Jump to content

De fide et symbolo

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide et symbolo
saeculo V
editio: incognita
fons: incognitus


Caput I

[recensere]

1. Quae causa et scopus operis praesentis. Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum, Quia iustus ex fide vivit (Hab. 2,4; Gal 3,11); eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae; ait enim Apostolus, Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom 10,10): oportet nos esse et iustitiae memores et salutis. Quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi, a praesenti saeculo maligno salvi fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes, etiam ore profiteamur fidem quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte violari, pia cautaque vigilantia providendum est. Est autem catholica fides in Symbolo nota fidelibus, memoriaeque mandata, quanta res passa est brevitate sermonis: ut incipientibus atque lactentibus, eis qui in Christo renati sunt, nondum Scriptorarum divinarum diligentissima et spirituali tractatione atque cognitione roboratis, paucis verbis credendum constitueretur, quod multis verbis exponendum esset proficientibus, et ad divinam doctrinam certa humilitatis atque charitatis firmitate surgentibus. Sub ipsia ergo paucia verbis in Symbolo constitutis, plerique haeretici venena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit divina misericordia per spirituales viros, qui catholicam fidem, non tantum in illia verbis accipere et credere, sed etiam Domino revelante intelligere atque cognoscere meruerunt. Scriptum est enim, Nisi credideritis, intelligetis (Is 7,9 sec. LXX). Sed tractatio fidei ad muniendum Symbolum valet: non ut ipsa pro Symbolo gratiam Dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur; sed ut illa quae in Symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.


Caput II

[recensere]

2. Quod nulla fuerit natura coaeterna Deo, ex qua mundum fecerit. Quomodo mundus ex nihilo, si ex materia informi factus. Conati sunt enim quidam persuadere Deum Patrem non esse omnipotentem: non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere convincuntur. Cum enim dicunt esse naturam quam Deus omnipotens non creaverit, de qua tamen istum mundum fabricaverit, quam pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem Deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam fuerat, et quam ipse non fecerat, uteretur: carnali scilicet consuetudine videndi fabros et domorum structuros et quoslibet opifices, qui nisi adiuvantur parata materia, ad affectum suae artis pervenire non possunt. Ita etiam intelligunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tanquam materies, adiuvaret. Aut si omnipotentem Deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit. Non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens. Quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat; quia terram unde limus est, ex nihilo fecerat. Et si ipsum colum et terram, id est, mundum et omnia quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est, Qui fecisti mundum ex materia invisa (Sap. 11,18), vel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent; nullo modo credendum est illam ipsam materiam de qua factus est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coaeternam et coaevam Deo: sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquomodo esset, et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis. Inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit format, formabile autem potest accipere. Sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari: quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis; et ideo ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit attribuit. Quapropter rectissime credimus omnia Deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecunque formata sunt. Hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse divinarum Scripturarum sententias, quoniam et omnia Deum fecisse de nihilo scriptum est, et mundum esse factum de informi materia. 3. Credentes itaque in Deum Patrem omnipotentem, nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. Et quia omnia per verbum creavit, quod Verbum et Veritas dicitur (Ioan. 14,6), et Virtus et Sapientia Dei (1Cor 1,24), multisque aliis insinuatur vocabulis qui nostrae fidei Iesus Christus Dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector Filius Dei; non enim Verbum illud per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille qui per ipsum condidit omnia.


Caput III

[recensere]

Verbum quare dictum de Filio Dei. Quod Verbum sit idipsum quod Pater. Credimus etiam in Iesum Christum Filium Dei, Patris unigenitum, id est unicum, Dominum nostrum. Quod tamen Verbum non sicut verba nostra debemus accipere, quae voce atque ore prolata verberato aere transeunt, nec diutius manent quam sonent. Manet enim illud Verbum incommutabiliter; nam de ipsum dictum est, cum de Sapientia diceretur, In se ipsa manens innovat omnia (Sap. 7,27). Verbum autem Patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agimus, cum verum loquimur, ut noster animus innotescat audienti, et quidquid secretum in corde gerimus, per signi huiusmodi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa Sapientia, quam Deus Pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus Pater, Verbum eius convenientissime nominatur. 4. Inter animam autem nostram et verba nostra, quibus eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. Nos quippe non gignimus sonantia verba, sed facimus; quibus faciendis materia subiacet corpus. Plurimum autem intereat inter animum et corpus. Deus vero cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit; neque de nihilo, neque de aliqua iam facta conditaque materia; sed de seipso id quod est ipse. Hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae voluntatis appetitum; non cum mentimur, sed cum verum loquimur. Quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre: ut in nobis ipsi quidem maneamus, nec recedamus a nobis, et tamen tale iudicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus; ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo per quem se indicet proferatur? Id facimus conantes et verbis, et ipso sono vocis, et vultu, et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id quod intus est demonstrare cupientes: quia tale aliquid proferre non possumus, et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere; unde etiam mendaciis locus patet. Deus autem Pater, qui verissime se iudicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui etiam Virtus eius et Sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia; de quo propterea dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. 8,1).


Caput IV

[recensere]

5. Filius Dei nam factus nec minor a Patre. Creare et condere idem. Filius Dei cur factus homo. Contra Manichaeorum haeresim. Totus homo susceptus a Verbo. Nativitas Christi ex femina. Quamobrem unigenitus Filius Dei, neque factus est a Patre; quia sicut dicit evangelista, Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. 1,3): neque ex tempore genitus: quoniam sempiterne Deus sapiens, sempiternam secum habet sapientiam suam: nequa impar est Patri, id est, in aliquo minor; quia et Apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Dei (Philip. 2,6). Hac igitur fide catholica et illi excluduntur qui eumdem dicunt Filium esse qui Pater est; quia et hoc Verbum apud Deum esse non potest nisi apud Patrem Deum, et nulli est aequalis qui solus est. Excluduntur etiam illi qui creaturam esse dicunt Filium, quamvis non talem, qualem sunt caeterae creaturae. Quantumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est. Nam idem est condere, quod creare: quanquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare, pro eo quod est gignere; sed graeca discernit. Hoc enim dicimus creaturam, quod illi ktisma vel ktisin vocant: et cum sine ambiguitate loqui volumus, non dicimus creare; sed, condere. Ergo si creatura est Filius, quamlibet magna sit, facta est. Nos autem in eum credimus per quem facta sunt omnia, non in eum per quem facta sunt caetera: neque enim hic aliter accipere possumus omnia, nisi quaecumque sunt facta. 6. Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. 1,14); eadem Sapientia quae de Deo genita est dignata est etiam in hominibus creari. Quo pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. 7,22). Viarum enim eius principium caput est Ecclesia, quod est Christus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est via erta qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis tamquam dii (Gen 3,5). Huius igitur humilitatis exemplum, id est, viae qua redeundum fuit, ipse Reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum evacuavit, formam servi accipiens (Philipp. 2,6-7); ut crearetur homo in principio viarum eius, Verbum per quod facta sunt omnia. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post eius et per eius primatum in Dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum (Luc. 8,21), sicut apostolica disciplina commendat (Hebr. 2,11). Naturalis ergo Filius de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est; Deus de Deo, Lumen de Lumine: nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo Lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus. Erat enim, inquit, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. 1,9). Addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere nobis et ministrare pro nostra salute dignatus est. Nam secundum id quod unigenitus est Dei Filius, non potest dici, Fuit et Erit; sed tantum, Est: quia et quod fuit, iam non est; et quod erit, nondum est. Ille ergo est incommutabilis sine conditione temporum et varietate. Nec aliunde arbitror manere illud quod framulo suo Moysi tale nomen suum insinuavit. Nam cum ab eo quaereret, si se populus ad quem mittebatur sontemneret, a quo se diceret esse missum; responsum dicentis accipit, Ego sum qui sum. Deinde subiunxit, Haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. 3,14). 7. Es quo iam spiritualibus animis patere confido, nullam naturam Deo esse posse contrariam. Si enim ille est, et de solo Deo proprie dici potest hoc verbum (quod enim vere est, incommutabiliter manet; quoniam quod mutatur, fuit aliquid quod iam non est, et erit quod nondum est), nihil ergo habet Deus contrarium. Si enim quaereretur a nobis quid sit albo contrarium, responderemus nigrum: si quaereretur quid sit calido contrarium, responderemus frigidum: si quaereretur quid sit veloci contrarium, responderemus tardum; et quaecumque similia. Cum autem quaeritur quid ait contrarium ei quod est, recto respondetur quod non est. 8. Sed quoniam per temporalem, ut dixi, dispensationem, ad nostram salutem et reparationem, operante Dei benignitate, ab illa incommutabili Dei Sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium, rerum salubriter pro nobis gestarum adiungimus fidem, credentes in eum Dei Filium qui natus est per Spiritum sanctum ex virgine Maria. Dono enim Dei, hoc est, sancto Spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. Cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. Sed si quia tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. Quippe cum ista susceptio pro salute nostra sit gesta, cavendum est ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. Et cum homo excepta forma membrorum, quae diversis generibus animantium diversa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, quomodo sana est fides qua creditur quod id nostrum susceperit Dei Sapientia quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit quod illustratur luce sapientiae, et quod hominis proprium est? 9. Detestandi autem etiam illi sunt, qui Dominum nostrum Iesum Christum matrem Mariam in terris habuisse negant, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum honoravit, et ad coram Dei pertinere monstraverit, non solum quem suscepit, sed illum etiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina. Nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Ioan. 2,4). Sed admocat potius ut intelligamus secundum Deum non eum habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere aquam in vinum vertendo. Quod autem crucifixus est, secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum venerat, quando dictum est, Mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea, id est, qua te cognoscam. Tunc enim ut homo crucifixus cognovit hominem matrem, et dilectissimo discipulo humanissime commendavit (Id. 19,26-27). Nec illud nos moveat, quod cum ei nuntiaretur mater eius, et fratres, respondit, Quae mihi mater, aut fratres, etc. (Matth. 12,48)? Sed potius doceat ministerium nostrum, quo verbum Dei fratribus ministramus, parentes cum impediunt, non eos debere cognosci. Nam si propterea quisque putaverit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit, Quae mihi mater? cogatur necesse est et Apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicent: Nolite vobis patrem dicere in terris; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. 33,9). 10. Nec nobis fidem istam minunt cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (1Cor 1,25), et omnia munda mundis (Tit. 1,15), verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis huius radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant {Manichaei}, per cloacarum fetores et quaecumque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilia lux visibilibus sordibus sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui Verbum Dei, non corporeum neque visibile, de femino corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat maiestas Verbi ab humani corporis fragillitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. Non enim cum regit corpus atque vivificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. Quod si animae maculas illi vitane vellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.

Caput V

[recensere]

11. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis (Phillip. 2,8); ne quisquam nostrum etiamsi mortem possed non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat iudicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti, quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est (Ioan. 19,41), nec ante, nec postea; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est. 12. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit (Ephes. 1,5), quos comparticipes et cohaerendes suos esse dignatus est.


Caput VI

[recensere]

13. Ascensus in coelum. Credimus in coelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in coelis (Matth. 22,30), in illa civitate, quae est mater omnium nostrum Ierusalem aeterna in coelis (Galat. 4,26). Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel haereticos, quod credamus assumptum terrenum corpus in coelum. Sed Gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum ahere student, ut dicant terrenum aliquid in coelo esse non posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciunt quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui subditum est, ut coelesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in coelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio, de qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam immutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit, Et nos immutabimur (1Cor 15,44.51.52). Sed ubi et quomodo sit in coelo corpus Dominicum, curiosissimum et supervacaneum est quaerere; tantummodo in coelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.

Caput VII

[recensere]

14. Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam: quod sedet ad dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo ocurrat; aut idipsum quod sedere Pater dicitur, flexis politibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus vos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. 1,23). Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo collocare; multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. Ad dexteram ergo intelligendum est sic dictum esse, in summa beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut ad sinistram haedi constituuntur (Matth. 25,33), id est in miseria, propter iniquitates, labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo; quamvis in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti Filii Dei iudicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata futura sit.

Caput VIII

[recensere]

15. Adventus ad iudiciam. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et iudicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus iusti et peccatores significentur; sive quod tunc ante mortem in terris inventurus est appelati sint vivi, mortui vero qui in eius adventu resurrecturi sunt: haec dispensatio temporalia, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate iudex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniat, sicut ascondit, secundum auctoritatem quae in Actibus Apostolorum continetur (Act. 1,11). Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est (Apoc. 1,8).

Caput IX

[recensere]

16. De fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium. Similitudinibus explicantur. Professio christianae fidei. De Spiritu sancto opinio quorundam, quod sit ipsa deitas Patris et Filii: Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique commendata et divina generatione Domini nostri et humana dispensione, adiungitur confessioni nostrae, ad perficiendam fidem quae nobis de Deo est, Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus; quia ista Trinitas unus est Deus: non ut idem sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus; sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus, et haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum est Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. 6,4). Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaera utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus. Nec, si fueit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam Deum: vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis (Psal. 81,6). Non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim signignificatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia (Rom. 11,36). Quanquam ergo de singulis interrogati respondeamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum; non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit. 17. Nec mirum quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu diiudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte interogati, non possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de fluvio interrogati possimus cum fontem vocare; et rursum potionem quae de fonte vel fluvio est, nec fluvium possimus appellare nec fontem; tamen in hac trinitate quam nominamus, et cum de singulis quaeritur, sigillatim aquam respondemus. Nam si quaero utrum aqua sit in fluvio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit esse alia responsio; nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne quisquam ineffabilem illius maiestatis substantiam sicut fontem istum visibilem atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua illa quae nunc in fonte est, exit in fluvium, nec in se manet; et cum de fluvio vel de fonte inpotionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. Itaque fieri potest ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad potionis: eum in illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando sit Filius, aliquando Spiritus sanctus; sicut in arbore non est radix nisi radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos possumus dicere: non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et rami; nec lignum quod pertinet ad radicem, potest aliquando transito nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice: cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit, et robur lignum, et rami lignum; nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. Aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam; quanquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas: quamvis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluvium dicebamus. Sed haec non propter illius divinae naturae similitudinem, sed propter visibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua tria non tantum singillatim sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista Trinitate, sed unum Deum unamque substantiam. 18. Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti et spirituales viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset Pater et Filius, sed unum essent; et quid proprie Pater esset, et quid Filius insinuare conati sunt: quod ille genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic de Patre; huius ille principium, unde et caput Christi dicitur (1Cor 11,3), quamvis et Christus principium (Ioan. 8,25), sed non Patris; hic vero illius imago (Coloss. 1,15), quamvis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis. Tractatur haec latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius christianae fidei professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est, de Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de illo in Scripturis inveniuntur ita dicta, ut impias haereticorum mentes prius volentes docere quam nosse, in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem Patri, nec eiusdem esse substantiae, qualia sunt illa, Quoniam Pater maior me est (Ioan. 14,28); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (1Cor. 11,3); et, Tunc ipse subiectus erit ei qui illi subiecit omnia (1Cor. 15,28); et, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Ioan. 20,17); et nonnulla huiusmodi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne false sint illa, Ego et Pater unum sumus (Id. 10,30); et, Qui me vidit vidit et Patrem meum (Id. 14,9); et, Deus erat Verbum; non enim factus est, cum omnia per ipsum facta sint (Id. 1,1.3); et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et caetera talia: sed illa posita sunt, partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur, Semetipsum exinamivit (Philipp. 2,6); non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino incommutabilis; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit: partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri debet quod est, hoc etiam debens utique Patri quod eidem Patri aequalis aut par est; Pater autem nulli debet quidquid est. 19. De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile possit et eius proprium, quo proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus enim est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec tamen id quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum est et absurdissimum, et non catholicae fidei, sed quorumdam haereticorum errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam communionem Patris et Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci qeothta appellant, Spiritum sanctum credere: ut, quoniam Pater Deus et Filius Deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo Filium et ille Patri cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur. Hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se invicem amborum charitatemque volunt intelligi, Spiritum sanctum appellatum dicunt, multisque Scripturarum documentis adsunt huic opinioni suae; sive illo quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. 5,5); sive aliis multis talibus testimoniis; et eo ipso quod per Spiritum sanctum reconciliamur Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis significari volunt charitatem Dei esse Spiritum sanctum. Non enim reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua etiam filii {Dei} appellamur (1Ioan. 3,1): non iam sub timore tanquam servi, quia consummata dilectio foras mittit timorem (Id. 4,18); et Spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. 8,15). Et quia reconciliati et in amicitiam revocati per charitatem (Id. 5,8-10) poterimus omnia Dei secreta cognoscere, propterea de Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Ioan. 16,13). Propterea et confidentia praedicandae veritatis, qua impleti sunt in adventu eius Apostoli (Act. 2,4), recte charitati tribuitur; quia et diffidentia timoridatur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo etiam donum Dei dicitur (Ephes. 3,7), quia eo quod quisque novit non fruitur, nisi et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere: neque quisquam in eo quod percipit permanet, nisi dilectione; et ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quaecumque sanciuntur, nec dubium est a saciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio utuntur assertores huius sententiae, quod scriptum est, Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Ioan. 3,6): quoniam Deus Spiritus est (Id. 4,24). Hic enim regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto. Quapropter si Spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum et, Quoniam Deus Spiritus est: animadvertendum dicunt, non dictum esse, Quoniam Spiritus Deus est; sed, Quoniam Deus Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco dicta sit Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod dicit Ioannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est (1Ioan. 4,16). Etiam hic enim non ait, Dilectio Deus est; sed, Deus dilectio est; ut ipsa deitas dilectio intelligatur. Et quod in illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi dicitur, Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (1Cor. 3,22.23); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in iis quae sibi connexa sunt numerari solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco Trinitatem ipsam videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. 11,36). Ex ipso, tanquam ex eo qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per mediatorem; in ipso, tanquam in eo qui continet, id est, copulatione coniungit. 20. Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam sive deitatem sive dilectionem sive charitatem appellamus, non esse substantiam quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi Spiritum sanctum, nec intelligunt non aliter potuisse dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio substantia. Ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi corpora copulentur, ita ut iuxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quae copulata fuerant, nulla invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse intelligitur, sicut illa corpora. Sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut videre valeant in Dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt facile, et credi: videri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque diversos natura, sed eiusdem substantiae; neque ut Pater aliquando sit Filius, aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam videri nisi mundato corde non possunt: et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate (1Cor. 13,12), non potest efficere ut et ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. 5,8). Haec fides est de Deo conditore et renovatore nostro. 21. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. 10,27): si autem ista fides congregationem societatemque hominum non teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.

Caput X

[recensere]

Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius commutatis resurrectione perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis futurae veritas confirmatur. Credimus in sanctam Ecclesiam, utique catholicam. Nam et haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo qui nos reconciliavit sibi, delens omnia praeterita, et ad vitam novam nos vocans: quam vitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse non possumus: interest tamen qualis sint. 22. Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima, corpus: quae rursus duo dicuntur quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est; deinde vita qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Haec autem omnis creatura ingemiscit et parturit usque nunc (Rom. 8,22): dedit tamen primitias spiritus, quia credidit Deo, et bonae iam voluntatis est. Hic spiritus etiam vocatur mens, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei (Rom. 7,25). Qui item alio loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo (Id. 1,9). Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim eius quaedam resistit spiritui, non natura, sed consuetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei carne autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter filii irae (Ephes. 2,3), id est vindictae, per quam factum est ut serviamus legi peccati. Est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur, et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (1Cor 2,14). Sed nos tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando tardius eius impetus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cui eius capiti caput est Christus, non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae: sed utique non tam cito quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem; non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur; sed haec etiam visibilis caro quae naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit: haec ergo visibilis, quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus euam tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, id potest digito ostendi: quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem (Id. 15,52.53), cum legitur, eadem significatur visibile caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. More quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. 10,14): quod primum eius peccatum in paradiso sacris Litteris continetur. 24. Resurget igitur corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis nunc sit caro attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. Cum enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit, caro pecorum, alia volucrum, alia piscium, alia serpentum; et corpora coelestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro coelestis: dixit autem, et coelestia et terrestria corpora. Omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro: hominis autem vel pecoris et corpus et caro est: in coelestibus vero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat Apostolus spiritualia; nonnulli autem vocant aetherea. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud quod sit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et sanguis est, praedicat (I Retract. 17). In qualem naturam quisquis hanc carnem converti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quaeras utrum terra in aquam possit converti; propter vicinitatem non et videtur incredibile. Rursum si quaeras utrum aqua possit in aerem; neque hoc absurdum esse respondet; vicina enim sunt sibi. Et de aere si quaeretur utrum in aethereum corpus, id est, coeleste possit mutari; iam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum convertatur, cur non accedente Dei voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quamadmodum dictum est, in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate convertitur? Caro enim nostra utique ex terra est: philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in coelo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione liberati, aeterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine corruptione perfruemur. Tunc enim fiet illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tuo (1Cor. 15,39.40.50-54)? 25. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur Deo, subiugali recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.