De fide orthodoxa

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fide orthodoxa
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


PhoAgi.DeFiOr 20 Phoebadius Aginensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Confessio fidei.

Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et mutabilem vel convertibilem esse Filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.

Prooemium. Amore catholicae Fidei ductus, jam pridem adversus Arianos libellum edideram, quem cum amico legendum dedissem, quia placuit, credidit transscribendum. A quo hoc ego magnopere postulavi, ut interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus legeret; ut si quem novisset, quod illic plus aut minus positum videretur, posset plurimorum consilio emendari. Nemo est enim qui sibi tam arroganter summam doctrinae coelestis assumat, ut putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere, cum Paulus apostolus dicat: Qui ergo putat se aliquid scire, nec dum scit quemadmodum oporteat scire (I Cor. VIII, 2); et: Modo per speculum in aenigmate videmus; tunc facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Sin vero cunctis omnia quae illic scripta erant, juxta fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus non negaret. Quod eum ita fecisse manifestum est. Et quia res digna tam catholicae confessioni, quam haereticae responsioni, universorum judicio aestimata est, multi eum vel legere vel describere voluerunt.

Sed non defuit qui pro studio doctrinae, vel pro charitatis officio, ea quae a nobis dicta sunt, scrupulosius retractaret; et quaedam ille vel superflua, vel ambigua diceret, quae aliter possint a quibusdam, quam a me dicta sunt, accipi. Proinde rursus ea ipsa planiori sermone in hoc libello digessi, ut et simplicitatem sensus mei ostenderem, et scrupulum legentibus amputarem.

Nam hoc est quod aiunt posse reprehendi, quod ubi Verbum Dei ex persona Filii posuimus, tale hoc Verbum intelligere putemus, quale grammatici tradunt spiritu oris aerem offensum, intelligibilem auditu. Sed nos sapientiam non hujus mundi quae destruitur, sed illam quae ex Deo est, novimus, quae Verbum Dei Deum insinuat, cum dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Unde mirari me fateor hoc ita sentiri potuisse, quasi nos personam propriam Verbi, quod est Filius, negaremus. Nemo verbo tenus nominat, quem vere esse in persona sua saepius profitetur: nam quomodo aut verum Filium, aut verum Patrem confessi sumus, si non vere proprietatem personarum tam Patris quam Filii servavimus?

Sed quia unius Dei vocabulum diximus, personas negasse putamur. Et hinc verisimile visum est quod posuimus. Nos Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus assignemus. Porro iterum Pater et Filius, etsi duo nomina appellantur; ratione tamen et substantia unum sunt: et cum Patrem et Filium statuo, unitatem assigno generis.

Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint, ut est nomen et cognomen, unius tamen personae; cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit haec suspicio non admitti. Qui enim filium Dei non aliunde natum dixeram, quam proprie de Patre, totum de toto, integrum de integro, perfectum de perfecto, consummatamque virtutem; quomodo potui ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc modo unam personam duobus nominibus appellare; quippe cum et hanc sectam, id est, Sabellianam in eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem, secundum vocabulum scripserim? Nam et nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel unitatem generis, nisi personis assignare.

Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanctum vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Haec est perfecta Trinitas in unitate consistens, quam scilicet unius substantiae profitemur. Non enim nos secundum corporum conditionem divisionem in Deo facimus: sed secundum divinae naturae potentiam, quae in materia non est, et nominum personas vere constare credimus, et unitatem divinitatis esse testamur.

Nec extensionem partis alicujus ex Patre (ut quidem putaverunt) Dei Filium dicimus, nec verbum sine re, ut velut sonum vocis accipimus: sed tria nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius majestatis atque potentiae credimus. Et ideo unum Deum confitemur, quia unitas majestatis plurium vocabulo deos prohibet appellari.

Denique Patrem et Filium catholice nominamus; duos autem deos dicere nec possumus, nec debemus; non quod Filius Dei Deus non sit, immo verus Deus de Deo vero: sed quia non aliunde, quam de ipso uno Patre Dei Filium novimus, perinde unum Deum dicimus. Hoc enim prophetae, hoc apostoli tradiderunt, hoc ipse Dominus docuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum ad unitatem divinitatis, ut dixi, refert: sumus autem personis assignat. Sed et apostolus ait: Unus est, inquit, Deus Pater, ex quo omnia; et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia (I Cor. VIII, 6).

Qua de re explanatis his verbis quae scrupulum, non mihi qui scio quod dixerim, sed aliis inferebant, puto occasionem malae interpretationis fuisse sublatam. Nam et professio fidei manifesta est, et persona cum vocabulis constat, et una divinitas assignata est.

Vel si adhuc aliquid quod legentibus ambiguum videatur in verbis, ad sensus debent verba conferri; quia non simplicitas verborum, sed mali intellectus obstinatio culpam olet. At cum sensus noster cum veritate concordet, et verba debent cum ratione sincerissima. Unde a simplicitate Christiana academicus disputator abscedat.

CAPUT I. Nihil periculosius iis haereticis, quibus multa nobiscum paria sunt. Hi cum integre per omnia decurrere videantur, uno tantum verbo simplicem fidem inficiunt. Sublato nomine substantiae, quod isti de evangelica et apostolica fide patrumque traditione auferre volunt, subtiliter Ariana haeresis intromittitur. Qua ratione istud nomen tollere laborarint. Multas quidem et graves haereses novimus a plurimis ebullire, et veneni vice, ad intimum pectus canceris sui virus infundere: sed vinci illi vel facile possunt, vel facile vitari, quorum prima propositione omne consilium pectoris proditur. At vero iis quibus multa nobiscum paria sunt, facile possunt innoxias mentes et soli Deo deditas fraudulenta societate percutere, dum malorum suorum virus per bona nostra defendunt. Nihil enim periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant; uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Dominicae, et exinde apostolicae traditionis inficiunt.

Unde vehementer nobis cavendum est, ne se vel sensibus vel auribus nostris hujusmodi aliquid latenter insinuet; quia nihil tam cogit in mortem, quam sub obtentu fidei fidem violare. Ut enim gypsum aqua permixtum lac colore mentitur, ita hic per verisimilem confessionem traditio inimica suggeritur. Qua de re non similitudo confessionis, sed sensus mentis est ponderandus, quo confessio ipsa firmatur.

Denique si diligentius et accuratius attendatis; cur voluerint de evangelica et apostolica fide et de patrum traditione substantiae nomen auferri, procul dubio probatis haeresim Arianam subtili compendio breviatam, sublato hoc nomine intromissam. Nec hoc quidem ego suspicione aut opinione collectum affirmo, nec uti ipsi putant, academicus disputator assisto, ut simplices sensus verborum subtilitate contorqueam: sed ut contortos et pravos tenui argumento compositos in lucem cognitionis exponam, quo facilius possit cognita et comperta iniquitas ab hominibus evitari.

Quae etenim causa quaeve ratio exstitit, ut quod docendum, et quod credendum cunctis ecclesiis fuerat traditum, quodque patres nostri apostolici viri contra universas haereses, et maxime Arianam, quasi quemdam obicem veritatis, quo omnes aditus pestiferae doctrinae obstruerent, sancto Spiritu mundati, catholica ratione posuerunt, non sine magno nisu ab his qui elogio Arianae labis addicti sunt, laboretur auferri; nisi ut Filium Dei mutabilem et convertibilem utpote non de propria Patris substantia constitisse confingant; cui et initium ex tempore, et ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut semper docuerunt, propter quod et saepe damnati sunt, nunc jam libere et secure, incunctanterque ecclesiis tradere et insinuare possint?

CAPUT II. De Arianorum haereseos confutatione per firmissimas rationes, et evidentia sacrae Scripturae testimonia. Ita Deum Filium de Deo ponunt, ut ex Deo factus sit, non ex Deo genitus. Vocabulum ὁμοούσιον auferunt, eique ὁμοιούσιον substituunt. Illam sapientiam quae Dei Filius est, creaturam intelligunt. Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos simplices quosque posuisse. Non jam tam suspectum, quam manifestum omnibus esse debet, ita eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat, ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus. Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa: vel si concordia tantum et societate unum sunt, non tamen et substantia verus, ut jam dixi, Deus non est.

Sic erit Deus, ut Moyses Pharaoni (Exod. VII, 1), potestate, non genere: Filius quoque ita credendus erit, ut per Esaiam populo dictum est: Filios genui et exaltavi (Isa. I, 2); et alibi: Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus filius appellatus est (Exod. IV, 22). Nec non et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur; ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignent.

Denique sublato ὁμοούσιον, id est, unius substatiae vocabulo, ὁμοιούσιον, id est, similem factori suo posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas. Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Gen. I, 26), nec tamen Deus est: nec quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem, non de ipsa una sancta et beata Patris substantia dicant. Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius tradidit: sublato enim eo quod Pater est, undecumque fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo, et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio, nisi solus Deus.

Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quod ideo dixit, ut duarum personarum vocabula in unius deitatis majestate monstraret, sicut et propheta ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum: dico ergo opera mea regi (Psal. XLIV, 2). Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et ut ita dixerim, de utero cordis Dei credimus natum. Et proinde eum regem appellat, quia ipse est rex regum: Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15).

De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Igitur quod in principio erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde esse, quam ex eo qui principium non habet, id est, de corde Partis; quia eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) Non enim dixit: In principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum. Quodcumque principium Verbi assignare volueris, praejudicatum habebis quia in principio, inquit, erat.

Non quod duo principia ex rerum diversitate dicamus, sed quia Sermo Filius semper cum Patre est, et de Patre natus est. Ac proinde cujus origo principium non habet, sempiternus cum Patre credendus est; quia nec Pater potest umquam sine Filio nominari, nec Filius sine Patre vocari: ac per hoc semper Filius, quia semper Pater.

Et Deus, inquit, erat Verbum. Quod Deus est, semper est; ne si semper non fuerit, verus Deus esse non possit, sicuti et in Sophiae nomine quia secundum Apostolum (I Cor. 1, 24) ipse est Sapientia Patris. Ego inquit, ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5). Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut numquam Pater sine Sapientia, hoc est, sine Filio suo fuisse credatur. Haec est illa Sapientia ineffabilis quae initium viarum Dei apud Salomonem (Prov. VIII, 22) vel condita, vel genita, vel creata describitur; quam tamen sic conditam dicit, ut semper eam cum Deo fuisse ostendat. Quod enim initium Deo dabis, ut initium possis Sapientiae ipsius consignare? Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit, quasi aliquando sine Sapientia fuerit: sed cum initium viarum suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit; ut hoc initium habeat Sapientia Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia tam coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in Deo. Creata est ergo Sapientia, immo genita, non sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur: ut quod de conditis aestimamus, tunc magis timeremus cum facta miramur.

Caeterum si tu creatam Sapientiam dicas, ut Filium Dei creaturam intelligas; occurrit tibi Apostolus, condemnans eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis eorum in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus Deus in saecula (Rom. I, 24, 25).

Haec est, inquam, illa Sapientia Dei, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli, XXIV, 25), universalitatis conditrix et effectrix, id est, Filius Dei per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso condita sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 26). Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27). Quod confirmans Apostolus ait (Ephes. III, 16) in interiore homine habitare Christum; ut per quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine cuncta salventur.

CAPUT III. Solvuntur argumenta quibus Ariani haeresim suam astruunt, dicentes potissimum propterea ὁμοούσιον admitti non oportere, quod in Scripturis divinis non contineatur. Sed dicis mihi ὁμοούσιον, id est, unius substantiae nomen ob hoc potius quam creatorem adorant, servantes eadem utique quae Apostolus dixit: Ut in nomine Jesu omnes genu flectant, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur (Philipp. II, 10). Et Moyses: Adorent, inquit, eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII, 43, sec. LXX). Et David: Omnes reges adorabunt eum (Psal. LXXI, 1). Quod quidem in Scripturis non diceretur, sed quia ipse est Sermo Filius omnium opifex.

Sed dicis ὁμοούσιον, nominari non oportere, quia in Scripturis divinis non contineatur. Quaero et ego, homo, qui hoc prohibes; si ideo nominari non debet, quia scriptum non est, an quia ita credi non liceat?

Quod si ita credendum est, cur non ita profitendum? Corde enim, inquit Apostolus, creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).

Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita credendum; obtinuit Arianae labis assertio, quae ideo Patrem et Filium unius substantiae denegavit, quia Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed ab alia substantia, quando voluit, et quomodo voluit, et unde voluit factum inducit; dummodo aliunde eum, et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat. Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus; quia rursum omne quod natum est, factum intelligit; eo quod et nos a Deo geniti appellemur, quos constat esse facturam.

Vel si Arianus non es, et verum Filium de vero Patre natum, non factum agnoscis; cur non eum cum Patre unam substantiam dicis. Frustra times, homo, profiteri quod credis; et frustra credis si ita non credis, et merito haereticus denotaris. Et quamquam immutaveris dictum, quo putatis prohibuisse Dei Filium nuncupari facturam; sed cum subjungit: Sicuti aliquid horum quod factum est; ex aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse, quasi non debeat factus intelligi; sed non ita factum vis, sicut aliquid horum quod factum est, sed tamen factum. Aliter enim dicis factum, utpote perfectam creaturam, per quem facta sunt omnia; dummodo et ipsum factum intelligas, licet non ita ut caetera.

Sed ut ad id revertar, quod dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον id est, unius substantiae vocabulum non inveniri; finge hoc interim sic sit, eo quod ubicumque substantia legitur, res Dei, non Deus accipiatur; quamquam et aliud quod scriptum non est, pariter profitearis, id est, Deum ex Deo, lumen ex lumine: quid ad haec dicis? Aut totum mecum tene, aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum inde times dicere, quia scriptum non est; timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen ex lumine profiteri.

Sed ego probo Deum de Deo, lumen de lumine, et unius substantiae vocabulum in divinis Scripturis contineri. Cum enim ipse Dei Filius, qui Deus est in Evangelio suo dicat: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 27), jure et merito Deum de Deo profitemur, quia de Deo Patre Filium Dei Deum verum de Deo vero natum esse cognoscimus. Sed non eo genere, ut nos dii sumus appellati (Ps. LXXXI, 6), vel ut Moyses Pharaonis deus est dictus (Exod. VII, 1): sed quia verus est Filius, de vero Patre natus est; vere et confidenter Deus de Deo dicendus, et sic lumen ex lumine.

Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de Patre: Deus lux est (I Joann. I, 5); et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); et: Lux lucet in tenebris (Ibid., 5); id est, Christus in saeculo; et tenebrae eam non sunt assecutae; ii scilicet homines quorum cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt. Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joann. VIII, 12). Ergo quia lumen Pater, et lux Filius, recte lumen de lumine.

Sed lumen ex lumine ita asseris, quasi a Patre qui verum lumen est, aliud lumen sit factum, quod de ipsa Patris substantia non sit: sed sicuti aliud quodlibet lumen, quamquam a Deo sit factum, longe tamen aliud sit ab eo qui fecerit; et ideo lumen ex lumine, non de lumine dicis. Cum ergo haec praelocutus sum, licet mecum non intelligas, tamen quomodocumque ipsa pronuntias, cum scripta non sint.

An non et unius substantiae vocabulum, quod in Scripturis non putas contineri, mecum pariter profiteris: nisi quia illic habuisti quomodo malignos sensus tuos occulta fraude in utroque contegeres; ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres, sed tamen longe dicti intelligentiam separares?

Sicuti et illi haeretici qui resurrectionem carnis negant ad decipiendas animas simplicium, vae dicunt his qui in carne non resurgunt. Sed si discutias eos cur hoc dixerint, cum scias illos carnis resurrectionem omnino negare, dicent tibi: Vae utique illi erit, qui in carne baptizatus non fuerit, ut anima ipsius dum in corpore est, de morte delictorum suorum, ut de sepulcro criminum per baptisma, in eadem resurgat. Solius enim animae per lavacri vitalis gratiam resurrectionem in carne defendunt; nam et ipsius carnis salutem excludunt. Et hi per verisimilem confessionem innocentium mentes occulta fraude seducunt. Et ut solet lethale poculum mellis dulcedine temperatum, suavitate fallente, perimere; sic et hoc malum per blandimentum aurium, audientium sensus quadam labe contaminans, contagione vitii adhaerentis inficit.

CAPUT IV. Quo argumento Ariani Deum non esse substantium probare contendant. Ejusdem argumenti dissolutio. Denique et nunc possent ὁμοούσιον sicuti et caetera verbo tenus nominare, si haberent quomodo illud ad aliam intelligentiam scaevo sensu perverterent: sed cum viderent se in hoc verbo concludi, nullam omnino mentionem hujus fieri voluerunt; ne aut profitendo hoc crederent, aut credentes professi viderentur: subtili ingenio excusantes, quod aut scriptum non esset, aut Deum in substantia dici non oportere, ne corporeus crederetur.

Deus etenim, inquiunt, efficit ut sit substantia, non tamen ut ipse Deus in substantia deputetur; quippe, aiunt, cum omnis substantia contraria recipiat. Deus vero qui nihil diversum admittere potest, substantia dici non debet.

Ignoscerem tibi si hoc simpliciter diceres, si rudis ad hanc quaestionem accederes, si non ipse esses, qui semper vel de alia substantia, vel de nullis exstantibus Dei Filium asserebas: at cum idem ipse sis, qui hinc saepe convictus, saepe confessus, saepe negasti, saepius aliter immutando damnatus es: qui etiam nunc vi, ambitione et potentia exagitans, turbas omnia; quomodo putas me ignoscere tibi posse frequentius eadem retractanti? Sed ne videatur haec perversitas praejudicata magis quam examinata damnari, breviter tibi de hac oppositione respondeam.

Prohibes itaque in Deo substantiam nominari, quasi omne quod substantia dicitur, res ipsa unius generis habeatur. An ignoras aliter coelestia, aliter terrena constare; sed et in ipsis coelestibus rebus atque mundanis magnam differentiam interesse? Aliter enim angeli, aliter singulae Virtutes constitutionum suarum substantias acceperunt, sicuti Apostolus ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum (I Cor. XV, 41). Sic et in hoc mundo, ut diversa genera rerum, ita et diversa corpora animantium; et omnibus sui cujusque generis substantia, sicut Apostolus dicit: Non omnis caro eadem caro (Ibid., 39).

Si ergo ea quae a Deo facta sunt, diversas qualitates substantiarum suarum habent; tu putas in Deo talem esse substantiam, qualem habet aliquid horum quod factum est, ut possit contraria recipere? Absit. Quae est enim substantia Dei? Ipsum quod Deus est simplex, singulare, purum, nulla concretione permixtum, limpidum, bonum, perfectum, beatum, integrum, sanctum totum. An tu putas inane aliquid esse et vacuum, quod est Deus? Hoc enim dici blasphemia est, ut inane putetur, per quem cuncta constiterunt, qui omnia Verbo edidit, ratione composuit, virtute perfecit, cujus nutu et imperio universa reguntur, cuncta deserviunt.

Et bene de Deo legis scriptum: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14); et: Qui est, misit me (Ibid.). Et ipse Salvator Dominus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Est ergo in substantia essentia sua Deus, cujus cognitio vita aeterna est, qui et tantus est, quantus dici non potest. Qui tunc digne aestimatur, cum inaestimabilis dicitur, utique velis ac nolis.

Ergo ipsum quod est, hoc est substantia rei, quae esse defenditur; quod tamen jam dictum est, quantum et quale sit, nec mente concipi, nec sensu aestimari, nec animo definiri potest; dummodo constet esse quod esse creditur; ut de eo ipso quod Deus est, inde sit Filius, ut verus sit Filius, et verus sit Pater in Filio, et Filius in Patre. Hoc erit ὁμοούσιος, id est, unius substantiae cum Patre, sicut ipse Dominus ait: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 10); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9).

Non immerito, quia Filius Dei de Deo Patre natus est; et ideo de unitate substantiae, et de majestate deitatis unum sunt, sicuti et Hieremias prophetavit: Quis stabit in substantia Domini, et videbit Verbum Domini (Jerem. XXIII, 18, sec. LXX)? Et iterum: Si stetissent in substantia mea, et si audissent verba mea, avertissem eos ab studiis eorum pessimis (Ibid., 22). Et apud Salomon: Substantia mea, dulcedo mea est (Sap. XVI, 21).

CAPUT V. Cum unitas substantiae in Patre et Filio, non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate comprobetur, dici non potest in sacris litteris ὁμοούσιον non inveniri. Quae sit ratio nominis. Praeterea, si ad aliquam similitudinem velit Arianus in Deo comparationem instituere, non potest expressius comparatum definire, nisi cum dicat, lumen ex lumine. Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre et Filio non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate cognoscas; quomodo dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον non inveniri, quasi aliud sit ὁμοούσιον quam quod dicit: Ego de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 28), et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); vel quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?

Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et Filio unitatem substantiae credas, licet rem ipsam quae est inenarrabilis, definire non possis: ut sive lumen de lumine dicas, sive verbum de verbo, sive spiritum de spiritu, sive Dominum de Domino, quodcumque de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem et Filium credas, et de eo ipso quod Pater est, Filium intelligas. Nam si aliquam comparationem de rebus his quae videntur, in eo facias; ipsa dissimilitudine rerum non rationem ostendes, sed altercationem disputationum induces, ut cujus voce descriptum est: Cui me comparabitis (Isai. XLVI, 53)? Ac proinde Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat credi, quod ipse sentitur, quem ipse credi se voluit, non indicari.

Denique si de hoc ipso quod mecum profiteris, ad aliquam similitudinem velis in Deo conferre, nescio an quod comparaveris, possis expressius definire: ut puta, cum dicis lumen ex lumine, si ad explanandum illum scrupulosa narratione cogaris, quaero quomodo lumen ex lumine credas? Utrum quasi lucernam ex lucerna, vel quasi solem ex sole; ut aut duas lucernas, aut duos soles, quasi duos deos sub hoc exemplo inducas? Aut splendorem luminis ejusdem lucernae, vel claritatem solis de eodem sole fulgentem, lumen de lumine consignes, ut in matricem luminis Patris figuram assimiles, Filium vero in splendorem claritatis ostendas; quod de eo propheta dixerit: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10); vel Salomon, cum dicit: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26); vel Apostolus hic (Coloss. I, 15) praedicaverit Salvatorem nostrum imaginem esse invisibilis Dei, eo quod imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit.

Sed quanta ad haec responderi possunt quae lites generant, quod Apostolus prohibet (II Tim. II, 24), longum est dicere: quippe cum constet lumen illud quod Deus est, aestimari, comprehendi et definiri non posse: nec vere aliquid ex his quae in hoc mundo sunt, majestati divinae comparari; quia nihil de omnibus istis quae videntur aut dicuntur, secundum id quod Deus est, condigna similitudine aestimari potest, quippe cum ipsis intellectibus et sensibus major sit.

Ideo praemonuit ut divinitatem substantiae crederes, et verum Filium de vero Patre cognosceres: de qualitate autem rei requirere non deberes; quia quale aut quantum sit, scire non possis. Hoc enim prophetae, hoc apostoli praedicarunt.

CAPUT VI. Quid sit Deus. Utrum ei aliquid possit comparari. Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nominatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit. Illa Ratio multis nominibus appellatur. Qua de causa singula de Filio dicantur. Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur Deus quid sit, et videamus an ei aliquid possit comparari. Certe hic est, de quo et cum dicitur, non potest dici: cum aestimatur, non potest aestimari: cum comparatur, non potest comparari: cum definitur, ipsa sua definitione crescit. Qui coelum manu sua aperit, pugno omnem ambitum mundi claudit. Quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt. Cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa elementorum sibi succedentia momentanea vicissitudo testatur. Vide ergo si potest aliquid esse, cui possit Pater comparari et Filius; quia talis est Filius, qualis et Pater: non enim ipse se unum cum Patre diceret, nisi talem se, qualis est Pater, sciret.

Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit; quia et ipse Filius Ratio dicitur. Quae tamen Ratio multis nominibus appellatur: modo Verbum, modo Virtus, modo Sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via. Et ita cum sit Deus omnia in omnibus, ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita monstretur.

Quid est enim Filius de eo quod Pater est? Alius idem. Nam et ob hoc Verbum nuncupatur, quia ex proprio divino ore processit, et nihil Pater sine eo aut jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia vere de Deo et semper cum Deo est, et omnis potestas Patris in ipso consistit. Sapientia appellatur, quia de corde Patris adveniens, arcana coelestia credentibus reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia opera divina perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso omnia continentur. Margarita appellatur, ut nihil illa pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, ut in ipso omnes opes et divitiae regnorum coelestium conditae agnoscantur. Retia dicitur, quia per ipsum, et in ipso de mari saeculi diversa gentium multitudo sicut piscium per aquam baptismatis in ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur, quia signo crucis suae dura pectora subjiciuntur, ut necessario semini ipsa praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes novi et veteris Testamenti unus et mediator in semetipso continens copulavit. Agnus dicitur, ut innocentia Christi et passio demonstretur. Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem pati sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem, ut rex alitum ad Patris pervolat sedem. Leo dictus est, quia ipse est rex regum, qui mortem ac zabulum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ascensus est. Veritas, quia mendacium nescit. Vita est, quia ipse universa vivificat.

Vides ergo per haec vocabula significationes et dispositionum et operum divinorum praeostensas; non tamen ipsum Deum proprie definitum? Est ergo Pater Deus immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis. Est et Filius ejus Deus et Dominus noster, tantus, quantus est et Pater: sed non aliunde quam de Patre: quia Ego, inquit, de Patre exivi, hoc est, lumen de lumine.

CAPUT VII. De remotione occasionis erroris quam haereticus homo ex hoc capere posset, quod duo nomina vel duae personae, id est, Patris et Filii, statuantur, quasi duo dii dicantur. Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina, vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos dicam, ut illi duos ex diversitate confingunt: nos autem Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus consignemus. Viderint philosophi, viderint haeretici discipuli eorum, qui potestatum diversitate variantur: Nobis tamen unus Deus est Pater, ut Apostolus dixit (I Cor. VIII, 6), ex quo omnia; et nos ex ipso: et unus Dominus Jesus Christus, Deus Dei Filius, per quem omnia; et nos per ipsum.

Nam per duo quid aliud intelligitur, quam duorum per partes divisa substantia, et cum nominibus ipsis dissociata natura agendi ac jubendi tam voluntas, quam imperia divisa? Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unus sunt. Nam inaequalium societas melioris offensa est; et in injuriam ejus qui verus Deus est, non verus alius comparatur. Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido; discretiones tamen personarum rursus eadem nomina in unitatem sui naturali legis foedere consignant.

Unde et tantus est Filius, quantus videbitur Pater, totus de toto, integer de integro, perfectus de perfecta consummataque virtute, sicut Apostolus dicit: In quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat (Coloss. II, 9). Nam et Hieremias receptissimus prophetarum, hanc unitatem divinitatis in Patre et Filio sciens ait: Hic est Deus noster, et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38). Et Esaias hoc ipsum praedicat dicens: Haec dicit Dominus Deus: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum; et Sabaim viri excelsi ad te transient: tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et te deprecabuntur; quoniam in te Deus est, et non est alius Deus praeter te: tu es enim Deus (Isa. XIV, 14).

Quod ne putes me eo supercilio dixisse quo Sabellius fertur, qui ipsum Patrem, ipsum Filium profitetur; non ita nos totum in unam sententiam cogimus, ut aliorum haereticorum fraude capiamur. Sed quia in ipso nomine personarum auctoritas indiscreta cognoscitur, et Filius non genere, sed personaliter a Patre nominatur; proinde totum Patri ascribimus, quod est Filius; et totum Filio, quod Pater est. Nihil non videbitur Patris, quod judicabitur Filii: nec Filii, quod defenditur Patris; quia unitas majestatis non sinit deos plurali vocabulo appellari: quippe cum constet Patrem et Filium unius esse substantiae, unde uterque unus Deus est dictus.

Illud ante cuncta metuentes, quia nisi Pater et Filius unum non sint, in invidiam recurrat auctoris interpolata nativitas; hoc enim placuit haereticis, ut Deus ille omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret in Filio, non modo potestate, sed conditione mutata, quasi non potuerit Pater de semetipso talem habere, qualis et ipse est. Proinde nos verum Filium de vero Patre, qui semper fuit, et est unius substantiae cum Patre, defendimus. Et hoc est, quod Graeci ὁμοούσιον appellant, id est, cum uno aliud ipsum; ut personae audientia nominatim fierent, et non ut substantiam vocabula separarent.

CAPUT VIII. Haereseos Arianae mysterium detegitur. Cur Filium de substantia Patris credi nolint. Arianis argumentis respondetur. Multum interest inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia fecit. Quemadmodum in multis ac variis figuris Deus se patribus ostenderit, qui tamen secundum deitatem videri non potuit. Disputationis conclusio. Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam; cur nolint Filium de Patris substantia credi, breviter intimabo. Aiunt enim: Cum sit Deus Pater omnipotens, invisibilis, inconvertibilis, immutabilis, perfectus, semper idem, aeternus: Filius vero visibilis, quia saepe patribus visus est; et convertibilis atque mutabilis, quia in variis figuris quibusque sese monstravit: qui si de Patris, inquiunt, esset substantia, numquam fieri posset, ut ante carnis assumptionem aut visibilis aut mutabilis cerneretur; quin potius in aequalitate qua Pater est, permansisset, ex cujus substantia erat; quia quod de Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum est.

Accedit ad causam, quia cum illapsus est in Mariam, cum Virginis uterum opplevit; aliud utique ex illa, quam quod venerat, natum est. Unde jam, inquiunt, corrupta substantia statum vertit, ordinem perdit, continuo immutatione ipsa formandus de Deo in hominem, de spiritu in carnem. Et utique translatio omnis interemptio est pristini. Ac per hoc aiunt: Si Filius de Patris substantia esset, jam et Patrem minorem videri substantiae suae vel traditione, vel fine: et proinde Filium ex alia substantia credere maluerunt, quod converti, et mutari, et videri possit; quia hoc de Patris substantia credi non liceat.

Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae: dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti dispositionem agnoscunt, ut Deum humanis conditionibus comparent. Quibus primo respondendum in loco Filium Dei non ita visum, ut Deus erat, sed ut homo capere poterat de Deo; deinde variis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis, prout vult, revelare dignatur, habitum mutet, non substantiam vertat: nec proprietatem qualitatis amittat, sed juxta meritum videntis temperamentum majestatis adhibeat: ipse tamen idem, ut semper est, in substantiae suae proprietate permaneat, sicut scriptum est: Mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28).

Nam etsi multa sunt ex his quae in hoc mundo videntur, quae ex alio convertantur in aliud, ut desinant esse quod erant, et hoc sint quod retro non fuerant; ut limus cum in hominem figuratur, limus esse jam desinit: aut pisces, aut aves cum de aqua procedunt, ex eo jam non aqua, quia aliud: ut lutum figuli, cum solidatur in testam: ut lapis, cum dissolvitur decoctus in calcem: ut arena, cum mutatur in vitrum, et caetera quae longum est recensere. Sed multum interest, stulte haeretice, inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia, quemadmodum voluit, fecit. Quae facta sunt, ascriptae conditioni deserviunt: qui vero fecit, suae voluntatis et proprii juris est. Neque potest in aliud, quam quod est, aliquo cogente, mutari: sed prout vult, et cui vult, se demonstrat. Nam si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen aliud non sunt, quam quod se esse norunt, neque substantiam mutant, cum formam humani corporis sumunt; quanto magis ipse Dominus noster, qui omnia fecit, qui ipsis angelis, ut hoc possent, sua institutione concessit?

Huc accedit quod sic Filium Dei, ut jam dictum est, visum a patribus approbamus, ut non totum in illo, quod Deus est, videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in illo per imaginem cernerentur. Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem materiam, sicut ei placuit, assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est?

Qui etsi Abrahae visus est (Gen. XVIII, 1), sed in forma humani corporis visus est, quo scilicet postremis temporibus in homine venturus esse ostenderetur.

Jacob etiam alibi in angelo, alibi aeque videtur in homine (Gen. XXVIII, 13). Qui ideo se in angelo demonstravit, at nuntium se magni consilii indicaret: in homine vero, cum quo et colluctatus fuisse describitur; ut imaginem futurae colluctationis quam cum Israel habiturus erat, cum secundum hominem advenisset, praecipue indicaret. Sed ut Dominum crederet, cum quo tanto certamine sub figura hominis luctabatur, Israel (Gen. XXXII, 24), id est, homo videns Deum, nomen accepit. Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid., 30). Et utique figuram hominis viderat, quam Deus Dei Filius induerat.

Moysi in rubo in flamma ignis apparuit (Exod. III, 2), ut lumen credentibus, incredulis judicium demonstraret; quia Christus credentibus salus est, non credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16).

Populum Israel in columna nubis per diem, et per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat (Exod. XIII, 21); ut baptismi gratiam per nubem, et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet; quia apostolus Paulus in nube patres baptizatos scribit (I Cor. X, 2), et Spiritum sicut ignem esse Apostolorum Acta declarant (Act. I, 3).

Vides ergo per omnia, haeretice, characteres divinarum Scripturarum in honorem Dei patribus praeostensos; non tamen ipsum Deum, ut est proprie revelatum. Denique cum Moyses oraret ut faciem Dei pure videret, quid ad illum continuo Deus? Non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Hoc ipso quod negatur aspectus, claritas assignatur, quae scilicet tanta est, quanta credenda est, quae invisibilis indicatur. Cum ergo Moyses qui et situm coeli, et ordines mundi, et elementorum vices, totius denique orbis ornamenta digesserit, indicarit, expresserit; cui ipse Dominus testimonium perhibuit dicens: Nemo erit ex prophetis ut servus meus Moyses, cui facie ad faciem, ore ad os locutus sum (Num. XII, 7, 8); Deum tamen pure videre non potuit. Merito quidem prophetia omni dignus, sed non usque adeo ut intueri Deum valeret, qua homo tantummodo esset.

Et utique haec omnia Filii verba defendimus, quem in monte Sina cum Moyse locutum esse scimus (Exod. XXXI, 18), qui agendis explicandisque rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio per ipsum et ordinari, et explicari, et manere convenerat, ut habendi Filii haec praecipua ratio constaret. Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis, ut dixi, materiae dispositione assumpta videretur, salva scilicet invisibilitate ejus, quam a conspectu omnium majestas interfusa seposuit. Non enim sic humanis aspectibus revelatus est, ut tota in illo deitas appareret: sed ad vicem speculi cum conceptos intra lucem suam vultus quasi ad plenam effigiem hominis includit; ita majestatis ejus praeeunte fulgore, intra id visum est, quod imaginem veritatis, non ipsum Deum proprie demonstraret.

Sic et cum hominem induere dignatus est, non labem aeternitati intulit; ut spiritum in carnem mutaret, sed ut suscepto homine immortalitatem atque aeternitatem coelestis vitae praestaret. Nam etsi Apostolus semet ipsum exinanisse dicit (Philipp. II, 7), formam servi suscipiendo; non utique sic exinanitum accipimus, ut aliud, quam quod fuerat, idem Spiritus fieret: sed ut seposito interim majestatis suae honore, humanum corpus indueret, quo suscepto, salus gentium fieret. Ut enim sol cum nube tegitur, claritas ejus comprimitur, non caecatur; et lumen illud quod toto orbe diffusum claro splendore cuncta perfundit, parvo admodum obstaculo nubis includitur, non aufertur: sic et homo ille quem Dominus Jesus Salvatorque noster, id est, Deus Deique Filius induit; Deum tamen in illo non intercepit, sed abscondit.

Denique cum in monte se paululum extra ipsum hominem extulisset (Matth. XVII, 6), fulgore luminis ejus pene obcaecati apostoli in terram quippe homines ceciderunt, periclitati vitam, nisi eis Dominus compresso rursum majestatis suae honore ut misericors subvenisset, secundum illam sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit (Exod. XXXIII, 20). Ut ergo claritas solis, cum non usque ad nostros emicat visus, sibi salva est; quia quod non videtur, infirmitatis est nostrae quorum oculos nubium texit obscuritas: ita probat se non suo detrimento proprii latuisse fulgoris; sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus causa Filius Dei filius hominis esse sustinuit.

Nempe enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit, hoc peperit, id est, Deum homini suo, ut jam dixi, sociatum, sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6): quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. Sicut et Angelus ad Mariam Virginem dixit: Spiritus Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).

Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei venisse ad virginem; et inde Dei et hominis Filium processisse: nec tamen ipso indumento carnis Dei Filium esse mutatum; sed eumdem ipsum esse in homine, qui fuerat ante mundum cum Patre; per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, sicut Evangelista ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10).

Caeterum amentis est credere ab eo posse liberari, qui ut liberaret, amissus est; ut nasceretur, oppressus est: ut immortalitatem reciperet, transivit ad mortem. Sed absit, haeretice, ut sensus tuae iniquitatis a catholicis admittatur: nos enim credimus immutabilem et inconvertibilem, Verbum et Spiritum, id est, Filium Dei; qui cum hominem induit, non statum vertit, non ordinem perdidit, non substantiam immutavit: sed illuvias ejusdem corporis aeterno claritatis suae lumine illustravit; ut ad nos per tramitem corporis ejus lux sancti Spiritus, et aeternae vitae gratia redundaret.

Quem etsi passum credimus et sepultum; sed homo ille passus est, quem Filius Dei suscepit, quem induit, quem portavit. Sed quia totum ad auctorem referebatur, quidquid homo ille patiebatur: ideo mors et passio Domini indicatur; nam constat immortale esse, quod Dei est: hominis, quod caducum.

Tertia quoque die resurrexit, non Deus in hominem, sed homo potius in Deum.

Ascendit in coelos, obtulit Patri suo hominem illum gratissimum munus, consedit ad dexteram Patris, secundum quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1).

Misit nobis Spiritum sanctum de propria sua, et ipsa una substantia sua, protectorem, sanctificatorem et deductorem in vitam aeternam, sicut scriptum est ex voce Dei: Effundam de Spiritu meo super servos meos, et ancillas meas (Joel. II, 29). Et iterum: Spiritus ex me prodibit (Isai. LVII, 6). Et ipse Dominus Salvatorque noster: De meo, inquit, accipiet (Joan. XVI, 15); ex eo utique quod est Filius, quia et Filius de eo quod Pater est.

Exinde praefinito tempore venturus, vivos mortuosque judicaturus; ut reddat credentibus praemia, non credentibus vero supplicia.

Cujus regnum aeternum, immortale; nec initium habet, nec terminum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam dicta sunt, trabas; quia nos Patrem verum Patrem confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum sanctum vere Spiritum sanctum credimus: tres personas unius substantiae, et unius divinitatis confitentes. Sabellii autem et Photini, nec non Arii sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam veritatis veniunt, condemnamus. Nicaenae autem synodi tractatum omni animi nisu ex tota fide servantes, amplectimur: hunc enim tractatum scimus contra omnes haereses invicta veritate oppositum.