Jump to content

De fide et symbolo (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide et symbolo
(ed. Migne) XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AugHip.DeFiEtS 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De fide et symbolo

Symboli capita singula studiose explicantur, cum haereticorum fidei catholicae adversantium, et maxime Manichaeorum reprehensione.

CAPUT PRIMUM. 1. Quae causa et scopus operis praesentis. Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum, Quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Galat. III, 11); eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae; ait enim Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10): oportet nos esse et justitiae memores et salutis. Quandoquidem in sempiterna justitia regnaturi, a praesenti saeculo maligno salvi fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes, etiam ore profiteamur fidem quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte violari, pia cautaque vigilantia providendum est. Est autem catholica fides in Symbolo nota fidelibus, memoriaeque mandata, quanta res passa est brevitate sermonis: ut incipientibus atque lactentibus, eis qui in Christo renati sunt, nondum Scripturarum divinarum diligentissima et spirituali tractatione atque cognitione roboratis, paucis verbis credendum constitueretur, quod multis verbis exponendum esset proficientibus, et ad divinam doctrinam certa humilitatis atque charitatis firmitate surgentibus. Sub ipsis ergo paucis verbis in Symbolo constitutis, plerique haeretici venena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit divina misericordia per spirituales viros, qui catholicam fidem, non tantum in illis verbis accipere et credere, sed etiam Domino revelante intelligere atque cognoscere meruerunt. Scriptum est enim, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Sed tractatio fidei ad muniendum Symbolum valet: non ut ipsa pro Symbolo gratiam Dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur; sed ut illa quae in Symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.

CAPUT II. 2. Quod nulla fuerit natura coaeterna Deo, ex qua mundum fecerit. Quomodo mundus ex nihilo, si ex materia informi factus. Conati sunt enim quidam persuadere Deum Patrem non esse omnipotentem: non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere convincuntur. Cum enim dicunt esse naturam quam Deus omnipotens non creaverit, de qua tamen istum mundum fabricaverit, quem pulchre ordinatum esse concedunt; ita omnipotentem Deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae jam fuerat, et quam ipse non fecerat, uteretur: carnali scilicet consuetudine videndi fabros et domorum structores et quoslibet opifices, qui nisi adjuventur parata materia, ad effectum suae artis pervenire non possunt. Ita etiam intelligunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura, tanquam materies, adjuvaret. Aut si omnipotentem Deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit. Non enim aliquid esse potest, cujus creator non esset, cum esset omnipotens. Quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat; quia terram unde limus est, ex nihilo fecerat. Et si ipsum coelum et terram, id est, mundum et omnia quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est, Qui fecisti mundum ex materia invisa (Sap. XI, 18), vel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent; nullo modo credendum est illam ipsam materiam de qua factus est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coaeternam et coaevam Deo: sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquomodo esset, et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cujus beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis. Inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum jam accepit formam, formabile autem potest accipere. Sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari: quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis; et ideo ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit attribuit. Quapropter rectissime credimus omnia Deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque formata sunt. Hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse divinarum Scripturarum sententias, quoniam et omnia Deum fecisse de nihilo scriptum est, et mundum esse factum de informi materia. 3. Credentes itaque in Deum Patrem omnipotentem, nullam creaturam esse quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. Et quia omnia per Verbum creavit, quod Verbum et Veritas dicitur (Joan. XIV, 6), et Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), multisque aliis insinuatur vocabulis qui nostrae fidei Jesus Christus Dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector Filius Dei; non enim Verbum illud per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille qui per ipsum condidit omnia.

CAPUT III.

Verbum quare dictum de Filio Dei. Quod Verbum sit idipsum quod Pater. Credimus etiam in Jesum Christum Filium Dei, Patris unigenitum, id est unicum, Dominum nostrum. Quod tamen Verbum non sicut verba nostra debemus accipere, quae voce atque ore prolata verberato aere transeunt, nec diutius manent quam sonant. Manet enim illud Verbum incommutabiliter: nam de ipso dictum est, cum de Sapientia diceretur, In se ipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Verbum autem Patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit Pater. Sicut ergo verbis nostris id agimus, cum verum loquimur, ut noster animus innotescat audienti, et quidquid secretum in corde gerimus, per signa hujusmodi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa Sapientia, quam Deus Pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus Pater, Verbum ejus convenientissime nominatur.

4. Inter animum autem nostrum et verba nostra, quibus eumdem animum ostendere conamur, plurimum distat. Nos quippe non gignimus sonantia verba, sed facimus; quibus faciendis materia subjacet corpus. Plurimum autem interest inter animum et corpus. Deus vero cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit; neque de nihilo, neque de aliqua jam facta conditaque materia; sed de seipso id quod est ipse. Hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae voluntatis appetitum; non cum mentimur, sed cum verum loquimur. Quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre: ut in nobis ipsi quidem maneamus, nec recedamus a nobis, et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus; ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo per quem se indicet proferatur? Id facimus conantes et verbis, et ipso sono vocis, et vultu, et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id quod intus est demonstrare cupientes: quia tale aliquid proferre non possumus, et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere; unde etiam mendaciis locus patet. Deus autem Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui etiam Virtus ejus et Sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia; de quo propterea dicitur, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1).

CAPUT IV. 5. Filius Dei non factus nec minor a Patre. Creare et condere idem. Filius Dei cur factus homo. Contra Manichaeorum haeresim. Totus homo susceptus a Verbo. Nativitas Christi ex femina. Contra Manichaeos. Quamobrem unigenitus Filius Dei, neque factus est a Patre; quia sicut dicit evangelista, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): neque ex tempore genitus: quoniam sempiterne Deus sapiens, sempiternam secum habet sapientiam suam: neque impar est Patri, id est, in aliquo minor; quia et Apostolus dicit, Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Hac igitur fide catholica et illi excluduntur qui eumdem dicunt Filium esse qui Pater est; quia et hoc Verbum apud Deum esse non posset nisi apud Patrem Deum, et nulli est aequalis qui solus est. Excluduntur etiam illi qui creaturam esse dicunt Filium, quamvis non talem, quales sunt caeterae creaturae. Quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est. Nam idem est condere, quod creare: quanquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare, pro eo quod est gignere; sed graeca discernit. Hoc enim dicimus creaturam, quod illi κτίσμα vel κτίσιν vocant: et cum sine ambiguitate loqui volumus, non dicimus, creare; sed, condere. Ergo si creatura est Filius, quamlibet magna sit, facta est. Nos autem in eum credimus per quem facta sunt omnia, non in eum per quem facta sunt caetera: neque enim hic aliter accipere possumus omnia, nisi quaecumque sunt facta. 6. Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); eadem Sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. Quo pertinet illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22). Viarum enim ejus principium caput est Ecclesiae, quod est Christus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est via certa qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae, Gustate, et eritis tanquam dii (Gen. III, 5). Hujus igitur humilitatis exemplum, id est, viae qua redeundum fuit, ipse Reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum evacuavit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); ut crearetur homo in principio viarum ejus, Verbum per quod facta sunt omnia. Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres: secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes qui post ejus et per ejus primatum in Dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum (Luc. VIII, 21), sicut apostolica disciplina commendat (Hebr. II, 11). Naturalis ergo Filius de ipsa Patris substantia unicus natus est, id existens quod Pater est; Deus de Deo, Lumen de Lumine: nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo Lumine illuminamur, ut sapientia lucere possimus. Erat enim, inquit, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem Domini nostri, quam gerere nobis et ministrare pro nostra salute dignatus est. Nam secundum id quod unigenitus est Dei Filius, non potest dici, Fuit et Erit; sed tantum, Est: quia et quod fuit, jam non est; et quod erit, nondum est. Ille ergo est incommutabilis sine conditione temporum et varietate. Nec aliunde arbitror manare illud quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuavit. Nam cum ab eo quaereret, si se populus ad quem mittebatur contemneret, a quo se diceret esse missum; responsum dicentis accepit, Ego sum qui sum. Deinde subjunxit, Haec dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). 7. Ex quo jam spiritualibus animis patere confido, nullam naturam Deo esse posse contrariam. Si enim ille est, et de solo Deo proprie dici potest hoc verbum (quod enim vere est, incommutabiliter manet; quoniam quod mutatur, fuit aliquid quod jam non est, et erit quod nondum est), nihil ergo habet Deus contrarium. Si enim quaereretur a nobis quid sit albo contrarium, responderemus nigrum: si quaereretur quid sit calido contrarium, responderemus frigidum: si quaereretur quid sit veloci contrarium, responderemus tardum; et quaecumque similia. Cum autem quaeritur quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur quod non est. 8. Sed quoniam per temporalem, ut dixi, dispensationem, ad nostram salutem et reparationem, operante Dei benignitate, ab illa incommutabili Dei Sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adjungimus fidem, credentes in eum Dei Filium qui natus est per Spiritum sanctum ex virgine Maria. Dono enim Dei, hoc est, sancto Spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. Cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. Sed si quis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a Verbo Dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. Quippe cum ista susceptio pro salute nostra sit gesta, cavendum est ne cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. Et cum homo excepta forma membrorum, quae diversis generibus animantium diversa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur; quomodo sana est fides qua creditur quod id nostrum susceperit Dei Sapientia quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit quod illustratur luce sapientiae, et quod hominis proprium est? 9. Detestandi autem etiam illi sunt, qui Dominum nostrum Jesum Christum matrem Mariam in terris habuisse negant, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum honoraverit, et ad curam Dei pertinere monstraverit, non solum quem suscepit, sed illum etiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina. Nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Sed admonet potius ut intelligamus secundum Deum non eum habuisse matrem, cujus majestatis personam parabat ostendere aquam in vinum vertendo. Quod autem crucifixus est, secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum venerat, quando dictum est, Mihi et tibi quid est? nondum venit hora mea, id est, qua te cognoscam. Tunc enim ut homo crucifixus cognovit hominem matrem, et dilectissimo discipulo humanissime commendavit (Id. XIX, 26, 27). Nec illud nos moveat, quod cum ei nuntiaretur mater ejus, et fratres, respondit, Quae mihi mater, aut qui fratres, etc. (Matth. XII, 48)? Sed potius doceat ministerium nostrum, quo verbum Dei fratribus ministramus, parentes cum impediunt, non eos debere cognosci. Nam si propterea quisque putaverit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit, Quae mihi mater? cogatur necesse est et Apostolos negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicens: Nolite vobis patrem dicere in terris; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXXIII, 9). 10. Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (I Cor. I, 25), et omnia munda mundis (Tit. I, 15), verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis hujus radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant, per cloacarum fetores et quaecumque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilis lux visibilibus sordibus sit natura conjunctior: quanto minus igitur poterat pollui Verbum Dei, non corporeum neque visibile, de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat majestas Verbi ad humani corporis fragilitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. Non enim cum regit corpus atque vivificat, sed cum ejus bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. Quod si animae maculas illi vitare vellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.

CAPUT V. 11. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8); ne quisquam nostrum etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat judicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti, quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est (Joan. XIX, 41), nec ante, nec postea; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est. 12. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit (Ephes. I, 5), quos comparticipes et cohaeredes suos esse dignatus est.

CAPUT VI. 13. Ascensus in coelum. Credimus in coelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30), in illa civitate, quae est mater omnium nostrum Jerusalem aeterna in coelis (Galat. IV, 26). Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel haereticos, quod credamus assumptum terrenum corpus in coelum. Sed Gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant terrenum aliquid in coelo esse non posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciunt quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui subditum est, ut coelesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in coelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio, de qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam immutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit, Et nos immutabimur (I Cor. XV, 44, 51, 52). Sed ubi et quomodo sit in coelo corpus Dominicum, curiosissimum et supervacaneum est quaerere; tantummodo in coelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.

CAPUT VII. 14. Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam quod sedet ad dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut idipsum quod sedere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. I, 23). Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo collocare; multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. Ad dexteram ergo intelligendum est sic dictum esse, in summa beatitudine, ubi justitia et pax et gaudium est: sicut ad sinistram haedi constituuntur (Matth. XXV, 33), id est in miseria, propter iniquitates, labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed judiciariam significat potestatem, qua illa majestas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo; quamvis in extremo judicio multo manifestius inter homines unigeniti Filii Dei judicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata futura sit.

CAPUT VIII. 15. Adventus ad judicium. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et judicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus justi et peccatores significentur; sive quos tunc ante mortem in terris inventurus est appellati sint vivi, mortui vero qui in ejus adventu resurrecturi sunt: haec dispensatio temporalis, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate judex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniet, sicut ascendit, secundum auctoritatem quae in Actibus Apostolorum continetur (Act. I, 11). Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est (Apoc. I, 8).

CAPUT IX. 16. De fide in Spiritum sanctum. Trinitatis mysterium. Similitudinibus explicatur. Professio christianae fidei. De Spiritu sancto opinio quorumdam, quod sit ipsa deitas Patris et Filii: Sanctitas a sanciendo. Digesta itaque fideique commendata et divina generatione Domini nostri et humana dispensatione, adjungitur confessioni nostrae, ad perficiendam fidem quae nobis de Deo est, Spiritus sanctus, non minore natura quam Pater et Filius, sed, ut ita dicam, consubstantialis et coaeternus; quia ista Trinitas unus est Deus: non ut idem sit Pater qui et Filius et Spiritus sanctus; sed ut Pater sit Pater, et Filius sit Filius, et Spiritus sanctus sit Spiritus sanctus, et haec Trinitas unus Deus, sicut scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Tamen si interrogemur de singulis, et dicatur nobis, Deus est Pater? respondebimus, Deus. Si quaeratur utrum Deus sit Filius, hoc respondebimus. Nec, si fuerit de Spiritu sancto talis interrogatio, aliud eum esse debemus respondere quam Deum: vehementer caventes sic accipere, quomodo de hominibus dictum est, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Non enim sunt naturaliter dii, quicumque sunt facti atque conditi ex Patre per Filium dono Spiritus sancti. Ipsa enim significatur Trinitas, cum Apostolus dicit, Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia (Rom. XI, 36). Quanquam ergo de singulis interrogati respondeamus Deum esse de quo quaeritur, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum; non tamen tres deos a nobis coli quisquam existimaverit. 17. Nec mirum quod haec de ineffabili natura dicuntur, cum in iis etiam rebus quas corporeis oculis cernimus, et corporeo sensu dijudicamus, tale aliquid accidat. Nam cum de fonte interrogati, non possimus dicere quod ipse sit fluvius; nec de fluvio interrogati possimus eum fontem vocare; et rursum potionem quae de fonte vel fluvio est, nec fluvium possimus appellare nec fontem: tamen in hac trinitate aquam nominamus, et cum de singulis quaeritur, singillatim aquam respondemus. Nam si quaero utrum aqua in fonte sit, respondetur aqua; et si quaeramus utrum aqua sit in fluvio, nihil aliud respondetur, et in illa potione non poterit esse alia responsio: nec tamen eas tres aquas, sed unam dicimus. Sane cavendum est ne quisquam ineffabilem illius majestatis substantiam sicut fontem istum visibilem atque corporeum vel fluvium vel potionem cogitet. In his enim aqua illa quae nunc in fonte est, exit in fluvium, nec in se manet; et cum de fluvio vel de fonte in potionem transit, non ibi permanet, unde sumitur. Itaque fieri potest ut eadem aqua nunc ad fontis appellationem pertineat, nunc ad fluvii, nunc ad potionis: cum in illa Trinitate dixerimus non posse fieri ut Pater aliquando sit Filius, aliquando Spiritus sanctus; sicut in arbore non est radix nisi radix, nec robur est aliud quam robur, nec ramos nisi ramos possumus dicere: non enim quod dicitur radix, id potest dici robur et rami; nec lignum quod pertinet ad radicem, potest aliquo transitu nunc in radice esse, nunc in robore, nunc in ramis, sed tantummodo in radice: cum illa regula nominis maneat, ut radix lignum sit, et robur lignum, et rami lignum; nec tamen tria ligna dicantur, sed unum. Aut si haec habent aliquam dissimilitudinem, ut possint non absurde tria ligna dici, propter firmitatis diversitatem; illud certe omnes concedunt, si ex uno fonte tria pocula impleantur, posse dici tria pocula, tres autem aquas non posse dici, sed omnino unam aquam; quanquam de singulis poculis interrogatus in quolibet horum aquam esse respondeas: quamvis nullus hic transitus fiat, sicut de fonte in fluvium discebamus. Sed haec non propter illius divinae naturae similitudinem, sed propter visibilium etiam unitatem corporalia exempla data sunt, ut intelligeretur fieri posse ut aliqua tria non tantum singillatim, sed etiam simul unum singulare nomen obtineant; nec quisquam miretur et absurdum putet quod Deum dicimus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, nec tamen tres deos in ista Trinitate, sed unum Deum unamque substantiam . 18. Et de Patre quidem ac Filio multis libris disseruerunt docti et spirituales viri, quibus quantum homines hominibus poterant, et quemadmodum non unus esset Pater et Filius, sed unum essent; et quid proprie Pater esset, et quid Filius insinuare conati sunt: quod ille genitor, hic genitus; ille non de Filio, hic de Patre; hujus ille principium, unde et caput Christi dicitur (I Cor. XI, 3), quamvis et Christus principium (Joan. VIII, 25), sed non Patris; hic vero illius imago (Coloss. 1, 15), quamvis nulla ex parte dissimilis et omnino indifferenter aequalis. Tractantur haec latius ab eis qui non tam breviter quam nos, totius christianae fidei professionem volunt explicare. Itaque in quantum Filius est, de Patre accepit ut sit, cum ille de Filio id non acceperit: et in quantum hominem mutabilem scilicet creaturam in melius commutandam, ineffabili misericordia, temporali dispensatione suscepit, multa de illo in Scripturis inveniuntur ita dicta, ut impias haereticorum mentes prius volentes docere quam nosse, in errorem miserint, ut putarent eum non aequalem Patri, nec ejusdem esse substantiae, qualia sunt illa, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3); et, Tunc ipse subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28); et, Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17); et nonnulla hujusmodi: quae omnia posita sunt, non ut naturae atque substantiae inaequalitatem significent, ne falsa sint illa, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem meum (Id. XIV, 9); et, Deus erat Verbum; non enim factus est, cum omnia per ipsum facta sint (Id. I, 1, 3); et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et caetera talia: sed illa posita sunt, partim propter administrationem suscepti hominis, qua dicitur, Semetipsum exinanivit (Philipp, II, 6); non quia mutata est illa Sapientia, cum sit omnino incommutabilis; sed quia tam humiliter hominibus innotescere voluit: partim ergo propter hanc administrationem illa ita scripta sunt, de quibus haeretici calumniantur; partim propter hoc, quia Filius Patri debet quod est, hoc etiam debens utique Patri quod eidem Patri aequalis aut par est; Pater autem nulli debet quidquid est. 19. De Spiritu sancto autem nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile possit et ejus proprium, quo proprio fit ut eum neque Filium neque Patrem dicere possimus, sed tantum Spiritum sanctum; nisi quod eum donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non se ipso inferius donum dare. Servant tamen ut non genitum Spiritum sanctum tanquam Filium de Patre praedicent; unicus enim est Christus: neque de Filio tanquam nepotem summi Patris: nec tamen id quod est, nulli debere, sed Patri, ex quo omnia; ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum est et absurdissimum, et non catholicae fidei, sed quorumdam haereticorum errori proprium. Ausi sunt tamen quidam ipsam communionem Patris et Filii, atque, ut ita dicam, deitatem, quam Graeci θεότητα appellant, Spiritum sanctum credere: ut, quoniam Pater Deus et Filius Deus, ipsa deitas, qua sibi copulantur et ille gignendo Filium et ille Patri cohaerendo, ei a quo est genitus aequetur. Hanc ergo deitatem, quam etiam dilectionem in se invicem amborum charitatemque volunt intelligi, Spiritum sanctum appellatum dicunt, multisque Scripturarum documentis adsunt huic opinioni suae; sive illo quod dictum est, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5); sive aliis multis talibus testimoniis; et eo ipso quod per Spiritum sanctum reconciliamur Deo, unde etiam cum donum Dei dicitur, satis significari volunt charitatem Dei esse Spiritum sanctum. Non enim reconciliamur illi, nisi per dilectionem, qua etiam filii appellamur (I Joan. III, 1): non jam sub timore tanquam servi, quia consummata dilectio foras mittit timorem (Id. IV, 18); et Spiritum libertatis accepimus, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15). Et quia reconciliati et in amicitiam revocati per charitatem (Id. V, 8-10) poterimus omnia Dei secreta cognoscere, propterea de Spiritu sancto dicitur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Propterea et confidentia praedicandae veritatis, qua impleti sunt in adventu ejus Apostoli (Act. II, 4), recte charitati tribuitur; quia et diffidentia timori datur, quem consummatio charitatis excludit. Ideo etiam donum Dei dicitur (Ephes. III, 7), quia eo quod quisque novit non fruitur, nisi et id diligat. Frui autem sapientia Dei, nihil est aliud quam ei dilectione cohaerere: neque quisquam in eo quod percipit permanet, nisi dilectione; et ideo Spiritus sanctus dicitur, quoniam ad permanendum sanciuntur quaecumque sanciuntur, nec dubium est a sanciendo sanctitatem vocari. Maxime autem illo testimonio utuntur assertores hujus sententiae, quod scriptum est, Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Joan. III, 6): quoniam Deus Spiritus est (Id. IV, 24). Hic enim regenerationem nostram dicit, quae non secundum Adam de carne est, sed secundum Christum de Spiritu sancto. Quapropter si Spiritus sancti hoc loco facta est commemoratio, cum dictum est, Quoniam Deus Spiritus est: animadvertendum dicunt, non dictum esse, Quoniam Spiritus Deus est; sed, Quoniam Deus Spiritus est; ut ipsa deitas Patris et Filii hoc loco dicta sit Deus, quod est Spiritus sanctus. Huc accedit aliud testimonium quod dicit Joannes apostolus, Quoniam Deus dilectio est (I Joan. IV, 16). Etiam hic enim non ait, Dilectio Deus est; sed, Deus dilectio est; ut ipsa deitas dilectio intelligatur. Et quod in illa enumeratione connexarum sibi rerum, ubi dicitur, Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. III, 22, 23); et, Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; ad hoc pertinere dicunt, quia non fere in iis quae sibi connexa sunt numerari solet ipsa connexio. Unde in illo etiam loco Trinitatem ipsam videntur agnoscere qui legunt attentius, cum dicitur, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Ex ipso, tanquam ex eo qui nulli debet quod est; per ipsum, tanquam per mediatorem; in ipso, tanquam in eo qui continet, id est, copulatione conjungit. 20. Huic sententiae contradicunt, qui arbitrantur istam communionem, quam sive deitatem sive dilectionem sive charitatem appellamus, non esse substantiam: quaerunt autem secundum substantiam sibi exponi Spiritum sanctum, nec intelligunt non aliter potuisse dici, Deus dilectio est, nisi esset dilectio substantia. Ducuntur quippe consuetudine rerum corporalium; quoniam si duo sibi corpora copulentur, ita ut juxta invicem collocentur, ipsa copulatio non est corpus; quandoquidem, separatis illis corporibus quae copulata fuerant, nulla invenitur: nec tamen quasi discessisse et migrasse intelligitur, sicut illa corpora. Sed hi tales cor mundum faciant, quantum possunt, ut videre valeant in Dei substantia non esse aliquid tale, quasi aliud ibi sit substantia, aliud quod accidat substantiae, et non sit substantia; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt facile, et credi: videri autem nisi corde puro quomodo se habeant, omnino non possunt. Quapropter sive ista vera sit sententia, sive aliud aliquid sit, fides inconcussa tenenda est, ut Deum dicamus Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; neque tres deos, sed istam Trinitatem unum Deum; neque diversos natura, sed ejusdem substantiae; neque ut Pater aliquando sit Filius, aliquando sit Spiritus sanctus; sed Pater semper Pater, et Filius semper Filius, et Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Nec temere de invisibilibus aliquid affirmemus tanquam scientes, sed tanquam credentes; quoniam videri nisi mundato corde non possunt: et qui ea videt in hac vita ex parte, ut dictum est, atque in aenigmate (I Cor. XIII, 12), non potest efficere ut et ille videat cui loquitur, si cordis sordibus impeditur. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Haec fides est de Deo conditore et renovatore nostro. 21. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; sed etiam in proximum; nam, Diliges, inquit, proximum tuum tanquam te ipsum (Luc. X, 27): si autem ista fides congregationem societatemque hominum non teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est.

CAPUT X. Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius commutatio resurrectione perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis futurae veritas confirmatur. Credimus et sanctam Ecclesiam, utique catholicam. Nam et haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo qui nos reconciliavit sibi, delens omnia praeterita, et ad vitam novam nos vocans: quam vitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse non possumus: interest tamen qualia sint.

22. Nec de peccatorum differentia modo tractandum est, sed credendum omnino, nullo modo nobis ignosci ea quae peccamus, si nos inexorabiles ad ignoscenda peccata fuerimus (Matth. VI, 15). Itaque credimus et remissionem peccatorum. 23. Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima et corpus: quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars enim quaedam ejusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est; deinde vita qua conjungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Haec autem omnis creatura ingemiscit et parturit usque nunc (Rom. VIII, 22): dedit tamen primi tias spiritus, quia credidit Deo, et bonae jam voluntatis est. Hic spiritus etiam vocatur meus, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei (Rom. VII, 25). Qui item alio loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo (Id. I, 9). Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim ejus quaedam resistit spiritui, non natura, sed consuetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter filii irae (Ephes. II, 3), id est vindictae, per quam factum est ut serviamus legi peccati. Est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur, et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Sed non tam cito anima subjugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando tardius ejus impetus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cui ejus capiti caput est Christus, non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae: sed utique non tam cito quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem; non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur; sed haec etiam visibilis caro quae naturaliter est caro, cujus nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit: haec ergo visibilis, quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus eam tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, id potest digito ostendi: quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem (Id. XV, 52 et 53), cum legitur, eadem significatur visibilis caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. Mors quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. X, 14): quod primum ejus peccatum in paradiso sacris Litteris continetur. 24. Resurget igitur corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis nunc sit caro attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae non jam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. Cum enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit, caro pecorum, alia volucrum, alia piscium, alia serpentum; et corpora coelestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro coelestis; dixit autem, et coelestia et terrestria corpora. Omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro: hominis autem vel pecoris et corpus et caro est: in coelestibus vero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat Apostolus spiritualia; nonnulli autem vocant aetherea. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud quod ait, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et sanguis est, praedicat. In qualem naturam quisquis hanc carnem converti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quaeras utrum terra in aquam possit converti; propter vicinitatem non ei videtur incredibile. Rursum si quaeras utrum aqua possit in aerem; neque hoc absurdum esse respondet; vicina enim sunt sibi. Et de aere si quaeratur utrum in aethereum corpus, id est, coeleste possit mutari; jam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum convertatur, cur non accedente Dei voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quemadmodum dictum est, in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate convertitur? Caro enim nostra utique ex terra est: philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in coelo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione liberati, aeterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine corruptione perfruemur. Tunc enim fiet illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 39, 40, 50-54)? 25. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subjugentur Deo, subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.