Jump to content

De fide S. Trinitatis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide S. Trinitatis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

De fide S. Trinitatis (Alcuinus), J. P. Migne

701-702 MONITUM PRAEVIUM.

(0009A) Scripsit Alcuinus praesens opusculum in monasterio Turonensi, circa finem vitae suae, et eo quidem tempore, prout ipsemet in epistola sua dedicatoria ad Carolum imperatorem significat, « quo gentes, quas prioribus bellicus labor temporibus sibi subdere non potuit, voluntaria subjectione » veniebant: et quo « celeberrimus conventus, quo sacerdotes Dei et populi praedicatores Christiani in unum imperiali praecepto conveniebant, » celebratus fuit: quae intelligenda esse existimo de anno 802. Annales enim Moisiacenses apud Bouquet, tom. V Script. Rer. Gall. et Franc. pag. 80, ad hunc annum ita habent: « Mense octobri congregavit (Carolus imp.) universalem synodum in Aquis, et ibi fecit episcopis, presbyteris et diaconibus relegi universos canones, quos sancta synodus recepit, et decreta pontificum; et pleniter jussit ea tradi coram omnibus episcopis, presbyteris et diaconibus. Similiter in ipsa synodo (0009B)congregavit universos abbates et monachos, qui ibi aderant, etc. » cujus synodi ad eumdem quoque annum mentionem facit Breve Chronicon anno Christi 810 compositum apud eumdem Bouquet, l. cit. pag. 29, et apud Chesnium, tom. III Script. Franc. p. 125. Eodem etiam anno gentes maxime Saxones, per triginta annos Carolo repugnantes, de subjectione sua cum eodem imperatore paciscebantur, donec tandem anno sequenti 803 pax utrinque ita constituta est, ut Francorum et Saxonum

. . . . . Populus fieret concorditer unus,
Ac semper regi parens aequaliter uni.

Nullus dubito quin opusculum hocce ad Carolum missum, ab eodem rege Patribus in concilio congregatis ad Alcuini votum propositum atque commendatum fuerit. Certe deinceps a viris illius aetatis celebrioribus probatum laudatumque fuit. Teganus siquidem, idem, credo, qui Ludovici Pii imperatoris Vitam scripsit, ad Hattonem, seu Hettonem Basileensem, ut (0009C)videtur, episcopum hoc Alcuini opusculum dono misit, dignumque censuit, « quo ille episcopus sanctum suum ingenium exerceret. Ideo, inquit, istud volumen vobis transmisi, quod sanctus Alcuinus summus scholasticus ex variis libris sancti Augustini congregavit in unum, quod peritissimo ac nobilissimo imperatori Carolo tradidit, sicut maxima necessitas est mortalium, de (0010A)divina Natura ac de Essentia, de aeterna Gignentia Dei Patris, de aeterna Nativitate Filii Dei, de aeterna Processione Spiritus sancti, de Incarnatione Jesu Christi Filii Dei, quomodo sit unus Deus Trinus, et Trinus Unus, sicut vera fides credere jubet, etc. » Ita scribit Teganus in epistola ad Hattonem a D. Martene edita, tom. I Ampl. Collect. pag. 84. Aeneas quoque Parisiensis episcopus, qui Carolo Calvo imperante floruit, in libro adversus Graecos plura ex hoc Alcuini scripto refert testimonia, prout videre est in eodem libro a cap. 79 usque ad cap. 89 apud D. d' Acherium Spicil. tom. I novae edit., pag. 130 et 131.

Enimvero praesens opusculum theologiae, quae illo aevo obtinuit, quasi systema quoddam est ac compendium, sanam prorsus nullisque erroribus conspersam doctrinam complectens, atque hinc tanquam liber classicus tam in docendo quam in praedicando maximae utilitatis esse censebatur. Quapropter (0010B)haud mirum est quod idem liber, postquam ex commendatione sapientissimi imperatoris, Patrum concilii Aquisgranensis, Tegani, Aeneae Parisiensis, aliorumque innotuit, avide expetitus, ac multoties descriptus fuerit, atque etiamnum hodie in omnibus vetustioribus bibliothecis ejus exempla serventur. Neque vero illa operis aestimatio recentioribus temporibus eviluit, sed inventa feliciter arte typographica variis formis nunc seorsim, nunc cum aliis collectionibus publica luce donari meruit. Et primo quidem, quantum comperire potuimus, prodiit in Homiliario doctorum, Basileae per Nicolaum Kessler anno 1498, X Nonas Augusti impresso, unde differentes lectiones summa fide et prolixa industria collegit, et nobiscum communicavit vir humanissimus D. Christianus Frid. Temlerus Augusto regi Daniae a secretis epistolis. Posthac in alia Homiliaria Patrum, saepius saec. XVI impressa, migravit. Inter separatas vero editiones antiquissima, quam scimus, 703 ac plane rarissima est, quae anno 1509 in celeberrimo (0010C)et antiquissimo monasterio Ottoburano O. S. Ben. excusa est tanquam primum officinae typographicae a reverendissimo D. Leonardo abbate erectae, specimen: ad cujus calcem locus et annus impressionis notantur his verbis: Impressum est praesens Opusculum in Uttinpurrha monasterio SS. (0011A)M M. Alexandri et Theodori, Ord. S. Ben. anno MDIX Kal. Sept. Epistolam, quam praelaudatus domnus abbas Opusculo praefixit, ad posteros ejusdem monasterii directam refert celeberrimus D. Schelhornius in Amoenitatibus Hist. Eccles. et litter. tom. II, pag. 603. Haec editio nunc adeo rara est, ut neque in praefato monasterio, neque alibi a nobis reperiri potuerit. Restat nihilominus etiamnum Ottoburae codex ms., ad cujus fidem idem Opusculum expressum fuit, et quem ad manus habuimus. Altera vetusta ac separata editio prodiit Argentorati apud Petrum Schefer, et Joannem Apronianum socios, Kalendis Martiis 1530, in-8º. Editor in commendationem Opusculi haec verba titulo adjecit: Sunt in his libris pleraque certo et clare definita, quae hoc potissimum saeculo non sine fidei contumelia in dubium vocantur. Hanc similiter editionem pro annotandis lectionibus variantibus ad manus habui beneficio viri bono reipublicae litterariae nati atque antea laudati (0011B)D. Schelhornii, in cujus bibliotheca eadem servatur: qui etiam vir clarissimus aliam separatam editionem cum Commentario Lucae Lossii Francofurti anno 1554 in-8º, curatam refert, libr. I Bibl. Lat. pag. 136. In Bibliotheca tamen Thuanea eidem editioni annus 1555; commentarius vero Leonardo Lessio (qui tamen eo anno vix lucem aspexit), ascribitur. Tertiam demum editionem horum librorum, quae vetustioribus ac rarioribus accenseri meretur, communicatam habuimus ex bibliotheca locupletissima Electorali Monacensi, a viro praestantissimo D. Felice Oefelio, ejusdem bibliothecae curatore summe industrio, magnique apud litteratos nominis ac meriti. Prodiit illa Constantiae ex typographia Nicolai Kalt anno 1596 sub hoc titulo: De sanctissima Trinitate libellus admodum reverendi Patris Fr. Alcuini Albini, abbatis quondam sancti Martini Turonensis: ad serenissimum ac potentissimum regem ac imperatorem augustum Carolum Magnum. Repertus primum et descriptus e vetusto codice, in celeberrimo virorum (0011C)divino cultui mancipatorum coenobio Augiae divitis nuncupato, ac nunc demum industria Nicolai Kalt typis divulgatus. Epistola dedicatoria editoris directa est ad rev., nob. ac magnificum dominum D. Joannem Georgium ab Halwil, ecclesiae cathedralis Constantiensis decanum et canonicum.

Clarissimus Andreas Quercetanus hos libros ope veterum recentiorumque exemplarium correctos, atque invocatione SS. Trinitatis, et Symbolo fidei auctos edidit pag. 701 et seqq. Nobis huic ultimae editioni magis emaculandae, praeter varias editiones vetustiores mox recensitas, subsidio fuere codices mss. vetustissimi, duo quidem bibliothecae nostrae S. Emmerami; quatuor alii bibliothecae scilicet Augustae Vindobonensis; illustris capituli cathedralis Frisingensis, celeberrimi monasterii Tegernseensis, ac demum inclytae canoniae Beyerbergensis. Alias deinde emendationes accepimus a viro cl. D. Catelinot Benedictinae congr. Lotharingicae sodale, e (0011D)codd. mss. San-Vittoniano, et S. Michaelis dioecesis Virdunensis adnotatas; alias denique ex editione Basileensi anni 1498 multa industria descriptas a viro clarissimo D. Christ. Frid. Temlero superius laudato. Ea ergo quae in editione D. Quercetani deerant, ex hisce codicibus suppleta, nec non variantes lectiones quae adnotari merebantur, uncinis inclusa textui inseri curavimus.

EPISTOLA NUNCUPATORIA.

Domino glorioso Carolo imperatori augustissimo atque christianissimo humilis levita Alcuinus, in Domino Deo praesentis prosperitatis ac perpetuae beatitudinis salutem.

Dum dignitas imperialis a Deo ordinata ad nihil aliud exaltata esse videtur, nisi populo praeesse et (0012A)prodesse: proinde detur a Deo electis potestas et sapientia: potestas, ut superbos opprimat, et defendat ab improbis humiles; sapientia, ut regat et doceat pia sollicitudine subjectos. His duobus, sancte imperator, muneribus divina vestram incomparabiliter subtilitatem [ Ms., sublimitatem], ejusdem nominis et numinis antecessoribus gratia superexaltavit et honoravit, terrorem potentiae vestrae super omnes undique gentes immittens, ut voluntaria subjectione ad vos veniant, quos prioribus bellicus labor temporibus sibi subdere non potuit. Quid igitur? Quid agendum est vestrae Deo devotissimae sollicitudini tempore serenitatis et pacis, quo militaris laboris cingulo soluto totus pacifica quiete populus concurrere festinat ad vestrae jussionis edictum, (0012B)intentusque ante thronum gratiae [ Al., gloriae] vestrae consistere, exspectans quid, cui personae, vestra auctoritas praecipere velit, nisi etiam 704 omni dignitati justa decernere, rata praecipere, sancta admonere, ut quisque laetus cum perpetuae salutis praecepto domum redeat? Ne vero meae in Domino devotionis studium otio torpens, vestro in praedicatione catholicae fidei deesset adjutorio, direxi sanctissimae auctoritati vestrae de fide sanctae et individuae Trinitatis, sub specie manualis libelli, sermonem, ut divinae laus et fides sapientiae sapientissimi hominum probaretur judicio. Nec videlicet alio quolibet vestrae imperialis majestatis munere digniorem existimabam sapientiam; nec alium quemlibet tam excellenti dono in accipiendo aeque (0012C)dignum putabam, dum principem populi Christiani cuncta scire et praedicare quae Deo placeant necesse esse, notissimum est. Neque enim quemquam magis decet vel meliora nosse, vel plura, quam imperatorem, cujus doctrina omnibus prodesse debet subjectis. Non quo, imperator invicte et sapientissime, ac refulgens rector, aliquid scientiae vestrae fidei catholicae incognitum esse, vel minus exploratum cogitarem: sed ut mei nominis, quo a quibusdam magister (licet non merito) vocor, officium ostenderem; nec non ut convincerem eos, qui minus utile existimabant, vestram nobilissimam intentionem dialecticae disciplinae discere velle rationes, quas pater [ Ms., beatus] Augustinus in libris de sancta Trinitate apprime necessarias esse putavit, dum profundissimas (0012D)de sancta Trinitate quaestiones, non nisi categoriarum subtilitate [ Ms., sublimitate] explanari posse probavit. Quod etiam in ante nominato ejusdem Patris opusculo pius et devotus inquisitor facile inveniet, si philosophiae cognitionem in discendo habere non negligit. Haec omnia devota mentis acie considerans, tempore celeberrimi conventus, quo sacerdotes Dei et populi praedicatores Christiani in unum imperiali praecepto conveniunt, non ignava (ut reor) opum pondera in ratione catholicae fidei, vestrae excellentissimae auctoritati attuli, si Dominus, qui voluntatem dicendi dederat, spiritu gratiae cor (ut de ejus confido misericordia) in agnitione veritatis illuminavit. Nec aliquid mea invenire valuit (0013A)devotio, quid liberius afferret, nec quid regalem benevolentiam gratius accepisse putarem. Quid exinde efficere sit ratum [ Mss. Quid exinde efficerem, omisso sit ratum], vestrae probationis exspectat [ Ms., spectat] judicium, si digne meus iste labor in sacerdotales procedere valeat aures. Ergo vestrae dignitatis dextera dante ad legendum, nemo juste mea dicta spernere poterit, quia probantis auctoritas pluris aestimatur quam scribentis devotio. Multa est omnibus fidelibus in vestra pietate gloriandi facultas, dum clementiae vestrae sollicitudo sacerdotalem, ut decet, habet in praedicatione verbi Dei vigorem, et perfectam in catholica fide scientiam, et sanctissimam pro hominum [ Mss., omnium] salute devotionem. Quapropter universorum precibus fidelium optandum (0013B)est, ut in omnem gloriam vestrum extendatur imperium; ut scilicet catholica fides, quae humanum (0014A)genus sola vivificat, sola sanctificat, veraciter in una confessione cunctorum cordibus infigatur; quatenus summi Regis donante pietate, eadem sanctae pacis et perfectae charitatis, omnes ubique regat et custodiat unitas. Nec aliud omnipotenti Deo munus amabilius esse probatur, quam in catholica fide divinae concordiae charitas [ Ms., concordia charitatis], ut omnes unum sint in Christo, qui pro omnibus mortuus est: per quem cuncti credentes in eum efficiantur filii aeternae beatitudinis.

O Rex augusto clarissime dignus honore,
Et dux, et doctor, et decus imperii.
Te Pater atque Patris Proles, te Spiritus almus
Protegat, exaltet, salvet, honoret, amet.
Quem tua per populos, terras, per regna, per urbes,
(0014B)Mens pia permandet semper amare Deum.

705-706 LIBER PRIMUS.

PRAEFATIO (IN EDIT. CAP. I).

(0013B) In nomine sanctae Trinitatis. Quamvis enim in hujus exsilii aerumnosam caecitatem pro originalis peccati justissima poena, gaudio [ Al., a gaudio] beatae felicitatis dejecti simus, non tamen ita inde praecisi atque abrupti sumus, ut etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinem quaerere vel desiderare ignoremus. Quod ex eo perspicuum (0013C)est, quod nec mori, nec falli, nec miseri esse voluntatem habemus. Unde ex hoc naturali instinctu beatos esse velle [omnibus] commune est hominibus; licet diverso modo in animis singulorum beatitudinis appetitus fiat. Quidam vero beatum aestimabant [ Al., aestimant] esse regno potiri terreno; alii divitiis abundare; alii honoribus exaltari; quidam vero laudibus celebres esse gaudent; alii voluptatibus inhiant carnalibus; sed nequaquam in hujus vitae volubilitate vera inveniri poterit beatitudo. Quocirca tota sanctarum series Scripturarum nos a terrenis ad coelestia erigi adhortatur, ubi vera et sempiterna est beatitudo; ad quam nisi per fidem catholicae pacis, cooperante charitate Dei et proximi, neminem pervenire posse certissimum est. 707

CAPUT PRIMUM (IN EDIT. CAP. II).

Quod ad veram beatitudinem nisi per fidem catholicam pervenire nemo poterit. (0013D)

Denique ad veram beatitudinem pervenire volentibus primo omnium fides necessaria est, sicut apostolica docet auctoritas, dicens: sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6). Constat ergo neminem ad veram pervenire posse beatitudinem, nisi Deo placeat; et Deo neminem placere posse, nisi per fidem. Fides namque [est] bonorum omnium fundamentum. Fides est humanae salutis initium; sine hac nemo ad filiorum Dei potest consortium pervenire; (0014B)quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam. Et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem beatae visionis Domini nostri Jesu Christi. Proinde omnis anima rationalis aetate congrua discat fidem catholicam, maxime populi praedicatores Christiani, et ecclesiarum Dei doctores, ut possint veritati contradicentibus resistere, (0014C)et catholicam amantibus pacem prodesse. Quomodo docebit quis quod non didicit? Vel qualiter pastor esse poterit, si pane vitae gregem sibi commissum pascere ignorat? Nec erubescat nesciens discere quod ignorat, nec sciens tardus sit docere quod novit. Sciat uterque se suo Domino acceptae pecuniae rationem redditurum. Tunc desiderabilem fidelis servus audiet vocem Domini dicentis: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini Dei tui (Matth. XXV, 21).

CAPUT II (IN EDIT. CAP. III). De unitate Trinitatis et Trinitate unitatis.

Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti (0014D)divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus sit Deus ejusdem substantiae, uniusque essentiae atque inseparabilis in divinitate unitatis. Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem. Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia [per quem omnia, in quo omnia], beato Paulo apostolo attestante, ubi (0015A)ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 36). [In mss. hic est initium cap. 3.] Teneamus igitur firmissime Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia. In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Cum enim singulari numero dixit imaginem, (0015B)ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim illa una essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur ad imaginem nostram, sed ad imaginem meam; nec dixisset faciamus; sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae, vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem unius Dei, homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque Trinitatem 708 personarum, atque unitatem naturae, propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit Seraphim vidisse clamantia: Sanctus, (0015C)Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI): ubi prorsus in eo, quod dicitur tertio, Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero, quod semel dicitur, Dominus Deus Sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum est Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Dominum [ Al., Deum], omnipotentem, aeternum, incommutabilem. Et singulus horum Deus; et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum plena, et perfecta, et aeterna substantia [et simul omnes una substantia]. Quia quidquid est Pater quo [ Al., quod, et ita porro ] Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est. Ita etiam et Filius, eo quod Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, [hoc Pater (0015D)est], hoc Spiritus sanctus est. Et quidquid Spiritus sanctus est, eo quo Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius, una in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia, et quidquid substantialiter de Deo dici potest. Si forte de solo Patre interrogatus fueris, quid sit Pater? responde, Deus. Interrogatus de Filio, responde, Deus. Interrogatus de Spiritu sancto, responde, Deus. Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde, unum, omnipotentem, incommutabilem.

CAPUT III (IN EDIT. CAP. IV; IN MSS. V). Quod quaedam de Deo substantialiter, quaedam relative dicuntur.

(0016A) Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est, Deus magnus, omnipotens, [et] quidquid ad se dicitur, id est, substantiam divinitatis significans. Quaedam itaque relative dicuntur, ut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et Filium. Ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus Deus [substantialiter] dicitur. Itaque Pater eo, quo [ Al., quod] Deus est, hoc ipso substantia est. Quia ejusdem substantiae Filius [et Spiritus sanctus], procul dubio, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus eo quo [ Al., quod] Pater est, relative dicitur, quia (0016B)non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse; nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse, quia Deus substantialiter dicitur; Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur.

CAPUT IV (IN EDIT. CAP. V; IN MSS. VI). Quod Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium: [ sed non eodem modo, quo inter se Pater et Filius ].

Prorsus et Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium, sed non eodem modo quo inter se Pater et Filius. Sicut enim relative Pater et Filius dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium (0016C)quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio Spiritus sancti non ita reciproca ratione converti poterit, sicut Pater et Filius. Nam Pater Filii pater dicitur, et Filius Patris filius dicitur. Spiritus vero sanctus uniformiter dicitur ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus est. Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris: sed non vicissim dicimus, Patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii: sed non dicimus, Filium Spiritus sancti, ne Pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. Dicitur et idem Spiritus [sanctus] donum Dei, quia Deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula, ut si dicamus: donator doni et (0016D)donum donatoris. Quia in his vocabulis potuit inveniri usitata huic categoriae, quae dicitur, ad aliquid, circumlatio.

709 CAPUT V (EDIT. CAP. VI; IN MSS. VII). Quod Spiritus sanctus communis est Patris et Filii Spiritus.

Ergo hoc donum Dei, id est, Spiritus sanctus, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est. Et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire; nam hoc ipse proprie dicitur, (0017A)quod illi communiter dicuntur, quia et Pater Spiritus, et Filius Spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus, recte dicitur. Ergo ut nominibus junctis, quae separatim utrique personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur Spiritus sanctus, qui est tertia in sancta Trinitate persona, Patri et Filio per omnia aequalis, coaeternus et consubstantialis. Et haec Trinitas unus est Deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum; quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus; sed haec relativa vocabula ad aliam procul dubio personam (0017B)referri debent.

CAPUT VI (EDIT CAP. VII; IN MS. VIII). Quid de Patre et Filio secundum substantiam, vel secundum relationem dici debeat?

Quidquid ergo ad se dicuntur Pater et Filius, non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Si haec ita sunt, jam ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius Deus sine Patre, id est, non ita dicitur Pater Deus, quasi Filius non sit Deus; nec Filius ita dicitur Deus, quasi Pater non sit Deus; sed ambo simul Deus, etiam et unus Deus. Quocirca quidquid secundum substantiam, vel aeternitatem de eis dici potest, ambo simul sunt; quamvis de Filio (0017C)dicatur Deus de Deo, lumen de lumine, ambo simul Deus, ambo simul lumen: sed non Pater Deus de Deo, nec lumen de lumine, sed Filius Deus de Deo, et lumen de lumine. Ambo tamen simul, et semper simul [ Al., sunt] unus Deus et unum lumen. Sic etiam et de aliis appellationibus quae secundum substantiam dicuntur, id est, quod simul ambo sunt, dici debet, ut omnipotens, magnus, bonus, aeternus et caetera quae ad se dicuntur. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest: illud de illo, quod simul ambo sunt; sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum, sed solus Filius; nec imago de imagine, quia non simul ambo imago, sed solus Filius imago; nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius; nec Pater de Patre, (0017D)quia non simul ambo Pater [et ideo quod Evangelista ait: Et verbum erat apud Deum; multum est, ut sic intelligatur; Verbum, quod solus est Filius, erat apud Deum, quod non ( Ms. Vind., non quod) solus est Pater], sed Pater et Filius simul Deus. In quo perfecte intelligitur, quod non praecessit genitor illud quod genuit; et quod ipse in Evangelio ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum sumus, ait, id est, quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum [ Al., relationem]. Quod dicimus lumen de lumine, non duo lumina intelligenda sunt, vel separatio luminis; sed ita intelligendum (0018A)est, quod Filius effulgentia aeterna luminis est aeterni, sicut imago sempiternae substantiae sempiterna est imago.

CAPUT VII (EDIT CAP. VIII; IN MS. IX). Quod necessario discernendum sit, quid de Deo substantialiter vel quid relative dicatur.

Exempli gratia, si quaeris quid sit Abraham juxta substantiam, respondetur, homo. Si quaeris de Abraham, cur pater sit, relative respondetur, quia filium habet Isaac. Si quaeris de Isaac, cur sit filius, relative 710 respondetur, quia patrem habet [Abraham]. Omnis vero relatio ad aliud aliquid refertur. Et haec regula relationis in personis sanctae Trinitatis intelligenda est. Si ergo interrogatus fueris de Deo, cur dicatur Pater, relative responde, quia Filium habet. (0018B)Ita etiam et de Filio relative responde, ideo esse Filium quia habeat Patrem. Si ergo dictum de Deo tibi fuerit, quomodo Pater hoc est quod Filius, aut Filius hoc est quod Pater: responde, secundum substantiam hoc est Filius quod Pater; et Pater quod Filius, quia unus est Deus, et una substantia Pater et Filius. Ad se enim Deus substantialiter dicitur: Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem relative dicitur. Juxta personae proprietatem non est Pater, qui Filius; nec Filius, qui Pater. Juxta substantiae unitatem, hoc est Pater quod Filius, id est, unus Deus omnipotens. Quidquid ergo ad seipsum dicitur Deus, et de singulis personis dicitur, Patre et Filio et Spiritu sancto; et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, (0018C)sed singulariter dicendum est. Quoniam quippe non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse; vel aliud esse, et aliud bonum esse; sed hoc idem illi est et esse, et magnum esse, et esse, et bonum esse. Propterea sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, nec tres bonitates: sed unum Deum, unam essentiam, et unam magnitudinem, et unam bonitatem.

CAPUT VIII (EDIT. CAP. IX; IN MS. X). Quod non sit majus aliquid Pater et Filius et Spiritus sanctus simul dicti, quam unaquaelibet persona ex eis. Absque omni scilicet dubitatione credi necessarium est quod Pater plenus et perfectus est Deus, Filius plenus et perfectus est Deus, Spiritus sanctus plenus (0018D)et perfectus est Deus: non tamen tres dii, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sed unus Deus plenus et perfectus. Nec aliquid majus tres simul dicti, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quam unusquislibet, vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus; quia eadem magnitudo est in unaquaque persona semel dicta, quae est in tribus personis simul nominatis. Non ita dicimus in hominibus fieri posse; Abraham plenus homo, Isaac plenus homo, Jacob plenus homo, et hi omnes sunt unius substantiae, quantum ad humanam pertinet naturam: non tamen hi tres sunt unus homo, sed tres omnimodo homines; et aliquid (0019A)majus in tribus cognoscitur, quam in quolibet uno eorum. Item Abraham unus homo, non tamen tres personae in eo, sicut in uno Deo tres sunt personae plenae et perfectae; sed una persona in Abraham, sicut in uno solet homine esse.

CAPUT IX (EDIT. CAP. X; IN MS. XI). Quod nihil secundum accidens in Deo dicatur.

In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo [ Al., in Deo] mutabile est. Nec tamen omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur, ut in superioribus diximus. Quamvis enim dicatur Pater ad Filium, et Filius ad Patrem secundum ad aliquid, non est tamen accidens Patri Patrem esse, vel Filio Filium esse, quia et ille semper Pater, et ille semper Filius; quia aeternitas (0019B)et incommutabilitas negat accidentis alicujus in Deo instabilitatem; quia omne accidens secundum tempus vel esse, vel non esse potest, vel potuit, vel etiam poterit; quia Pater nunquam non Pater, et Filius nunquam non Filius; nec coepit unquam Pater esse Pater, nec Filius esse Filius. Quod si aliquando coepisset Pater Pater esse, vel Filius Filius esse, vel desineret esse quod erat, secundum accidens diceretur Pater, vel Filius. Si vero quod dicitur Pater ad seipsum diceretur, non ad Filium, et quod dicitur Filius ad seipsum diceretur, non ad Patrem, secundum 711 substantiam diceretur: sed Pater non dicitur Pater, nisi ex eo quod est ei Filius; et Filius non dicitur Filius, nisi ex eo quod habet Patrem; (0019C)non secundum substantiam, ut dictum est in prioribus, quia non quisque eorum ad seipsum, sed ad invicem, atque alterutrum ista dicuntur; neque secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis.

CAPUT X (EDIT. XI; IN MS. XII). Quod non sit diversum in substantia, Patrem vel Filium dici [Al., dicere ].

Quamvis alius sit Pater et alius Filius, non est tamen diversa substantia Patris, et Filii. Quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum [ Al., relationem]; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Cum itaque tantus solus est Pater, vel solus Filius, vel solus (0019D)Spiritus sanctus, quantus est simul, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus, quia non est quo crescat illa perfectio summae Trinitatis. Perfectus autem sive Pater, sive Filius. sive Spiritus sanctus; et perfectus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ideo Trinitas potius quam triplex dicenda est.

CAPUT XI (EDIT. XII; IN MS. XIII). Quae sint propria unicuique personae in sancta Trinitate.

Habent itaque singulae in sancta Trinitate personae aliquid proprium, quo inseparabili aequalitate aliquam in se ostendant proprietatem. Pater solus Pater, (0020A)et Filius solus Filius, et Spiritus sanctus solus [est] Spiritus sanctus. Et Pater hoc habet proprium, quod ex omnibus quae sunt, solus est qui ab alio non est: ac per hoc solus est in paternitatis persona, non [solus] in deitatis essentia. Unigenitus vero Filius Dei hoc habet proprium, quod ex solo, id est, Patre consubstantialiter et coessentialiter solus genitus est; et in hoc est personae suae proprietas. Spiritus sanctus itaque hoc habet proprium, quod ex Patre et Filio aequaliter procedit; et est amborum Spiritus, ejusdemque substantiae et aeternitatis cum Patre et Filio. Sed haec tria vere etiam tria sunt, ineffabiliterque tria, et essentialiter tria, habentia proprietates suas. Et haec tria unum, et vere unum; et hoc unum tres, sed non tres Patres, nec tres Filii, (0020B)nec tres Spiritus sancti; sed tres personae, unus Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus. Et hi tres, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unum sunt in natura, omnipotentia, et aeternitate. Sed hoc etiam atque etiam firmiter tenendum est, nihil in sancta Trinitate, ad se dictum, plurali numero esse dicendum; quia simplex illa summae divinitatis natura singulari numero designari debet, non plurali. Ac ideo nec tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres bonos, nec tres magnos, nec tres essentias in Deo dicere fas est. Cum enim personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; his tamen unum est naturae nomen, quod dicitur Deus, vel substantia, vel essentia, vel omnipotentia, vel alia multa, quae substantialiter, non relative de Deo (0020C)dicuntur.

CAPUT XII (EDIT. CAP. XIII; IN MS. XIV). Quod quaedam opera sanctae Trinitatis quibusdam personis proprie conveniunt.

Indubitanter siquidem credere debemus ipsam sanctam Trinitatem esse inseparabilis substantiae atque essentiae, inseparabiliterque operari quidquid a singulis personis legimus operatum esse. Quamvis certissimum sit Patrem esse solum qui dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17); et Filium 712 esse solum super quem illa vox [solius] Patris sonuit, quando in Jordane secundum hominem baptizatus est, idem unigenitus Deus qui carnem solus accepit. Et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbae super (0020D)eumdem baptizatum ascendentem de aqua descendit (Matth. III, 16), et quinquagesimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos, in linguarum ignearum visione adveniens, replevit (Actor. II, 3 et 4). Illam tamen verissime vocem qua solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua solus homo factus est [unigenitus Deus], et illam columbam in cujus specie Spiritus sanctus super Christum descendit, illasque linguas igneas in quarum visione fideles uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctae Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit in coelis et in terra visibilia et invisibilia, verissime credendum est.

CAPUT XIII (EDIT. CAP. XIV; IN MS. XV). Quod sancta Trinitas non sit separabilis in natura, nec in personis dicenda.

(0021A) Deus ergo per immensitatem naturae suae totam creaturam suam et implet et continet; ac per hoc totum, quidquid est, implet Pater, totum Filius, totum Spiritus sanctus. Quapropter [ Mss., Quia Pater] et Filius et Spiritus sanctus naturaliter unus est Deus. Inseparabilis igitur naturae unitas non potest separabiles habere personas. Haec vero summae Trinitatis atque individuae unitatis natura, quae sola est ubique tota, sicut ubique inseparabilem habet unitatem naturae vel operis, sic separationem non potest recipere personarum. Nominantur quidem illae personae aliquando singulae; sed ita se voluit ipsa Deus Trinitas (0021B)inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum relationis regulam non referretur [ Al., non referatur], sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea vero nomina quae substantiam, vel potentiam, vel essentiam Dei significant, vel quidquid proprie ad se dicitur Deus, omnibus personis aequaliter conveniunt, ut Deus magnus, bonus, aeternus, omnipotens, et omnia quae naturaliter de Deo dicuntur. Non est igitur aliquod naturae nomen [ Al., non potest igitur dici], quod sic Patri convenire possit, ut aut Filio aut Spiritui sancto [aequaliter] convenire nequeat. Dicitur enim Pater naturaliter Deus, sed naturaliter est Deus et Filius, naturaliter est Deus et (0021C)Spiritus sanctus. Nec tamen tres dii, sed unus naturaliter Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Idcirco inseparabilis est sancta Trinitas in personis sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia [ Al., inseparabilia] habeat nomina, quia pluralem numerum in naturae nominibus nullatenus recipit. In hoc ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quia cujuslibet personae nomen semper ad alteram respicit personam. Si Patrem dicis, Filium ostendis; si Filium nominas, Patrem praedicas; si Spiritum sanctum appellas, alicujus esse Spiritum necesse est intelligas, id est, Patris et Filii. Et hoc regulariter tenere debemus quod omnia naturae [divinae] nomina vel essentiae, sicut in una persona singulariter, sic etiam in tribus semper singulari numero (0021D)dici debere. Si quis vero minus in talibus exercitatus [est] mysteriis summae Trinitatis, votis agat apud Deum ut intelligat quae Dei sunt, non mecum conqueretur [ Al., querelis] quod ea scripsi quae in sanctorum dictis doctorum legebam.

CAPUT XIV (EDIT. CAP. XV; IN MSS. XVI). Quid sit inter ingenitum et Patrem, et quod Filius solus sit genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus.

Sciendum est quod non per omnia idem est Patrem dicere et ingenitum; quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenitum: quia dum dicitur ingenitus, non quid sit, sed quid non sit ille, (0022A)de quo dicis ingenitus, significatur. Pater itaque secundum affirmationem; ingenitus secundum 713 negationem dicitur. Negatur itaque genitum esse eum, de quo hic [ Al., hoc] dicitur; nec tamen aliquid eum genuisse significatur, dum dicitur ingenitus. Patrem itaque dum dicimus, significamus Filium eum genuisse, quia Filius proprie ideo genitus dicitur, quia Patrem habet qui eum genuit. Sed non [est] inter Patrem et Filium divisio vel scissio, quia alter in altero est, sicut in Evangelio legimus ipsum Dominum dicentem: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10). Unus ab uno genitus, perfectus a perfecto, plenitudo divinitatis in utroque, nil differens alter ab altero, quia vita a vivente [ Al., a vita] est, Filius a Patre; sicut ipse ait: Sicut Pater habet (0022B)vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); id est, talem genuit Filium, qui vitam haberet in semetipso. Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur: ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in sancta Trinitate intelligerentur; aut si genitus diceretur sicut Filius, duo itidem Filii in eadem aestimarentur esse sancta Trinitate; sed tantummodo procedere de Patre et Filio, salva fide dicendus est. Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant: sed simul de utroque procedit, quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat Spiritus sanctus.

CAPUT XV (EDIT. CAP. XVI; IN MSS. XVII). Quomodo intelligendae sint locutiones praedicamentorum de Deo.

(0022C) Decem sunt genera humanae locutionis, quibus homines suos sensus solent inter se conferre: non de illis dico quas grammatici partes orationis vocant; sed de illis quas philosophi Graece categorias; Latine praedicamenta appellare solent. Quae quidem ab eis sic nominantur: Substantia, quantitas, qualitas, ad aliquid, quod genus locutionis relativum dicitur: item habitus, situs, tempus, locus, facere, pati. Hae sunt igitur causae locutionis nostrae. Aut enim de substantia cujuslibet rei loquimur; vel de quantitate, id est, magnitudine; aut etiam de qualitate, in quo genere locutionis bonos dicimus qui boni (0022D)sunt; aut vero ad aliquid, id est, dum personae quaelibet inter se conferuntur, ut dominus non dicitur, nisi servus intelligatur, nec iterum servus, nisi respiciat ad dominum; item de habitu animi, vel corporis; aut de situ, in quo consideratur stare, sedere, jacere; de loco et tempore, id est, quid, in quo loco, vel tempore fiat; item quis quid faciat, vel quid patiatur, saepe loquela nostra ostendit. His ergo omnibus modis solet sancta Scriptura de Deo loqui, sed aliter proprie, aliter translative, aliter relative. Proprie Deus dicitur substantia una, summa et ineffabilis, quae semper idem est quod est; qua [ Al., cui] nihil accidens vel recidens inesse poterit. (0023A)quae semper est quod est, quia semper immutabilis. Item Deus magnus dicitur, non alia magnitudine, nisi quia [ Al., qua] ipse magnus est et immensus. Ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est eadem magnitudo; et ea bonitate bonus est, qua ipse est [bonitas]. Nec Deo aliud est esse, aliud magnum esse, aliud bonum esse; sed eo quod est, magnus est, et bonus est. Ideo nec tres subtantias, nec tres magnos, nec tres bonos de Deo dicere fas est. Quod autem facere dicitur, de Deo verissime dicitur, per quem omnia facta sunt quae sunt, Domino dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Haec proprie in praedicamentis supra nominatis de Deo dicuntur; si tamen de illo proprie aliquid dici ore hominis potest. Relative itaque de (0023B)Deo dicitur Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut supra abundanter docuimus. Situs vero, et habitus, et loca, et tempora, et pati non proprie, sed translative per similitudines dicuntur in Deo; nam et sedere super Cherubin dicitur (Psal. LXXIX, 2), quod ad situm; et abyssum tanquam vestimentum amictus (Psal. CIII, 6), quod ad habitum; et, anni tui non (0024A)deficient (Psal. CI, 28), quod ad tempus; et, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8), quod ad locum pertinet. Dicitur et de Deo, Poenitet me hominem fecisse (Gen. VI, 7); vel etiam: 714 Laboravi sustinens. Neque enim aliquid Deus patitur, quantum ad Dei [ Al., ejus] substantiam pertinet: quia [ Al., qua] Deus est, quia incommutabilis et impassibilis substantia est; dum aliae omnes substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna, vel quaecunque [ Al., quantacunque] mutatio. Deo autem ejusmodi aliquid accidere non potest, et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, quae Deus est. Cui profecto ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit: cui soli illud optime congruit nomen, quo [ Al., quod] (0024B)Graeci dicunt ὤν, Latini est, sicut Apostolus ait: Non est in illo est et non, sed est in illo est. Jam vero [ Al., Ea vero] sublimitas hujus tam arduae disputationis respirare aliquantulum dictantem admonet, ut liberiori sensu ea quae deinde dicenda sunt, ingrediatur [ Al., ingrediamur] explanare.

LIBER SECUNDUS. PROLOGUS. (0023B) Omnis itaque sanctorum auctoritas librorum hoc nobiscum agit, ut recte de Deo credamus, eumque (0023C)tota animi intentione amemus. Sed mentis humanae visio invalida est ad aspiciendam [divinae] majestatis excellentissimam lucem, nisi justitia fidei et dilectionis, divina donante gratia, illustretur splendore. Quapropter divina votis omnibus postulanda est gratia, ut mundetur oculus cordis ad videndum, quam proprie Trinitas sit unus, et solus et verus Deus; et quam recte Pater, et Filius et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae vel essentiae dicatur, credatur, intelligatur. Ad hujus sacratissimae beatitudinis visionem nemo, nisi per fidem mundato corde, attingere poterit: dicente ipsa Veritate, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Haec vero visio non carnalibus aestimanda est oculis cerni posse; sed purae mentis intuitu (0023D)consideranda est, secundum quod sancti Spiritus gratia nostrae mentis aciem illustrare dignabitur.

CAPUT PRIMUM. Quod Deus omnium sit causa, quae sunt, ut sint. Eorum igitur quae sunt, vel fuerunt, vel futura sunt, causa est Deus, et horum dator et creator. Et non est dicendum [ Al., dicere], haec esse ipsum [ Al., hoc esse ipsum, quod sunt illa], quibus ut essent dedit. Nec alicui creaturae partem suae substantiae dedit, et cum ipse sit immutabilis, mutabilia sine sui mutabilitate creavit. Ideo in illo hymno laudabili, quem peracta coena mystica coram discipulis suis in laudem Patris, Dei [ Al., Deus] Filius decantavit, non dixit de fidelibus suis, ut unum sint (0024B)nobiscum, sed ut unum sint in nobis (Joan. XVII, 21), quia diversa substantia est creatoris et creaturae. Nec etiam dixit: Ego et ipsi unum [sumus], quamvis per id, quod Ecclesiae caput est et corpus ejus (0024C)Ecclesia, possit dicere: Ego et ipsi, non unum, sed unus; quia caput et corpus unus est Christus; sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens, dum ait: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Ibid. 23). Vult ergo esse suos unum, sed in ipso; quia in se ipsis non possunt, dissociati [ab invicem] per diversas voluntates. Cum enim sit sancta Trinitas unus et solus Deus, in substantia solus, in personis tria quaedam, cum multa voluit esse, non illud ea voluit esse quod ille ipse est; dum ea quae voluit esse originem habent: illi siquidem sine origine est esse.

CAPUT II. Quod Deus super omnia sit. Deum supra omnem existentiam, supra omnem (0024D)vitam, supra omnem intelligentiam credimus esse. Et ille est summa existentia, summa intelligentia, summa vita, a quo [est] omnis vita, omnis intelligentia et omnis existentia, Dei enim idem ipsum est, et potentia, et substantia, et divinitas, et haec omnia unum, et hoc unum simplex. 715

CAPUT III. Quod melius sit de Deo aequalia dicere quam similia. De Dei Filio doctor egregius beatus Paulus apostolus dicit, Cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Proinde melius esse videtur aequalitatem de divinis dicere personis quam similitudinem, quanquam utrumque inveniatur: quia una quaelibet substantia, secundum (0025A)quod substantia est, non est alia, ut sit similis ad aliam. Nec enim in sancta Trinitate substantia substantiae similis est, sed una; et ipsa eadem substantia est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Nec sunt tres substantiae similes, sed una trium aequaliter. Nec Pater Filio prior, nec Filius Patre posterior, sicut Ariani voluerunt. Nam Abraham et Isaac, licet unius sint substantiae secundum humanitatem, tamen Abraham prior est tempore, et Isaac posterior. Quamvis hi sint similis substantiae, tamen illa similitudo substantiae in filio Isaac posterior est tempore: quod impium est in Deo credere aliquid prius esse vel posterius, quia non ex tempore Deus coepit esse Pater, sed sicut semper Deus, ita semper Pater, semper habens Filium, quem simul [ Al., semel; Al., solus] (0025B)genuit ex sua aequalem sibi natura. Addunt quoque dialectici quod omne simile receptibile possit esse dissimilitudinis, sicut duo homines, quamvis similis sint substantiae [ Al., similes sint substantia], dissimiles tamen possunt esse moribus: ideo non possunt recte per omnia aequales dici; et sunt duae substantiae in eis divisae, unusquisque in sua substantia plenus homo. In Patre vero et Filio et Spiritu sancto, non est similis substantia substantiae, sed una aequalis per omnia, et ideo ὁμοούσιος, id est unius substantiae, non ὁμοιούσιον, id est, similis substantiae, sicut haeretici voluerunt.

CAPUT IV. De immensitate omnipotentiae Dei. Quidquid in natura creaturarum est, creatura est (0025C)Dei, cujus omnipotentia ea gubernat, regit, et implet quae creavit. Nec ideo Deum omnia implere dicimus, ut eum contineant, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia; nec ullatenus ita putandum est in omnibus esse Deum, ut unaquaeque res per magnitudinem positionis [ Al., pro magnitudine portionis] suae capiat eum, id est, maxima majus, minima minus: dum sit potius ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso, cujus omnipotentia omnia concludit. Nec evadendi potentiam ejus quis aditum invenire poterit; qui enim eum non habet placatum, nequaquam evadet iratum. Immensitas divinae magnitudinis ista est, ut intelligamus eum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non (0025D)exclusum; et ideo interiorem, ut omnia contineat; ideo exteriorem, ut incircumscriptae [ Al., incircumscripta] magnitudinis suae immensitate omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est; verum ne extra Deum essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo, non locali magnitudine, sed potentiali praesentia, quia [ Al., qua] ubique praesens est, et omnia illi praesentia; quamvis quidam hoc intelligant, quidam vero non intelligant; nam caeco sol absens est, quamvis sit in sole, et soli praesens. Sed de talibus de Deo dictis nihil humana mens, localis vel temporalis mutabilitatis, fingere vel cogitare debet.

CAPUT V. Quare Deus dicatur magis in coelo habitare quam in terra. (0026A) Quod vero in Dominica oratione dicitur, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9); vel quod in Psalmis legitur, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII, 1), non corporaliter intelligendum est, sed spiritaliter, quia non spatio locorum continetur Deus. Sunt enim [ Al., autem] coeli excellentissima quidem mundi corpora, quae 716 non possunt esse, nisi in loco: sed si in coelis, tanquam in superioribus mundi partibus, locus Dei esse creditur, melioris meriti sunt aves, quarum vita est Deo vicinior. Non autem scriptum est: Prope est Dominus excelsis hominibus, aut eis qui in montibus habitant; sed scriptum (0026B)est: Prope est Dominus obtritis corde (Isai. LVII, 15); quod magis pertinet ad humilitatem. Sed quemadmodum terra appellatus est peccator, cum ei dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), sic coelum justus e contrario dici potest; justis enim dicitur: Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Quapropter si in templo suo habitat Deus, quia sancti templum ejus sunt, recte dicitur, qui es in coelis, id est, in sanctis; et accommodatissima ista similitudo est, ut spiritaliter tantum interesse videatur inter justos et peccatores, quantum corporaliter inter coelum et terram. Cujus rei significandae gratia cum ad orationem stamus, ad orientem convertimus nos [ Al., convertimur], unde coelum surgit, et lumen oritur, non tanquam ibi habitet (0026C)Deus, quasi caeteras mundi partes deseruerit, qui ubique praesens est, non locorum spatiis, sed majestatis potentia: sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Deum, qui est lumen verum, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); cum homo ipsum corpus suum, quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est, ad corpus coeleste convertit. Nam si coelum istud corporeum, quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei, transitura est habitatio Dei: Quia coelum et terra transibit [Al., transibunt ] (Matth. XXIV, 35). Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi (0026D)habitabat? Cui respondendum est, in se habitabat, apud se habitabat, et apud se est Deus, et in se manet. Sed ideo dicitur in coelis habitare, quia major cognitio [ Al., agnitio] est in coelis illius summae majestatis et essentiae in angelis, vel in sanctis animabus sanctorum, quam in terra habitantibus sanctis, propter gravitatem [ Al., gravitudinem] carnalis habitationis, quae vix permittit animam ad purum veritatis lumen avolare [ Al., evolare]: sicut dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Cum igitur exuta erit anima hac mortali habitatione, et sereno reddetur perpetuo, tunc videbit facie ad faciem, quod nunc per speculum in aenigmate considerat (I Cor. XIII, 12).

CAPUT VI Quamvis humano more Scriptura de Deo loquatur, nihil tamen commutationis in Deo esse. (0027A) Sacrae Scripturae ad cognoscendum Deum nobis divinitus per sanctos doctores administratae, a terreno et humano sensu ad divinum et coelestem nos crigentes, usque ad ea verba descenderunt, quibus humana utitur consuetudo: ita etiam ut commotiones humanae mentis, et passiones, vel affectiones Deo ascriberent [ Al., de Deo scriberent], sicut zelare, irasci, poenituisse; aliquid ex tempore velle vel nolle Deum [dicerent], quae sunt humanae mentis instabilitates, non divinae serenitatis immutationes, quae semper idem est. Quod ergo Deum [ Al., Deus] irasci dicitur, non est perturbatae mentis motio, quia Dei ira (0027B)non est passibilis sicut hominis. Irascitur itaque Deus sine aliqua suae simplicis naturae passibilitate vel perturbatione, aut etiam immutatione. De eo namque dicitur: Tu autem Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18): quod autem tranquillum est, non est perturbatum. Sic etiam et humani corporis membra Deo ascribunt [ Al., ascribuntur]; sicut: Manus tuae fecerunt me (Psal. CXVIII, 78): Et iterum: Ambulabo inter eos; et iterum: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII, 16): dum omnimodo nihil tale, vel corporale de Deo mens humana putare debet. Tam [ Al., tamen] clementer Deus humanae consuluit infirmitati, ut quia eum, sicut est, non possimus agnoscere, nostrae locutionis more seipsum nobis insinuari vellet, quatenus (0027C)ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit per pietatem nostrae infirmitati, ascendamus nos per intelligentiae puritatem ad illum secundum suae donum gratiae. 717

CAPUT VII. Quod Deus ubique sit totus, potestate naturali. Hoc maxime intelligere debemus sanctae Trinitatis unam eamdemque naturam ita totum implere, ut non sit aliquid ubi non sit. Sicut acutissime quemdam Christianum, philosopho interrogante ubi est [ Al., esset] Deus, respondisse fertur: Dic tu prius, o philosophe, ubi non sit. Tota itaque divinitas ubique tota est, et nullo continetur loco, quia non est localis Deus; tota scilicet in spiritalibus et corporalibus (0027D)singulis, et tota simul in omnibus creaturis. Nec adhuc de gratia loquimur, qua se gratuito munere misericordiae suae salvandis hominibus praebet; sed de natura, qua Deus omnia quae fecit, et implet, et continet, secundum quam dicit: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Et secundum quam ipsi Deo beatus David dicit: Quo ibo a Spiritu tuo: et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Et de Christo, qui est sapientia Dei, dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). De Spiritu quoque sancto Scriptura sancta sic loquitur: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Trinitas itaque, quae est Deus unus, verus, (0028A)et bonus, aeternus, incommutabilis, ubique tota est secundum immensitatem atque omnipotentiam naturalem, quamvis non inhabitet in omnibus secundum gratiae largitatem.

CAPUT VIII Quod Deus aliter in sanctis sit, aliter peccatoribus praesit. Deus ergo bonis natura propinquat, et gratia: natura, qua eos facit homines; gratia, qua eosdem peccatores justificat. [Natura, qua eos ex hominibus nasci; gratia, qua dat eis potestatem filios Dei fieri]. Natura, qua facit ut vivant; gratia, qua facit ut sobrie [juste et pie] vivant. Natura, qua eos facit in hoc mundo parvo tempore manere; gratia, qua eos facit in coelo sine fine regnare. In malis vero sola est (0028B)Dei immensitas atque omnipotentia naturalis, qua eos facit esse, vivere, atque sentire, rationales esse, liberum quoque habere voluntatis arbitrium; sed liberum, non liberatum. Liberum enim arbitrium manet, etiam nunc in hominibus [ Al., omnibus] per naturam, quod in quibus voluerit Deus, dignatur liberare per gratiam, ne malam habeant voluntatem. Ex quo enim primus homo libero arbitrio venundatus est sub peccato, ideo mala coepit esse libertas hominis, quia ipsi libero arbitrio ablata est bonitas voluntatis, quam exinde nemo a seipso habere potuit, nisi gratia divinae misericordiae adjutus habuisset; sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Utrumque credere (0028C)debemus, et gratiam Dei, et liberum arbitrium hominis. Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvatur mundus? Et si non est liberum arbitrium, quomodo judicabitur mundus?

CAPUT IX. De diversitate eorum quae sunt. Omne quod est, aut semper fuit, et non esse coepit; aut non semper fuit, et esse coepit. Quod itaque non coepit esse, sed semper fuit, solus Deus est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; quod vero esse coepit, omnis est creatura. Ideo in rerum naturis haec duo tantum sunt, id est creator, et creatura. Sed quod semper fuit et semper est, aut ingenitum est, aut genitum; aut nec ingenitum, nec genitum. Et sunt haec tria aeternaliter tria. Quod ingenitum est, (0028D)Pater est solus, quia a nullo esse habet quod est, nisi a seipso; quod genitum est, Filius est, cui a Patre est esse quod est; quod vero nec ingenitum est nec genitum, Spiritus sanctus est, cui est esse a Patre et Filio procedere. Et haec tria Trinitas est vera, consubstantialis et coaeterna. Quia igitur aliud est genuisse, quam natum esse; aliud est procedere, quam 718 genuisse, vel natum esse: manifestum est quoniam [ Al., quomodo] alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti refertur: Unitas ad naturam aeternae Deitatis pertinet. Porro plurima in eis quae facta sunt, et ex tempore coeperunt [ Al., (0029A)quod ex tempore coepit], distantia invenitur esse; nam quaedam ex eis sunt spiritalia, quaedam corporalia; quaedam invisibilia, quaedam vero visibilia. Quiddam itaque in eis factum dicitur, et non natum, ut coelum, et terra, et multa in creaturis: quiddam vero factum dicitur, et natum, sed insensibiliter, ut arbores et herbae de terra; quiddam est factum, natumque sensibiliter, ut homines et animalia. Aliquid etiam factum est, et natum, et renatum, ut homo factus a Deo, natus a parentibus, renatus gratia Dei, ministerio [ Al., in mysterio] baptismatis; quae regeneratio in solo homine invenitur, sed non in omni. Quiddam vero in his quae facta sunt, rationale est et mortale, ut idem homo: sed hoc in solo homine, et in omni reperitur; quiddam vero rationale tantum (0029B)est, non mortale, ut angelus: et hoc similiter in sola angelica natura invenitur, et in omni; sed ex his, id est, angelis, quidam sunt aeternaliter miseri, quidam aeternaliter beati; sicut etiam de hominibus, quidam sunt poenales propter merita malitiae; quidam vero cum angelis, qui suum servaverunt principatum, beati aeternaliter erunt per gratiam Dei. Sed hae diversitates creaturarum et commutabilitates, ab uno solo et incommutabili Deo creatae sunt, qui omnia quae sunt in coelo et in terra, absque ulla dubitatione, sicut voluit, fecit. Hoc quoque sciendum est, quod omnis substantia, quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est.

CAPUT X. Quod quaedam mirabilis facta est conjunctio creatoris ad creaturam.

(0029C) Inter hanc [ Al., harum] scilicet creaturarum mirabilem et speciosam [varietatem, ex qua] pulcherrima universitas formatarum constat rerum, de qua dicitur: Et erant omnia valde bona (Gen. I, 31). (Bona vero, quia a bono condita sunt creatore, sed non sic bona sicut creator, qui solus est summum et incommutabile bonum): homo solus ad imaginem et similitudinem conditoris creatus esse legitur, et felicissimus [ Al., felicissimi] horti, qui paradisus dicitur, habitator constitutus, uniusque tantummodo fructus epulis prohibitus, quatenus tam facilis observatione mandati, coelestem mereretur beatitudinem: sed invidia ruentis angeli de beatitudine sua, hujus mandati (0029D)transgressor effectus est, atque in hujus exsilii, sicut comminatus est ei creator, aerumnosam dejectus est miseriam, et poenali mortis conditione mulctatus (Gen. II). Sed mitissimus creator, nolens facturam imaginis suae aeternaliter perire, misit Filium suum unigenitum Deum, per quem creavit hominem, ut per eumdem redimeretur, per quem creatus est. Qui carnem ex virgine assumens, ita humanae naturae adunatus est, ut idem esset homo, qui Deus, et Deus, qui homo: quia talis erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret, et hominem Deum; nec ulla est in hac duarum conjunctione naturarum, id est, divinitatis atque humanitatis, personalis separatio. Ergo (0030A)quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Non tamen illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est; nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas; nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura. Unum tamen horum miraculis claruit; aliud succubuit injuriis: sed nullatenus alius fuit qui miraculis claruit, alius qui injuriis fatigatus est; sed unus atque idem in forma Dei consubstantialis Patri, in forma servi consubstantialis matri, anima et carne homo plenus. 719

CAPUT XI. Utrum anima Christi plenam habeat divinitatis suae cognitionem.

(0030B) Confidenter plane et indubitanter dicimus de sanctis angelis, atque hominibus sanctis, quorum quamvis quislibet per adoptionis gratiam nuncupative Deus dicatur, nulla tamen ratione Deus angelorum, vel Deus sanctorum naturaliter dici posse, sicut de Christo dicitur: Et adorent eum omnes angeli Dei (Psal. XCVI, 8); et, Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Hebr. II, 8; Psal. VIII, 8). In eo quod ait, omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Quamvis quislibet sanctus divinae habitatione gratiae [ Al., habitationis gratia] praecipuus esset, nullus tamen eorum in unam cum divinitate personam electus est, nisi Christus Deus, et homo. Anima (0030C)quippe, et caro Christi, cum Verbo unus est Christus, et unus Filius. Perquam vero durum est, et a sanitate [ Al., firmitate] fidei penitus alienum, ut dicamus animam Christi non plenam suae [ Al., in se] deitatis habere notitiam, cum qua naturaliter unam creditur habere personam. Unde Joannes Baptista Christo singulariter ac sine mensura datam Spiritus largitatem dixit: Non enim ad mensuram [ait] dat Deus Spiritum (Joan. III, 34). Hominibus ad mensuram dat; unico Filio ad mensuram non dedit, quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat. Ipse est enim qui dat sanctis, ipse est qui accepit; et quia potens est ad mensuram dare, ideo non debuit ad mensuram accipere. In forma enim Dei manens Spiritum dat; formam servi accipiens Spiritum accepit: (0030D)ipsum enim, quem ad mensuram dat, totum accepit. Ad mensuram quippe dat multis filiis; sed non ad mensuram accepit, qui unicus est Filius, quia sic est naturaliter homo verus, ut idem sit naturaliter etiam Deus verus. In Christo autem secundum catholicae fidei veritatem, in unitate personae simul et deitatem fatemur, et animam rationalem et carnem. In quo tamen deitas Spiritum accipere non potuit, quia secundum deitatem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus. Non ergo potuit Spiritum sanctum divinitas Filii accipere, cum ipse Spiritus sanctus sic procedat a Filio sicut procedit a Patre, et sic detur a Filio sicut datur a (0031A)Patre. Restat itaque ut anima Christi Spiritum acceperit, quem tamen non ad mensuram accepit, quia totum accepit. Ubi enim mensura dicitur non esse, plenitudo perfectionis et perfectio plenitudinis invenitur. Per quam etiam plenitudinem [Spiritus, plenitudinem] divinae cognitionis habere manifestum est: in quantum enim cuilibet sanctorum Spiritus datur, in tantum cognitio Divinitatis accipitur ab eo. Non enim aestimandum est animae Christi in aliquo plenam Divinitatis deesse notitiam, cujus una est persona cum Verbo, quam sic Sapientia suscepit, ut cum ipsa divinitate sua una sit in Trinitate persona, id est, Christus crucifixus, quem Dei virtutem Deique sapientiam Paulus apostolus praedicat (I Cor. I, 24).

CAPUT XII. Si anima Christi plenam habet divinitatis cognitionem, quomodo dicitur in Evangelio, Filium nescire diem judicii (Marc. XIII, 32).

(0031B) In Scripturis sanctis genus est locutionis, quod apud grammaticos metonymia dicitur, id est, dum per efficientem designatur id quod efficitur. Hoc enim genere locutionis Deus nescire dicitur, quia nescientes facit; etiam et scire Deus dicitur, quia scientes facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligatis eum (Exod. XVI, 4; Deut. XIII, 3). Non enim sic intelligendum est, quasi Deus nesciat si diligant eum, de quibus hoc dicitur: sed ut illi ipsi sciant, quantum in Domini dilectione profecerint [ Al., proficerent]; quod nisi (0031C)tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus agnoscitur. Et ipsum tentat, pro eo positum est, quod tentari sinat. Sic et cum dicitur nescire Deum, aut pro eo dicitur quod non approbat, sicut impiis dicturus est: Nescio vos (Matth. XXV, 12); aut pro eo quod utiliter nescientes facit, sive etiam pro eo quod non est tempus sciendi, sicut in Evangelio dicitur: De die et hora nemo scit, neque angeli in coelo, neque Filius 720 nisi Pater (Matth. XIII, 32). Hoc enim genere locutionis nescire dicitur Filius, quia nescientes fecit, quod utile illis fuit nescire, id est, quod non ita sciebat, ut eos scire fecisset. Quia utilius illis fuit diem judicii nescire quam scire, ut semper parati essent et vigilantes, dum qua hora dies Domini quasi fur veniret, paratos inveniret eos.

CAPUT XIII. Quod unum opus sit Patris et Filii.

(0031D) Operatur enim Pater per Filium, per quem fecit omnia, et semper operatur: sicut dictum est: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); item: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); non diversitatem operis designans, quia unum opus est Patris et Filii, sed personarum proprietatem ostendens. Ipsa itaque operatio Dei, id est, sanctae Trinitatis, voluntas est Dei, et voluntas Dei simplex est, et semper in requie beatitudinis. Nec aliud est Deo operari, aliud velle, sed idem est illi velle et operari, quia voluntas Dei effectiva est potentia. Nec Deo aliud est esse, aliud velle, sed unum (0032A)atque idem. Et hoc totum simplex, totum Unitas totum Trinitas, totum ὁμοούσιον; quia esse quod substantiale est, unum est in Patre, et Filio, et Spiritu sancto; et horum una actio est, sicut una voluntas. Fuerunt enim omnia ab aeterno [in] Deo. Operatione autem, id est, virtute Dei, qui est Filius, apparuerunt omnia, et facta sunt sicut voluit, et quando voluit, et quomodo voluit, qui fecit omnia: sed non ille factus, per quem facta sunt omnia. Natus est ergo Filius Dei, ex aeterno aeternus, de Deo Deus, de lumine lumen, sicut saepissime diximus et semper dicemus.

CAPUT XIV. Omnia per Christum facta esse, ipsum vero natum non factum.

(0032B)In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); id est, in Christo fecit Deus, qui est Filius Dei, qui est Verbum Dei, qui est virtus, et sapientia Dei, sicut dicitur in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Sed ipse idem [ Al., id est] Filius, ante omnia semper est, semper Deus, et semper in Deo; idcirco ὁμοούσιον Pater et Filius. In eo vero [ Al., ideo vero] quod Filius dicitur et est, genitus est, non factus; quamvis Apostolus dixisset: Qui factus est sapientia nobis a Deo (I Cor. I, 30); non quod factus sit in substantia sua ut esset, sed effectus est ut Dominus esset omnium quae facta sunt, dum fuerunt quibus Dominus esset. Creaturas ergo fecit Deus per Filium, sed non Filium fecit, per quem fecit omnia; sed genuit de substantia sua (0032C)aequalem sibi. Natus est ergo Christus, non factus. Ubicunque ergo dicitur quoniam factus est, post primam generationem dicitur, quae ex aeterno [ Al., quae aeterna est] est, et una est, et sancta, et ineffabilis. Legitur in Actibus Apostolorum: Certissime igitur sciat domus Israel, quia hunc Christum Deus fecit, quem vos suspendistis in cruce (Act. II, 36); et Apostolus: Qui factus est ex muliere (Galat. IV, 4); et evangelista: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Ista omnia non in ejus existentiam, vel substantiam, sed in actus, et in ministrationem ejus potentiae atque virtutis dicuntur. Quod Apostolus ait Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24), non ita intelligendum est, quod Pater dici (0032D)non possit virtus, vel sapientia, sicut dici non potest Filius, vel Verbum; quia haec relativa sunt nomina, sicut superius dictum est: illa vero, id est virtus et sapientia, substantialia sunt: ideo Pater, virtus et sapientia, et Filius virtus et sapientia; et Spiritus sanctus virtus et sapientia; non tamen tres virtutes, nec tres sapientiae, sed una virtus, et una sapientia Pater et Filius, et Spiritus sanctus; sicut una substantia, et una omnipotentia, et alia quae de substantia divinitatis dicuntur. Et ita intelligatur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris; id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen, sic intelligatur sapientia de sapientia, et utrumque una sapientia; quia in illa simplicitate divinae naturae 721 non est aliud (0033A)sapere quam esse, nec aliud esse quam posse, nec aliud posse quam vivere. Eadem ibi sapientia quae [et] essentia, eadem potentia quae et essentia, eadem vita quae et essentia, et haec omnia unum, et unus Deus.

CAPUT XV. De eo quod sicut Pater est vita, ita et Filius est vita.

Sicut Pater vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 26): non tamen alios vel aliter Pater, et alios vel aliter Filius, sed eosdem quos Pater vivificat, vivificat et Filius similiter. Nec Spiritus sanctus ab hac vivificatione secernendus est, quia unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut una substantia atque essentia. Sicut enim Pater vivens vita est, ita et Filius vita. Manet ergo Pater vita, manet (0033B)[et] Filius vita. Pater vita in semetipso, non ab alio, Filius vita in semetipso, sed a Patre, qui eum talem genuit, ut vitam haberet in semetipso. Dictum quippe est, sicut ipse Filius ait: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26), id est, genuit Filium, vitam in semetipso habentem. Hoc solum interest, quod Pater vita est non nascendo, Filius [vita] est nascendo; Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre; [Pater] propter Filium Pater est, Filius vero et quod Filius est propter Patrem est, et quod est, a Patre est, et a vita, vita est. Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Ideo et ipse Filius ait: Sicut vivit Pater, et ego vivo propter Patrem (0033C)(Joan. VI, 58). Non ita dictum est, quasi in seipso Filius propriam non haberet vitam, sed participatione paternae vitae vitam haberet. Sicut oculus carnalis participatione lucis alterius lumen accipit, quod non habet in seipso, nisi aliunde mutuasset. Sed jam jamque [ Al., jam itaque] talis a Patre genitus est Filius, qui in seipso viveret: sicut Pater non est indigens vita, sic Filius non indigeret [ Al., indiget] alterius vitae. Est Pater vita, est Filius vita; utrumque [ Al., utrique] tamen una vita, non duae, quia unus Deus, non duo dii. In hac vero vita vivit mundus, et vivet quandiu obedierit huic vitae. Unde et Petrus ait: Tu verba vitae aeternae habes (Joan. VI, 69): Id est, qui tibi obedierit, vitam aeternam habet. Et ipse Dominus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et (0033D)nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent (Joan. V, 25). Quid est enim audient, nisi obaudient, id est, obedient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent; multi enim audiunt, et non credunt, vel non faciunt quae [ Al., quod] credunt; audiendo et non credendo non obediunt; non obediendo non vivent. Itaque hi qui audient, nihil est aliud, quam quod obediunt: qui ergo obedient, vivent.

CAPUT XVI. Quod substantia divinitatis omnimodo invisibilis sit, et incomprehensibilis in sua natura creaturis.

Sicut igitur immutabilis est omnino Deus, ita et invisibilis est in natura magnitudinis suae. Quamvis (0034A)multoties legatur quod apparuerit [ Al., apparuisset] Deus cuilibet in Veteri Testamento Patrum, sed apparuit quibus voluerat per subjectam creaturam, in qua voluerat specie, et quomodo voluit. Sed nullatenus a quolibet visus est [in] substantia divinitatis suae, quae omnino invisibilis et incommutabilis est. Quod beatissimus et magnus propheta Moyses intelligens ait Deo, cum quo ut amicus ad amicum, facie ad faciem locutus esse dicitur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13). Si itaque ejus naturam substantiamque conspiceret, nullatenus diceret: Ostende mihi temetipsum. Ipsi ergo apparuit Deus in ea specie qua voluerat, non autem ipse apparuit illi in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Manifeste [ Al., cupiebat manifeste] (0034B)noverat utique, quod corporaliter videbat, quodcunque videbat; et veram visionem Dei spiritualiter requirebat. Locutio quippe illa, quae fiebat in vocibus sic 722 modificabatur, tanquam esset amici loquentis ad amicum. Confirmat vero evangelista Dei esse naturam omnimodo invisibilem, ubi ait: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18); quia plenitudinem divinitatis quae in Deo est, nemo oculis vidit, nemo mente comprehendit. Nec etiam angelicae naturae comprehensibilis est Deus: quia vere incomprehensibilis dicitur; sed secundum mensuram donationis Dei, ita Deum vel angeli vel animae sanctorum intelligunt. Proinde quamvis usque ad aequalitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum glorificata consurgat, videre (0034C)tamen ejus essentiam plene non valet, sed unicuique sanctorum ad suae sufficientiam beatitudinis manifestabitur gloria ejus.

CAPUT XVII. Quod illae visiones, quae in Veteri Testamento Patribus apparuisse leguntur, maxime per angelicas administrationes fierent.

Quod vero omnia quae Patribus visa sunt congruis temporibus vel locis, secundum Dei dispensationem per angelicas esse [ Al., essent] administrationes, apertissime eximius mundi Doctor, qui in tertium raptus coelum audivit [ Al., audire meruit] quaedam arcana mysteriorum Dei verba, ostendit, ubi ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus ad ministrationem missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (0034D)(Hebr. I, 14); volens intelligi illa omnia non solum per angelos facta, sed etiam propter nos facta, quae in veteribus leguntur figurationibus; et paulo post: Si enim sermo per angelos dictus, factus est firmus: omnia quae data sunt vel dicta populo priori, per angelos ministrata esse ostendit; nostrae vero salutis originem et plenitudinem per ipsum Dei Filium mox in sequentibus ejusdem epistolae verbis ministratam esse demonstravit. Et beatus Stephanus protomartyr angelum Moysi locutum esse in flamma ignis asseruit in disputatione quam habuit contra lapidatores suos (Act. VII); dum in eadem visione dicitur Dominum apparuisse Moysi: apparuerunt vero angeli, et locuti sunt in persona illius qui eos direxerat (Exod. III). (0035A)Sed quaeri potest cur Scriptura non dicat: Apparuit angelus, vel locutus est angelus cuilibet Patrum? Quamvis quidem praeco verba referat judicis, non scribitur in gestis: Praeco dixit vel fecit; sed: Judex dixit vel fecit. Quapropter probabili ratione videri potest, patribus nostris ante incarnationem Christi sub persona Domini apparuisse, vel locutos esse angelos: nec illos etiam in sua apparuisse substantia credendum est, sed in subjecta creatura, quae ab illis tempore opportuno assumpta est, ad ministrationem officii sui. Sicut anima hominis invisibilis est, ita etiam angelicam carnalibus oculis naturam invisibilem esse certissimum est.

CAPUT XVIII. Non de solo Patre intelligendum esse, ubi dicitur: Qui facit mirabilia magna solus.

(0035B) Ubicunque in Scriptura sancta legitur, solus Deus, non de unaqualibet persona in sancta Trinitate intelligendum est, sed de tota sancta Trinitate, quae aequaliter operatur omnia quaecunque operanda esse judidicat. Unde quod in Psalmis dicitur: Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18); qui facit luminaria solus (Psal. CXXXV, 7), non de solo Patre, sicut adversarii volunt intelligitur dictum, sed de tota sancta Trinitate, quae est unus, solus Deus. Similiter de Patre solo non est intelligendum quod Apostolus ait: Beatus, et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec (0035C)videre potest (I Tim. VI, 15, 16). In quibus verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus sanctus; sed absolute, beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus, solus, beatus, potens, invisibilis, verus Deus, ipsa Trinitas, quae aequaliter beata est, 723 aequaliter potens, imo omnipotens, etiam et unipotens, quia una potentia est totius sanctae Trinitatis. Neque enim quia ipse Filius alibi loquens voce sapientiae (ipse est enim sapientia Dei), ait: Gyrum coeli circuivi sola (Eccl. XXIV, 8), separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de Patre praeter Filium vel Spiritum sanctum intelligatur quod dictum est: Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem?

CAPUT XIX. De unitate Spiritus sancti cum Patre et Filio.

(0035D) Spiritus itaque sanctus, sicut Pater et Filius, plenus est Deus et perfectus; imo unus Deus cum Patre et Filio, atque una substantia, sicut supra memoravimus: quoniam ipse est Spiritus sanctus, qui in Scripturis dicitur Spiritus Dei, vel Spiritus Christi, sive Spiritus Patris, sive Spiritus Paracletus, etiam et Spiritus veritatis; nec non et Spiritus vitae, qui a Patre et Filio aequaliter [procedit, et cum Patre et Filio aequaliter] adoratur, quia aequaliter est Deus, totus Patris et totus Filii Spiritus; quia unus naturaliter Spiritus est, et Patris, et Filii; proinde totus (0036A)de Patre procedit, et totus de Filio; totus in Patre manet, et totus in Filio, quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre et Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totum Patrem habeat, totumque Filium; ipseque [ Al., ipse quoque] totus habeatur a Patre, totus habeatur a Filio; qui etiam a Patre et Filio aequaliter datur, imo et a seipso datur, sicut Filius de eo dicit: Spiritus, ubi vult, spirat (Joan. III, 8). Ipse in prophetis locutus est, per ipsum Apostoli sine timore saecularium potestatum testimonium proferebant de Christo, quia ipse loquebatur in illis (Act. II, IV, VI, XVIII), sicut ipse Dominus ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). In ipso enim habent (0036B)omnes fideles remissionem peccatorum, sive in baptismo, sive etiam in poenitentia. Ipse charitas Dei dicitur, quamvis Pater, et Filius sit charitas. Sicut enim [ Al., sicut et] Filius sapientia Dei dicitur, quamvis sit Pater et Spiritus sanctus sapientia, ipse Paracletus, id est, consolator dicitur, quia revera dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet: per quam [ Al., per quem] diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei; quod donum proprie, quid nisi charitas intelligitur [ Al., intelligenda est], quae perducit ad Deum, et sine qua quaelibet alia virtus operis boni non perducit ad Deum?

CAPUT XX. Nihil itaque temporale in eo debemus intelligere de Spiritu sancto, dum dicitur donum Dei.

(0036C) Hoc vero donum Dei, quod est Spiritus sanctus, coaeternum est et consubstantiale donatori: quia donum donabile fieri poterit, quamvis non sit cui donetur. Quod donum, id est, Spiritus sanctus, non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat, et antequam esset cui daretur. Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur: donatum autem nisi cuilibet datum fuerit, nullo modo dici potest. Et hoc itaque donum Dei occultum fuit ab aeterno in Patre et Filio; manifestandum opportuno tempore, (0036D)dum essent quibus manifestari deberet. Et hoc donum, id est, Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate cum Patre et Filio consistit. Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive charitas; sive ideo unitas quia charitas, et ideo charitas quia sanctitas: nequaquam minor est in aliquo illis ex quibus procedit. Et haec est summa charitas, qua genitus a gignente diligatur, genitoremque suum diligat, et ideo non 724 amplius quam tria sunt: unus diligens eum, qui de illo est; et unus diligens eum, a quo est; et ipsa dilectio, de qua dicitur, quia Deus charitas est. Et haec summa et ineffabilis Trinitas non unius Dei dici debet, sed unus Deus.

CAPUT XXI. Cur idem Spiritus sanctus bis a Deo Christo datus sit?

(0037A) Absque dubitatione ideo Spiritus sanctus bis datus est, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, sed una est charitas; sic etiam unus Spiritus, et duo data. Nec alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus: de coelo datur, ut diligatur Deus. Quamvis sit aliud Deus, aliud proximus, tamen una charitate diligendus est Deus et proximus. Deum plus seipso, proximum ut seipsum amator amet. In terra Christus dedit Spiritum, sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde attulit quid [ Al., quod] daret. Sed ista charitas non (0037B)tenetur nisi in unitate Ecclesiae Christi, nec illam habent, qui se dividunt ab unitate catholicae pacis.

CAPUT XXII. Quamvis diversa sint Dei dona in sanctis, ab uno eodemque Spiritu singulis singula dantur.

Dona sancti Spiritus membris Ecclesiae sigillatim dividuntur, et singulis singula dona tribuuntur. In Christo siquidem solo omnis plenitudo donorum, quia omnis plenitudo divinitatis in eo habitat. Unde plenus gratiae et veritatis ab evangelista praedicatur (Joan. I, 14). In Spiritu sancto omnis gratia donorum consistit [ Al., existit]; ipse enim, prout vult, gratias donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem; atque [ita] unicuique in (0037C)virtute sancti Spiritus gratia tribuitur secundum voluntatem (0038A)largitoris, et in omnibus idem Spiritus habetur, sicut in prophetis unus atque idem locutus est Spiritus (I Cor. XII, 4 seq.). Ipse etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest; ipse enim dicitur ab Apostolo gemitibus inenarrabilibus postulare pro nobis (Rom. VIII, 26): postulare plane dicitur, quia nos postulantes facit ineffabili cordis gemitu. Sed non nunc, ut quondam, dona sancti Spiritus sunt in hominibus; nam paucis in populo Israel dona emicuerunt sancti Spiritus per quaelibet signa, vel prophetias; nunc autem in omni credentium multitudine Spiritus sancti gratia diffunditur, secundum voluntatem distribuentis Spiritus [ Al., Dei]. Et hoc est, quod in Evangelio dicitur: Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat (0038B)glorificatus [Al., clarificatus ] (Joan. VII, 39). Sicut enim unius corporis membra diversa habent officia, quae tamen omnia una operatur anima et regit, distribuens unicuique membro, quid faciat; oculo, ut videat; manui, ut operetur; pedi, ut ambulet; auri, ut audiat: sic sunt etiam diversa dona fidelibus tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Quamvis enim, et in omni fidelium multitudine diversae sint donorum gratiae, unum tamen corpus est Ecclesiae per unum Spiritum, una charitatis compage conglutinatum atque connexum: qui Spiritus meae humilitatis spiritui inspirare dignetur, quid deinceps dicendum sit de ineffabili Christi Jesu Domini nostri Nativitate, de quo Propheta ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? quod ab alio incipiendum (0038C)esse exordio melius arbitror.

LIBER TERTIUS. PROLOGUS. (0037C) Duas enim creaturas rationales condidit creator: unam coelestem, alteram terrestrem; et utramque liberi arbitrii potestate nobilitavit, ut voluntarie in dilectione Dei, et divinae potentiae laude perpetualiter atque beate permaneret. Sed quia prior, id est, angelica, non tamen tota, propria delectando 725 potentia, ab amore summi boni recedens, in seipsam delapsa, sui homicida facta est, aerumnosam atque (0037D)poenalem impietatis suae aeternitatem experta: proinde invidia contra hominem inardescens, ne coelestem beatitudinis sedem possideret, incitavit eum ad peccandum, efficiens eum suae socium miseriae, quasi quoddam solatium sibi esset cum plurimis poenas pati: vel etiam ut injuria creatori inureretur [ Al., ingereretur], si creatura ad imaginem suam condita, perdito dignitatis suae nomine et numine [ Al., nomine in aeternum ignem suae], suae subderetur impietati. Quod pius conditor non passus, miseratus hominem, reformare eum volens ad pristinae dignitatis nobilitatem, misit unicum Filium suum hominem suscipere, ut idem, qui Deus erat ex Deo, esset homo ex homine, et immortalis haberet aliquid unde mori potuisset. Assumpsit itaque Dei Filius ex mortalitate (0038C)nostra, unde salva sua immortalitate, mortalis esset [ Al., mori potuisset], et diabolum hominis victorem magis vinceret justitia quam potentia, ut ostenderet utrumque, et perpetuam aequitatis suae justitiam, et aeternae bonitatis [suae] misericordiam. Justitiam in angelo homicida sui ipsius atque hominis; in homine vero ab eodem perdito misericordiam, quem gratuito magnae pietatis suae munere redimere voluit. Quod in sequentibus divina nobis donante gratia dicturi sumus.

CAPUT PRIMUM. De gratia Dei, qua Deus homo factus est. (0038D) In hoc etiam evidenter commendatur quod Spiritus sanctus sit donum Dei, sicut supra ostendimus, dum dicitur in Symbolo catholicae fidei, quod Christus de Spiritu sancto conceptus, et ex Maria virgine sit natus. Cum aliter de illo, aliter de illa natus sit, non de illo sicut de Patre, de illa vero sicut de Matre: quid tamen hic sancti Spiritus mentio facta est, nisi quod magna Dei gratia commendatur? Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitate [ Al., unitatem] personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas? Cujus boni propositi studium? Quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur ista [ Al., (0039A)iste] homo, una fieri persona cum Deo, imo et homo ipse Deus? Nempe ipse ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus, unigenitus et proprius; et propter Dei Verbum, quod caro factum est, utique Deus; ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et caro [ Al., et verbum caro]. Unde naturae humanae tanta gloria nullis praecedentibus meritis, sine dubitatione gratuito munere, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur? ut intelligant homines per eamdem gratiam se justificari posse a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum possit habere peccatum. Sic sanctam Virginem matrem (0039B)scilicet Filii Dei, angelus salutavit, quando ei futurum nuntiavit partum: Ave (inquit) gratia plena; et paulo post: Invenisti (ait) gratiam apud Deum (Luc. I, 28, 30). Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo Domini omnium, salva virginitate, mater esset.

CAPUT II. Ad commendationem ejusdem gratiae, beatus evangelista Christum ait, plenum gratia et veritate. De ipso autem Domino Joannes evangelista cum dixisset: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; adjunxit: Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Quod ait: Verbum caro factum (0039C)est, hoc est, plenum gratiae; quod ait: gloriam quasi unigeniti a Patre, hoc est, plenum veritatis. Veritas quippe ipsa unigenitus est Dei Filius, non gratia, sed natura. Gratia suscepit hominem tanta unitate personae, ut idem ipse esset etiam filius hominis, qui Dei Filius unicus unigenitus. In ipso uno Deo et homine, plena gratia humanitatis, plenaque divinitatis veritas agnoscitur; 726 haec plenitudo divinitatis in seipsa plenitudinem habet gratiae, qua est [ Al., quae est] tota humanitas in divinitate sua; et plenitudo gratiae plenitudinem in se habet veritatis, qua est [ Al., quae est] tota divinitas in humanitate sua. Ita ut plenitudo veritatis plenitudinem in se habeat gratiae, et plenitudo gratiae plenitudinem in se habeat veritatis. [Sic est ergo (0039D)Christus plenus gratiae et veritatis], ut sicut a divinitate plenitudo humanitatis suscepta est, ita in humanitate ejus plenitudo sit divinitatis, Apostolo testante, qui ait: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9).

CAPUT III. Quomodo non sit Christus Filius Spiritus sancti, dum in Symbolo dicitur, de Spiritu sancto et ex Maria virgine natus? Illud vero movere poterit, quomodo dictum sit Christum de Spiritu sancto natum et Maria virgine, cum Filius nullo modo sit Spiritus sancti filius? An ideo dicitur de Spiritu sancto natus, quia fecit (0040A)eum de Virgine nasci? Quia hoc opus mirabile totum dono [ Al., donum] Dei factum est, et donum Dei proprie Spiritus sanctus dicitur. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei Filium; haud enim eum oportet dicere natum de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid hujusmodi recte possumus dicere. Nec igitur concedendum est, quidquid de aliqua re nascatur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut de multis exemplis hoc proferam, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, neque filios eos recte quisquam dixerit aquae, vel Spiritus sancti, sed plane dicuntur Filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est Filius Dei Patris, et non Spiritus sancti. Si enim (0040B)Filius Spiritus sancti diceretur Christus secundum humanitatem, duo Patres essent in sancta Trinitate, et Deus homo factus, duos habuisset Patres, unum divinitatis, alterum humanitatis. Sed quis hoc dicere audebit?

CAPUT IV. Quomodo intelligenda sit missio Filii a Patre? Quaerendum est quomodo intelligatur missio Filii? Pater enim solus nusquam legitur missus; de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redemiret (Gal. IV, 4). Cum autem ait: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, satis ostendit eo (0040C)ipso missum Filium, quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est Dei Filius, in hoc mundo erat, sicut Evangelista ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 10); quod autem de Maria virgine natus est, in hunc mundum missus advenit. Nam et ipse Dominus ait: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28). [Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum] hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit: In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10); deinde subjungit: In sua propria venit? Illuc utique missus est, quo venit. At si in hunc mundum missus est, illuc est missus, ubi erat. In mundo erat, et in mundum missus est. Quam missionem (0040D)tamen opus esse sanctae Trinitatis nulli catholico dubitandum est.

CAPUT V. Quomodo missio sancti Spiritus sit intelligenda. Sicut enim a Patre Spiritus sanctus mittitur, ita et a Filio; utrumque enim in Evangelio legitur ipso Domino dicente: Dum autem venerit Spiritus Paracletus, quem Pater mittet in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et illud de seipso: Cum autem venerit Spiritus Paracletus, quem ego mittam in nomine Patris mei; sed ista missio per quasdam visibiles ad horam facta est creaturas. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur (0041A)Spiritus sanctus, sive cum super 727 ipsum Dominum baptizatum corporali specie columba descendit (Matth. III, 16); vel etiam corporali specie in linguis igneis visus est super apostolos descendisse (Act. II, 3). Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio sancti Spiritus dicta est, non ut appareret ejus ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est, sicut Pater et Filius; sed ut exterioribus visis hominum corda commonerentur [ Al., commoverentur] temporali manifestatione venientis, ad occultam aeternitatem semper praesentis convertere.

CAPUT VI. Cur solus Pater missus non legatur? (0041B)Ideo Pater missus non legitur, quia incarnatus non creditur. Congruenter dictus est missus ille, qui in carne apparuit [misisse autem illum, qui in ea non apparuit]. Forma igitur illa suscepti hominis, Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo, misisse eum dictus est. Ita vero accepta [est] forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei. Quod vero in Filio apparuit carnalibus oculis, ab invisibili sancta Trinitate factum est [sicut Abrahae et Moysi, et Joanni Baptistae et tribus discipulis in monte].

CAPUT VII. Quare Filius nunc aequalis, nunc minor Patre dicatur? (0041C)Ex una sententia Apostoli duae in Filio Dei naturae intelliguntur: una, in qua est per omnia aequalis Patri: altera, in qua minor est Patre, ubi ait: Qui cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis [Al., aequalem] Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi suscipiens (Philip. II, 6), Proinde quaedam ita dicuntur in Scripturis sanctis, ut minor Filius intelligatur, sicut ipse ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28); quaedam vero ita dicuntur, (0042A)ut aequalis Patri ostendatur, sicut [ibi, ubi idem] ipse ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); unum, propter substantiae unitatem; sumus, propter personarum proprietatem. Quod diligentissime [ Al., prudentissime] prudens lector considerare debet, quid pro qua dicatur forma: cum tamen et in forma servi, et in forma Dei, idem ipse sit Filius, unus, unigenitus Dei Patris; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi minor Patre. Quapropter [ Al., itaque] non immerito Scriptura utrumque dicit, et aequalem Patri Filium, et Patrem majorem Filio. Illud enim propter formam Dei: hoc autem propter formam servi, sine ulla personae discretione [ Al., naturali confusione] intelligitur. In forma Dei, in principio erat Verbum; in forma servi, (0042B)Verbum caro factum est (Joan. I, 14), id est, Deus homo factus est. In illa ex aeterno aequalis [Patri]; in ista ex tempore minor. In forma qua aequalis est Patri, fecit hominem; in forma qua minor est Patre, factus est homo. Proinde in catholica fide sine ulla dubitatione confirmatum est hominem illum, quem suscepit sapientia Dei ex virginali utero, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem humanae naturae, in qua homo creatus est, et nihil omnino ex eo, quod deceptor homini invexit. Quantum autem ad excellentiam personae, longe aliud est quam caeteri homines, quia idem homo, una persona, cum Dei Verbo factus est.

CAPUT VIII. Quare nusquam Spiritus sanctus Patre minor legatur? (0042C) Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non est ita a Spiritu sancto columba, in qua apparuit, assumpta; vel ille ignis, in quo descendit super apostolos, in unam personam divinitatis suae, sicut assumpta est a Filio Dei ex virgine Maria humanitas in unam suae deitatis personam. Neque enim columbam beatificavit Spiritus (0043A)[sanctus], vel illum flatum, vel illum ignem, sibique et personae suae in unitatem habitumque conjunxit in aeternum, sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura serviente creatori, et ad nutum ejus, qui incommutabiliter in seipso permanet, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Quamvis Spiritus sanctus apparuisset in specie columbae vel ignis, non possumus tamen dicere Spiritum sanctum Deum et columbam, aut Deum et ignem, sicut dicimus Filium Deum et hominem. Propter has igitur corporales formas, in quibus apparuit Spiritus sanctus, missus dicitur, non propter eas minor Patre dici potest, sicut Filius propter formam servi; (0043B)quia illa forma servi inhaesit illi ad unitatem personae perpetualiter, illae vero species corporales, id est, columba et ignis, ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt.

CAPUT IX. Quod aliter intelligendum sit Verbum caro factum, atque aliter Verbum Dei in quolibet sanctorum. Multis modis, dicit deiloquus Paulus, Deum locutum esse patribus in prophetis, novissimis itaque diebus locutum nobis esse in Filio suo [Al., novissime vero ] (Hebr. I, 1). Et ut certissime intelligeretur, de quo Filio dixisset, mox subjunxit dicens: Quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et et saecula (Ibid., 2). Per illum vero, per quem omnia (0043C)creavit, id est, Christum Dei Filium, locutus est novissimis saeculi temporibus sanctis suis; quamvis Deum locutum esse in prophetis legatur [ Al., legamus]. Sicut dicitur 729 principium loquendi Domino in Osee (Osee I, 2): vel etiam, verbum Domini factum ad quemlibet prophetam, sicut legitur: Verbum Domini factum est ad Isaiam prophetam (Isaiae XXXVIII, 4). Non igitur ita Christus verbum Dei habuit in se, sicut alii sancti, sed ipse est Verbum Dei. Aliud est enim Verbum in carne, aliud est Verbum caro factum; aliud est Deus in homine, aliud est Deus homo. Ideo Dei Filius non solum secundum veram divinitatem, quam habet de natura Dei Patris, sed etiam secundum carnem, quam veram naturaliter habet de corpore beatae Genitricis, Deus (0043D)verus, et creditur et praedicatur ab omnibus catholicis: quoniam aeterna divinitas Filii cum plena humanitate sua, et eadem plena humanitas Filii cum aeterna divinitate sua, una est in sancta Trinitate persona; et haec non adoptiva, sed propria et perfecta, et ipse totus in divinitate atque humanitate sua unigenitus et verus Dei Filius, idem [ Al., ideo] cum Patre et Spiritu sancto, unus est Deus verus, non nuncupativus, sicut Hispanica haeresis impia temeritate affirmare praesumpsit, asserens Dei Filium in divina natura Deum esse verum, et in humana nuncupativum; similiter et in divina natura proprium Filium Dei, et in humana adoptivum, dividens unam personam Filii Dei cum Nestorio in (0044A)duas personas, id est, veri Filii Dei, et adoptivi [ Al., veri Filii et adoptivi]; cum certissimum constet, in illam personam, quam habuit aeternaliter de Patre genitus, Dei Filium humanam assumpsisse naturam, quam nemo catholicus fide confirmatus adoptivam esse ausus est dicere. Deus Dei Filius humanam assumpsit naturam, non personam, in aeternam suscipiens personam divinitatis temporalem humanitatis substantiam. Homo transivit in Deum, non versibilitate naturae, sed propter divinae unitatem personae. Ideo non sunt duo Christi, nec duo Filii, sed unus Christus, et unus Filius, Deus homo.

CAPUT X. Quod nec Pater nec Spiritus sanctus, sed solus Filius incarnatus sit.

(0044B)Quanquam una sit natura sanctae Trinitatis, non tamen tota Trinitas incarnata est; sed sola Filii persona humanam misericorditer suscepit naturam. Nec tamen ita Dei Filius incarnatus est, ut una esset in eo natura divinitatis et carnis. Neque enim in Christo hoc deitas potuit esse quod caro, aut caro quod deitas: quia utraque natura, id est, divinitatis et humanitatis, in sua permansit proprietate. Propterea utique humanam naturam, id est, carnem rationabilemque animam non a tota Trinitate, sed a solo Filio confitemur susceptam, in unitatem quippe personae, non in unitatem naturae. Utique persona Filii non est eadem, quae Patris est, aut Spiritus sancti. Unitas ergo personae, manente duntaxat utriusque proprietate substantiae, sicut in (0044C)Christo personam non fecit duplicem, sic humanae naturae susceptionem non fecit sanctae Trinitati communem. Ad personam quippe Dei Verbi tantummodo acceptio illa servilis formae pertinet: sed nihil divinae plenitudinis abstulit; nihil dominationis ademit in Christo humanitatis susceptio. Hinc est quod in uno eodemque Christo et humanae naturae veritas claruit, et divinae naturae incommutabilitas permansit aeterna. Hoc tamen sciendum est quod hanc servilem formam, quam solus Dei Filius accepit, tota Trinitas fecit. Quam tamen certum est a tota sancta Trinitate factam, ad solam Filii Dei pertinere personam. Non enim Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut (0044D)qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine matris virginis filius, ne Filii nomen in alteram transiret personam, qui non esset nativitate filius. Dei ergo Filius, hominis factus est filius: natus secundum veritatem naturae ex [Deo Dei Filius et secundum veritatem naturae ex] homine hominis filius in utraque natura, non appellatione tantum, vel adoptione, sed veritate Dei Filius. 730

CAPUT XI. De eo quod Verbum Dei, suae carnis conceptione, conceptum sit in utero Virginis.

Solus itaque, sicut diximus, Filius Dei accepit carnem, ut possit [ Al., posset] corporeis oculis videri, et corporeis manibus contrectari. Solus humanam (0045A)naturam sic accepit, ut suam faceret; et per illam divinitatis quoque suae notitiam misericorditer hominibus infunderet [ Al., insinuaret]. Nec tamen ullatenus credi debet carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo; sed ipsum Verbum Deum [ Al., Domini] suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi Dei incarnatione conceptam, eamdemque carnem humanae naturae veram habere Dei Filium, qua de Virgine Verbum Deus natus est. Non ergo ad beatam Virginem locali motu Verbi divinitas venit, sed ineffabili potentiae suae manifestatione, et uterum matris gignendus implevit, nec dimisit Patrem, cum venit ad Virginem. Ubique totus, ubique perfectus: nec plenitudo divinitatis partiri potest, sed (0045B)totus Filius in Patre, totus Filius in utero Virginis; totus Filius ex utero ejusdem beatae Virginis carnem assumens, in qua crucifixus est, et sepultus; in qua resurrexit, et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedet; in qua etiam venturus est judicare vivos et mortuos; et in qua videbunt eum omnes tribus terrae; non in ea humilitate qua judicatur [ Al., judicatus est], sed in ea claritate, qua judicaturus est universum mundum.

CAPUT XII. De mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo.

Nullus plane veram pacem cum Deo habere poterit, nisi per mediatorem Dominum Christum, qui est in duabus naturis, verus Deus verusque homo, unus Christus, idem sacerdos et sacrificium, veniens (0045C)ad nos offere pro nobis quod sumpsit ex nobis, ut auferret a nobis quod invenit in nobis, id est, peccata. Sicut enim diabolus mediator est ad mortem, qui superbus superbientem hominem perduxit ad mortem, ita Christus mediator ad vitam, humilis hominem obedientem reduxit ad vitam: quia sicut ille elatus cecidit, et dejecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem. Idcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre eamdem divinitatis naturam, et humilitatis eamdem cum matre substantiam. Habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam, habens incommutabilem de Deo Patre justitiam. Propter nostram iniquitatem temporaliter (0045D)mortuus, propter justitiam suam et ipse semper vivus, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute sua (I Cor. XIII).

CAPUT XIII. De eo quod in Christo sit naturarum distantia non personae; et in sancta Trinitate personarum, non naturae.

Neque Dei Filius, Deus aeternus ex Patre, Deum deseruit Patrem, quamvis homo factus esset ex matre: sed idem qui gerebat quae hominis sunt in terris; idem ipse gerebat in coelis quae Dei sunt. Sicut ipse ait in Evangelio: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (0046A)(Joan. III, 13). Haec loquebatur in terra Filius hominis, sed idem ipse Filius hominis erat in coelo. Quamvis in unius corpusculi videretur latuisse angustia, tamen omnium creaturarum regebat latitudinem. Nec alius est per quem omnia creata sunt; [alius] qui creatus est homo; idem ipse creator et creatura: creator in divinitate, creatura in humanitate. Non alius, sed aliud, quia non una natura in eo, sed una est omnimodis persona. Non ita in sancta Trinitate dicendum est vel intelligendum; non enim fas est dicere de Patre et Filio, et Spiritu sancto, aliud, 731 quia una horum est natura; sed alius, quia personarum distantia est in eis. In Christo itaque non est personarum distantia, sed naturarum; ideo alius non debet dici, sed aliud de eo [ Al., (0046B)de Deo]. Quocirca omnimodis unus est atque idem mortalis et immortalis, passibilis et impassibilis. Ideo Dominum gloriae dixit Apostolus crucifixum (I Cor. II, 8), quamvis sola humanitas passionibus subjaceret. Crucifixus est ergo Dei Filius, sed secundum carnem, sicut in alio loco idem ait Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23); ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei veritatem [ Al., virtutem] et Dei sapientiam.

CAPUT XIV. De Maria Virgine, et incarnatione Verbi Dei.

Beatus evangelista ut proprietatem unius personae (0046C)in Christo ostenderet, ait: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Verbum, quod erat apud Deum, antequam mundus esset, per quod mundus factus est; Verbum quod non amisit aeternitatem suam, quamvis in tempore ex virginali utero carnem assumendo homo fieri voluisset. Quod Verbum per omnipotentiam suam voluit hunc hominem quem assumpsit, hoc fieri ex tempore, quod ipse semper fuit sine tempore, id est, proprius Filius Dei, ut non possint dici duo Filii Dei, alius ante tempora genitus, et alius natus ex tempore, sed unus Dei Filius proprius et perfectus Dominus noster Jesus Christus. Quem beata virgo Maria, salva integritate sui corporis, Deum edidit et hominem, quae fuit lana mundissima, et virginitate clarissima, et incomparabilis (0046D)universis quae erant sub coelo virginibus, eratque talis ac tanta, ut sola digna fieret divinitatem in se recipere Filii Dei. Sicut enim conchylii sanguinem lana suscipit, ut purpura ex eadem lana, imperiali majestati tantummodo digna fiat, qua nullus alius induitur, nisi augusta praeditus dignitate: ita Spiritus sanctus superveniens in beatam Virginem, [et] virtus Altissimi obumbravit eam, ut lana fieret divinitate purpurata, solummodo aeterno imperatori indui dignissima. Et sic facta est beatissima virgo Maria Θεοτόκος, sicut et Χριστοτόκος. Nam et ante eam fuerunt aliae in populo Χριστοτόκαι, id est, christorum genitrices, non tamen virgines, nec (0047A)Spiritu sancto, et virtute Altissimi obumbratae, ut dignae Deum generare invenirentur. Haec autem et Χριστοτόκος, et sola Θεοτόκος, et sola virgo ex Spiritu sancto et virtute Altissimi concipiens, ac sic glorificata, ut Deum Dei Filium coaeternum et consubstantialem Patri generaret. Virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: dignum enim erat, ut Deo nascente, meritum cresceret castitatis, ne per ejus adventum violarentur integra, qui venerat sanare corrupta. Nec regnator coeli virginalis uteri dedignatus [ Al., indignatus] est angustias intrare, qui omnium creaturarum implet latitudinem, cui angelorum militia nato decantare venerat: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

CAPUT XV. Quid cuique naturae in Christo conveniat.

(0047B) Firmissime credere debemus sub unius personae proprietate duarum esse in Christo naturarum insignia: non ut divisionem faciamus unius Christi, sed ut in uno Dei Filio et uno Christo duas distinguamus substantias: unam quae initium habuit ex virginali utero, alteram quae sine initio coaeterna est Deo Patri; unam quae aetate proficiebat et sapientia (Luc. II, 52), alteram quae aeterna est Dei virtus et Dei sapientia. Ut de plurimis pauca dicamus, unam quae dormiebat in nave et excitata est a discipulis, alteram quae imperabat ventis et fluctibus (Matth. VIII); unam qua [ Al., quae, et sic in seqq. ] plorat amicum mortuum, alteram qua voce sola vocat eum (0047C)de sepulcro et resuscitat ad vitam (Joan. XI); unam qua tristatur usque ad mortem (Matth. XXVI), aliam qua liberat sanctos a tristitia et dat eis gaudium vitae perpetuae; unam qua videntibus apostolis ascendit in coelos (Actor. I), et sedet ad dexteram Patris, alteram 732 qua de sinu Patris nunquam abscessit, sed semper cum Patre et in Patre fuit, et esse non desinit. Salva igitur proprietate utriusque naturae, et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, et a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas; et ad perficiendum opus salutis humanae, natura incommutabilis, naturae est unita passibili, ut mediator Dei et hominum homo Christus Jesus et mori possit [ Al., posset] ex uno, et mori non possit ex altero. Propter unius personae (0047D)identitatem, communis Deo et homini dicitur, vel gloria vel contumelia: proinde sic in uno Christo communia naturae utriusque inveniuntur officia, ut cum non dividatur in virtutibus atque in infirmitatibus Christus, tamen in opere aliquid utrique naturae non sit commune. Quidquid tamen gestum est in Christo, unus hoc gerebat Christus, non duo Christi. In operibus proprietas discernitur naturarum, in potestate unitas personae intelligitur.

CAPUT XVI. Quod divinitas hominem quem assumpsit, nunquam dimisit.

In nulla siquidem proprietate operum quae naturas (0048A)distinguit [ Al., distinguunt] in Christo, divinitas deseruit humanitatem, nec in ipsa etiam passione. Quod ut facilius intelligi possit, exemplis fides roboranda est. Verbi gratia, si securis ictu arborem [ Al., dicamus securis ictu arborem quam] verberaveris, et splendorem in ea simul percusseris solis, arbori quidem vulnus infligis, solem vero, cujus et splendorem simul percutis et calorem, impassibilem derelinquis. Quod si arborem ictu securis percussam sol non deserit, quanto magis sanctum suum Dei Filius, quod est Verbum, in passione non deseruit, quamvis ipsa divinitas impassibilis semper in sua permaneat natura. Sicut Moysi [ Al., Moyse] duce populi Dei vidente, rubus flammam habuit, sic vere passa est humanitas Christi; et sicut vere non incensus (0048B)est, sic vere non passa est divinitas. Non tamen alicubi divinitas humanitatem, ex quo in unitatem suae personae assumpta est, deseruit; verum etiam de eodem matris utero, idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus, homo factus pependit, et in sepulcro idem Deus homo factus jacuit, sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus homo jacuit; et in infernum secundum solam animam descendit. Quidquid enim in Christo factum esse legitur, ab uno Christo, et ab uno Dei Filio gestum esse, nullus catholicus dubitare debet. Haec vero omnia personaliter totus Christus dignatus est agere. Ipse quippe suas passiones invenitur operatus, qui nihil habuit quod pateretur invitus. Ipse etiam et opus et auctor operis. Jam vero, cum Christus (0048C)uno eodemque tempore et in sepulcro jacuit, et in infernum descendit, quis non inseparabile naturae utriusque opus videat? Et quis in ipso uno atque inseparabili opere, propria carnis et animae, ac divinitatis [opera] non evidenter agnoscat? Ut enim secundum carnem in sepulcro jaceret, totus Christus fecit? sed sepulturae capax sola caro naturaliter fuit. In infernum quoque ut secundum animam Christus descenderet, naturae utriusque, id est, divinae atque humanae unum fuit opus; sed solius animae naturalis fuit ille descensus; sicut eodem tempore, totus in coelo et in terra, non cessabat Christus operari: at solius divinitatis fuit, et loco non contineri, et quae ad gubernationem universitatis pertinebant, cum Patre (0048D)naturaliter et aequaliter operari. Inde est quod in omnibus illis operibus passionis et mortis, auctoritas apostolica, quod totus in se operatus est Christus, sic uni personae operantis assignat, ut quid cujus naturae sit, indubitanter ostendat. Nam et beatus Paulus de uno eodemque Christo dicit: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Et beatus Petrus, propheticum sic protulit de Psalmis eloquium, ut Christi animam, quam in infernum noverat descendisse, ipsam diceret in inferno non derelictam (Act. II, 27; Psal. XV, 10); qua de inferis ad carnem die tertio revertente, idem Deus secundum carnem, qua in sepulcro jacuit, de sepulcro surrexit. Et quadragesimo (0049A)post resurrectionem die idem Deus, homo factus, in coelum ascendens in dextera Dei sedet, inde in fine saeculi ad judicandum vivos mortuosque venturus. 733

CAPUT XVII. De baptismo Christi, et quod omnia quae gerebantur in Christo, nostrae salutis causa gesta sunt.

Dicit evangelista Christum beato respondisse Baptistae, dum ad ejus venit baptismum: Sine modo, sic enim decet nos omnem implere justitiam (Matth. III, 15). Quid aliud [est], quod ait omnem justitiam implere, nisi quod in seipso totius vitae nostrae ordinem ostendere voluit, ut ipse alio demonstrat in loco dicens: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12)? Baptizatus (0049B)est ergo Christus, non ut ejus ulla dilueretur iniquitas, qui omnino nullam habuit, sed ut ejus magna commendaretur humilitas; ita quippe in eo baptisma quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit; qui solus itaque sic nasci potuit, ut ei non opus esset renasci: non enim renascebantur, qui baptizabantur baptismate Joannis, a quo et ipse baptizatus est. Quapropter baptisma Christi non fuit in aqua tantum sicut Joannis, sed in Spiritu sancto, in remissionem peccatorum, ipso alibi dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5): ut de Spiritu sancto regenerati, qui in Christum credunt, habeant omnium remissionem peccatorum; de quo Spiritu Christus generatus, regeneratione non eguit: (0049C)qui Spiritus sanctus, eo baptizato, in specie columbae descendisse super eum visus est. Nec credendum est tunc dona eum sancti Spiritus primo suscepisse, qui a prima conceptione Spiritu sancto plenus semper exstitit [ Al., existit], sed ut sanctae et individuae Trinitatis in baptismate demonstraretur mysterium. Filius Dei baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus adest in voce, sine cujus invocatione, id est, sanctae Trinitatis, nullum baptisma prodesse poterit. Ideo Dei Filius primus ipse [ Al., ipso suo] suo in baptismate totam personaliter ostendere voluit adesse Trinitatem, qui sacramentorum suorum dispensatoribus erat praecepturus, docere omnes gentes, et baptizare eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 15). Quidquid (0049D)igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertia die, in ascensione in coelum, et sede ad dexteram Dei Patris, ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed etiam gestis, configuraretur vita Christiana, quae hic geritur. Nam propter ejus crucem dictum est: Qui autem Christi Jesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus, ei concupiscentiis (Gal. V, 24). Propter sepulturam: Consepulti enim estis cum Christo per baptisma in mortem (Rom. VI, 4). Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis in gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Propter ascensionem in coelum, sedemque ad dexteram Patris: Si autem consurrexistis (0050A)cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1).

CAPUT XVIII. Quod Deus Pater quaedam opera facit per Filium sibi coaeternum in forma Dei, quaedam per eumdem Filium in forma servi, Filium hominis.

Ipse enim Dominus de potestate, quam habet ex aeterno cum Patre, et de potestate, quam accepit ex tempore in forma servi, sic ait: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 26). Genuit itaque Deus Pater Filium vitam et potestatem in (0050B)semetipso habentem. Dedit enim potestatem eidem Filio judicium facere, qui in forma servi factus est homo. Deus Pater per duas in Christo operatur naturas: per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quo Deus est; per alteram, qua ex virgine Maria homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei Deus Pater, duas facit resurrectiones humani generis, id est, animarum et corporum. Habent enim et animae 734 mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt: de quibus idem Dominus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 60), ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae, quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem; corporis mors est, (0050C)quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatos duas dicimus resurrectiones habere. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei [ Al. omitt. Dei], Verbum Dei, fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificatae resurgent [ Al., resurgunt] a morte iniquitatis. Et haec est prima resurrectio, quam [qui] habent, in secunda, quae est corporum, feliciter resurgent in vitam aeternam. Filius vero hominis accepit potestatem judicium facere, quod judicium in fine erit saeculi, et ibi non erit resurrectio animarum, sed corporum. Ideo ipse Dominus has duas designat in eodem loco resurrectiones: animarum, ubi ait: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei (Joan. V, 25); corporum vero: Veniet (0050D)hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus [Ibid., 28). Hora autem nunc est, ut resurgant mortui; hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui; sed resurgunt nunc in mente, tunc in carne; resurgunt nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei; resurgent tunc in carne per Verbum Dei, carnem factum, Filium hominis. Animas ergo nunc suscitat Deus per Verbum, Filium Dei, ut vivant in Christo; corpora suscitat Deus in fine saeculi, per eumdem Filium hominis, ut aeternaliter vivant cum Christo. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est; nec tamen recedit a Filio Pater; quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse indutus est forma servi, nec (0051A)videbitur in judicio. Videbunt namque impii, in quem compunxerunt (Zach. XII, 10). Forma illa erit judex, quae stetit sub judice: illa judicabit, quae judicata est. Judicata est enim inique, judicabit juste; talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis [quos coronaturus est, et ab eis, quos] damnaturus est. Forma ergo servi videbitur; occulta erit forma Dei, quae justis videre solummodo promittitur ad aeternum beatitudinis praemium.

CAPUT XIX. De novissimis saeculi temporibus.

Quaedam videlicet signa, quae ipse Dominus in Evangelio ante finem mundi futura esse praedixit, transacta leguntur; quaedam vero imminentia quotidie (0051B)sentiuntur. Quaedam itaque necdum acta sunt, sed futura esse certissime creduntur, id est, fides Israelitici populi, de qua Apostolus ait: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25, 26); et regnum Antichristi et crudelitas ejus in sanctos; haec enim erit novissima persecutio, novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur; universa scilicet civitas Christi, ab universa diaboli civitate; quantacunque erit utraque super terram, cujus persecutionis auctorem esse eumdem Antichristum non dubium est, quem Apostolus filium nominavit perditionis atque refugam, utique a Domino Deo; qui extolletur supra omne quod dicitur Deus, aut [quod colitur] ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se (0051C)tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Ecclesia equidem sancta, dicitur Deus. Colitur itaque recte tantummodo sancta Trinitas Deus: cujus honorem impiissimus ille refuga sibi vendicare [ Al., vindicare] praesumet. Alios adulationibus, alios terroribus, alios signis illicitans, ut se colant pro Deo, cujus persecutionem trium semis annorum spatio, excandescere super terram in Apocalypsi praedictum est (Apoc. XI, 12); sed ne tam immanis, et crudelis persecutio improvisa veniens, omnes minus paratos involvat, Eliam et Enoch maximos prophetas venturos esse Ecclesiae habet fides: per quorum doctrinam, populus Israeliticus convertetur ad fidem. Qui, cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, in ipsa eadem persecutione cum aliis fidelibus Christi, glorioso (0051D)coronabuntur martyrio: percusso autem illo perditionis filio, et impiissimo 735 totius iniquitatis magistro, ab ipso Domino, sicut Apostolus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8), non continuo dies judicii secuturus esse credendus est, ut adimpleatur quod ipse Dominus in Evangelio ait: De die autem illo et hora nemo novit, neque angeli, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36): quomodo haec Domini verba intelligenda sint, loco opportuno superius exposuimus.

CAPUT XX. De resurrectione corporum in novissimo die.

(0052A) Ipse Dominus noster Jesus Christus in resurrectione carnis suae, quam die tertio suscitavit de sepulcro, nobis nostrae carnis veram ostendit resurrectionem, quam videlicet absque omni dubitatione firmissime credere debemus; ut in ea carne, qua hic quisque vivebat in hac praesenti vita, in eadem resurgere debeat. Nec alicui incredibile debet esse potentiam divinam corpora nostra de cujuscunque conditionis corruptione resuscitare posse. Absit hoc a fide nostra dubitare, ut resuscitanda corpora vitaeque reddenda, non possint omnipotentia creatoris omnia revocari [ Al., non possit . . . revocare], (0052B)quae vel bestia, vel ignis absumpsit, vel in pulverem cineremque collapsa, vel in humorem resoluta, vel in auras sunt exaltata [ Al., collapsum, resolutum, exaltatum]. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat, aut effugiat potestatem. Resurgent equidem sanctorum corpora ad gloriam, sine ullo vitio, sine ulla deformitate; in quibus tanta felicitas [ Al., facilitas] erit quanta et felicitas. Quamvis enim aliquid deformitatis habeant corpora eorum in hac praesenti vita, vel majus vel minus habentia, quam humanae naturae deceat pulchritudinem, nihil tale habebunt in illa perpetuae felicitatis perfectione: in ea scilicet mensura et dignitate, qua vel futura erant, si ante (0052C)perfectae aetatis decorem moriuntur, sive etiam habuerunt ante vergentis ad infirmitatem aetatis annos, membrorum omnium pulchritudine congruo decore servata, ita ut nihil incongruum habebunt [ Al., habeant] in ulla corporis parte, quia spiritale erit corpus non carnale. Quamvis caro sit non spiritus, non tamen carnalibus subjacet [ Al., subjacebit] vitiis, de quibus Apostolus ait: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Procul erit ab eis omnis infirmitas, omnis deformitas, omnis tarditas, omnis corruptio, omnis egestas, omnis indigentia, et si quid aliud [quod illud] summi regis non decet regnum in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei (Matth. XXII, 30). Ergo quidquid de corporibus vivis, vel post mortem (0052D)de cadaveribus periit, humanosque effugit visus, simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis novitatem [ Al., novitate], ex animalis corporis vetustate mutatum, resurget incorruptione atque immortalitate vestitum. Resurgent et impii unusquisque cum sua carne, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis, et deformitatibus eorum corporum resurgant, quaecunque in eis vitiosa et deformia membra gestaverunt, inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo, vel pulchritudo, (0053A)quorum erit certa et sempiterna damnatio. Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur: et nemo nisi per debitum judicium damnabitur. Tunc sancti scient plenius, quid boni eis contulerit gratia; vel quid essent consecuti [ Al., consecuturi], si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia; et quam verum sit, quod in Psalmo canitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

CAPUT XXI. De justorum praemio, et poena peccatorum.

De igne diei judicii Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis declarabit (I Cor. III, 13). De (0053B)igne purgatorio hoc eum dixisse non est dubitandum, quem ignem aliter impii sentient, aliter sancti, aliter justi. Impii siquidem de illius ignis cruciatu ad perpetuas ignium flammas detrudentur. Sancti vero, qui sine omni 736 peccatorum macula in corporibus suis resurgent, qui supra fundamentum, quod est Christus, aurum, argentum et lapides pretiosos aedificaverunt, tanta facilitate illum pervolabunt ignem, quanta integritate fidei, et dilectionis Christi in hac vita custodierunt praecepta, eritque illis ille ignis diei judicii, sicut tribus pueris caminus Babyloniae fornacis fuerat, qui absque omni flammarum laesione in Domini laudes omnium pulchritudinem creaturarum convocabant. Sunt ergo quidam justi minutis quibusdam peccatis obnoxii, quia [ Al., qui] (0053C)aedificaverunt supra fundamentum, quod est Christus, fenum, ligna, stipulas, quae illius ignis ardore purgantur, a quibus mundati, aeternae felicitatis digni efficientur gloria. Illoque transitorio igne, et toto extremi diei judicio completo, dividentur duae congregationes, sanctorum et impiorum; una Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum: utraque angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit ulla esse peccandi, nec ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeternis tormentis sine moriendi potestate durantibus. Quoniam utique extremi judicii ventilabrum discernit [ Al., discernet] frumentum a paleis; unusquisque secundum modum meritorum aut damnabitur, aut coronabitur. Quidam (0053D)videlicet juxta peccatorum qualitatem mitius torquentur, qui minore [ Al., minorum] scelerum pondere gravantur. Sunt etiam et sanctorum merita diversa; quorum quisque secundum meritorum magnitudinem aeternae recipiet praemia beatitudinis. Quod ipse Dominus in Evangelio significabat dicens: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2); sed nemo in illis alicujus laetitiae, vel beatitudinis sentiet detrimentum, quia unicuique sufficiet, quod accipiet, quia Christus erit omnia in omnibus (Coloss. III, 11).

CAPUT XXII. De aeterna beatitudine sanctorum.

(0054A) Quid vero acturi sint sancti in illa requie summae beatitudinis, Psalmista exposuit dicens: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et expressius ipse Dominus in Evangelio demonstravit, [ubi ait]: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Haec [est] absque omni perturbatione beata Dei pax, quae exsuperat omnem sensum, in qua videbitur Deus deorum in Sion, id est, in speculo perpetuae quietis. Omnia quippe membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis distributa habere ministeria, proficient laudibus Dei, quia nulla erit illis tunc necessitas laborandi, (0054B)nulla cujuslibet indigentiae molestia, sed plena certaque securitas et sempiterna felicitas et indeficiens laetitia. Quam ineffabilis erit felicitas illa ubi nullum erit malum, ubi nullum deerit bonum! Vacabitur Dei laudibus, qui erit omne bonum in omnibus. Unus amor omnibus, una concordia cunctis, verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno. Nec ad eum perveniet ullus indignus, ubi nullus permittitur [ Al., permittetur] esse nisi dignus, ubi pax, ubi nihil adversum a seipso quisque, nec ab aliquo patietur; praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit; et qui seipsum, quo melius et majus nihil possit esse, promisit, qui erit beata satietas omnibus; quod Propheta Spiritu inspiratus sancto praevidit optando inquiens: Satiabor (0054C)dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Tunc erit ipse Deus sanctorum satietas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, et salus, et virtus [ Al., victus], et copia, et gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas. Ipse erit perfectio desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Tunc tantum erit vera immortalitas, ubi nullus mori potest. Prima conditio hominis fuit posse non mori [cui propter peccati poenam contigit non posse non mori]: restat in illa felicitate illud tertium, non posse mori. Tunc plene erit liberum arbitrium, quod primo homini fuit sic datum, posse non peccare; sed illud beatius erit, quando tale erit, non posse peccare. Tunc sabbatismus (0054D)[ Al., sabbatissimus] aeternae quietis dies 737 omnibus sanctis erit; ibi videbitur qui amabitur, et qui amabitur, laudabitur. Nunc ergo qui nobis hujus sermonis initium et causa fuit, sit etiam perfectio et finis; pro cujus amore legentes flagitamus, pro nobis apud ejus intercedere misericordiam, ut cum eis, eo miserante, mereamur ad illud pervenire regnum cujus nullus est finis. Amen.

INVOCATIO AD SS. TRINITATEM, ET FIDEI SYMBOLUM EJUSDEM. Adesto, lumen verum, Pater, omnipotens Deus.

(0055A)Adesto lumen de lumine, Verbum et Filius Dei, Deus omnipotens.

Adesto sancte Spiritus, Patris et Filii concordia, Deus omnipotens.

Adesto, Deus unus omnipotens, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.

Doce fidem, excita spem, infunde charitatem.

Velle mihi adjacet, sed hoc non a me, sed a te,

Mundum, et terras linquere, et coelum petere.

Sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo.

Da fidei pennas, ut volem sursum ad te.

Hanc fidem in te, per te, de te confiteor.

Te unum in substantia, Trinitatem in personis confiteor.

Te semper idem esse, vivere, et intelligere confiteor.

(0055B)Et tres unum, et unum tres confiteor.

Pater et Filius et Spiritus sanctus, o beata Trinitas.

Deus, Dominus, Paracletus, o beata Trinitas.

Charitas, gratia, communicatio, o beata Trinitas.

Charitas Deus est, gratia Christus, communicatio Spiritus sanctus, o beata Trinitas.

Genitor, genitus, regenerans, o beata Trinitas.

Verum lumen, verum lumen ex lumine, vera illuminatio, o beata Trinitas.

Invisibilis invisibiliter, visibilis invisibiliter, invisibilis visibiliter, o beata Trinitas.

(0055C)Fons, flumen, irrigatio, o beata Trinitas.

Ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia, o beata Trinitas.

A quo, per quem, in quo omnia, o beata Trinitas.

Vivens vita, vita a vivente, vivificator viventium, o beata Trinitas.

Unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus, o beata Trinitas.

Ὤν a se, ὤν ab altero, ὤν ab utroque, o beata Trinitas.

Omne autem ὤν semper in tribus, et omne ὤν aequaliter in singulis, o beata Trinitas.

Verax Pater, veritas Filius, veritas Spiritus, o beata Trinitas.

(0055D)Una igitur Pater, λογός, Paracletusque substantia est, o beata Trinitas.

Una essentia, una virtus, una bonitas, o beata Trinitas.

Deus beatitudo, in quo, et a quo, et per quem beata sunt quaecunque beata sunt omnia, o beata Trinitas.

(0056A)Deus vera et summa vita, in quo et a quo, et per quem vivunt quaecunque vere, summeque vivunt omnia, o beata Trinitas.

Deus bonum et pulchrum in quo, et a quo, et per quem bona et pulchra sunt, quaecunque bona et pulchra sunt omnia, o beata Trinitas.

Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, o beata Trinitas.

Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus aperis, o beata Trinitas.

Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil, o beata Trinitas.

Deus sub quo totum, in quo totum, cum quo totum, o beata Trinitas.

Te invocamus, te adoramus, te laudamus, o beata (0056B)Trinitas.

Exaudi, exaudi, exaudi, o beata Trinitas.

Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beata Trinitas.

Auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem, o beata Trinitas.

738 Libera nos, salva nos, justifica nos, o beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua liberavit nos, o beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua credimus in te, o beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua cognovimus te, o beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua speramus (0056C)in te, o beata Trinitas.

Miserere, Domine, quia misericordia tua amamus te, o beata Trinitas.

Te adoramus cuncti unum Deum Patrem, et Filium, sanctumque Spiritum, o beata Trinitas.

Da peccatis veniam, praesta aeternam vitam, dona pacem et gloriam, o beata Trinitas.

O beata, et benedicta, et gloriosa Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus [o beata Trinitas].

O beata, benedicta, gloriosa unitas, Pater, Filius, Spiritus sanctus, [o beata Trinitas].

O vera, summa, sempiterna Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, [o beata Trinitas].

O vera, summa, sempiterna unitas, Pater, Filius, Spiritus sanctus [o beata Trinitas].

(0056D)Miserere nobis, miserere nobis, miserere nobis, o beata Trinitas.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, o beata Trinitas.

Credimus sanctissimam [ Al., sanctam] Trinitatem, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, (0057A)unum Deum omnipotentem, unius substantiae, unius essentiae, unius potestatis, creatorem omnium creaturarum; a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. [Credimus] Patrem a seipso, non ab alio; Filium a Patre genitum, Deum verum de Deo vero, lumen verum de lumine vero: non tamen duo lumina, sed unum lumen. Spiritum sanctum a Patre et Filio aequaliter procedentem; consubstantialem, coaeternum Patri et Filio. Pater plenus Deus in se, Filius plenus Deus a Patre genitus, Spiritus sanctus plenus Deus a Patre et Filio procedens. Non tamen tres deos dicimus, sed unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, incommutabilem, qui totus ubique est, totus ubique praesens: non per partes divisus, sed totus in omnibus non localiter, sed potentialiter. (0057B)Qui sine communicatione sui, mutabilia creavit et creata gubernat, semper manens quod est. Cui nihil accidens esse poterit, quia simplici divinitatis naturae nil addi, vel minui potest, quia semper est quod est, cui proprium est, cui sempiternum est, cui idem est, esse, vivere, et intelligere. Et haec tria unus Deus, et unus Deus haec tria; idem Deus et Dominus [ Ms. Sanct-Germ.: Et haec tria unus Deus et unus Dominus; haec tria idem Deus et Dominus, etc.] vera et sempiterna Trinitas in personis, vera et sempiterna unitas in substantia, quia una est substantia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Haec vero sancta Trinitas, nil majus est in tribus personis simul nominatis quam in una qualibet persona semel dicta; quia unaquaeque persona plena est substantia (0057C)in se, non tamen tres substantiae, sed unus Deus, una substantia, una potentia, una essentia, una aeternitas, una magnitudo, una bonitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nec aliud est Pater in natura quam Filius vel Spiritus sanctus; nec aliud Filius, et Spiritus sanctus quam Pater in natura, quibus est una natura. Sed alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius Spiritus sanctus in persona. In Patre aeternitas [ Ms. Sanct-Germ.; in Patre manet aeternitas], in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. Unum omnes in substantia, et essentia, omnipotentia, et deitate. 739 Sicut enim eadem sancta Trinitas (0057D)inseparabilis est in substantia, ita inseparabilis est (0058A)in operibus, quamvis quaedam opera Dei quibusdam personis specialiter conveniant; sicut Patri vox illa, quae de coelo sonuit super Christum baptizatum; et ad Filii personam humanitatis tantummodo pertinet susceptio; et Spiritus sancti personae proprie congruit illa columba, in cujus specie idem Spiritus sanctus descendit super eumdem Filium Dei secundum hominem baptizatum: tamen absque omni dubitatione illam vocem, et illam columbam, et Christi humanitatem tota sancta Trinitas operata est, cujus opera inseparabilia sunt. Credimus eumdem Filium Dei, Verbum Dei aeternaliter natum de Patre, consubstantialem Patri per omnia, temporaliter natum de Spiritu sancto et Maria semper [ Vox semper in aliquibus editis omittitur ] virgine, duas habentem nativitates, (0058B)unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem; qui etiam Filius Dei suae carnis conceptione conceptus est, et suae carnis nativitate natus est. Deum vero [ Al., verum] confitemur conceptum, et Deum verum natum, eumdem verum Deum et verum hominem, unum Christum, unum Filium Dei unigenitum, proprium et perfectum in duabus naturis, in unius personae singularitate. Impassibilem et passibilem, mortalem [ Ms. Sanct-Germ., invisibilem et passibiliter mortalem mendose ] atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra, eumdemque semper viventem in virtute sua. Qui mortuus est carnis suae morte, et sepultus; atque ab inferis, damnato et spoliato principe totius iniquitatis, rediens, tertia die resurrexit, atque cum triumpho (0058C)gloriae videntibus discipulis coelum ascendit, sedens in dextera Patris, id est, majestate divinitatis. Inde jam venturus judicare vivos et mortuos, quem impii videbunt judicantem in ea forma qua crucifixus est; non in ea humilitate qua injuste judicatus est, sed in ea claritate qua juste judicaturus est mundum. Cujus [majestatis] visio aeterna erit omnium sanctorum beatitudo et gloria. Gratia, et pax a Deo Patre et Filio ejus Jesu Christo Domino nostro sit ista confitenti in omnia saecula saeculorum.

Ex mss. et edit. [Explicit liber III de sancta Trinitate, quam excerpsit Alcuinus de libris sancti Augustini. ]

MAGISTRI ALBINI FLACCI ALCUINI DE TRINITATE AD FREDEGISUM QUAESTIONES XXVIII. (0057) (0057D)Desideratissimo filio Fredegiso Albinus salutem.

Placuit prudentiae vestrae, fili charissime, aliquas proponere mihi ad solvendas de sanctissima [ Al., sancta] Trinitate quaestiones, quibus fortassis vestrae aures sapientiae inquietare [ Al., inquietari] putamus. Nec ullatenus eruditionem vestram, et in catholica fide puritatem, minus aliquid in talibus intellexisse reor, dum maxime divina operante gratia ab ineunte (0058D)virilis robore sensus tecum hoc egi, ut robustus praedicator et insuperabilis doctor in fide sanctissimae Trinitatis esse videreris; cui non deesse, juxta apostolicam prophetiam, contradictores olim prioribus et nunc nostris probatum habemus temporibus: sed satis benigne suscipio, quicunque [ Al., quaecunque] est, de hujusmodi rebus interrogantis devotionem, at magis laudo hanc [ Al., haec] praedicantis instantiam, (0059A)quia parum prodest discendi devotio, sine docendi studio, juxta sententiam Salomonis: Thesaurus invisus et sapientia abscondita, quae utilitas in utrisque (Eccli. XLI, 17)? Quocirca tota debet esse cura bene intelligenti in docendo, ne frustra laboret [ Al., laboraret] in discendo: quia sicut in Propheta legitur: Qui multos erudiunt, sicut firmamentum in perpetua fulgebunt claritate (Dan. XII, 3).

Interrogatio 1. Quomodo Deus vere sit Unitas, et vere Trinitas?-- Resp. Unitas in substantia, Trinitas in personis.

Inter. 2. Quid sit proprium uniuscujusque personae in sancta Trinitate?-- Resp. Proprium est Patris, quod solus est Pater; et quod ab alio non est 740 nisi a se. Proprium est Filii, quod a Patre genitus (0059B)est, solus a solo, coaeternus et consubstantialis genitori. Proprium est Spiritus sancti, quod non [ Al., nec] ingenitus, nec genitus est, sed a Patre et Filio aequaliter procedens.

Inter. 3. Quare Spiritus sanctus ingenitus vel genitus non dici debet?-- Resp. Quia si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres; si genitus, duo Filii aestimari possent in sancta Trinitate.

Inter. 4. Utrum solus Pater, aut solus Filius, aut solus Spiritus sanctus per se plenus Deus et perfectus dici debeat?-- Resp. Utique Pater per se est plenus Deus, similiter et Filius plenus Deus si solus nominetur, et Spiritus sanctus plenus Deus creditur.

Inter. 5. Si unaquaeque persona per se plenus Deus (0059C)dici potest, quare non tres Deos dicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum?-- Resp. Quia una substantia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non tres substantiae. Proinde unitas substantiae tres Deos prohibet dicere vel credere.

Inter. 6. Dum tres personas dicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, quare non tres Deos, nec tres omnipotentes, nec tres magnos, nec tres bonos dicere fas est?-- Resp. Quia Deus et omnipotens, et magnus, et bonus, et aeternus, substantialia nomina sunt, et ad se dicuntur: ideo non licet ea plurali numero dicere, sed singulari; et omne nomen, quod substantiam Dei vel essentiam significat, semper singulari numero proferendum est. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, relativa sunt nomina, et (0059D)ideo tres personae recte dicuntur.

Inter. 7. Quomodo relativa?-- Resp. Secundum dialecticam relativa nomina sunt, quae ad aliud aliquid referuntur, sicut dominus ad servum, et servus ad dominum, pater ad filium, et filius ad patrem. Prorsus cum dico Pater, Filium [simul] significo, quia non est Pater nisi Filius sit cui sit Pater. Item non est Filius nisi sit Pater cui sit Filius.

Inter. 8. Utrum Spiritus sanctus relative vel substantialiter dicatur?-- Resp. Utique relative, quia Spiritus alicujus Spiritus est, sed non sicut Pater et (0060A)Filius, relationis regula tenetur [ Al., regulae tenentur] in eo.

Inter. 9. Quare aequalem non habet relationis regulam Spiritus sanctus, sicut Pater et Filius?-- Resp. Quia circumferri potest Patris et Filii nomen ad invicem, ut si dicamus, Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, non ita duplex relationis circumversio [ Al., duplicem . . . circumversionem] in nomine sancti Spiritus inveniri potest.

Inter. 10. Qua necessitate accidit ut ita non circumferri possit Spiritus sancti relatio?-- Resp. Recte dicere possumus Spiritum sanctum Patris et Filii Spiritum, sed converso ordine non possumus dicere Patrem Spiritus sancti, sicut dicimus Patrem Filii, ne duo Filii in sancta Trinitate aestimarentur. Item (0060B)non possumus dicere Filium Spiritus sancti, sicut dicimus Filium Patris, ne duo Patres in sancta Trinitate intelligantur. Dicimus itaque Spiritum sanctum Patris et Filii, sine reciprocatione conversionis nominum relativorum.

Inter. 11. Utrum inseparabilia sint opera sanctae Trinitatis?-- Resp. Utique quidquid Deus operatur, totum sancta Trinitas inseparabiliter haec eadem operatur opera; quia una est sanctae Trinitatis operatio, sicut una est substantia, essentia, et voluntas.

Inter. 12. Utrum sancta Trinitas in personis separabilis vel inseparabilis dicenda sit, dum alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus?-- Resp. Vere alius est Pater quam Filius in persona, sicut (0060C)Filius alius est in persona quam Pater, et Spiritus sanctus alius est in persona quam Pater et Filius. Non tamen aliud ille, vel ille in natura, vel in deitate, aut in essentia. Nec enim Patrem potes dicere, nisi Filium intelligas; nec Filium dicere, nisi Patrem intelligas; nec Spiritum sanctum, nisi intelligas cujus Spiritus sit. Quocirca omnimodo inseparabilis est sancta Trinitas sicut in operibus, sic etiam in personis dicenda.

741 Inter. 13. An [ Al., Si] ad solam Patris personam pertineat, ubi [ Al., quod] dicitur: Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18). Et Apostolus: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16)?-- Resp. Nullatenus ad solam Patris personam pertinet, dum dicitur solus Deus, sive in Novo, sive in Veteri Testamento, (0060D)et quod Deus solus sive hoc sive illud habeat, vel faciat; sed ad totam sanctam Trinitatem, quae est unus Deus omnipotens, omnia faciens, quae sunt in coelo et in terra.

Inter. 14. Quomodo beatus Joannes evangelista dicit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18); et ipse Dominus in alio ait loco: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et Apostolus invisibilem Deum dicit (I Tim. I, 17)?-- Resp. Videri enim potest Deus, id est, intelligi, secundum suae donum gratiae, sive ab angelis, sive ab animabus sanctorum: plenam vero divinitatis naturam, nec angelus quislibet [ Al., quisquam], nec sanctorum (0061A)aliquis perfecte intelligere poterit. Ideo incomprehensibilis dicitur Deus.

Inter. 15. Cum sanctis summum promittitur praemium aeterna Dei visio, aequaliterne videbunt vel intelligent ?-- Resp. Nullatenus aequaliter omnes, vel angeli vel animae sanctorum Deum nec [ Al., vel] nunc vident, vel post resurrectionem videbunt, sed secundum donatoris dispensationem, et meritorum qualitatem. Unusquisque tamen sufficientem in ejus visione suis meritis habebit beatitudinem. Nec plus quaeret quam habet, nec se minus habere quam volet, dolebit.

Inter. 16. An aliquid distet in Deo, esse, vivere, intelligere, posse?-- Resp. Nullatenus aliud est in Deo esse, aliud vivere, vel aliud intelligere, vel aliud (0061B)posse; quia Deus eo ipso quo est, vivit; et eo quo vivit, intelligit; et eo quo intelligit, potest; et eo quod potest, est; quia simplex deitatis natura unum habet, est, vivit, intelligit, et omnia potest. Non ita in nobis, dum aliud est in nostra natura vivere, aliud intelligere, aliud posse. In Deo vero haec omnia unum atque idem sunt.

Inter. 17. Utrum de Dei Filio, sicut dicitur lumen de lumine, Deus de Deo, potest dici omnipotens de omnipotente, bonus de bono, magnus de magno, et caetera talia?-- Resp. Regulariter utique tenere debemus quod omnia naturae nomina quae aequaliter de Filio dici possunt sicut de Patre, omnia possunt dici sic de illo. Ideo sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, ita dicendum est omnipotens de omnipotente, (0061C)bonus de bono, magnus de magno, sed non ita in relativis.

Inter. 18. Sed quomodo in relativis nominibus dicendum est?-- Resp. Non possumus dicere Verbum de Verbo, quia relativum nomen est Verbum, quod solus est Filius; sicut dicimus, Deum de Deo, quod non est solus Filius. Nec imaginem de imagine, quia solus est Filius imago: sicut dicimus, lumen de lumine, quod non est solus Filius, quia substantiale nomen est lumen.

Inter. 19. Nunquid aliud lumen Pater et aliud Filius?-- Resp. Nequaquam aliud, sed unum lumen est Pater et Filius, sicut una substantia. Ideo recte dicitur [ Al., dicimus] lumen de lumine, sicut Deus de Deo. Sicut unus Deus est Pater, et Filius, ita unum (0061D)lumen est.

Inter. 20. Legimus Apostolum dicentem Christum Dei esse virtutem et Dei sapientiam; hic intelligimus in Dei nomine Patrem, et in Christi nomine Filium, sicut semper. Nunquid Pater non habet in se sapientiam vel virtutem nisi in Filio, quem Apostolus sapientiam Dei et virtutem Dei nominavit?-- Resp. Plurimi ita Arianam destruunt impietatem, dicentes impium esse credere unquam Deum Patrem esse sine sua sapientia, aut sine sua virtute. Sed melius est intelligere Patrem esse sapientiam et virtutem, sicut Filium sapientiam et virtutem [imo et Spiritum sanctum (0062A)sapientiam et virtutem]; 742 non tamen tres virtutes, nec tres sapientias, quia sapientia substantiale nomen est, sicut virtus. Nec aliud est in Deo esse, aliud sapere, aliud posse; sed unum est Deo esse, sapere, posse.

Inter. 21. Utrum ad solam sancti Spiritus personam pertineat, dum Apostolus dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8), qui [ Al., quae] dilectio Patris et Filii esse legitur?-- Resp. Nullatenus ita Spiritus sanctus charitas intelligitur, quasi non sit Pater et Filius charitas. Sicut Spiritus sanctus est charitas, ita et Pater est charitas [et Filius est charitas,] non tamen tres charitates, sed una charitas. Sed quia Spiritus sanctus donum Dei proprie dicitur, et nullum Dei donum charitate majus est, imo sine eo nullum (0062B)donum ad perpetuam hominem deducere poterit beatitudinem: proinde Spiritus sanctus proprie dicitur charitas.

Inter. 22. Nunquid impii dona Dei habent?-- Resp. Habent [utique] per eum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, in quo sumus, movemur et vivimus (Act. XVII, 28): bona sunt enim dona Dei eis qui bene utuntur illis. Ideo charitas singulare est in sanctis donum, in qua Filii Dei discernuntur a filiis impietatis.

Inter. 23. Quare si Deus totus ubique est, in coelo dicitur magis habitare, quam in terra?-- Resp. Quia major cognitio est in sanctis angelis, animabusque sanctorum divinitatis, cum sint apud Deum, in coelis quam in terris. Sicut enim in hoc mortali corpore (0062C)quidam magis intelligunt divinam substantiam, quidam minus, ita et in coelo magis dicitur Deus esse quam in terra, quia plenius ejusdem substantia intelligitur ab habitatoribus coeli quam terrae incolis.

Inter. 24. Si una substantia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quare solus Filius incarnatus dicitur?-- Resp. Quia alia est persona Filii, alia Patris, alia Spiritus sancti. Et sola siquidem persona Filii incarnata est: operante tamen eamdem incarnationem tota sancta Trinitate, cujus opera sunt inseparabilia.

Inter. 25. Dum in Symbolo catholico cantari solet, Dei Filium de Spiritu sancto, et Maria virgine incarnatum, quare non dicitur Filius Spiritus sancti, (0062D)sicut dicitur beatae virginis?-- Resp. Non sic de illo, sicut et de illa natus est Filius Dei. De illa siquidem, id est, sancta virgine natus est Filius Dei, sicut de matre; non de illo, id est, Spiritu sancto, sicut de Patre, ne duo Patres dicerentur in sancta Trinitate.

Inter. 26. Si una natura est Patris et Filii, et Filius incarnatus plenus est Deus et perfectus, quomodo non Pater incarnatus est?-- Resp. Filius plenus est Deus et perfectus; qui solus incarnatus est, et homo factus est. Nam ignis una est substantia, sed aliud in igne facit calor, aliud lux: lux illuminat, (0063A)calor calefacit [ Al., calificat]; una tamen ignis natura utrumque facit, et calorem et lucem.

Inter. 27. Utrum divinitas cum carne concepta sit, nata, passa, et caetera quae humanitatis propria esse noscuntur?-- Resp. Utique divinitas suae carnis conceptione concepta est, et nativitate nata, sensitque participatione humani affectus mortem, quam sponte susceperat; non naturae suae potentiam perdens, per quam cuncta vivificat. Ipse auctor, et opus auctoris. Idem auctor, quia si sponte natus est, sponte passus est. Idem opus, quia utrumque unus licet non alio (0064A)cogente, solus tamen ipse perpetitur, salva divinitatis impassibilitate.

Inter. 28. Ex qua natura dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam?--Resp. Omnium quae in Christo gesta sunt, operum auctoritas ex divinitate est: tamen carni convenit dicere: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18), non divinitati. Divinitas non dimisit animam, postquam assumpsit eam in utero virginis. Caro dimisit, dum emisit in cruce spiritum Christus.