Migne Patrologia Latina Tomus 16
AmbMed.DeFid 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De fide
- PROLOGUS.
1
[recensere]LIBER PRIMUS.
443 PROLOGUS.
Gratianum ob ardorem discendae fidei laudat Ambrosius, semet vero deprimit. Quamquam autem illum humana doctrina indigere neget, quippe qui a Deo ipso fuerit institutus, addit tamen eumdem hac sua pietate viam sibi ad victoriam munire. Tum difficultate operis insinuata, non tam rationem quam auctoritatem, maxime vero Nicaeni concilii, secuturum se profitetur. 1. Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis, ut in libro Regnorum legimus (III Reg. X, 1 et seq.). Hiram quoque rex ad Salomonem misit, ut cognosceret eum (III Reg. V, 1). Tu quoque, sancte imperator Gratiane, veteris imitator historiae, fidem meam audire voluisti. Sed non ego Salomon, cujus mireris sapientiam: neque tu unius gentis, sed totius orbis Augustus fidem libello exprimi censuisti: non ut disceres, sed ut probares.
2. Quid enim discas, imperator Auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper affectu? Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5). Santificatio ergo non traditur, sed infunditur; et ideo divina dona custodi. Quod enim nemo te docuit, utique Deus auctor infudit. 3. Petis a me fidei libellum, sancte imperator, 444 profecturus ad praelium; nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quaeri solere victoriam. Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea hostibus reportavit; signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum victriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et fratris filium meruit et triumphum (Gen. XIV, 14 et seq.). Jesus quoque filius Nave hostes quos totius exercitus manu valida superare non poterat, septem tubarum sacerdotalium sono vicit, ubi ducem militiae coelestis agnovit (Jos. VI, 6 et seq.). Ergo et tu vincere paras, qui Christum adoras: vincere paras, qui fidem vindicas, cujus a me libellum petisti. 4. Mallem quidem cohortandi ad fidem subire officium, quam de fide disceptandi; in altero enim religiosa confessio est, in altero incauta praesumptio: sed quoniam neque tu cohortatione indiges, neque ego excusandi liber, ubi pietatis officium est, audax negotium verecunda occasione suscipiam; ut de fide pauca disceptem, de testimoniis plura contexam. 5. De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes, tamquam Abrahae electi judicio, consona fidei virtute victores, velut tropaeum, toto orbe subactis perfidis, extulerunt; ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in conciliis fidei habemus oraculum, quo in historia pietatis exemplum. 445 CAPUT PRIMUM. Catholicam fidem a gentilium, Judaeorum, ac haereticorum erroribus distinguit: expositoque vocum Dei et Domini significatu, personarum discrimen, et naturae unitatem demonstrat: quam dum separant Ariani, non tres Deos tantum inducunt, sed etiam Trinitatis regnum destruunt.
6. Assertio autem nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus: neque, ut gentes, Filium separemus: neque ut Judaei, natum ex Patre ante tempora, et ex Virgine postea editum denegemus: neque ut Sabellius, Patrem confundamus et Verbum; ut eumdem Patrem asseramus et Filium: neque ut Photinus, initium Filii ex Virgine disputemus: neque ut Arius, plures credendo et dissimiles potestates, plures deos gentili errore faciamus, quia scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). 7. Deus enim et Dominus nomen magnificentiae, nomen est potestatis, sicut ipse dicit: Dominus nomen est mihi. Et sicut alibi Propheta asserit: Dominus omnipotens nomen est ei (Esai. XLII, 8). Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod spectet omnia, et timeatur a cunctis. 8. Si ergo unus Deus, unum nomen, potestas una est Trinitatis. Denique ipse dicit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine utique, non in nominibus. 9. Ipse etiam dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum dixit, ne fiat discretio potestatis et naturae: sumus addidit, ut Patrem Filiumque cognoscas; quod perfectus Pater perfectum Filium genuisse credatur: et Pater et Filius unum sint, non confusione personae, sed unitate naturae. 10. [Alias cap. II.] Unum ergo Deum, non duos aut tres deos dicimus; ut impia Arianorum haeresis dum criminatur, incurrit. Tres enim deos dicit, qui divinitatem separat Trinitatis; cum Dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius esse Trinitatem potestatis ostenderit. Nos Patrem 446 et Filium et Spiritum sanctum confitemur; ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. 11. Omne regnum in se divisum facile destruetur, Dominus hoc dicit (Matth. XII, 25). Non ergo divisum est regnum Trinitatis. Si ergo divisum non est, unum est; quod enim unum non est, divisum est. Tale ergo regnum esse cupiunt Trinitatis, quod divisione sui facile destruatur. Immo quia non potest destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur unitas, nec scinditur; et ideo nec corruptelae subditur, nec aetati.
CAPUT II.
Imperatorem ad fidei zelum exhortatus, ab ea quae Christo cum Patre inest, voluntatis atque operationis unitate ipsum Deum esse ostendit. Quapropter expositis divinis attributis, eadem Christo etiam convenire affirmat: cujus praeterea varias appellationes prosecutus, iis substantialem unitatem personalemque distinctionem probari docet: tum exemplis aliquot ad explicandam unitatem illam adductis, negat aliter Dei unitatem defendi posse.
12. Non quicumque, inquit, mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator Auguste; scriptum est enim: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Itaque fideli spiritu et mente devota Jesum Dominum invocemus, Deum esse credamus; ut in nomine ejus quidquid a Patre petimus, impetremus; Pater enim se per Filium vult rogari, Filius vult rogari Patrem. 13. Concordat pietatis gratia, nec virtutis facta discordant. Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter. Et similiter facit, et eadem facit Filius: sed vult rogari Patrem in eo, quod ipse facturus est; uti non impossibilitatis indicium, sed unitatem potestatis agnoscas. Jure igitur adorandus atque venerandus est Dei Filius, qui mundum divinitate sua condidit, et nostrum pietate sua informavit affectum. 14. Et ideo bonum Deum, sempiternum, perfectum, omnipotentem, verum debemus 447 credere, ut in Lege accepimus et prophetis, Scripturisque divinis caeteris, quia sine his Deus non est. Non potest enim bonus non esse, qui Deus est, cum in natura Dei plenitudo bonitatis sit: neque ex tempore Deus potest esse, qui fecit tempora: neque potest imperfectus Deus esse; qui enim minor est, imperfectus utique est, cui desit aliquid, quo majori possit aequari. Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus non est, Deo impossibile nihil est: Deus temporalis non est, Deus minor non est. Si fallor, redarguant. 15. Quia igitur Deus Christus: et bonus utique, et omnipotens, et sempiternus, et perfectus, et verus est; haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur negent naturam divinitatis in Christo, aut quae divinae naturae sunt, Deo negare non possunt. 16. Certe ne quis possit errare, sequatur ea quibus Scriptura sancta, ut intelligere possimus Filium, significavit. Verbum dicitur, Filius dicitur, Dei virtus dicitur, dicitur Dei sapientia. Verbum, quia immaculatus: virtus, quia perfectus; Filius, quia genitus ex Patre: sapientia, quia unum cum Patre, unum aeternitate, unum divinitate. Non enim Pater ipse, qui Filius: sed inter Patrem et Filium generationis expressa distinctio est; ut ex Deo Deus, ex manente manens, plenus e pleno sit. 17. Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis virtutis indicia; est enim plenitudo divinitatis in Patre, est plenitudo divinitatis in Filio, non discrepans, sed una divinitas. Nec confusum, quod unum est: nec multiplex, quod indifferens. 18. Etenim si omnium credentium, sicut scriptum est (Act. IV, 32), erat anima una et cor unum: si omnis qui adhaeret Domino, unus spiritus est, ut Apostolus dixit (I Cor. VI, 27): si vir et uxor in carne una sunt: si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sumus: si hoc de humanis Scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum nulla potest esse cum divinis comparatio; quanto magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia? 19. Namque aliter quomodo unum Deum dicemus? Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem; quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est.
CAPUT III. Patris ac Filii unitatem Scripturae testimoniis probat, et primo Esaiae locum aliorum comparatione ita illustrat, ut nullam a Patris natura in Filio inesse differentiam astruat, nisi quantum ad carnem, ac proinde unam utriusque deitatem esse. Quod ubi auctoritate Baruch confirmatum est, fidem prophetis hac in re habendam tradit.
20. Quantam vero Scriptura divina Patris et Filii secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica testantur oracula. Sic enim dicit Dominus sabaoth: Laboravit 448 Aegyptus, et mercatus Aethiopum et Sebaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel (Esa. XLV, 14). 21. Audi propheticam vocem: In te, inquit, est Deus, et non est Deus praeter te. Quomodo hoc secundum Arianos convenit? Necesse est negent aut Patris aut Filii divinitatem, nisi ejusdem divinitatis crediderint unitatem. 22. In te, inquit, est Deus; quoniam in Filio Pater. Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur; et: Opera quae ego facio, et ipse facit (Joan. V, 5). Sed et alibi in Patre Filius est, qui dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Dissolvant, si possunt, hanc naturae proprietatem, et operis unitatem. 23. Deus igitur in Deo est, sed non duo dii; scriptum est enim, quia unus Deus (Deut. VI, 4): et Dominus in Domino, sed non duo Domini; quia aeque scriptum est: Nolite duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Et lex dicit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). Et utique in eodem est Testamento: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24). Dominus, inquit, a Domino pluit. Sic et in Genesi habes: Et dixit Deus, et fecit Deus; et infra: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 3, 26); sed tamen non duo Dii, sed unus Deus lecit. Utromque igitur unitas operationis servatur et nominis. Nam utique cum legimus, Deus ex Deo, non duos deos dicimus. 24. Denique habes in Psalmo quadragesimo quarto, quod et Deum Patrem dixit Propheta, et Deum Filium declaravit, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; et infra: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal XLIV, 7, 8). Deus est qui ungit, et Deus qui secundum carnem ungitur Dei Filius. Denique quos habet unctionis suae Christus nisi in carne consortes? Vides igitur quia Deus a Deo unctus: sed in assumptione naturae unctus humanae Dei Filius designatur, nec Legis forma violatur. 25. Et hic ergo cum dicitur: Pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut ipse Dominus ostendit, dicens: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me: alioquin vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 38). Et hic advertimus quod unitatem divinitatis per unitatem operum designaverit. 26. Ut autem una deitas et Patris et Filii, et una dominatio probaretur; ne gentilis aut Judaicae impietatis incurreremus errorem, providens Apostolus, quid sequi deberemus ostendit dicens: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Sicut enim unum dicendo Dominum Jesum Christum, Patrem Dominum non negavit; ita unum dicendo Deum Patrem, aeque a deitatis veritate nec Filium separavit. Unde nec pluralitatem divinitatis, sed unitatem potestatis ostendit; quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est; sicut scriptum est: Scitote quoniam 449 Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). 27. In te igitur est Deus, per unitatem naturae: et non est Deus praeter te, per proprietatem substantiae, repulsa differentia. 28. In Hieremiae quoque libro unum Deum Scriptura dicit, et tamen et Patrem et Filium confitetur. Itaque sic habes: Hic Deus noster, et non reputabitur alius ad eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36, 37). 29. De Filio dicit: Ipse enim est cum hominibus conversatus; et dicit: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo tantus dicit propheta, quod ad eum non possit alius aestimari? Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis constitutus: nesciebat serere quaestiones qui religionem timebat. 30. Adesto, sancte Spiritus, prophetis tuis, quibus inesse consuesti, quibus credimus. Si prophetis non credimus, sapientibus credam hujus mundi? Sed ubi sapiens, ubi scriba? Rusticus noster cum ficus insereret, invenit quod philosophus ignoravit. Quae stulta sunt enim hujus mundi, elegit Deus, ut confundat quae sunt fortia (I Cor. I, 27). Credimus Judaeis, quia notus aliquando in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2)? Sed hoc ipsum negant propter quod credimus, quia non norunt Patrem, qui Filium negaverunt.
CAPUT IV. Argumentis aliquot ad probandam Dei unitatem collectim propositis, in tribus magorum muneribus Christi divinitatem humanitatemque adumbratas ostendit; non secus ac in angelo cum tribus pueris inter flammas deambulante, divinitatis ac trinitatis veritatem.
31. Unum Deum communis natura testatur, quia unus est mundus. Unum Deum fides significat, quia una fides novi et veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum baptisma in nomine Trinitatis est. Unum Deum Prophetae dicunt, Apostoli audiunt. Unum Deum Magi crediderunt, et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes, ut Deum thure venerantes. Thesaurus enim regni, sacrificium Dei, myrrha est sepulturae. 32. Quid igitur voluerunt sibi mystica munera inter abjecta praesepia, nisi ut intelligeremus in Christo differentiam divinitatis et carnis? 450 Ut homo cernitur, ut Dominus adoratur: jacet in pannis, sed fulget in stellis: cunae nascentem indicant, et stellae dominantem: caro est quae involvitur: divinitas, cui ab angelis ministratur. Ita nec dignitas naturalis majestatis amittitur, et assumptae carnis veritas comprobatur. 33. Haec est fides nostra. Sic se Deus cognosci voluit ab omnibus, sic tres pueri crediderunt, nec incendia circumjecta senserunt; cum infidos noxius ignis exureret, et fidelibus innoxia flamma roraret, quibus aliorum incendia refrigerabant; quia merito fidei perdiderat suam poena naturam. Aderat enim in specie angeli qui monebat ut in numero Trinitatis, unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur Deus, videbatur in angelo Dei Filius, sancta et spiritalis in pueris gratia loquebatur.
CAPUT V. Arianorum variae in Christum blasphemiae referuntur, quibus antequam respondeatur, monentur Catholici caveant a sophismatis philosophorum; eo quod scilicet in illis haeretici spem praecipuam collocarent.
34. [Alias cap. III.] Nunc consideremus quas Ariani de Dei Filio inferant quaestiones. 35. Dissimilem Patri dicunt esse Dei Filium. Hoc si homini objiciatur, injuria est. 36. Ex tempore coepisse dicunt Dei Filium; cum conditor ipse sit temporum. Homines sumus, et esse nolumus temporales. Ex tempore coepimus, et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos, et quomodo negare possumus Dei Filium sempiternum, quem sempiternum docet atque demonstrat natura, non gratia? 37. Creatum dicunt. Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit? 38. Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit. 39. Negant verum Dei Filium, negant omnipotentem; cum fateantur omnia facta per Filium, omnia creata per Dei esse virtutem. Quid est enim virtus, nisi perfecta natura? 40. Negant etiam divinitate unum esse cum Patre. Deleant ergo Evangelium, deleant Christi vocem. Ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur. 41. Nunc quoniam haereticus dicit esse dissimilem, idque versutis disputationibus astruere nititur, dicendum est nobis quod scriptum est: 451 Cavete ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem secundum traditionem hominum, et secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum: quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). 42. Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica disputatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non astruendi vim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit Deo salvum facere populum suum: Regnum enim Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis (I Cor. IV, 20).
CAPUT VI. Christum Patri dissimilem non esse probaturus, memoratis celebrioribus Arianorum ducibus, quam male inter eos conveniat, aperit, atque adversus eos, tamquam in monstra quaedam, praesidium Scripturarum ostendit.
43. [Alias cap. IV.] Dissimilem igitur dicunt esse: nos negamus; immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa? Patrem interrogemus, cujus honori studere se dicunt, si Filius degener judicetur. Sed non est honorificentia boni Patris, Filii injuria. Non potest bono Patri placere, si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem aequasse credatur. 44. Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam Eunomiumne, an Arium, vel Aetium ejus magistros? Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans: non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intelligo. 452 45. Eunomii personam defugiunt Ariani, sed ejus perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas. Alii Eunomium, vel Aetium, alii Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel perfidiae hujus haeredes sequuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre dividunt, ipsi se scindunt. 46. Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam Dei, quibus inter seipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus respondendum est, nominabo. Haeresis enim, velut quaedam Hydra fabularum, vulneribus suis crevit: et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita, incendioque peritura: aut velut quaedam monstruosi Scylla portenti in varias formas distincta perfidiae, velut supervacuum Christianae sectae nomen obtendit: sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reperit fluctuantes, belluinis succincta prodigiis, tetri dogmatis saevo dente dilacerat. 47. Cujus speluncam, sancte Imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem, omnemque ejus viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem, clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas spinis (Eccl. XXVIII, 28). Et alibi: Videte canes, videte malos operarios (Philip. III, 2). Et iterum: Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio damnatus (Tit. III, 10, 11). Itaque tamquam boni gubernatores quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus, Scripturarumque relegamus ordinem. 453
CAPUT VII. Ex Paulo, prophetis atque Evangelio Christus asseritur Patri similis; maxime vero ex hominis ad similitudinem divinam creatione.
48. Apostolus dicit imaginem Patris Christum esse; ait enim quod ipse sit imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 15). Primogenitus, inquit, non primocreatus; ut et genitus pro natura, et primus pro perpetuitate credatur. Alibi quoque Apostolus asseruit quod ipsum posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2). Imaginem Apostolus dicit, et Arius dicit esse dissimilem: cur imago, si similitudinem non habet? in picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arius dissimilem Patrem contendit Filio, et vult ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare similem non potuerit. 49. Prophetae dicunt: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Prophetae dicunt: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26). Vide quanta dicantur. Splendor; quod claritas paternae lucis in Filio sit: speculum sine macula; quod Pater videatur in Filio: imago bonitatis; quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur. Imago docet non esse dissimilem, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago utique non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris: sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte. 50. Per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus demonstravit, dicens: Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Et quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10)? Videt enim in imagine Patrem, qui videt in Filio. Vides quam imaginem dicat? Imago ista veritas est, imago ista justitia est, imago ista Dei virtus est: non muta, quia Verbum est: non insensibilis, quia sapientia est: non inanis, quia virtus est: non vacua, quia vita est: non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse cujus imago sit Filius; quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. 51. Plura possem de Filii testimoniis dicere, sed ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, Patrem interrogemus. Nempe ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Pater Filio dicit: Ad imaginem et similitudinem nostram; et tu dissimilem Filium Dei dicis? 52. Joannes dicit: Dilecti, filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus: scimus quia si revelatum fuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). O improvida amentia! o impudens pervicacia! Homines sumus, et in quo possumus, ad similitudinem Dei erimus; et similem audemus Dei Filium denegare? 454 53. Ergo Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno. Audio loquentem, agnosco facientem; sed et Patris et Filii unam imaginem, unam similitudinem lego. Similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, Filio Dei derogas; cum utique nisi per imaginem Dei, ad imaginem Dei esse non possis.
CAPUT VIII.
Ex probata Filii cum Patre similitudine, eumdem aeternum etiam esse haud aegre demonstrari, quod nihilominus astruitur e prophetia Esaiae, ac Joannis Evangelio; cujus ultimi auctoritate obrui haeresiarchae declarantur.
54. [Alias cap. V.] Claret igitur non esse dissimilem, et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum esse fateamur, cum similis sempiterni utique sempiternus sit. Si autem Patrem sempiternum dicimus, et hoc idem Filium denegamus, dicimus esse dissimilem; sempiterno enim temporale dissimile est. Clamat Propheta sempiternum, clamat et Apostolus sempiternum: plenum est vetus Testamentum testimoniis Filii sempiterni, plenum est novum. 55. Ordinem ergo teneamus. Scriptum est in veteri Testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit (Esai. XLIII, 10). Nihil ergo argumentabor, teipsum interrogo. Quis hoc dicit, Pater, an Filius? Utrum dixeris, eo te convinci intelliges: vel si credas, doceri? Quis ergo hoc dicit, Pater, an Filius? Si Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus: Si Pater: Post me, inquit, non erit. Hic priorem, ille posteriorem non habet: invicem in se et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Cum enim Patrem dixeris, ejus etiam Filium designasti; quia nemo ipse sibi pater est: cum Filium nominas, etiam Patrem ejus fateris; quia nemo ipse sibi filius est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio. Semper igitur Pater, semper et Filius. 56. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Erat, inquit, apud Deum. Erat, erat, erat, erat: ecce quater erat. Ubi impius invenit quod non erat? Alibi quoque Joannes in epistola sua dicit: Quod erat in principio (I Joan. I, 1); indefinite tenditur, erat: quidquid excogitaveris, erat Filius. 57. Omnes autem haereses hoc capitulo brevi piscator noster exclusit. Quod enim erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. Ergo Arius conticescat. Quod autem erat apud Deum, non permixtione confunditur: sed manentis Verbi apud Patrem solida perfectione distinguitur, ut Sabellius obmutescat. Et Deus erat Verbum. Non ergo in prolatione sermonis hoc Verbum est, sed in illa coelestis designatione virtutis, ut confutetur 455 Photinus. Quod vero erat in principio apud Deum, sempiternae divinitatis in Patre et Filio inseparabilis unitas edocetur ut erubescat Eunomius. Postremo cum omnia per ipsum facta dicantur, ipse conditor novi utique Testamenti et veteris designatur; ut Manichaeus locum tentationis habere non possit. Ita piscator bonus intra unum omnes rete conclusit; ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.
CAPUT IX.
Haereticos interrogat Vir sanctus, ostensaque illorum responsione, qua Filium omni quidem tempore priorem, Patre autem posteriorem esse affirmabant, in Deum induci mutationem, aeternitatem utrique personae tribuendam colligit.
58. Dic mihi, haeretice, dat enim veniam elementissimus imperator, ut te non colloquendi studio, nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia, paulisper alloquar: dic mihi, inquam, fuitne aliquando tempus quo omnipotens Deus Pater non erat, et Deus erat? Tempus, inquis, non astruo. Bene et argute. Si enim tempus dixeris, te ipse convinces: quia necesse est asseras fuisse tempus ante Filium, cum Filius temporis auctor sit et creator; non potest enim post opus suum ipse coepisse: necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis. 59. Ante tempora, inquis, non nego Filium: sed cum Filium dico, ostendo priorem Patrem, quia Pater, inquis, Filio prior. Quid est hoc? Negas esse tempus ante Filium, et tamen nescio quid ante Filium vis praecessise, quod temporis sit; et ostendis media nescio quae molimina fuisse generandi, in quo generationem Patris significas temporalem. Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus? Si enim ante Deus, postea Pater: utique generationis accessione mutatus est. 60. Sed avertat Deus hanc amentiam; nos enim ad impietatem eorum redarguendam, hanc retulimus quaestionem. Pia namque mens generationem sine tempore asserit; ut et sempiternum Patrem cum Filio dicat, nec aliquando asserat esse mutatum. 61. Jungat igitur honorificentia Patri Filium, quem divinitas junxit: non separet impietas, quem generationis proprietas copulavit. Honorificemus Filium, ut honorificemus et Patrem, sicut et in Evangelio scriptum est (Joan. V, 23). Sempiternitas Filii Paternae majestatis insigne est. Si iste non semper fuit, ergo ille mutatus est: sed semper fuit Filius, ergo nec Pater aliquando mutatus est; quia immutabilis semper est. Itaque videmus quod illi qui volunt negare Filium sempiternum, volunt Patrem docere esse mutatum. 456
CAPUT X.
Ubi Christi aeternitatem confirmavit ex Apostolo, Divinam generationem non ad humanae modulum exigendam, aut curiosius excutiendam, at declinatis quae hinc nascuntur, difficultatibus, quidquid more corporeo de hac generatione dicitur, spiritali sensu intelligendum esse declarat.
62. Accipe aliud quo clareat Filium sempiternum. Apostolus dicit quod Dei sempiterna virtus sit atque divinitas (Rom. I, 20): virtus autem Dei Christus; scriptum est enim Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Ergo si Christus est Dei virtus, quia virtus Dei sempiterna: sempiternus igitur et Christus. 63. Non ergo ex usu generationis humanae calumniam, haeretice, struas; neque ex nostro sermone componas. Neque enim angustis sermonibus nostris immensae magnitudinem possumus divinitatis includere, cujus magnitudinis non est finis (Ps. CXLIV, 3). Namque hominis generationem si definire contendas, tempus ostendis: generatio autem divina supra omnia est: late patet, supra omnes cogitationes ascendit et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Quidquid igitur de Patre cogitaveris, quamlibet ejus aeternitatem, non potes de eo aliquid nisi per Filium cogitare: nec potest ullus ad Patrem nisi per Filium transire sensus. Hic est, inquit, Filius meus dilectissimus (Matth. XVII, 5). Est, inquit, qui quod est, semper est. Unde et David: In aeternum, inquit, Domine, permanet Verbum tuum in coelo (Ps. CXVIII, 89). Quod enim manet, nec substantia, nec aeternitate deficit. 64. Quaeris a me quomodo Filius sit, si non priorem habeat Patrem? Quaero item abs te, quando aut quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum. Supra Potestates, supra Angelos, supra Cherubim, supra Seraphim, supra omnem sensum est; quia scriptum est; Pax autem Christi quae est supra omnem sensum (Phil. IV, 7). Si pax Christi supra omnem sensum est, quemadmodum non est supra omnem sensum tanta generatio? 65. Tu quoque manum ori admove, scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit: non licet discutere quemadmodum natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est. Nam si Paulus ea quae audivit raptus in tertium coelum, ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus, nec audire? 66. Verum si me ad consuetudinem trahis generationis humanae, ut Patrem dicas priorem; vide utrum ad generationem Dei terrenae generationis exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur, negare non poteris priores esse in homine patris quam filii passiones. 457 Prior crevit, prior senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore minor, ille antiquior passione. Si hic generationis incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem. 67. Quid te ista quaestionum tormenta delectant? Audis Dei Filium: aut dele nomen, aut agnosce naturam. Audis uterum, agnosce generationis perspicuae veritatem. Audis cor, Verbum intellige. Audis dexteram, agnosce virtutem. Audis os, agnosce sapientiam. Non haec sunt in Deo corporaliter aestimanda. Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter generat Pater; et tamen ex se generavit, et ante omnem intellectum generavit Deus verus Deum verum. Pater diligit, et tu discutis: Pater complacet, et tu cum Judaeis invides: Pater honorificat, et tu cum gentibus conviciaris.
CAPUT XI.
Non posse probari e Scriptura Patrem Filio priorem esse; neque etiam argumentis ex hominum generatione desumptis; cum inde innumera secutura essent absurda: quod autem Christum ex tempore natum audent pronuntiare, id cumulum esse impietatis.
68. Quaeris a me utrum prior non possit esse, qui Pater est. Quaero a te, ut doceas quando Pater prior fuerit, testimoniis, aut argumentis collige veritatem. Si testimoniis, accepisti utique sempiternam Dei esse virtutem. Legisti etiam dicentem: Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10). Aliud horum aeternitatem, aliud proprietatem substantiae indifferentis significat; ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium esse credamus. Nam si Patre posterior est, recens est: et si unius non est divinitatis, alienus est. Sed nec posterior; quia recens non est: nec alienus, quia ex Patre natus; quia supra omnia est Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), sicut scriptum est. 69. Sed si alienum putant, cur adorant eum, cum scriptum sit: Neque adorabis Deum alienum (Ps. LXXX, 10)? Aut si non adorant, fateantur, et finis est; ne quem sub religiosi nominis professione decipiant. Haec nempe sunt testimonia Scripturarum. Aut si habes aliud, proferre debebis. 70. Superest ut et argumentis veritas colligatur. Quamquam etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant; argumentare tamen, haeretice, ut voles. Usu, inquis, accipimus eo qui nascitur, priorem esse qui generat. Persequere igitur omnia vestigia consuetudinis, et sicaetera conveniunt, non obsisto quin et istud requiras: si autem nulla concordant, quemadmodum cum desint caetera, hoc solum exigis? Ergo quia usum requiris, quando generatus est ex Patre, parvulus fuit. Vidisti in cunis infantulum vagientem, processus aliquos accepit aetatis; si enim infirmitatem generationis habuit, necesse est 458 ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit infirmitatem. 71. Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de Dei Filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris humana; quid si Deum negare non potes nomine, infirmitate tamen hominem vis probare? Quid si dum Filium discutis, Patrem arguis: et dum Christo praejudicas, Patrem adjudicas? 72. Nam si divina generatio subjecta tempori fuit, et id ex usu generationis usurpatur humanae; ergo et Pater corporali utero portavit Filium, decem mensium curriculis onus vexit. Sed quomodo sine sexu altero generationis usus? Vides solemnem generationis seriem non coepisse, et tu partus cujusdam corporeae necessitatis putas fuisse solemnes. Tu usum quaeris, ego sexum: tu tempus exigis, ego ordinem: tu finem discutis, ego quaero principium, Nempe finis ex principio, non principium pendet ex fine. 73. Omne, inquis, quod natum est, principium habet; et ideo quia Filius est, principium habet, et ex tempore esse coepit. Quod ipsorum ore sit dictum. Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum est impietatis, horresco. Deum confiteris, homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc averruncet amentiam.
CAPUT XII. Iteratae in Filium objectioni iterum respondetur eam retorqueri etiam in Patrem posse; cum ergo Pater nec loco, nec tempore, aliave ulla creatura indigeat, sic nec eorum indigentiam attribuendam Filio: cujus singularis generatio est non solum e Patre, sed etiam e Virgine; proptereaque cum in hac non sexus aut similia locum habuerint, in illa quoque non habuisse.
74. Rursus objiciunt: Ergo non est Filius, si non habet quae habent filii. Ignoscat mihi Pater, ignoscat Filius, ignoscat et Spiritus sanctus, quaestionem pro pietate referre cupienti. Est certe Pater, et manet semper: sunt etiam creaturae pro dispositione divina. Est ergo aliquid earum quod non subjectum sit aut locis, aut temporibus, aut creationi, aut causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid ergo dicitis? Est horum aliquid quo egeat Pater? Impium est dicere. Ergo aut desinite, quae creaturarum sunt, aptare divinitati: aut si comparare contenditis, considerate quo vestra procedat impietas; quod absit ut vel in sensus nostros aliquando veniat.
75. Nos enim piam responsionem tenemus. Namque omnipotens Deus est, et ideo nullo eorum Pater indiget, qui non habet mutationem sui aliquam, vel profectum quo nos egemus, quorum infirmitas ex hujusmodi rebus profectum accipit. Qui autem omnipotens est, 459 utique non creatus, et sine loco, et supra tempora est. Nihil enim ante Deum, immo hoc ipsum Verbum, ante Deum dicere esse aliquid, grave. Ergo si ita est, quia nihil horum est in Deo Patre, quae profectum significent; quia Deus est: nihil horum aptari etiam potest Dei Filio, ut vel initium accipiat, vel profectum; quia Deus verus ex Deo vero est. 76. Ergo quia usitatum non reperimus ordinem, acquiesce, Ariane, praecipuam Filii generationem fuisse. Acquiesce, inquam; et si mihi non credis, erubesce vel Dei vocem dicentis: Cui me similem aestimastis (Esai. XLVI, 5)? Et iterum: Quia non sicut homo, ita et Deus (Num. XXIII, 19). Etenim si operatio Dei praecipua est, quia non manibus operatur aliquid, non labore conficit, non diebus absolvit; Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5): cur non credamus praecipuam generationem esse ejus in Filio, cujus praecipuam creationem in operibus agnoscimus? Dignum certe est ut specialiter et praecipue videatur generasse Filium. Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet potestatis inusitatae gratiam. 77. Non sola admirabilis ex Patre generatio Christi, admirabilis etiam ipsa generatio ejus ex Virgine. Tu illam dicis nostrae similem conceptionis, et ego probo et istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam fateri. Dic quemadmodum sit natus ex Maria, quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum puella mater ante fetus, quam copulam ut uxor experta? Causa deerat, et generabatur filius. Unde ergo legis novatae partus? 78. Si igitur in Virgine usus defuit generationis humanae, quemadmodum in Deo Patre propriae generationis usum requiris? Certe usus in sexu est, quia sexus in carne est: ubi ergo caro non est, quemadmodum carnis infirmitatem exigis? Nemo meliorem discutit: credere tibi jussum est, non discutere permissum est. Scriptum est enim: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Nec solum in generatione Filii sermo deficit, sed etiam in operibus Dei. Scriptum est enim: Omnia opera ejus in fide (Psal. XXXII, 4). Opera ergo in fide, generatio sine fide? Et discutimus quae non videmus, qui jubemur credere magis quam discutere, quae videmus.
CAPUT XIII. Quaestionem quomodo genitus sit Filius solvit sanctus Doctor; et revelationi credendum Nabuchodonosoris ac Petri exemplo docet. Hujus ultimi visione aeternitatem divinitatemque Filii signatam esse; atque adeo illi credendum neglectis philosophis, quibus jam ubique fides abrogabatur. Contra vero gentilibus ostenduntur similes Ariani.
79. Dicet aliquis: Quomodo generatus est Filius? Quasi sempiternus, quasi Verbum, 460 quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non est meum. Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod quo fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux (Hebr. I, 3). Noli, Ariane, ex nostris aestimare divina: sed divina crede, ubi humana non invenis.
80. Rex gentilis in igne cum tribus pueris Hebraeis quarti quasi angeli vidit figuram: et quia praestare putabat angelis, Dei Filium, quem non legit, sed credidit, judicavit (Dan. III, 92). Abraham quoque tres vidit, et unum adoravit (Gen. XVIII, 2). 81. Petrus in monte Moysen et Eliam cum Filio Dei vidit, nec erravit in natura, nec erravit in gloria. Denique quid facere deberet, non illos, sed Christum interrogavit; nam etsi tribus parabat obsequium, unius tamen exspectabat imperium. Sed quoniam vel tabernaculorum numerum deferendum tribus simpliciter aestimavit, emendatur Dei Patris auctoritate dicentis: Hic est Filius meus dilectissimus, ipsum audite (Matth. XVII, 5), id est: Quid conservos tuos cum Domino socias tuo? Hic est Filius meus. Non Moyses filius, non Elias filius: sed hic Filius. Sensit emendationem apostolus, procidit in faciem, consternatus Patris voce, et Filii claritate: sed sublevatur a Filio, qui jacentes erigere consuevit. Unum vidit, solum vidit Dei Filium. Recesserunt enim servuli, ut solus Dominus, qui solus designabatur Filius, videretur. 82. Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent? Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis. 83. Et ideo qui dicit: Hic est Filius meus, non dixit: Hic est temporalis; non dixit: Haec est creatura mea, haec factura mea, hic servus meus; sed hic Filius meus, quem videtis in gloria. Hic est Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, qui apparuit in rubo Moysi, de quo Moyses ait: Qui est, misit me (Exod. III, 14). Non Pater in rubo, non Pater in eremo: sed Filius Moysi locutus est. Denique de ipso Stephanus dixit: Hic est qui fuit in Ecclesia, in eremo, cum angelo (Act. VII, 38). Hic est ergo qui Legem dedit, ipse qui locutus est Moysi, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 16). Hic est ergo Deus patriarcharum, hic Deus est prophetarum. 84. Filium ergo legimus: mens tua percipit lectionem, edat lingua confessionem. Aufer hinc argumenta, ubi fides quaeritur: in ipsis gymnasiis suis jam dialectica taceat. Non quaero quid loquantur philosophi, requiro quid faciant. Soli in suis gymnasiis remanserunt. Vide 461 quam fides argumentis praeponderet. Illi quotidie a suis consortibus deseruntur, qui copiose disputant: isti quotidie crescunt, qui simpliciter credunt. Non creditur philosophis, creditur piscatoribus: non creditur dialecticis, creditur publicanis. Illi voluptatibus et deliciis orbem ligarunt, isti jejuniis et doloribus exuerunt. Plures itaque jam coepit illicere injuria, quam voluptas. 85. Nunc videamus quo distant a gentilibus Ariani. Illi deos appellant dispares sexu, dissimiles potestate: isti Trinitatem asserunt differentis divinitatis, et dissimilis potestatis. Illi deorum suorum principium asseverant temporale; et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen quod venerantur, amplificant: isti Dei Filium creaturam asserunt esse, qui Deus est.
CAPUT XIV.
Creaturam non esse Dei Filium hinc astruitur, quod non jusserit sibi praedicari Evangelium, quod creatura vanitati subdita sit, quod omnia creaverit, quod legatur genitus, quod tandem tradita fuerit generationis et adoptionis differentia: ubi utraque natura in ipso declaratur. Quae tot ac tanta testimonia Apostolici expositione confirmantur.
86. [Alias cap. VI.] Patuit, ut arbitror, sancte Imperator, neque dissimilem Patri, neque ex tempore esse Dominum Jesum. Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus creaturam non esse Dei Filium: in quo nobis praesentis oraculum lectionis aspirat; audivimus enim legi, dicente Domino: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. LXVI, 15). Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret Evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium.
87. Non creatura Christus: Vanitati enim creatura subjecta est, sicut Apostolus dixit (Rom. VIII, 20). Numquid ergo Christus subjectus est vanitati? Rursus juxta eumdem Apostolum: Creatura congemiscit et comparturit usque nunc (Ibid., 22). Numquid ergo Christus congemiscit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21). Videmus igitur magnam inter creaturam et Dominum esse distantiam; quia servitus creatura est; Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas (II Cor. III, 17). 88. Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): numquid ipse se fecit? 462 Si lectum est, quod negari non potest, quia Deus in sapientia fecit omnia: numquid verisimile videri potest quia in se ipsa est facta sapientia (Psal. CIII, 24)? 89. Legimus genitum; quia Pater dixit: Ego ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Legimus primogenitum (Matth. I, 25): Filium, legimus unigenitum (Joan. I, 14)? primogenitum, quia nemo ante ipsum: unigenitum, quia nemo post ipsum: legimus etiam: Generationem ejus quis enarrabit (Esai. LIII, 8? Generationem, inquit, non creationem. Quid his tantis ac talibus conferri potest. 90. Ostendit etiam Dei Filius distantiam generationis et gratiae, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Non dixit: Ascendo ad Patrem nostrum, sed: Ascendo ad Patremmeum, et Patrem vestrum. Separatio ista diversitatem ostendit, quod illius generator, noster creator sit. 91. Et addidit: Deum meum, et Deum vestrum; quia licet ipse et Pater unum sint, et illi Pater sit proprietate naturae, nobis Deus Pater coeperit esse per Filium, non naturae jure, sed gratiae; tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo et divinitatis et carnis, divinitatis ex Patre, carnis ex matre, illamque ante omnia, istamque ex Virgine. Denique ante Patrem ut Filius nominavit, Deum postea ut homo nuncupavit. 92. Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? Et alibi: De ventre matris meae Deus meus es tu (Ibid., 11). Et supra quasi homo patitur: et infra homo est, qui ex matris ventre jactatur. Itaque cum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu; significat cum qui Pater semper erat, ex eo Deum sibi esse, ex quo de ventre matris jactatus est. 93. Cum igitur in Evangelio, in Apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent. Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum, de Deo natum: factum autem in quo legerint, diligenter advertant; non enim Deus factus, sed Deus Dei Filius natus est: postea autem secundum carnem homo factus ex Maria est. 94. Si mihi non credunt, credant Apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Filium, inquit, suum, non unum de multis: non communem, sed suum. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Hunc postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascriberetur: factum ex muliere per carnis susceptionem: factum sub Lege per observantiam Legis: generatio autem illa coelestis ante Legem, ista post Legem (Conc. Chalcedon. act. I, in exposit. fid. Nic.). 463
CAPUT XV. Duobus Scripturae locis quibus factus et creatus Christus dicitur, ut satisfaciat sanctus Praesul: illos non nisi secundum naturam hominis ipsi convenire declarat: in quibus etiam praeteritum pro futuro positum esse ex sacrorum codicum auctoritate planum facit.
95. [Alias cap. VII.] Unde et illud vane jactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius. 96. Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me. (Prov. VIII, 22). Non dixit: Pater creavit, sed Dominus creavit me. Caro Dominum agnoscit, gloria Patrem significat: creatura nostra Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Itaque quis ignoret quia ob causam incorporationis hoc dicitur? In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VII, 20)? Hominem dicit, in quo et crucifixus et mortuus, et sepultus est. 97. Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur. Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13); legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea (Ibid., 19): quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt (Esai. XLV). 98. Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia. Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me (Prov. IX, 1 et seq.). Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37)? Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum. 99. Multa alia documenta praesto esse possent hujusmodi de incarnatione dicta videri: sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior. 464
CAPUT XVI. Arianos, si creatum et genitum illis idem sit, Christo inferre injuriam: sin autem illa distare credant, quem legerint genitum, creaturae loco non habendum. Hoc Pauli ne creaturae serviatur, prohibentis; Christi tamen se servum esse profitentis, testimonio confirmari: cui potius credendum quam Ario. Subditur etiam creaturam in Deo non esse, cum simplex sit: nec Filium in creaturae ordinem redigendum; cum in eo Patri complaceat.
100. Nunc ipsos Arianos interrogo, utrum idem putent esse genitum, quod creatum? Si enim idem dicunt, nihil utique distat inter generare et creare. Ergo quoniam et nos creati sumus, inter nos et Christum et elementa nulla distantia est. Sed quamvis amentes sint, id tamen non audebunt dicere. 101. Postremo ut insipientiae eorum quod verum non est, indulgeam; si nihil, ut putant, distat in verbo: cur non eum quem colunt, meliore appellant nomine? cur verbo non utuntur Patris? cur abjiciunt quod honorificentiae est, assumunt quod injuriae? 102. Si autem distat inter creatum et genitum, ut ego arbitror, cum legerimus genitum, non utique idem et genitum intelligimus et creatum. Dicant igitur generatum ex Patre, ex Virgine procreatum: aut dicant quomodo Dei Filius et genitus et creatus. Una natura, et maxime Deus diversitatem non recipit. 103. Certe facessat nostra sententia: Paulum interrogemus, qui Spiritu Dei plenus has praevidens quaestiones; generaliter contra gentes, specialiter contra Arianos locutus, ait divino judicio eos esse damnatos, qui servirent creaturae potius quam Creatori. Denique sic habes: Tradidit illos Deus in desideria cordis ipsorum, ut contumeliis afficiant corpora sua inter semetipsos: qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula (Rom. I, 24, 25). 104. Prohibet itaque me Paulus creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus, Paulus, inquit, servus Jesu Christi (Ibid., 1). Et bonus servus qui Dominum recognoscit, ipse creaturae servire nos prohibet: quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant quem colere se simulant, dicere creaturam; ne sub appellatione cultorum sacrilegia graviora committant. Detestabilior enim domesticus hostis quam extraneus: et gravius scelus ut adversus Christum abutantur Christi nomine. 105. Quem igitur meliorem interpretem quaerimus Scripturarum, quam illum doctorem gentium, vas electionis, electum de persecutoribus? Qui Jesum persecutus fuerat, fatetur. Legerat 465 utique Salomonem plus quam Arius, et erat peritus in Lege; et ideo quia legerat, non creatum Christum dicit esse, sed genitum. Legerat enim: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Numquid dicto factus est Christus? numquid mandato creatus est Christus? 106. Quomodo autem creatura in Deo esse potest? Etenim Deus naturae simplicis est, non conjunctae atque compositae: cui nihil accedat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua: complens omnia, nusquam ipse confusus: penetrans omnia, nusquam ipse penetrandus: ubique totus, eodemque tempore vel in coelo, vel in terris, vel in novissimo maris praesens: visu incomprehensibilis, fatu ininterpretabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus; ut quidquid religiosus sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc Deo intelligas convenire. 107. Ergo quia in Filio complacet Pater (Matth. XVII, 5), crede quia dignus Patre Filius, crede quia a Deo exivit Filius, ut ipse testatur dicens: Ex Deo processi, et veni (Joan. VIII, 42); et alibi: A Deo exivi (Joan. XVI, 27). Qui ex Deo processit, et a Deo exivit, nihil aliud potest habere, nisi quod Dei est.
CAPUT XVII. Christum Deum verum esse ex eo probat, quod sit proprius Dei Filius; praemissaque difficultatis suborientis solutione, eamdem rem inde confirmat, quod sit genitus, quodque ex Deo exierit. His subdit Patris ac Filii unitatem operationis ac voluntatis. Tum apostolis et Centurione quem cum Arianis contendit, in testimonium adductis Esaiam jungit ac Joannem.
108. Unde non solum Deus, sed etiam verus Deus, verus e vero, et adeo verus, ut ipse sit veritas. Itaque si nomen quaerimus, veritas est: si majestatem quaerimus naturalem, eo usque Filius Dei verus est, ut et proprius. Scriptum est enim: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum (Rom. VIII, 32): tradidit utique secundum carnem. Proprietas divinitatis est, veritas proprietatis, misericordia pietatis, oblatio securitatis. 109. Sed ne calumniarentur, quia scriptum est: Tradidit eum Pater; ipse Apostolus alibi dixit: Pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris (Galat. I, 3, 4); et alibi: Sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 2). Si ergo et traditus est a Patre, et ipse se tradidit, apparet unam esse operationem, unam esse Patris et Filii voluntatem. 110. Si naturalem ergo majestatem quaerimus, genitus est. Qui genitum inficiatur, proprium negat: qui proprium abnuit, communem caeteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, ex Deo exivit. Nam 466 cum in usu nostro id sit exire quod jam sit, et ex interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur: angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus; ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut Deus ex Deo, Filius ex Patre; nec videatur coepisse ex tempore, qui ex Patre nascendo prodit, ut dixit ipse qui natus est: Ex ore Altissimi prodii (Eccles. XXIV, 5). 111. Sed si naturam non agnoscunt, si non credunt Scripturis, vel operibus credant. Cui dicit Pater: Faciamus hominem (Gen. I, 26), nisi ei quem verum Filium sciret? In quo nisi in vero suam imaginem recognosceret? Non est unum adoptivus et verus; nec Filius diceret: Unum sumus (Joan. XVI, 22); si se cum vero, qui verus non esset ipse, conferret. Faciamus ergo dicit Pater. Qui dixit, verus est: potestne ergo verus non esse ille, qui fecit; et quod dicenti defertur, facienti negatur? 112. Quomodo autem nisi verum Filium sciret, committeret ei voluntatis suae unitatem, et operis veritatem? Cum enim eadem faciat Filius opera, quae Pater facit, et quos vult vivificet Filius, sicut scriptum est (Joan. V, 19, 21); nec differens potestate, et liber est voluntate: ita unitas servatur; quia et virtus Dei in divinitatis proprietate est; et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis. 113. Turbati in freto apostoli, licet adhuc non credentes corde, ubi primum sub pedibus Domini ludere aquas, et inquieto maris aestu deambulantis Domini super aquas intrepida videre vestigia; subitoque navi quae fluctibus turbaretur, ubi eam tamen Christus ascendit; placidata aequora, et elementa conspexere famulantia, verum Dei Filium crediderunt, dicentes: Vere Dei Filius es (Matth. XIV, 25 et seq.). 114. Hoc idem Centurio cum aliis qui secum erant, tremefactis mundi cardinibus in passione Domini confitetur: et tu, haeretice, negas! Centurio dicit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 54). Erat, inquit Centurio, et Arianus dicit, non erat. Ille ergo generationis et veritatem et aeternitatem asserit manu cruentus, sed mente devotus: tu, haeretice, veritatem generationis negas, tempus ascribis. Utinam manus potius quam animam cruentasses! Sed nec manu innocens, et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris; immo, quod gravius est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, majestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris. 115. Verum igitur Deum dubitare non possumus, quem verum Dei Filium et carnifices crediderunt, et daemones fatebantur: quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur. Illos nominavimus, ut erubesceres divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes. 467 116. Clamat Dominus per Esaiam: Servientibus mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt per Deum verum (Esai. LXV, 16). Haec, inquam, dixit Esaias, quando vidit majestatem ejus. Hoc in Evangelio designatur, quod majestatem viderit Christi, et locutus sit de eo. 117. Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Joannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo Domino nostro. Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Verum Joannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.
CAPUT XVIII. In Nicaena definitione Arianos errores, ne quem decipiant, commemorari. Iidem cum anathemate suo referuntur, quod non modo Nicaeae latum dicitur, sed et Arimini semel ac iterum.
118. [Alias cap. VIII.] Deus igitur ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre. 119. Sic nempe nostri secundum Scripturas dixerunt Patres, qui etiam sacrilega dogmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arii perfidia ipsa se proderet; ne quasi fucis quibusdam et coloribus illita velaretur. Fucum enim faciunt, qui non audent explicare quod sentiunt. Censorie itaque impietas Ariana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur; ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet. 120. [Alias cap. IX.] Eos, inquit, qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et qui ex nihilo factum, aut ex alia substantia vel οὐσίᾳ dicunt esse, aut mutabilem, aut convertibilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. 121. Accepisti, sancte Imperator, eos qui talia asserunt, jure damnatos. Non humana industria, non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi (Prolog. n. 5), episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum 468 per signum suae passionis et nominis Dominus Jesus suo probaret se adesse concilio; Crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. 122. Hoc et in Ariminensi concilio habuit prima confessio, et post Ariminense concilium secunda correctio. Confessionem epistola ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur.
CAPUT XIX. Ubi Ario primum e memoratis erroribus attribuit, eumdem refellit Joannis testimonio, ac e re nata tragicam haeresiarchae mortem describit. Mox singillatim reliquas ejusdem blasphemias expendit et confutat.
123. Arius ergo dicit: Erat quando non erat; sed Scriptura dicit, Erat, non dicit, non erat. Denique Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Ecce quoties erat et nusquam dixit quod non erat. Cui ergo credimus? Joanni in Christi pectore recumbenti, an Ario inter effusa se sua viscera volutanti; ut agnosceremus similem Judae proditoris Arii quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit?
124. Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus. Crepuit enim, sicut etiam de Juda Petrus apostolus dixit (Act. I, 18), quia possedit agrum de mercede injustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt. 125. Veniamus ad alia. Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt. Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis? 469 126. Arius dicit ex nihilo Dei Filium. Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto? Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia (Psal. XLIV, 1)? 127. Non habet Filium, qui nescit unde sit. Denique nec Judaei habebant Filium, quia unde esset nesciebant. Et ideo dixit his Dominus: Nescitis unde veni (Joan. VIII, 14); et infra: Neque me nostis, neque Patrem meum scitis (Ibid. 19). Qui enim negat ex Patre Filium, nec Patrem ex quo est Filius, novit: neque Filium novit; quia Patrem nescit (Galat. IV, 5). 128. Arius dicit: Ex alia substantia. Quae igitur alia substantia aequatur Dei Filio, ut ex ipsa Dei Filius sit? Aut quomodo reprehendunt quia nos in Deo aut οὐσίαν Graece, aut Latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia Dei esse Filium, etiam ipsi substantiam Dei esse confirment? 129. Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus (II Petr. I, 4), divinae consortes fieri naturae. Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre se simulant, conferendo. 130. Arius dicit creaturam Dei Filium, non sicut caeteras creaturas. Quae enim creatura non sicut alia creatura non est? Homo non ut Angelus, terra non ut coelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit. 131. Arius dicit mutabilem et convertibilem Dei Filium. Quomodo ergo Deus, si mutabilis; cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6)?
CAPUT XX. Optat ad se mundandum ut olim ad Esaiam Seraphim aliquem advolare; immo vero ad se, ad Imperatorem aliosque lectores suos Christum invitat: ac tandem Dominico poculo mystice designato, ut ejus virtute Gratianus caeterique fideles inebrientur, petit.
132. Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5). Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum 470 Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare? Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat (Psal. XXXVIII, 2)? O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia! 133. At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam (Esai. VI, 6): tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed jam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. VII, 22, 23). 134. Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant. Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18). 135. Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit. 136. Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis expellunt, injurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus, pacem diligat, et fidei exsultatione securus, mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). 137. Hoc vino, Domine Jesu, sensus etiam nostros dilue, ut te adoremus, te colamus visibilium et invisibilium creatorem. Non potes ergo invisibilis aut bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti.
2
[recensere]LIBER SECUNDUS.
471
PROLOGUS.
Ambrosius libro superiori hunc adjecturus, duodecim nomina Filii Dei primo trifariam divisa non ejus tantum, sed Patris etiam aeternitatem probare docet. Mox eadem cum duodecim sacerdotalis vestis lapidibus cursim comparans, quam necessario conjungenda sint, inducta ipsorum nova distributione patefacit. Deinde ad propositam comparationem rediens, allegorice memorati amictus texturam ac lapillos laudat. Hinc mystica etiam geminae divisionis ratione allata, institutam comparationem pergit exponere; ex qua fidem operibus colligens attexendam esse, contractam ejusdem fidei de Filio descriptionem subdit.
1. Satis, ut arbitror, libro superiore, sancte Imperator, edoctum est sempiternum esse Dei Filium, non dissimilem Patri, genitum, non creatum: Deum quoque verum Dei Filium Scripturarum lectionibus approbavimus, et apertis majestatis suae indiciis designatum.
2. Itaque quamvis ista ad fidem copiose redundantia sint, quod a fontis meatu magnitudo plerumque decurrentis fluminis aestimatur; tamen quo purius niteat fides nostra, tripartito videtur derivanda distinctio. Sunt enim evidentia indicia quae proprietatem deitatis ostendant: sunt quae similitudinem Patris et Filii: sunt etiam quae perspicuant divinae majestatis exprimant unitatem. Proprietatis itaque sunt, generatio, Deus, Filius, Verbum: similitudinis, splendor, character, speculum, imago: unitatis aeternae, sapientia, virtus, veritas, vita. 3. Haec indicia ita Dei Filium signant, ut ex his et sempiternum Patrem esse cognoscas, nec ab eo Filium discrepantem. Ex eo enim qui est, generatio; ex sempiterno Deus, ex Patre Filius, ex Deo Verbum, splendor gloriae, character substantiae, speculum Dei, majestatis imago, de bono bonitas, de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas, de vivente vita. Concordant igitur Patris et Filii indicia, quibus non discrepare inter se, sed unius majestatis esse nemo dubitaverit. Quorum singulorum proferremus exempla nominum, nisi coarctandi sermonis studio teneremur. 4. His duodecim tamquam lapidibus pretiosis fidei columna consurgit. Hi sunt enim pretiosi illi lapides (Exod. XXVIII, 17 et seq.), sardius, jaspis, smaragdus, chrysolithus, et caeteri, quibus sancti Aaron, illius utique qui figuram gerit Christi, veri scilicet vestimentum sacerdotis intexitur: circumdati auro lapides, et insculpti de nominibus 472 filiorum Israel, duodecim lapides sibi invicem cohaerentes. Nam si eos aliquis separet atque secernat, omnis fidei structura dissolvitur. 5. Itaque principium fidei nostrae est scire quo genitus est Dei Filius: si genitus non est, nec Filius est. Nec satis est dixisse Filium, nisi et unigenitum Filium designaveris. Si creatura est, Deus non est: si Deus non est, nec vita est: si non est vita, nec veritas est. 6. Ergo tria illa, id est, generatio, Filius, unigenitus, principaliter et proprie indicant ex Deo Filium. 7. Tria sequentia, id est, Deus, vita, veritas, virtutem ejus manifestant, qua condidit et fecit subsistere creaturam: In ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut Paulus dixit (Act. XVII, 28). Et ideo in illis tribus proprietas Filii, in istis aliis paternae ac Filii operationis unitas declaratur. 8. Imago quoque et splendor et character dicitur Dei Filius, quia haec incomprehensibilem et investigabilem paternae majestatis divinitatem in Filio, et expressam similitudinem revelarunt. Haec quoque tria videmus ad similitudinem pertinere. 9. Reliquum est, virtus, sapientia, justitia; ut his singulis operationibus aeternitas probaretur. 10. Hoc igitur est illud vestimentum pretiosis lapidibus adornatum, hic veri amictus est sacerdotis, haec vestis nuptialis; hic textor propheticus, qui bene noverit ista contexere. Neque vilis ista textura est, de qua Dominus dicit per prophetam: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam (Job. XXXVIII, 36). Nec communes isti lapides, lapides, ut legimus, supplementi: omnis enim in eo perfectio est, si nihil desit. Lapides compositi et circumdati auro, intelligibili scilicet natura; si eos bene mens nostra componat, naturalisque sensus probabili ratione compaginet. Denique quam non mediocres lapides sint, lectio docet (Exod. XXXV, 27), quod cum alii alia viliora deferrent; istos tamen lapides super humeros suos religiosi principes attulerunt, ex quibus fecerunt rationale, opus textile (Ibid.). Textile enim opus est, quando fidei facta concordant. 11. Nec me aliquis errare putet, quia supra tripartitam de quaternis, subter vero quadripartitam de ternis feci distinctionem. Boni operis gratia per diversas plus placet formas. Bona enim et illa quae textrinum indumenti sacerdotalis ostendit, vel lex scilicet, vel Ecclesia, quae binas vestes fecit viro suo, sicut scriptum est (Prov. XXXI, 22 et seq.): unam operis, alteram mentis, fidei intexens factorumque velamina. Itaque alibi, sicut legimus, aurum praetexit, et postea hyacinthum 473 ac purpuram cum cocco subjungit et bysso. Rursus alibi ex hyacintho et caeteris prius flosculos format, aurumque subnectit, et unus est habitus sacerdotis; ut iisdem coloribus micans, gratiae decorisque diversitas ordinis diversitate resplendeat. 12. Itaque ut etiam rationis typicae series digeratur, auro et argento probabili non est dubium eloquia Domini designari, quibus fides constat. Scriptum est enim: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Hyacinthus autem aeris habet similitudinem, quem spiramus, et cujus carpimus flatum: purpura quoque speciem aquarum exprimit: per coccum ignis intelligitur: terra per byssum; haec enim ex terra gignitur. Ex his autem quatuor elementis corpus subsistit humanum. 13. Sive ergo mentis fidei praecedenti concinentia corporis facta subnectas: sive facta praecedant, et fides astipuletur comes religiosa factorum, hic religiosi ornatus antistitis, hoc velamen est sacerdotis. 14. Bona ergo fides, cum pulchro operum renitet ornatu: de qua, ut ad summam loquar, definitiones istae sunt, quae non queunt solvi. Si ex nihilo est, non est Filius: si creatura est, non est creator: si factura est, non est omnium factor: si discens, non praecognitor: si accipiens, non est perfectus: si proficiens, non est Deus: si dissimilis, non imago: si per gratiam, non per naturam: si divinitatis expers, auctor malitiae: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18).
CAPUT PRIMUM. Arianorum Dei Filio bonitatem abrogantium objectionem non sine horrore propositam ut solvat, Christi sententiam ex personis loquentium, nec non ex ipsis dictionibus explicat.
15. Stupeo itaque ad reliqua, sancte imperator, et toto corpore animoque deficio, esse aliquos homines, vel potius non homines, sed humana adopertos specie, intus autem dementiae bestialis; qui post tanta Domini et tam divina beneficia, bonum negent ipsum auctorem bonorum. 16. Scriptum est, inquiunt: Nemo bonus, nisi unus Deus. Scriptum agnosco: sed littera errorem non habet; utinam Ariana interpretatio non haberet! Apices sine crimine sunt, sensus in crimine. Dictum Domini Salvatoris agnosco: 474 sed consideremus quando dicat, cui dicat, qua circumspectione dicat. 17. Dicit utique in hominis forma Dei Filius, et dicit Scribae, ei scilicet qui magistrum bonum Dei Filium nominaret, Deum negaret. Quod ille non credit, Christus adjungit; ut Dei Filium non ut bonum magistrum, sed ut bonum Deum credat. Nam sicubi unus Deus dicitur, nequaquam tamen Dei Filius ab unitatis plenitudine separatur; quomodo ubi unus Deus bonus nuncupatur, a plenitudine divinae bonitatis unigenitus excluditur? Necesse est igitur aut Deum negent Dei Filium, aut Deum bonum esse fateantur. 18. Et ideo circumspectione coelesti non dixit: Nemo bonus, nisi unus Pater; sed: Nemo bonus, nisi unus Deus. Pater enim proprium generantis est nomen, Deus autem unus nequaquam deitatem Trinitatis excludit, et ideo natura laudatur. Bonitas ergo in natura est Dei, et in natura Dei etiam Dei Filius; et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est, praedicatur. 19. Non igitur a Domino bonitas negatur, sed talis discipulus refutatur. Nam cum scriba dixisset: Magister bone, respondit Dominus: Quid me dicis bonum (Mare., X, 28)? id est, quem Deum non credis, non est satis ut bonum dicas. Non tales ego quaero discipulos, qui me magis secundum hominem magistrum bonum, quam secundum divinitatem Deum bonum credant. CAPUT II. Bonum esse Dei Filium ab operibus probat, nimirum ab ejus in Israelitas sub Testamento veteri, et in Christianos sub novo, beneficiis. Tum ubi subjecit utile sibi esse ut bonum dominum ac judicem suum arbitretur: paternum de Filio testimonium affert; imo etiam partis non exiguae Judaeorum, quibus proinde pejores Ariani esse declarantur. Quae omnia verborum Sponsae, eamdem Christi bonitatem designantium, claudit expositio.
20. Sed nolo praerogativa naturae suae et privilegio potestatis utatur. Non dicatur bonus, si non meretur, a nobis. Si hoc non meretur operibus, si beneficiis non meretur, abdicetur suae jure naturae, subdatur nostro judicio. Qui judicaturus de nobis est, non dedignatur judicari; ut justificetur in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L, 6), 475 21. Hiccine ergo non bonus, qui bona tribuit mihi (Psal. XII, 6)? Hiccine non bonus, qui cum sexcenta millia populi Judaeorum persecutoribus suis cederent, dehiscentem subito Rubri maris aestum individua aquarum mole divisit (Exod. XIV, 6 et seq.); ut fideles circumfusa unda muniret, infidos refusa demergeret? 22. Hiccine non bonus, cujus imperio maria solidata fugientibus, saxa humefacta sitientibus; ut opus veri agnosceretur auctoris, cum humor rigesceret, petra inundaret (Exod. XVII, 6)? Quod ut agnosceres opus Christi, Apostolus dixit: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). 23. Hiccine non bonus, qui tam innumera populi millia, ne qua incesseret fames, in deserto pavit pane coelesti, sine usu laboris, cum fructu quietis (Exod. XVI, 13 et seq.): ita ut eorum per quadraginta annos nec vestimenta veterascerent, nec calceamenta tererentur (Deut. VIII, 4), instar fidelibus futurae resurrectionis ostendens, quod nec factorum decor splendidorum, nec circumfusae virtutis nitor, nec vitae cursus periret humanae? 24. Hiccine non bonus, qui nobis coelum fecit esse, quod terra est; ut sicut in coelo, quasi in speculo quodam, stellarum lucentium refulgerent globi; ita etiam apostolorum et martyrum et sacerdotum, vice stellarum fulgentium, toto illucescerent chori mundo? 25. Ergo non solum bonus, sed etiam pastor bonus, hoc est, non sibi tantum, sed etiam ovibus suis bonus: Bonus enim pastor animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11). Posuit plane animam suam, ut nostram levaret: sed pro divinitatis potestate posuit et sumpsit, sicut scriptum est: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. Nullus eam tollit a me, sed ego a memetipso pono eam (Ibid., 17, 18). 26. Vides bonitatem, quia sponte posuit: vides potestatem, quia sumpsit; et tu bonum negas, cum ipse de se in Evangelio dixerit: Si ego bonus, quare oculus tuus nequam (Matth. XX, 15)? Ingrate, quid agis? Bonum negas, per quem bona speras, si tamen credas? Bonum negas, qui dedit nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9)? 27. Mihi expedit ut bonum credam: Bonum est enim confidere Domino (Psal. CXVII, 8). Mihi expedit ut Dominum confitear; scriptum est enim: Confitemini Domino, quoniam bonus (Ibid., I). 28. Mihi expedit, ut judicem meum bonum arbitrer; Dominus enim judex bonus domui Israel. Ergo si judex Dei Filius, utique quoniam judex Deus bonus, judex autem Dei Filius est; Deus bonus judex et Dei Filius est. 29. Sed fortasse non credas aliis, non credas Filio; audi Patrem dicentem: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 1). Bonum ergo Verbum est, Verbum hoc de quo scriptum est: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ergo si Verbum bonum, Filius autem Dei Verbum est: bonus utique Deus est Dei Filius; etiamsi non 476 placeat Arianis. Erubescant aliquando. 30. Judaei dicebant: Bonus est (Joan. VII, 12). Etsi alii dicebant: Non est, alii dicebant tamen: Bonus est; et vos omnes bonum negatis. 31. Bonus est, qui peccatum unius donat; et bonus non est, qui peccatum mundi abstulit? De ipso enim dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). 32. Sed quid dubitamus? Credidit jam Ecclesia bonum, et confessa est dicendo: Osculetur me ab osculis oris sui; quoniam bona ubera tua super vinum (Cantic. I, 1); et alibi: Et faux tua tamquam vinum est optimum (Cantic. VII, 9). Bonus ergo ille nos Legis et gratiae nutrit uberibus, coelesti curas hominum praedicatione demulcens; et nos bonum negamus, cum sit imago bonitatis, exprimens aeternae in se bonitatis effigiem, sicut et supra ostendimus scriptum, quia ipse est speculum sine macula, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26). CAPUT III. Filium Dei Deum bonum ac verum esse, cum Deus unus sit.
33. [Alias cap. II.] Sed quid vobis videtur, qui bonum et verum Deum Dei Filium denegatis; cum scriptum sit quod nullus Deus, nisi unus (I Cor. VIII, 4)? Nam etsi sunt qui dicantur dii, an inter eos Christum annumeratis, qui dicuntur, et non sunt? Cum speciale sit ejus, ut semper sit: et praeter ipsum bonus et verus alius Deus non sit; quoniam in ipso est Deus: speciale autem etiam Patris sit, ut post ipsum verus alius Deus non sit; quia unus Deus, nec juxta Sabellianos Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, ut Pater et Filius; separationem divinitatis non habent. CAPUT IV. Omnipotentem esse Dei Filium prisci novique foederis auctoritate demonstratur.
34. [Alias cap. III.] Itaque cum verus et bonus Dei Filius, utique omnipotens Deus Dei Filius: num hinc quoque dubitari potest? Supra (lib. I, cap. 1) diximus lectum quia Dominus omnipotens nomen est ei. Ergo quia Filius Dominus, Dominus autem omnipotens; omnipotens est Dei Filius. 35. Sed accipe etiam eam de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 7, 8). Quem igitur compunxerunt, et quem speramus esse venturum, nisi Filium? Ergo omnipotens Dominus et Deus Christus est. 36. Accipe aliud, sancte Imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae 477 depraedaverunt vos; quoniam qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Quia ecce ego injicio manum meam super eos, qui depraedaveruntvos, et eruam vos; et erunt in praedam, qui depraedaverunt vos, et scient quia Dominus omnipotens misit me (Zacchar. II, 8, 9). Utique qui dicit: Dominus est omnipotens: et qui misit, Dominus est omnipotens. Ergo et Patris et Filii omnipotentia: sed tamen Deus unus omnipotens; quia unitas potestatis est. 37. Atque ut scias, Imperator auguste, Christum esse, qui locutus est et in propheta et in Evangelio, tamquam in praedestinatione Evangelii per Esaiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum (Esai. LII, 6), hoc est: Adsum in Evangelio, qui loquebar in Lege. 38. Deinde alibi: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 25). Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim omnia facta sunt per Filium: sed ea quae Pater habet, id est, aeternitatem, majestatem, divinitatem, quae nascendo possedit. Ergo eum qui omnia habet, quae Pater habet (scriptum est enim: Omnia quae Pater habet, mea sunt ), omnipotentem esse dubitare non possumus.
CAPUT V. Objectos adversus Christi omnipotentiam Scripturae textus exponit; ac maxime in eo immoratur, ut eumdem non raro ex humanae naturae affectu locutum probet.
39. Nec vereor ne quia scriptum est de Deo: Beatus et solus potens (I Tim. VI, 15), ab eo Dei Filius separetur; cum Scriptura Deum solum potentem dixerit, non Patrem solum: et ipse de Christo Deus Pater asserat per Prophetam: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20). Non ergo Pater solus potens, sed potens etiam Deus Filius; in Patre enim laudatur et Filius.
40. Certe ostendat aliquis quid sit, quod non possit Dei Filius: quis ei adjutor cum coelum faceret, fuit: quis adjutor cum conderet mundum? An qui in constitutione Angelorum et Dominationum adjutore non eguit, eguit ut hominem liberaret? 41. Scriptum est, inquiunt: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc (Matth. XXVI, 39; Luc. XXII, 42). Et ideo omnipotens est, quomodo de possibilitate 478 ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse. 42. Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis: sed quando, et in qua forma loquatur, adverte. Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater, si possibile est. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur; Deus enim possibile aliquid aut impossibile nesciebat? Aut aliquid impossibile Deo, cum scriptum sit: Impossibile enim tibi nihil est (Job XXII, 17)? 43. De quo autem dubitat? de se, an de Patre? De eo utique qui dicit: Transfer: et dubitat hominis affectu. Ergo propheta non putat aliquid impossibile Deo. Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Num infra homines constituis Deum? Et dubitat de Patre Deus, et de morte formidat? Timet ergo Christus; et cum Petrus non timeat, Christus timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37); Christus dicit: Anima mea turbatur (Joan. XII, 27). 44. Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis; quod et ille qui est inferior, non timet: et ille qui superior est, gerit timentis affectum: ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit; ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant, excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit. 45. Eousque autem hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39); cum utique similiter, sit Christi velle, quod Pater vult: cujus similiter est facere, quod Pater facit. 46. Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit, quam soletis objicere, quia dixit Dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et alibi: Ad hoc descendi de coelo, non ut facium voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). 479
CAPUT VI. Occasione superiorum Scripturae locorum tantisper digrediens, libertatem Domini primum ex eo quod eadem praeditus affirmetur Spiritus sanctus, deinde expressis quibus ipsa Filio Dei attribuitur, testimoniis demonstrat.
47. Ergo ut quasi interpositis plenioris expositionis paulisper induciis, cur dixerit: Si possibile est, voluntatis interim liberae Dominum fuisse doceamus. In tantum processistis impietatis, ut negetis quod Filius Dei liberae voluntatis sit! At certe soletis etiam sancto Spiritui derogare, et negare non potestis scriptum esse: Spiritus ubi vult, spirat (Joan. III, 8). Ubi vult, inquit, non ubi jubetur. Ergo si Spiritus ubi vult, spirat, Filius quod vult, non agit? Et certe idem Dei Filius in Evangelio suo dicit, ubi velit spirandi suppetere Spiritui facultatem. Numquid ergo superiorem fatetur; quia illi licet, quod sibi non licet? 48. Apostolus quoque dicit quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Prout vult, inquit, hoc est, pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Et dividit Spiritus non mediocria; sed quae Deus consuevit operari, gratiam curationum, et operationem virtutum. Ergo dividit Spiritus prout vult, Filius Dei non liberat, quem vult? Sed audi etiam ipsum agere quod vult. Dixit enim: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). 49. Scivit sanctus apostolus Petrus Jesum in potestate habere quae vellet; et ideo cum videret ambulare eum supra mare, ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28). Petrus credidit quia si Christus jubeat, naturae possit conditio mutari; ut humanis se subjiciat unda vestigiis, et discrepantium naturarum possit convenire concordia. Petrus poscit ut jubeat, non ut roget Christus: Christus non rogavit, sed jussit, et factum est: et Arius contradicit? 50. Quid est tamen quod Patre velit, Filius nolit: aut Filius velit et Patre nolit? Pater quos vult, vivificat; et Filius quos vult, vivificat, sicut scriptum est (Joan. V, 21). Dic nunc quos vivificaverit Filius, et Pater vivificare noluerit. Cum autem Filius quos velit vivificet, et operatio una sit; vides quia non solum Filius voluntatem Patris, sed etiam Pater Filii faciat voluntatem? Quid est autem vivificare, nisi per Filii passionem? Passio autem Christi voluntas est Patris. Quos ergo Filius vivificat, per Patris vivificat voluntatem. Una igitur est voluntas. 51. Quae autem voluntas Patris, nisi ut veniret Jesus in hunc mundum, et nos mundaret a vitiis? 480 Audi leprosum dicentem: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2). Respondit Christus, Volo; et statim secutus est effectus sanitatis. Vides quia Filius suae arbiter voluntatis est, et Christi voluntas eadem quae paterna est? Quamquam cum dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15): sine dubio quia nihil excipitur, quam Pater habet, eamdem habet et Filius voluntatem.
CAPUT VII. Redit ad propositae difficultatis solutionem, et voluntatem affectusque humanos a Christo vere susceptos esse, ac proinde quidquid in ipso non congruit divinitati, ex eisdem oriri docet, atque ad id quod simul Deus et homo erat, referri.
52. Una ergo voluntas, ubi una operatio; in Deo enim voluntatis series operationis effectus est. Sed alia voluntas hominis, alia Dei. Denique ut scias vitam in voluntate esse hominis; quia mortem timemus: passionem autem Christi in voluntate divina; ut pateretur pro nobis: cum Petrus eum vellet a passione revocare, Dominus ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23). 53. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit; quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est; et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39). Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu: nemo enim moriturus exsultat. Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. 54. Doles igitur, Domine Jesu, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta: Quia pro nobis dolet (Esai. LIII, 4): et nos, Domine, aestimavimus te esse in doloribus; cum tu non pro te, sed pro me doleres. 55. Et quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Quid mirum, si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus illacrymat? Verum et ibi piae sororis lacrymis commovetur, quia mente humana tangebatur: et hic alto operatur affectu; ut sicut mors ejus mortem abstulit, livor ejus ulcera nostra sanavit: ita etiam moerorem nostrum moeror ejus aboleret. 56. Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas: sed turbatur anima: turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones; non enim Deus eo quod Deus erat, aut turbari aut mori potuisset. Denique, Deus, Deus, inquit, meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1)? Ut homo 481 ergo loquitur, meos circumferens metus; quod in periculis positi, a Domino deseri nos putamus. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. 57. Sic enim et apostolus Paulus dixit: Quia Christi carnem crucifixerunt (Galat. V, 24). Et alibi apostolus Petrus ait: Christo passo secundum carnem (I Pet. IV, 1). Caro igitur est passa, divinitas autem mortis libera: passioni corpus naturae humanae lege concessit; an vero mori divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28). Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest? 58. [Alias cap. IV]. Unde illud quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus (I Cor. II, 8): sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Jesus Christus, Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo (Joan. III, 13).
CAPUT VIII. Ex principio proxime ante constituto illud solvitur, quod Christus dixit: Pater major me est. Quae verba et alia ejusdem rationis ubi secundum humanitatem intelligenda esse ostensum est, eumdem Dominum secundum naturam divinam dici non posse Patri inferiorem multis confirmatur.
59. Per naturam igitur hominis et dubitavit, et taeduit et resurrexit; quod enim cecidit, hoc resurgit. Per naturam hominis dicit etiam illud, de quo calumniari solent; quia dictum est: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). 60. Verum quia alibi dicitur: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI, 28): quomodo vadit, nisi per mortem: et venit, nisi per resurrectionem? Denique addidit, ut de assumptione se dixisse signaret: Propterea dixi vobis priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29). Loquebatur enim passionem sui corporis, et resurrectionem per quam credere coeperant, qui ante dubitabant; neque enim Deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est. Ut homo est qui vadit, ipse est qui venit. Denique et alibi dicit: Surgit, eamus hinc (Ibid., 31). In eo ergo vadit et venit, quod est commune nobiscum. 61. Nam quomodo potest minor esse Deus, cum Deus perfectus et plenus sit? Sed minor 482 in natura hominis et miraris si ex persona hominis Patrem dixit majorem, qui in persona hominis se vermem dixit esse, non hominem; dixit enim: Ego autem sum vermis et non homo (Psal. XXI, 7); et alibi: Sicut ovis ad occisionem ductus est (Esai. LIII, 7). 62. Si in hoc minorem dicis, negare non possum: sed, ut verbo utar Scripturae, non minor natus, sed minoratus (Hebr. II, 9), hoc est, minor factus est. Quomodo autem minor factus, nisi quia: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit (Phil. II, 6, 7): non remittens utique quod erat, sed assumens quod non erat; quia formam servi accepit. 63. Denique ut sciremus per susceptionem corporis minoratum, de homine se David prophetare signavit dicens: Quid est homo, quod memor es ejus: aut Filius hominis, nisi quia visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 5, 6). Et hoc ipsum interpretatus Apostolus, ait: Nam paulo quam angelos minoratum videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum; ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9). 64. Non solum ergo Patre, sed etiam angelis minor Filius Dei factus est. Et si hoc ad praejudicium trabis; num ergo Filius in natura Dei minor est, quam sui angeli qui ei serviunt et ministrant (Matth. IV, 6)? Ita dum minorem vultis asserere, impietatem incurritis; ut angelorum naturam Dei Filio praeferatis. Sed non est servus supra Dominum suum (Matth. X, 24). Denique et in carne constituto angeli ministrabant; ut nihil eum agnoscas per naturam corporis imminutum; neque enim Deus sui pati potuit detrimentum, cum id quod assumpsit ex Virgine, nec accessio divinae nec diminutio potestatis sit. 65. Non est ergo secundum divinitatem minor, qui plenitudinem habet divinitatis et gloriae. Major enim et minor in iis quae corporalia sunt, distingui solent: aut statu major, aut plenitudine, aut certe aetate. Vacant ista, ubi de divinis tractatus inducitur. Major enim vulgo dici solet, qui aliquem instituit et informat: in Dei autem sapientiam non cadit, ut instituta sit alterius disciplinis; cum ipsa disciplinarum omnium tradiderit institutum. Quam bene autem posuit Apostolus: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9); ne divinitatis illam passionem putaremus fuisse, non carnis! 66. Ergo si non invenerunt quemadmodum possent probare majorem, non verbis calumnientur, sed verborum rationem requirant. Ergo illos interrogo quo putent esse majorem? Si quia Pater est, eo majorem putant: sed non hic aetas et tempus, neque canities Patris, et 483 filii pueritia est; haec enim majorem solent facere patrem. Caeterum pater et filius generantis et nati nomina sunt, quae non videntur separare, sed jungere; non enim pietas naturae detrimentum est: namque homines sibi invicem conciliat necessitudo, non separat. 67. Itaque si nec de natura afferre possunt aliquam quaestionem, vel testimoniis credant. Denique Filium non esse eo minorem, quia Filius est, evangelista testatur; et aequalem esse, quia Filius est, ipse significat dicens: Propterea enim volebant eum occidere Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). 68. Non Judaei hoc dicunt, sed Evangelista testatur, quod aequalem se faciebat Deo, proprium se Filium Dei dicens. Non enim scriptum est ex persona Judaeorum dicentium: Propterea volebamus eum occidere: sed evangelista ex sua persona dicit: Propterea enim volebant illum Judaei occidere. Et interpretatus est causam, ideo Judaeos ad necem ejus esse commotos, quod cum et sabbatum quasi Deus solveret, et Deum Patrem sibi proprium vindicaret, non solum in solutione sabbati majestatem divinae potestatis, sed etiam in Patris proprii nomine jus sibi aeternae aequalitatis adscisceret. 69. Quibus aptissime respondit Dei Filius, ut et Dei se Filium, et aequalem probaret: Quaecumque, inquit, Pater fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid., 19). Filius igitur Patri et dicitur et probatur aequalis. Bona aequalitas, quae et differentiam divinitatis excludit, et cum Filio Patrem signat, cui Filius sit aequalis; non est enim diversa, nec singularis aequalitas; quia nemo aequalis ipse sibi solus est. Ergo Evangelista interpretatus est quid sit proprium Filium Dei se dicere, hoc est, aequalem se facere Deo. 70. Unde id secutus Apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6). Quod enim quis non habet, rapere conatur. Ergo non quasi rapinam habebat aequalitatem cum Patre quam in substantia sui tamquam Deus et Dominus possidebat. Unde addidit: Formam servi accepit (Ibid. 7). Contrarium utique servus, et aequalis. Aequalis ergo in Dei forma; minor in susceptione carnis, et hominis passione. Nam quomodo eadem posset minor esse aequalisque natura? Quomodo autem, si minor est, eadem similiter facit, quae Pater facit? Nam quemadmodum eadem operatio diversae esset potestatis? Numquid sic potest minor, quemadmodum major operari? aut una operatio potest esse, ubi diversa substantia est? 71. Itaque accipe Christum secundum divinitatem minorem non posse dici. Ipse loquitur ad Abraham: Per me ipsum juravi (Gen. XXII, 16). Ostendit autem Apostolus eum qui per se jurat, minorem 484 esse non posse. Itaque sic ait: Abrahae cum repromisisset Deus, quoniam nullum alium majorem habebat, juravit per seipsum, dicens: Nisi benedicendo benedixero te, et multiplicando multiplicavero te (Hebr. VI, 13, 14). Ergo majorem non habuit Christus, et ideo per se juravit. Et bene addidit: Homines enim per majorem se jurant; quia homines majorem habent, Deus non habet (Ibid., 16). 72. Aut si volunt de Patre dictum videri, reliqua non cohaerent; neque enim Pater visus est Abrahae, nec Deo Patri pedes lavit, sed ei in quo futuri hominis est figura. Denique Filius Dei dicit: Abraham diem meum vidit, et gravisus est (Joan. VIII, 56). Ipse est ergo qui per se juravit, quem Abraham vidit. 73. Et revera quomodo majorem habet, qui divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30)? Quod enim unum est, dissimile non est: inter majorem autem minoremque discretio est. Ergo de Filio, et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem habet, nec majorem Dei Filius; cum in Patre et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una majestas.
CAPUT IX.
Objicientibus Filium cum a Patre sit missus, eo utique minorem esse; respondetur illum etiam a Spiritu missum, quo tamen minor non habeatur. Additur etiam Spiritum mitti a Patre et Filio, ut utriusque operationum unitas designetur: Hinc admonemur sedulo distinguendum quae locutiones Christo ut Deo, quaeve eidem ut homini conveniant: quarum exempla non pauca subjiciuntur exponunturque.
74. Nec illud sane metuo, quod solent obtendere minorem esse, quia missus est. Si enim et minor non docetur, et honorificentiae docetur aequalitas; cum ita omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23), constat eo minorem non esse, quod missus est. 75. Non ergo humani sermonis angustias, sed verborum claritatem intuere, operibus crede. Considera quia Dominus noster Jesus Christus in Esaia locutus est ab Spiritu sancto esse se missum (Esa. LXI, 1). Numquid ergo Spiritu minor Filius, quia missus ab Spiritu est? Habes igitur scriptum quod Filius a Patre et Spiritu ejus dicat esse se missum: Ego sum, inquit, primus, et ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum (Esai. XLVIII, 12, 13); et infra: Ego locutus sum, et ego vocavi; adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum. Cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Ibid., 15, 16). Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a Domino et a Spiritu ejus esse se missum. Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non injuria 485 missionis sit. Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus ab Spiritu. 76. Et ut cognoscas nullam majestatis esse distantiam, etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum venerit autem Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26). Hunc eumdem Paraclitum et a Patre esse mittendum supra docuit dicens: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Vide unitatem, quia quem Deus Pater mittit, mittit et Filius: et quem mittit Pater, mittit et Spiritus. Aut si nolunt Filium missum, quia dexteram Patris Filium legimus; ipsi de Patre quod de Filio abnuunt, fatebuntur: nisi forte aut alterum sibi Patrem, aut alterum sibi Filium inveniant Ariani. 77. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est (I Cor. II, 4), non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utraque loquitur Dei Flius; quia in eodem utraque natura est: et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur. 78. Hic est panis vivus, qui descendit de coelo (Joan. VI, 51). Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis quem ego dabo, caro mea est (Ibid., 52). Hic est qui descendit de coelo, hic est quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum. Nec ipsa littera nos docet sanctificatione divinitatem eguisse, sed carnem. Denique ipse Dominus dixit: Et ego memetipsum sanctifico pro ipsis (Joan. XVII, 19); ut agnoscas quod et sanctificatur in carne pro nobis, et divinitate sanctificat. 79. Hic idem est quem Pater misit, sed factum ex muliere, factum sub Lege, ut Apostolus dixit (Galat. IV, 4). Hic est, qui ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18). Hic est qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo est, an ego a me ipso loquar (Joan. VII, 16, 17). Alia ergo ex Deo doctrina, alia ex homine. Itaque Judaei cum doctrinam ejus secundum hominem quaererent, et dicerent: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit (Joan. VII, 15)? respondit Jesus, et dixit: Mea doctrina, non est mea; nam cum sine 486 eruditione litterarum doceat, non quasi homo, sed potius ut Deus videtur docere, qui doctrinam non didicerit, sed invenerit. 80. Adinvenit enim omnem viam disciplinae, ut supra lectum est; nam utique de Filio Dei dictum est: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum qui adinvenit omnem viam disciplinae. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36 et seq). Quomodo ergo secundum divinitatem doctrinam suam non habet, qui adinvenit omnem viam disciplinae, antequam videretur in terris? Aut quomodo minor, de quo dictum est: Non aestimabitur alius ad eum? Utique incomparabilis dicitur, ad quam nemo alius aestimari potest: sed ita incomparabilis, ut Patri nequeat anteferri. Quod si de Patre dictum putant, impietatem Sabellii non evadent, ut Patri susceptionem humanae carnis attribuant. 81. Persequamur sequentia: Qui a semetipso, inquit, loquitur, gloriam suam quaerit (Joan. VII, 18). Vide unitatem, quae et Patrem signat et Filium. Non potest non esse, qui loquitur: sed non potest a semetipso esse quod loquitur, in quo naturaliter ex Patre sunt omnia. 82. Quid est autem: Gloriam suam quaerit? Hoc est, non divisam a Patre gloriam; nam utique et Verbum Deus habet gloriam. Denique dicit: Ut videant gloriam meam (Joan. XVII, 24). Sed illa verbi gloria eadem Patris gloria est, sicut scriptum est: Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). Ita igitur secundum divinitatem Dei Filius suam gloriam habet, ut Patris et Filii una sit gloria. Non est ergo minor in claritate, quia una gloria: non minor divinitate, quia plenitudo divinitatis in Christo est. 83. Et quomodo, inquis, scriptum est: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1)? Qui hoc dicit, clarificatione, inquis, indiget. Hucusque oculos habes: quod reliquum est non legisti; sequitur enim: Ut Filius tuus clarificet te (Ibid.). Numquid et Pater indiget, qui clarificandus a Filio est?
CAPUT X.
Objectionem a Filii obedientia desumptam solvit, ostensoque Trinitatis unam potentiam, divinitatem atque operationem esse, addit Christum etiam matri, qua minor dici neutiquam potest, obedientiam exhibuisse.
84. Pari modo obedientiam Filii objicere solent, quia scriptum es
t: Et specie inventus 487 ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8). Et hominem praemisit, et usque ad mortem dixit; ut intelligeremus obedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed incarnationis: in qua et officia nostra suscepit et nomina. 85. Didicimus itaque unam esse potentiam Trinitatis, quam nos in ipsa atque post ipsam docuit passionem; Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis Spiritus sanctus infunditur: in manus Patris commendatur spiritus, Deus quoque Pater maxima voce signatur. Didicimus unam Patris et Filii esse imaginem, unam similitudinem, unam sanctificationem. Didicimus unam esse operationem, unam gloriam, unam quoque divinitatem. 86. Unus ergo et solus Deus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Unus Deus, non ut ipse sit Pater et Filius, sicut impius Sabellius asserit: sed quia Patris et Filii, Spiritusque sancti una divinitas sit: ubi autem una divinitas, una voluntas, una praeceptio. 87. Denique ut scias et Patrem esse, et Filium esse, et unum opus Patris ac Filii esse, Apostolum sequere, qui dixit: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11). Et Patrem loquitur, et Filium loquitur: sed unitas directionis est; quia unitas potestatis est. Sic et alibi habes: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et confirmet (II Thess. II, 16, 17). Quantam unitatem ostendit, ut consolationis unitas, non pluralitas sit! Conticescat ergo perfidia, aut si ratione non vincitur, morali humanitate flectatur. 88. Consideremus quam moraliter egerit Dominus; ut nos non solum fidem, sed etiam mores doceret. Namque in forma hominis constitutus, subditus erat Joseph et Mariae (Luc. II, 51). Numquid ergo minor et hominibus, quia subditus? Aliud pietatis, aliud potestatis est: sed non praejudicat pietas potestati. In quo ergo legis subditum Patri? In corpore scilicet, in quo erat subditus matri. CAPUT XI. Proponit cum Arianis humaniter agere Christi exemplo vulnera vino et oleo curantis: ad quod coeleste medicamentum omnes invitans, quo consilio is carnem induerit, et qua utilitate, tradit. Hinc aperit quantum prosit fidem habere, qua Christum propter nos omnem infirmitatem suscepisse cognoscimus, cujus divinitas in passione erumpebat. Ex quibus intelligere est Dei Filium sine subjectione ulla missum fuisse: nec metuendum ne fides haec displiceat Patri; quippe qui in filio sibi complacere significet.
89. Agamus et nos moraliter, persuadeamus illis quod sibi prosit, obsecremus et ploremus ante Dominum qui fecit nos (Psal. XCIV, 6). Non enim 488 vincere volumus, sed sanare: non insidiose agimus, sed religiose monemus. Saepe flectit humanitas, quos nec virtus potuerit superare, nec ratio. Denique Dominus illum hominem qui ex Hiericho descendens, incidit in latrones, quem non asperioribus Legis medicamentis, non prophetico rigore curaverat, oleo curavit et vino (Luc. X, 30 et seq.). 90. Veniant ergo ad hunc omnes qui sanari volunt; accipiant medicamentum, quod et a Patre detulit, et praeparavit in coelo, ex illis confectum immortalibus succis. Hoc ex terra non pullulat; expers enim est omnis natura hujus confectionis. Divino enim consilio suscepit hanc carnem, ut ostenderet legem carnis legi esse subditam mentis. Suscepit carnem, ut quasi homo vinceret, qui homines erudiret. 91. Quid mihi prodesset, si quasi Deus exerta potestate divinitatem suam tantummodo inviolabilem demonstrasset? Aut cur susciperet carnem, nisi ut tentari se naturae atque infirmitatis meae conditione pateretur? Tentari debuit, compati mihi debuit; ut scirem quemadmodum tentatus vincerem, compassus evaderem. Vicit per continentiam, vicit per contemptum divitiarum, vicit per fidem: calcavit ambitionem, fugavit intemperantiam, lasciviam relegavit. 92. Hoc medicamentum Petrus vidit, et retia sua, instrumenta videlicet quaestus et subsidia dereliquit, renuntians carnis concupiscentiae tamquam corruptae navi, in quam quasi sentina quaedam multarum ingreditur passionum. Magnum ergo medicamentum, quod non solum cicatricem vetusti vulneris amputavit, sed etiam causam passionis incidit. O fides thesauris omnibus opulentior! o vulnerum nostrorum, peccatorumque medicina praestantior! 93. Consideremus quia nobis prodest bene credere. Mihi enim prodest scire quia propter me Christus suscepit meas infirmitates, mei corporis subiit passiones (Esai. LIII, 4): pro me peccatum, hoc est, pro omni homine, pro me maledictum factus est, pro me atque in me subditus atque subjectus, pro me agnus, pro me vitis, pro me lapis, pro me servus, pro me filius ancillae, pro me diem judicii ignorans, pro nobis nesciens diem aut horam. 94. Nam quomodo posset diem nescire, qui dies fecit et tempora? Quomodo posset diem ignorare judicii, qui et horam futuri judicii expressit et causam? Factus ergo maledictum non secundum divinitatem, sed secundum carnem; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Secundum carnem utique pependit; et ideo maledictum, qui nostra maledicta suscepit. Ille flevit, ne tu homo diu fleres: ille injurias passus est, ne tu injuriam tuam doleres. 95. Grande remedium, solatium habere de Christo. Ille enim pro nobis haec patientius tulit, et sumus qui patienter haec pro illius nomine ferre nequeamus! Quis appetitus non discat ignoscere, quando et pro persecutoribus 489 suis Christus etiam crucifixus orabat? Videsne illas quas tu putas Christi infirmitates, tuas esse virtutes? Cur de remediis nostris ei quaestionem movemus? Lacrymae illae nos lavant, fletus illi nos abluunt, ac dubitatio illa nos firmat; ne tu si coeperis dubitare, desperes. Quanto major est injuria, tanto uberior debetur gratia. 96. Sed in ipsis injuriis cognosce divinitatem. In cruce pendebat, et elementa ei omnia serviebant. Sol refugit, dies occidit, offusae et circumfusae tenebrae, terra tremuit: non tremuit qui pependit (Matth. XXVII, 51). Quid aliud haec, quam Auctoris reverentiam signant? Quia in cruce est, vides: quia regnum Dei donat, non vides. Quia mortem gustavit, legis: quia latronem quoque ad paradisum invitavit (Luc. XXIII, 43), non legis. Mulieres flentes intueris ad tumulum, non intueris angelos excubantes (Joan. XX, 12). Quid dixerit legis, quid gesserit non legis. Dicis Chananaeae mulieri dixisse Dominum: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24): non dicis, quoniam id quod ab ea rogatus est, fecit. 97. Unde intelligere te convenit, quia missus non id significat, quod alieno sit coactus imperio, sed quod voluntario functus sit arbitratu: alioquin contemptum ostendis Patris. Si enim, ut tu interpretaris, paternorum famulus praeceptorum Christus venerat in Judaeam, ut solis ejus incolis mederetur, et Chananaeae prius filiam, ut legimus, liberavit; non utique alieni fuit exsecutor imperii, sed voluntarii liber arbitrii. Ubi autem libertas voluntatis, ibi nulla praevaricatio missionis. 98. Nec vereare ne displiceat Patri, quod fecit Filius; cum ipse dicat. Quaecumque placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29); et alibi: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 12). Quomodo ergo Patri potuit displicere, quod ipse fecit per Filium? Unus enim Deus, sicut scriptum est, qui justificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30). 99. Omnia lege, omnia diligenter adverte; invenies sic demonstrasse se Christum, ut Deus in homine cerneretur: nec malitiose accipias de Patre Filium gloriantem, cum audias Patrem in Filio complacentem (Matth. XVII, 5).
CAPUT XII.
Christum in persona judicis consideratum Catholici an Ariani melius sibi concilient, inquiritur. Objectio propter judicis sessionem ac Patris voces exorta dissolvitur; demonstraturque nullam in Filio nec subjectionem significari, quod sedeat a Patre invitatus: nec praelationem, quod ad ejus dextram sedeat. Denique ex Angelico Trisagio personarum in Deo Trinitatem, ac simul unitatem naturae significari declaratur.
100. Sed si moralibus flecti non queunt, provocemus ad judicem. Ad quem tandem ibimus? Nempe ad eum qui judicium habet. Numquid ad Patrem? Sed Pater non judicat quemquam; omne enim judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dedit utique generando, non largiendo. Vide quam te noluerit Filio suo derogare, ut tibi ipsum judicem daret. 490 101. Videamus ergo ante judicium quis causam meliorem habeat; ego, an tu. Nempe prudentis actoris est prius conciliare sibi judicem. Hominem honoras, Deum non honoras? Quid ergo conciliat cognitorem, honorificentia, an injuria? Pone me peccasse, quod non est; num offenditur honore suo Christus? Peccamus omnes: quis ergo veniam promerebitur, qui defert honorificentiam, an qui irrogat contumeliam? 102. Aut si te ratio non movet, species saltem judicii ipsa commoveat. Attolle oculos ad judicem tuos, intuere qui sedeat, cum quo sedeat, ubi sedeat. Sedet Christus ad dexteram Patris. Aut si oculis hoc non potes comprehendere, audi dicentem Prophetam: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). Sedet ergo ad dexteram Patris Filius. Dic nunc qui de saecularibus arbitraris aestimanda divina, num tibi videatur inferior qui ad dexteram sedet? num injuria Patris, quia ad sinistram sedet? Pater honorat, et tu injuriam putas? Pater mavult id esse pietatis exemplum, et tu putas praeceptionis imperium? De morte surrexit, et ad dexteram Dei sedet. 103. Sed dixit, inquis, Pater. Accipe etiam ubi non dicit Pater, et praedicit Filius: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth. XXVI, 64). Et hoc de assumptione corporis dicit; huic dicit: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). Nam si de aeterna sede divinitatis inquiris, interrogatus a Pilato si ipse esset rex Judaeorum, ait: In hoc sum natus (Joan. XVIII, 37). Unde et Apostolus monet hoc esse nobis utile, si Christum non ex praecepto, neque ex gratia, sed quasi dilectissimum Filium ad dexteram Dei sedere credamus. Sic enim habes: Quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt, sapite (Coloss. III, 1, 2). Hoc est enim superiora sapere, credere quia Christus ut sedeat, non quasi jussus obsequitur, sed quasi Filius dilectissimus honoratur. Propter rationem ergo corporis dicit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2.) 104. Quod si et hoc ad calumniam trahis, quia Pater dixit: Ponam inimicos tuos; etiam Pater trahit ad Filium, quos Filius suscitet atque vivificet: Nemo enim, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI, 44). Et tu Filium Dei pro infirmitate dicis esse subjectum, cui Pater attrahit, quos ille in novissimo die suscitet? Haeccine tibi videtur esse subjectio, in qua regnum Patri paratur, cum Pater ad Filium trahat, et calumniae locus non sit, cum Patri regnum Filius tradat, nec aliquid praeferatur? Haec enim documenta pietatis sunt, quod et Pater Filio, et Filius Patri tradat; ita enim sibi tradunt, ut neque ille qui accipit, quasi alienum acquirat: nec qui tradit, amittat. 105. Ad dexteram quoque sedere nulla praelatio est, neque ad sinistram injuria; divinitas enim gradum nescit, nec loco aliquo circumscribitur, nec temporibus definitur. Angustis animis homines ista pensamus. Nulla differentia charitatis, nullum discrimen est unitatis. 491 106. Sed cur longius evagamur? Circumspectasti omnia, vidisti judicem, advertisti Angelos praedicantes. Illi laudant, et tu vituperas! Dominationes et Potestates venerantur, et tu calumniaris! Adorant omnes sancti ejus: non adorat Dei Filius, non adorat Spiritus sanctus. Seraphim dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3). 107. Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? Si una laudatio, cur trina repetitio? Trina repetitio cur, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret: non bis, ne Spiritum praeteriret: non quater, ne creaturas conjungeret. Et ut ostenderet Trinitatis unam esse deitatem, cum tertio dixisset: Sanctus, sanctus, sanctus; addidit singulariter: Dominus Deus sabaoth (Esai. VI, 3). Sanctus igitur Pater, sanctus Filius, sanctus et Dei Spiritus. Adoratur igitur Trinitas, non adorat: laudatur Trinitas, non laudat. Ego malo sicut Seraphim credere, et sicut omnes Potestates Virtutesque coelestes adorare.
CAPUT XIII.
Continuata judicii Dominici allegoria, blasphemas Arianorum, Sabellianorum, et Manichaeorum de suo judice opiniones Ambrosius paucis refellit. Deinde propositis Christi de caeteris suis adversariis expostulationibus, judicium sibi mitius futurum sperat.
108. Igitur prosecutionem tuam videamus, quemadmodum concilies tibi judicem. Dic sane, dic, inquam: Ego te, Christe, puto esse dissimilem Patri. Respondebit et ille: Discerne, si potes; discerne, inquam, in quo putes esse dissimilem. 109. Dic aliud: Creaturam, inquies, te arbitror. Respondebit et Christus: Si duorum hominum testimonium verum est, tu nec mihi, nec Patri saltem credere debuisti, qui genitum nominavit? 110. Bonum, inquies, nego. Dicet et ille: Fiat tibi secundum fidem tuam, ut tibi bonus non sim. 111. Omnipotentem non arbitror. Respondebit et ipse: Non possum ergo tibi tua peccata donare. 112. Subjectum dico. Referet ad hoc: Cur igitur libertatem ac veniam ab eo petis, quem putas pro servitio esse subjectum? 113. Video haerere prosecutionem tuam: non urgeo, quia peccatorum meorum ipse sum conscius. Non invideo veniam, quia ipse opto indulgentiam: votum tuum scire desidero. En allego apud judicem desideria tua: non prodo crimina, seriem tuorum exspecto votorum. 114. Dic itaque ea quae in communi voto sunt; dic, inquam: Domine, fac me ad imaginem Dei. Respondebit ille: Ad quam imaginem? Quam negasti? 115. Dic: Fac me incorruptibilem. Referet utique: 492 Quomodo te incorruptibilem facere possum, quem tu creaturam dicendo, capacem corruptibilitatis esse voluisti? Mortui resurgent incorrupti, et tu corruptibilem dicis quem Deum cernis (I Cor. XV, 52)? 116. Dic: Bonus esto mihi. Dicet tibi: Quid postulas, quod negasti? Ego te bonum esse volui, ego dixi: Estote sancti, quoniam ipse sanctus sum (Levit. XIX); et tu mihi id negare contendis? et tu exspectas veniam peccatorum? Sed nemo potest donare peccata, nisi solus Deus. Itaque cum verus et solus tibi Deus non sim, non possum utique tua peccata donare. 117. Haec Arianus dicat, et Photinianus: Nego te, inquit, Deum. Respondebit ei Dominus: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). De quo dictum putas, de Judaeo, de gentili, an de diabolo? De quovis dictum sit, Photiniane, tolerabilior est ille, qui tacuit: tu vero et voce ausus es dicere, ut insipiente insipientior probareris. Negas ergo, inquit, Deum; cum ego dixerim: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Et tu Deum negas, cujus opera divina circumspicis? 118. Dicat et Sabellianus: Ego teipsum Patrem et Filium et Spiritum sanctum arbitror. Respondebit et Dominus: Non audis Patrem, non audis Filium. Numquid hic ulla confusio est? Scriptura ipsa te docet Patrem esse, qui detulit judicium: Filium esse, qui judicat. Non audisti me dicentem: Solus non sum; sed ego, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 29). 119. Dicat et Manichaeus: Ego auctorem carnis nostrae diabolum credo. Respondebit ei: Ergo quid facies in coelestibus? Vade ad auctorem tuum. Ego eos volo mecum esse, quos dedit mihi Pater. Tu te a diabolo creatum, Manichaee, arbitraris: ad illius ergo festina sedem; ubi ignis et sulphur, ubi non restinguitur ejus incendium, ne umquam poena moriatur. 120. Mitto alia haereticorum portenta, non nomina; quid eis erit judicii, quae erit forma sententiae? Respondebit his omnibus et ille moraliter: Populus meus, quid feci tibi, aut quid constristavi te (Mich. VI, 3)? Nonne ex Aegypto eduxi te, et ex domo servitutis liberavi te? 121. Sed parum est ex Aegypto liberasse, et ex domo servitutis eripuisse: plus est te ipsum dedisse pro nobis. Dices ergo: Nonne vestras omnes suscepi injurias? Nonne corpus meum pro vobis obtuli? Nonne mortem appetivi, quod non erat divinitatis meae, sed vestrae redemptionis? Haeccine referuntur gratiae? Hoc profecit sanguis meus, sicut in Propheta ipse jam dixi: Quae utilitas in sanguine meo; quia descendi in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Hoc ergo profecit, ut me impie negaretis, pro quibus ista sustinui. 122. Ego vero tunc, Domine Jesu, et si gravium peccatorum mihi ipse sim conscius, dicam tamen: Non te negavi; habes quod ignoscas fragilitati carnis. Delictum fateor, peccatum non abnuo: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2); quia hoc dixit, emeruit. 493 Ne, quaeso, in judicium intres cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Non quaero ut judices, sed ut ignoscas.
CAPUT XIV.
Judicis exponit sententiam; discussisque adversariorum cavillis, ab ea provocationem non dari planum facit.
123. Quid putamus Christum judicaturum? Ego scio, judicaturum dico? Immo jam judicavit. Tenemus ejus sententiam: Omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23). 124. Si displicet sententia, appella ad Patrem, rescinde judicium, quod Pater detulit. Dic quia dissimilem habet Filium. Respondebit tibi: Ego ergo mentitus sum, qui dixi Filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). 125. Dic quia creavit. Respondebit tibi: Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti? 126. Dic quia minorem generavit Filium. Respondebit: Metire, videamus. 127. Dic quia ei non debuisti credere. Referet ad hoc: Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5)? Quid est, ipsum audite? Dicentem utique: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVII, 10). Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde (Matt. XVII, 6). Si ceciderunt qui confessi sunt, quid facient qui negarunt? Sed illos Jesus tetigit et levavit: vos jacere patietur; ne videatis gloriam, quam negastis. 128. Videamus ergo quoniam quem Filius damnat, et Pater damnat. Et ideo honorificemus Filium, sicut honorificamus Patrem; ut per Filium ad Patrem pervenire possimus.
CAPUT XV. Modeste sentit de Opere suo: dicit tamen ad fidem illud sufficere; cum divinae generationi tot locis Scriptura suffragetur, cui obsurdescunt Ariani. Horum pervicaciam Judaicae plane similem patefaciens, adprecatur illis veritatis amorem. Postremo deserendos eos, utpote haereticos et Antichristos, docet.
129. Haec ego, Imperator auguste, carptim ac breviter impolita magis proposui, quam enodata digessi. Quod si qua Ariani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor inchoata: si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, abundat fidelibus. Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); sat est enim generationem scire divinam, non divisam, non diminutam, non derivatoriam, non creatam. 494 130. Hoc etiam totis Scripturarum exponitur libris, nec adhuc ab impiis creditur: Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos gravaverunt; ne quando oculis suis videant, et auribus audiant, et corde intelligant (Esai. 6, 10). Namque, more Judaico, aures suas Ariani claudere solent, aut serere tumultus, quotiescumque verbum salutis auditur. 131. Et quid mirum si humanis vocibus credere non soleant infideles, qui non credunt divinis? Filius Dei dicebat, sicut habes in Evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox Patris de coelo audita est dicentis: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Act. IX, 4). Infideles haec audiebant, sed non credebant. Dicebat Filius, respondebat Pater; et dicebant Judaei: Tonitruum factum est illi (Ibid., 29); alii dicebant: Angelus locutus est ei (Joan. 12. 29). 132. Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam, pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit. Adeo, sancte Imperator, qui credit, audit; et audit, ut credat: qui non credit, non audit; sed nec vult, nec potest audire, ne credat! 133. Atque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent: audire cum bona charitate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem impugnantes. Scriptum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 4 et seq.). Alibi quoque idem Apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita (II Tim. II, 23). 134. Tales deserendos Apostolus dicit, qui quaestiones serunt, hoc est, haereticos: de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1). 135. Et Joannes dicit haereticos esse Antichristos, Arianos utique designans (I Joan. II, 18). Haec enim haeresis post omnes haereses coepit, et ex omni haeresi venena collegit. Sicut enim de Antichristo scriptum est, quia aperuit os suum in blasphemiam ad Deum, blasphemare nomen ejus, et bellum facere cum sanctis ejus (Apoc. XIII, 6): ita et isti Filio Dei derogant, nec martyribus pepercerunt; et, quod fortasse ille non faciet, Scripturas falsavere divinas. Itaque qui dicit quia Jesus non est Christus, hic est Antichristus: qui negat Salvatorem mundi, negat Jesum: qui negat Filium, negat et Patrem; quia scriptum est: 495 Omnis qui negat Filium, negat et Patrem (I Joan. II, 23).
CAPUT XVI. Gratiano victoriam spondens, eam ab Ezechiele praedictam narrat. Ex pietate Imperatoris hanc spem confirmat, superiores clades haeresi Orientalium acceptas ferens. Deum tandem obsecrat, ut jam placatus, fideli exercitui, regioni, ac duci ferat auxilium.
136. Neque vero te, Imperator, pluribus tenere debeo bello intentum, et victricia de barbaris trophaea meditantem. Progredere plane scuto fidei septus, et gladium spiritus habens: progredere ad victoriam superioribus promissam temporibus, et divinis oraculis prophetatam.
137. Namque et futuram nostri depopulationem, et bella Gothorum Ezechiel illo jam tempore prophetavit; sic enim habes: Propterea prophetiza, fili hominis, et dic: O Gog, haec dicit Dominus: Nonne in die illa cum constituetur habitare populus meus Israel in pace, surges et venies de loco tuo, ab extremo Aquilone: et gentes tecum multae, sessores equorum omnes, congregatio multa et magna, et virtus copiosa; et ascende ad populum meum Israel ut nubes operire terram in novissimis diebus, etc. (Ezech. XXXVIII, 14 et seq.). 138. Gog iste Gothus est, quem jam videmus exisse, de quo promittitur nobis futura victoria, dicente Domino: Et depraedabuntur eos, qui depraedati eos fuerant, et despoliabunt eos, qui sibi spolia detraxerant, dicit Dominus. Eritque in die illa, dabo Gog, hoc est, Gothis, locum nominatum, monumentum Israel multorum virorum congestum, qui supervenerunt ad mare: et per circuitum struet os vallis, et obruet illic Gog et totam multitudinem ejus, et vocabitur Ge Polyandrium Gog; et obruet eos domus Israel, ut purgetur terra (Ezech. XXXIX, 10 et seq.). 496 139. Nec ambiguum, sancte Imperator, quod qui perfidiae alienae pugnam excepimus, fidei catholicae in te vigentis habituri simus auxilium. Evidens enim antehac divinae indignationis causa praecessit; ut ibi primum fides Romano imperio frangeretur, ubi fracta est Deo. 140. Non libet confessorum neces, tormenta, exsilia recordari, piorum sacerdotia proditorum munera. Nonne de Thraciae partibus per Ripensem Daciam et Mysiam, omnemque Valeriam Pannoniorum, totum illum limitem sacrilegis pariter vocibus et Barbaricis motibus audivimus inhorrentem? Quid poterat nobis vicinia tam feralis invehere? aut quemadmodum res Romana tali tuta poterat esse custodia? 141. Sed jam satis superque, omnipotens Deus, nostro exsilio, nostroque sanguine, confessorum neces, exsilia sacerdotum, et nefas tantae impietatis eluimus: satis claruit eos qui violaverint fidem, tutos esse non posse. Convertere, Domine, fideique tuae attolle vexilla. 142. Non hic aquilae militares, neque volatus avium exercitum ducunt: sed tuum, Domine Jesu, nomen et cultus. Non hic infidelis aliqua regio, sed ea quae confessores mittere solet Italia; Italia aliquando tentata, mutata numquam: quam dudum ab hoste barbaro defendisti, nunc etiam vindicasti. Non hic in Imperatore mens lubrica, sed fides fixa. 143. Ostende nunc evidens tuae majestatis indicium; ut is qui te verum virtutum Dominum et coelestis militiae ducem: is qui te veram Dei virtutem credit esse atque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed sempiternam, sicut scriptum est, Dei virtutem et divinitatem, tuae majestatis fultus auxilio, fidei suae tropaea mereatur (I Cor. I, 24).
3
[recensere]LIBER TERTIUS.
497
CAPUT PRIMUM.
Ubi praemisit Ambrosius quamobrem strictius tractata in prioribus libris, in his uberius tractanda suscipiat; objectum sibi fabularum usum exemplo Scripturae diluit cum alia poetica memorantis, tum maxime Sirenas, quae figurae sunt voluptatum: a quibus et Pauli verba et Christi facta oportet avocent Christianos.
1. Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.
2. Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur. 3. Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus (Sup. lib. I, cap. 4), ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis ejusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis. 4. Unde enim illud: Hujus et genus sumus (Act. XVII, 8), quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes (Num. XIII, 34), et vallem Titanum (II Reg. V, 18) prophetici sermonis series non refugit. Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit (Esai. XLIII, 20). Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum (Jerem. XXVII, 39); ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur (Hom. XII Odyss.), quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse. Ita difficile judicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis! 5. [Alias cap. II.] Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram judicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia (Rom. XIII, 14)? Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). 498 6. Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per jejunium salutem attulit. Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia jejunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit (Esai. LIII, 4). CAPUT II. Quae corporis sunt a Christo pro nobis suscepti, divinitati non tribuenda: secundum hanc illum altissimum; quod qui neget, eum Patri ascribere incarnationem. Cum Deus legitur solus esse, aut solus habere immortalitatem, id etiam intelligendum de Christo, tum ut memorata impietas declinetur, tum quia eadem Filii ac Patris asseritur operatio.
7. Corporis est igitur, hoc est, nostrum est, quod esurivit: nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem quae sunt nostra referuntur? Corporis est, quod etiam factus asseritur. Denique sic habes: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Homo, inquit, factus est, non Deus factus est.
8. Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi Mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis (I Tim. II, 5, 6)? Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est. Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; decuit enim ut ille nos redimeret, qui creavit. 9. Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, Deo Patri sacramentum incarnationis ascribit. Sed hinc dubitari non potest quod altissimus Christus sit; cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra (Psal. XVII, 14). Et in Evangelio habes: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76). Qui altissimus? Dei Filius. Ergo qui altissimus Deus, Christus est. 10. Et solus utique cum dicitur Deus, non separatur etiam Dei Filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus, tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19). 11. Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16); de Deo enim scriptum est, quod est commune nomen Patri et Filio. 499 12. Nam si ubicumque Deum legunt, negant etiam Filium designari; et impii sunt, divinitatis potentiam Filio denegando, et incarnatum Patrem Sabelliana impietate astruere videbuntur. Dicant enim quomodo illud non impie de Patre intelligere possint, quod Apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis (Coloss. II, 12); et advertant de sequentibus quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne (Ibid., 13, 14). 13. Ergo non Deus Pater solus intelligendus est, qui suscitavit carnem: et non etiam Filius, cujus templum resuscitatum est. Qui suscitavit, utique et vivificavit: qui vivificavit, et delicta donavit: qui delicta donavit, et chirographum tulit: qui chirographum tulit, affixit illud cruci: qui affixit illud cruci, carnem se exuit. Sed Pater non se exuit carnem; non enim Pater caro factus est, sed Verbum, sicut legimus, caro factum est (Joan. I, 14). Videtis ergo quod Ariani dum separant a Patre Filium, in id periculum incidant, ut Patrem passum esse commemorent. 14. Nos autem facile docemus de Filii dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Et ipse vivificat nos cum suo corpore: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Et ipse delicta donavit dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. V, 20). Et ipse chirographum affixit cruci, qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius se carnem exuit, nisi Dei Filius, qui carnem se induit. Ipse ergo significatur Deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est. CAPUT III. Filium a Patre non separandum ex Apostolo confirmari, cum Filio quoque conveniat beatum esse, solum potentem ac immortalem, natura videlicet, non gratia qua ipsi etiam angeli sunt immortales; et lucem habitare inaccessibilem: quo ultimo qua ratione fiat explicato, quo pacto Pater solus, ac Filius pariter solus dicantur, ostenditur.
15. Ergo cum legis Deum, non separes Patrem, non separes Filium; quia deitas et Patris et Filii una eademque est. Et ideo nec ibi separes, ubi legis quia beatus et solus potens; de Deo enim dictum est, sicut habes: Praecipio coram Deo, qui vivificat omnia (I Tim. VI, 13); sed etiam Christus vivificat: convenit ergo et Patri et Filio Dei nomen; quando convenit et operationis effectus. 500 Persequamur et caetera. Praecipio, inquit, coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu.
16. In Deo est etiam Verbum, sicut scriptum est: In Deo laudabo Verbum (Psal. LV, 11). In Deo sempiterna sua virtus est Jesus: in Deo igitur unitatem divinitatis, in Christi autem nomine incarnationis testificatus est sacramentum. 17. Denique ut de incarnatione Christi se dixisse ostenderet, subdidit: Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; ut serves mandatum sine macula usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest (I Tim. VI, 13 et seq.). Ergo de Deo haec scripta sunt, cujus nominis et dignitas et veritas communis est Filio. 18. Cur igitur hoc loco Filius separatur, cum etiam Filio haec cuncta conveniant? Aut si non conveniant, nega Deum; ut neges quae Deo sunt convenientia. Beatus negari non potest, qui beatitudines donat: Beati enim quibus remissae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1). Beatus negari non potest, qui sanam doctrinam tribuit, sicut scriptum est: quae est secundum Evangelium claritatis beati Dei (I Tim. I, 11). Potens abnui non potest, de quo Pater dicit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20). Immortalitatem autem ejus quis audeat diffiteri, cum etiam aliis immortalitatem ipse largitus sit, sicut scriptum est de sapientia Dei: Per hanc habebo immortalitatem (Sap. VIII, 13). 19. Sed alia immortalitas suae naturae, alia nostrae. Non sunt fragilia comparanda divinis: una sola substantia divinitatis est, quae mori nescit. Unde et Apostolus, cum sciret et animam et angelos immortales, quod solus Deus immortalitatem habeat praedicavit. Nam et anima moritur: Anima enim quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); nec Angelus immortalis est naturaliter, cujus immortalitas in voluntate est Creatoris. 20. Neque ad praejudicium trahas, quod non moritur Gabriel, non moritur Raphael, non moritur Uriel; et in ipsis enim naturae capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia disciplinae. Omnis enim rationabilis creatura accidentia recipit, et subjecta judicio est. In accidentibus autem et poena judicii, et corruptela est, et profectus. Unde et Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in judicium (Eccl. XII, 14). Ergo corruptelae et mortis, etiamsi non moriatur aut peccel, capax tamen omnis est creatura: nec ex immortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacitate mutabilitatis est semper. 21. An negatur immortalis divinitas Christi, quia in carne pro omnibus mortem gustavit? 501 Jam ergo melior Gabriel quam Christus; quia ille non est defunctus, hic mortuus est. Sed non est servus supra dominum (Matth. X, 24); alia enim carnis infirmitas, alia divinitatis aeternitas: mors carnis est, immortalitas potestatis. Quod si divinitas fecit ne caro videret corruptionem, quae utique corruptelae erat obnoxia per naturam; quomodo mori posset ipsa divinitas? 22. Quomodo autem lucem inaccessibilem non habitat Filius, cum in sinu Patris Filius sit: lux autem Pater, lux etiam ipse sit Filius; quia Deus lux est (Joan. I, 9)? Aut si aliam lucem inaccessibilem nisi deitatis putamus, numquid melior Patre lux est; ut non sit in luce, qui sicut scriptum est, et apud Patrem est, et in Patre (Ibid., 2)? Non ergo separent Filium, cum legunt solum Deum: nec Patrem separent, cum legunt Filium solum. 23. In terris Filius sine Patre non est, et putas quia Pater sine Filio sit in coelo? In carne est Filius, cum dico in carne est, vel in terris, secundum Evangelii tempora loquor; nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum (II Cor. V, 16): ergo in carne est Filius, et solus non est, secundum quod scriptum est: Et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. VIII, 16); et putas quod sit Pater solus in luce? 24. At ne hoc argumentum putes, accipe etiam testimonium: Deum, inquit, nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Quomodo solus Pater, si in sinu Patris Filius est? quomodo enarrat, quem non videt? Non ergo solus Pater. 25. Accipe nunc et solum Patrem, et solum Filium. Solus Pater, quia alius Pater non est: solus Filius, quia alius Filius non est: solus Deus, quia una divinitas Trinitatis est. CAPUT IV. Christum non nisi secundum carnem factum narrari; quippe qui ut homines redimeret, non eguerit adjutorio, sicut nec ut se resuscitaret; cum aliis ut mortuos resuscitarent, oratione opus fuerit. Etsi autem ipse oraverit, hoc referendum ad humanitatem: divinitatem vero ex eo quod imperaverit, aestimandam; in quo diabolus Arianis anteponitur. Tum exposito cur Filius hominis potens dicatur, argumenti ponitur conclusio.
26. [Alias, cap. III.] Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem. 27. In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4 et seq.). Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas. Factus est 502 in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abjurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia majestatem adverte divinitatis in Christo. Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adjutorio. 28. Sed quomodo hic sine adjutorio fuisse se Filius dicit, cum supra (cap. 2) dictum sit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20)? Ergo et hic distingue naturas. Adjutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum. Quomodo enim potuit adjutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit? 29. Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare. 30. Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit (III Reg. XVII, 21, 22). Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret (IV Reg. XIII et XIV). 31. Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. II, 6): non in suo ait, sed in Christi nomine. Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt? In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse. 32. Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius. Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Luc. IV, 3). Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra. Ille credit quod, jubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate. Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii. 33. Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum majestatis legeris crucifixum (I Cor. II, 2). Quae autem major potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum (Ephes. I, 21)? Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est (Marc. I, 13), tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis. Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. 503 34. Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David (Rom. I, 3), secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est. CAPUT V. Factum in Scriptura non semper idem esse ac creatum exemplis ex ipsa petitis docet. Inde colligit non cavillandum ex littera more Judaeorum, quibus tamen haereticos pejores probat; atque iterum propositam confirmat sententiam.
35. Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Ps. LXXXIX, 1); et: Factus es mihi in salutem (Ps. CXVII, 14). Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7, 8). Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur. 36. Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit (I Petr. I, 19). Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit. 37. Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur. Sic perierunt Judaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). 38. Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt. Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant: isti divinitatis majestatem usque ad carnis infirma deducunt. Detestandi Judaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Judaeis saepe tractabat: 504 Haereticum, inquit, post unam correptionem devita (Tit. III, 10). 39. Nec tamen sine injuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant. Nam praeter id quod Filii injuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praejudicant: Deum autem et Deum verum hujus lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur. 40. Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam. Nam et Moyses dicit: Adjutor et protector factus est mihi in salutem (Exod.XV, 2). Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias (Ps. XXX, 3). Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adjutor (Esai. XXV, 4). Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adjutor per gratiam tuam factus es nobis. CAPUT VI. Objectionem ex Joanne desumptam ut diluat, primo demonstrat Manichaeis patrocinari Arianum sensum: deinde varia distinguendorum verborum ejusdem loci exposita ratione, ipsum nullo modo ad substantiam divinam sine Patris injuria referri posse aperte probat, verumque illius exponit intellectum.
41. Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 4). 42. Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari. Objiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia. 43. Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subjungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso. Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur (Act. XVII, 28). 44. Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo 505 Verbo, si ad substantiam ejus velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21). Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16): aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia hujusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt. 45. Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis (Ephes. II, 10); et in psalmo: Fiat pax in virtute tua (Ps. CXXI, 7); et alibi: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24). In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit (I Cor. I, 24), non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, jam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit. Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur.
CAPUT VII. Quod a Salomone dictum est: Dominus creavit me, etc., incarnationem Christi ad redimenda Patris opera factam signare; quo ex ipsius Filii verbis declarato, principium ostendit etiam accipi posse de documentis virtutum, quarum omnium vias nobis Dominus aperuisse, ac vere principium exstitisse demonstratur.
46. [Alias cap. IV.] Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22), id significare quod ad redimenda opera Patris Dominus Jesus ex Virgine sit creatus. Neque enim dubitari potest de incarnationis dictum esse mysterio, cum propter opera sua a corruptelae servitio liberanda Dominus susceperit carnem; ut illum qui imperium habebat mortis, per sui corporis destrueret passionem. Caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera; quia ipse ante omnia, sed et omnia in ipso constant. 47. Non ergo divinitas propter opera, sed propter divinitatem opera; sicut Apostolus declaravit, dicens quod propter Filium Dei omnia. Sic enim habes: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II, 10). Nonne evidenter exposuit quia Dei Filius qui propter divinitatem suam omnia creavit, is postea propter populi salutem et carnis suceptionem, et mortis assumpserit passionem? 48. Propter quae autem opera sit creatus ex Virgine, 506 ipse Dominus cum illum caecum curaret, ostendit dicens: In illo me oportet operari opera ejus, qui misit me (Joan. IX, 4). Et addidit, ut de incarnatione ejus dictum crederemus: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi (Ibid., 5). Etenim quasi homo in hoc mundo pro tempore est; nam quasi Deus semper est. Denique et alibi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). 49. Nec de principio residet aliquid quaestionis, cum interrogatus in carne: Tu qui es? responderit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Quod non solum ad substantiam divinitatis aeternae refertur, sed etiam ad documenta virtutum. Ex hoc enim et Deum se probavit aeternum; quia omnium ipse principium est, et uniuscujusque virtutis auctor, quia Ecclesiae caput est, sicut scriptum est: Quia ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). 50. Liquet igitur et de incarnatione dictum esse principium viarum suarum, quod ad sacramentum suscepti corporis videtur esse referendum. Ideo enim carnem suscepit, ut ad coelum nobis sterneret iter. Denique ait: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Denique ut scias quod vias suas omnipotens Pater secundum incarnationem praescripserit Filio, habes in Zacharia ad Jesum indutum vestimenta sordida ab Angelo dictum: Haec dicit Dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea custodieris (Zach. III, 7). Quod est vestimentum illud sordidum, nisi carnis assumptio? 51. Viae igitur Domini velut quidam tramites bonae vitae sunt, quae diriguntur a Christo, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via ergo superna est Dei virtus; Christus enim nobis via est. Et bona via, quae credentibus coeli regna patefecit. Viae autem Domini viae rectae sunt, sicut scriptum est: Vias tuas, Domine, notas fac mihi (Ps. XXIV, 4). Via castitas, via fides, via est abstinentia. Est namque via virtutis, est et via iniquitatis; scriptum est enim: Et vide si est via iniquitatis in me (Ps. CXXXVIII, 24). 52. Principium itaque nostrae virtutis est Christus. Principium integritatis, qui docuit virgines non viriles exspectare concubitus, sed integritatem mentis et corporis sancto magis dicare Spiritui, quam marito (II Cor. XI, 2). Principium parcimoniae Christus, qui pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Principium patientiae Christus, qui cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Petr. II, 23). Principium humilitatis Christus, qui formam servi accepit (Philip. II, 7); cum Patrem Deum majestate virtutis aequaret. Ex illo enim accepit virtus unaquaeque principium. 53. Et ideo ut haec virtutum genera disceremus: Filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus (Esai. IX, 6). Principium illud crux Domini est; principium fortitudinis, quo via sanctis est reserata martyribus ad sacri certaminis passionem. 507 CAPUT VIII. Versiculus in Esaia proxime citatus de Christi humanitate ac divinitate explicatur, eoque varias haereses jugulari evincitur.
54. Vidit hoc principium Esaias, et ideo ait: Puer natus est, Filius datus est nobis. Viderunt et Magi, et ideo cum parvalum in praesepi cernerent, adoraverunt dicentes: Puer natus est; cum stellam conspicerent, praedicantes: Filius datus est nobis (Matth. II, 11). Aliud munus e terris, aliud munus e coelo, et utrumque unus in utroque perfectus, et sine mutabilitate divinitatis, et sine humanae imminutione naturae. Unum adoraverunt, eidemque munera obtulerunt; ut ostenderent ipsum esse coeli Dominum, qui in praesepibus videretur. 55. Distingue singulorum momenta verborum: Puer natus est, Filius datus est nobis. Etsi ex Patre natus, non tamen nobis natus, sed datus est; quia non Filius propter nos, sed nos propter Filium. Neque enim nobis natus est, qui et ante nos natus est, et totius est conditor creaturae: neque nunc primum nascitur, qui erat semper, et erat in principio: sed illud quod non erat, nobis nascitur. Quod etiam angelus pastoribus cum loqueretur, dixit esse generatum, sicut habes scriptum: Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 11). Nobis ergo quod non erat, natum est: hoc est, puer ex Virgine, corpus ex Maria; hoc enim post nos, illud ante nos. 56. Alii codices sic habent: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; hoc est, qui erat Filius Dei, hic ex Maria puer natus est nobis, et datus est nobis. Quia datus sit, audi Prophetam dicentem: Et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Quod enim supra nos est, datur: quod de coelo est, datur; sicut etiam de Spiritu legimus quod, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). 57. Sed videte quemadmodum hic locus multas haereses exstinguat. Puer natus est nobis, non Judaeis: nobis, non Manichaeis: nobis, non Marcionitis. Propheta dicit: Nobis, hoc est credentibus, non incredulis. Et ille quidem misericordia sua omnibus natus est, sed perfidia haereticorum fecit, ut non omnibus nasceretur, qui omnibus natus est. Nam et lumen diei oriri jubetur super bonos et malos: sed oriri non videntibus non videtur (Matth. V, 15). 58. Sicut ergo puer non omnibus natus est, sed fidelibus: sic Filius non infidelibus datus est, sed fidelibus. Nobis datus est, non Photinianis; illi enim non datum nobis Dei Filium dicunt esse, sed ab initio inter nos natum: nobis datus est, non Sabellianis; illi enim nolunt Filium datum, eumdem asserentes Patrem esse quem Filium: nobis, non Arianis; et ipsi enim non habent Filium pro salute datum, sed pro infirmitate transmissum: non habent consiliarium, quem putant futura nescisse: non habent Filium, quem sempiternum non putant; cum 508 scriptum sit de Verbo Dei, quod erat in principio; et alibi: In principio, erat Verbum (Joan. I, 2). Denique ut ad propositum revertamur exemplum: In principio, inquit, antequam terram faceret, antequam abyssos faceret, et antequam produceret fontes aquarum, ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 23 et seq.). CAPUT IX. Difficultatem ex loco Salomonis supra laudato exorientem solvit Ambrosius, illic et praeteritum sumi pro futuro, et geminam in Christo naturam designari patefaciens.
59. Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim: Dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi? Sed considera quia moris est Scripturis divinis, et futura pro praeteritis dicere, et geminam in Christo significare substantiam divinitatis, et carnis; ne quis aut divinitatem neget ejus, aut carnem. 60. Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis (Esai. IX, 6); ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem divinitatis; ut scires non duos Christos, sed unum esse: qui et ante saecula generatus sit ex Patre, et ultimis temporibus creatus ex Virgine, hoc est: Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula. 61. Denique dicturus: Dominus creavit me, praemisit: Commemorabo quae a saeculo sunt. Dicturus: Genuit, praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante, cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur. Denique, ante Abraham, inquit, ego sum (Joan. VIII, 58), non utique post Adam: et ante Luciferum (Psal. CIX, 3), non utique post angelos. Sed ante, cum dixit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit; sic enim moris est aeternitatem Dei Scripturis significare divinis. Denique alibi habes: Priusquam montes fierent, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es (Psal. LXXXIX, 2). 62. Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura. Natus ex Patre supra Legem, factus ex Maria sub Lege. CAPUT X. Baptistae verba ex quibus Christum etiam ante incarnationem factum disputabant, soluturus, ubi praemisit ea referri posse ad praedestinationem; intelligenda tamen de incarnatione ab antecedentibus probat. Hinc progrediens ad mystica, ipsum dignitate ac merito ante Joannem fuisse declarat: maxime cum Ecclesiae, cujus typus in historia Ruth expressus fuerat, sponsus, etiam excluso Moyse, solus exstiterit: quam licet Synagoga non omnino neglecta, solus vocavit.
63. [Alias. cap. V.] Sed scriptum est: Post me venit vir, qui ante me factus est; quia prior me erat. Unde dicunt: Ecce qui erat, factus est. Ipsa verba perpendamus. Post me, inquit, venit vir (Joan. I, 30). Vir ergo est qui venit, ipse qui factus est. Vir 509 autem nomen est sexus: sexus autem non utique divinitati, sed naturae deputatur humanae. 64. Possem ergo dicere: Erat in praecognitione quidem corporis, sed aeternitate virtutis; nam et Ecclesia erat, et sancti erant praedestinati ante saecula: sed non id hoc loco dico, at illud assero, factum esse non ad divinitatem, sed ad incarnationis pertinere naturam, sicut ipse Joannes dixit: Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est. 65. Itaque cum geminam, sicut supra dixi, in Christo substantiam proposuisset, ut utramque intelligas et divinitatis et carnis, hoc loco coepit a carne. Est enim Scripturis promiscua consuetudo divinis, ut interdum a divinitate Christi incipiant, et ad incarnationis sacramenta descendant; interdum ab humilitate incarnationis exordium sumant, et ad gloriam divinitatis assurgant, ut in prophetis, et in evangelistis frequenter, et in Paulo. Ergo et hic juxta memoratam consuetudinem ab incarnatione Domini coepit de ejus divinitate dicturus; non ut confunderet humana atque divina, sed ut distingueret. Verum Ariani, velut Judaici caupones, miscent aquam cum vino; quia divinam generationem humanamque confundunt, ad deitatem referentes, quod de carne sit dictum. 66. Nec metuo quod objecturi videntur quia in superioribus non habet, Virum; sic enim habet: Qui post me venit. Sed videant et ibi quid praemiserit: Verbum, inquit, caro factum est (Joan. I, 14). Et ideo non addidit, Virum; quia carnem dixerat: per carnem autem istic virum intelligimus, et per virum carnem. Ergo quia dixerat: Verbum caro factum est, virum hoc loco nominare superfluum fuit, quem jam carnis expressione signaverat. 67. Quo exemplo in posterioribus quoque et agnum praemisit, qui tolleret peccata mundi; et ut incarnatum intelligeres, quem ante memoraverat, ait: Hic est de quo ante dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est (Ibid., 29), hoc est, virum dixi, non Deum factum. Sed ut ipsum incarnatum declararet esse, quia ante saecula erat; ne duos filios crederemus, ait: Quia prior me erat. Nam si, Factus est, ad divinam generationem retulisset, quid opus erat ut adhuc adderet tertium, atque iteraret quod supra dixerat? Sed quia ante de incarnatione tantum dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est; ideo addidit: Quia prior me erat, quoniam divinitatis aeternitas fuerat exprimenda. Et haec est causa praelationis, ut merito antelatus videatur, qui proprii Patris sempiterna virtus est. 68. Dat tamen intellectus spiritalis ubertas, ut excurrere et evagari ad concludendos libeat Arianos, qui volunt factum hoc loco non ad virum, sed ad divinitatem referre. Quid est enim tenere quod possint; cum dixerit Baptista: Post me venit, qui ante me factus est; hoc est, supra meritum meum factus, supra meam gratiam, tempore carnis posterior, divinitatis honore venerabilis? Post me enim venit, temporis 510 est: prior me erat, aeternitatis: ante me factus est, honoris; quia etiam Incarnationis mysterium supra humanam est gratiam. 69. Denique in inferioribus quid supra contexuisset expressit dicens: Post me venit vir, cujus non sum dignus calciamenta portare (Joan. I, 27); praestantiam utique dignitatis, non aeternitatem divinae generationis exponens. Quod eousque ad incarnationem pertinet, ut typum in hominibus mystici calciamenti ante praemiserit. Lege enim proximo defuncti vel fratri copula deferebatur ejus uxoris; ut semen fratris vel proximi resuscitaret (Num. XXXVI, 6). Unde quod Ruth, licet ipsa alienigena; tamen quia maritum habuerat ex Judaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eamque colligentem manipulos suae messis, quibus alebat et se et socrum, Booz vidit et amavit: non aliter eam accipit uxorem, nisi calciamentum ejus ante solvisset, cui uxor debebatur ex Lege (Ruth. IV, 5-7). 70. Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Nam si secundum litteram sensum torqueamus, prope quidam pudor et horror in verbo est, si ad commixtionis corporeae consuetudinem sententiam intellectumque referamus. Designabatur autem futurus ex Judaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est, populi mortui semen doctrinae coelestis semine suscitaret, cui calciamentum nuptiale Ecclesiae copulandae praescripta Legis spiritalia deferebant. 71. Non Moyses sponsus; illi enim dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); ut Domino suo cedat. Non Jesus Nave filius sponsus; nam et ipsi dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum (Josue V, 16); ne ex similitudine nominis sponsus Ecclesiae crederetur. Non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Joannes: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III, 29). Illis igitur calciamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Joannes: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti ejus (Joan. I, 27). 72. Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque jejuna, sed jam Christi messe dives, innubat: quae manipulos fecundae segetis, Verbique reliquias gremio legat mentis interno; ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens. 73. Solus ergo Christus est sponsus, qui nec Synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet! Habuit quos per se colligeret: sed quia populus ejus est mortuus, quasi filio egena defuncto, per Ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat; quos venientes in exsultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). 74. Quis enim sibi alius sponsam audeat Ecclesiam vindicare, quam a Libano unus et solus vocavit dicens: Ades huc a Libano, sponsa; 511 ades huc a Libano (Cant. IV, 8). Aut de quo alio potuit Ecclesia dicere: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium (Cant. V, 16)? Et quia de calciamento pedum tractatum sumpsimus, cui alii nisi Verbo Dei incarnato convenit dictum: Crura ejus columnae marmoreae, fundatae super bases aureas (Ibid., 13)? Solus enim Christus inambulat animis, et graditur in mente sanctorum, in quibus velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis solidata vestigia Verbi coelestis haeserunt. 75. Claret igitur et virum et typum ad incarnationis spectare mysterium. CAPUT XI. Redit ad locum propositum, et ubi Christus dicitur factus, hoc vel ad incarnationem vel ad causam sive adjunctum aliquod referri docet. Ad eum sensum plurima sacrorum codicum et Pauli imprimis testimonia edisserit: maxime autem in eo immoratur, ut Christum verum sacerdotem esse atque in Melchisedech praefiguratum, eique cum Patre operationis unitatem, non vero solam similitudinem inesse persuadeat.
76. Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur factus. Nam si ad divinitatem refers, ergo et in opprobrium Deus factus est; sic enim habes: Tu autem repulisti, et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39); et infra: Et factus est in opprobrium vicinis suis (Ibid., 42). Vicinis, inquit, non civibus, non domesticis, non adhaerentibus; quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): qui vicinus est, non adhaeret. Et, Factus est in opprobrium; quia crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia (I Cor. I, 23). Nam sapientibus per eamdem crucem excelsior factus est coelis, excelsior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor, ipse qui erat prioris. 77. Vide quam non defugiam ista, ut etiam congeram: sed quomodo factus sit, considera. 78. Primum quod purificatione facta, considet in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis (Hebr. I, 3, 4). Ubi purificatio, hostia: ubi hostia, corpus: ubi corpus, oblatio: ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis. 79. Deinde sponsor melioris testamenti (Hebr. VII, 22). Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris (Hebr. IX, 16), sicut subter est scriptum: mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam. 80. Excelsior quoque coelis factus quomodo sit, ostenditur: Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet quotidie necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est (Hebr. VII, 26, 27). 512 Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior: in eo igitur excelsior factus est, sedendo ad dexteram Patris, in quo se minor angelis factus, obtulit passioni (Hebr. II, 9). 81. Postremo ipse Apostolus ad Philippenses ait, quia in similitudine hominis factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8). Vide ubi factus sit: In similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus abediens usque ad mortem; ut obedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis. 82. Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse quod factus est! Quod autem et factum est, idem est et creatum: Dixit enim, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Dominus creavit me (Prov. VIII, 22), secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus in libro primo (Cap. 14 et seq.) de incarnatione dictum videri. 83. Ipse etiam Apostolus asserendo serviendum non esse creaturae, significavit ex Deo Filium non creatum esse, sed genitum (Rom. I, 25). Tamen etiam alibi, ut manifestaret quomodo in Salomone sit lectum: Dominus creavit me; quid in Christo creatum esset, ostendit. 84. Itaque totius seriem capitis recenseamus; sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt carnis et sanguinis, et ipse similiter particeps factus est eorumdem; ut per mortem destrueret hunc qui mortis habebat imperium (Hebr. II, 14). Quis ergo est qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique Dei Filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster? aut per quam, nisi per corporis mortem mortis vincula dissolvit? Mortis enim mors facta est susceptio mortis in Christo. Ergo de incarnatione proposuit. 85. Videamus sequentia: Nec enim statim Angelos, inquit, assumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari; ut misericors fieret et fidelis princeps, sacerdos ad Deum, ut expiaret peccata populi. In quo enim passus est ipse; et tentatus, potest et tentatos juvare (Ibid., 16, 17). Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis coelestis participes, intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo ejus (Hebr. III, 1, 2). Haec nempe verba sunt Apostoli. 86. Videtis in quo creatum dicat: in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem asserit. In quo autem, nisi in corpore expiavit populi peccata? In quo passus est, nisi in corpore; sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? In quo sacerdos, nisi in eo quod sacerdotali assumpsit ex genere? 87. Sacerdos enim aliquid debet offerre, et secundum Legem in sancta intrare per sanguinem (Hebr. IX, 25): 513 ergo quia sanguinem taurorum, hircorumque repudiaverat Deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum coeli summa penetrantem oportebat intrare (Ibid. 12); ut aeterna nostrorum esset oblatio peccatorum. Idem ergo sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen, et sacrificium humanae conditionis officium est; nam et agnus ad immolandum ductus est, et sacerdos est secundum ordinem Melchisedech. 88. Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi jus divinitatis asserat. Nam et illum Melchisedech per quem Abraham hostias suas obtulit (Gen. XIV, 18), non angelum utique secundum Judaica ludibria intelligit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, qui typum gerens Domini, et sine Patre, et sine matre, et sine generationis enarratione, et sine initio, et sine fine describitur; ut ostenderet sempiternum Filium Dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine Patre secundum incarnationem natus est, et sine matre secundum divinam generationem, et sine enarratione generationis; quia scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8)? 89. Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem Dei accepimus: sed illum in typo, hunc in veritate: typus autem umbra est veritatis: illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi; quia scriptum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19); hoc est, sempiterna divinitas; aut, si Pater in Filio, sicut Filius in Patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur. 90. Quomodo autem negare merito possunt, etiam si velint, cum scriptum sit: Pater autem qui in me manet, ipse facit opera; et: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 10)? Non dixit: Et ipse facit; ne similitudinem magis, quam unitatem operis aestimares: sed dicendo: Quae ego facio, ipse facit, manifestum reliquit quod unum opus Patris et Filii credere debeamus. 91. Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intelligi: Qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet (Ibid., 12). Bene hic et interponendo, similitudinem nobis donavit; et tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus Patris et Filii, etiamsi non placeat Arianis. CAPUT XII. Regnum Patris atque Filii unum esse ac indivisum; et unam similiter utriusque divinitatem.
92. Quaero autem quomodo regnum velint Patris et Filii esse divisum; cum Dominus dixerit, ut supra ostendimus; Omne regnum in se divisum, facile destruetur (Matth. XII, 25) ? 93. Et ideo ad excludendum Arianae sacrilegium saevitatis, unum imperium Patris et Filii etiam 514 Petrus sanctus asseruit dicens: Quapropter satagite, fratres, certam vestram vocationem et electionem facere. Haec enim facientes non errabitis; sic enim abundantius ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei, et Domini nostri conservatoris Jesu Christi (II Petr. I, 10, 11). 94. Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat, et hoc ideo sic accipit, ut Patrem Filiumque potestate secernat; is tamen et regnum Filii fatebitur, et aeternum. Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui; sed etiam cum regna comparabilia nulla sint Dei regno, quod Filii esse, etiamsi velint negare non possunt: aut contra suam sententiam redibunt, ut idem Patris et Filii regnum esse fateantur: aut, quod sacrilegium est dicere, jus Patri regni minoris ascribent: aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, ejus regnum fatebuntur aequale. 95. Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus, et probamus: probamus autem non nostris, sed coelestibus testimoniis. 96. Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum coelorum, regnum etiam Filii esse: ipse enim dixit: Amen, amen, dico vobis quoniam sunt aliqui dehic astantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regnum suum (Matth. XVI, 28). Dubitari ergo non potest quod sit regnum Filii Dei. 97. Sed accipe ipsum esse regnum Filii, quod Patris est: Amen dico vobis quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute (Marc. VIII, 39). Eo enim usque unum regnum est, ut unum sit praemium, idem haeres, eadem merita, idem sponsor. 98. Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se Filius dixerit : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII, 43). Quod enim Patris est per majestatis proprietatem, id etiam Filii est per ejusdem claritudinis unitatem. Ergo et Patris regnum Scriptura dixit, et Filii (Joan. XVII, 5). 99. Accipe nunc quia ubi regnum Dei dicit, nec Patris nec Filii separat potestatem; quia et paternum et Filii regnum uno Dei nomine comprehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28). An negamus in regno Filii prophetas esse, cum et latroni dicenti: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; responderit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43)? Aut quid est esse in regno Dei, nisi aeternam nescire mortem? Qui autem nesciunt aeternam mortem, vident Filium hominis venientem in regnum suum. 100. Quomodo ergo potest non in potestate habere quod donat dicens: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19)? Et videto distantiam. Servus 515 aperit, Dominus largitur: iste per se, ille per Christum: famulus claves accipit, Dominus ordinat potestates: aliud jus donantis, aliud dispensantis obsequium est. 101. Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse Patris et Filii. Habes ad Timotheum: Paulus apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae (I Tim. I, 1). Unum igitur Patris et Filii regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus asseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Ergo unum regnum, et una divinitas. 102. Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum Deum (Deut. VI, 4). Probavit et Apostolus, dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Si enim juxta Apostolum plenitudo omnis corporaliter divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis Patrem et Filium fatebuntur: aut si Patris et Filii divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter Filius habeat; quid est quod existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine perfectionis? Ergo una divinitas. CAPUT XIII. Filio majestatem suam esse, ac paternae aequalem: cujus socii non sint angeli, sed spectatores.
103. [Alias cap. VI.] Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus (Lib. 1, cap. 7), superest ut unius quoque majestatis Patrem Filiumque doceamus. Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae (Matth. XXV, 31). Ecce Filii expressa majestas est: quid ei deest, cujus increatam majestatem negare non possunt? Est ergo Filii majestas. 104. Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una majestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Quid est: Et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui? 105. Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant. Neque enim suam majestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede majestatis suae (Matth. XXV, 31); sed assistunt, ut Patris et Filii gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus. 106. Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum 516 angeli non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angelis cum eo. Et ut doceret unam majestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (Marc. VIII, 38). Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic judicat, hi ministrant. 107. Divinam autem non praemisit majestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur. Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit majestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum. Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus. CAPUT XIV. Unius substantiae cum Patre Filium esse; hanc autem etiam secundum divinitatem sumi debere in multis Scripturarum testimoniis, tametsi in aliis nonnullis hoc verbum aut de possessionibus aut de incarnatione intelligatur.
108. De substantia autem, Imperator auguste, quid loquar unius Filium cum Patre esse substantiae; cum imaginem Paternae substantiae Filium legerimus (Sap. VII, 26); ut in nullo secundum divinitatem a Patre intelligas discrepare? 109. Juxta hanc imaginem dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15). Ergo nec substantiam in Deo possumus denegare; neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam: licet alia sit substantia Dei, alia creaturae. Nec posset insubstantivus Filius Dei esse, per quem cuncta subsistunt. 110. Et ideo ait: Non est occultatum os meum quod fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Virtuti enim et divinitati ea, quae ante constitutionem mundi, vel imperspicabili majestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam. 111. Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam. Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Jam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam. Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincula mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno. 517 112. Et tamen quid obstat quominus illam divinam intelligas esse substantiam, cum Deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades (Ibid., 8). 113. Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui (Ibid., 16); eo quod non operis factura sit Filius, sed Verbum genitum potestatis aeternae: ἀκατέργαστον enim dixit, hoc est, inoperatum atque increatum Verbum sine alicujus creaturae testimonio ex Patre natum: et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis. Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus Dei Filium, sed inoperatam ejus divinitatem et ipse fatearis. 114. Scio autem aliquos dicere inoperatum esse etiam incarnationis mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus; quia partus est Virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partus opus esse dixerunt, tu, Ariane, opus putas esse Dei Verbum? 115. Aut hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum effractae sunt, montes ceciderunt, et revelata est substantia (Nahum. II, 6)? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam. Ergo si ad hunc sensum refers, ideo occiderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur. 116. Sed meminerimus qui montes ceciderunt, illi utique de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19). Montes ergo sunt altitudines se extollentes. 117. Denique in Graeco, regna ceciderunt, habetur. Quae regna, nisi satanae, de quo dixit Dominus: Quomodo stabit regnum ipsius (Matth. XII, 26)? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli. Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium, revelatum est paternae Dei Filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi ipsi montes aerei, de quorum medio quatuor currus procedunt (Zach. VI, 1)? 118. Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam Dei verbo Domini corruisse; cum diceret Dei Filius: Obmulesce, et exi, immunde spiritus (Marc. I, 25). De quo et propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte (Jerem. LI, 25). 119. Isti ergo ceciderunt montes, et revelatum est quod esset in Christo divina substantia, dicentibus iis, qui viderant: Vere Filius Dei est (Luc. IV, 41); non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat. Jeremias quoque dicit: Super montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum, quia defecerunt; eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad jumenta expaverunt et defecerunt (Jerem. IX, 10). 120. Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se 518 infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea (Psalm. LXXXVIII, 48); quia in natura fragilitatis humanae Dei Filius loquebatur. 121. De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus (Ibid. 39, 40). In quo utique servum dixit, nisi in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo (Philip. II, 6, 7)? Mea ergo susceptione servus, sua Dominus potestate. 122. Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit in substantia Domini (Jerem. XXIII, 18); et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a nequitiis et adinventionibus suis (Ibid., 22). CAPUT XV. Cum Filium Patri ἑτεροούσιον Ariani dicant, eos in Deo substantiam aperte agnoscere: nec ob aliud hanc vocem defugere, nisi quod illum verum Dei Filium fateri nolint, ut significavit Eusebius Nicomediensis. Recte igitur constitutum a Nicaenis PP. verbum ὁμοούσιον, utpote haeresi oppositum et in Scriptura firmatum; proindeque neglectis, quae isti fingunt de Sabellianis, retinendum.
123. Quomodo negant Dei esse substantiam? Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium, substantiam tamen in Deo esse non abnuant? 124. Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt; quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series comprehendi; tamen judicarunt Patres fidem suam tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in substantia Domini, et vidit Verbum ejus? Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium comprobatum repudiant et refutant. 125. Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis epistola sua prodidit scribens: Si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput haereseos amputarent. 519 126. Frustra autem verbum istud propter Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam produnt; ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur. 127. An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et panem ἐπιούσιον Dominus dixerit (Matth. VI); et Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος (Exod. XIX)? Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί, quod semper maneat? Qui enim est, et est semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur divina substantia. Propterea ἐπιούσιος panis, quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15). 128. Servemus igitur praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheti cum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa est servata. Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude, signarunt: qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus? CAPUT XVI. Ut Catholici contra fraudes Arianorum praemuniantur, subdolas quasdam eorum confessiones exponit: nec sufficere quod Filium nonnumquam Deum vocitent, nisi eum admittant Patri aequalem, collectis argumentis probat.
129. Nemo metuat, nemo formidet: plus confert fidelibus, qui minatur. Venenatae sunt blanditiae perfidorum, tunc cavendae cum id quod negant, praedicare se simulant. Sic decepti sunt et ante, qui facile crediderunt; ut ibi perfidiae laqueos inciderent, ubi fidem esse credebant. 130. Qui dicit, inquiunt, Christum creaturam secundum caeteras creaturas, anathema sit. Audierunt simplices, et crediderunt: Innocens enim, sicut scriptum est, credit omni verbo (Prov. XIV, 15). Audierunt ergo, et crediderunt, primo decepti sono; ac velut aves intenti ad escam fidei, extentum sibi laqueum non caverunt. Ita dum fidem sequuntur, hamum nefandae fraudis attrectaverunt. Et ideo: Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth., X, 16); praemittitur astutia, ut sit tuta simplicitas. 520 131. Sunt enim serpentes Evangelici, qui exuunt veterem usum, ut induant novos mores, sicut scriptum est: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Discamus ergo depositis vetusti hominis exuviis, Evangelicorum serpentium vias; ut more serpentium servare caput, fraudem cavere noscamus. 132. Satis fuerat dicere: Qui dicit creaturam Christum, anathema sit. Cur bono confessionis, Ariane, venena permisces, ut totum corpus contamines? Addendo enim: Secundum caeteras creaturas, non creaturam Christum negas, sed creaturam dicis esse dissimilem; creaturam enim dicis, etsi praestantiorem caeteris asseras creaturis. Denique Arius hujus impietatis magister Dei Filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut caeteras creaturas. Videtis igitur haereditario patris vestri vos usos esse sermone? Sat est creaturam negare, quid opus fuit addere: Sed non sicut caeteras creaturas? Recide quod putruit, ne serpat contagio: venenum habet; mortem affert. 133. Deinde dicis interdum Deum Christum: sed ita dic Deum verum, ut plenitudinem ei paternae divinitatis assignes; sunt enim qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra. Non ergo perfunctorie nuncupandus Deus, sed ita ut eamdem divinitatem praedices in Filio, quam Pater habet, sicut scriptum est, Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Dedit utique quasi Filio per generationem, non quasi inopi per gratiam. 134. Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Vide quid addidit, ne tu calumnieris ex verbo. Filium hominis legis, et accipientem arguis? Nega ergo Deum, si non omnia Filio quae Dei sunt, deferuntur; cum enim dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15); cur tu non omnia quae divinae naturae sunt, etiam in Filio confiteris? Nam qui dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt; quid excipit quod non habet? 135. Quid est quod ἐμφατικῶς, quam fideli magis sermone commemores, quod mortuos suscitaverit, maria pedes transmiserit, infirmitates hominum curaverit? Haec enim etiam servulis suis praestitit. Plus ista miror in hominibus, quod tantam eis dederit potestatem. Aliquid de Christo audire desidero, quod speciale sit Christi, quod cum iis quae creata sunt, non possit esse commune; quia genitus, quia unicus est Dei Filius, quia Deus verus ex Deo vero, quia ad dexteram Patris sedet. 136. Ubicumque lego consessum Patris et Filii, 521 semper ad dexteram Filius sedet. Numquid melior Filius Patre? Non hoc dicimus: sed quem charitas Dei honorat, humana iniquitas derogat. Scivit Pater serendas esse de Filio quaestiones, praebuit nobis quod sequeremur, pietatis exemplum, ne Filio derogemus. CAPUT XVII. Objectioni quae hic nasci poterat, occurrens, cur Dominus Stephano stare visus sit, explicat: et ex hujus ad Filium precibus ejusdem ac Patris aequalitate confirmata, librum terminat.
137. Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Jesum Stephanus vidisse se dixit (Act. VII, 55). Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare? Sedet quasi judex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.
138. Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Qui coelos apertos habet, Jesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Jesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Jesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur. 522 139. Quod si qui objiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit. 140. Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis injuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Jesu, recipe spiritum meum (Act. VII, 58). Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 59). Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur. Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur.
141. Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent. Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus. Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae majestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem. Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur. 142. Sed jam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus. Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.
4
[recensere]LIBER QUARTUS. 521 CAPUT PRIMUM. Haud mirum esse quod homines in Christi cognitione erraverint, sed quod Scripturae non obtemperaverint: illum quoque nec ab angelis nisi revelatione fuisse cognitum, sicut nec ab ipso Praecursore. Ejusdem Christi in coelum ascendentis triumphus qualis, et raptu prophetarum quorumdam quanto praestantior? Tum descripto angelorum hac de re colloquio, contra Arianos Filius omnipotens esse ostenditur. 1. Consideranti mihi, Imperator auguste, qua ratione sic erraverit genus hominum, ut de Dei Filio plerique, vae mihi, diversa sequerentur; nequaquam satis mirum videtur quia erravit humana scientia de supernis, sed quod Scripturis non detulit obedientiam.
2. Quid enim mirum, si mysterium Dei Patris et Domini Jesu Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3), per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere, nisi ex revelatione, potuerunt? 522 3. Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Dominum Jesum, nunc de coeli altissimis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem: subito exinanitum, ut habitaret in nobis; nec umquam imminutum, cum semper Filius in Patre, et in Filio Pater esset? 4. Dubitavit in eo ipse Praenuntius, licet per Synagogae typum, dubitavit ipse ante Domini faciem destinatus. Denique missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? 5. Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium. Unde cum resurgeret Dominus, atque illum quem dudum secundum carnem angustus sepulcri locus texerat, resurgentem ab inferis coeli alta sustinere non possent, haeserunt etiam coelestia opinionis incerto. 6. Veniebat enim novis victor redimitus exuviis, Dominus in templo sancto suo; praeibant angeli et archangeli, mirantes spolium ex morte quaesitum: et quamvis scirent nihil Deo accedere ex carne potuisse, quia infra Deum 523 omnia sunt, tamen tropaea crucis, cujus principium super humeros ejus, et triumphatoris aeterni manubias intuentes, quasi eum quem emiserant coeli portae, capere non possent; licet numquam ejus capiant majestatem, majorem viam quaerebant aliquam revertenti: adeo nihil exinanitus amiserat! 7. Debuit tamen novo victori novum iter parari; semper enim victor tamquam major et praecelsior est: sed quia aeternae sunt justitiae portae, eaedemque novi et veteris Testamenti, quibus coelum aperitur, non mutantur utique, sed elevantur; quia non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat. 8. Translatus erat Enoch (Gen. V, 11), raptus Elias (IV Reg. II, 12): sed non est servus supra Dominum. Nullus enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo (Joan. III, 13). Nam et Moysen, licet corpus ejus non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi posteaquam Dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni, et piorum animas elevavit. Translatas ergo Enoch, raptus Elias; ambo famuli, ambo cum corpore: sed non post resurrectionem, non cum manubiis mortis, et triumpho crucis viderant illos angeli. 9. Et ideo Dominum omnium primum ac solum de morte triumphantem venire cernentes, tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7). 10. Erant tamen adhuc et in coelestibus qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 8)? Sed quia et angeli processus habent scientiae, et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis, atque prudentiae: solus enim sine processu Deus; quia in omni perfectione semper aeternus est. 11. Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel jam cognoverant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. 12. Iterum multitudo Angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae. 13. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 10)? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Esai. LIII, 2): si ergo ipse non est, Quis est iste rex gloriae? 14. Respondetur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Ergo Dominus virtutum ipse est Filius. Et quomodo infirmum Ariani dicunt, quem Dominum virtutum, sicut et Patrem, credimus? Quomodo Ariani discretionem faciunt potestatis, cum Dominum sabaoth Patrem, Dominum sabaoth Filium legerimus? 524 Nam et hic sic positum plerique codices habent, quod Dominus sabaoth ipse sit rex gloriae: sabaoth autem interpretes alicubi Dominum virtutum, alicubi regem, alicubi omnipotentem interpretati sunt. Ergo quoniam qui ascendit Filius est: qui ascendit autem, Dominus est sabaoth; omnipotens utique Dei Filius est. CAPUT II. In coelum sine fide ascensurum neminem, vel si quis ascenderit, ejiciendum: illam itaque sedulo conservari debere. Esse etiam in nobis coelos, quorum portae aperiendae, ac per Christi divinitatis confessionem elevandae sunt. Has ab Arianis non elevari, nec ab iis qui requirunt Filium inter terrena; proindeque illos cum Magdalena remittendos ad Apostolos, in quos portae inferi non praevalebunt. Colligitur ex dictis a servo Domini dignitati non derogandum.
14. Quid igitur agemus? Quomodo ascendemus ad coelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui coeli januas servant, qui ascendentem interrogant: quis me admittet, nisi omnipotentem annuntiem Christum? Clausae sunt portae, non cuicumque aperiuntur: non quicumque vult, nisi qui fideliter credit, ingredietur. Custoditur aula imperialis. 15. Sed esto, indignus obrepserit, latuerit principes portarum coelestium, discubuerit in coena Domini; ingressus Dominus convivii, videns non indutum nuptiale fidei vestimentum, projiciet eum in tenebras exteriores, ubi sit fletus et stridor dentium, si fidem pacemque non servet (Matth. XXII, 11 et seq.). 16. Servemus igitur nuptiale quod accepimus vestimentum, nec Christo propria denegemus, quem omnipotentem annuntiant angeli, prophetae significant, apostoli testificantur, sicut jam supra ostendimus (Lib. II, cap. 4). 17. Et fortasse non de istius tantummodo coeli portis propheta dixerit quod praeteribit; et alios enim coelos Dei Verbum penetrat, de quibus dictum est: Habemus enim sacerdotem magnum, principem sacerdotum, qui pertransivit coelos, Jesum Filium Dei (Hebr. IV, 14). Qui sunt isti coeli, nisi et hi de quibus dicit Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1)? 18. Stat enim Christus ad januam mentis tuae, audi cum dicentem: Ecce sto ad januam, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad illum; et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Et Ecclesia de eo dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2). 19. Stat ergo, et non solus stat; sed praecedunt eum angeli, qui dicunt: Tollite portas, principes, vestri (Psal. XXIII, 7). Quas portas? Illas utique de quibus et alibi dicit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19). Aperi ergo Christo portas tuas, ut ingrediatur in te: aperi portas justitiae, aperi portas 525 pudicitiae, aperi portas fortitudinis atque sapientiae. 20. Crede angelis dicentibus: Et clevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, Dominus sabaoth (Psal. XXIII, 7). Porta tua vocis fidelis canora confessio est: porta tua ostium verbi est, quam sibi Apostolus optat aperiri, dicens: Ut aperiatur mihi ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3). 21. Aperiatur igitur Christo porta tua, nec solum aperiatur, sed etiam elevetur; si tamen aeternalis, est, non caduca; scriptum est enim: Et elevamini portae aeternales. Elevatum est super limen Esaiae, quando Seraphim labia ejus tetigit, et vidit regem Dominum sabaoth (Esai. VI, 7). 22. Tuae ergo portae elevabuntur, si sempiternum, si omnipotentem, si inaestimabilem, si incomprehensibilem, si eum qui et praeterita omnia et futura noverit, Filium Dei credas. Quod si praefinitae potestatis et scientiae, subjectumque opinaris, non elevas portas aeternales. 23. Eleventur ergo portae tuae, ut non Ariano sensu parvulus, non pusillus, non subditus ad te Christus introeat; sed intret in Dei forma, intret cum Patre, intret talis, qualis est et coelum et omnia supergressus, emittat tibi Spiritum sanctum. Expedit tibi ut credas quia ascendit, et sedet ad dexteram Patris. Nam si eum inter creaturas et terrena impia cogitatione detineas, si non tibi abeat, non tibi ascendat, nec Paraclitus ad te veniet, sicut ipse dixit: Nam si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). 24. Quod si inter terrena eum requiras, sicut Maria Magdalene requirebat, cave ne et tibi dicat: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Portae enim tuae angustae sunt, capere me non queunt: elevari non queunt, intrare non possum. 25. Vade ergo ad fratres meos, hoc est, ad illas portas aeternales, quae cum Jesum viderint, elevantur (Ibid.). Aeternalis porta est Petrus, cui portae inferi non praevalebunt (Matth. XVI, 18). Aeternales portae Joannes et Jacobus, utpote filii tonitrui (Marc. III, 17). Aeternales portae sunt Ecclesiae, ubi laudes Christi annuntiare Propheta desiderans, dicit: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15). 26. Grande ergo mysterium Christi, quod stupuerunt et angeli; et ideo venerari debes, et Domino famulus derogare non debes. Ignorare non licet; propterea enim descendit ut credas: si non credis, non descendit tibi, non tibi passus est. Si non venissem, inquit, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 22, 23). Quis igitur odit Christum, nisi qui derogat? Sicut enim amoris est deferre, ita odii est derogare. Qui odit, quaestiones movet; qui amat, reverentiam defert. 526 CAPUT III. Verba illa: Omnis viri caput Christus. . . . caput autem Christi Deus, primo in Arianos ipsos retorquet: deinde Christi tantum secundum naturam humanam considerati Deum caput esse ex alio Scripturae loco, quem objicere solebant iidem haeretici, probat: nec prudentius quoque oppositum ab ipsis textum illum: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Quibus explicatis, quo pacto Pater in Filio, et Filius in Patre, nec non in utroque fideles esse dicantur, aperitur.
27. [Alias cap. II.] Itaque discutiamus eorum alias quaestiones. Scriptum est, inquiunt: Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3). Qua in quaestione dicant mihi, velim, utrum conjungere, an dividere haec quatuor velint. Si enim conjungere, atque ita dicunt Deum caput esse Christi, sicut vir est mulieris caput, videte quid incidant. Nam si haec tamquam ex paribus sumpta est comparatio, et haec quatuor, id est, mulier, vir, Christus, et Deus, quasi ex unius atque ejusdem naturae similitudine comparantur, ergo mulier et Deus unius incipient esse naturae. 28. Quod si hoc displicet, quia sacrilegum est dicere, ut volunt dividant. Itaque si Christum apud Deum Patrem ita volunt esse, sicut est mulier apud virum; unius utique Christum et Deum dicunt esse substantiae, quoniam mulier et vir unius sunt in carne naturae (Gen. II, 24): nam quod distat, in sexu est. Cum vero inter Christum et Patrem sexus non interveniat, quod unum inter Filium et Patrem in natura est, fatebuntur: quod diversum in sexu est, denegabunt. 29. Placetne ista divisio? An mulierem, virum et Christum unius volunt esse substantiae, et Patrem separant? Raeccine igitur divisio placet? Si ita est, videte quid incidant. Aut enim non solum Arianos, sed etiam Photinianos se necesse est confiteantur; quia Christum hominem tantum fatentur, quem humanae tantummodo naturae aestimant copulandum: aut vel invitos acquiescere par est nostrae sententiae, per quam id quod impie cogitarunt, pie religioseque defendimus; ut sit Christus quidem secundum generationem divinam Dei virtus, secundum assumptionem autem carnis, unius cum omnibus hominibus in carne substantiae: salva tamen incarnationis suae gloriae; quia veritatem suscepit, non imaginem carnis. 30. Sit ergo juxta humanam conditionem caput Christi Deus; non enim dixit caput Christi Pater, sed caput Christi Deus; quia divinitas, ut pote creatrix, caput est creaturae. Et bene dixit: Caput Christi Deus; ut et divinitatem Christi significaret, et carnem, hoc est, incarnationem in Christi nomine: in Deo autem unitatem divinitatis, et magnitudinem potestatis. 31. Eousque autem caput Christi Deus secundum incarnationem dictum est, ut et caput viri 527 Christus secundum incarnationem Verbi dictum sit. Quod alibi Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae (Ephes. V, 23). Et in consequentibus addidit: Qui se tradidit pro ea (Ibid., 25). Secundum incarnationem igitur caput viri Christus, quia secundum incarnationem facta traditio est. 32. Est ergo caput Christi Deus; ubi servi, hoc est, hominis, non Dei, forma tractatur. Sed nihil praejudicat Dei Filio, si secundum carnis veritatem similis sit hominibus, qui in divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30); non enim potestas hac interpretatione minuitur, sed misericordia praedicatur. 33. Quis autem unam divinitatem Patris et Filii pie abneget; cum ipse Dominus consummaturus praecepta, discipulis suis dixerit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 11)? Pro testimonio enim fidei positum est, licet ab Arianis ad argumentum perfidiae derivetur. Etenim quoniam toties lectam negare non queunt unitatem, extenuare conantur; ut talis videatur divinitatis unitas inter Patrem et Filium, qualis est inter homines unitas devotionis et fidei: licet etiam inter ipsos homines unitas naturae sit ex communitate naturae. 34. Unde et illud apertissime solvitur, quod ad extenuationem Dominicae unitatis objicere consuerunt, quia scriptum est: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt (I. Cor. III, 8). Hoc Ariani, si saperent, non objicerent. Quomodo enim negare conantur quia Pater et Filius unum sunt, cum Paulus et Apollo et natura unum sint et fide? Sed tamen per omnia unum esse non possunt, quia nequeunt comparari humana divinis. 35. Inseparabilis ergo Deus Pater Verbo, inseparabilis virtute, inseparabilis sapientia per divinae unitatem substantiae; et est in Filio, sicut frequenter est scriptum: est vero non ut egentem sanctificans, nec ut vacuum implens; quia non vacua Dei virtus. Nec enim virtus virtute augetur; quia non duae virtutes, sed una virtus: nec divinitas divinitatem accipit; quia non duae divinitates, sed una divinitas: nos autem per acceptam et inhabitantem in nobis virtutem unum erimus in Christo. 36. Communis ergo littera, sed discrepans divina, humanaque substantia. Nos unum erimus, Pater et Filius unum sunt: nos secundum gratiam, Filius secundum substantiam. Alia autem per conjunctionem, alia per naturam unitas. Denique vide quid ante praemiserit: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (Joan. XVII, 21). 37. Considera ergo quia non dixit: Tu in nobis, et nos in te: sed tu in me, et ego in te; ut se a creaturis separaret. Et addidit: Et isti in nobis (Ibid.), ut etiam hic suam potentiam et Patris a nobis 528 secerneret, ut quod nos in Patre et Filio unum sumus, non naturae videatur esse, sed gratiae: quod autem Filius et Pater unum sunt, non hoc Filius accepisse per gratiam, sed naturaliter ut Filius possidere credatur. CAPUT IV. Objectum ab haereticis locum illum: Non potest Filius facere a se quidquam, etc., primo e subsequentibus verbis exponit: deinde singulas integri textus voces expendens, eas Ariana interpretatione sumi sine impietate aut absurditate haudquaquam posse, potissimum creationis mundi et quorumdam Christi miraculorum exemplis docet.
38. [Alias cap. III.] Aliud rursus objiciunt, asserentes unam atque eamdem potestatem Filii et Patris esse non posse, quia ipse dixit: Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Itaque nihil ex se fecisse Filium dicunt, nec facere posse, nisi quod viderit facientem Patrem. 39. O praescia sapientia infidelium argumentorum! quae subjecit quod solveret, quaestionem, addendo quod sequitur: Quia quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.); hoc nempe sequitur. Cur ergo scriptum est: Eadem facit Filius, et non talia; nisi ut in Filio unitatem, non imitationem paterni operis aestimares? 40. Sed tamen ut illorum quoque argumenta discutiamus, quaero ut respondeant, utrum videat Filius opera Patris. Videt itaque, an non? Si videt, ergo et facit: si facit, desinant omnipotentem negare, quem omnia posse facere, quae Patrem facientem viderit, confitentur. 41. Quid est autem, viderit? Corporaliumne aliquis usus oculorum est? Sed si hoc de Filio velint dicere, corporalis etiam in Patre usum operationis ostendent; ut facientem videat, quod ipse facturus est. 42. Quid est autem: Non potest Filius facere a se quidquam? Hoc interrogemus, hoc consideremus. Est ergo aliquid impossibile Dei virtuti atque sapientiae? Hoc est enim Dei Filius, qui utique non alienam accepit fortitudinem, sed quemadmodum vita est, non aliena vivificatione subnixus, sed alios vivificans; quia ipse vita est: ita etiam sapientia est, non quasi insipiens accipiens sapientiam, sed qui de suo alios faciat esse sapientes: ita etiam virtus est, non quasi per infirmitatem consecutus incrementa virtutis, sed ipse virtus, qui virtutem fortibus largiatur. 43. Quomodo ergo virtus quasi cum jurisjurandi attestatione dicit: Amen, amen dico vobis (Joan. V, 19), quod est: Fideliter, fideliter dico? Fideliter 529 ergo dicis, Domine Jesu, et cum sacramenti quadam repetitione confirmas quod nihil facere potes, nisi quod facientem Patrem videris. Fecisti mundum, numquid alterum mundum Patrem tuus fecit, quem quasi ad exemplar acceperis? Ergo necesse est fateantur impii aut duos, aut certe multos esse mundos, quod philosophi asserunt; ut se etiam in hoc errore gentilitatis involvant. Aut si velint verum sequi, dicant sine exemplari te fecisse, quod feceris. 44. Dic mihi, Domine, quando in mari Patrem incarnatum videris ambulantem (Marc. VI, 48)? Ego enim nescio, ego hoc de Patre credere sacrilegum puto, qui te solum carnem assumpsisse cognovi. Quando videris in nuptiis Patrem aquam in vina vertentem (Joan. II, 9)? Sed solum te unigenitum Filium legi ex Patre natum, solum te ex Spiritu sancto accepi et Virgine secundum incarnationis sacramenta generatum (Matth. I, 25). Ergo ista, quae memoravimus a te gesta, non fecit Pater: sed sine exemplari paterni operis, ad redimendam tuo sanguine salutem mundi, solus immaculatus ex alvo Virginis processisti. 45. Ac ne forte incarnationis tantummodo putent sequestrandum esse mysterium (licet cum dicunt: Non potest Filius a se facere quidquam (Joan. V, 19), nihil excipiant, ita ut et quidam impius dixerit: Nec culicem facere potest, tam temerario ausu, petulantique sermone majestatem supernae virtutis irridens), dic, Domine Jesu, quam terram sine te Pater fecerit? Coelum enim sine te non fecit, quia scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). 46. Sed nec terram sine te fecit, quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Nam si aliquid sine te Deo Verbo Pater fecit, non ergo omnia facta per Verbum, et evangelista mentitur. Quod si omnia facta per Verbum, et omnia per te coeperunt esse, quae non erant, utique quae non vidisti a Patre facta, a te ipse fecisti. Nisi forte philosophicas tibi ideas Platonica illa disputatione praestituunt, quas ab ipsis tamen philosophis scimus irrisas. Si autem ex te ipse fecisti, vana est assertio perfidorum, quae auctori omnium, cui suppetit ex se faciendi magisterium, tribuit discendi profectum. 47. Quod si per te negant coelum esse factum, vel terram, considerent impii quo se suo furore praecipitent, cum scriptum sit: Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant (Jerem. X, 11). Peribit ergo, Ariane, qui quod perierat, et reperit et redemit? Sed ad proposita revertamur. 530 CAPUT V. Caeptam objecti loci expositionem urgens, rationes quatuor quibus aliquid fieri non posse affirmamus, explicat, et earum primas tres in Christum non cadere, solutis quibusdam objectiunculis, demonstrat, et Filium propter solam potestatis cum Patre unitatem nihil a se facere posse deducit.
48. Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem. Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari. 49. Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco. Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est. 50. Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas. Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur. 51. Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus. 52. Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis. Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo. 53. Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, 531 qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat. An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula (Marc. II, 11), sanitatis jam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret? Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret (Psal. CXLV, 8), mortuos suscitaret (Matth. XI, 5), votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus (Marc. VI, 56) ? 54. Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LII, 5). An qui in vulnere debilis non erat, erat in majestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem? 55. Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur? Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus. Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae majestatis infirmitas. 56. Denique ut scias quia secundum bominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18). Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur. 57. Duas igitur species impossibilitatis vacare jam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino? Ergo mentitus es, Domine Jesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13). Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti. 58. Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt. Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia. 59. Ergo si neque insensibilis in Filio natura, 532 neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et majestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae ejusdem habeat unitatem. 60. Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem (Joan. V, 19); et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). Nam quid insipientius, quam de majestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide (I Tim. I, 4, 5)? Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare. 61. Quomodo ergo videt Filius Patrem? Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera majoris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius. 62. Ergo si Filius per ejusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est. CAPUT VI. Accedit ad quartam e rationibus supra memoratis; et Filium nihil facere quod non probetur a Patre, cum sit utriusque perfecta voluntatis atque potestatis unitas, liquido probans, nonnullas difficultates subinde tollit.
63. Ergo nec contumax Filius, ut etiam de quarta propositione dicamus; nihil enim consiliarius Filius fecit, quod cum Patris non conveniat voluntate. Denique vidit Pater quae fecit Filius, et probavit quia bona valde. Sic enim habes in Genesi: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est (Gen. I, 3, 4). 64. Numquid hic dixit Pater: Fiat talis lux, qualem ipse feci: aut fiat lux, quae ante non fuerat: aut Filius qualem faceret, interrogavit? Sed fecit, ut voluit, qualem Pater usque eo voluit, ut probaret. Ergo novum opus Filii est. 65. Deinde si reprehenditur in Filio secundum interpretationes Arianorum quia quod viderit, fecit, qui utique secundum Scripturas quod non vidit, et fecit, et dedit esse quae non erant: quid dicunt de Patre, qui quod viderat 533 praedicavit, quasi ea quae facienda forent, non potuerit praevidere? 66. Similiter ergo videt Filius Patris opus, sicut Pater opus Filii: nec quasi alienum laudat, sed quasi proprium recognoscit: Quaecumque enim Pater fecerit, eadem Filius facit similiter (Joan. V, 19); ut idem opus Patris Filiique sentires. Nihil ergo facit Filius, nisi quod Pater probet, Pater laudet, Pater velit; quia ex Patre totus est: non ut creatura, quae multa committit, dum studio lapsuque peccati, voluntatem frequenter offendit auctoris. Nihil ergo Filius facit, nisi quod placeat Patri; quia una voluntas, una sententia est, una est vera charitas, unius operationis effectus. 67. Denique ut scias charitatis esse quod non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem, cum praemisisset: Quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter, subjecit: Pater enim diligit Filium. Ergo quod dixit Scriptura quia non potest, ad inseparabilis et individuae charitatis retulit unitatem. 68. Quod si naturaliter est, ut vere est, inseparabilis charitas; inseparabilis utique est etiam operatio naturaliter: et impossibile ut opus Filii cum Patris non conveniat voluntate (Joan. XII, 50); quando id quod Filius operatur, operatur et Pater: et quod Pater operatur, operatur et Filius: et quod loquitur Filius, loquitur et Pater, sicut scriptum est (Joan. XIV, 10): Pater meus qui in me manet, ipse loquitur; et opera quae ego facio, ipse facit. Nihil enim Pater sine virtute atque sapientia sua condidit; quia omnia in sapientia fecit, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Nihil etiam Deus Verbum sine Patre fecit. 69. Non operatur sine Patre, non sine patria voluntate sacrosanctae illi se obtulit salutaris mundi totius hostia passioni, non sine patria voluntate mortuos suscitavit (Hebr. X, 10). Denique Lazarum suscitaturus levavit oculos sursum, et dixit: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: et ego sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41, 42): ut quamvis ex personae hominis incarnati susceptione loqueretur, unitatem tamen paternae voluntatis et operationis exprimeret; quia Pater omnia audit, omnia videt quae vult Filius. Videt ergo et Pater facientem Filium, audit volentem. Denique non rogavit, et exauditum se esse dixit. 70. Nec existimari potest quia non audit Pater, quod velit Filius: et ut scias quia semper auditur a Patre, non quasi servus, nec quasi propheta, sed quasi Filius: Et ego, inquit, sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti. 534 71. Propter nos igitur gratias agit; ne eumdem Patrem, eumdemque Filium esse credamus, cum idem opus Patris audimus et Filii. Nam ut cognosceres non quasi infirmum gratias egisse, sed quasi Dei Filium semper sibi divinam potentiam vindicare, clamavit: Lazare, veni foras. Imperantis utique vox ista est, non precantis. CAPUT VII. Proposita doctrina hinc confirmatur, quod Filius sit Patris Verbum, non quale nostrum, sed vivum et operatorium; atque adeo non possit negari ejusdem cum Patre voluntatis, potestatis ac substantiae.
72. Sed ut ad superiora redeamus, et proposita concludamus, facit quasi Verbum Filius voluntatem Patris. Verbum hoc nostrum utique prolativum est, syllabae sunt, sonus est; et tamen a sensu nostro, et mente non discrepat, et quae interiori tenemus affectu, ea tamquam operantis Verbi testificatione signamus. Sed non sermo noster operatur, solum est Verbum Dei, quod nec prolativum est, nec quod ἐνδιάθετον dicunt; sed quod operatur, et vivit, et sanat. 73. Vis scire quale Verbum? Audi dicentem: Vivum est enim Verbum Dei, et validum atque operatorium et acutum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum (Hebr. IV, 12). 74. Verbum igitur audis Dei Filium, et a patria voluntate et potestate secernis? Audis quia vivit, audis quia sanat: noli ergo nostro comparare verbo. Si enim verbum nostrum quae non obtutu viderit, non auditu audierit, loquitur; et loquitur tamen cognita per quaedam naturae humanae interna mysteria: quomodo non impius, qui secundum divinitatem in Dei Verbo et obtutum quemdam corporeum exigit, et auditum: et putat quod non possit a se quidquam facere Filius, nisi quod Patrem facientem viderit; cum per unitatem, ut diximus, ejusdem substantiae, idem velle atque idem nolle et idem posse et in Patre sit et in Filio et in Spiritu sancto? 75. Quod si homines plerumque sensuum qualitate discreti, tamen unius propositi intentione concordant; quid de Patre nos et Dei Filio congruit aestimare: cum id quod humana imitatur charitas, substantia divina possideat? 76. Ponamus tamen, sicut ipsi volunt, quia quasi in exemplari, quod viderit Patrem facientem, Filius faciat. Et hoc utique ejusdem substantiae est; nullus enim potest alterius imitationem operationis implere nisi qui ejusdem naturae habeat unitatem. 535 CAPUT VIII. Haereticorum objectionem, qua Filium quod alium generare non possit, Patri negabant esse aequalem, primo in adversarios ipsos retorquet: deinde hominum ostendit exemplis quod quispiam generet aut secus, ad potentiam non pertinere; maxime cum alioqui ipsemet Pater minus potens dicendus esset. Inde colligit divina ex humanis non esse judicanda, sed standum Scripturae auctoritate. Postremo omnipotentiam vel Patri abjudicandam, vel adjudicandam Filio ubi demonstravit, ipsos si filios non genuerint, propriis servis qui sobolem procreaverint, minus potentes fore inducit, proindeque totam eorum disputationem ineptam esse.
[Alias cap. VI.] Illud ridiculum est, Imperator auguste, quod quidam hoc etiam ad inaequalitatem Dei Patris et Filii objiciendum usurpare consuerunt, quod dicant omnipotentem Patrem esse, quod generavit Filium: negent autem omnipotentem Filium, dicentes quia generare non potuit.
78. Sed vide quemadmodum saeva impietas; ut dialectica philosophorum se ipsa convincat. Hac enim quaestione aut coaeternum Patri Filium necesse est sua voce fateantur, aut si principium temporis Filio aliquod ascribunt, principium potentiae necesse est tribuant etiam Patri. Ita cum omnipotentem Filium negant, incipiunt, quod nefas dictu est, asserere per Filium Patrem omnipotentem esse coepisse. 79. Nam si per generationem omnipotens Pater, utique aut coaeternus Patri Filius est; quia si semper omnipotens Pater, sempiternus et Filius: aut si fuit, quando non erat Filius sempiternus; fuit ergo quando non erat omnipotens Pater. Nam cum volunt dicere Filium aliquando coepisse, in illud recidunt, ut et Patris potentiam dicant non semper fuisse, sed ex Filii generatione coepisse. Ita dum Filio Dei cupiunt derogare, plus tribuunt; ut contra fas omne auctorem paternae potentiae declarare videantur; cum Filius dicat: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15). hoc est, non quae Patri ipse tradiderit, sed quae a Patre jure generationis acceperit. 80. Et ideo Filium sempiternam dicimus esse virtutem: si ergo sempiterna ejus virtus atque divinitas, utique et potentia ejus est sempiterna. Filio igitur qui derogat, Patri derogat, pietatem offendit, violat charitatem. Nos honorificemus Filium, in quo Pater complacet; placet enim Patri ut laudetur Filius, in quo ipse complacuit. 81. Respondeamus tamen intentioni eorum, ne epilogo quodam invidiam quaestionis declinasse videamur. Generavit, inquiunt, Pater. 536 non generavit Filius. Quod hic argumentum est inaequalitatis? Generatio enim paternae proprietatis est, non potentiae: et pietas aequat, non separat. Denique in ipso usu nostrae infirmitatis frequenter evenire cognoscimus, ut et infirmi filios habeant, et non habeant fortiores: habeant servi, non habeant domini: habeant inopes, non habeant qui potentes sunt. 82. Sed si dicunt et hoc infirmitatis esse, quia volunt homines filios habere; nec possunt: quamvis humana non sint conferenda divinis, intelligant tamen inter ipsos quoque homines non potentiae esse, sed paternae proprietatis, habere filios, vel non habere: nec in potestate nostrae voluntatis esse generare, sed in corporis qualitate; nam si esset potentiae, utique potentior multos haberet. Ergo non est potentiae habere filios vel non habere. 83. Numquid naturae est? Si naturae infirmitatem putatis, et ad humana vos confertis exempla, eadem Patris est natura quae Filii est. Itaque aut verum Filium dicitis, et Patri in Filio derogatis per unitatem ejusdem naturae (sicut enim Pater natura Deus est, ita et Filius: deos autem ait Apostolus (I Cor. VIII, 5) non natura deos esse, sed dici); aut si negatis esse verum Filium, hoc est, ejusdem naturae, non est ergo generatus: si non est generatus Filius, non generavit Pater. 84. Colligitur itaque juxta sententiam vestram, ut non sit omnipotens Deus Pater; quia generare non potuit, si non generavit Filium, sed creavit. Sed quia omnipotens Pater, cum juxta sententiam vestram solus generator omnipotens sit, generavit utique Filium, non creavit. Verum ipsi magis quam vobis credendum est. Ille ait: Genui (Psal. CIX, 3); et frequenter ait, generationis suae testis. 85. Non est ergo naturae, non est potentiae in Christo aliqua, quia non generavit, infirmitas; quia generatio, sicut saepe jam diximus, non ad sublimitatem potentiae, sed ad proprietatem refertur naturae. Nam si ideo omnipotens Pater, quia Filium habet; omnipotentior ergo esse potuit, si plures haberet. 86. An vero potentia ejus in una generatione defecit? At ego ostendam et Christum habere filios, quos quotidie generat, sed ea generatione, vel potius regeneratione, quae potestatis est, non naturae; adoptio enim potestatis est, generatio proprietatis. Quod ipsa Scriptura nos docuit; dicit enim Joannes quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 10 et seq). 87. Didicimus itaque potestatis esse, quod 537 nos filios Dei fecit: proprietatis autem generationem esse oracula divina declarant; dicit enim Sapientia Dei: Ex ore Altissimi prodivi (Eccl. XXIV, 5), hoc est, non coacta, sed libera: non potestati obnoxia, sed nata generationis arcano, privilegio dominationis et jure potestatis. Denique de eadem Sapientia, hoc est, de Domino Jesu, alibi Pater dicit: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3). 88. Quod utique ideo dixit, non ut corporalem alvum declararet, sed ut proprietatem verae generationis ostenderet. Nam si ad corporalem referas, ergo omnipotens Pater cum dolore et conceptione generavit. Sed absit, ut Deum ex infirmitate corporis metiamur. Est quidam uterus paternae arcanum substantiae, interiusque secretum, quod non Angeli, non Archangeli, non Potestates, non Dominationes, non aliqua creaturarum potuit penetrare natura. Cum Patre enim semper, et in Patre semper est Filius: cum Patre per distinctionem indissociabilem Trinitatis aeternae, in Patre per divinae unitatem naturae. 89. Quis igitur hic arbiter divinitatis, qui discutiat Patrem ac Filium: ille, quare generaverit: iste, cur non generaverit? Servulum suum aut ancillulam cur non generaverit, nemo condemnat: isti condemnant, cur non generaverit Christus; condemnant enim sua opinione, cum derogant. Nec conjugibus inter se cur non generaverint, aut charitas minuitur, aut meritum derogatur: isti quia non generavit, Christi minuunt potestatem. 90. Cur, inquiunt, Filius Pater non est? Quia et Pater Filius non est. Cur non iste generavit? Quia nec ille generatus est. Nec ideo minus habet Filius, quia Pater non est: nec Pater minus habet, quia Filius non est. Dixit enim Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15). Adeo generatio in paterna proprietate non in jure est potestatis. 91. Est quaedam indistincta distinctae incomprehensibilis et inenarrabilis substantia Trinitatis. Distinctionem etenim accepimus Patris et Filii et Spiritus sancti, non confusionem: distinctionem, non separationem: distinctionem, non pluralitatem. Divino itaque admirandoque mysterio manentem semper accipimus Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum: non duos Patres, non duos Filios, non duos Spiritus. Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Unus natus ex Patre Dominus Jesus, et ideo unigenitus. Unus et Spiritus sanctus (I Cor. XII, 11), ut idem Apostolus dixit: Sic accipimus, sic legimus, sic tenemus. Distinctionem scimus, secreta nescimus: causas non discutimus, sacramenta servamus. 92. Facinus indignum, ut qui generationis suae facultatem non habent, divinae generationis examen sibi arrogent, vindicent potestatem: 538 Negent ergo aequalem Patri Filium, quia non generavit Filius: negent aequalem Patri Filium, quia Patrem habet. Hoc si de hominibus dicerent, quorum aliqui volunt filios habere, nec possunt, injuriam putaremus: sic etiamsi inter duos honore pares habenti filios qui non habet, negaretur aequalis. Et ideo hoc, inquam, grave et de ipsis hominibus videtur, ut quis ideo minor putetur, quod Patrem habet. Nisi forte tamquam constitutum in familia putant Christum dolere, quod emancipatus a Patre non sit, et administrandi patrimonii non habeat facultatem. Sed non est Christus in sacris, qui sacra universa destruxit. 93. Quomodo volunt tamen, respondeant, verane generatio sit, et verus Filius ex Deo Patre natus, hoc est, ex substantia Patris, an ex alia natus substantia? Si enim dicunt ex Patre, hoc est, ex Dei substantia, convenit; quia ex substantia Patris Filium dicunt. Ergo quia unius substantiae, unius utique potentiae. Si vero ex alia substantia Filius est, quomodo omnipotens Pater est, et omnipotens Filius non est? Quid enim praestantius si ex alia substantia Filium Deus fecit, cum utique et Filius ex alia nos substantia filios Dei fecerit? Ergo aut unius substantiae Filius cum Patre, aut unius potentiae. 94. Friget igitur eorum quaestio, quia de Christo judicare non possunt; immo quia vincit ille, cum judicatur. Digni tamen sunt isti judicio suo, qui hanc objiciunt quaestionem. Si enim ideo aequalis Patri Filius non est, quia non generavit Filium, et isti utique fateantur, si non habent filios, qui serunt hujusmodi quaestiones, suos sibi etiam servulos preferendos, eo quod habentibus filios aequales esse non possunt. Si autem habent filios, non putent sibi meritum, sed filiorum juri deferri. 95. Non consistit igitur haec quaestio, quia aequalis Filius Patri ideo esse non possit, quia Pater generaverit Filium, Filius nullum ex se ipse generaverit. Nam et fons fluvium generat, et fluvius fontem ex se ipse non generat: et lux splendorem generat, non splendor lucem; et una natura est splendoris et lucis. CAPUT IX. Varias Arianorum captiunculas, queis Filium coepisse argutabantur, profert et explodit. Nam praeter quam quod eos aut contra se, aut nihil efficere constat; cum rerum omnium principio non possit esse principium, in humanis etiam eorum argumentatio vitiosa est. Tempus igitur non praecessisse auctorem suum: qui si aliquando non fuit, tunc Pater fuit sine sua virtute ac sapientia. Denique ubi humanis exemplis ostensum est aliquem priusquam nascatur, esse dici, haereticorum temeritatem detestatur.
96. Unde cum inaequalitatem ex generationis objectu probare non potuerint, 539 intelligant etiam illam divulgatam suae calumniam quaestionis explosam. Solent enim proponere: Quomodo aequalis potest esse Filius Patri? Nam si Filius est, antequam generaretur non erat: aut si erat, cur natus est? Et Arianos se negare consuerunt, qui proponunt Arii quaestiones? 97. Itaque exigunt a nobis responsionem, ut si dixerimus: Antequam generaretur, erat, astute referant: Ergo antequam generaretur, creatus est, et non differt a caeteris creaturis: quia prius coepit creatura esse quam Filius. Et adjiciunt: Cur qui erat, natus est? An quia imperfectus erat, ut postea perfectior fieret? Si autem responderimus quia non erat, objiciunt statim: Ei ergo generatio contulit ut esset, qui non erat antequam nasceretur; ut hinc colligant: Erat ergo, quando non erat Filius. 98. Sed qui hoc proponunt, et obscuritate volunt involvere veritatem: dicant ipsi utrum temporaliter generet Pater, an intemporaliter. Si enim temporaliter dixerint, quod Filio objiciunt, Patri ascribent; ut videatur Pater coepisse esse, quod non erat: si intemporaliter, quid superest, nisi ut ipsi solvant quam proposuerint quaestionem; ut cum generationem Patris abnuant temporalem, generationem quoque Filii temporalem non esse fateantur? 99. Si ergo non est generatio ejus ex tempore, aestimari datur quod nihil praecesserit ante Filium, qui non sit ex tempore. Si enim aliquid ante Filium, jam non sunt in ipso creata omnia, quae vel in coelo sunt vel in terris, et Apostolus redarguitur, qui hoc in epistola sua (Coloss. I, 16) scripserit: quod si nihil ante generationem, non adverto cur posterior asseratur, quem nemo praecessit. 100. Connectenda est alia eorum plena impietatis objectio, quae latentem habeat dolum, quo sensus facilium, mentesque perstringat. Interrogant enim, utrum omne quod finem habet, aliquando coeperit. Et si acceperint ejusmodi responsionem, quia quod finem habet, coepit aliquando; referunt, utrum Pater desierit generare Filium. Quod cum tenuerint, nostro aspirante consensu, contexunt: Coepit ergo generatio. Id si non abnuas, consequi videtur, ut si coepit generatio, videatur in eo coepta, qui natus est; ut natus esse dicatur, qui ante non fuerat, unde definiant: Aliquando ergo Filius non fuit. 101. Adjiciunt alias ineptias loquacitatis suae, dicentes: Si Verbum Patris Filius est, et ideo genitus dicitur, quia Verbum est: quod autem Verbum est, opus non est: multifariam locutus est Pater (Hebr. I, 1); multos ergo generavit filios, si non operatus est, sed locutus est Verbum. Amentes homines! quasi non intelligant, quid intersit inter prolativum sermonem, et in aeternum permanens Dei Verbum ex Patre natum: 540 natum utique, non prolatum: in quo non composita syllaba, sed plenitudo divinitatis aeternae est, et vita sine fine. 102. Subtexunt aliam impietatem, proponentes utrum volens, an invitus generaverit Pater; ut si dixerimus volentem, antiquiorem generatione voluntatem videamur fateri, et referant quia non sit Filius coaeternus Patri, quem aliquid antecessit: aut quia et ipse sit creatura; quia scriptum est: Omnia quae voluit, fecit (Psal. CXIII, 11); cum hoc ipsum non de Patre et Filio, sed de his quas Filius fecit, dictum sit creaturis. Sin autem invitum Patrem generasse responderimus, invalidum Patrem dixisse videamur. 103. Sed mihi in sempiterna generatione praecedit, nec velle, nec nolle: ergo nec invitum dixerim, nec volentem; quia generatio non in voluntatis possibilitate est, sed in jure quodam et proprietate paterni videtur esse secreti. Nam sicut bonus Pater non aut ex voluntate est, aut necessitate, sed super utrumque, hoc est, natura; ita non generat ex voluntate aut necessitate Pater. 104. Esto tamen, sit generatio in voluntate generantis, quando hanc voluntatem fuisse dicunt? Si in principio, in principio utique Filius: si sempiterna voluntas, sempiternus et Filius: si coepit voluntas, displicuit igitur sibi quod erat Deus Pater, ut mutaret statum. Displicuit ergo sibi sine Filio, placere coepit sibi in Filio. 105. Jam illa consequentia ut dicamus: Si studium generandi nostro more assumpsit, ergo et caetera quae generationem praecedere solent, nostro more assumpsit; nostro autem usu generationis votum est, non voluntas. 106. Produnt igitur impietatem suam, qui volunt generationem coepisse Christi; ut videatur non generatio illa Verbi manentis, sed prolatio fluentis esse sermonis: deinde multos inducendo filios, negent in Christo divinae proprietatem naturae; ut nec unigenitus, nec primogenitus aestimetur: postremo ut si principium credatur accepisse, etiam finem videatur habiturus. 107. Sed neque principium assumpsit aliquando Dei Filius, qui erat in principio (Joan. I, 1): neque finem habebit, qui est principium universitatis et finis (Joan. VIII, 20). Nam cum sit principium, quomodo quod habebat, accepit? aut quomodo sui finem habebit; cum omnium ipse sit finis, ut in illo fine sine fine maneamus? Dei enim generatio cum temporalis non sit, nec ante se, nec in se tempus invenit. 108. Frigida igitur eorum et vana quaestio in creaturis ipsis non habet locum; ipsa etenim quae temporalia sunt, discretionem in quibusdam habere temporis non videntur. Lux nempe splendorem generat, nec comprehendi potest quod splendor luce posterior sit, aut lux splendore antiquior; quia ubi lumen est, splendor 541 est: et ubi splendor, etiam lumen est. Itaque nec sine splendore lumen, nec splendor potest esse sine lumine; quia et in splendore lumen, et splendor in lumine est. Unde et Apostolus splendorem paternae gloriae Filium dixit (Hebr. I, 3); quia splendor paternae lucis est Filius: coaeternus, propter virtutis aeternitatem: inseparabilis, propter claritudinis unitatem. 109. Ergo si temporalia et aerea haec comprehendere et separare non possumus, quae videmus; Deum quem non videmus, qui super omnem est creaturam, in ipso suae generationis arcano possumus comprehendere? Possumus eum a Filio tempore separare, cum omne tempus opus Filii sit? 110. Desinant ergo dicere: Et antequam generaretur, non erat. Ante enim temporis est, generatio ante tempora; et ideo quod posterius est, prius non est: nec opus ante auctorem potest esse; cum opera ipsa principium de operatore suo sumant. Nam quomodo ante operatorem suum usus operis aestimetur; cum omne tempus opus sit, et omne opus de operatore suo ut esset, accepit? 111. Experiri igitur adhuc istos volo, qui sibi videntur astuti; ut de nostris respondeant, qui calumniantur divinis, longeque refugiunt ab inscrutabili supernae generationis arcano: quaestionem suam humanae astruant generationis exemplo. De Filio Dei dicunt quia antequam generaretur non erat, hoc est, de Dei sapientia, de virtute Dei, de Dei Verbo, cujus generatio nihil ante se novit. Quod si aliquando, ut volunt, non fuit (quod nefas dictu est) non fuit ergo in Deo perfectionis aliquando plenitudo divinae, si postea processum generationis accepit. 112. Tamen ut sciant quam vana sit et solubilis eorum quaestio; licet nihil in eo humanis divinis ve commune, tamen docebo homines, antequam nascerentur, fuisse. Aut negent Jacob sanctum fuisse, priusquam nasceretur, qui fratrem supplantavit in materni adhuc uteri positus arcano (Gen. XXV, 23): negent Hieremiam, antequam nasceretur, fuisse, cui dicitur: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5). Quid hoc evidentius tanti exemplo prophetae, qui sanctificatus est, antequam natus, et antequam formaretur, est cognitus? 113. Quid etiam de Joanne loquar, de quo mater religiosa testatur, quia intra materna situs adhuc viscera, praesentiam Domini spiritu cognovit, exsultatione consignavit, sicut scriptum meminimus, matre dicente: Ecce enim ut facta est in auribus meis vox salutationis tuae, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 41)? Erat igitur qui prophetabat, an non erat? At certe erat; erat enim qui venerabatur auctorem, erat qui loquebatur in matre. Denique Elisabeth filii spiritu replebatur, Maria filii spiritu sanctificabatur; sic enim habes, quia exsultavit 542 infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth (Ibid.). 114. Vide singulorum verborum proprietates. Vocem quidem Mariae prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior Domini gratiam sensit. Pulchre sibi conveniunt oracula oraculis, femina mulieri, et pignus pignori. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo, licet honore diverso, prophetant matres spiritu parvulorum. Quis igitur auctor hujus miraculi? nonne Dei Filius, qui fecit esse non natos? 115. De rebus humanis quaestio vestra non potest convenire; potestne de divinis convenire secretis? Quid est: Antequam generaretur, non erat? Numquid Pater aliqua tempora conceptionis accepit, ut Filium tempora praevenirent? Aut femineae more naturae, generationis suae molitus est partum; ut molitio ipsa Filio esset antiquior? Quid est hoc? Cur divina secreta discutimus? Proprietatem legi divinae generationis, non qualitatem. 116. Facinus indignum! ut ex se quidam coelestia metiantur, qui Christum non nasci potuisse, sed fieri, tamquam unum de spadonibus putant: aut tamquam unum de spadonibus Patrem Filium, quem generare non potuerit, adoptaverit. CAPUT X. Objicientibus Christum, Joanne teste, vivere propter Patrem, ac proinde ipsi aequalem non habendum, respondetur Filii vitam secundum divinitatem nec coepisse ex tempore, nec pendere ab aliquo: locum vero de humana ipsius vita intelligendum ex eo probari, quod ibidem de corpore ac sanguine suo praemiserat. Tum duarum controversi loci expositionum primam referri ad humanitatem, et secunda Filii cum Patre aequalitatem, nec non cum homine similitudinem signari docet. Deinde perstricta quam Filio inurebant, injuria, quo pacto etiam secundum divinitatem propter Patrem vivat, aperit. Ac tandem exposito quae vitae nostrae cum divina unitas sit, aliam objectionem, qua Filius per Patrem clarificari opponitur, paucis absolvit.
117. [Alias cap. V.] Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit? 118. Qui hoc proponunt, primum respondeant, cujusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita (Luc. XIV, 6)? Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna (Rom. I, 20). Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit? 119. Considerate quid lectum sit hodie de 543 Domino Jesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 10). Cujus mors vita est, hujus divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna? 120. An vero vita ejus in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo (Joan. X, 17 et seq.). 121. Ejus ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita judicatur, cujus vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis. Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem. 122. Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58). Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat. 123. Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum? 124. Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus (Ibid., 56). Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26). 125. Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me (Joan. VI, 58). Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. 544 Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me. 126. Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem. Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan. III, 13)? Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit. 127. Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum homine manifesta distinctione colligimus? Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam? Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit (Joan. V, 21). 128. Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater. Agnosce ergo ejus vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne. Sic enim scriptum est (Rom. IV, 24), quia sicut Deus Jesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio. 129. Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo. 130. Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus. Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio. 131. Libet jam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. 545 Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius? Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret. 132. Sed objiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58). Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde (Psal. XLIV, 1), quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero (Psal. CIX, 3), quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est. 133. Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58), numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me? 134. Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes (I Cor. XV, 18). Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius (Infr. lib. V): sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem. 135. Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer. 136. [Alias cap. VI.] Solent enim etiam illud objicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius ejus per ipsum (Joan XI, 4). Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5); et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Joan. XIII, 31, 32): sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram (Joan. XVII, 4). 137. Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus hujusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum. 546 CAPUT XI. Discrimen quod conflare Ariani moliebantur e verbis Apostoli ex Patre omnia, et per Filium omnia esse docentis, irridetur. Ostenditur enim illic eamdem Patris ac Filii omnipotentiam exprimi: quod cum ex aliis locis, tum ex ipsius Pauli textu confirmatur. Hunc absurde ad Patrem referri ab haereticis, ac pertinere ad Filium ex ejusdem serie demonstrari: nec tamen quidquam Filii derogari potentiae, si de Patre intelligatur. Postremo in istis, ex quo, per quem, et in quo aliquid, nullam intercedere differentiam, et haec omnia de tribus personis dici, evincit.
138. Jam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Aiunt enim non mediocrem divinae majestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia. 139. Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91). Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos (Coloss. I, 17). Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Judaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), cujus est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8). Subjiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subjectum, sicut Apostolus dixit (Hebr. II, 8). Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili majestate dubitare? 140. Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33). 141. Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia. Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur. 142. Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent. Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum. 143. Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae 547 Dei: quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 33 et seq.) 144. De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat (Sap. VII, 27)? Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo juxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia (Ibid., 30). 145. Sed ad propositum revertamur. Quam inscrutabilia sunt, inquit, judicia ejus! Si igitur omne judicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui judicat (Joan. V, 22). 146. Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi? Dedit enim Pater Filio: sed dedit jure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27): dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris. 147. Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est. Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 148. Esto tamen de Patre dictum putent. Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas. Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia? 149. Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo ejusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9). Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: 548 per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt? Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium? 150. Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii ejus vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16); licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine ejus intelligere debeamus. 151. Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Joannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3). 152. Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XXIII, 13). 153. Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius. Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur. 154. Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Joannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam qui facit justitiam, ex ipso natus est (Joan. II, 29). Justus autem quis nisi Dominus, qui justitias dilexit (Psal. X, 8)? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse justus est, ex ipso utique nati sumus. Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec justum Filium confitentur. 155. Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator. Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 156. Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum. In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16)? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum. 549
CAPUT XII. Quod objiciebatur ex Joanne Filium viti et Patrem agricolae comparari, de incarnatione intelligendum: qui vero secundum generationem divinam illud accipiant, Filio duas injurias inferre, quem et Paulo postponant, et aequent aliis hominibus: totidem etiam Patri, quem non solum eidem Apostolo parem, sed etiam nihili esse testificentur. Tum falsa interpretatione denuo rejecta, veraque confirmata, Filius quoque secundum divinitatem agricola esse, ac uva secundum humanitatem, astruitur; unde superior praecellentiae paternae explicatio stabilitur.
157. [Alias cap. VII.] Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem objicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1); agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate. 158. Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum? Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero! 159. Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit? Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis injuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio? 160. Habetis unam injuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis (Joan. XV, 5); unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae. Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est (Exod. XV, 11)? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)? 161. Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri. Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis. 162. Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7); in eo nomine vos summam paternae majestatis locabitis, quod videtis infirmum. Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte 550 quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus. Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium. 163. Quid autem egregium, si ei (ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cujus divina substantia ab humana conditione non discrepet? Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium judicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne. 164. Ego autem dicam plane carnem ejus, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium. Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit. 165. Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum. Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II, 21)? 166. Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum. 167. Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses jussu Domini direxit (Num. XIII, 14). Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis? Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Judaeorum, utilis mundo fructus emicuit (Psal. LXXIX, 9). Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio. 168. Verum si jam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subjecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1), ut agnosceres secundum id Patrem esse majorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.
5
[recensere]LIBER QUINTUS. 551 PROLOGUS. Quisnam fidelis et prudens servus? Ejus merces in Petro indicatur, item etiam in Paulo, cujus auctoritati parere Ambrosius cupiens hunc librum aliis adjectum voluit, qui non potuerit in superiore comprehendi. Quid in hoc disputaturus sit, quove consilio? Deberi sibi veniam, cum ab omnibus ministris quaerenda sit creditae sibi pecuniae usura. Hanc sibi usuram fideles esse: beatum autem fore, si mercedem sperare sibi liceat; se tamen sanctorum praemia non tam optare, quam poenarum immunitatem, ad quam merendam omnes hortatur. 1. Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum? Beatus ille servus, quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Matth. XXIV, 45, 46), Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus.
2. Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus judicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas (Joan. XXI, 13 et seq.). Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit. Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur (Matth. XXVI, 70 et seq.). 3. Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 2); novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest? Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam (I Cor. IX, 22)? 4. Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit (Tit. III, 10); ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet. Jubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas (Ibid., 9). 5. Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti? Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque judicemur esse carnales. Scriptum est enim de hujusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt (II Tim. II, 23, 24): et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant. 6. 552 Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui. 7. Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis (Matth. XXV, 15); ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est (Ibid., 26, 27): aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam (Luc. XIX, 23). 8. Date ergo veniam, si quos prolixioris hujuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium (I Cor. IV, 1). Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 3, 6). Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio (Ibid., 9). Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos (Ibid., 12). 9. Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi. In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo. 10. O si mihi liceat secure de vobis tunc 553 temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum (Matth. XXV, 20), et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Haec sunt talenta quae jubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit (Luc, X, 35). 11. Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi! Ea quae sunt me majora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi (Matth. XX, 14). Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur (Luc. XIX, 17). 12. Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit (Deut. V, 5 et seq.). Sit ille Jesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit (Josue X, 22 et seq.); ut esset typus venturum ejus nominis virum, cujus imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Jesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur. Sit ille David, cui occurrerunt psallentes juvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7). 13. Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Judaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt (Matth. XXIII, 14 et seq.). 14. Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus (Luc. XIX, 20): sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut. XXX, 14). 15. Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna. Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). CAPUT PRIMUM. Quam impii sint Ariani, dum illud in quo humana felicitas constat, impugnant. Joannem semper cum Patre Filium conjungere, maxime ubi ait: Ut cognoscant te solum verum, etc. Illic igitur verum Deum etiam intelligendum de Filio, quando is nec Deus negari possit, nec falsus dici; immo nec etiam nuncupativus. Quod ultimum ubi ex Apostolo demonstratum est, Christum verum Deum esse rite conficitur.
16. Unde advertant Ariani quam impii sint, qui de spe nostra et voto nobis faciunt quaestiones. Et quoniam hinc prae caeteris vociferari solent, dicentes separatum a solo 554 et vero Deo Christum, intellectus impios pro nostris viribus confutemus. 17. Hoc enim loco magis intelligere debent quia haec utilitas, haec merces est perfectae virtutis, hoc divinum et incomparabile munus, ut cognoscamus cum Patre Christum, nec separemus a Patre Filium, sicut Scriptura non separat. Namque hoc magis ad unitatem, quam ad distantiam divinae proficit potestatis, quod idem praemium unum honorem nobis dat Patris, Filiique cognitio: quam mercedem habere non poterit, nisi qui et Patrem cognoverit et Filium; sicut enim Patris, ita Filii cognitio vitam acquirit aeternam. 18. Itaque sicut in principio statim Verbum cum Deo Patre pia confessione junxit Evangelista dicens: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1), ita et hic scribendo verba Domini: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); conjunctione illa Patrem utique copulavit, et Filium, ut Christum verum Deum a majestate Patris nemo secernat: numquam enim conjunctio separat. 19. Et ideo dicendo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, et Sabellianos interficit, et Judaeos exclusit eos utique qui audirent loquentem; ne aut illi eumdem Patrem putarent esse quem Filium, si non addidisset et Christum: aut isti a Patre Filium separarent. 20 et 21. Quaero autem cur non putent subaudiendum, et ex superioribus colligendum; ut quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Jesum Christum solum verum Deum? Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos deos dicere videretur; nam neque duos dicimus deos, et ejusdem cum Patre divinitatis Filium confitemur.
22. Itaque quaeramus qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum? Sed negare non possunt. An verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum judicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, aut tantummodo nuncupativus, aut falsus. Verus ut Pater, nuncupativus ut sancti, falsus ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent, utrum falso praesumptum Dei nomen, an vero quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrantur. 23. Falso praesumptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant; ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant. Sin autem ideo dictum putant Deum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri (eos enim Scriptura deos dixit (Joan. X, 35), ad quos sermo fiebat Dei) ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur; ut hoc eum putent esse quod hominibus ipse donavit, dicens ad Moysen: Posuit te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1). Unde et in psalmo dictum est: Ego dixi, dii estis (Psal LXXXI, 6). 555 24. Et hanc tamen sacrilegorum opinionem Paulus excludit, qui ait: Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5). Non dixit, sunt dii, sed sunt qui dicantur. Christus autem, sicut scriptum est, heri et hodie ipse est (Hebr. XXIII, 8). Est, inquit, hoc est, non solum nomine, sed etiam veritate. 25. Et bene scriptum est: Heri et hodie ipse est; ut Arii impietas astruendi sacrilegii locum invenire non posset. Qui cum legeret in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7); annotavit hodie non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est, sicut Paulus in Actibus apostolorum ait: Et nos vobis annuntiamus, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Dominum Jesum Christum, sicut scriptum est in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. XIII, 32 et seq.). Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est, et in saecula: heri, propter aeternitatem: hodie, propter corporis susceptionem.
26. Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est. Christus autem semper est, de quo dicit Moyses: Qui est, misit me (Exod. III, 14). Erat utique Gabriel, erat Raphael, erant Angeli: sed semper esse, qui aliquando non fuerint, nequaquam pari ratione dicuntur. Christus autem, sicut legimus, non fuit, est, et non: sed est in illo fuit (II Cor. I, 19); unde vere Dei solius est esse, qui semper est. 27. Ergo si et nuncupativum Deum non audent dicere, et falsum cum dicere majoris est impietatis, restat ut Deus verus sit, veri Patris non dissimilis, sed aequalis. Qui cum et justificet et sanctificet quos velit, non foris assumens; sed in se habens sanctificandi potestatem, quomodo non est verus Deus? Nam Apostolus eum utique verum Deum dixit, qui naturaliter Deus esset, sicut habes: Quia tunc, inquit, nescientes Deum, servistis his qui natura non erant dii (Galat. IV, 8); hoc est, qui veri dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat. CAPUT II. Cum probatum sit Filium esse verum Deum, nec in eo minorem Patre; ostenditur per vocem solus cum in Scripturis de Patre dicitur, non excludi Filium; quin immo hanc ei vocem prae cunctis et soli ipsi convenire. Trinitatem non inter omnia, sed super omnia solam esse: Filium vero solum facere, quae facit Pater, ac solum habere immortalitatem; nec proinde in verbis controversis eum a Patre separandum; licere tamen eum locum intelligere de incarnatione: ab illis demum Patrem ab hominum redemptione secludi, qui ab hoc Filium sejunctum volunt.
28. Verum copiose jam verum Deum Christum in superioribus libris Scripturarum 556 lectionibus approbavimus. Ergo si Christus, ut edoctum est, Deus verus est, quaeramus qua ratione, cum solum verum Deum Patrem legant, a Patre Filium cupiunt separare. 29. Si dicunt quia verus Deus solus Pater est, negare non possunt quia et Filius solus Deus veritas est, quia Christus veritas est. Numquid veritas vero minor est, cum secundum appellationem nominum verus plerumque a veritate dicatur, sicut sapiens a sapientia, justus a justitia? Hoc nos inter Patrem non sentimus et Filium, quia et Patri nihil deest, quia Pater est verax: et Filius quia veritas est, aequalis est vero. 30. Ut sciant autem, cum solum legunt, nequaquam esse a Patre Filium separandum, meminerint in prophetis a Deo dictum: Ego extendi coelum solus (Esai. XLIV, 24). Et utique non extendit sine Filio Pater. Ipse enim Filius qui sapientia Dei est, dicit: Quando parabat coelum, cum ipso aderam (Prov. VIII, 27). Et Paulus de Filio dictum esse confirmat: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli (Hebr. I, 10). Sive ergo Filius coelum fecit, sicut et Apostolus voluit intelligi, et ipse utique non sine Patre coelum solus extendit, sive, ut Proverbiis habes, Deus in sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu (Prov. III, 19), ostenditur quia nec Pater solus sine Filio coelos fecit, nec sine Patre Filius; et tamen qui coelum extendit, solus dicitur. 31. Quam vero id et de Filio aperte intelligendum sit, quod solus appelletur, etsi numquam, inscio Patre, aliquid fecisse credatur; etiam alibi habes, ubi scriptum est: Extendens coelum solus, et ambulans quasi in pavimento super mare (Job. IX, 8). Namque Evangelium Domini docuit nos, quod in mari non Pater, sed Filius ambulavit, quando Petrus rogavit eum dicens: Domine, jube me venire ad te (Matth. XIV, 28). Sed etiam prophetia ipsa documento est; sanctus enim Job adventum Domini prophetabat, (Job. III, 8), de quo vere dixit quia magnum cetum erat debellaturus, et factum est: nam feralem illum cetum, diabolum scilicet, ultimis temporibus venerabili corporis sui passione postratum perculit et afflixit (Esa. XXVII, 1). 32. Est ergo solus et verus Deus Filius; haec enim et Filio praerogativa defertur. De nullo namque qui creatus est, proprie dici potest, quia solus est. Nam cui inest communitas creaturae, quemadmodum quasi solus potest a caeteris separari? Itaque homo rationabilis videtur inter omnia terrena animantia, sed tamen non est solus rationabilis; scimus enim rationabilia esse et coelestia opera Dei, angelos et archangelos rationabiles confitemur. Si ergo angeli rationabiles, non utique solus rationabilis homo dicitur. 33. Sed dicunt solum dici posse solem; quia sol alter non est. At et ipse sol habet communia multa cum stellis, quod percurrit coelum (Gen. I, 14), 557 quod aethereae illius coelestisque substantiae est, quod creatura est, quod inter omnia Dei opera computatur, quod cum omnibus Deo servit, cum omnibus benedicit Deum, cum omnibus laudat. Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur (Psal. CXLVIII, 3). 34. Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia. 35. Solus ergo Filius facit sicut et Pater, quia scriptum est: Quaecumque facio, ipse facit (Joan. V, 16). Cum enim unum opus sit Patris et Filii, bene de Patre et Filio dicitur quia Deus solus operatus est; unde etiam cum creatorem dicimus, et Patrem et Filium confitemur. Nam utique cum Paulus diceret: Qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25); nec Patrem creatorem negavit, ex quo omnia haec; nec Filium, per quem omnia. 36. A quo alienum utique non videtur, quia scriptum est: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16). Quomodo enim immortalitatem non habet, qui vitam habet in semetipso? Habet utique in natura, habet in substantia; et habet non per gratiam temporalem, sed per sempiternam divinitatem: habet non ex dono quasi servus, sed ex generationis proprietate quasi Filius coaeternus; et habet sicut Pater: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 16); sicut habet, inquit, sic dedit. Didicisti supra (Lib. IV, cap. 6), quemadmodum dederit; ne putares esse gratiae largitatem, ubi generationis arcanum est. Cum ergo inter Patrem et Filium vitae nulla distantia sit, quemadmodum quod immortalitatem solus habeat Pater, Filius non habeat, aestimari potest? 37. Unde intelligant nec hoc loco a solo vero Deo Patre Filium separandum; quia probare non possunt quod solus et verus Deus Filius non sit: cum praesertim et hic aut subaudiatur, ut diximus, et Christum verum solum Deum esse: aut certe aliud ad divinitatem Patris et Filii, aliud ad incarnationem Christi relatum intelligendum sit; quia non est perfecta cognitio, nisi quae et secundum aeternitatem unigenitum Deum verum Dei Filium Jesum Christum, et secundum carnem generatum ex Virgine confitetur. Quod alibi hic ipse Evangelista nos docuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Joan. IV, 2). 38. Denique quam non alienum sit etiam incarnationis hoc loco intelligere sacramentum, docet nos ipsius series lectionis; sic enim habes: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Utique cum et horam venisse commemoret, et clarificari petat, quomodo nisi secundum carnis assumptionem locutum eum convenit aestimari? Nam nec ulla sibi temporum praescripta momenta divinitas habet, nec clarificatione indiget lumen aeternum. Ergo in solo vero Deo Patre et Filium Dei solum verum secundum 558 divinitatis intelligimus unitatem, et in Jesu Christi nomine, quod ex Virgine natus accepit, incarnationis agnoscimus sacramentum. 39. Quod si cum solum verum Deum Patrem legunt, Filium cupiunt separare; ergo cum de Filii incarnatione legunt: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; et infra: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 11, 12), Patrem existimant ab impertiendae nobis salutis beneficio separandum. At neque sine Patre salus, neque vita aeterna sine Filio. CAPUT III. Arianis contra urgentibus Deos induci duos ex unitate substantiae, respondetur pluralitatem ex diversitate potius inferri, proindeque in ipsos recidere suam accusationem. Diversitatem multiplicem in causa esse cur duo homines unus homo dici non possint; cum tamen omnes homines singulariter homo dicantar, ubi naturae unitas indicatur. Solam in his naturam unam esse; at omnimodam in personis divinis unitatem: a Patre igitur non separandum Filium; maxime cum ei debitam esse adorationem negare non audeant.
40. Sed asserunt Ariani: Si solum verum Deum sicut Patrem, ita et Filium dicitis, et unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos deos inducitis; quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo dii videntur esse, sicut duo homines, aut duae oves, pluresve dicuntur: homo autem et ovis nec duo homines dicuntur, nec duae oves, sed unus homo, et una ovis. 41. Haec Ariani dicunt, et hac disputatione versuta simpliciores capere nituntur. Tamen si legamus Scripturas divinas, inveniemus pluralitatem magis in ea cadere, quae diversae discretaeque substantiae sunt, hoc est, ἑτερουσία. Idque in Salomonis libris habemus expressum, eo loco scilicet in quo dicit: Tria sunt autem impossibilia intelligere, et quartum quod non cognosco; vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute (Prov. XXX, 18, 19). Utique aquila et navis et serpens unius non sunt generis atque naturae, sed differentis discretaeque substantiae, et tamen tria sunt. Contra se igitur sua esse intelligunt argumenta testimoniis Scripturarum. 42. Itaque dicendo Patris et Filii discretam esse substantiam, differentemque deitatem, duos utique ipsi deos asserunt: nos autem cum et Patrem confitemur, et Filium; asserendo tamen unius esse deitatis non duos deos, sed unum Deum dicimus. Et hoc Dominicis eloquiis approbamus; quia ubi plures sunt, ibi aut naturae aut voluntatum et operationum est differentia. Denique ut suis sibi testimoniis revincantur, duo homines dicuntur; quia licet unius naturae sint jure nascendi, tamen et tempore et cogitatione et opere et loco distant: et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum; quia unitas non est, ubi est diversitas: unus autem Deus dicitur, et Patris 559 et Filii ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur. 43. Denique tanta veritas unitatis est, ut etiam quando natura sola generationis aut carnis significatur humanae, et unus homo de multis dicatur, sicut habes: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 6), id est, non una persona hominis, sed una caro, et una fragilitas generationis humanae. Et addidit: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine (Ibid., 9). Nec hic utique specialem hominem, sed generalem conditionem designavit. Denique statim subjecit de pluribus: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Ibid., 9). Sed ubi homo dicitur, naturae interdum, ut supra diximus, communis inter omnes unitas significatur: ubi principes, variarum quaedam differentia potestatum est. 44. Sed inter homines aut in hominibus unius alicujus rei unitas est, aut charitatis, aut cupiditatis, aut carnis, aut devotionis et fidei: generalis autem unitas, et quae in se secundum divinitatis gloriam complectitur omnia, solius est Patris et Filii et Spiritus sancti. 45. Unde et Dominus cum diversitatem inter se hominum designaret, qui nihil habent inter se quod possit ad unitatem individuae substantiae pertinere: In lege vestra, inquit, scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum est (Joan. VIII, 17). Et cum praemisisset: Duorum hominum testimonium verum est; ubi venit ad suum et Patris testimonium, non dixit: Verum est testimonium nostrum, quia duorum deorum testimonium est; sed: Ego, inquit, sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Ibid., 18). Supra quoque similiter ait: Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater (Ibid., 16). Itaque et infra ut supra et Patrem significavit et Filium, nec pluralitatem admiscuit, nec divinae unitatem substantiae separavit. 46. Evidens est igitur quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem hanc dico, quae Graece μονοτὴς dicitur. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam. Ea vero quae diversae substantiae sunt, non solum unum, sed etiam plura dici solere, licet jam et prophetico claruerit testimonio; expressius tamen ipse Apostolus declaravit dicens: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5). Vides igitur quia hi qui ex diversis substantiis sunt, et non ex unius veritate naturae, dii appellantur? Pater autem et Filius, quia unius substantiae sunt, non duo dii, sed Unus Deus, Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid., 6). Unus, inquit, Deus Pater, et unus Dominus Jesus; et supra: Unus Deus, non duo dii (Ibid. 4); et infra: Unus Dominus, et non duo. 47. Pluralitas ergo excluditur, non unitas sequestratur. Sed quemadmodum cum legimus Dominum Jesum, nec Patrem, ut supra diximus (Lib. II, cap. 5), a dominationis jure secernimus, quod ei commune 560 cum Filio est: ita cum legimus solum verum Deum Patrem, nec Filium a solius veri Dei jure possumus separare, quod ei commune cum Patre est. 48. Aut dicant quid aliud sentiant, quidve arbitrentur, cum legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV, 10), utrum Christum non adorandum, et Christo non existiment serviendum? Quod si illa quae adoravit eum Chananaea (Matth. XV, 25), impetrare meruit quod poposcit; et Paulus apostolus, qui servum se Christi prima scriptorum suorum praefatione profitetur (Rom. I, 1), apostolus esse meruit, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum; dicant quid arbitrentur sequendum, utrum cum Ario malint sibi societatem esse perfidiae; ut solum et verum Deum Christum negando, ostendant quia nec adorandum eum, nec serviendum ei judicent: an vero consortium malint habere cum Paulo, qui serviendo atque adorando etiam Christum, utique solum verum Deum voce affectuque non diffitebatur, quem pio servitio fatebatur. CAPUT IV. Objiciebatur ab haereticis Christum Patri adorationem exhibuisse. At reponitur et hoc referendum ad humanitatem, ut ex loci examine manifestatur: illic tamen addita esse divinitatis testimonia, quod in aliis etiam Christi operibus factum videmus.
49. [Alias cap. II.] Quod si quis dicat quoniam Deum Patrem adorat et Filius, quia scriptum est: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus (Joan. IV, 22); consideret quando, et apud quem, et cujus suscepto loquatur affectu. 50. Denique et in superioribus non immerito praemissum est, quia Jesus fatigatus ex itinere sedebat, et a Samaritana bibere postulabat; quia secundum carnem hominis loquebatur: nam secundum divinitatem nec fatigari poterat, nec sitire (Ibid. VI, 7). 51. Deinde cum Samaritana quasi Judaeum appellaret, et prophetam putaret; quasi Judaeus qui spiritaliter mysteria Legis doceret, respondit: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Nos, inquit, hoc est, se hominibus copulavit. Quomodo autem nisi secundum carnem hominibus copulatur? Et ut ostenderet quia secundum incarnationem responderat, addidit: Quia salus ex Judaeis est (Ibid. 22). 52. Sed statim post hoc sequestravit hominis affectum, dicens: Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem (Ibid., 23). Non dixit: Adorabimus. Quod utique dixisset, si consortium nostri subiret obsequii. 53. Verum cum legerimus quod Maria adoravit eum (Matth. XXVIII, 9), intelligere debemus quod non potest per eamdem naturam et adorare quasi servus, et adorari quasi Dominus: sed potius quia ut homo inter homines adorare dicitur, et quasi Dominus a famulis adoratur. 54. Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum, sed in ipsa 561 naturae humanae affectione majestatem licet spectare divinam. Fatigatur ex itinere Jesus, ut reficiat fatigatos: petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus: esurit, cibum salutis esurientibus traditurus: moritur, vivificaturus: sepelitur, resurrecturus: tremulo pendet in ligno, confirmaturus trementes: coelum caligine obducit, ut illuminet: terras tremefacit, ut solidet: maria conturbat, ut mitiget: reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum: creatur ex Virgine, ut ex Deo natus esse credatur: nescire se simulat, ut scire faciat nescientes: adorare quasi Judaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur. CAPUT V. Dominica ad Zebedaei filiorum matrem verba ingerentibus Ambrosius respondet, quod Christus moestitia illam afficere noluerit, clementiae fuisse. Affertur hujusce indulgentiae causa multiplex. Moluisse igitur Dominum petitionis illius concessionem ad Patrem remittere, quam eamdem impossibilem pronuntiare: nec tamen Christo incommodare suum responsum, tum ex ipsis ejusdem verbis, tum ex aliorum locorum comparatione ostenditur.
55. Quomodo, inquiunt, Filius Dei solus verus Deus potest esse similis Patri, cum ipse dixerit filiis Zebedaei: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23)? Hoc igitur vestrum divinae, ut vultis, inaequalitatis est argumentum; cum in eo magis venerari Domini clementiam, adorare gratiam deberetis: si tamen virtutis atque sapientiae Dei profunda secreta possetis advertere. 56. Considerate enim quae cum filiis et pro filiis petat. Mater est utique, cui pro filiorum honore sollicitae immoderatior quidem, sed tamen ignoscenda mensura votorum est. Atque mater aetate longaeva, studio religiosa, solatio destituta: quae tunc temporis quando vel juvanda vel alenda foret validae prolis auxilio, abesse sibi liberos patiebatur, et voluptati suae mercedem sequentium Christum praetulerat filiorum: qui prima voce vocati a Domino, ut legimus (Matth. IV, 22), relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 57. Haec igitur studio maternae sedulitatis indulgentior, obsecrabat Salvatorem, dicens: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram in regno tuo (Ibid. 20, 21). Etsi error, pietatis tamen error est; nesciunt enim materna viscera patientiam: etsi voti avara, tamen veniabilis cupiditas, quae non pecuniae est avida, sed gratiae: nec inverecunda petitio, quae non sibi, sed liberis consulebat. Matrem considerate, matrem cogitate. 58. Sed nihil mirum si vilis vobis videtur circa filios 562 affectus parentum, qui etiam omnipotentis Patris vilem putatis esse circa unigenitum Filium charitatem. Dominus coeli atque terrarum verecundabatur (ut secundum assumptionem carnis et virtutes animae loquar), verecundabatur, inquam, et ut ipsius verbo utar, confundebatur matri pro filiis postulanti etiam suae sedis consortium denegare: vos aeterni Dei Filium proprium interdum pro ministerio stare contenditis, interdum famulatorium, hoc est, non ex majestatis unitate, sed ex Patris praeceptione vultis ejus esse consessum; et negatis hoc Deo vero Dei Filio, quod ille hominibus aperte noluit denegare. 59. Considerabat enim matris dilectionem, quae filiorum mercede grandaevam solabatur senectam, et desideriis licet fessa maternis, charissimorum pignorum tolerabat absentiam. 60. Considerate etiam feminam, hoc est, sexum fragiliorem, quem Dominus propria nondum confirmaverat passione. Considerate, inquam, Evae illius primae mulieris haeredem transfusa in omnes immoderatae cupiditatis successione labentem, quam Dominus adhuc proprio sanguine non redemerat, nondum inolitam affectibus omnium immodici contra fas honoris appetentiam suo cruore diluerat. Haereditario igitur mulier delinquebat errore. 61. Et quid mirum si mater pro filiorum suorum, quod est tolerabilius quam pro se; quando etiam apostoli ipsi inter se, sicut legimus (Luc. XXII, 24), de sui praelatione certabant? 62. Non debuit igitur medicus omnium destitutam matrem, et aegram adhuc mentem pudoris convicio sauciare; ne postulato sibi superbius denegato, quasi immoderatae petitionis damnata moereret. 63. Denique Dominus qui honorandam sciret esse pietatem, non mulieri, sed filiis ejus respondit dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicentibus autem illis: Possumus; ait illis Jesus: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 22, 23). 64. Quam patiens et clemens Dominus, quam alta sapientia et bona charitas! Volens enim ostendere quia non perfunctoriam rem aliquam discipuli postularent, sed eam quam impetrare non possent, praerogativam ejus paternae honorificentiae reservavit: non metuens, ne quid juri proprio derogaret, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6); simul diligens discipulos, quia, sicut habes, usque in finem dilexit eos (Joan. XIII, 1), noluit iis quos diligeret, videri quod peterent denegasse: sanctus et bonus Dominus, qui mallet aliquid dissimulare de jure, quam de charitate deponere: Charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 4). 563 65. Denique ut agnoscatis non infirmitatis, sed indulgentiae esse, quia dixit: Non est meum dare vobis; ubi sine matre filii Zebedaei rogant, nihil de Patre dixit; sic enim habes: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est (Matth. X, 40). Ita Marcus evangelista posuit. Ubi vero mater pro filiis rogat, hoc est, secundum Matthaeum: Non est, inquit, meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Matth. XX, 23), hic addidit: A Patre meo; quia majorem indulgentiam maternus poscebat affectus. 66. Quod si putant, dicendo: Quibus paratum est a Patre meo, quia, aut, Patri plus tribuit, aut sibi aliquid derogavit; dicant utrum et illic putent Patri aliquid derogatum, quia dixit in Evangelio Filius de Patre: Pater non judicat quemquam (Joan. V, 22). 67. Quod si sacrilegum putamus credere quia Pater ita judicium detulit Filio, ut ipse non habeat; habet enim, nec potest amittere quod habet naturaliter divina majestas: sacrilegum utique aestimare debemus quia non potest Filius dare quidquid aut homines mereri possunt, aut quaevis accipere creatura; praesertim cum ipse dixerit: Ego ad Patrem vado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12, 13). Si enim quod Pater dare potest, Filius non potest, mentita est ergo veritas, et non potest facere quidquid in nomine ejus Pater fuerit obsecratus. Nec enim ideo dixit: Quibus paratum est a Patre meo, ut tantummodo a Patre poscatur: nam omnia quaecumque a Patre fuerint postulata, se donare memoravit. Denique non dixit: Quodcumque a me petieritis, hoc faciam; sed: Quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam. CAPUT VI. Accuratius propositam soluturus objectionem, contendit memoratam petitionem, si modo in se impossibilis non fuit, possibilem fuisse Christo; maxime cum ipsi omne judicium Pater dederit, quod sine ulla imperfectionis nota intelligendum. Attamen idem postulatum inter impossibilia censendum probat. Quod ut omnino esset possibile, tunc responsum Christi secundum naturam humanam accipiendum tradit, ac loci explicatione declarat. Denique iterum suam confirmat de sessionis hujus impossibilitate responsionem.
68. Quaero nunc utrum possibile aliquid humanae conditioni, aut alicui creaturae, an impossibile putent a Zebedaei conjuge et filiis postulatum? Si possibile, quomodo ad sinistram suam vel ad dexteram impertiendae apostolis sedis non habuit potestatem, qui omnia fecit esse, quae non erant? Aut quomodo non poterat judicare de meritis hominum, cui Pater dedit omne judicium? 69. Notum est quemadmodum dederit (Joan. V, 22): nam quomodo quasi indigens accepit Filius, qui omnia creavit ex nihilo? Quorum igitur naturas fecerat, eorum judicium non habebat? Dedit autem Pater Filio omne judicium; Ut omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23). Non igitur potentia Filii, sed cognitio nostra proficit: neque aliquid ad substantiam 564 ejus accedit, sed ad nostram utilitatem, quod a nobis cognoscitur; ut cognoscendo Dei Filium, vitam habeamus aeternam (Joan. XVII, 3). 70. Cum autem in cognitione Filii Dei honor illius, noster autem non illius sit profectus, si quis putat quia Dei virtus illo honore cumulatur, necesse est etiam Deum Patrem credat posse cumulari; quia et ipse per cognitionem nostram clarificatur sicut Filius, juxta quod scriptum est, dicente Filio: Ego te clarificavi super terram (Ibid., 4). Ergo si possibile aliquid erat quod petebatur, in potestate utique Filii fuit. 71. Sed tamen ostendant, si possibile putant, qui de hominibus aut caeteris creaturis, aut ad dexteram, aut ad sinistram Dei sedeat; Pater enim dicit Filio: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). Itaque si quis ad dexteram Filio sedet, inter ipsum utique et Patrem, ut humano usu loquamur, Filius medius reperitur. 72. Non ergo possibile homini aliquid petebatur, sed noluit dicere quod homines sedere secum non possint; si quidem divinam suam gloriam celari, priusquam resurgeret, non divulgari cupiebat. Nam et supra cum inter famulos suos Moysen et Eliam apparuisset in gloria, monuerat discipulos, ne cui dicerent, quod vidissent (Matth. XVII, 9). 73. Itaque si possibile non erat hominibus vel creaturis caeteris hoc mereri, non debet videri Filius minus posse, quia non dedit apostolis, quod nec Pater hominibus vel creaturis caeteris dedit. Aut dicant cui horum dederit Pater. Non utique angelis, de quibus Scriptura dicit quia omnes angeli stabant in circuitu sedis (Apoc. VII, 11). Denique Gabriel se stare dixit, sicut habes: Ego sum Gabriel, qui asto ante Dominum (Luc. I, 19). 74. Non ergo angelis, non senioribus qui adorant sedentem; illi enim non super sedem majestatis sedent: sed, ut dixit Scriptura, in circuitu sedis; sedes enim aliae viginti et quatuor sunt, ut habes in Apocalypsi Joannis: Et supra sedem viginti quatuor seniores sedentes (Apoc. IV, 4). In Evangelio quoque ipse Dominus dicit: Cum sederit Filius homnis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Non ergo sedis suae dixit apostolis dari posse consortium, sed alias illas sedes esse duodecim; quas tamen non pro corporali consessu, sed pro successu spiritalis gratiae aestimare debemus. 75. Denique in libro Regnorum dixit Michaeas propheta: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis militia coeli stabat circa eum, ad dexteram ejus et ad sinistram (III Reg. XXII, 19). Quomodo igitur stantibus angelis ad dexteram vel ad sinistram Domini Dei, stante omni militia coelesti, sedebunt homines ad dexteram Dei, vel ad sinistram, quibus pro virtutis praemio angelorum similitudo promittitur, sicut Dominus dicit: Eritis sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30)? Sicut angeli, dicit, non plus quam angeli. 76. Si ergo nihil plus dedit Pater quam Filius, nihil utique minus dedit Filius quam Pater: nihil igitur minus Filius potest quam Pater. 77. Ponite tamen possibile impetratu hominibus 565 quod posceretur, quid est quod ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis (Matth. XX, 23)? Quid est meum? Supra dixit: Calicem quidem meum bibetis; infra posuit: Non est meum dare vobis; et supra meum, et infra meum dixit, nec immutavit. Ergo superiora docent propter quid dixerit meum. 78. Rogatus enim a muliere quasi homo, ut ad dexteram vel ad sinistram suam filios ejus sedere pateretur; quia illa quasi hominem rogaverat, et Dominus quasi tantummodo homo de sua passione respondit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Ibid., 22)? 79. Itaque quia secundum carnem de passione sui corporis loquebatur, demonstrare voluit quod secundum carnem quidem subeundae passionis nobis exemplum ac similitudinem derelinqueret, secundum humanam autem conditionem non sedis supernae consortia donaret. Hoc est enim quod dixit: Non est meum; sicut alibi: Mea doctrina non est mea (Joan. VII, 16); non est enim, inquit, secundum carnem mea: quia quae divina sunt, non sunt carnis eloquia. 80. Indulgentiam autem suam circa discipulos quos diligeret, quam expresse revelavit, praemittens: Calicem quidem meum bibetis? Etenim quia non debebat id dare quod petierant, aliud proposuit; ut prius commemoraret quid iis tribueret, quam quid negaret: quo magis aequitatem sibi petitionis, quam studium Dominicae liberalitatis intelligerent defuisse. 81. Calicem quidem, inquit, meum bibetis, hoc est, passionem quidem quae carnis meae est, non negabo; quod enim humanae assumptionis habeo, potestis imitari: donavi vobis victoriam passionis, haereditatem crucis: Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis. Non dixit: Non est meum dare, sed, non est meum dare vobis, hoc est, non sibi potestatem deesse asserens, sed meritum creaturis. 82. Accipe aliter: Non est meum dare vobis. Quod est, non est meum, qui veni humilitatem docere: non est meum, qui veni non ministrari, sed ministrare: non est meum, qui justitiam servo, non gratiam. 83. Denique ad Patrem referens, addidit: Quibus paratum est; ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est (Act. X, 34). Unde et Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit (Rom. VIII, 29); non enim ante praedestinavit, quam praesciret: sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit. 84. Jure igitur reprehenditur mulier, quae et impossibilia et speciali quodam privilegio ab eo Domino postulavit, qui ea quae sanctis judicavit esse donanda, non duobus apostolis, sed omnibus discipulis, etiam sine cujusquam precatione, voluntaria sui largitate contulerit, sicut scriptum est: Duodecim vos sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). 566 85. Ergo etiamsi possibile putemus postulatum fuisse, calumniae locus non est; tamen cum legerim Seraphim stare (Esai. VI, 2), quomodo possum quod homines ad dexteram vel ad sinistram Filio Dei sedeant, arbitrari? Supra Cherubim Dominus sedet, sicut habes: Qui sedes super Cherubim, appare (Psal. LXXIX, 2); quomodo apostoli super Cherubim sedebunt? 86. Et hoc tamen colligo non ex meo ingenio, sed ex Dominicae vocis oraculo; ipse enim Dominus in posterioribus apostolos commendans Patri, ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Utique si judicasset quia divinam sedem Pater hominibus daret, dixisset: Volo ut ubi ego sedeo, et illi sedeant mecum; Sed volo, inquit, ut sint mecum, non ut sedeant mecum; et ubi ego, non quomodo ego. 87. Deinde sequitur: Ut videant claritatem meam. Nec hic dixit: Ut habeant claritatem meam, sed ut videant; servus enim videt, Dominus possidet; sicut et David docuit dicens: Ut videam voluptatem Domini (Psal. XXVI, 4). Et ipse Dominus in Evangelio revelavit asserens: Beati mundi corde, ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8). Videbunt, inquit, non super Cherubim cum Deo sedebunt. 88. Desinant ergo viliora secundum divinitatem aestimare de Dei Filio, ne viliora quoque de Patre aestiment. Qui enim male crediderit de Filio, non potest bene sentire de Patre: qui male crediderit de Spiritu, non potest bene sentire de Filio. Ubi enim una dignitas, una gloria, una charitas, una majestas est; in commune derogatur, quidquid in aliquo putaveris derogandum: jam enim non erit plenitudo quam discernas et dividas in aliquas portiones. CAPUT VII. Objectio petita ex hoc loco: Dilexisti eos, sicut et me dilexisti, ut diluatur, primo Arianorum expositionis impietas demonstratur, deinde comparantur eadem verba cum similibus, ac demum totus locus consideratur. Hinc deducitur Christi missionem, etsi secundum carnem accipienda est, illi non officere. Quo probato, qui fiat divina missio describitur.
89. [Alias cap. III.] Exsistunt tamen, Imperator auguste, qui hanc divinae unitatem substantiae negare cupientes, extenuare studeant Patris et Filii charitatem; quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti (Joan. XVII, 23). Quod cum dicunt, qui aliud agunt, nisi inter Dei Filium et homines aequalitatem quamdam comparationis inducunt? 90. Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater? Ille per se complacet, nos per ipsum: in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum; ut quemadmodum per imaginem ad 567 imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur. Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae. 91. Aut si ex verbis faciunt quaestionem, quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et comparationem factam putant: ergo et illud comparative dictum putant: Estote misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est (Luc. VI, 36); et alibi: Estote perfecti, sicut et Pater meus, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Quod si ille secundum plenitudinem majestatis suae perfectus est, nos autem perfecti secundum virtutis accedentis profectum; etiam Filius diligitur a Patre secundum semper manentis plenitudinem charitatis: in nobis autem charitatem Dei virtutis emeretur profectus. 92. Vides igitur quam gratiam Deus dederit hominibus, et tu Patris et Filii vis dissolvere naturalem et individuam charitatem; et tu verba adhuc discutis, ubi unitatem majestatis advertis? 93. Vide totum hunc locum, ex cujus affectu loquatur; habes enim dicentem ipsum: Clarifica me, Pater, claritate ea quam habui, priusquam mundus esset, apud te (Joan. XVII, 5). Vide quia ex primi hominis loquatur affectu; quia nobis ea petitione deposcit, quae ante peccatum in paradiso homo meminerit esse collata, ut et latroni in passione memoravit: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 13). Haec est ante mundum claritas. Mundum autem pro hominibus dixit, sicut habes: Ecce mundus totus post ipsum abit (Joan. XII, 19); et alibi: Ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti (Joan. XIV, 31). 94. Et tamen ut scires magnum Deum et salutarem et omnipotentem Dei Filium; indicium suae majestatis admiscuit dicendo: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Ibid. 10). Omnia habet, et tu missum esse ad injuriam derivas? 95. Qui si secundum carnem non accipis missum, ut Apostolus dixit (Rom. VIII, 3), et ex verbo simplici praejudicium struis, quo dicas inferiores a superioribus mitti solere: quid ad illa respondes, quia Filius ad homines missus est? Nam si minorem putas eum qui mittitur, eo videlicet a quo mittitur; disce quod et minor majorem misit, et majores ad minores missi sunt. Nam et Tobias Raphaelem archangelum misit (Tobiae IX, 3), et angelus ad Balaam missus est (Num. XXII, 22), et Dei Filius ad Judaeos (Matth. XXV, 24). 96. Numquid ergo minor etiam Judaeis Dei Filius, ad quos mittebatur? De ipso enim scriptum est: Novissime autem misit eis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum (Matth. XXI, 37). Et vide quia ante servos, postea filium nominavit; ut scias quod Deus Filius unigenitus secundum divinitatis potentiam nec nomen habet, nec consortium commune cum servis: reverendus mittitur, non cum famulis conferendus. 568 97. Et bene addidit, meum, ut non unus de multis, nec degeneris naturae, nec minoris alicujus potestatis: sed verus a vero, et paternae imago venisse substantiae crederetur. 98. Esto tamen, minor sit qui mittitur, eo a quo mittitur; ergo et Pilato minor Christus, quoniam Pilatus misit eum ad Herodem. Sed sermo non praejudicat potestati: Scriptura, quae missum dicit a Patre, missum dicit a praeside.
99. Unde si sobrie de Dei Filio quae digna sunt, opinemur; ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum pro captu nostro mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est: Quoniam inhabitabo in illis (II Cor. VI, 16). Denique et alibi habes quia Deus dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7). Non enim Deus de loco aliquando descendit, qui ait: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24); sed in eo descendere videtur, si nostros Dei Verbum penetret affectus, sicut dixit propheta: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus; (Esai. XL, 3); ut quemadmodum ipse promisit, veniens cum Patre, apud nos faciat mansionem. Evidens est igitur quomodo veniat. CAPUT VIII. Christo in quantum verus est Dei Filius, Dominum non esse, sed in quantum homo est; ut verbis ejusdem modo Patrem, modo Dominum compellantis significatur. Quot haereses uno jugulentur Scripturae versiculo. Distinguenda igitur quae Christo vel ut Dei vel ut Davidis filio conveniant; illi enim sub ultimo tantum nomine ascribendum, quod servus fuerit. Ad extremum complures locos demonstrat non nisi secundum incarnationem accipi posse.
100. Unde et evidens est quomodo dominum dicat, quem Patrem novit; ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Ante Patrem dixit Sapientia suum, postea creaturae Dominum nuncupavit. Itaque dominatum non esse ubi vera progenies est, ipse Dominus ostendit in Evangelio suo, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus Filius est? Dicunt ei: David. Ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Et addidit: Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum (Matth. XXII, 42 et seq.). 101. O quam caute propter Arianos etiam in hoc testimonio Dominus fidei prospexit! Non enim dixit: Vocat eum spiritus dominum: sed quia David dixit in spiritu; ut cujus secundum carnem 569 Filius est, David scilicet, ejus etiam secundum divinitatem et Dominus et Deus crederetur. Vides igitur quia nomen pietatis et dominii discretum est. 102. Et bene Dominus suum quidem Patrem coeli autem et terrae Dominum praedicavit; ut tu cum legis et Patrem et Dominum, intelligas Patrem Filii, et Dominum creaturae. In alio praerogativa naturae est, in alio auctoritas potestatis; formam enim servi accipiens, eo utique Dominum vocat, quo servitutem suscepit, aequalis in Dei forma, servus in corporis: servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est. Unde et Apostolus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae (II Cor. I, 3), hoc est, Deum assumptionis humanae asserens, Patrem autem gloriae. Num enim duos filios habuit Deus Christum et gloriam? Minime. Ergo si unus Dei Filius Christus, utique Christus est gloria. Quid autem ei derogas, qui Patris gloria est? 103. Si ergo et Filius gloria est, et Pater gloria; quia Pater gloriae non potest aliud esse quam gloria: non divisio gloriarum, sed una est gloria. Itaque ad proprietatem naturae gloria refertur, dominatus autem ad suscepti corporis servitutem. Si enim caro etiam justi animae subdita est, sicut scriptum est: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27), quanto magis subjecta et divinitati, de qua dicitur: Quoniam universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91)? 104. Una autem quaestione et Sabellianos et Photinianos et Arianos Dominus exclusit. Nam cum Dominum dixisse Domino dicit, Sabellius excluditur, qui eumdem Patrem vult esse quem Filium. Excluditur Photinus, qui secundum carnem judicat; quia dominus David regis non poterat esse, nisi qui Deus est; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Numquid contra Legem propheta sentiret, qui sub Lege regnaret? Excluditur Arius, qui Filium sedere audit ad dexteram Patris; ut si ex usu argumentetur humano, ipse se perimat, et venenum sacrilegae disputationis suae in se refundat, ut dum inaequalitatem Patris et Filii ex consuetudine hominum interpretatur, in utroque a vero devius, eum praeferat cui derogat, confessurus priorem quem audit ad dexteram. Excluditur etiam Manichaeus: non enim negat esse se David filium secundum carnem; ut pote qui clamantibus caecis: Jesu, fili David, miserere nobis (Matth. XX, 30); et delectatus est fide, et stetit et curavit eos: sed negat hoc suae esse aeternitatis, si David solius filius a perfidis nominetur. 105. Nam Filius Dei est contra Hebionem, Filius David est contra Manichaeos: Filius Dei est contra Photinum, Filius David est contra Marcionem: Filius Dei est contra Paulum Samosatenum: 570 Filius David est contra Valentinum: Filius Dei est contra Arium atque Sabellium gentilis erroris haeredes: Dominus David est contra Judaeos, qui Dei Filium in carne cernentes, hominem tantummodo impio furore credebant. 106. Sed Ecclesiastica fide et Dei Patris et David idem atque unus est Filius; quia incarnationis Dei mysterium universae salus est creaturae; secundum quod scriptum est: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9), id est, quod creatura omnis sine passione aliqua divinitatis Dominici sanguinis redimenda sit pretio, ut alibi habet: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis (Rom. VIII, 21). 107. Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit (Phil. II, 7), accepit: unus tamen atque idem est Filius. Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, non deficiens a se, sed nostrae jus sibi adoptionis acquirens. 108. Nec solum ex genere David servitutem suscepit in persona hominis; sed etiam ex nomine, sicut habes: Inveni David servum meum; et alibi: Ecce ego mittam ad vos servum meum (Zach. III, 8), Oriens nomen est ei (Ibid. VI, 12). Et ipse Filius ait: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi, et dixit mihi: Magnum tibi est vocari puerum meum. Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai XLIX, 6 et seq.). Cui hoc dicitur, nisi Christo? qui cum in forma Dei esset, exinanivit se, et formam servi accepit (Phil. II, 6). Quid est in Dei forma, nisi in divinitatis plenitudine? 109. Disce igitur quid sit: Formam servi accepit, id est, plenitudinem perfectionis humanae, plenitudinem obedientiae. Ideoque dicit in psalmo trigesimo: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Illustra faciem tuam super servum tuum (Psal. XXX, 9, 12 et 17). Servus dictus est homo, in quo sanctificatus est: servus homo, in quo unctus est: servus homo, in quo factus sub Lege, factus ex Virgine est; et ut compendio dicam, servus dictus est, in quo matrem habet, sicut scriptum est: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 7); et alibi: Afflictus sum et humiliatus sum nimis (Psal. XXXVII, 9). 110. Quis nimis humiliatus est, nisi Christus, qui venit ut omnes liberaret per obedientiam? Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Quis calicem 571 salutarem (Psal. CXV, 13) accepit, Christus princeps sacerdotum, an David, qui neque sacerdotium habuit, neque passionem subiit? Quis sacrificavit hostiam laudis? 111. Sed si hoc parum est, accipe aliud: Custodi animam meam, quoniam ego sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Numquid de se hoc diceret David? Sed ille dicit, qui ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). Idem ergo utrumque dicit. 112. Addidit vero: Salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2); et infra: Da postestatem puero tuo, et filio ancillae tuae (Ibid. 16); et alibi, id est, in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David. Ipse pascet eos, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et servus meus David in medio eorum princeps (Ezech. XXIV, 23, 24). Utique David jam defunctus erat, filius Jesse. De Christo itaque dicit, qui propter nos filius ancillae factus est, secundum formam hominis; nam secundum divinam generationem non matrem habet, sed Patrem: nec corporalis ventris est fructus, sed sempiterna Dei virtus. 113. Ergo etiam illud cum legimus quia dixit Dominus: Tempus meum nundum impletum est (Joan. VII, 8), et: Adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33), et: Vado ad eum qui misit me (Ibid.), et: Clarificatus est Filius hominis (Ibid., 31), ad incarnationis sacramentum referre debemus. Cum autem legimus: Et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Ibid.); quid ibi est quaestionis, ubi et Filius clarificatur a Patre, et Pater clarificatur a Filio? 114. Denique ut fidem unitatis et copulam Trinitatis aperiret, etiam ab Spiritu clarificandum esse se dixit, sicut habes: Ille de meo accipiet, et clarificabit me (Joan. XVI, 14). Clarificat ergo Dei Filium etiam Spiritus sanctus. Quomodo igitur ipse dixit: Si ego clarificavero me ipsum, claritas mea nihilum est (Joan. VIII, 54)? Ergo nihil est claritas Filii? Sacrilegum est dicere, nisi referas ad carnem; quia ex persona hominis Filius loquebatur, eo quod comparatione divinitatis nulla est carnis claritas. 115. Desinant igitur impie objicere, quod in suam perfidiam retorquetur. Dicunt enim: Scriptum est: Nunc clarificatus est Filius hominis (Joan. XIII, 31). Non nego scriptum: Clarificatus est Filius hominis; sed videant quid sequatur: Et Deus clarificatus est in eo. Ego excusationem habeo de Filio hominis, ille de Patre non habet; quia Pater non suscepit carnem. Excusationem habeo, et non utor: ille non habet, et calumniatur. Aut simpliciter me patiatur intelligere, aut ad carnem referre quae carnis sunt. Pia mens, quae leguntur secundum carnem divinitatemque, distinguit: sacrilega confundit, et ad divinitatis detorquet injuriam, quidquid secundum humilitatem carnis est dictum. 572 CAPUT IX. Judaico more ordinem verborum: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, objicientibus, praeter responsum quod vir sanctus indicat a se jam datum, regerit etiam Filium ante Patrem saepe locari.
116. [Alias cap. IV.] Quid quod etiam more Judaico falsi et impudentes interpretes Ariani verborum sunt divinorum, dicentes usque adeo aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse potestatem, ut scriptum sit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); et ex verborum ordine differentiam divinae faciunt potestatis? 117. Ego autem licet hoc ipsum testimonium in superioribus libris pro unitate asseruerim majestatis ac nominis, tamen si hinc faciunt quaestionem, possum testimoniis asserere Scripturarum in plerisque locis prius Filium nominatum, postea Patrem dictum. Numquid igitur quia Filii significatio ante praemissa est, verborum, ut Ariani volunt, praejudicio Pater secundus a Filio est? Absit, inquam, absit. Nescit hunc ordinem fides, nescit discretum Patris et Filii honorem. Non legi, non audivi, nec aliquem in Deo inveni gradum. Nusquam secundum, nusquam tertium Deum legi: primum legi, primum ac solum audivi (Esai XLIV, 6). 118. Si ordinis exigimus superstitionem, nec ad dexteram Patris sedere Filius debet, nec primum se et principium debuit dicere. Male ergo Evangelista prius a Verbo, quam a Deo coepit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Etenim juxta humani ritus ordinem, prius Patrem debuit nominare. Nescivit etiam Apostolus ordinem, qui ait: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I, 1); et alibi: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti (II Cor. XIII, 13). Si verborum persequamur ordinem, in primo Filium posuit, in secundo Patrem. Sed verborum ordo saepe mutatur; et ideo non debes vel de ordine, vel de gradu Patri Deo et Filio ejus facere quaestionem, cum secundum divinitatem divisio nulla sit unitatis. CAPUT X. Arianos ad gentiles palam transire, dum objiciunt illa verba: Qui in me credit, non in me credit, etc. Verus loci sensus explicatur, et ne credatur Dominus nostram in ipsum fidem prohibuisse, alias ut Deus, alias ut homo locutus ostenditur. Mox variis ejusdem fidei effectibus prolatis in medium, alios quoque nonnullos locos eodem modo sumendos probat.
119. Ad extremum ut christianos se non esse manifestent, negant in Christum esse credendum, dicentes scriptum esse: Qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44). Hanc ego exspectabam confessionem, quid me quibusdam ambagibus ludebatis? Sciebam mihi adversum gentiles esse contentionem: 573 sed illi convertuntur, vos non convertimini. Illi si credant, salvum est sacramentum: vos perdidistis acceptum; et nec coeptum fortasse, sed fictum.
120. Scriptum est, inquiunt: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit. Sed videte quid sequatur, et videte sic quemadmodum se Dei Filius vult videri; sequitur enim: Et qui videt me, videt eum qui me misit (Joan. XII, 45), hoc est, quia Pater videtur in Filio. Exposuit igitur id quod ante praemisit, quia ille credit in Filium, qui confitetur et Patrem. Nam qui Filium nescit, nec Patrem novit; omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium, et Patrem habet. 121. Quid est ergo: Non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis, non in hominem tantummodo, quem videtis: non enim in hominem tantummodo credendum asseruit, sed ut credas quia Jesus Christus ipse est Dei Filius et homo. Propter quod et utrumque ait: A meipso non veni (Joan. VII, 28); et alibi: Ego sum principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Quasi homo, a se non venit: quasi Dei Filius non ex homine principium habet: sed sum, inquit, ipse principium quod et loquor vobis (Joan. XII, 46): neque humana, sed divina sunt, quae locutus sum. 122. Neque enim fas est credere quod negaverit in se esse credundum, cum ipse dixerit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. III, 16); et alibi: Haec est enim voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan VI, 40); et alibi: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1). 123. Nemo ergo Filium sine Patre accipiat, quia Filium legimus. Habet Patrem Filius, sed non temporalem, non ex passione, non ex conceptione, non ex gratia. Generationem legi, non legi conceptionem. Et Pater dicit, genui (Psal. II, 7); non dicit, creavi: et Filius non creatorem suum Deum secundum aeternitatem divinae generationis, sed Patrem nominat. 124. Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei majestate significat: nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis assumens: nunc doctrinam suam se non habere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam ipse dixit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum (Joan. V, 31). Et ipse in posterioribus ait: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum (Joan. VIII, 14). 125. Quomodo igitur non est verum testimonium tuum, Domine Jesu, cui qui credidit, in cruce licet positus, et inter confessi sceleris supplicia constitutus, merita latronis exuit, praemia innocentis emeruit (Luc. XXIII, 41 et seq.) ? 126. Deceptus est ergo Paulus, qui ideo recepit oculos, quia credidit, quos amiserat, antequam crederet (Act. IX, 18)? 127. Erravitne etiam Jesus Nave, qui ducem militiae coelestis agnovit? Sed posteaquam credidit, 574 statim vicit, dignus qui fidei praelio triumpharet. Denique non aeratas acies in bella produxit, nec ariete, caeterisque tormentorum machinis, sed tubarum septem sacerdotalium sono, murorum hostilium septa deposuit. Ita bellum immane confecit tubae clangor, et infula sacerdotis (Josue VI). 128. Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae passionis attollens, coccum in fenestra ligavit; ut species cruoris mystici quae foret mundum redemptura, vernaret (Josue II). Ita foris Jesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me (Psal. LXXXVI, 4). 129. Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2). 130. Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Joan. VIII, 18). Verum autem est testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde veni, et quo vado. Vos secundum carnem judicatis (Ibid., XIV, 15). Non ergo secundum divinitatem, sed secundum hominem judicant, qui putant Christo testificandi scientiam defuisse. 131. Ergo cum audis: Qui credit in me, non credit in me; et: Qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit (Joan. XII, 49); didicisti quo id putes esse referendum. Denique mandatum quod esset, ostendit dicens: Pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso (Joan. VI, 17 et seq.). Vides ideo dictum, ut ostenderet liberam sibi ponendae ac resumendae animae potestatem, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo (Ibid.). 132. Sive igitur mandatum, sive, ut aliqui Latini codices habent, praeceptum, non utique secundum divinitatem, sed secundum incarnationem datur, ad subeundae victoriam passionis. CAPUT XI. Quod Christus legatur nihil a se loqui, hoc referendum ad ipsius humanitatem. Quomodo etiam secundum divinitatem audire ac videre Patrem recte dicatur, exposito, Dei Filium creaturam non esse multis coacervatis argumentis evincit.
133. [Alias Cap. V.] An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus (Joan. XII, 49); et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor (Ibid. 50)? Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per 575 unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse. 134. Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio. Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur (Joan. XVI, 13); ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est. Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate. Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XII, 60; XIV, 50). 135. Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant. Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis (Joan. VIII, 38); cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum. Hoc secundum Apostolum (II Tim. III, 9) propter insipientiam posuimus perfidorum. 136. Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse. Unitatem autem majestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus (I Cor. II, 8) dixit Dominum majestatis crucifixum? 137. Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius. 138. Filius paternae est imago substantiae (Hebr. I, 3): omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius. 139. Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II, 6): sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius. 140. Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius. 141. Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil 576 potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius. 142. Omne opus suum adducet Deus in judicium (Eccl. XII, 14), sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius. 143. Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 29, 30). 144. Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit. Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est. 145. Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius. Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius. CAPUT XII. Superiora confirmat ex parabola divitis ad quaerendum sibi regnum proficiscentis; ostenditque cum regnum tradat Patri Filius, ad contumeliam non accipiendum, si omnia huic subjicere Pater dicatur. Nos hic esse Christi regnum, et in Christi regno; futuros aliquando in regno Dei, ubi regnat ex aequo tota Trinitas.
146. Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 12), se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens. Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.
147. Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus? Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos (Luc. XIX, 27). 148. Sequamur Scripturarum ordinem. Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 24, 28). Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam 577 traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit. 149. Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (lib. II, cap. 4)? Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis? Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est. 150. Tradat igitur Patri regnum suum Filius? Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo. 151. Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20). Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23). Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi (Rom. V, 19). Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3); et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). 152. Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28); ut jam pleniore Dei cognitione potiamur. 153. Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23). Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur 578 divinitatem inter Patrem Filiumque secernat. CAPUT XIII. Quae Christi subjectio sit, quaesiturus, ubi subjectiones varias proposuit ac rejecit, Apostolicum textum percurrit; unde impiam explodit haereticorum hac de re opinionem. Subjectionem quae futura significatur, divinitatis esse non posse; cum inter Patrem et Filium voluntatis summa semper fuerit concordia. Etiam eidem Filio secundum divinitatem vere omnia subjecta esse, at nondum subjecta hoc sensu dici, quod ejus mandatis non pareant omnes homines: qui postquam illis fuerint subditi, tum Christus in his subjicietur, et Patris opus perfectum erit.
154. [Alias cap. VI.] Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus. 155. Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare. 156. An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8)? Sed non Christus sibi ipse subjectus est. 157. An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint (Ephes. V, 22); et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione (I Tim. II, 11)? Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare. 158. An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae (I Petr. II, 13)? Nec sic utique Christus. 159. Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi (Ephes. V, 21)? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subjectus est Filius, quia unus est Christus. Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur. 160. Quomodo ergo subjectum intelligimus? Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium (I Cor. XV, 19, 20)? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio. 161. Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. 579 Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta (Hebr. II, 8). Accepimus Apostolicae seriem lectionis. 162. Quomodo igitur subjectum dicimus? Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur. Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio. Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes. 163. Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi (I Cor. XV, 28). 164. Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis? Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem. Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est. 165. Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper. Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere. Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si 580 aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur. 166. Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit? Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29). Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat? 167. Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus. Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis? Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant (Matth. IV, 11)? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur (Luc. I, 26)? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant? 168. Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos (Matth. XI, 29); non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti. Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11). Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11). 169. Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus. Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus. Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus. 170. Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam 581 voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus. Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum? Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae. Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita (Rom. VIII, 7): nunc autem jam per Christi est subdita passionem. CAPUT XIV. Prosequitur coeptam difficultatem, et Christum non nisi secundum carnem subjectum docet: sed ipsum dum carne subjiceretur, praebuisse tamen signa divinitatis. Repugnare ut secundum hanc subjiciatur: humanitatem vero quam adoptavit, ita in nobis subditam esse, quo pacto in eadem ejus humanitate exaltatur et nostra. Denique quando futura sit eadem illa Christi subjectio, explicatur.
171. Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subjectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subjecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subjecta (Hebr. II, 8). Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione. Quid igitur impedit quin etiam subjectionem in carnis susceptione significet, per quam subjiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subjectus?
172. Consideremus itaque ejus subjectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat (Luc. XXII, 42). Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subjectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 8): subjectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subjectio. Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est. 173. Vide quam non timeam eorum propositiones. Illi objiciunt subjiciendum Patri Deo, ego lego Mariae subditum matri; quia scriptum est de Joseph et Maria: Et erat subditus illis (Luc. II, 51). Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subjecta divinitas. 174. Non igitur praejudicet quia subjectus dicitur, cui non praejudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur. Qui cum moreretur, vivebat; cum subjiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subjectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum majestatis declarabat aeternae. Erat sub judice, et ad dexteram Dei solium sibi judex perpetuus vindicabat. Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Vapulabat a Judaeis, imperabat angelis: natus 582 ex Maria sub Lege erat, ante Abraham supra Legem erat (Galat. IV, 4). In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli (Matth. XXVII, 51). Cujus igitur passionem elementa videre timuerunt, hujus generationem videre potuerunt? Et in quo subjectionem corporis non tulerunt, in eo subjectionem naturae venerabilis sustinebunt? 175. Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subjectus. Et ideo non erit in eo subjectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subjectus. Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subjectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; ut, subjectis carnis illecebris, non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad ejus imaginem, similitudinemque vivamus. 176. Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo juxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem hujus terreni, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium (Coloss. III, 8); et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Ibid., 9, 10). 177. Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28), et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur. Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur (I Cor. XII, 6), non utique in divinitatis majestate subjectus est, sed in nobis. Quomodo autem subjectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subjecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant. 178. Quod si quaesieris quemadmodum sit subjectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 36 et seq.). Infirmum audis, et non moveris: subjectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subjectus, in quo peccatum atque maledictum pro nobis factus est. 179. Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subjectus in nobis, non in natura subjectus aeterna, neque 583 in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13). Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subjectus quoque, quia subjectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei majestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae (II Petr. I, 4). Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subjectio: sed sicut in illo per carnem illam, quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit (Ephes. II, 6), utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subjectus in nobis. 180. Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus (Cap. 5 et seq.), quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur? Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis? 181. Scriptum est, inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6). Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23), in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur. 182. Sicut nos ergo in illo sedemus per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subjectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Judaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, justitia, pax, charitas, resurrectio. Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 28). CAPUT XV. Superius disputata strictim resumit, ex unitate divinae potestatis in Patre ac Filio quaecumque de Filii subjectione dicuntur, ad solam referenda humanitatem scite colligens: quod praeterea ex charitate, quae eadem utriusque est, confirmat.
183. Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio 584 potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem. Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti. Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos? 184. Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia (Phil. III, 20, 21). Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis. 185. Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. V, 20, 21). Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem. 186. Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LXI, 1)? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem. Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem (Ibid., 3)? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Joan. VIII, 40)? Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4). Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6), currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt. 187. Haec est pia subjectionis interpretatio. Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa? Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 38, 39). Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse. 585 188. Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 35). Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem. Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam. CAPUT XVI. Arianos a Spiritu sancto per David condemnatos, quippe qui scientiae Christi derogare audeant. Locum ab illis ad hoc citatum suspicione corruptionis minime carere; sed ut maxime careat, distinguendam esse vocem Filius; Christo enim ut Dei Filio scientiam deesse non posse, cum sit sapientia: nec partis ullius cognitionem, cum omnia crearit. Eum qui saecula fecerit, futurum non posse non cognoscere, et multo minus diem judicii. Sive quid magnum sit ea cognitio, sive quid parvum, eam Filio non negandam; immo neque etiam Spiritui sancto. Demum his addit varia signa, quibus haec scientia inesse Christo colligi potest.
189. [Alias cap. VII.] Unde exsecrabiles eos qui ista commemorant, et a Spiritu sancto esse damnatos scire debemus. Quos enim alios, nisi specialiter Arianos Propheta condemnat, qui dicunt quod Dei Filius nesciat tempora et annos? Non enim est aliquid quod ignoret Deus: est autem Deus Christus, et altissimus Christus; ipse est enim super omnia Deus.
190. Videte quemadmodum sanctus David hujuscemodi homines qui Dei Filio scientiam derogent, perhorrescat; sic enim habes: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo obtinuit eos superbia eorum; cooperti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, pertransierunt in dispositionem cordis (Psal. LXXII, 5 et seq.). Utique eos condemnat qui ex dispositione cordis aestimanda quae divina sunt, arbitrantur: nam Deus nec dispositioni est subjectus, nec ordini; quando etiam ipsa quae sunt in usu hominum, et successione generis humani, non semper aliqua solemnis dispositione rationis, sed plerumque secretis latentibusque decursa mysteriis, evenire cernamus. 191. Cogitaverunt, inquit, et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in Excelsum locuti sunt, posuerunt in coelum os suum (Ibid., 8). Videmus itaque quod impii sacrilegii reos damnet, qui ex similitudine 586 humanae naturae, dispositionem sibi arrogent coelestis arcani. 192. Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia omnis in Altissimo (Ibid., 11)? Nonne haec quotidie perstrepunt Ariani, scientiam omnem in Christo esse non posse? Quia ipse, inquiunt, diei et horae se professus est esse ignarum. Nonne dicunt: Quomodo scivit, qui eum non potuisse scire commemorant, nisi quae audierit, et viderit: et ea quae spectant ad divinae unitatem naturae ad infirmitatem sacrilega interpretatione derivant? 193. Scriptum est, inquiunt: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nec Filius, nisi solus Pater (Marc. XIII, 32). Primum veteres non habent codices Graeci quia nec Filius scit: sed non mirum si et hoc falsarunt, qui Scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adjectum, proditur, dum ad interpretationem tanti sacrilegii derivatur. 194. Pone tamen ab evangelistis scriptum. Medium utique nomen est Filii: nam et Filius hominis dicitur; ut secundum imprudentiam assumptionis nostrae diem futuri judicii nescisse videatur. Quomodo enim nesciret diem Dei Filius, cum in ipso sint thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Coloss. II, 3) ? 195. Quaero autem utrum ex substantia, an ex accidenti habuerit scientiam; omnis enim scientia aut ex natura, aut ex disciplina est: ex natura suppetit, ut equo currere, pisci natare; haec enim faciunt antequam discant: ex disciplina rursus suppetit natare homini; nam nisi didicerit, scire non poterit. Cum ergo mutis animantibus suppetat ex natura facere et scire quae non didicerint, quid censes de Dei Filio, utrum ex institutione, an ex natura habeat scientiam? Si ex institutione: ergo non est natus sapientia, et ex processu coepit esse perfectus, nec erat semper. Quod si naturalem scientiam habet, utique perfectus in principio erat, perfectus ex Patre processit; et ideo praescientia non eguit futurorum. 196. Non ergo nescivit diem; neque enim sapientiae Dei est ex parte scire, et ex parte nescire. Nam quomodo potest nescire partem, qui fecit omnia; cum minus sit scire, quam facere? Multa enim scimus, quae facere non possumus: nec eodem modo omnes scimus, sed ex parte cognoscimus. Novit enim ventorum vim, stellarumque cursus aliter rusticus, aliter civitatis incola, aliter gubernator. Etsi non omnes norunt omnia, tamen nosse dicuntur: solus autem plene novit ille, qui fecit omnia. Novit gubernator quota vigilia procedat Arcturus, 587 quales ortus exploret Orionis; non tamen colligationes Vergiliarum, caeterarumque stellarum aut numerum novit, aut nomina, sicut ille, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocat (Ps. CXLVI, 4): quem utique non fallit operis sui virtus. 197. Quomodo enim vultis haec fecisse Dei Filium? Numquid quasi annulum, qui non sentit quod exprimit? Sed omnia in sapientia Pater fecit (Psal. CIII, 24), id est, omnia per Filium fecit, qui est virtus Dei et sapientia (I Cor. I, 24): sapientiae autem id convenit, ut suorum operum et virtutes norit et causas. Et ideo non potuit creator omnium ignorare quod fecit, nescire quod ipse donavit: novit ergo diem quem fecit. 198. Sed dicis, quia praesentem novit, nescit futurum. Licet inepta sit propositio, tamen ut de Scripturis satisfaciam tibi, disce quia non solum praeterita fecit, sed etiam quae futura sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae adventura sunt (Esai. XLV, 11). Et alibi ait Scriptura: Per quem et facta sunt saecula, splendor est gloriae, et character substantiae ejus (Hebr. I, 2, 3). Saecula enim et praeterita et praesentia et futura sunt. Quomodo ergo facta sunt quae futura sunt; nisi quia operatoria virtus et scientia comprehendit numerum omnium saeculorum? Sicut enim vocat quae non sunt, tamquam quae sunt (Rom. IV, 17): sic et fecit quae futura sunt, tamquam quae sint; quia non contingit ut non sint, sed necessario sunt futura, quae esse praecepit. Ergo qui fecit quae futura sunt, eo genere quo sunt futura cognovit. 199. Si hoc de saeculis, multo magis de judicii credendum est die; eo quod cognitionem ejus habeat Dei Filius tamquam a se jam factae; quia scriptum est: Dispositione tua permanebit dies (Psal. CXVIII, 91). Nec solum permanet dixit, sed etiam permanebit; ut ejus dispositione quae ventura sunt, gubernentur. Quae disposuit ergo, non novit? Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat (Psal. XCIII, 9)? 200. Videamus tamen ne quid forte magnum sit, quod creatorem suum potuerit praeterire; et tamen eligant utrum quasi magnum aliquid et praestantius putent esse quam caetera: an quasi minimum atque abjectum? Si minimum atque abjectum, non est injuria, ut nostro usu loquar, vilia et exigua nescire; nam cum potentiae sit scire quae maxima sunt, despexisse magis videtur degeneris operis vilitatem. Fastidio igitur absolutus est, non potestate fraudatus. 201. Quod si magnum et summum arbitrantur scire judicii diem, dicant quid Deo Patre majus aut melius sit. Patrem igitur Deum novit, ut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Patrem, inquam, novit et diem nescit? Sic ergo creditis 588 quia Patrem revelat, et diem non potest revelare? 202. Deinde quia gradus quosdam facitis; ut Patrem Filio, Filium Spiritui praeferatis; dicite mihi utrum Spiritus sanctus noverit judicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco. Negatis profecto. Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Utique quia alta Dei scrutatur, cum Deus noverit judicii diem, etiam Spiritus novit. Novit enim omnia quae Deus novit, sicut Apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (Ibid., 11). Videte igitur, ne aut negando Spiritum sanctum scire, negetis et Patrem scire; quia quae Dei sunt, cognovit et Dei Spiritus: quae autem non cognovit Spiritus Dei, utique Dei non sunt: aut confitendo quia Spiritus Dei novit, quod negatis Filium scire, contra vestram assertionem Spiritum Filio praeferatis. Verum non solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio. 203. Nunc consideremus quibus modis scientia colligatur, et ostendamus ipsum Filium demonstrasse quod et diem sciret. Quod enim scimus, aut tempore, aut loco, aut signis, aut personis declaramus, aut ordine. Quomodo igitur nescivit judicii diem, qui et horam judicii, et locum, et signa expressit et causas. 204. Denique sic habes: In illa hora qui fuerit in tecto, non descendat tollere vasa de domo sua; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 31). Eousque igitur futurorum norat periculorum eventus, ut etiam praesidia periclitantibus demonstraret. 205. An poterat Dominus diem ignorare, qui ipse de se dixit quia Filius hominis Dominus est sabbati (Matth. XII, 8) ? 206. Locum quoque etiam alibi designavit, cum sibi structuras templi ostendentibus discipulis, diceret: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur (Matth. XXIV, 2). 207. De signo quoque interrogatus ab Apostolis respondit: Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum Christus (Luc. XXI, 8); et infra: Terrae motus, inquit, magni erunt per loca singula, et fames, et pestilentia, terroresque de coelo, et signa magna erunt (Ibid., 11). Itaque et personas expressit et signa. 208. Quo autem modo, vel circumdaturos exercitus Jerusalem dicat, vel implenda tempora gentium, et quo ordine, Evangelicae utique lectionis attestatione reseratur. Scivit ergo omnia. 589 CAPUT XVII. Quod Christus diem judicii revelare noluerit, in hoc nostrae utilitati consultum esse. Illud alia Domini sententia declaratur; nec non et Pauli loco plane simili. Urgentibus vero cur ita responderit discipulis ac si nescisset, alii loci quibus Patri eadem tribui videtur ignoratio, opponuntur: ex quibus si ignorantiam impotentiamve in Patre illi admittant, hinc in Filio eamdem quae in Patre substantiam admittendam esse contra ipsos arguit Ambrosius; nisi tamen malint mendacii accusare Filium; cum neque in hunc neque in Patrem cadat fallere, sed memoratis locis utriusque unitas designetur.
209. Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit (Luc. XIX, 43). Si quaeramus, non ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae. Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri judicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat. Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time (Rom. XI, 20). 216. Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat judicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut justus esset remissior, aut peccator securior. Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est. 211. Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Namque miles nisi bellum in manibus esse cognoscat, praetendere non novit in castris. 212. Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; jam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum. 213. Quod et Apostolus secutus: De temporibus autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus (I Thess. V, 1). Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum 590 qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat. Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cujus nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est. 214. Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit (Marc. XIII, 32)? Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21)? Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum (Gen. XI, 5)? Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. LII, 3); quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita? 215. Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur (Luc. XX, 13). Secundum Matthaeum, autem, et secundum Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum (Matt. XXI, 37; Marc. XII, 6). In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam. 216. Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum. Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur? Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est (Matth. XXVII, 29 et seq.); multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est. Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur (Tit. I, 2). Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia (Dan. XIII, 42)? Aut quid non potuit, qui omnia potest? 217. Tamen si aut ignoravit, aut non potuit (facilius enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest. Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis. 218. Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse. Jam ergo 591 non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit. 219. Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit. Et in hoc ergo unitas divinitatis, et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet. CAPUT XVIII. Dominici ad apostolos responsi causam allaturus, primo illud indulgentiae Christi acceptum refert, mox alia quorumdam ratione proposita, germanam hanc esse profitetur, quod idem Dominus ex humano affectu locutus fuerit. Inde colligit scientiam Patris ac Filii aequalem esse; atque adeo non minorem Patre Filium. Postea ubi textui quo dicitur minor, alium quo aequalis traditur, opposuit; Arianorum de Filio judicantium temeritatem castigat, et cum illum impie minorem astruerent, ipsum pie lapidem abs se dici ostendit.
220. Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut jam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit (Marc. XIII, 32), solemnem ejus in discipulos charitatem etiam in hoc loco et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse jam cognitum. Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia judicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare. 221. Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52), qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante crucem dixit. Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non 592 plene adhuc scisse omnia crederetur; non enim est nostrum scire quae futura sunt. Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9)? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Jesus autem norat cogitationes eorum (Luc. VI, 8)? 222. Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum (Luc. XX, 13); quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret. Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum majestatis suae auctoritate sanabat (Luc. VI, 19). 223. Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis. 224. Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut jam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri. Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet (Joan. XVI, 15)? Nam et omnia a Patre jure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae majestatis expressit. 225. Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo (Philip. II, 6). Scriptum est quod propterea volebant illum Judaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum legunt, multa non legunt. Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem. 226. Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione dijudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit (Psal. CXXX, 1). Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur judicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, Potestates? Sed famulantur 593 et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant. Quis igitur judicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non judicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27). Novit, inquit, non judicat. Aliud est nosse, aliud judicare. Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit. 227. Sed dicis quia minorem se dixit (Joan. XIV, 28): dixit et lapidem. Plus dicis, et impie calumniaris: minus dico, et pic astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico. CAPUT XIX. Conversus ad Deum Patrem Vir sanctus, cur Filium eo minorem non statuat, exponit: tum asserit suum non esse ut metiatur Dei Filium; cum angelo metiri tantum Jerusalem datum fuerit, immo et forte Christo ut homini: sed Arium Satanae imitatorem se praebuisse. Temere igitur de divina generatione disputari; cum tantum humanae signum per Esaiam sit propositum; nec debeat comparatio fieri in divinis. Postremo quantum fugienda sit Arii arrogantia, variorum Scripturae exemplorum oppositione demonstrat.
228. Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere. Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim (Hebr. I, 3); vercor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cujus imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit. Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim.
229. Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar? Funiculum agrimensorium vidit propheta (Ezech. XL, 3), quo metiebatur angelus Jerusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Jerusalem, non Deum. Et fortasse nec Jerusalem metiri poterat angelus; vir enim erat. Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus agrimensorius (Ibid.). Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur. Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Joan. I, 27). Ergo Christus in typo Jerusalem metitur, Arius Deum. 230. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita (II Cor. XI, 14)? Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore 594 iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat. 231. Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto? Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt (Joan. XVI, 15)? Quis me constituit judicem aut divisorem de rebus humanis? Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et judicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae majestatem substantiae dividamus? 232. Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dubitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Luc. XI, 29). Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum. Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 11 et seq.). Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie discutere audemus, quem digne rogare non possimus? 233. Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si majorem omnibus dixero, injuriose te tuis operibus comparavi: si majorem Filio, ut Arius asserit, impie judicavi. De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit judicatum. 234. Jurare nobis per coelum non licet (Matth. V, 3), judicare de Deo licet: sed Filio tuo soli judicium de omnibus detulisti. 235. Joannes carnem Domini baptizare metuebat, Joannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. III, 14); et ego Christum judicio meo subdam? 235. Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris (Eccl. III, 22). 236. Moyses vultum Domini prohibetur videre (Exod. XXXIII, 23): Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit. Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit (Exod. XXXIII, 20). 237. Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus (I Cor. XIII, 9). Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi. Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, 595 sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia (II Cor. XII, 4, 5). Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi. 238. Sed non Arius raptus in coelum, quamvis 596 eum secutus sit, qui jactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14); sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae majestate veneratur, sed ex carnis infirmitate metitur.