De fide et operibus (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide et operibus
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeFiEtO 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De fide et operibus

Refellitur error quorumdam triplex, et contra demonstratur: 1, Non omnes indiscrete admittendos ad Baptismum, sicque esse tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica disciplina; 2, Baptizandis non solius fidei, sed vitae etiam christianae tradendas esse regulas; 3, Baptizatos demum, nisi vitam malam mutarint, nunquam ad salutem aeternam fide sola perventuros.

CAPUT PRIMUM.

1. Error quorumdam triplex. Omnes ad Baptismum citra discrimen admittendos sentiunt. Quibusdam videtur indiscrete omnes admittendos esse ad lavacrum regenerationis, quae est in Christo Jesu Domino nostro, etiamsi malam turpemque vitam facinoribus et flagitiis evidentissimis notam mutare noluerint, atque in ea se perseveraturos aperta etiam professione declaraverint. Verbi gratia, si quisquam meretrici adhaeret, non ei prius praecipiatur ut ab ea discedat, et tunc veniat ad Baptismum, sed etiam cum ea manens mansurumque se confidens, seu etiam profitens, admittatur et baptizetur, nec impediatur fieri membrum Christi, etiamsi membrum meretricis esse perstiterit (I Cor. VI, 15): sed postea doceatur quam sit hoc malum, jamque baptizatus de mutandis in melius moribus instruatur. Perversum enim putant atque praeposterum, prius docere quemadmodum debeat vivere christianus, et deinde baptizari. Sed censent praecedere debere Baptismi sacramentum, ut deinde sequatur vitae morumque doctrina: quam si tenere et custodire voluerit, utiliter fecerit; si autem noluerit, retenta fide christiana, sine qua in aeternum periret, in quolibet scelere immunditiaque permanserit, salvum eum futurum tanquam per ignem, velut qui aedificaverit super fundamentum quod est Christus, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam (I Cor. III, 11-15); id est, non justos castosque mores, sed iniquos et impudicos. 2. Morum doctrinam censent nonnisi post Baptismum esse tradendam. Ad hanc autem disputationem videntur impulsi, quod eos moverit non admitti ad Baptismum qui dimissis uxoribus alias duxerint, vel feminas quae dimissis viris aliis nupserint; quia haec non conjugia, sed adulteria esse Dominus Christus sine ulla dubitatione testatur (Matth. XIX, 9). Cum enim negare non possent esse adulterium, quod Veritas adulterium esse sine ambage confirmat, eisque suffragari vellent ad accipiendum Baptismum, quos hujusmodi laqueo ita captos viderent, ut si non admitterentur ad Baptismum, sine ullo sacramento mallent vivere vel etiam mori, quam disrupto adulterii vinculo liberari: humana quadam miseratione commoti sunt ad eorum causam sic suscipiendam, ut omnes cum eis facinorosos et flagitiosos, etiam nulla prohibitione correptos, nulla instructione correctos, nulla poenitentia mutatos ad Baptismum admittendos esse censerent; existimantes eos, nisi fieret, in aeternum esse perituros; si autem fieret, etiam in illis malis perseverantes salvos per ignem futuros.

CAPUT II.

3. Propter fidem christianam salvandos esse baptizatos, etiamsi mores quantumlibet malos non correxerint. Mali in Ecclesia sic tolerandi, ut non omittatur correptio et disciplina. Quibus respondens, hoc primum dico, ne quis ea testimonia Scripturarum, quae commixtionem bonorum et malorum in Ecclesia vel praesentem indicant, vel futuram praenuntiant, sic accipiat, ut disciplinae severitatem sive diligentiam solvendam omnino atque omittendam, non illis edoctus Litteris, sed sua opinatione deceptus existimet. Neque enim, quia illam primi populi permixtionem Moyses Dei famulus patientissime perferebat, ideo non in multos etiam gladio vindicavit. Et Phinees sacerdos adulteros simul inventos ferro ultore confixit (Num. XXV, 5-8). Quod utique degradationibus et excommunicationibus significatum est esse faciendum hoc tempore, cum in Ecclesiae disciplina visibilis fuerat gladius cessaturus. Nec, quia beatus Apostolus inter falsos fratres tolerantissime congemiscit (II Cor. XI, 26), et quosdam etiam diabolicis invidentiae stimulis agitatos, Christum tamen praedicare permittit (Philipp. I, 15-18); ideo parcendum censet illi qui uxorem patris sui habuit; quem praecipit congregata Ecclesia tradendum satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 1-5): aut ideo ipse alios non tradidit satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. I, 20): aut frustra dicit, Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire: nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec cibum quidem sumere. Quo enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 9-15). Ubi quidem aliqui id quod dictum est, ex vobis ipsis, ita intelligunt, ut ex se ipso unusquisque auferat malum, hoc est, ut ipse sit bonus. Sed utrolibet modo intelligatur, sive ut severitate Ecclesiae mali excommunicationibus corripiantur, sive ut se quisque corripiendo et corrigendo a se ipso auferat malum; illud tamen quod supra dictum est, non habet ambiguitatem, ubi praecipit non commisceri eis fratribus qui in aliquo supra dicto vitio nominantur, id est, noti famosique sunt.

CAPUT III.

Quo animo peccantes corripiendi. Domini praeceptum de corrigendis malis. Quo autem animo et qua charitate misericors ista severitas adhibenda sit, non solum eo loco ubi ait, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu; sed alibi quoque evidenter ostendit dicens, Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15).

4. Et ipse Dominus exemplum singulare patientiae, qui etiam in duodecim Apostolis usque ad passionem diabolum pertulit; et qui ait, Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte dum vultis colligere zizania, simul eradicetis et triticum (Matth. XIII, 29, 30); retiaque illa in similitudine Ecclesiae usque ad littus, hoc est usque ad saeculi finem, bonos et malos pisces habitura praedixit; et caetera, si qua de permixtione bonorum et malorum sive aperte sive per similitudines locutus est: non ideo tamen omittendam censuit Ecclesiae disciplinam; imo vero admonuit adhibendam, quando ait: Attendite vobis; si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus eris fratrem tuum. Si autem non audierit te, assume tecum unum vel duos, ut in ore testium duorum vel trium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Deinde ipsius severitatis terrorem gravissimum adjecit etiam eo loco, dicens: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo, et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo (Id. XVIII, 15-18). Prohibet etiam sanctum dari canibus (Id. VII, 6). Nec contrarius est Apostolus Domino, quia dicit, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20); cum ille dicat, Corripe eum inter te et ipsum. Utrumque enim faciendum est, sicut infirmitatis diversitas admonet eorum quos utique non perdendos, sed corrigendos curandosque suscepimus; et alius sic, alius autem sic sanandus est. Ita etiam est ratio dissimulandi et tolerandi malos in Ecclesia: et est rursus ratio castigandi et corripiendi, non admittendi vel a communione removendi.


CAPUT IV.

5. Errores non servantium modum in Scripturis intelligendis. Donatistarum errori alius error contrarius ex Scripturis perperam acceptis. Errant autem homines, non servantes modum; et cum in unam partem procliviter ire coeperint, non respiciunt divinae auctoritatis alia testimonia, quibus possint ab illa intentione revocari, et in ea quae ex utrisque temperata est veritate ac moderatione consistere: nec in hac re tantum, de qua nunc quaestio est, sed etiam in aliis multis. Nam quidam intuentes divinarum testimonia Litterarum, quibus unus Deus colendus insinuatur, eumdem Patrem qui est Filius, sanctumque Spiritum putaverunt; alii rursus veluti morbo contrario laborantes, cum attenderent ea quibus Trinitas declaratur, nec valerent intelligere quomodo sit unus Deus, cum et Pater non sit Filius, nec Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus aut Filius aut Pater, diversitates etiam substantiarum asserendas putaverunt. Quidam intuentes in Scripturis sanctae virginitatis laudem, connubia damnaverunt: quidam rursus ea testimonia consectantes quibus casta conjugia praedicantur, virginitatem nuptiis aequaverunt. Quidam cum legerent, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21), et nonnulla similia; creaturam Dei et, quas voluerunt, escas immundas esse senserunt: quidam vero legentes, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4), in voracitatem vinolentiamque collapsi sunt; non sibi valentes auferre vitia, nisi eis e contrario vel tanta vel majora succederent. 6. Sic etiam in hac causa, quae habetur in manibus, quidam intuentes praecepta severitatis, quibus admonemur corripere inquietos, non dare sanctum canibus, ut ethnicum habere Ecclesiae contemptorem, a compage corporis membrum quod scandalizat avellere; ita perturbant Ecclesiae pacem, ut conentur ante tempus separare zizania, atque hoc errore caecati ipsi potius a Christi unitate separentur. Qualis nobis causa est adversus schisma Donati. Et hoc non cum illis qui noverunt Caecilianum, non veris, sed calumniosis criminibus appetitum, et perniciosam sententiam suam mortifero pudore non deserunt; sed cum illis quibus dicimus: Etiamsi mali fuissent propter quos in Ecclesia non estis, vos tamen eos ferendo quos emendare aut segregare minime poteratis, in Ecclesia permanere debuistis. Quidam vero e contrario periclitantes, cum bonorum malorumque commixtionem in Ecclesia demonstratam vel praedictam esse perspexerint, et patientiae praecepta didicerint (quae ita nos firmissimos reddunt, ut etiam si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediatur aut fides, aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus), destituendam putant Ecclesiae disciplinam, quamdam perversissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat nisi dicere quid cavendum quidve faciendum sit, quodlibet autem quisque faciat non curare.

CAPUT V.

7. Sana doctrina est ut nec propter malos recedatur ab Ecclesia, nec in malos ipsos negligatur disciplina. Nos vero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur ex utrisque testimoniis vitam sententiam que moderari, ut et canes in Ecclesia propter pacem Ecclesiae toleremus, et canibus sanctum, ubi pax Ecclesiae tuta est, non demus. Cum ergo sive per negligentiam praepositorum, sive per aliquam excusabilem necessitatem, sive per occultas obreptiones invenimus in Ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non possumus; tunc (ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur veluti mundos sanctosque discipulos, ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos) veniant in mentem illae de Scripturis similitudines et divina oracula vel certissima exempla, quibus demonstratum et praenuntiatum est, malos in Ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque judicii futuros, et nihil bonis in unitate ac participatione Sacramentorum qui eorum factis non consenserint obfuturos. Cum vero eis per quos Ecclesia regitur, adest salva pace Ecclesiae potestas disciplinae adversus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, aliis aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adjutore dirigentes, nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus.

CAPUT VI.

8. Ad Baptismum an admittendus adulter et peccator non correctus. An praecepta bene vivendi non prius tradenda quam Baptismus. Hac ergo secundum sanam doctrinam moderatione servata, videamus unde agitur, id est, utrum ad percipiendum Baptismum sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi vigilet diligentia, ne sanctum canibus detur; usque adeo ut nec apertissimi adulterii perpetratores et ejus perseverantiae professores a Sacramento tantae sanctitatis videantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur, si per ipsos dies quibus eamdem gratiam percepturi, suis nominibus datis, abstinentia, jejuniis, exorcismisque purgantur, cum suis legitimis et veris uxoribus se concubituros profiterentur, atque hujus rei, quamvis alio tempore licitae, paucis ipsis solemnibus diebus nullam continentiam servaturos. Quo modo igitur ad illa sancta recusans correctionem adulter admittitur, quo recusans observationem non admittitur conjugatus? 9. Sed prius, inquiunt, baptizetur; deinde doceatur quid ad bonam vitam moresque pertineat. Fit hoc ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad verba paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat, Sacramentumque percipiat; ut si ex hac vita migraverit, liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium peccatorum. Si autem sanus petit, spatiumque discendi est, quod aliud opportunius tempus reperiri potest, quo audiat quemadmodum fidelis fieri ac vivere debeat, quam illud cum attentiore animo atque ipsa religione suspenso saluberrimae fidei Sacramentum petit? An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis praeciperent a quibus catechizabamur, cum fontis illius Sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes etiam vocaremur; vel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lavacrum regenerationis accurrunt, quales sint ipsis diebus quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta vigilantia conveniant, quo studio ferveant, qua cura pendeant? Si tunc tempus non est discendi, quae vita congruat tanto, quod accipere desiderant, Sacramento; quando erit? An vero cum acceperint, in tantis criminibus permanentes etiam post Baptismum, non novi homines, sed rei veteres? ut videlicet perversitate mirabili prius eis dicatur, Induite hominem novum; et cum induti fuerint, postea dicatur, Exuite veterem: cum Apostolus sanum ordinem tenens dicat, Exuite veterem, et induite novum (Coloss. III, 9, 10); et ipse Dominus clamet, Nemo assuit pannum novum vestimento veteri, et nemo mittit vinum novum in utres veteres. (Matth. IX, 16, 17). Quid autem aliud agit totum tempus, quo catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quae fides et qualis vita debeat esse christiani; ut cum se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant? Quoniam qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. (I Cor. XI, 28, 29.) Quod autem fit per omne tempus, quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes catechumenorum gradus excipiat; hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum Baptismum sua nomina jam dederunt.

CAPUT VII.

10. Virgo quae nesciens nupsit alieno viro, an censenda sit adultera. Apostolorum exemplo et litteris nil juvari qui volunt baptizandos de sola fide, baptizatos vero de moribus admonendos. Quid si, inquiunt, virgo nesciens viro nupserit alieno? Hoc si semper nesciat, nunquam ex hoc erit adultera: si autem sciat, jam ex hoc esse incipiet, ex quo cum alieno viro sciens cubaverit. Sicut in jure praediorum, tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum: cum vero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc juste injustus vocatur. Absit ergo ut sensu plane non humano, sed plane vano sic doleamus cum flagitia corriguntur, tanquam connubia dirimantur: maxime in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2, 3), hoc est in Ecclesia, ubi nuptiarum non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita commendatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere; quod in republica tunc Romana, non solum minime culpabiliter, verum etiam laudabiliter Cato fecisse perhibetur ( Plutarch. in Catone minore ). Neque hinc diutius modo disputare opus est, cum et illi quibus respondeo non audeant affirmare, nullum hoc esse peccatum, neque negent esse adulterium, ne ipsi Domino sanctoque Evangelio aperte convincantur obsistere. Sed cum eis placet primum admittendos esse tales ad percipiendum Baptismi sacramentum et ad Dominicam mensam, etiamsi correctionem voce manifestissima recusaverint; imo vero nihil eos de hac re prorsus admoneri oportere, sed postea doceri; ut si praecepti observationem receperint, culpamque correxerint, habeantur in tritico; si autem contempserint, inter zizania tolerentur: satis ostendunt non se crimina ista defendere, aut quasi levia vel nulla sint agere. Quis enim adulterium bonae spei christianus nullum seu parvum crimen existimet? 11. Ordinem tamen quo haec in aliis vel corrigantur vel ferantur, de Scripturis sanctis se proferre arbitrantur, cum dicunt Apostolos sic egisse; et de Litteris eorum quaedam testimonia proferunt, ubi reperiuntur prius insinuasse doctrinam fidei, ac deinde morum tradidisse praecepta. Atque hinc intelligi volunt, fidei tantummodo regulam baptizandis esse insinuandam, postea vero jam baptizatis etiam vitae in melius mutandae praecepta tradenda: quasi aliquas Apostolorum Epistolas legant ad eos qui baptizandi sunt datas, ubi de sola fide disputaverunt; et alias ad baptizatos, quibus praecepta de malis cavendis bonisque instituendis moribus continentur. Cum igitur eos ad Christianos jam baptizatos dedisse Litteras constet, cur utroque sermone contextae sunt, et eo scilicet qui ad fidem, et eo qui ad vitam bonam pertinet? An forte jam placet ut baptizandis utrumque non demus, et baptizatis utrumque reddamus? Quod si absurde dicitur, ergo fateantur Apostolos doctrinam suam ex utroque perfectam suis Epistolis indidisse; sed propterea plerumque insinuasse prius fidem, ac deinde quod ad vitam bonam pertinet subjecisse, quia et in homine ipso nisi praecedat fides, vita bona sequi non poterit. Quidquid enim homo veluti recte fecerit, nisi ad pietatem quae ad Deum est, referatur, rectum dici non oportet. Quod si arbitrarentur aliqui stulti et nimis imperiti Apostolorum Epistolas ad catechumenos datas, profecto etiam ipsi faterentur, nondum baptizatis praecepta morum qui fidei congruant, simul cum fidei regulis intimanda: nisi forte ad hanc necessitatem sua nos isti disputatione compellunt, ut primas partes Epistolarum apostolicarum ubi de fide loquuntur, catechumenis legendas velint; posteriores autem fidelibus, ubi jam praecipitur quemadmodum Christiani vivere debeant. Quod si stultissimum est dicere; nullum ergo documentum est hujus opinionis ex Epistolis Apostolorum, cur ideo arbitremur baptizandos de sola fide, baptizatos autem de moribus admonendos, quia illi primis partibus Litterarum suarum commendaverunt fidem, ac postea consequenter ut bene a fidelibus viveretur hortati sunt. Quamvis enim illud prius, hoc posterius, saepissime tamen una contextione sermonis utrumque catechumenis, utrumque fidelibus, utrumque baptizandis, utrumque baptizatis, sive ut instruantur, sive ne obliviscantur, sive ut profiteantur, sive ut confirmentur, doctrina sanissima et diligentissima praedicandum est. Epistolae itaque Petri, Epistolae Joannis, de quibus quaedam testimonia commemorant, addant et Pauli et aliorum Apostolorum; ea ratione accipiendum est quod adverterunt prius de fide ac postea de moribus dici, quam, nisi fallor, apertissime exposui.


CAPUT VIII.

12. A Petro non sola fides, sed et poenitentia baptizandis praedicata. Poenitentia indicta, non solius infidelitatis, sed vitae veteris mutandae in novam. Sed in Actibus Apostolorum Petrus, inquiunt, sic allocutus est illos qui verbo audito baptizati sunt uno die tria millia, ut eis solam fidem, qua in Christum crederent, praedicaret. Qui cum dixissent, Quid faciemus? respondit eis, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Cur ergo non advertunt quod dictum est, Agite poenitentiam? Ibi est enim vitae veteris exspoliatio, ut nova induantur qui baptizantur. Cui autem fructuosa est poenitentia, quae agitur de mortuis operibus, si in adulterio perseveret aliisque sceleribus, quibus dilectio mundi hujus involvitur? 13. Sed infidelitatis, inquiunt, tantummodo, qua in Christum non crediderunt, eos voluit agere poenitentiam. Mira praesumptio (nolo quidquam gravius dicere), quando eo audito quod dictum est, Agite poenitentiam, solius infidelitatis acta dicitur, cum vita mutanda ex vetere in novam doctrina evangelica traderetur, ubi utique et illud est quod in ea sententia ponit Apostolus, Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 28); et caetera, quibus exsequitur quid sit deponere veterem hominem et induere novum. In his autem ipsis verbis Petri habent unde admoneri potuissent, si diligenter attendere voluissent. Cum enim dixisset, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Nobis enim haec est promissio et filiis nostris, et omnibus qui sunt longe quoscumque advocaverit Dominus Deus noster; continuo subjecit qui librum scripsit, atque ait: Et caeteris verbis pluribus testificabatur, dicens, Eripite vos a saeculo hoc pravo. At illi avidissime capientes exceperunt verba, et crediderunt, et baptizati sunt; et adjectae sunt illa die tria millia animae (Act. II, 38-41). Quis hic non intelligat, caeteris pluribus verbis, quae a scriptore propter longitudinem reticentur, id egisse Petrum, ut eriperent se ab hoc saeculo pravo; quandoquidem ipsa sententia breviter indita est, cui persuadendae verbis pluribus Petrus instabat. Ipsa quippe summa posita est, cum dictum est, Eripite vos a saeculo hoc pravo. Verbis autem pluribus, ut hoc fieret, testificabatur Petrus. In his verbis erat mortuorum operum condemnatio, quae nequiter agunt hujus saeculi dilectores, et commendatio vitae bonae, quam teneant atque sectentur qui se ab hoc pravo saeculo eripiunt. Jam itaque, si placet, affirmare conentur, eum se eripere ab hoc saeculo pravo, qui tantummodo credit in Christum, etiamsi in flagitiis quibus voluerit perseveret usque ad professionem adulterii. Quod si dicere nefas est, audiant baptizandi non solum quid credere debeant, sed etiam quemadmodum se ab hoc pravo saeculo eripiant. Ibi enim necesse est ut audiant quemadmodum credentes vivere debeant.


CAPUT IX.

14. Spadonis post fidei professionem statim baptizati exemplo male uti adversarios. Spado, inquiunt, ille quem Philippus baptizavit, nihil plus dixit, quam, Credo Filium Dei esse Jesum Christum; et in hac professione continuo baptizatus est. Num ergo placet ut hoc solum homines respondeant, et continuo baptizentur? nihil de Spiritu sancto, nihil de sancta Ecclesia, nihil de remissione peccatorum, nihil de resurrectione mortuorum, postremo de ipso Domino Jesu Christo nihil nisi quia Filius Dei est, non de incarnatione ejus ex virgine, non de passione, de morte crucis, de sepultura, de tertii diei resurrectione, de ascensione ac Sede ad dexteram Patris aliquid dicendum est catechizanti, ac profitendum credenti? Si enim Spado cum respondisset, Credo Filium Dei esse Jesum Christum, hoc ei sufficere visum est, ut continuo baptizatus abscederet; cur non id sequimur? cur non imitamur, atque auferimus caetera quae necesse habemus, etiam cum ad baptizandum temporis urget angustia, exprimere interrogando, ut baptizandus ad cuncta respondeat, etiamsi ea memoriae mandare non vacavit? Si autem Scriptura tacuit, atque intelligenda dimisit caetera, quae cum illo Spadone baptizando Philippus egit, atque in eo quod ait, Baptizavit eum Philippus (Act. VIII, 35-38), intelligi voluit impleta omnia, quae licet taceantur in Scripturis gratia brevitatis, tamen serie traditionis scimus implenda; pari modo etiam in eo quod scriptum est evangelizasse Philippum Spadoni Dominum Jesum, nullo modo dubitandum est et illa in catechismo dicta esse, quae ad vitam moresque pertinent ejus qui credit in Dominum Jesum. Hoc est enim evangelizare Christum, non tantum dicere quae sunt credenda de Christo, sed etiam quae observanda ei qui accedit ad compagem corporis Christi: imo vero cuncta dicere quae sunt credenda de Christo, non solum cujus sit filius, unde secundum divinitatem, unde secundum carnem genitus, quae perpessus et quare, quae sit virtus resurrectionis ejus, quod donum Spiritus promiserit dederitque fidelibus; sed etiam qualia membra, quibus sit caput, quaerat, instituat, diligat, liberet, atque ad aeternam vitam honoremque perducat. Haec cum dicuntur, aliquando brevius atque constrictius, aliquando latius et uberius, Christus evangelizatur; et tamen non solum quod ad fidem, verum etiam quod ad mores fidelium pertinet, non praetermittitur.


CAPUT X.

15. Locus Pauli se nihil scire praeter Christum Jesum profitentis. Praecepta duo de dilectione Dei et proximi male referri, alterum ad baptizandos, alterum ad baptizatos. Hoc intelligi potest etiam in eo quod commemorant dixisse apostolum Paulum, Nihil me duxi scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Quod illi putant ita dictum, tanquam nihil aliud eis insinuatum esset; ut primitus crederent, ac deinde baptizati quidquid ad vitam moresque pertinet discerent. Hoc inquiunt, Apostolo satis superque suffecit, qui eis dixit quod et si multos paedagogos haberent in Christo, sed non multos patres, quia eos in Christo Jesu per Evangelium ipse genuisset (Id. IV, 15). Si ergo ille qui per Evangelium genuit, quamvis gratias agat quod neminem ipsorum baptizaverit nisi Crispum et Gaium, et Stephanae domum (Id. I, 14, 16), nihil eos amplius docuit quam Christum crucifixum; quid si dicat aliquis, nec resurrexisse Christum eos audisse, quando per Evangelium geniti sunt? Unde est igitur quod eis dicit, Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas (Id. XV, 3, 4), si nihil nisi crucifixum docuerat? Si autem non ita intelligunt, sed hoc quoque ad Christum crucifixum pertinere contendunt ; sciant in Christo crucifixo multa homines discere, et maxime quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6): unde etiam de se ipso dicit, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Proinde attendant, et videant quemadmodum doceatur atque discatur Christus crucifixus, et ad ejus crucem noverint pertinere quod etiam nos in ejus corpore crucifigimur mundo; ubi intelligitur omnis coercitio malarum concupiscentiarum: ac per hoc fieri non potest ut eis qui cruce Christi formantur, professa adulteria permittantur. Nam et apostolus Petrus de sacramento ipsius crucis, hoc est passionis Christi, admonet, ut qui ea consecrantur peccare desinant, ita loquens: Christo ergo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui mortuus est carne, desiit peccare, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Domini Dei reliquum in carne vivat (I Petr. IV, 1, 2); et caetera, quibus consequenter ostendit, eum pertinere ad Christum crucifixum, hoc est, per carnem passum, qui in ejus corpore crucifixis carnalibus desideriis bene vivit per Evangelium. 16. Quid, quod etiam duo illa praecepta, in quibus Dominus ait totam Legem Prophetasque pendere, huic suae opinioni suffragari arbitrantur? et sic ea commemorant, ut quoniam primum praeceptum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; secundum autem simile huic; Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40); primum credant pertinere ad baptizandos, ubi dilectio Dei praecipitur, secundum autem ad baptizatos, ubi videntur esse mores conversationis humanae: sic obliti quod scriptum est, Si fratrem tuum quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris (I Joan. IV, 20)? et illud aliud in eadem Epistola Joannis, Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in illo (Id. II, 15). Quo autem pertinent omnia flagitia morum malorum, nisi ad mundi hujus dilectionem? Ac per hoc illud primum praeceptum, quod ad baptizandos pertinere arbitrantur, sine bonis moribus observari nullo pacto potest. Nolo pluribus immorari: nam diligenter considerata ista duo praecepta, ita ex alterutro connexa reperiuntur, ut nec dilectio Dei possit esse in homine, si non diligit proximum, nec dilectio proximi, si non diligit Deum. Sed ad rem quae nunc agitur, quod de his duobus praeceptis diximus sufficit.


CAPUT XI.

17. Objectio, quod Israelitae prius mare transierint et post legem acceperint. At enim populus Israel primum per mare Rubrum ductus est, quo significatur Baptismus; et postea legem accepit, ubi disceret quemadmodum viveret. Cur ergo baptizandis vel Symbolum tradimus, reddendumque reposcimus? Nihil enim tale factum est erga illos quos per mare Rubrum Deus ab Aegyptiis liberavit. Si autem recte intelligunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ovis postibus illito, et de azymis sinceritatis et veritatis (Exod. XII-XIV); cur non etiam illud consequenter intelligunt, ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur? Ad hoc enim pertinet quod a Petro dictum est, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi: tanquam diceret, Recedite ab Aegypto, et per mare Rubrum transite. Unde et in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur, cum eorum qui baptizantur commemorarentur initia, posita est ibi poenitentia a mortuis operibus. Sic enim dicit: Ideo remittentes initia Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum et judicii aeterni (Hebr. VI, 1, 2). Haec igitur omnia pertinere ad initia neophytorum satis aperteque Scriptura testatur. Quid est autem a mortuis operibus poenitentia, nisi ab his quae oportet mortificari, ut vivamus? quae si adulteria fornicationesque non sunt, quid jam inter opera mortua nominandum est? Sic autem non sufficit professio recessionis a talibus, nisi etiam lavacro regenerationis cuncta praeterita, quae velut persequuntur, peccata deleantur, sicut non suffecit Israelitis recedere ab Aegypto, nisi ea quae insequebatur hostium multitudo ejusdem maris fluctibus interiret, qui Dei populo transituro liberandoque patuerunt. Qui ergo profitetur ab adulterio nolle se mutare, quomodo per mare Rubrum ducetur, cum ab Aegypto adhuc recuset abscedere? Deinde non attendunt in ea lege, quae post transitum maris Rubri illi populo data est, primum esse praeceptum, Non erunt tibi alii dii praeter me. Non facies tibi idola, neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua et sub terra; non adorabis ea, neque servies eis (Exod. XX, 4, 5); et caetera ad hoc praeceptum pertinentia. Affirment itaque isti, si volunt, contra ipsam suam assertionem, etiam de unius Dei cultu cavendaque idololatria, non adhuc baptizandis, sed jam baptizatis esse praedicandum: et non jam dicant, eis qui Baptismum percepturi sunt, fidem tantum quae in Deum est intimandam, et post ejus Sacramenti perceptionem de moribus vitae tanquam de secundo praecepto eos quod ad dilectionem proximi pertinet instruendos. Utrumque enim lex continet, quam post mare Rubrum tanquam post Baptismum populus accepit; nec ita facta est distributio praeceptorum, ut ante illius maris transitum de cavenda idololatria plebs doceretur, et posteaquam transierunt, audirent honorandum patrem et matrem, non moechandum, non occidendum, et caetera bonae atque innocentis conversationis humanae.

CAPUT XII.

18. Incommodum grave in adversa sententia. Si ergo ita quisque veniat ad sancti lavacri petitionem, ut profiteatur se ab idolorum sacrificiis non recessurum, nisi forte postea quando placuerit, Baptismum tamen jam jamque deposcat, templumque Dei vivi se fieri flagitet, non solum cultor idolorum, verum etiam in aliquo tam nefario sacerdotio perseverans; quaero ab istis utrum eum faciendum vel catechumenum censeant: quod procul dubio fieri non debere clamabunt. Neque enim aliud de illorum corde sentiendum est. Reddant itaque rationem secundum testimonia Scripturarum, quae sic intelligenda putant, quo modo huic audeant contradicere, nec admittendum esse confirment reclamantem atque dicentem: Didici et veneror Christum crucifixum, credo Filium Dei esse Christum Jesum; non me ultra differas, nihil amplius jam requiras. Quos per Evangelium generabat Apostolus, nihil eos nosse tunc amplius quam Christum crucifixum volebat; post vocem Spadonis, qua se credere Jesum Christum Filium Dei esse respondit, continuo Philippus eum baptizare non distulit: quid me ab idolorum cultu prohibes, nec ad sacramentum Christi admittis, priusquam inde discessero? Illud a pueritia didici, consuetudine ibi gravissima premor: faciam cum potuero, cum commodum fuerit; quod etsi non faciam, non tamen sine Christi sacramento hanc vitam finiam, ne Deus exigat animam meam de manibus tuis. Quid huic respondendum existimant? An placet ut admittatur? Absit: nullo modo crediderim in tantum eos progredi. Quid ergo respondebunt haec dicenti, et addenti quod nihil sibi de idololatria relinquenda saltem dici debuit ante Baptismum, sicut nihil inde ante mare Rubrum populus ille primus audivit, quoniam lex hoc habet, quam ex Aegypto jam liberatus accepit. Profecto dicturi sunt homini: Templum Dei futurus es, cum Baptismum acceperis; dicit autem Apostolus, Quae compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI, 16)? Quare ergo non vident similiter esse dicendum: Membrum Christi futurus es, cum acceperis Baptismum; non possunt membra Christi esse membra meretricis? Quia et hoc Apostolus dicit: qui et alio loco, Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, et caetera quae illic enumerat, regnum Dei possidebunt. Cur ergo ad Baptismum idolis servientes non admittimus, et fornicatores admittendos putamus, cum et his et caeteris malis dicat, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi et in spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 15, 9, 10, 11)? Quid igitur causae est ut cum potestas pateat utrumque prohibendi, venientem ad Baptismum permittam fornicarium permanere, et non permittam idolis servientem; cum et illis et illis dici audiam, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis? Sed eo moventur isti, quia putant esse in tuto salutem eorum, quamvis per ignem, qui in Christum crediderint, Sacramentumque ejus acceperint, id est baptizati fuerint, etiamsi morum corrigendorum ita negligentes sint, ut nequiter vivant. Unde mox videbo, si Deus juverit, quid secundum Scripturas sentiendum sit.

CAPUT XIII.

19. Baptizandis praecepta morum a Joanne tradita. Ad consequendam vitam aeternam praecepta servari jussit Christus. Nunc in hac quaestione adhuc versor, in qua eis videtur baptizatos admonendos esse de moribus ad christianam vitam pertinentibus, baptizandis autem solam insinuandam fidem. Quod si ita esset, praeter tam multa quae diximus, non Joannes Baptista venientibus ad baptismum suum diceret, Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Matth. III, 7, 8); et caetera, quae utique non de fide, sed de bonis operibus admonet. Unde et militibus dicentibus, Quid faciemus? non dixit, Interim credite et baptizamini, post audietis quid facere debeatis; sed ante dixit, ante praemonuit, ut venturo Domino in cor eorum tanquam praecursor mundaret viam: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum. Similiter publicanis quaerentibus quid facere deberent, Nihil amplius inquit, exigatis praeter quam constitutum est vobis (Luc. III, 12-14). His breviter commemoratis, Evangelista (non enim totos catechismos inserere debuit) satis significavit pertinere ad eum a quo baptizandus catechizatur, docere et monere de moribus. Quod si respondissent Joanni, Prorsus non faciemus fructus dignos poenitentiae, calumniaturi sumus, concussuri sumus, ea quae nobis non debentur exacturi sumus, et nihilominus eos post hanc professionem baptizaret; nec sic tamen dici posset, unde modo quaestio est, non esse temporis cum quisque baptizandus est, ut prius illi sermo fiat quemadmodum vitam bonam agere debeat. 20. Quid ipse Dominus, ut alia omittam, cum ab eo dives ille quaereret quid boni faceret ut vitam aeternam consequeretur; recolant quid responderit: Si vis venire, inquit, ad vitam, serva mandata. At ille, Quae? Tunc Dominus commemoravit praecepta Legis, Non occides, Non maechaberis, et caetera. Ubi cum ille respondisset haec se fecisse a juventute sua, addidit etiam perfectionis praeceptum, ut venditis suis omnibus et in pauperum eleemosynas erogatis haberet thesaurum in coelo, et eumdem Dominum sequeretur (Matth. XIX, 17-21). Videant igitur non ei dictum esse ut crederet et baptizaretur, quo solo adjutorio putant isti venire hominem ad vitam; sed morum praecepta homini data, quae utique sine fide custodiri observarique non possunt. Nec tamen quia hic de insinuanda fide Dominus videtur tacuisse, praescribimus nos atque contendimus, morum tantummodo praecepta dicenda esse hominibus ad vitam pervenire cupientibus. Utraque enim mutuo connexa sunt, sicut ante dixi; quia neque dilectio Dei potest esse in homine qui non diligit proximum, nec dilectio proximi in eo qui non diligit Deum. Ideo aliquando alterum sine altero, sive illud, sive illud, pro plena doctrina invenitur Scriptura commemorare, ut etiam hoc modo intelligatur alterum sine altero esse non posse: quia et qui credit Deo, debet facere quod praecepit Deus; et qui propterea facit quia praecepit Deus, necesse est ut credat Deo.

CAPUT XIV.

21. De tertia quaestione: quod fides ad salutem non sufficit sine operibus. Quamobrem jam illud videamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si id eam obtinendam sufficere fidem putaverint, bene autem vivere et bonis operibus viam Dei tenere neglexerint. Nam etiam temporibus Apostolorum non intellectis quibusdam subobscuris sententiis apostoli Pauli, hoc eum quidam arbitrati sunt dicere, Faciamus mala, ut veniant fona (Rom. III, 8); quia dixerat, Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Quod ideo verum est, quia legem accipientes homines qui de suis viribus superbissime praesumebant, nec divinum adjutorium vincendarum malarum concupiscentiarum recta fide impetrantes, pluribus gravioribusque delictis etiam lege praevaricata onerati sunt: ac sic magno reatu compellente confugerunt ad fidem, qua misericordiam indulgentiae mererentur, et auxilium a Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2); ut diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus suis (Rom. V, 5), cum dilectione agerent quae contra saeculi hujus concupiscentias juberentur, secundum id quod praedictum fuerat in Psalmo: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt (Psal. XV, 4). Cum ergo dicit Apostolus arbitrari se justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. IV); non hoc agit, ut percepta ac professa fide opera justitiae contemnantur, sed ut sciat se quisque per fidem posse justificari, etiamsi legis opera non praecesserint. Sequuntur enim justificatum, non praecedunt justificandum. Unde in praesenti opere non opus est latius disputare; praesertim quia modo de hac quaestione prolixum librum edidi, qui inscribitur, de Littera et Spiritu. Quoniam ergo haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae Epistolae, Petri, Joannis, Jacobi, Judae, contra eam maxime dirigunt intentionem, ut vehementer astruant fidem sine operibus non prodesse: sicut etiam ipse Paulus, non qualemlibet fidem, qua in Deum creditur, sed eam salubrem planeque evangelicam definivit, cujus opera ex dilectione procedunt: Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Unde illam fidem quae sufficere ad salutem quibusdam videtur, ita nihil prodesse asseverat, ut dicat: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1). Ubi autem fidelis charitas operatur, sine dubio bene vivitur. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). 22. Unde evidenter in secunda Epistola sua Petrus, cum ad vitae et morum sanctitatem hortaretur, mundumque istum transiturum praenuntiaret, coelos vero novos et terram novam exspectari, quae justis inhabitanda traderetur, ut ex hoc attenderent qualiter eos oporteret vivere, ut habitatione illa digni fierent; sciens de apostoli Pauli quibusdam subobscuris sententiis nonnullos iniquos accepisse occasionem, ut tanquam securi de salute quae in fide est, bene vivere non curarent, commemoravit quaedam ad intelligendum difficilia esse in Epistolis ejus, quae homines perverterent, sicut et alias Scripturas, ad proprium suum interitum: cum tamen et ille apostolus de salute aeterna, quae nisi bene viventibus non daretur, eadem sentiret, quae caeteri apostoli. Sic itaque Petrus: His ergo, inquit, omnibus pereuntibus, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam coeli ardentes solventur, et elementa ardore ignis decoquentur? novos vero coelos et terram novam secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia inhabitat. Quapropter, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace, et Domini nostri patientiam salutem existimate. Sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam, quae data est illi, sapientiam scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his: in quibus sunt difficilia quaedam intellectu, quae indocti et instabiles pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum. Vos igitur, amantissimi, praescientes, cavete ne infaustorum errore seducti decidatis a corroboratione vestra: crescite vero in gratia et intellectu Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc et in diem aeternitatis (II Petr. III, 11-18). 23. Jacobus autem tam vehementer infestus est eis qui sapiunt fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus comparet, dicens: Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt. Quid brevius, verius, vehementius dici potuit, cum et in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur, et ab illo corriperentur (Marc. I, 24, 25), quod in Petri confessione laudatum est (Matth. XVI, 16, 17)? Quid proderit, ait Jacobus, fratres mei, si fidem dicat se quis habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicit etiam, Quia fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 19, 14, 20). Quousque ergo falluntur, qui de fide mortua sibi vitam perpetuam pollicentur?


CAPUT XV.

24. Locus Apostoli difficilis, male intellectus. Refutatur opinio existimantium fidem sine operibus prodesse ad salutem. Quapropter diligenter oportet attendere quomodo accipienda sit apostoli Pauli illa sententia, plane ad intelligendum difficilis, ubi ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Si cujus opus permanserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 11-15). Quod quidam ita intelligendum putant, ut illi videantur aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, qui fidei quae in Christo est, bona opera adjiciunt; illi autem fenum, ligna, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam poenas ignis eos posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti. 25. Hoc si ita est, fatemur istos laudabili charitate conari ut omnes indiscrete admittantur ad Baptismum, non solum adulteri et adulterae, contra sententiam Domini falsas nuptias praetendentes; verum etiam publicae meretrices in turpissima professione perseverantes, quas certe etiam nulla negligentissima Ecclesia consuevit admittere, nisi ab illa primitus prostitutione liberatas. Sed ista ratione cur non omni modo admittantur, omnino non video. Quis enim non malit eas posito fundamento, licet ligna, fenum et stipulam congerant, aliquanto certe diuturniore igne purgari, quam in aeternum perire? Sed falsa erunt illa, quae obscuritatem ambiguitatemque non habent: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Falsum erit et illud: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque fures, neque avari, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Falsum et illud: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Falsa erunt haec. Si enim tantummodo credant et baptizentur, quamvis in malis talibus perseverent, salvi erunt per ignem: atque ideo in Christo baptizati, etiam qui talia agunt, regnum Dei possidebunt. Frustra autem dicitur, Et haec quidam fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI, 11); quando et abluti haec sunt. Inaniter etiam illud a Petro dictum videbitur, Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); siquidem et habentes pessimas conscientias omnium flagitiorum et scelerum plenas, nec eorum malorum poenitentia mutatas, tamen Baptisma salvos facit propter fundamentum enim quod in eodem Baptismate ponitur, licet per ignem, salvi erunt. Illud quoque non video cur Dominus dixerit, Si vis venire ad vitam, serva mandata, et commemoravit ea quae ad bonos mores pertinent (Matth. XIX, 17-19); si etiam his non servatis ad vitam veniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortuaest. Illud deinde quomodo verum erit, quod eis quos ad sinistram positurus est dicet: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus? Quos non increpat quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. Nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, vitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pascuis utebantur, ut appareat eos illi dicturos, Domine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministravimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curaverant, tanquam de ipsa fide mortua ad vitam perveniretur aeternam. An forte ibunt in ignem aeternum qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt qui aliena rapuerunt, vel corrumpendo in se templum Dei in seipsos immisericordes fuerunt; quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione, dicente Apostolo, Si distribuam omnia mea pauperibus, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3); aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Neque illud dici hic poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt dicentes, ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam: per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem; ut videlicet ipse ignis aeternus sit, combustio vero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna: cum et hoc praevidens Dominus, tanquam Dominus, sententiam suam ita concluserit, dicens, Sic ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 32, 33, 41-46). Erit ergo aeterna combustio, sicut ignis; et eos in illam ituros Veritas dixit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit. 26. Si ergo haec omnia, et caetera quae innumerabilia per omnes Scripturas sine ambiguitate dicta reperiri possunt, falsa erunt; poterit verus esse ille intellectus de lignis, feno et stipula, quod hi salvi erunt per ignem, qui solam in Christum fidem tenentes bona opera neglexerunt. Si autem ista et vera, et clara sunt; procul dubio in illa Apostoli sententia alius requirendus est intellectus, atque in his deputanda est, quae Petrus dicit esse in scriptis ejus quaedam difficilia intellectu, quae non debent homines pervertere ad proprium suum interitum, ut contra evidentissima testimonia Scripturarum securos faciant de percipienda salute nequissimos, nequitiae suae pertinacissime cohaerentes, nec emendando aut poenitendo mutatos.

CAPUT XVI.

27. Locus Apostoli quomodo intelligendus. Alius Apostoli locus frustra ab iis adductus, qui fidem sine operibus salvare docent. Chananaeae fides qualis laudata est. Hic a me fortasse quaeratur, de ipsa Pauli apostoli sententia quid ego sentiam, et quonam modo intelligendam putem. Fateor, hinc mallem audire intelligentiores atque doctiores, qui sic eam exponant, ut illa omnia vera et inconcussa permaneant, quae supra commemoravi, et quaecumque alia non commmemoravi, quibus apertissime Scriptura testatur nihil prodesse fidem, nisi eam quam definivit Apostolus, id est, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); sine operibus autem salvare non posse, neque praeter ignem, neque per ignem: quia si per ignem salvat ipsa utique salvat. Absolute autem dictum est et aperte, Quid prodest, si dicat quis se fidem habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Dicam tamen, quam brevissime potero, etiam ipse quid sentiam de illa sententia Pauli apostoli ad intelligendum difficili; dummodo illud, quod ad meam professionem attinet, praecipue teneatur, quod de hac me malle dixi audire meliores. Fundamentum Christus est in structura architecti sapientis; hoc expositione non indiget: aperte enim dictum est, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si autem Christus, procul dubio fides Christi: per fidem quippe habitat Christus in cordibus nostris, sicut idem apostolus dicit (Ephes. III, 17). Porro si fides Christi, illa utique quam definivit Apostolus, quae per dilectionem operatur. Non enim fides illa daemonum, cum et ipsi credant et contremiscant, et Filium Dei confiteantur Jesum, potest accipi in fundamento. Quare, nisi quia non est fides quae per dilectionem operatur, sed quae exprimitur per timorem? Fides itaque Christi, fides gratiae christianae, id est, ea fides quae per dilectionem operatur posita in fundamento neminem perire permittit. Sed quid sit aedificare super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, et ligna, fenum, stipulam, si subtilius disserere coner, vereor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio: enitar tamen, quantum Dominus adjuvat, et breviter, et quantum potero, dilucide expedire quod sentio. Ecce ille qui quaesivit a magistro bono, quid boni faceret, ut haberet vitam aeternam; et audivit, si ad vitam venire vellet, servanda sibi esse mandata: et cum quaereret quae mandata, dictum est ei, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices, Honora patrem tuum et matrem tuam; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Haec faciens in fide Christi, teneret procul dubio fidem quae per dilectionem operatur. Neque enim diligeret proximum tanquam se ipsum, nisi recepta dilectione Dei, sine qua non diligeret se ipsum. Porro si faceret etiam quod Dominus addidit, dicens, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 16-21); aedificaret super illud fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos: non enim cogitaret, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo; et hae cogitationes sunt, quantum existimo, aurum, argentum, lapides pretiosi. Porro si circa divitias suas carnali quodam teneretur affectu, quamvis ex eis multas eleemosynas faceret, nec ad eas augendas fraudis aliquid rapinaeque moliretur, aut earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod facinus flagitiumve laberetur (alioquin jam se isto modo ab illius fundamenti stabilitate subtraheret), sed propter carnalem, ut dixi, quem in eis haberet affectum, quo talibus bonis sine dolore carere non posset; aedificaret super fundamentum illud ligna, fenum, stipulam: maxime si et uxorem sic haberet, ut etiam propter ipsam cogitaret ea quae sunt mundi, quomodo placeret uxori. Haec igitur quoniam affectu dilecta carnali non sine dolore amittuntur, propterea qui ea sic habent, ut habeant in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, neque huic ista ulla ratione vel cupiditate praeponant, in eorum amissione passi detrimentum, per ignem quemdam doloris perveniunt ad salutem. A quo dolore atque detrimento tanto est quisque securior, quanto ea vel minus amaverit, vel tanquam non habens habuerit. Qui vero propter illa vel tenenda vel adipiscenda, homicidium, adulterium, fornicationem, idololatriam, et similia quaeque commiserit, non propter fundamentum per ignem salvabitur, sed amisso fundamento, aeterno igne torquebitur. 28. Quamobrem et illud quod dicunt, veluti probare cupientes quantum valeat sola fides, ubi Apostolus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim servituti subjectus frater vel soror in hujusmodi (I Cor. VII, 15); id est, ut propter fidem Christi etiam ipsa uxor legitima societate conjuncta, sine ulla culpa relinquatur, si cum viro christiano, propter hoc quia christianus est, permanere noluerit: non attendunt eo modo illam rectissime dimitti, si viro suo dicat, Non ero uxor tua, nisi mihi vel de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam christianus exerceas; aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando accessit ad Baptismum, habetque in fundamento fidem quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis uxoriae, et membrum quod eum scandalizat, fortiter amputat. Quemcumque autem in hac diremptione dolorem cordis propter carnalem affectum conjugis sustinebit, hoc est detrimentum quod patietur, hic est ignis per quem feno ardente ipse salvabitur. Si autem jam sic habebat uxorem tanquam non habens, non propter concupiscentiam, sed propter misericordiam, ne forte eam salvam faceret, reddens potius quam exigens debitum conjugale; profecto nec dolebit carnaliter, cum ab illo tale connubium separabitur: neque enim in ea cogitabat, nisi quae sunt Dei, quomodo placeret Deo (Ibid. 29-34). Ac per hoc in quantum aurum, argentum, et lapides pretiosos illis cogitationibus superaedificabat, in tantum detrimentum nullum pateretur, in tantum ejus structura, quae non erat fenea, nullo incendio cremaretur. 29. Sive ergo in hac tantum vita ista homines patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam judicia subsequuntur, non abhorret, quantum arbitror, a ratione veritatis iste intellectus hujusce sententiae. Verumtamen etiam si est alius, qui mihi non occurrit, potius eligendus; istum quamdiu tenemus, non cogimur dicere injustis, non subditis, scelestis, contaminatis, parricidis, matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim. I, 9-11): Si tantummodo in Christum credatis, et sacramentum Baptismi ejus accipiatis, etiamsi vitam istam pessimam non mutaveritis, salvi eritis. 30. Unde nec illa nobis mulier Chananaea praescribit, quia Dominus ei quod petebat dedit, cum ante dixisset, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus; quia ille cordis inspector mutatam vidit, quando laudavit. Et ideo non ait, O canis, magna est fides tua! sed, O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 26, 28)! Mutavit vocabulum, quia mutatum vidit affectum, atque illam correptionem ad fructum pervenisse cognovit. Miror autem si laudaret in ea fidem sine operibus; id est, fidem non talem quae jam per dilectionem posset operari, fidem mortuam, et quod Jacobus dicere minime dubitavit, fidem non Christianorum, sed daemonum. Postremo si istam Chananaeam nolunt intelligere mutasse perditos mores, quando eam Christus contemnendo et corripiendo redarguit: quoscumque invenerint tantummodo credere, vitam vero inquinatissimam, nec saltem occultare, sed etiam libere profiteri, ac nolle mutare; sanent filios eorum, si possunt, sicut sanata est filia Chananaeae mulieris; non tamen eos faciant membra Christi, cum ipsi esse non desinant membra meretricis. Illud sane non absurde intelligunt, eum peccare in Spiritum sanctum, et esse sine venia reum aeterni peccati, qui usque in finem vitae noluerit credere in Christum: sed si recte intelligerent, quid sit credere in Christum. Non enim hoc est habere daemonum fidem, quae recte mortua perhibetur; sed fidem quae per dilectionem operatur.

CAPUT XVII.

31. Argumentum frustra ductum ex parabolis zizaniorum et adductorum ad convivium pro obstinatis in peccato admittendis ad Baptismum Similitudo servi nolentis erogare talentum ad eamdem rem inutilis. Quae cum ita sint, quando tales ad Baptismum non admittimus, non ante tempus zizania evellere conamur, sed nolumus insuper, sicut diabolus, zizania seminare: nec ad Christum volentes venire prohibemus, sed eos ad Christum venire nolle, ipsa sua professione convincimus: nec vetamus Christo credere, sed demonstramus eos nolle Christo credere, qui vel adulterium dicunt non esse quod ille adulterium dicit esse, vel credunt adulteros ejus membra posse esse, quos per Apostolum dicit regnum Dei non possidere, et sanae doctrinae adversari, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei. Unde non sunt isti inter eos deputandi, qui ad convivium nuptiarum venerunt; sed inter eos qui venire noluerunt. Cum enim ipsi doctrinae Christi audent apertissime contradicere, et sancto adversari Evangelio, non venientes repelluntur, sed venire contemnunt. Qui autem saeculo saltem verbis, etiamsi non factis, renuntiant, veniunt quidem, et inter triticum seminantur, et in aream congeruntur, et ovibus aggregantur, et retia subeunt, et convivantibus admiscentur; sed intus sive lateant, sive pareant, tunc erit ratio tolerandi si potestas nulla est corrigendi, nec debet esse praesumptio separandi. Absit autem ut sic intelligamus quod scriptum est, ad convivium nuptiarum adductos, quos invenerunt bonos et malos (Matth. XXII, 2-10), ut eos adduxisse credantur, qui se malos perseveraturos professi sunt. Alioquin ipsi servi patris familias zizania seminaverunt, falsumque erit illud. Inimicus autem qui ea seminavit, diabolus est (Id. XIII, 39). Sed quia hoc falsum esse non potest, adduxerunt servi bonos et malos, sive qui laterent, sive qui jam adducti, et intromissi apparerent; sive bonos et malos dictum est secundum quamdam humanam conversationem, in qua etiam ii qui nondum crediderunt, vel laudari vel vituperari solent. Unde est etiam et illud quod Dominus monet discipulos, quos ad Evangelium praedicandum primitus mittit, ut in quamcumque venerint civitatem, quaerant quis illic dignus sit, ut apud eum habitent, donec inde proficiscantur (Id. X, 11). Profecto ille dignus quis erit, nisi qui existimatione suorum civium bonus habebitur? et quis indignus, nisi qui eis malus innotuerit? Ex hoc utroque genere veniunt ad Christi fidem, et sic adducuntur boni et mali: quia et illi mali a mortuis operibus poenitentiam non recusant. Si autem recusant, non intrare cupientes repelluntur, sed ab introitu ipsi aperta contradictione discedunt. 32. Erit ergo et servus ille securus, nec inter pigros damnabitur, quod dominicum talentum noluerit erogare; quandoquidem illi noluerunt quod erogabat accipere. Propter illos enim haec similitudo proposita est. (Id. XXV, 14-30), qui nolunt suscipere in Ecclesia dispensatoris officium, desidiosam praetendentes excusationem, nolle se rationem reddere de peccatis alienis; qui audiunt et non faciunt, id est, accipiunt et non reddunt. Cum vero dispensator fidelis et diligens, in erogando paratissimus, et lucrorum dominicorum avidissimus, dicit adultero, Noli esse adulter, si vis baptizari; crede Christo, qui hoc quod facis dicit esse adulterium, si vis baptizari; noli esse membrum meretricis, si vis fieri membrum Christi: ille autem respondet, Non obedio, non facio: ipse non vult veram pecuniam dominicam accipere, sed suam potius adulterinam vult thesauris dominicis importare. Si autem se facturum profiteretur, nec faceret, nec postea quolibet modo corrigi posset; inveniretur quid de illo fieret, ne aliis inutilis esset, qui sibi utilis esse non posset: ut si intra retia Domini bona piscis malus esset, non tamen pisces Domini sui malis retibus irretiret; hoc est, ut si haberet in Ecclesia vitam malam, non tamen illic institueret doctrinam malam. Cum enim tales facta sua talia defendunt, vel in eis se perseveraturos apertissime profitentes admittuntur ad Baptismum; nihil videtur aliud praedicari, nisi fornicatores et adulteros etiam usque in vitae hujus finem in ea nequitia permanentes, regnum Dei possessuros, et merito fidei, quae sine operibus mortua est, ad vitam aeternam salutemque venturos. Haec sunt mala retia, quae cavere debent praecipue piscatores: si tamen illa evangelica similitudine piscatores episcopi, vel inferioris ordinis Ecclesiarum praepositi intelligendi sunt; quia dictum est, Venite, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Retibus enim bonis capi possunt pisces et boni et mali; retibus autem malis capi non possunt pisces boni. Quoniam in doctrina bona et bonus potest esse qui audit et facit, et malus qui audit et non facit: in doctrina vero mala, et qui eam veram putat, quamvis ei non obtemperet, malus est; et qui obtemperat, pejor est.

CAPUT XVIII.

33. Prohiberi pertinaces malos a Baptismo non novum. Illud sane mirabile est, quod fratres qui aliter sapiunt, cum debeant ab ista vel nova vel vetere, perniciosa tamen opinione discedere, ipsi insuper dicunt novam esse doctrinam, qua nequissimi homines in suis flagitiis se perseveraturos in propatulo profitentes non admittuntur ad Baptismum: quasi nescio ubi peregrinentur, quando meretrices et histriones, et quilibet alii publicae turpitudinis professores, nisi solutis aut disruptis talibus vinculis, ad christiana sacramenta non permittuntur accedere; qui utique secundum istorum sententiam omnes admitterentur, nisi antiquum et robustum morem sancta Ecclesia retineret, ex illa scilicet liquidissima veritate venientem, qua certum habet, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21, et I Cor. VI, 9, 10). Et nisi egerint ab his mortuis operibus poenitentiam, accedere ad Baptismum non sinuntur: si autem subrepserint, nisi vel postea mutati egerint, salvi esse non possunt. Sed ebriosi, avari, maledici, et si qua alia vitia damnabilia apertis factis convinci redarguique non possunt; praeceptis tamen et catechismis validissime flagellantur, atque omnes tales mutata in melius voluntate ad Baptismum videntur accedere. Sed si forte adulteros, quos non lex humana, sed divina condemnat, id est, qui alienas uxores tanquam suas habent, vel feminas quae alienos maritos, alicubi negligentius admitti solere adverterunt; ex illis rectis debent conari ista corrigere, hoc est, ut etiam isti non admittantur; non ex his pravis illa recta depravare, ut neque de morum correctione catechizandos esse censeant Competentes; et consequenter omnes etiam illarum publicarum turpitudinum et scelerum professores, hoc est, meretrices, lenones, gladiatores, ac si quid hujusmodi est, etiam in illis malis permanentes, admitti oportere arbitrentur. Omnia quippe illa quae Apostolus enumerat, concludens, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; qui vehementius agunt, manifestata sibi congruenter increpant, et resistentes atque in eis se permansuros profitentes ad accipiendum Baptismum non admittunt.

CAPUT XIX.

34. Tria flagitia etiam benigniorum hominum consensu mortifera et excommunicatione punienda. Unde factum ut de adulterinis conjugiis non ageretur in catechismis. Matrimonium cum infidelibus. Qui autem opinantur caetera eleemosynis facile compensari, tria tamen mortifera esse non dubitant et excommunicationibus punienda, donec poenitentia humiliore sanentur, impudicitiam, idololatriam, homicidium. Neque nunc opus est quaerere qualis sit eorum ista sententia, et utrum corrigenda, an approbanda, ne opus susceptum mittamus in longum propter eam quaestionem, quae huic absolvendae minime necessaria est. Sufficit enim, quia si omnia non sunt admittenda ad Baptismi sacramentum, inter haec omnia est adulterium: si autem tria illa sola excipienda sunt, etiam in his tribus est adulterium, unde ista disputatio nata est. 35. Sed quoniam malorum christianorum mores, qui fuerunt antea etiam pessimi, habuisse non videntur hoc malum, ut alienas uxores ducerent viri, aut alienis viris feminae nuberent; inde fortasse apud quasdam Ecclesias negligentia ista subrepsit, ut in catechismis Competentium nec quaererentur nec percuterentur haec vitia; atque inde factum est, ut inciperent et defendi: quae tamen in baptizatis rara sunt adhuc, si ea nos negligendo non densa faciamus. Talem quippe in quibusdam negligentiam, in aliis imperitiam, in aliis ignorantiam probabiliter Dominus somni nomine significasse intelligitur, ubi ait: Cum autem dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania (Matth. XIII, 25). Hinc autem existimandum est non ea primum apparuisse in moribus quamvis malorum christianorum, quoniam beatus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum deplorando et arguendo multa commemoraret, quibus merito dicit indignationem Dei fuisse commotam, ut intolerabili persecutione Ecclesiam suam sineret flagellari, haec ibi omnino non nominat: cum etiam illud non taceat, et ad eosdem mores malos pertinere confirmet, jungere cum infidelibus vinculum matrimonii, nihil aliud esse asserens, quam prostituere Gentilibus membra Christi: quae nostris temporibus jam non putantur esse peccata; quoniam revera in Novo Testamento nihil inde praeceptum est, et ideo aut licere creditum est, aut velut dubium derelictum. Sicut etiam illud ambiguum est, utrum Herodes mortui duxerit, an vivi fratris uxorem: et ideo non ita claret, quid Joannes ei non licere dicebat (Matth. XIV, 3, 4). De concubina quoque, si professa fuerit nullum se alium cognituram, etiamsi ab illo cui subdita est dimittatur, merito dubitatur utrum ad percipiendum Baptismum non debeat admitti. Quisquis etiam uxorem in adulterio deprehensam dimiserit, et aliam duxerit, non videtur aequandus eis qui excepta causa adulterii dimittunt et ducunt: et in ipsis divinis sententiis ita obscurum est utrum et iste, cui quidem sine dubio adulteram licet dimittere, adulter tamen habeatur si alteram duxerit, ut, quantum existimo, venialiter ibi quisque fallatur. Quamobrem quae manifesta sunt impudicitiae crimina, omni modo a Baptismo prohibenda sunt, nisi mutatione voluntatis et poenitentia corrigantur; quae autem dubia, omni modo conandum est ne fiant tales conjunctiones. Quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere? Si autem factae fuerint, nescio utrum ii qui fecerint, similiter ad Baptismum non debere videantur admitti.

CAPUT XX.

36. Ordo curationis erga baptizandos tenendus. Quantum attinet igitur ad doctrinam salubrem veritatis, ne cuiquam mortifero peccato perniciosissima securitas detur, vel etiam pestilentiosissima tribuatur auctoritas, iste curationis ordo est, ut baptizandi credant in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, eo ritu quo Symbolum traditur; et a mortuis operibus agant poenitentiam, omniumque se omnino praeteritorum remissionem in Baptismo accepturos esse non dubitent: non ut peccare liceat, sed ut peccasse non noceat; ut sit facti remissio, non permissio faciendi. Tunc vere dici potest, etiam spiritualiter, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V, 14): quod Dominus de corporali sanitate ideo dixit, quoniam sciebat ei quem salvum fecerat, meritis peccatorum illum etiam carnis accidisse languorem. Hi autem ei homini qui et baptizandus adulter ingreditur, et baptizatus adulter egreditur, miror quomodo dici existiment, Ecce sanus factus es. Quis enim gravis et exitiabilis morbus erit, si adulterium sanitas erit?

CAPUT XXI.

37. Apostolorum factum non iis favere qui volunt adulteros admitti ad Baptismum. Perperam dici Judaeos propter solam infidelitatem deletos. Regnum coelorum vim pati non dictum de fide sine charitate. Sed in tribus millibus, inquiunt, quos uno die Apostoli baptizarunt, et in tot millibus credentium, in quibus Apostolus ab Jerusalem usque in Illyricum Evangelium replevit (Rom. XV, 19), erant utique aliqui alienis uxoribus copulati, vel feminae alienis maritis: in quibus regulam Apostoli constituere debuerunt, quae deinceps in Ecclesiis servaretur, utrum non admitterentur ad Baptismum, nisi illa adulteria correxissent. Quasi non similiter adversus eos dici possit quod non inveniunt aliquem commemoratum, qui cum talis esset, admissus est. Aut vero possint singulorum hominum crimina, quod infinitum erat, commemorari; cum generalis illa regula satis superque sufficiat, ubi Petrus pluribus verbis testificans baptizandis ait, Eripite vos ab hoc saeculo pravo (Act. II, 40, 41). Quis enim dubitet ad hujus saeculi pravitatem adulteria pertinere, et illos qui elegerint in eadem iniquitate persistere? Similiter autem dici potest publicas meretrices, quas utique ad Baptismum, nisi ab illa turpitudine liberatas, nulla admittit Ecclesia, potuisse inveniri in tot millibus tunc credentium per tot gentes, et de his suscipiendis vel prohibendis constituere Apostolos exempla debuisse. Verumtamen de quibusdam minoribus possumus conjectare majora. Si enim ad baptismum Joannis venientes publicani prohibiti sunt aliquid amplius exigere, quam quod eis fuerat constitutum (Luc. III, 13); miror si venientibus ad baptismum Christi posset permitti adulterium. 38. Commemoraverunt etiam Israelitas multa mala et gravia perpetrasse, et effudisse multum sanguinem prophetarum, nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt: non intuentes quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, verum etiam quia Christum occiderunt; quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis. Illud ergo est contra fidem rectam, istud contra bonam vitam. Utroque autem vitio caret qui fidem Christi habet, non sine operibus mortuam, quae etiam in daemonibus invenitur (Jacobi II, 20, 19); sed fidem gratiae, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). 39. Haec est fides de qua dicitur; Regnum coelorum intra vos est (Luc. XVII, 21). Hoc enim diripiunt qui vim faciunt credendo, impetrantes Spiritum charitatis, ubi est plenitudo legis (Rom. XIII, 10), sine qua lex in littera reos faciebat etiam praevaricationis. Non itaque putandum est ideo dictum, Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12); quia etiam mali tantummodo credendo et pessime vivendo perveniunt in regnum coelorum: sed quia reatus ille praevaricationis, quem sola lex, id est, littera sine spiritu jubendo faciebat, credendo solvitur, et violentia fidei Spiritus sanctus impetratur; per quem diffusa charitate in cordibus nostris (Rom. V, 5), lex non timore poenae, sed justitiae amore completur. CAPUT XXII. 40. Cognitio Dei quaenam vera et ad vitam aeternam conducens. Indulgentia non obstinatis, sed a peccato recedentibus speranda. Nequaquam ergo mens incauta fallatur, ut se existimet Deum cognovisse, si eum fide mortua, hoc est, sine bonis operibus confiteatur, more daemonum; et ideo se jam non dubitet ad vitam aeternam esse venturam, quia Dominus dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Venire quippe debet etiam illud in mentem, quod scriptum est, In hoc cognoscimus eum, si mandata ejus servemus. Qui dicit, Quia cognovi eum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in hoc veritas non est (I Joan. II, 3, 4). Et ne quisquam existimet mandata ejus ad solam fidem pertinere: quanquam dicere hoc nullus est ausus, praesertim quia mandata dixit, quae ne multitudine cogitationem spargerent, In illis duobus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40): licet recte dici possit ad solam fidem pertinere Dei mandata, si non mortua, sed viva illa intelligatur fides, quae per dilectionem operatur; tamen postea Joannes ipse aperuit quid diceret, cum ait: Hoc est mandatum ejus, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamns invicem (I Joan. III, 23). 41. Hoc itaque prodest, in Deum recta fide credere, Deum colere, Deum nosse, ut et bene vivendi ab illo sit nobis auxilium, et si peccaverimus, ab illo indulgentiam mereamur; non in factis quae odit securi perseverantes, sed ab eis recedentes, eique dicentes, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5): quod non habent cui dicant, qui non in eum credunt; et frustra dicunt qui cum tam longe ab illo sint, a gratia Mediatoris alieni sunt. Hinc illa verba sunt in libro Sapientiae, quae nescio quomodo intelligit perniciosa securitas: Et si peccaverimus, tui sumus; quoniam scilicet bonum et magnum Dominum habemus, qui et velit atque possit poenitentium peccata sanare, non qui minime audeat permanentes in malignitate disperdere. Denique cum dixisset, tui sumus; addidit, scientes potentiam tuam: utique potentiam, cui se subtrahere nequeat aut occultare peccator. Ideoque secutus adjunxit: Non peccabimus autem, scientes quoniam tui sumus deputati (Sap. XV, 2). Quis enim digne cogitans habitationem apud Deum, in qua omnes praedestinatione sunt deputati, qui secundum propositum vocati sunt, non enitatur ita vivere, ut tali habitationi congruat? Quod ergo et Joannes dicit, Haec scripsi vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2): non id agit, ut cum securitate peccemus; sed ut recedentes a peccato, si quod admissum est, propter illum advocatum, quem non habent infideles, minime de indulgentia desperemus.

CAPUT XXIII.

42. Locus Apostoli ab adversariis male intellectus. Judicium in Scripturis pro aeterna damnatione. An soli fideles mali intelligendi sint ituri in resurrectionem judicii, ut judicium non sit aeterna damnatio. Nec de his igitur verbis mitior ulla conditio promittenda est, sic in Deum credere volentibus, ut permaneant in perditis moribus: multo minus de illis ubi Apostolus ait, Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12); tanquam hoc loco aliquid distet inter perire et judicari, cum alio verbo hoc idem significatum sit. Solent enim Scripturae judicium etiam pro aeterna damnatione ponere: sicut in Evangelio Dominus loquitur, Veniet hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt in resurrectionem vitae; qui autem male egerunt in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Neque hic dictum est, Hoc qui crediderunt, illud autem qui non crediderunt; sed, Hoc illi qui bene egerunt, illud qui male egerunt. Inseparabilis est quippe bona vita a fide quae per dilectionem operatur; imo vero ea ipsa est bona vita. Videmus itaque resurrectionem judicii dixisse Dominum pro resurrectione damnationis aeternae. De omnibus quippe resurrecturis (ubi procul dubio erunt etiam ii qui omnino non credunt; neque enim ipsi non sunt in monumentis) duas partes fecit, alios in resurrectionem vitae, alios in resurrectionem judicii resurrecturos esse declarans. 43. Quod si dicunt non ibi intelligendos etiam eos qui omnino non credunt, sed eos qui per ignem salvi erunt, quia crediderunt, etiamsi male vixerunt, ut eorum transitoriam poenam judicii nomine significatam arbitrentur. Quanquam hoc impudentissime dicatur, cum omnino Dominus omnes resurrecturos, in quibus sine dubio et increduli erunt, in duo diviserit, vitam et judicium; ita volens judicium aeternum intelligi, quamvis hoc non addiderit, sicut et vitam. Neque enim ait, in resurrectionem vitae aeternae; cum aliud utique intelligi noluerit. Videant tamen quid responsuri sunt, ubi ait, Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III, 18). Nam hic procul dubio, aut judicium pro poena aeterna positum intelligunt, aut per ignem salvos futuros etiam incredulos dicere audebunt quoniam, Qui non credit, inquit, jam judicatus est, hoc est, jam judicio destinatus: et non erit quod pro magno beneficio polliceantur credentibus nequiterque viventibus, quando et ii qui non credunt non erunt perdendi, sed judicandi. Quod si dicere non audent, non audeant aliquid mitius polliceri eis de quibus dictum est, per Legem judicabuntur; quia constat judicium etiam pro aeterna damnatione solere nominari. Quid, quod invenimus non solum minime mitioris, verum etiam deterioris conditionis esse illos qui scientes peccant? Hi sunt enim maxime qui legem acceperunt. Nam sicut scriptum est, Ubi lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Hinc est et illud, Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam (Rom. VII, 7, 8); et alia multa quae de hac re idem apostolus dicit. Ab hoc reatu graviore liberat gratia Spiritus sancti per Jesum Christum Dominum nostrum, quae diffusa charitate in cordibus nostris donat justitiae delectationem, qua immoderatio concupiscentiae superetur. Hinc itaque confirmatur non solum nihil mitius, sed gravius aliquid intelligendum, de quibus dictum est, Qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur; quam de illis qui sine Lege peccantes sine Lege peribunt: nec pro poena transitoria hoc loco dictum judicium, sed pro ea qua etiam non credentes judicabuntur. 44. Nam qui hac utuntur sententia ad promittendam salutem per ignem, illis qui etiam credentes pessime vivunt, ut eis dicant, Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; qui autem in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur, tanquam dictum sit, non peribunt, sed per ignem salvi erunt; nec illud attendere potuerunt, hoc Apostolum de illis qui sine Lege et illis qui in Lege peccaverunt dixisse, cum de Gentibus et de Judaeis ageret; ut non tantum Gentibus, sed utrisque gratiam Christi, qua liberentur, necessariam demonstraret: quod tota ipsa Epistola ad Romanos evidenter ostendit. Jam ergo etiam Judaeis in lege peccantibus, de quibus dictum est, per Legem judicabuntur, non eos liberante gratia Christi, promittant, si placet, per ignem salutem; quoniam de his dictum est, per Legem judicabuntur. Quod si non faciunt, ne contra se ipsos veniant, qui eos gravissimo infidelitatis crimine obstrictos esse dicunt: utquid transferunt ad infideles et fideles in eo quod ad fidem Christi attinet, illud quod dictum est de iis qui sine Lege et iis qui in Lege peccaverunt, cum de Judaeis et de Gentibus ageretur, ut ad Christi gratiam utrique invitarentur?

CAPUT XXIV.

Libertas fidei non sit fidelibus velamen malitiae. Neque enim dictum est, Qui sine fide peccaverunt, sine fide peribunt; qui autem in fide peccaverunt, per fidem judicabuntur: sed, sine Lege dictum est, et, in Lege; ut satis appareret illam causam tangi, quae inter Gentes et Judaeos agebatur, non quae inter bonos malosque Christianos.

45. Quanquam si illo loco legem pro fide accipi volunt, quod nimis importunum et absurdum est, etiam hinc apertissimam possunt legere sententiam apostoli Petri, qui cum loqueretur de iis qui in occasionem carnis acceperant, et in velamentum malitiae, quod scriptum est, nos ad Novum Testamentum pertinentes, non ancillae filios esse, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 31); et putaverant hoc esse libere vivere, ut tanquam de tanta redemptione securi, quidquid liberet licere sibi arbitrarentur, non intuentes quod dictum est, Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis (Id. V, 13); unde et ipse Petrus dicit, Liberi, non sicut velamentum malitiae habentes libertatem (I Petr. II, 16): ait de illis et in secunda Epistola sua, Hi sunt fontes sicci, et nebulae a turbine exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservata est: superba enim vanitatis loquentes illiciunt in concupiscentii carnis impudicitiae eos qui paululum effugerunt, in error conversati, libertatem illis promittentes, cum ipsi serv sint corruptionis. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Jesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabris coeni. Quid adhuc promittitur contra istam manifestissimam veritatem conditio melior iis qui cognoverunt viam justitiae, hoc est, Dominum Christum, et perdite vivunt, quam si omnino non cognovissent; cum apertissime dicatur, Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentes retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato?

CAPUT XXV.

46. Sanctum mandatum quid, idque cognoscentes ac transgredientes quae poena maneat. Poena transitoria baptizatis scelerate viventibus non promittenda. Neque enim illud hoc loco intelligendum est sanctum mandatum, quo praeceptum est ut in Deum credamus; quanquam eo ipso totum continetur, si eam intelligamus fidem credentium, quae per dilectionem operatur: sed aperte expressit quid diceret sanctum mandatum, id est, quo praeceptum est ut ab hujus mundi coinquinationibus recedentes casta conversatione vivamus. Sic enim ait: Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Jesu Christi, his rursus implexi superantur, facta sunt illis posteriora deteriora prioribus. Non ait, refugientes ignorantiam Dei, aut refugientes infidelitatem saeculi, vel tale aliquid; sed, coinquinationes mundi, in quibus est utique omnis immunditia flagitiorum. Nam de his superius loquens, dixit, Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii et indesinentis peccati (II Petr. II, 13-22). Ideo etiam fontes siccos eos appellat: fontes videlicet, quod acceperint agnitionem Domini Christi; siccos autem, quia non congruenter vivunt. De talibus quippe etiam Judas apostolus loquens, Ii sunt, inquit, qui in dilectionibus vestris maculati coepulantur, sine timore semetipsos pascentes, nubes sine aqua (Judae I, 12); et caetera. Quod enim Petrus ait, Coepulantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii; hoc Judas, In dilectionibus vestris maculati coepulantur. Mixti sunt enim bonis in epulis Sacramentorum et dilectionibus plebium. Et quod Petrus ait, Fontes sicci; hoc Judas, Nubes sine aqua; hoc Jacobus, Fides mortua (Jacobi II, 20). 47. Non itaque promittatur poena ignis transitoria turpiter scelerateque vivetibus, quia viam justitiae cognoverunt, quibus melius erat non cognoscere, sicut veracissima Scriptura testatur. De talibus quippe etiam Dominus ait, Et erunt novissima illius hominis pejora quam erant prima (Matth. XII, 45); quoniam purgationis suae habitatorem Spiritum sanctum non recipiens, fecit in se immundum spiritum multipliciorem redire. Nisi forte ideo sunt isti, de quibus agitur, meliores habendi, quia non redierunt ad immunditiam adulteriorum, sed ab ea non recesserunt; nec purgati se rursus inquinaverunt, sed purgari recusaverunt. Neque enim, ut relevata conscientia intrent ad Baptismum, dignantur saltem vomere pristinas immunditias, quas canum more iterum sorbeant; sed in lavacri ipsius sanctitate pertinaciter crudo pectore indigestam nequitiam tenere contendunt: nec occultant eam pollicitatione vel ficta, sed impudentia professionis eructant: nec exeuntes de Sodomis more uxoris Loth, in praeterita iterum attendunt (Gen. XIX, 26), sed omnino de Sodomis dedignantur exire; imo ad Christum cum Sodomis conantur intrare. Paulus apostolus dicit, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13): et istis dicitur, Tunc potius misericordiam consequemini, si scientes male vixeritis in ipsa fide. Nimis longum est, et pene infinitum omnia testimonia Scripturarum velle colligere, quibus apparet non solum non esse mitiorem causam eorum qui scientes, quam qui nescientes vitam nequissimam et iniquissimam ducunt, verum etiam hoc ipso esse graviorem: proinde ista suffecerint.

CAPUT XXVI.

48. Baptismo nisi vita respondeat, non obtinebitur regnum coelorum. Peccata triplicis generis triplici remedio sananda. Caveamus ergo diligenter in adjutorio Domini Dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide vixerint, eos ad salutem aeternam esse venturos: ne sic faciamus Christianos, quomodo Judaei proselytos, quibus Dominus ait, Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circumitis mare et terram, facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam vos estis (Matth. XXIII, 15). Sed potius sanam doctrinam Dei magistri in utroque teneamus; ut sancto Baptismo consona sit vita christiana, nec cuiquam homini, si utrumlibet defuerit, vita promittatur aeterna. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); ipse etiam dixit, Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). De illis quippe ait: Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facile; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). Ergo justitia eorum est, dicere et non facere: ac per hoc nostram esse voluit abundantem super illorum, dicere et facere; quae si non fuerit, non intrabitur in regnum coelorum. Non quia quisquam ita debet extolli, ut, non dicam apud alios jactare, sed apud se ipsum putare audeat se in hac vita esse sine peccato: sed nisi essent quaedam ita gravia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret Apostolus, Congregatis vobis et meo spiritu tradere ejusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 4, 5). Unde etiam dicit: Ne lugeam multos, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiam et fornicationem quam gesserunt (II Cor. XII, 21). Item nisi essent quaedam non ea humilitate poenitentiae sananda, qualis in Ecclesia datur eis qui proprie poenitentes vocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret ipse Dominus: Corripe eum inter te et ipsum solum; et si te audierit, lucratus es fratrem tuum (Matth. XVIII, 15). Postremo nisi essent quaedam sine quibus haec vita non agitur, non quotidianam medelam poneret in oratione quam docuit, ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12).

CAPUT XXVII.

49. Epilogus praedictorum. Jam satis, quantum arbitror, de tota illa opinione quid mihi videretur exposui, ubi tres quaestiones moverunt: unam de permixtione in Ecclesia bonorum et malorum, tanquam tritici et zizaniorum: ubi cavendum est, ne ideo putemus esse propositas istas similitudines, vel hanc, vel de immundis in arca animalibus, vel quaecumque alia idem significant, ut dormiat Ecclesiae disciplina, de qua in figura illius mulieris dictum est, Severae sunt conversationes domus ejus (Prov. II, 18, sec. LXX); sed ut non eo usque progrediatur dementiae potius temeritas, quam severitas diligentiae, ut quasi bonos a malis per nefaria schismata separare praesumat. Neque enim per has similitudines et praenuntiationes consilium desidiae datum est bonis, qua negligant quod prohibere debent; sed patientiae, qua perferant salva doctrina veritatis quod emendare non valent. Nec quia scriptum est introisse ad Noe in arcam etiam immunda animalia (Gen. VII, 2), ideo praepositi vetare non debent, si qui immundissimi ad Baptismum velint intrare saltantes, quod est certe mitius quam moechantes: sed per hanc figuram rei gestae praenuntiatum est immundos in Ecclesia futuros propter tolerantiae rationem, non propter doctrinae corruptionem, vel disciplinae dissolutionem. Non enim quacumque libuit intraverunt immunda animalia arcae compage confracta, sed ea integra per unum atque idem ostium, quod artifex fecerat. Altera quaestio est, in qua eis visum est fidem solam baptizandis esse tradendam, postea vero jam baptizatos docendos esse de moribus. Sed satis demonstratum est, nisi fallor, tunc magis pertinere ad curam speculatoris, cum omnes qui fidelium competunt Sacramentum, omnia quae dicuntur intentius et sollicitius audiunt, non tacere de poena quam male viventibus Dominus comminatur; ne in ipso Baptismo rei sint gravissimorum criminum, quo veniunt ut remittatur reatus omnium peccatorum. Tertia quaestio est periculosissima, qua parum considerata, et non secundum divinum eloquium pertractata, tota illa opinio mihi videtur exorta, in qua promittitur scelestissime turpissimeque viventibus, etiamsi eo modo vivere perseverent, et tantummodo credant in Christum, ejusque Sacramenta percipiant, eos ad salutem vitamque aeternam esse venturos: contra apertissimam Domini sententiam, qui desideranti vitam aeternam respondit, Si vis venire ad vitam, serva mandata; et commemoravit quae mandata (Matth. XIX, 17-19), ubi ea scilicet peccata vitantur, quibus nescio quomodo salus aeterna promittitur propter fidem sine operibus mortuam. De his tribus quaestionibus satis, quantum existimo, disputavi: demonstravique sic tolerandos in Ecclesia malos, ut non negligatur ecclesiastica disciplina; sic catechizandos eos qui Baptismum petunt, ut non solum audiant atque suscipiant quid credere, verum etiam qualiter vivere debeant; sic promitti fidelibus vitam aeternam, ut non etiam per fidem mortuam, quae sine operibus salvare non potest, ad eam se quisque pervenire posse arbitretur, sed per illam fidem gratiae, quae per dilectionem operatur. Non itaque culpentur dispensatores fideles, non sua negligentia vel pigritia, sed quorumdam potius contumacia, qui pecuniam dominicam recusant accipere, et adulterinam suam cogunt servos dominicos erogare, dum nolunt saltem tales esse mali, quales sanctus Cyprianus commemorat ( Serm. de Lapsis ), saeculo verbis solis et non factis renuntiantes; quando nec verbis renuntiare diaboli operibus volunt, cum se in adulterio permansuros voce apertissima profitentur. Si quid ab eis dici solet, quod forte disputando non attigi, tale esse arbitratus sum, cui mea responsio necessaria non fuisset; sive quod ad rem de qua agitur, non pertineret, sive quod tam leve esset, ut a quolibet redargui facillime posset.