuntur auctorem. Primum ait eternis condemnationibus subiaceat, deinde, quasi plus addi queat, alia addere vult et post eternitatem penarum adiungit penas vite presentis; et cum Dei condemnatione nos terreat adhuc, quasi maius quiddam sit, terret nos odio Petri, cui Paulum cur adiungat aut cur solum nescio. Iterumque solito lethargo ad penas eternas redit, veluti non hoc ante dixisset. Quod si mine he (135) execrationesque Constantini forent, invicem execrarerut tyrannum et profligatorem rei publice mee et illi me Romano ingenio minarer ultorem. Nunc quis extimescat execrationem avarissimi hominis et ritu histrionum verba simulantis ac sub persona Constantini alios deterrentis? Hoc est proprie hypocritam esse, si Grecam vocem exquirimus, sub aliena persona abscondere tuam. Huius vero imperialis decreti paginam propriis manibus roborantes super venerandum corpus beati Petri posuimus. Charta ne an membrana fuit pagina, in qua scripta hec sunt? tam et si paginam vocamus alteram faciem ut dicunt folii, veluti quinternio habet folia dena, paginas vicenas. O rem inauditam et incredibilem! Cum essem adolescentulus, interrogasse me quendam memini, quis librum Iob scripsisset, cumque ille respondisset 'ipse Iob', tunc me subiunxisse, quo pacto igitur de sua ipsius morte faceret mentionem. Quod de multis aliis libris dici potest, quorum ratio huic loco non convenit. Nam quomodo vere narrari potest id, quod nondum esset administratum? et in tabulis contineri id, quod post tabularum, ut sic dicam, sepulturam factum esse ipse fateatur? Hoc nihil aliud est, quam paginam privilegii ante fuisse mortuam sepultamque (136) quam natam, nec tamen unquam a morte atque sepultura reversam, presertim antequam conscripta esset roboratam, nec id una tantum, sed utraque Cesaris manu. Et quid istud est roborare illam? chirographo ne Cesaris aut anulo signatorio? Magnum nimirumrobur maiusque multo, quam si tabulis ereis mandavisset. Sed non est opus scriptura erea, cum super corpus beati Petri charta reponatur. Cur hic Paulum retices, qui simul iacet cum Petro, et magis custodire possent ambo, quam si afforet tantummodo corpus unius? Videtis artes malitiamque nequissimi Sinonis: quia donatio Constantini doceri non potest, ideo (137) non in tabulis ereis, sed charteis privilegium esse, ideo latere illud cum corpore sanctissimi apostoli dixit, ne aut auderemus e venerabili sepulcro inquirere aut, si inquireremus, carie absumptum putaremus. Sed ubi tunc erat corpus beati Petri? certe nondum in templo, ubi nunc est, non in loco sane munito ac tuto: ergo non illic Cesar paginam collocasset. An beatissimo Silvestro paginam non credebat ut parum sancto, parum cauto, parum diligenti? O Petre, o Silvester, o sancti Romane ecclesie pontifices, quibus oves Domini commisse sunt, cur vobis commissam paginam non custodistis? cur a tineis illam rodi, cur situ tabescere passi estis? Opinor, quia corpora quoque vestra contabuerunt. Stulte igitur fecit Constantinus, en redacta in pulverem pagina ius simul privilegii in pulverem abiit. Atqui, ut videmus, pagine exemplar ostenditur. Quis ergo illam de sinu sanctissimi apostoli temerarius accepit? Nemo, ut reor, hoc fecit. Unde porro exemplar? Nimirum aliquis antiquorum scriptorum debet afferri nec posterior Constantini temporibus: at is nullus affertur. Sed fortasse aliquis recens? Unde hic habuit? Quisquis enim de superiore etate historiam texit, aut Spiritu sancto dietante loquitur aut veterum scriptorum et eorum quidem, (138) qui de sua etate scripserunt, sequitur auctoritatem. Quare quicunque veteres non sequitur, is de illorum numero erit, quibus ipsa vetustas prebet audaciam mentiendi. Quod si quo in loco ista res legitur, non aliter cum antiquitate consentit, quam illa glosatoris Accursii de legatis Romanis ad leges accipiendas dimissis in Greciam plus quam stulta narratio cum Tito Livio aliisque prestantissimis scriptoribus convenit. Datum Rome tertio Kalendas Aprilis Constantino Augusto quarto consule et Gallicano quarto consule. Diem posuit penultimum Martii, ut sentiremus hoc factum esse sub tempus sanctorum dierum, qui illo plerunque tempore solent esse. Et Constantino quartum consule et Gallicano quartum consule: mirum, si uterque ter fuerat consul et in quarto consulatu forent College, sed (139) mirandum magis Augustum leprosum elephantia, qui morbus inter ceteros ut elephas inter beluas eminet, velle etiam accipere consulatum, cum rex Azarias, simul aclepra tactus est, in privato se continuerit, procuratione regni ad Ioatham filium relegata, ut fere omnes leprosi fecerunt. Quo uno argumento totum prorsus privilegium confutatur, profligatur, evertitur. Ac nequis ambigat ante leprosum esse debuisse quam consulem, sciat et ex medicina paulatim hunc morbum succrescere et ex notitia antiquitatis consulatum iniri Ianuario mense magistratumque esse annuum: et hec Martio proximo gesta referuntur. Ubi neque hoc silebo: in epistolis scribi solere datum, non autem in ceteris nisi apud indoctos. Dicuntur enim epistole dari vel 'illi' vel 'ad illum' – 'illi' quidem, qui perfert, utputa tabellario, ut reddat et in manum porrigat homini, cui mittuntur; 'ad illum' vero, ut ei a perferente (140) reddantur, hic estis, cui mittuntur –, privilegium autem ut aiunt Constantini, quod reddi alicui non debebat, nec dari debuit dici, ut appareat eum, qui sic locutus est, mentitum esse nec scisse fingere, quod Constantinum dixisse ac fecisse verisimile esset. Cuius stultitie atque vesanie affines se ac socios faciunt, quicunque hunc vera dixisse existimant atque defendunt, licet nihil iam habeant, quo opinionem suam non dico defendere, sed honeste exeusare possint. An honesta erroris excusatio est, cum patefactam videas veritatem, nolle illi acquiescere, quia nonnulli magni homines aliter senserint? magni, inquam, dignitate, non sapientia nec virtute. Unde tamen scis, an illi, quos tu sequeris, si eadem audissent que tu, mansuri in sententia fuerint an a sententia recessuri? Et nihilominus indignissimum est plus homini velle tribuere quam veritati, idest Deo. Ita enim quidam omnibus defecti rationibus solent mihi respondere: 'cur tot summi pontifices donationem hanc veram esse crediderunt? ' Testificor vos, me vocatis quo nolo, et invitum me maledicere summis pontificibus cogitis, quos magis in delictis suis operire vellem. (141) Sed pergamus ingenue loqui – quandoquidem aliter agi nequit hec causa –, ut fatear eos ita credidisse et non malitia fecisse: quid mirum, si ista crediderunt, ubi tantum lucri blanditur, cum plurima, ubi nullum lucrum ostenditur, per insignem imperitiam credant? Nonne apud Aram Celi in tam eximio templo et in loco maxime augusto cernimus pictam fabulam Sibylle et Octaviani, ut ferunt ex auctoritate Innocentii tertii hec scribentis? Qui etiam de ruina templi Pacis sub natale Salvatoris, hoc est in partu virginis, scriptum reliquit, que ad evertendam magis fidem, quia falsa, quam ad stabiliendam, quia miranda sunt, pertinent. Mentiri ne ob speciem pietatis audet vicarius veritatis et se scientem hoc piaculo obstringere? An non mentitur? Immo vero a sanctissimis viris se, cum hoc facit, dissentire non videt. Tacebo alios, (142) Hieronymus Varronis testimonio utitur decem Sibyllas fuisse, quod opus Varro ante Augustum condidit. Idem de templo Pacis ita scribit: Vespasianus et Titus Rome templo Pacis edificato vasa templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt, que Greca et Romana narrat historia. Et hic unus indoctus plus vult libello suo etiam barbare scripto credi quam fidelissimis veterum prudentissimorum hominum historiis. Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam ipsiustacito preteriri: Rome ex auctoritate pape ostenditur codex Biblie tanquam reliquie sanctorum luminibus semper accensis, quod dicant scriptum chirographo Hieronymi. Queris argumentum? quia multum, ut inquit (143) Virgilius, est pictai vestis et auri, res, que magis Hieronymi manu indicat scriptum non esse. Illum ego diligentius inspectum comperi scriptum esse iussu regis, ut opinor, Roberti, chirographo hominis imperiti. Huic simile est, quanquam decem milia huiusmodi Rome sunt, quod inter religiosa demonstratur in tabella effigies Petri et Pauli, quam Silvester Constantino ab eisdem apostolis in somnis admonito in confirmationem visionis exhibuit. Non hoc dico, quia negem effigies illas esse apostolorum -utinamque tam vera esset epistola nomine Lentuli missa de effigie Christi, que non minus improbe ementita est quam (144) privilegium, quod confutavimus –, sed quia tabella illa a Silvestro non fuerit exhibita Constantino. In quo non sustineo admirationemanimimeicontinere. Disputabo enim aliquid de fabula Silvestri, quia et omnis in hoc questio versatur et mihi, cum sermo sit cum pontificibus Romanis, de pontifice Romano potissimum loqui decebit, ut ex uno exemplo facile aliorum coniectura capiatur. Et ex multis ineptiis, que ibi narrantur, unam tantum de dracone attingam, ut doceam Constantinum non fuisse leprosum. Etenim gesta Silvestri ab Eusebio quodam Greco homine, ut interpres testatur, composita sunt, que natio ad mendacia semper promptissima est, ut Iuvenalis satyrica censura ait: quicquid Grecia mendax audet in historia. Unde draco ille venerat? Rome dracones (145) non gignuntur. Unde etiam illi venenum? In Africa tantum pestiferi dracones ob ardorem regionis esse dicuntur. Unde preterea tantum veneni, ut tam spatiosam civitatem peste corrumperet, presertim cum in tam alto specu demersus esset, ad quem centum quinquaginta gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque interimunt. Nec Cato Cesarem fugiens cum tanta hominum manu per medias Africe arenas, dum iter faceret ac dormiret, ullum suorum comitum serpentis afflatu vidit extinctum neque illi populi ob id aerem sentiunt pestilentem, et si quid fabulis credimus, et Chimera et Hydra et Cerberus sine noxa vulgo conspecti sunt ac tacti. Adhuc quin eum Romani potius occidissent. 'Non poterant', inquis? At multo grandiorem serpentem in Africa ad ripam Bragrade Regulus occidit, hunc vero vel obstructo ore (146) specus facile erat interimere. An nolebant? Ita opinor, pro deo colebant, ut Babylonii fecerunt. Cur ergo, ut Daniel illum dicitur occidisse, non et Silvester hunc potius occidisset, quem canabaceo filo alligasset, et domum illam in eternum perdidisset? Ideo commentor fabule noluit draconem interimi, ne plane Danielis narratio referri videretur. Quod si Hieronymus, vir doctissimus ac fidelissimus interpres, Apollinarisque et Origenes atque Eusebius et nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si eam Iudei in veteris instrumenti archetypo non agnoscunt, idest si doctissimi quique Latinorum, plerique Grecorum, singuli Hebreorum illam ut fabulam damnant, ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, que nullius scriptoris auctoritate fulcitur et que magistram multo superat stultitia? Nam quis belue supterraneam domum edificaverat? Quis illic eam collocaverat et, ne prodiret atque avolaret – volant enim dracones, ut quidam aiunt, et si alii negant –, imperaverat? Quis genus illud cibi excogitaverat? quis feminas (147) easque virgines ac sanctimoniales descendere preceperat nec nisi kalendis? An tenebat draco, quis esset dies kalendarum? et tam parco raroque erat cibo contentus? Nec virgines tam altum specum, tam immanem et esurientem beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco ut feminis, ut virginibus, ut cibaria afferentibus; credo etiam, cum illis fabulabatur: quid ni, honor dicto, etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex draconis serpentis ve cum matre concubitu geniti dicuntur. Quid, denegato postea victu non potius aut prodiisset aut fuisset extinctus? O miram hominum dementiam, qui his anilibus deliramentis fidem habent! Iam vero quandiu hoc factitatum est? quando fieri ceptum? Ante adventum Salvatoris an postea? Nihil horum scitur. Pudeat nos, pudeat harum neniarum et levitatis plus quam mimice, erubescat christianus homo, qui veritatis se ac lucis filium nominat, proloqui, que non (148) modo vera non sunt, sed nec verisimilia. 'At enim', inquiunt, 'hanc demones potestatem in gentibus optinebant, ut eas diis servientes illuderent'. Silete, imperitissimi homines, ne dicam sceleratissimos, qui fabulis vestris tale semper velamentum optenditis. Non desiderat sinceritas christiana patrocinium falsitatis, satis per se superque sua ipsius luce ac veritate defenditur sine istis commenticiis ac prestigiosis fabellis in Deum, in Christum, in Spiritum sanctum contumeliosissimis. Siccine Deus arbitrio demonum tradiderat genus humanum, ut tam manifestis, tam imperiosis miraculis seducerentur? ut propemodum posset iniustitie, accusari, qui oves lupis commisisset, et homines magnam errorum suorum haberent excusationem? Quod si tantum olim licebat demonibus et nunc apud infideles vel magis liceret, quod minime videmus, nec ulle ab eis huiusmodi fabule proferuntur. Tacebo de aliis populis, dicam de Romanis, apud quos paucissima miracula feruntur eaque vetusta atque incerta. Valerius Maximus ait hiatum illum terre in medio foro, cum se in eum Curtius armatum adacto equo immisisset, iterum coisse inque pristinam formam continuo revertisse; item Iunonem Monetam, cum a quodam milite Romano captis Veiis per iocum interrogata esset, an Romam migrare vellet, respondisse velle. Quorum neutrum (149) Titus Livius sentit et prior auctor et gravior, nam et hiatum permansisse vult nec tam fuisse subitum quam vetustum, etiam ante conditam urbem appellatumque Curtium lacum, quod in eo delituisset Curtius Mettius Sabinus Romanorum fugiens impressionem; et Iunonem annuisse, non respondisse, adiectumque fabule postea vocem reddidisse. Atque de nutu quoque palam est illos esse mentitos, vel quod motum simulacri – avellebant autem illud – interpretati sunt sua sponte esse factum vel, qua lascivia hostilem et victam et lapideam deam interrogabant, eadem lascivia annuisse finxerunt, tam et si Livius inquit non annuisse, sed milites, quod annuisset, exclamasse. Que tamen boni scriptores non defendunt facta, sed dicta excusant, nam prout idem Livius ait: Datur hec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat, et alibi: Sed in rebus tam antiquis, si qua similia veri sunt, pro veris accipiantur, satis habeam, hec ad ostentationem scene gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem, neque affirmare neque refellere est opere pretium. Terentius Varro his duobus et prior et doctior et, ut sentio, gravior auctor, ait triplicem historiam de (150) lacu Curtio a totidem auctoribus proditam, unam a Proculo, quod is lacus ita sit appellatus a Curtio, qui se in eum deiecit, alteram a Pisone, quod a Mettio Sabino, tertiam a Cornelio, cuius rei socium addit Luctatium, quod a Curtio consule, cui collega fuit M. Genutius. Neque vero dissimulaverim Valerium non plane posse reprehendi, quod ita loquatur, cum paulo post graviter et severe subiiciat: Nec me preterit de motu et voce deorum immortalium humanis oculis auribusque percepto, quam in ancipiti opinione estimatio versetur. Sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores vendicent. De voce deorum dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum Fortune, (151) quod bis locutum fingitur his verbis: Rite me, matrone, vidistis, rite dedieastis. At vero nostri fabulatores passim inducunt idola loquentia, quod ipsi gentiles et idolorum cultores non dicunt et sincerius negant quam christiani affirmant. Apud illos paucissima miracula non fide auctorum, sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione nituntur; apud istos recentiora quedam narrantur, que illorum homines temporum nescierunt. Neque ego admirationi sanctorum derogo nec ipsorum divina opera abnuo, cum sciam tantum fidei, quantum est granum sinapis, montes etiam posse transferre. Immo defendo illa et tueor, sed misceri cum fabulis non sino. Nec persuaderi possum hos scriptores alios fuisse quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum christianorum, si hec figmenta per dolosos homines in manus imperitorum delata acciperentur pro veris, aut fideles habentes quidem emulationem Dei, sed non secundum scientiam, qui non modo de gestis sanctorum, verum etiam Dei genitricis atque adeo Christi improba quedam et pseudevangelia scribere non reformidarunt. Et summus pontifex hos libros appellat apocryphos, quasi nihil vitii sit, nisi quod eorum ignoratur auctor; quasi credibilia sint, que narrantur; quasi sancta et ad confirmationem religionis pertinentia, ut iam non minus culpe sit penes hunc, qui mala probat, quam penes illum, qui mala excogitavit. Nummos reprobos discernimus, separamus, abiicimus: doctrinam reprobam non discernemus, sed (152) retinebimus? sed cum bona miscebimus? sed pro bona defendemus? Ego vero, ut ingenue feram sententiam, gesta Silvestri nego esse apocrypha, quia, ut dixi, Eusebius quidam fertur auctor, sed falsa atque indigna que legantur existimo, cum in aliis tum vero in eo, quod narratur de dracone, de tauro, de lepra, propter quam refutandam tanta repetii. Neque enim, si Naaman leprosus fuit, continuo et Constantinum leprosum fuisse dicemus. De illo multi auctores meminerunt, de hoc principe orbis terrarum nemo ne suorum quidem civium scripsit, nisi nescio quis alienigena. Cui non aliter habenda est fides quam alteri cuidam de vespis intra nares Vespasiani nidificantibus et de rana partu a Nerone emissa, unde Lateranum vocitatum locum dicunt, quod ibi rana lateat in sepulcro: quod nec vespe ipse nec rane, si loqui possent, dixissent. Transeo, quod cruorem puerorum ad curationem lepre facere dicunt, quod medicina non (153) confitetur, nisi ad deos Capitolinos hoc referunt, quasi illi loqui consuessent et hoc fieri iussissent. Sed quid mirer hec non intelligere pontifices, cum nomen ignorent suum: Cephas enim dicunt vocari Petrum, quia ,caput' apostolorum esset, tanquam hoc vocabulum sit Grecum ἀπὸ τοῦ ϰεϕαλή et non Hebraicum seu potius Syriacum, quod Greci Κηϕᾶσ scribunt, quod apud eos interpretatur Petrus, non, caput'. Est enim ,Petrus' et ,petra' Grecum vocabulum stulteque per etymologiam Latinam exponitur petra puasi pede trita. Et metropolitanum ab archiepiscopo distinguunt voluntque illum a mensura civitatis dictum, cum Grece dicatur non , metropolis', sed μητρόπολις, idest mater civitas sive urbs; (154) et patriarcham quasi ,patrem patrum', et papam ab interiectione 'pape' dictum, et fidem orthodoxam quasi ,recte glorie', et Simonem media correpta, cum legendum sit media longa ut Platonem et Catonem, et multa similia, que transeo, ne culpa aliquorum omnes summos pontifices videar insectari. Hec dicta sint, ut nemo miretur, si donationem Constantini commenticiam fuisse pape multi non potuerunt (155) deprehendere, tam et si ab aliquo eorum ortam esse hanc fallaciam reor.