Jump to content

De fide contra Manichaeos

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide contra Manichaeos
(ed. Migne) Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42



Auctor incertus (Evodius Upsalensis?)

De fide contra Manichaeos

De fide contra Manichaeos (Auctor incertus (Evodius Upsalensis?)), J. P. Migne 42.1154

ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Augustino in ante editis tribuitur, sed falso, uti probant Bellarminus, Vindingus, et alii. Non enim recensetur inter illius opuscula, nec in Retractationibus, nec in Possidii Indice. Stilus quoque ab Augustiniano diversus est, ac debilior disputandi ratio. Sed Augustinum tamen imitari auctor studuit, ejusque non modo sensus, sed ipsa interdum verba ex eo praesertim libro qui de Natura Boni contra Manichaeos scriptus est, expressit. In antiquis codicibus reperitur proximo loco post Augustini Tractatum de Fide et Symbolo, interjecta annotatione, quae in Fossatensi annorum octingentorum codice sic habet: Explicit in Christo Jesu Filio Dei Tractatus Aurelii Augustini episcopi de Fide catholica. Incipit adversus Manichaeos: ubi spectata vocum interpunctione haud facile definias an ille de Fide catholica Tractatus appelletur qui explicit, an qui incipit. Atque inde factum putamus ut liber subsequens tribueretur Augustino, et de Fide inscriberetur. Verum isthaec inscriptio praecedenti libro bene conveniebat, non subsequenti, et eam ad praecedentem pertinere indicant alii Mss. codices in quibus est accuratior interpunctio; maxime vero vetustissimus Corbeiensis, cujus auctoritate hunc librum Evodii Uzalensis episcopi esse Sirmondus in Historia Praedestinatiana, cap. 1, dicit. Quippe ab illa quae praecedenti libro apponitur clausula, Explicit in Domino Christo Filio Dei Tractatus Aurelii Augustini de Fide catholica, relicto septem circiter versuum spatio vacuo, exhibetur seorsim in alterius folii capite titulus subsequentis libri, hunc in modum: Incipit ejusdem contra Manichaeos. Utrum ejusdem, utrum sancti Euvodii ignoratur. Corbeiensi codici consentit Colbertinus, aliique nonnulli manuscripti eamdem de auctore Augustino et Evodio dubitationem praeferentes.

CAPUT PRIMUM. 42.1139|

Unus Deus Pater et Filius, et Spiritus sanctus, invisibilis, incomprehensibilis inenarrabilis, inviolabilis, incoinquinabilis, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem 42.1140| (I Tim. VI, 16), ipse lumen verum, vita et veritas, bonus, summus et quaecumque de illo humanus sermo poterit enuntiare; quae tamen ab illo dantur, ut aliquo modo dici possint; ex quo omnia, per quem 42.1141| omnia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; et omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16), sicut in utroque Testamento humilibus et pie quaerentibus manifestatur: ipsi gloria et honor et potestas in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT II.

Huic Manichaeus adversarium esse dicit nescio quem gentis principem tenebrarum, quem etiam asserit ingenitum, nec habere auctorem a quo creatus sit. Et utique si ingenitus et non creatus est, per se ipsum est immortalis: et si per se immortalis est, non erit Deus qui habeat solus immortalitatem; et erit jam mendax Apostolus qui dicit de Deo, quod solus habeat immortalitatem (I Tim. VI, 16). Sed quia Apostolus mendax non est, Deus solus habet immortalitatem. Et ideo solus potest et animis et quibus vult corporibus praestare immortalitatem.

CAPUT III.

Falsum est ergo, quod Manichaeus asserit, nescio quam mali naturam cum principe suo non habere auctorem, sed esse ingenitam. Deinde si ingenitus Deus, ingenita etiam nunc gens tenebrarum, non erit contrarium ingenitum et ingenitum, videns et videns, regnans et regnans, vivens et vivens, aeternum et aeternum. Et si contrarium est bono malum, ex aliqua ergo parte discordabit bonum a malo: ex multa vero conjunctum et concordans erit, et jam non erit merum malum, habendo tanta communia bona cum Deo. Si vero dicunt, Ingenitum est in suo; nihil dicunt. Nam ingenitum et ingenitum, aeternum et aeternum, in quantum ingenita et aeterna sunt, nunquam erunt contraria. Num enim quia imperator in sua potestate magnus est, et mediastinus in operatione sua contemptibilis est, ideo mediastinus non erit homo, quia homo est imperator?

CAPUT IV.

Sed si quisquam quaerit quid sit malum, audiat Apostolum dicentem: Radix omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, a fide aberraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (Ibid., 10).

Cupiditas autem in unoquoque homine est, non naturalis, sed voluntaria. ideoque dixit, quam quidam appetentes. Quod enim appetendo habetur, si non appeteretur, non haberetur. Nam et Dominus ostendens quod in hominis potestate sit, ait: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). In Actibus etiam conscriptis a Leucio, quos ipsi accipiunt, sic scriptum est: Etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio visibilium, ne quidem ex propria natura procedit, sed ex eo homine qui per se ipsum deterior effectus est per seductionem. Ipse etiam Manichaeus non potuit nisi fateri animas, etiam quas dicit ad Dei substantiam pertinere, propria voluntate peccare. Nam sic in secundo Thesauri libro dixit: Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore datam servare plenius noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Item in epistola Fundamenti sic dicit de illis animabus, quae mundi amore errare se a priore lucida sua natura passae sunt, atque inimicae lumini sancto exstiterunt, aperteque in perniciem sanctorum elementorum se armarunt, et igneo spiritui obsecutae sunt, infesta etiam persecutione sua sanctam Ecclesiam atque electos in eadem constitutos coelestium praeceptorum observatores afflixerunt, a beatitudine et gloria terrae sanctae arcentur. Et quia a malo se superari passae sunt, in eadem mali stirpe perseverabunt, pacifica illa terra et regionibus immortalibus sibimet interdictis. Quod ideo illis eveniet, quia ita iniquis operibus se obstrinxerunt, ut a vita et libertate sanctae lucis alienarentur. Non igitur poterunt recipi in regna illa pacifica, sed configentur 42.1142| in praedicto horribili globo, cui etiam necesse est custodiam adhiberi. Unde adhaerebunt his rebus animae eaedem quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. Neque enim futura haec cognoscere studuerunt, atque ab iisdem, cum tempus dabatur, se segregaverunt.

CAPUT VI.

Rogo vos, ubi audiuntur haec verba, dubitatis adhuc Manichaeum adactum esse confiteri, esse peccatum propriae voluntatis? Non enim unum verbum inde dixit, sed tam multa, ut quemvis gravi somno mersum excitaret. Dixit, negligentia sua: dixit, minime permiserint: Dixit, parum obtemperaverint: Dixit, servare noluerint. Item dixit, obsecutae sunt: dixit, se superari passae sunt: dixit, se obstrinxerunt: dixit, suis meritis id sibi conquirentes: dixit, Neque enim futura haec cognoscere studuerunt, atque ab iisdem, cum tempus dabatur, se segregaverunt: et vos dubitatis dicere propria voluntate peccari?

CAPUT VII.

Iterum ipse dicit in eadem epistola, Lucis autem succisivam partem, hoc est, animas peccatrices: et vos non dicitis peccare nisi gentem tenebrarum? Sed quid de isto loquar, qui quamvis erraret, tamen evidentissima veritate hoc coactus est dicere; cum ipsum Dominum nostrum Jesum Christum nolitis intelligere dicentem, ignem praeparatum esse peccatoribus, diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), quos omnes voluit intelligi peccatores? Non enim injustitia est apud Deum, ut damnet eos qui omnino nihil peccaverunt.

CAPUT VIII.

Peccare enim quid aliud est, nisi in veritatis praeceptis vel in ipsa non stare veritate? Quod si non voluntate faciunt peccatores, injuste judicantur. Pertinere autem et angelos ad judicium, Apostolus ostendit dicens: Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Non autem pertinerent ad judicium quo judicantur, si non pertinerent ad peccatum quo rei fiunt, nec possent merito judicari. Non enim homines justi de justis angelis judicaturi sunt, quibus similes erunt, sed utique de peccatoribus. Malefacti sui ergo per cupiditatem quisque auctor est.

CAPUT IX.

Est ergo in potestate ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. In potestate ergo est, quod in voluntate esse non debet: malum enim non potest esse natura, nec substantia, nec vita; quia haec bona sunt, in quantum sunt. Sed et si aliquos naturaliter dicimus malos, propter originem veteris peccati dicimus, in quo jam nostra mortalitas nascitur. Totum itaque quod vocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. Peccatum fit ab anima rationali, cui liberum voluntatis arbitrium est: et poena infligitur justitia Dei, quae nihil facit injuste. Adversus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum convincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene aut male, dicunt non esse animae liberam voluntatem, et non vident caecitatem suam.

CAPUT X.

Quis enim non clamet stultum esse, praecepta dare ei, cui liberum non est quod praecipitur facere; et iniquum esse, eum damnare cui non fuit potestas jussa complere? Et has injustitias et iniquitates miseri non intelligunt Deo se ascribere. Sed quid verum est, nisi et Dominum dare praecepta, et animas liberae esse voluntatis, et malum naturam non esse, sed esse aversionem a Dei praeceptis, et esse justum judicium Dei quo damnet peccantes?

CAPUT XI.

Interea cum dicat idem Manichaeus, Deum omnibus bonis abundantem, nullo in regnis ejus insignibus indigente aut infirmo constituto, ita etiam fundata ejusdem splendidissima saecula, ut a nullo unquam concuti vel moveri possint: in alio loco paulo post subjungit, et dicit, Lucis vero beatissimae Pater sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum, et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua 42.1143| exstincta quies lucis incolis pararetur.

CAPUT XII.

 Certe ergo a nullo unquam concuti vel moveri potuerunt regna dei Manichaei. Si enim potuerunt, mentitus est dicendo, non posse regna illa ab aliquo concuti. Et si concussa sunt necessitate, aut timore; non erit Deus, qui sic concuti potuit. Nam videmus deum Manichaei secundum eumdem Manichaeum malo necessitatis pressum, cum labes ac vastitas adversus saecula ejus impenderet, aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse ut vel hoc modo quietem lucis incolis compararet. Ipsa vero pars ejus, hoc est, de lumine lumen, de bono bonum, de sancto sanctum, de aeterno aeternum, de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, corrupta sit, mortificata sit, commixta sit per omnia mundi corpora a summo usque ad imum, a coelo usque ad stercora, ut et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores haberent in se oppressum Deum, qui liberari forte non possit. Dicit enim in fine ipsius epistolae, unde unum capitulum jam posuimus, ipsam Dei partem quae commixta est, non totam posse revocari ad pristinam libertatem.

CAPUT XIII.

Ecce victoria, ecce triumphus, qualem fecit Manichaei deus. Nam post amissam partem suam in luctu est, sicut Manichaeus idem dicit: velum contra se habet, quod dolorem ejus temperet, ne corruptionem partis suae videat. Hodie enim divina quam commemorat substantia, subjacet genti tenebrarum, ut lutum figulo. Hoc in primo libro Thesauri eorum scriptum est.

CAPUT XIV.

 Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro inter caetera turpia in septimo libro scripsit, sic dicens: Tunc beatus ille Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula secundum magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab impiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae vitalis substantiae. Itaque invisibili suo nutu illas suas virtutes, quae in clarissima hac navi habentur, transfigurat, easque parere facit adversis potestatibus, quae in singulis coelorum tractibus ordinatae sunt. Quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas virtutes partim specie puerorum investium parere jubet generi adverso feminarum, partim virginum lucidarum forma generi contrario masculorum: sciens eas omnes hostiles potestates, propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi, atque iisdem speciebus pulcherrimis quae apparent mancipari, hocque modo dissolvi. Sciatis autem hunc eumdem nostrum beatum Patrem hoc idem esse, quod etiam suae virtutes, quas ob necessariam causam transformat in puerorum et virginum intemeratam similitudinem. Utitur autem his tanquam propriis armis, atque per eas suam complet voluntatem.

CAPUT XV.

Harum vero virtutum divinarum, quae ad instar conjugii contra inferna genera statuuntur, quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitaverint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naves. Itaque cum ratio poposcerit ut masculis appareant eaedem sanctae virtutes, illico etiam suam effigiem virginum pulcherrimarum habitu demonstrant. Rursus cum ad feminas ventum fuerit, postponentes speciem virginum, puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem visu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit, atque hoc modo vinculum pessimarum cogitationum earum solvitur, vivaque anima quae eorumdem membris tenebatur, hac occasione laxata evadit, et suo purissimo aeri miscetur; ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naves, quae sibi ad vectationem atque ad suae patriae transfretationem sunt praeparatae.

CAPUT XVI. 42.1144|

 Id vero quod adhuc adversi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit, atque arboribus caeterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur, et coloribus diversis inficitur. Et quo pacto ex ista magna et clarissima navi figurae puerorum et virginum parent contrariis potestatibus quae in coelis degunt, quaeque igneam habent naturam; atque ex isto aspectu decoro, vitae pars quae in earumdem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam illa altissima virtus quae in navi vitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac virginum sanctarum per suos angelos apparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida, quaeque in coelis ordinatae sunt. Et quidem his quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum apparet; masculis vero, virginum. Hac vero mutatione et diversitate personarum divinarum ac pulcherrimarum, humidae frigidaeque stirpis principes masculi seu feminae solvuntur, atque id quod in ipsis est vitale, fugit: quod vero resederit, laxatum deducitur ad terram per frigora, et cunctis terrae generibus admiscetur.

CAPUT XVII.

Quis non rideat, vel potius doleat et detestetur istum hominem, tam horrenda et exsecrabilia de divina substantia dicentem? Ergo substantiae lucis aeternae, parti Dei, in captivitate, in calamitatibus, in aerumnis, in pressuris, in sordibus atque immunditia, secundum vestrum errorem, vestram constitutionem, non poterat aliter quotidie subveniri, nisi beatus Pater, qui naves lucidas habet diversoria, quem tertium legatum appellatis, et virtus altissima virtutes suas in diversi sexus naturam commutet: quas quidem intemeratas dicitis, sed tamen ut meretricum more pulchritudine sua principum tenebrarum letalem et spurcissimam concupiscentiam confusae invicem accendant. Non enim invenistis verum, quo tantam pulchritudinem aliquando honestius diceretis. Et qua causa hoc faciunt? Ut eis in libidinem concitatis, occasionem liberationis reperiat substantia divina. Quid aliud sonat, nisi ut etiam per genitalia daemonum vias evadendi inveniat divina majestas? Deus magne, subveni animis ista turpia credentibus, ista nefanda sectantibus. Quis haec non exhorreat, rogo vos? Quis tam caecus est ut ista credat, rogo vos?

CAPUT XVIII.

 Sed certe respondeatur mihi ab iis qui ipsum Manichaeum sequuntur: Si Deus incorruptibilis est, vel omnis natura summi boni inviolabilis, immaculabilis, inadibilis, incoinquinabilis, incomprehensibilis, quid poterat facere mali natura huic tantae naturae, si nollet cum illa pugnare, ne ad tantum dedecus deduceretur? Hoc dixi, Quid factura erat Deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare? Si mihi dicitur, Nihil: quaero cur hodie ejus pars, hoc est, Dei, in calamitatibus, in pressuris, in captivitate, in subjectione sit constituta, ut tam turpiter etiam liberetur, et nec sic liberari tota possit; vel ipse Pater, ut luctum habeat memoratae partis suae causa, quem luctum Manichaeus in suis libris apertissime praedicat?

CAPUT XIX.

Ait quidam, Nihil ei fieri poterat, sed ut ostenderet praescientiam se habere cogitationum principum tenebrarum, et ut monstraret nihil se timere, propterea pugnavit. Cui ego dixi, Qui potuit cogitationes principum tenebrarum videre, ac neminem timere, quare non vidit luctum sibi imminentem de partis suae infelicitate, quam hodie patitur? Quam partem suam nunquam recipiet integram, quia remanet inde aliquid, sicut ipse dicit, quod purgari non poterit, et in globo tenebrarum in aeternum damnabitur. Magna praescientia, vel potius inscientia, et misera infirmitas, hoc est totum quod neminem timebat. Certe si se tueri aliquo modo non poterat, rogaret ut sibi parceretur ne ad tantum dedecus integritas illa et decus omnium ornamentorum perduceretur.

CAPUT XX. 42.1145|

 Item dictum est a quodam, Nihil ei poterat facere gens tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos, et misit qui eam debellaret. Cui ego dixi, Si ita est ut dicis, ipse potius invenitur malus, qui rem vicinam nihil ei nocentem delere voluit. Et sicut malus in illam, sic crudelis in suam, aut ignarus futurae calamitatis ejus. Cum enim putat rem bonam se posse perficere, ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam extenderet, prius non praevidit infelicitatem, quae memoratam partem ejus quotidie premat; deinde quod eam totam nunquam in pristinam libertatem recipere poterit.

CAPUT XXI.

Sed cum huic objectioni responderi minime possit, solitam imperitiam opponunt: Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis pati? O utinam videre possent, quod facile viderent, nisi per nebulas contentionis excaecarentur, quid sit imminentis mali premi necessitate, quam Deum suum passum asseverant; et quid sit misericordiae benignissimum officium, quam sapientia et virtus Dei Dominus Jesus Christus voluntate et ineffabili potestate, per hominem quem suscepit ex virgine, generi humano exhibere dignatus est, ut hominibus per hominem patientiae demonstraret exemplum! Oportebat enim, et hoc justum erat, ut homines per patientiam humilitatis vincerent difficultatem infirmitatis carnis suae: quia in eam per elationem superbiae ceciderant, sicut in Adam primo homine nostra Scriptura indicat. Numquid et vos potestis dicere, quia erant aliqui homines quos Deus volebat docere patientiam, propterea voluit a gente tenebrarum tanta mala pati, quemadmodum Dominus a Judaeis? Aut numquid potestis dicere, quia suscepit aliquam naturam passibilem Deus, in qua pateretur a gente tenebrarum quidquid ei facere potuit, ut tamen ipse in sua substantia nulla ex parte mutaretur; sicut Verbum Dei, qui est Filius Dei, etiam ipse sicut Pater incommutabilis, suscepit hominem mortalem, ut integra et inviolata deitate, in carne mortali doceret mortales per patientiam mortem vincere, et ipsius infirmae carnis futuram in melius commutationem resurrectione monstraret?

CAPUT XXII.

Cum ergo esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine apparuit, quem de femina suscipere dignatus est, ut in Evangelio legimus (Luc. II). Dicit et Apostolus, Factum de muliere (Galat. IV, 4). Et isti dicunt, Quare non ait ex virgine? non intelligentes quod consuete dictum sit secundum proprietatem linguae Scripturarum, sicut de Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22), antequam vel ostenderetur viro. Quamvis Maria non incongrue propter partum dicitur mulier: virgo vero, quod virilem nescierit conventionem, neque pariendo virginitas ejus corrupta sit. Quod autem Angelus et Elisabeth dixerunt Mariae, Benedicta tu inter mulieres (Luc. I, 42); nulla quaestio est, quia revera benedicta est virgo inter mulieres. Sed ne dicatis, Sicut Angeli apparuerunt, sic haberet corpus, ne de femina nasceretur. Quid si vobis dicatur, Ubi legistis Christum in carne venisse? Nonne dicturi estis, In Evangelio? Respondetur ergo vobis, Ibi scriptum est, Christum natum de virgine. Sed solita foeditate dicetis Scripturam ipsam falsam esse. Nec videtis aliquem similem vobis caecum hoc posse facere, ut ea quae vos dixeritis vera, ille falsa esse dicat; et quae dicitis falsa, ille vera esse dicat: ac sic aperiatis januas omni hominum errori vel sceleri, ut unusquisque prout voluerit vel delectatus fuerit ipsas divinas Scripturas accipiat, respuat vero quae non intelligens et offensus putaverit mala, et non jam inveniatur hac regula erroris vestri, unde tales corrigantur.

CAPUT XXIII.

Accipite integre canonicas Scripturas, si integri esse desideratis. Si enim intelligeretis vel crederetis certe quod Apostolus dixit, per feminam genus nostrum fuisse deceptum; ait enim, 42.1146| Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astulia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur (II Cor. XI, 3): possetis intelligere per feminam nostrum genus oportuisse liberari; ut quoniam per feminam mors facta est, per feminam vita recuperaretur: atque ita demonstraretur non ipsam creaturam femineam esse culpandam, cujus est Deus conditor; sed voluntatem, qua Eva peccavit. Sed timent majestatis illam incoinquinabilem et ineffabilem potentiam in virginis utero credere fuisse, ne sanguine ejus pollueretur: cum et in Apostolis et multis dignis feminis et habitaverit, et nunc habitet, qui utique corpora habent, et sanguinem habent. Si enim in Maria coinquinari potuit, et in omnibus potuit: si autem non potuit in illis, utique nec in Maria potuit, in cujus visceribus susceptionem corporis operata est Dei Sapientia.

CAPUT XXIV.

 Certe ipsum Manichaeum de patre atque de matre natum fuisse non negabunt, cujus animam secundum suum errorem Deum esse omnipotentem similiter non negabunt: qui se mira superbia assumptum a genio suo, hoc est, a Spiritu sancto esse gloriatur. Et utique si genius est Spiritus sancti, et ipse sanctus Spiritus est, et ipse Deus omnipotens, ut Spiritus sanctus: qui tamen Manichaeus carnem habuit, in qua si coinquinatus est Spiritus sanctus aut ejus anima genia Spiritus sancti, coinquinabilem Deum colunt. Si vero nusquam Deus coinquinatur; cum etiam lux corporum coelestium usque ad terras perveniat, et non coinquinetur, cum manifestum sit solem istum, cui genu flectunt, in omnibus stercoribus et putoribus radios suos expandere, et eis nusquam coinquinari: desinant blasphemare, et rogent Deum ut ab errore liberentur. Incoinquinabilis enim substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil attingit; sed quia permanet in sua munditia, qualecumque sit quidquid attigerit. Sicut corpus invulnerabile aut impenetrabile numquid illud dicimus quod non percutitur ferro, sed potius quod etiam cum percutitur non penetratur? Et ideo magis probatur Filius Dei non posse de sanguine feminae coinquinari, quia per feminam natus est, quam si non per feminam nasceretur et membra illa devitasset: videretur enim judicasse, posse se inde pollui, et minus a nobis fidenter incoinquinabilis diceretur. Consecravit autem virginitatem, quia de virgine nasci voluit: et sola illi mater in terris eligenda erat ad suscipiendum hominem, qui jam patrem habebat in coelis.

CAPUT XXV.

Sed dicunt, Quare ergo negavit matrem suam, quando ci dixit, Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 4); et quando, cum ei nuntiatum esset, quod eum vellet videre, respondit, Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48); ac eos potius in hunc affectum computavit, qui facerent voluntatem Patris ejus? Quia exemplo suo jam docebat negandos esse terrenos parentes propter Deum. Opera enim divina facienti terrenus affectus obstrepere non debebat. Nam si propterea non habebat matrem, quia negavit matrem; nec Petrus et caeteri apostoli habebant patres, quia monuit eos, dicens: Et patrem ne vocaveritis vobis super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXIII, 9). Quod ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. Hoc ergo dicimus, Sapientiam Dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed misericorditer ob hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, sicut Apostolus dicit, Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 3). Non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui dicit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), quando cicatrices vulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit (Id. XX, 27). Quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? Absit talis blasphemia: nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent asserere aut credere; sed evigilent aliquando, et intelligant quam nefaria perversitate ista credantur.

CAPUT XXVI. 42.1147|

 Nos autem Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter homines conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse a quibus esset recedendum, quid esset perferendum, quo esset tendendum. Totum autem hoc nulla fecit necessitate. Unde ipse dicit: Propter hoc me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 17, 18). Non ergo mali necessitate amisit eam. Voluit enim, ut illa quae in passione ejus facta sunt, omnia fierent ad humanam naturam docendam, non ad suam tuendam. Sicut enim nos qui ex anima et corpore constamus, cum simus invisibiles secundum animam, visibiles autem secundum corpus, omnia quae visibiliter sive honoris et beneficiorum accipimus, sive contumeliae vel injuriae patimur, ad animam quae invisibilis est, tanquam ad principem necesse est ut referamus, quia ipsa corpori principatur; nam et cum simus secundum animam immortales, cum mortui corpori fuerimus, nos mortui dicimur: ita et Dominus secundum carnem et formam servi quam suscipere dignatus est, et contumelias passus, et vincula, et flagella, et mortuus esse manifestatur; ut omnia veridice Veritas, et nihil falso fecisse credatur: quia potestate ac voluntate Verbum caro factum est, et natus, et passus, et mortuus, et resurrexit, nulla sua necessitate, sed voluntate et potestate: cujus nulla pars aliquando depraedata, nulla nunc usque captiva est, non solum divinae, sed nec ipsius mortalis quam suscepit: sed nec unquam capi poterit, nisi ab eis qui ei per fidem voluerint mundo corde conjungi. Non sicut deus Manichaei, qui necessitatis malo pressus, hodie hic ex parte, quod negare non possunt, in miseriis et calamitatibus volutatur.

CAPUT XXVII.

Intelligite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines quantum distet inter necessitatem et voluntatem. Si quis, verbi gratia, merito peccati sui in carcerem jubente justitia mittatur, alius adsit vir sanctus, qui eumdem carcerem ingrediatur propter illius consolationem aut liberationem; numquid ambo in carcere ex una causa constituti sunt? Ille missus est, ille ingressus; ille poenam patitur, ille misericordiam facit. Ille ingressus est cum voluit, egressus est quando voluit; ille nisi interveniente indulgentia nullo jure poterit liberari. Et hoc homines facere possunt, et praestant libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari. Cogitate ergo jam si Deus potest pati aliquam necessitatem, cum possint homines bene facere voluntate, nulla mercede conducti, nulla necessitate compulsi. Nullam ergo necessitatem patitur Deus, neque necessitate facit quae facit, sed summa et ineffabili voluntate ac potestate.

CAPUT XXVIII.

 Et tamen vos maxime secundum errorem vestrum non debuistis opponere istam contradictionem, qua dicitis, Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis pati? quia secundum ejusdem Manichaei blasphemias, Christus carnem non habuit, nec aliquid a Judaeis passus est. Sic enim in epistola Fundamenti dicit: Inimicus quippe, qui eumdem Salvatorem justorum patrem crucifixisse se speravit, ipse est crucifixus, quo tempore aliud actum est, atque aliud ostensum. Princeps itaque tenebrarum affixus est cruci, idemque spineam coronam portavit cum suis sociis, et vestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam Dominum potasse arbitrati sunt: atque omnia quae hic sustinere visus est, tenebrarum ducibus irrogata sunt, qui clavis etiam et lancea vulnerati sunt.

CAPUT XXIX.

Utquid ergo opponitis, dicentes, Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis pati? cum de passione ipsius ita sentiatis, ut non ipsum Deum passum aliquid in corpore suo, sed principem 42.1148| tenebrarum illa omnia passum putetis? Contra fidem autem nostram quomodo ista opponitis?

CAPUT XXX.

 Nos enim credimus, ut in Evangelio scriptum est, quia Christus voluit pati, et quando voluit passus est. Non enim quando voluerunt Judaei, passionem ipsam fecerunt. Volebant quidem tenere et occidere, et secundum voluntatem suam jam perfecerant scelus, quod conabantur, et jam rei erant immanissimi peccati, quia volebant, etiamsi nihil fecissent: tamen ille qui potestatem habuit ponendi animam suam (Joan. X, 17), quando voluit eos facere permisit; qui legionibus Angelorum potuit jubere ut Judaei perirent, vel uno verbo suo omnes interimere (Matth. XXVI, 53).

CAPUT XXXI.

Dominus ergo Christus secundum hominem quem suscepit, passus est: et nullum membrum ejus hodie tenetur a Judaeis vel mortalis corporis quod susceperat, sicut supra diximus. Nam deus vester, o Manichaei, labe ac vastitate impendente pressus est; non libera voluntate processit ad pugnam, sed necessitate compulsus est; nec praestare aliquid voluit, sed resistere conabatur. Qui etiam in sua substantia, non in suscepto mortali corpore, devoratus atque commixtus est: qui ex parte hodie tenetur, ex parte in globo semper tenebitur. Et tamen quis ferat tam incredibiles blasphemias, quas isti de ipsa passione Domini proferre non dubitant?

CAPUT XXXII.

Omnes Apostoli, omnes linguae rationales Dominum Christum passum esse clamant; omnis sana fides Christum pro nobis passum confitetur: et Manichaeus iniquus daemones illas passiones asserit pertulisse. Non enim propterea dicit eos passos, quia de ipsis Dominus triumphavit, et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit: sed quia Dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. Quibus dicimus, Si non habebat carnem mortalem, quid erat quod tenuerunt Judaei? quid erat quod in cruce pendebat? quid confixum erat clavis in ligno? quid est percussum lancea, unde sanguis et aqua profluxit? Si enim visa sunt tantum fieri et facta non sunt, phantasmata erant; quod nefas est credere.

CAPUT XXXIII.

Si autem vere facta sunt, non tamen in carne mortali, sed in ipsa divina substantia facta esse dicitis, mutabilem esse dicitis divinam substantiam, et visibilem carneis oculis, et palpabilem carneis manibus, et vulnerabilem ferro: quae rursus nefas est credere. Et ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt; et iterum timet dicere, quia in divina substantia facta sunt; et non vult confiteri, quia nec intelligere potuit, quomodo Filius Dei per quem facta sunt omnia, sine aliqua mutatione vel coinquinatione divinae substantiae suae, hominem cum carne susceperit: coactus est dicere, quia non Christus, sed princeps tenebrarum cum suis sociis illa omnia passus est. Miseri! non timetis ne dicatur vobis in judicio, Ego eos liberavi, pro quibus passus sum; ite, ille vos liberet, cui meas ascribitis passiones?

CAPUT XXXIV.

Dicitis magno errore, sed tamen dicitis, Christum quotidie nasci, quotidie pati, quotidie mori. Numquid forte in iis qui credunt, et pro nomine ipsius tribulationes mortemque patiuntur? Non, inquiunt, sed in cucurbitis, et in porris, et in portulaca, et in caeteris hujusmodi rebus. Magna ridicula, magna caecitas: superius passionibus daemonum, hic passionibus olerum homines liberantur a peccatis.

CAPUT XXXV.

 Item cum eis dicimus, Quid factura erat Deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare? Dicunt, Nihil fieri potuit Deo incorruptibili. Non enim si quis verbi gratia, sphaeram vitream solidam unguibus lacerare voluerit, aliquid ei unquam faciet saevitia unguium suorum. Sed si vel talem substantiam divinam isti esse fingerent, ut omnis saevitia gentis tenebrarum talis ad illam esset, quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram vitream, non deus Manichaei hodie luctum pateretur de partis suae abscissione vel amissione: quam partem dicunt, cum in 42.1149| fructibus vel in herbis fuerit, id est, in melone, vel beta, vel talibus rebus, et principium suum et medietatem et finem nosse; cum autem ad carnem venerit, omnem intelligentiam amittere: ut propterea magister hominibus missus sit, quia stulta in illis facta est pars Dei; et propterea non sit missus melonibus, quia sapientem habent animam.

CAPUT XXXVI.

Quis ista credat vel ab hominibus aliquando, vel inter homines posse dici? Sed tamen quomodo nihil mali patitur substantia dei vetri, cum et in pomis ligatur, et in carne excaecatur, vel cum volens redire dejicitur ad terras a gente tenebrarum? Sed si nihil ei mali contigit vel contingit, falsa omnia sunt quae Manichaeus dixit in Epistola Fundamenti, quae caput est omnium vanarum fabularum; vel in Thesauro, qui thesaurus est omnium turpitudinum et blasphemiarum, vel in caeteris omnibus libris, in quibus tanta loquacitate nihil aliud quam infelicitatem substantiae Dei, quam commixtam dicit principibus tenebrarum, et in divinis virtutibus tristitiam, propter illam magnam sollicitudinem ut liberetur, affirmat. Nam revera nihil mali, aut potuit, aut poterit pati substantia Dei; nec aliquem habet inimicum, qui ejus partem ingenitam corrumpat: sed homines sunt Deo vel potius sibi inimici, non obtemperando praeceptis Dei, et cupiditatibus se potius corrumpendo, non Deum.

CAPUT XXXVII.

Duorum vero Testamentorum concordiam simplici oculo intendere si velletis, o Manichaei, facillime videretis. Rabide enim ferimini in id quod scriptum est, Spiritus Dei ferebatur super aquam (Gen. I, 2); et, Vidit Deus quia bonum est (Ibid., 10); et, Adam ubi es (Id. III, 9)? et, Deus zelans (Exod. XX, 5); et, ignis edax (Deut. IV, 24); et, gladius meus (Id. XXXII, 42), et caetera talia: non considerantes, quia si alius ita caecus sit, ut reprehendere velit illud Domini quod in Evangelio dictum est, Non jurabis per coelum, quoniam sedes est Dei; neque per terram, quoniam scabellum est pedum ejus (Matth. V, 35); et hoc dicat quod vos mira dementia dicere soletis, Ubi erat Deus antequam esset coelum et terra? Aut quod scriptum est, Et miratus est Jesus (Luc. VII, 9); cum mirari nemo soleat, nisi de re quae illi erat incognita: videre autem quia bonum est, non sit ignorantis, sed quia placuit ei quod fecit. Aut illud quod scriptum est dicente Domino, Quis me tetigit (Id. VIII, 45)? et de Lazaro, Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? et, Ego veni non pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X, 34); et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49); et, Veni ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39); et, Vendite res vestras, et emite vobis gladios (Luc. XXII, 36); et Apostolus, Zelo Dei vos zelo (II Cor. XI, 2); et, Revelabitur ira Dei de coelo super omnem impietatem (Rom. I, 18); et caetera inumerabilia ab ipso Domino, vel ab Apostolis dicta vel facta, quae insanissime poterunt homines accusare non intelligentes. Nam et avari vel flagitiosi possunt aliter accipere quod Dominus ait, ut si quis dimiserit quae habet, septuplum, aut etiam centuplum in hoc saeculo accipiat (Matth. XIX, 29); aut si aliquis uxorem, ancillam, vel etiam meretrices dimittere propter Dominum velit, spe illius multiplicationis faciat, non amore justitiae. Possunt etiam horrere, male intelligentes quod ait, Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54). Nam quod ait, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22): si dicant stulti, Ecce pro convicio gehennam minatur, quem dicitis misericordem ignoscere peccata: nonne ignorant ubi caput habeant, et tamen aliquid sibi videntur dicere? Aut quomodo tam multas animas necandas daemonibus in porcis tradidit (Luc. VIII, 32), cum tales animas dicatis esse porcorum quales sunt hominum? Aut quomodo arborem, in qua fructus, quia non erat tempus, non invenit, verbo aridam fecit (Marc. XI, 13), quam animam intelligentem dicitis habere?

CAPUT XXXVIII. 42.1150|

Ecce quanta iniquissimi et caeci homines de divinis eloquiis possunt dicere, sicut vos in ea quae mystice facta sunt vel dicta in veteribus Libris ignorantes ferimini, ut temere accusetis quod non intelligitis. Haec autem cum de Novo Testamento vobis objecta fuerint, dicitis divina et spiritualia significare: Veteris autem Testamenti sanctas litteras figurate posse accipi negatis, cum et ipse Dominus figurate inde quaedam dixerit, et apostolus Paulus omnia illi populo in figura contigisse scribat (I Cor. X, 11). Nam et ipse regulam monstrans, multa inde exposuit. Sed forte dicitis solita vanitate et obtuso corde contra Deum vel Apostoli auctoritatem loquentes, Veteris Testamenti dicta exponi prorsus non posse, solum autem Novum in talibus exponi posse. Et non consideratis non vos habere quid dicere, si ab aliis impiis vobis dicatur, Vetus potius exponi posse, Novum non posse. Mens autem sana utrumque Testamentum considerans, quaecumque in uno invenerit expositionem admittere, sine dubio in altero declarabit. Multum apparet imperitia vestra, vel potius malitia. Attendite in Actibus Leucii, quos sub nomine Apostolorum scribit, qualia sint quae accipitis de Maximilla uxore Egetis: quae cum nollet marito debitum reddere, cum Apostolus dixerit, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (Id. VII, 3); illa supposuerit marito suo ancillam suam Eucliam nomine, exornans eam, sicut ibi scriptum est, adversariis lenociniis et fucationibus, et eam nocte pro se vicariam supponens, ut ille nesciens, cum ea tanquam cum uxore concumberet. Ibi etiam scriptum est, quod cum eadem Maximilla et Iphidamia simul issent ad audiendum apostolum Andream, puerulus quidam speciosus, quem vult Leucius vel Deum, vel certe angelum intelligi, commendaverit eas Andreae apostolo: et perrexerit ad praetorium Egetis, et ingressus cubiculum eorum, finxerit vocem muliebrem, quasi Maximillae murmurantis de doloribus sexus feminei, et Iphidamiae respondentis. Quae colloquia cum audisset Egetes, credens eas ibi esse, discesserit. Quid ad hoc dicitis, rogo vos? Quare non timuit Maximilla per turpissimum lenocinium ancillae suae ligare animas in carne? Cum autem illum puerulum tam turpiter credatis esse mentitum, quis vobis credat loquentibus, quando si mentiamini, Dominum vos dicitis imitari?

CAPUT XXXIX.

Sed vos temeritate pleni adhuc irruite in veteres Libros, ut quae nescitis, potius accusare quam discere laboretis. Considerate quae ibi miracula sint. Si miraculis Novi Testamenti delectamini, ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati, et alia multa quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. Si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta sunt illa duo praecepta, quae sublimiter Dominus laudat de diligendo Deo et proximo (Matth. XXII, 37, 39): ibi dimittenda domus, parentes, filii, et caetera propter Dominum (Id. XIX, 29): ibi non reddendum malum pro malo (Rom. XII, 17), ibi orandum pro inimicis (Matth. V, 44), ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda maxilla ad accipiendam alapam (Luc. VI, 27; Matth. V, 39): et quaecumque in Novo Testamento praecepta sunt, non solum ibi mandata, sed etiam a sanctis viris omni vigilantia completa. Numquid et hoc poterit dicere malitia vestra, quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt, falsa esse et apposita, illa vero quae non intelligentes putatis mala, ea tantummodo vera esse? Debetis enim advertere, aliquos similiter impios ita de Novo Testamento facere posse, ut quaecumque ibi sunt quae non intelligentes putaverint mala, ea reprehendant, et dicant ipsa ibi esse sola vera; illa autem omnia quae ibi aperte magnificata sunt, dicant esse falsa, atque ab amatoribus Domini apposita, ne omnia viderentur fugienda: ut et vos et illi tali caecitate percussi, jam judicati et damnati fugiamini. Tandem vigilate, et a blasphemiis conquiescite, atque omnium sanctarum canonicarum Scripturarum, 42.1151| si Christiani esse cogitatis, auctoritatem recipite; et quae non intelligitis, accusare nolite, sed potius eorum intellectum desiderate.

CAPUT XL.

 Nam quale est etiam illud, quod resurrectionem carnis negatis? Paulus apostolus clamat, Seminatur in corruptione, resurget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42-44). Et vos contra reclamatis, carnem hominis non posse resurgere, et eam tenebrarum principem habere auctorem; cum eamdem Apostolus membra Christi et templum Spiritus sancti esse dicat. Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (Id. VI, 15)? Quod non utique secundum infirmitatem praesentis corruptionis, quae de peccati originalis poena descendit, sed secundum adoptionem futurae resurrectionis dicit: sicut alibi ait, Et ipsi in nobis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, resurrectionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Alibi etiam eamdem carnem Ecclesiae comparavit, cum de conjugio loqueretur, dicens: Nemo enim unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29). Quod ergo alio loco dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17); non carnem damnat, ut eam tanquam inimicam existimemus; sed admonet potius, ut subjugemus nobis eam ad bona opera concipienda, et parienda, ut velut conjux spiritui serviat: quod dicit non posse fieri, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim natura carnis, sed poena ejus nobis reluctatur; quia peccato meruimus esse mortales. Nam iterum dicit, Corpus vestrum templum est in vobis Spiritus sancti (I Cor. VI, 19). Et tamen eum ipsa caro propter praesentem infirmitatem fenum appelletur (Isai. XL, 6); creditis Joannem de feno aurum fecisse, et non creditis Deum omnipotentem de corpore animali spirituale corpus facere posse? Nam propter ipsam commutationem carnis, quae futura est, quoniam de ista carne coeleste corpus Deus facturus est, quando erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30), propterea verissime dicit idem apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50).

CAPUT XLI.

Sed non mirum quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente Deo ista fieri putetis: cum etiam dicatis mundum, vel omnia quae facta sunt, non potuisse aliter facere Deum, nisi magna et miserabili necessitate, et nisi esset materia quae illum ad operationem mundi adjuvaret, ut inde posset partem suam liberare. Eligite ergo nunc quid sequi velitis: Deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae, a materia quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adjutus est; an Deum omnipotentem qui nulla necessitate, sed propria voluntate et summa potestate, dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9; Gen. I, 3); qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17).

CAPUT XLII.

 Vos ergo homines, qui ista impietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate dum licet, ne damnationem aeternam ab illo justo judice mereamini. Poeniteat vos peccatorum vestrorum, si cupitis liberari; et nolite audire Manichaeos dicentes, Non peccamus nos, hoc est, animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. Si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? Non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum; cum scriptum sit, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18).

CAPUT XLIII.

 Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens tenebrarum, restat ut ab omni peccato pars lucis immunis inveniatur. Omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant: et nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat: et falsa sunt quae Manichaeus dicit, succisivam lucis partem, hoc est, animas peccatrices damnari ad custodiam globi, ut aliqua securitas divinis regnis in periculo constitutis tandem aliquando comparetur. 42.1152| Necesse est ergo ut aut pars lucis peccet, aut pars tenebrarum. Sed si pars lucis peccat, Deus peccat, quod nefas est dicere: si autem pars tenebrarum peccat, ipsa vocatur ad regnum per eum qui dixit, Non veni vocare justos, sed peccatores; quia, non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 13). Illa autem divinitas de divinitate, et lux de lumine, tenebrarum generi degenerans in aeternum sociatur.

CAPUT XLIV.

O detestandum mentis errorem talia credentium! Vellem tamen ut attenderetis, et videre velletis, eum quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri ut malus sit. Quoniam si quidquid facit, sic facit ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus nihil peccat: si autem nihil peccat, nihil mali facit: et ideo si nihil mali facit, non est utique malus. Restat itaque ut pars Dei, quae Deus intelligitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum, et omnia illa quae accusanda insanissime putatis, in deum vestrum refundatis. Sed quid veritas clamat? Corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari: animam vero, irrationalem quidem peccare non posse; quia nec praecepta rationis potest accipere, neque ad beatitudinem pervenire, sed in suo gradu servare ordinem naturae quem acceperit: rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere, et recte factis ad aeternam beatitudinem pervenire; si hoc peccando noluerit, juste ad inferiora damnari; quia inter ipsam et Deum non separat nisi voluntas prava.

CAPUT XLV.

 Legite, Manichaei, et omni vigilantia ista discutite, et magis magisque-legite atque discutite; sed animo aequo, non animo inimico. Legite illud attendentes, quia erit vobis in futuro judicio ista Scriptura testis, si agnoscentes vera esse quae dicta sunt, ad sinum matris Ecclesiae catholicae, quae sola veritatem docet, omni cursu non festinaveritis.

CAPUT XLVI.

Judicate tandem aut eligite, Manichaei, quem sequi vultis, Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum sanctum in Patris et Filii unitate communem, unum Deum omnipotentem, incorruptibilem, inadibilem, incommutabilem, verum, bonum, sanctum, clementem, justum, qui non habet partes, quia unus est; neque ejus particula separari ab eo potest, quia inseparabilis est; neque aliquid ejus immutari potest, quia totus incommutabilis est; neque vel leviter quodlibet ejus substantiae corrumpi potest, quia totus incorruptibilis est: qui voluit, et facta sunt omnia quaecumque sunt, quaecumque vivunt, quaecumque intelligunt; ipse enim summa substantia, summa vita, summa veritas est: qui praecepit, et ordinata sunt omnia suis locis et temporibus bona; qui rationalem creaturam omni caeterae creaturae praeficere dignatus est; qui ei per superbiam a suis legibus voluntate lapsae et visibilia sequenti, misericorditer per suos ministros ac per se ipsum signis quibusdam visibiliter et exemplis et praeceptis demonstratis quibus consurgere valeret, atque ad aeternam vitam renovaretur, loqui dignatus est: quem praedicat catholica fides.

CAPUT XLVII.

 An illum Deum qui falso dicitur incorruptus, quia postea invenitur malo necessitatis oppressus; timidum, quia imminente labe ac vastitate compulsus ad bellum est; ignorantiae plenum, si suae parti quid contingere posset, videre non potuit; crudelem, si praevidens miseriam futuram partis suae, et qui cum ea securus posset quiescere, tamen eam misit ad miserabilem pugnam; malum, si cum sibi fieri a mali natura nihil posset, tamen conatus est eam ipse delere; temerarium, qui ausus est congredi cum ea, a qua ejus pars et captiva teneretur, et in sempiternum macularetur; commutabilem, quia jam ex parte mutatus est: corruptibilem, quia jam ex parte meretricantem, ex parte mentientem, ex parte blasphemantem, scelera omnia ex parte facientem, quia his omnibus ex parte commixtus est; lugentera, velo 42.1153| luctuoso tectum; subjacentem daemoniis ut lutum figulo, et usque ad turpem personam necessitate perductum, ut in pueros et virgines transfiguratus daemonum libidinem accenderet, quem praedicat Manichaeus. Aut certe, si potest, neget conscientia vestra, teste vobis vero Deo aeterno, qui omnes judicaturus est, unum istorum vobis ipsis negate.

CAPUT XLVIII.

Si autem vera sunt quae dicimus, tandem respicite, tandem videte, in qua estis morte constituti. Humiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et impie dicere, vos ipsos esse Deum omnipotentem. Hoc enim dicitis, cum animas vestras partes ejus esse asseveratis: non enim Deus in parte major, in parte minor est. Sed potius dicite vobis, Deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: Deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur: Deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur: Deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam pervenire conamur: Deus ipsa aeterna et beata vita est, nos peccatis nostris miseri sumus, et optamus fieri beati: non ergo sumus pars substantiae ejus. Si enim partes ejus estis, et haec tanta patimini, restat ut et ipse jam ex parte haec omnia patiatur, et amplius pati potuerit, quod ejus contingit parti, nisi per vestram miseriam sibi provideret. Videte vos ergo quid estis: si partes ejus, Deus estis; si geniti ab illo estis, similiter Deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? Si autem facti ab illo estis, hoc confitemini, et non jam eritis Manichaei.

CAPUT XLIX.

 Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam: bonam quae fecit mundum, malam de qua factus est mundus. Si autem vos Deus fecit, non invenit Manichaeus unde vos Deus fecerit. Si enim de se ipso vos fecit, hoc estis quod ipse. Non ergo debuistis tanta peccatorum corruptione turpari, sicut jam dictum est. Si autem de alieno vos fecit, non ad illum pertinetis; quia sic vos fecit quomodo mundum. Si autem nec de se ipso, nec de alieno vos fecit, sed tantum omnipotentia sua voluit, et facti estis; hoc dicite Manichaeo, et renuntiate ejus errori. Sic decet enim Omnipotentem facere quae voluerit, sicut Catholica dixit, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt (Psal. XXXII, 9). Dicite vobis, Non sumus partes ejus, sed sumus opera ejus. Dicite vobis, Si Deus necessitate passus est, et 42.1154| evadere aliter non potuit, nisi partis suae pateretur detrimentum; quis aliquando poterit de talibus necessitatibus liberari? Aut quis erit qui protegatur a Deo non valente se ipsum protegere? Aut quando me de hac necessitate captivitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non potuit? Non enim peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa me misit. Aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse poterit, qui ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne pugnaret. Si incorruptibilis est ipse Deus, quid ei factura erat illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ne nunc ego sic cruciarer? Aut quae ista injustitia, ut ad globum damner, cum ille ut modo aliquantulum securus sit, ego haec tanta sustineam? Certe quoniam et ego sum quod ipse, quoniam pars ejus sum, nullo in regnis ejus insignibus indigente aut infirmo constituto, vicibus istam miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam, et regna illa sine periculo possint esse pacata. Quanquam timendum sit ne ista natura mali nec in globo ipso inclusa custodiri possit. Si enim incorrupta regna corrupit, et inviolatam Dei substantiam violavit; quomodo pars illa lucis, hoc est, animae peccatrices, quae vitiatae globo custodiendo infiguntur infirmae ac debiles, quomodo non absorbentur ab ea, ut iterum regna illa divina nullo jam valente obsistere tota conturbet? Quis enim jam audeat procedere ad bellum, quando cum illa parte quae processerat tam inique actum est, ut pro ejus requie sui cives ad sempiternam globi custodiam damnarentur? Aut si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium damnatarum animarum perveniat, quid opus eam est contegi divinorum damnatione membrorum? Si autem potest perrumpere globum, quis ei resistet saucius, qui integros sauciavit! Absit tam gravis et tam abominanda blasphemia. Nolite istam iniquitatem ad aures vestras admittere: nolite tali negotio mortifero vos implicare. Fugite Manichaeum, et ad veritatis catholicae ubera toto desiderio convolate.

(no apparatus)