Jump to content

De falso credita et ementita Constantini donatione/P

Checked
E Wikisource

Plures a me libri compluresque emissi sunt in omni fere doctrinarum genere, in quibus quod a nonnullis magnisque et longo iam evo probatis auctoribus dissentio, cum sint, qui indigne ferant meque ut temerarium sacrilegumque criminentur, quid tandem nunc facturi quidam putandi sunt? quantopere in me debacchaturi? et, si facultas detur, quam avide me ad supplicium festinanterque rapturi? qui non tantum adversus mortuos scribo, sed (56) adversus etiam vivos, nec in unum alterum ve, sed in plurimos, nec contra privates modo, verum etiam contra magistratus. At quos magistratus? Nempe summum pontificem, qui non temporali solum armatus est gladio regum ac principum more, sed ecclesiastico quoque, ut ab eo neque supter ipsum, ut sie loquar, clipeum alicuius principum protegere te possis, quominus excommunicatione, anathemate, execratione feriare. Quod si prudenter ut dixit sie fecisse existimatus est, qui inquit: nolo scribere in eos, qui possunt proscribere, quanto mihi magis idem faciendum esse videatur in eum, qui ne proscriptioni quidem relinquat locum? quique invisibilibus me potestatis sue iaculis persequatur, ut iure possim dicere: quo ibo a spiritu tuo et quo a tua fugiam facie? , nisi forte putamus patientius hec esselaturum summum sacerdotem, quam ceteri facerent. Nihil minus, siquidem Paulo, quod bona se conscientia conversatum esse diceret, Ananias, princeps sacerdotum, coram tribuno, qui iudex sedebat, iussit os verberari, et Phasur, (57) eadem preditus dignitate, Ieremiam ob loquendi libertatem coniecit in carcerem. Sed illum tribunus ac preses, hunc rex adversus iniuriam pontificis tutari et potuit et voluit, me vero quis tribunus, quis preses, quis rex e manibus summi sacerdotis, si me rapuerit ille, etiam ut velit, eripere poterit? Verum non est causa, cur me duplex hic periculi terror conturbet arceatque a proposito. Nam neque contra ius fasque summo pontifici licet aut ligare quempiam aut solvere, et in defendenda veritate atque iustitia profundere animam summe virtutis, summe laudis, summi premii est. An vero multi ob terrestrem patriam defendendam mortis adiere discrimen: ego ob celestem patriam assequendam – assequuntur autem eam, qui Deo placent, non qui hominibus – mortis discrimine deterrebor? Facessat igitur trepidatio, procul abeant metus, timores excidant. Forti animo, magna fiducia, bona spe defendenda est causa veritatis, causa iustitie, causa Dei. Neque enim is verus est habendus orator, qui bene scit dicere, nisi et dicere audeat. Audeamus itaque accusare, quicunque digna committit accusatione, et qui in omnes peccat, unius pro (58) omnium voce carpatur. At non debeo palam obiurgare fratrem, sed inter me et ipsum: immo publice peccans et qui privatum consilium non admitteret, publice arguendus est, ut ceteri timorem habeant. An non Paulus, cuius verbis modo sum usus, in os Petrum coram ecclesia reprehendit, quia reprehensibilis erat, et hoc ad nostram doctrinam scriptum reliquit? At non sum Paulus, qui Petrum possim reprehendere: immo Paulus sum, qui Paulum imitor, quemadmodum, quod multo plus est, unus cum Deo spiritus efficior, cum studiose mandatis illius optempero. Neque aliquem sua dignitas ab increpationibus tutum reddit, que Petrum non reddidit multosque alios eodem preditos gradu, ut Marcellum, quod diis libasset, ut Celestinum, quod cum Nestorio heretico sentiret, ut quosdam etiam nostra memoria, quos ab inferioribus – quis enim (59) non est inferior papa? – reprehensos scimus, ut taceam condemnatos. Neque vero id ago, ut quenquam cupiam insectari et in eum quasi Philippicas scribere – hoc enim a me facinus procul absit –, sed ut errorem a mentibus hominum convellam, ut eos a vitiis sceleribusque vel admonendo vel increpando summoveam. Non ausim dicere, ut alii per me edocti luxunantem nimiis sarmentis papalem sedem, que Christi vinea est, ferro coerceant et plenas uvas, non graciles labruscas ferre compellant. Quod cum facio, nunquis erit, qui aut mihi os aut sibi aures velit occludere, ne dicam supplicium mortemque proponere? Hunc ego, si hoc faciat, etiam si papa sit, quid dicam esse: bonum ne pastorem an aspidem surdam, que nolit exaudire vocem incantantis, velit eiusdem membra morsu venenoque prestringere? Scio iandudum expectare aures hominum, quodnam (60) pontificibus Romanis crimen impingam: profecto ingens sive supine ignorantie sive immanis avaritie, que est idolorum servitus, sive imperandi vanitatis, cuius crudelitas semper est comes. Nam aliquot iam seculis aut non intellexerunt donationem Constantini commenticiam fictamque esse aut ipsi finxerunt sive posteriores in maiorum suorum dolis vestigia imprimentes pro vera, quam falsam cognoscerent, defenderunt, dedecorantes pontificatus maiestatem, dedecorantes veterum pontificum memoriam, dedecorantes religionem christianam, et omnia cedibus, ruinis flagitiisque miscentes. Suam esse aiunt urbem Romam, suum regnum Sicilie Neapolitanumque, suam universam Italiam, Gallias, Hispanias, Germanos, Britannos, suum denique occidentem: hec enim cuncta in ipsa donationis pagina contineri. Ergo hec omnia tua sunt, summe pontifex? omnia tibi in animo est recuperare? omnes reges ac principes occidentis spoliare urbibus aut cogere, ut annua tibi tributa pensitent, sententia est? At ego contra existimo iustius licere principibus spoliare te imperio omni quod optines. Nam – ut ostendam – donatio illa, unde natum esse suum (61) ius summi pontifices volunt, Silvestro pariter et Constantino fuit incognita. Verum antequam ad confutandam donationis paginam venio, quod unum istorum patrocinium est non modo falsum, verum etiam stolidum, ordo postulat, ut altius repetam. Et primum dicam non tales fuisse Constantinum Silvestrumque: illum quidem, qui donare vellet, qui iure donare posset, qui, ut in manum alteri ea traderet, in sua haberet potestate; hunc autem, qui vellet accipere quique iure accepturus foret. Secundo loco: si hec non essent, que verissima atque clarissima sunt, neque hunc acceptasse neque illum tradidisse possessionem rerum, que dicuntur donate, sed eas semper in arbitrio et imperio Cesarum permansisse. Tertio: nihil datum Silvestro a Constantino, sed priori pontifici, antequam etiam baptismum acceperat, donaque illa mediocria fuisse, quibus papa degere vitam posset. Quarto: falso dici donationis exemplum aut apud decreta reperiri aut ex historia Silvestri esse sumptum, quod neque in illa neque ulla in historia invenitur, in eoque quedam contraria, impossibilia stulta, barbara, ridicula contineri. Preterea loquar de quorundam aliorum Cesarum vel simulata vel frivola donatione, ubi ex abundanti adiiciam: si Silvester possedisset, tamen – sive illo sive quovis alio pontifice a possessione deiecto – post tantam temporis intercapedinem nec divino (62) nec humano iure posse repeti. Postremo: ea, que a summo pontifice tenentur, nullius temporis longitudine potuisse prescribi.