Migne Patrologia Latina Tomus 120
De fide spe et charitate
De fide spe et charitate (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1488D
OBSERVATIO PRAEVIA.
120.1387A| Alterum Paschasii Radberti opusculum, quod novum hic viris eruditis ac piis exhibemus, tres de Fide, Spe et Charitate libros complectitur, qui quo sint tempore conscripti paucis accipe.
Cum jubente Warino, Corbeiae Novae abbate, in juniorum fratrum gratiam, quos ille de tirocinio ad perfectiora provehebat, editi fuerint ante annum 856, quo Warinus ad superos transiit conscriptos fuisse constat; constat etiam post editos in Matthaeum libros, quos lib. I, cap. 9, citat, Paschasium Warini jussis obtemperasse; idque, ut vero simile est, ante susceptam Corbeiae Veteris praefecturam, quam anno 844 obivit, alioquin non jubente sed deprecante Warino, opus istud aggressus diceretur. Annum praecise designant Annales Corbeienses, a Guillelmo Leibnitio Rerum Brunswicentium tom. II inserti, in quibus ad annum 843 haec lego: Praeradbertus lector eximium librum scripsit, de Fide, Spe et Charitate. De quo ad annum 839 idem annalista haec habet: Praeradbertus commonachus noster claruit pietate et doctrina 120.1387B| a Bathurato episcopo in Patherbrunn, valde dilectus. Ubi quod Praeradbertus appellatur, error est annalistae, decepti inscriptione recentioris codicis Corbeiensis, quae amanuensis ipsius errore 120.1388A| sic effertur: Praeradbertus Warino Corbeiensi abbati et archimandritae suo salutem, cujus loco, si antiquiores libros consulere licuisset, non Praeradbertus, sed P. Radbertus legisset, quod sane praemissi versus acrostichi indicant, quorum initiales litterae efficiunt Radbertus Levita.
Tractatum de Fide, Spe et Charitate publicam primus in lucem emisit noster Bernardus Pez, acceptum a cl. viro Georgio Eckart, qui illum ex codice Corbeiensi non satis fideliter descriptum ipsi tradidit edendum, tot mendis conspurcatum, ut non solum verba integra, sed integras passim lineas omittat aut saltem immutet; id quod Bernardo Pezio viro diligenti minime censemus esse tribuendum, sed Eccardo aut illi qui ejus nomine tractatum praecipiti nimis calamo descripsit; quod indigne ferentes nostri Corbeienses, exemplum aliud accurate descriptum et diligentius collatum, ut nostra hac in amplissima collatione locum habere posset, mihi contulerunt. Ita prae caeteris optavit 120.1388B| reverendissimus ac perillustris dominus Anscharius de Grass, ejusdem loci prior ac celsissimi principis abbatis consiliarius intimus, ac vicarius generalis et archidiaconus, qui illum editioni paraverat.
INVOCATIO.
120.1387B| Rumpe Camena moras, virtutum foedera pange,
Ad coeli thalamos quo possim scandere perpes.
Dic, nivei flores quo vernant, cespite fosso,
Bucolicosque relinque favos, sublimia carpe.
Excipiam vitae fontes aperire calentes
120.1387C| Rauca licet pueris, coelestia munera pandam.
Tres sunt quae veniunt uno de fonte sorores,
Uirgineo gressu, Christi de sanguine lotae:
120.1388B| Sed CHARITAS harum est cunctis praecelsior una,
Laude FIDES digna virtutum summa gubernat,
Et petit arma prior, sancti quibus omnia vincunt,
Virgo beata Dei Spes tendit ad ardua gressum,
In solio recubans, Christi munimine tuta;
120.1388C| Tres istae nectunt virtutum foedera, quaeque
Ad coeli thalamos animam conscendere cogunt. 120.1387C|
P. RADBERTUS WARINO, Corbeiensi abbati et archimandritae suo, salutem. 120.1387| 120.1387D| Nec dubium quin altissimum est de his disserere quae nemo novit nisi qui accipit: accipi autem non 120.1388D| arte, vel eloquentia queunt; praesertim cum apostolus Jacobus dicat: Omne datum optimum, e 120.1389A| omne donum perfectum desursum esse (Jac. I, 17.) Unde diu mecum multumque, mi Pater, deliberans, adorior quod exigis, de fide, spe atque charitate quippiam, quid sint, vel qualiter habeantur. Profecto cum nullus, ut praetuli, earumdem virtutum intelligentiam, nisi ex dono sancto Spiritus potest acquirere, sine quibus nullus in re dicitur Christianus, etsi omnes reliquae virtutes videantur adeptae; quoniam ex istis et in istis totius humani generis salus, et virtutum efficientia pendet; Scripturarum quoque divinarum, non dico quaelibet manifestiora, verum omnia profundissima panduntur et obscura, non quidem poetarum salsura. Tres nunc Musarum fingo sorores, aut Pierium pulso illectus, sed vias vitae aggredior manantes de paradiso. Unde novo 120.1389B| appulsus amore, pii favoris voto devinctus, tuis me precibus adjuvari credidi; ne sine his de his loqui audeam, quoniam non ista atramento et charta traduntur, sed calamo Spiritus sancti, de quo Propheta canens: Lingua mea, inquit, calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Verumtamen non adeo lectionem omittendam censeo, imo disciplinam earum, eruditionem sectandam, ut habeat Christianus quod intelligat, et in his precibus universi quod exoptent. Alioquin quodcunque agimus, aut cuicunque doctrinae insistimus, nihil est quod acquirimus; quia in his est quodcunque nobis a Deo donatum credimus, speramus, et per charitatem diligimus. 120.1390A| Nulla igitur pagina divinarum Scripturarum quae tres hasce virtutes fundamentum et culmen totius Christianitatis non praedicet et insinuet; quibus caetera praestantur dona, et vita consequitur sempiterna. Pascuntur enim septem Spiritus sancti donis, sicut in Job praesignatum legimus, quod tres filiae ejus quotidie per orbem dierum in singulorum fratrum suorum epulabantur domibus; videlicet quia fides, spes atque charitas rore Spiritus sancti opime saginantur, ut visibilia contemnant, et ad ea quae non videntur indesinenter festinent. Spiritu quippe Dei aguntur, et ideo pro his quae jam donatas diligunt, ardenter invigilant. Quapropter de his loqui, ut congruit, sicut dixi, altissimum est; tacere vero, et non pro his doctrinis, 120.1390B| et precibus insudare stultissimum; quandoquidem nec beatitudo vestra petiit more sanctorum Patrum de fide disputare; sed quid sint, qualeve negotium gerant, vel quid proprium, aut quid commune in credentibus germanitatis officio impendant, suis quod de tirocinio ad perfectiora provehis, paucis capitulatim pandere jussisti; unde habeant hi ad modicum, quid degustent; perfectiores vero omnium sanctarum Scripturarum volumina perlegant; quoniam in his, si recte sapiunt, non deerit, quo amplius et perfectius Domino reserante crescant, et crescendo ad ea, quae sempiterna sunt, feliciter perveniant. Amen. 120.1389C|
DE FIDE. 120.1389C|
INCIPIT LIBER DE FIDE.
CAPUT PRIMUM Quid sit fides?
- 1.
Quaerendum prius, quid sit caeterarum omnium 120.1389| virtutum initiatrix fides; quia, sicut Apostolus ait, 120.1389D| licet aliis quibusque Christianae religionis enitere videamur operibus, sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. VI, 33). Et ideo satis admodum studiose, non dico, quaerenda, imo imploranda est fides; sine qua nemo adhaeret Deo; per quam sancti vicerunt regna, operati sunt justitiam, per quam adepti sunt repromissa, et adhuc hodie ex ea mirabiles praedicantur; alioquin quis justificatur, nisi ex fide? Justus autem, inquit, meus ex fide vivit (Hebr. X, 38). Ergo quaerenda talis, ac tanta potestas fidei, cui omnia cedunt, sine qua nemo vivit, per quam nobis reliqua virtutum praestantur bona, et ad mensuram fidei nostrae, ut Apostolus ait (Rom. II, 3), omnia 120.1390C| gratis dispertiuntur. Manifestum igitur, quod ex diffinitione rerum, juxta philosophorum sententiam, quaeque illustrantur, ut melius a singulis intelligantur. Propterea quaerenda hujus diffinitio, non physica inquam et humana, sed divina; ut per eam 120.1390D| quoque, quid sit, de qua quaeritur, evidentius apprehendatur. Fides, inquit Apostolus in quo Christus loquebatur, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), quod altera interpretatio, convinctio non apparentium, habet. Convinctio autem non apparentium jure fides dicitur; quia nobis invisibilia, et aeterna, necdum igitur apparentia in corde convincit, et religat. Unde et religio nominatur. Religio autem, eo quod religet mentes nostras ad Deum, dicta probatur; vel quia invisibilia, et aeterna per fidem quasi thesaurum, ne a nobis prolabatur in corde vinculo amoris fortiter ligat. Qui nimirum thesaurus, ut scriptum est, requiescit 120.1391A| in ore sapientis (Prov. X, 13). In ore quippe, quia de corde manat. Quem thesaurum in Christo novimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, atque scientiae (Col. XII, 3). Christus vero per fidem in cordibus nostris, teste Apostolo (Eph. III, 17), convinctus, et compactus charitatis loro tenetur; cum quo Pater, et Spiritus sanctus mansionem in nobis facere dignentur (Joan. XIV, 23); ut sit jam in cordibus nostris Deus Trinitas substantia necdum apparentium. Ecce quid sit fides, substantia, inquit, sperandorum, argumentum non apparentium. Porro sperandorum substantia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est, totus Deus, integer Deus, unus Deus, sicut Propheta canit: Spes mea Dominus (Psal. LV, 5). Quidquid enim illud est, quod Deus est, hoc totum 120.1391B| recte credentes sperant; quia ex illo, et de illo plena immortalitas exspectatur, plena beatitudo, plena et interminabilis aeternitas, atque immarcessibilis vita. Illum itaque sperant, quia cum jurejurando pollicitus est olim patribus daturum se nobis; qui etiam fecisse gaudentes credimus, et credentes speramus; sperantes vero patienter sustinemus, donec post modicum (quia adhuc secundo veniet, et non tardabit) plenitudo adoptionis recipiatur, quae jam in spe per fidem in nobis indulta tenetur. Dedit, inquit evangelista, potestatem eis filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12). Ex Deo itaque renascuntur, qui fide plena ex aqua et Spiritu sancto ad immortalia renovantur. Haec, inquam, est fides, 120.1391C| plena Deo, plena deitatis substantia, qua renascimur; credere Patrem, ac Filium, atque Spiritum sanctum, unum Deum, verum, permanentem, incommutabilem, sempiternum. Haec, inquam, est sperandorum substantia, et haec via credendi, repleta omni veritate. Qua profecto fide interdum totus Deus creditur, tenetur, amatur, atque colitur; in qua nihil vacuum, nihil dubium, nihilque adumbratum, sed solidum, integrum, atque verum.
- 2.
Haec igitur, ut quidam diffiniunt, origo justitiae est, sanctitatis caput, devotionis principium, religionis utique fundamentum; sine qua nemo Deum promeruit, nullus viam sanctitatis arripuit. Est enim innocens, et pura credulitas, qua itur ad Deum, per quam praeceptis insistimus, et Deum 120.1391D| jure cum pietate veneramur; quae nimirum excludit dubia, firmat in animo certissima promissorum Dei. Hinc et signa ostendit, virtutes exercet, et charismata sacramentorum complet. Tenet igitur Deum, et tenetur a Deo. Aliud siquidem a Deo fide percipimus, aliud ex fide debemus; quae nimirum fides pactum est, vel foedus inter Deum et homines. Unde 120.1392A| nec debet aliquis placitum foederis destituere, cujus se pignus conspicit retinere. Nam etsi inter idoneos probosque viros semper pacta servantur, fitque violatae fidei reus qui aut placitum dissolverit, aut pactum irruperit, vel sociale commercium perfida calliditate mutaverit; quanto magis inconcusse servandum, quod cum Deo contrahitur, cum Christo initur, ne reus aeternis legibus obnoxius censeatur! Unde irretractabiliter observandum, quidquid cum Deo in spe coelestium promissorum copulatur; quia, etsi homines in invicem nonnunquam aut fallunt, aut falluntur, Deus ab homine falli nequaquam potest. Propterea exigit quid promiseris; quoniam remunerator est eorum quae compleveris. Hinc quoque angelus in Apocalypsi ait: Esto fidelis 120.1392B| usque ad mortem. Vincenti, inquit, dabo edere de ligno vitae (Apoc. II, 10); quoniam haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Fides utique, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), et non, quae sine operibus mortua (Jac. II, 20) jacet in semetipsa, qua daemones credunt et contremiscunt.
- 3.
Verum igitur, quia infidelitas nos a ligno vitae expulit, necesse est ut fidelitas revocet. Dictum est ergo homini in paradiso: Quare dixit vobis Deus, ne comederitis de ligno dignoscentiae boni malive? scit, inquit, Deus quod, in quacunque die ex eo comederitis, eritis sicut dii (Gen. III, 1, 5). Quae nimirum fides, imo infidelitas ex mundo, et diabolo fuit: idcirco satis oportet ex Deo sit fides, et in Deum, per 120.1392C| quam itur ad Deum, ut non ex sese, aut ex mundi, vel ex mendacio diaboli; sed tota pendeat ex Deo, et maneat in Deum. Alioquin, quomodo vincere potest mundum, si oblectetur, et faveat his quae sunt in mundo? Propter quod, ut inexsuperabilis tota sit, ut dixi, in Deum, et ex Deo, nihil consentiens faventibus oculorum concupiscentiis, et inimicorum fallaciis, in quibus vitae superbia ministratur; imo praeceptis Dei obediat, promissis inhaereat, dictis credat, ex carne et de mundo nihil praesumat. Qua sane, si quis nascitur, fide, natus ex Deo parente ipsius jure dicitur; quia talis ac tanta fides, teste apostolo, sperandorum substantia divinitus praedicatur. In qua nimirum nihil nisi contemplatio deest deitatis; quoniam videbimus eum sicuti est (Joan. III, 120.1392D| 2): interdum autem tantum credimus quia est; etsi necdum apprehendimus quid est, donec evacuetur quod ex parte est; cum autem evacuatum fuerit, invenietur totum quod in fide est. Et ideo fides nostra jure ipsa substantia deitatis appellatur, quae est sperandorum facultas, si forte nihil intra se de illo tenuerit, nisi quod ipse est. Alioquin falsa 120.1393A| fides falsam praetendit spem: idcirco non fides, sed error potius, sicut nec spes, sed delusio recte dicitur. Unde de hac substantia nihil fingere, nihil sentire, nihilque praesumere debemus, nisi quia est et quantum de se docuit, qui se ipsum abundanter novit. Caeterum, si sensibus nostris subjaceret, inferior nostri esset; sed quia praeeminet, et exsuperat omnem sensum, credere oportet quia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus, magnus, et immensus Deus, non habens, sicut scriptum est, consummationem; semper ubique totus, non accessu quidem, aut recessu, quia illocalis est, usquam attingens. Sed totus in Patre Filius, et totus in Verbo Pater, totusque Spiritus sanctus in Patre ac Filio, unus Deus, una substantia; tres quidem 120.1393B| personae, sed una aequalitas; nec minor Pater solus quam simul Filius, et Spiritus sanctus; sicut nec major Pater, et Filius quam solus Spiritus sanctus. Profecto, quia unum sunt. Unitas autem nec plus, nec minus recipit; sed semper una quantitas praedicatur. Idcirco Deus jure semper una immensitas, una sperandorum facultas, fide creditur, spe tenetur, charitate veneratur, diligitur, et simul his tribus unus Deus, immensus, et sempiternus colitur. Longum est igitur de hac Trinitate immensa doctorum catholicorum ad modicum volumina pervadare, praesertim, cum nec nostri operis assertio id proposuerit; sed tantum tuis obtemperare jussis, et simplicioribus exhortando ostendere, quid sit fides, spes atque charitas, quibus Deus Trinitas colitur 120.1393C| et praedicatur. Aliud quippe est a sapientibus, et eruditissimis Ecclesiarum doctoribus de fide Trinitatis subtilius, ad refellendos fidei adversarios disputare, in quibus perpauci probantur idonei; aliud siquidem paucis explicare quid sit ipsa fides, spes atque charitas, sine quibus nemo salvatur, nemo Christianus jure creditur.
- 4.
Hinc quoque summopere intellectualiter quaerendum quid sit quod ait Apostolus: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Nunquid igitur tale argumentum quale utuntur philosophi ad decipiendos interdum incautos? absit. Sed hoc verbum veniens ab ambiguo Graeco, multis in Latino licet impropriis interpretatur verbis; vix tamen exprimens 120.1393D| efficaciam verbi Apostoli; et ideo alii argumentum, alii capitulum, alii convictio, vel visio transtulere; sed bene ad sensum capitulum sonare videtur; quia hic initium rerum non apparentium fides tenetur, illic integritas visionis; et sicut vera quaelibet argumenta sapientes saeculi persuadere solent, ita fideles Christi ea, quae certissima sunt et vera, fide investigare: Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7); et ideo fides quasi 120.1394A| argumentum investigandi tenetur; species vero, quae per eam quaeritur, veritas; quam jam fides illustrata quaerit, non aliud, sed eum ipsum, quem jam per fidem tenet; propter quod per Prophetam dicitur: Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4); ac si patenter dicat: Quaerite Dominum, et non alium; sed eumdem ipsum, quem jam invenisse constat per fidem; scilicet, ut confirmemini magis ac magis in idipsum, donec ad speciem perveniat; quia videbimus eum, sicuti est. Et non ut aliud requiratis, quaerite, inquit, faciem ejus semper. Porro semper, quia immensus est, et non recipit consummationem. Siquidem fides propterea dilatari jubetur, atque ad immensa progredi, 120.1394B| ne forte finem faciat credendi. Immensus quidem Deus, immensam requirit fidem, qua capiatur; et ideo expedit nullam et ipsam de illo recipiat consummationem; donec liceat videre, veluti est, Deum deorum in Sion. De quo sane sponsa in Canticis: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1); et post pauca; Cum pertransissem eos, inquit, inveni quem diligit anima mea; tenebo eum, nec dimittam, donec introducam illum in domo matris meae (ibid., IV, 4). Quid putas, quo abierit, vel quo invenerit eum, vel quibus vestigiis quaesierit illum? fidei utique gressibus in corde, ubi prius jacens in lecto infirmitatis, nequiverat invenire; quia profecto nodo infidelitatis adhuc premebatur. Unde signanter in nocte quaesisse illum 120.1394C| dicitur; quae mox, ut pertransiit tenebras caecitatis, invenit eum fide; propter quod et constanter abnegat, nunquam se dimissuram, donec ingrediatur domum coelestis Sion, quo liceat evidenter faciem ejus speciemque tueri. Quam sane faciem semper requirere, et nunquam quaerendi studium abrumpere se jurat; quia profecto fides argumentum non apparentium est, et necdum species perfectae visionis. Ergo dum fides recta tenetur, ille in corde versatur, quem qui apprehenderit, necesse est fidem teneat confessionis; alioquin, nisi fides servetur, ille in nobis esse non potest, qui nonnisi fide apprehenditur, apprehensus vero in cordibus nostris fide servatur ac tenetur.
- 5.
Et notandum, quae videntur, quia temporalia 120.1394D| sunt, quae autem non videntur, aeterna. Porro fides circa ea quae non videntur, semper versatur; quia illa sunt sperandorum pascua. Alias autem ea quae videntur, quis sperat? (Rom. VIII, 24). Et ideo fides sperandorum substantia est; quia illa omnia in se gerit quae non videntur. Contemnit vero temporalia, et supergreditur visibilium universa, nihil in se habens caducum, nihil vacuum, nihilque infirmum, imo plena Deo, plena veritate, quia Deus veritas est; 120.1395A| plena aeternitate, plena incommutabilitate, ad eamdem quoque satisfactionem ducit, ad quam etiam quae videntur; proindeque neque circa ea quae videntur, credulitas, vel incredulitas dici potest, sicuti nec fides; nisi cum circa ea quae non videntur, amplius quam circa illa quae videntur, satisfactionem habuerit: quoniam, quae sunt in spe, sine substantia quodammodo esse videntur, dum sine fide putantur; et ideo omnis fides tribuit substantiam. Et ut evidentius loquar verum, ipsa est essentia, seu substantia eorum, ut puta resurrectio generalis necdum facta est, et ideo quasi necdum est in substantia; sed quia credimus Christum resurrexisse caput totius Ecclesiae, credimus et in illo omnia membra sui corporis resurgere, imo resurrexisse, 120.1395B| sicut ait Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Col. III, 1). Ecce quod notandum in re visibili, quia in Christo est, et necdum apparet, ut futura est; fides nobis tribuit substantiam; et spes vera facit eamdem resurrectionem jam subsistere in anima nostra. Et hoc est quod dicit Apostolus: Fides est sperandorum substantia. Et ut alii codices habent: Visio necdum apparentium. Vera igitur visio; quia fides recta verior est quam visio; quoniam, etsi visu saepe fallimur, ut multis in locis probare possumus, fide tamen nunquam deludimur; quia fides nunquam aliud quam veritatem recipit; propterea recte plus quam visio, etsi necdum apparentium, dici potest. Unde sint haec omnia quae videntur in visu, quo saepe deludimur, 120.1395C| et temporalia quae momentis singulis delabuntur, et ad non esse festinant; illa vero quae non videntur, in fine, quia aeterna sunt; de quibus Isaias propheta: Sperastis in Domino, sperastis, inquit, in saeculis (Isa. XXVI, 4). Et ideo profecto certiora sunt illa quae semper manent ut sunt, et creduntur, quam illa quae videntur, ut non sint, et labuntur. Praeterit enim figura hujus saeculi (I Cor. VII, 31), quae videtur, et illa quae fide tenentur, semper immutabilia, sine fine, et ideo aeterna. Ad quae nimirum fide venimus, quia interdum per fidem ambulamus, et non per speciem. Idcirco, quisquis ad ea venire festinas, noli fingere tibi speciem aliquam; ne desinas per fidem ambulare: quia justus ex fide interdum vivit, et non ex visione rerum; alioquin 120.1395D| cavendum, ne sine fide incipias, dum per praeceps tibi falsa incipis fingere, justus non esse, et inter mortuos deputari; quia omnino justus ex fide vivit. CAPUT II. Si fides circa ea versatur quae non videntur, utrum evacuanda sit cum illa per speciem apparuerint? Non enim aestimandum, cum quisque fidem suam 120.1396A| videt, qua credit quae nondum videt, quod aliquid sempiternum videat. Non enim profecto semper hoc erit, quod utique non erit; quoniam peregrinatione ista finita, qua peregrinamur a Domino, species illa successura est, per quam videbimus facie ad faciem quae modo non videntes credimus, donec necesse est per fidem ambulare. Tamen, quia credimus, videre merebimur, atque jam ad speciem nos perductos esse per fidem sine fine gaudebimus; neque enim jam fides qua credantur quae non videntur, sed species qua videantur quae in hac peregrinatione prius credebantur. Tunc ergo in praeteritis atque transactis fides ista reputabitur, non in praesentibus rebus, semperque manentibus, quas utique contemplatio praesentabit; et ideo in recordatione potius 120.1396B| erit, sicuti infantia, vel pueritia juventuti; quibus evacuatis succedit senectus, et manet tamen idem homo, nec substantia permutatus. Sic itaque fide evacuata, manebit incommutabilis veritas visione fruenda; nec alia, nisi ad quam per fidem gradiebamur, quamque per fidem credidimus, a qua prius peregrinabamur. Siquidem non alia, sed ipsa eademque substantia sempiterna, incommutabilis; et ideo Apostolus fidem dupliciter diffinivit, dicens: Sperandorum substantia, et argumentum non apparentium; quia profecto, etsi fides evacuatur, tamen substantia fidei manet. Aliud quippe fides est, aliud substantia fidei; et ideo argumentum veritate manifestata evacuatur; sperandorum substantia manet, quae in fide erat visione reddita. Ac per hoc firma 120.1396C| est fides; quoniam nihil aliud quam veritatis substantiam gerit, quae nunquam evacuatur; sed visione aeterna sine fine fruetur. Ad quam itaque charitas flagrat pervenire; et ideo fide atque spe ab Apostolo major praedicatur. Quoniam etsi nunc tria manent, his tamen major jure charitas appellatur; quia, cum charitas de visione beata perfectius augmentabitur, ut aeterna permaneat, tunc fides atque spes rerum necdum apparentium visione evacuabitur; eo quod quisque, quae jam videt nec credit, nec sperat, sed contemplatione fruitur perfecta. Erit tamen in memoria vestigium recordationis earum affixum, quo gaudium aeternae beatitudinis augeatur ad ea quae credidimus, speravimus pervenisse perpetua delectatione fruituri. Alioquin si nullum 120.1396D| in nobis quasi vestigium transiens relinquatur; profecto nec in memoria nostra ejus aliquid remanebit, quo recurramus cum gaudio eam praeteritam recordantes; praesertim cum omnia, quae nobis suggessit, visu recolentes amabimus. Et ipsa erit substantia, quam nunc credimus, speramus etiam, et amore fruimur, de qua scilicet substantia per Jeremiam Dominus: Si stetisses, inquit, in substantia 120.1397A| mea, et nota fecisses verba mea populo meo, avertissem eos utique a via sua mala (Jer. XXIII, 22). Stare quidem est in substantia Dei per fidem, Deum corde credere ad justitiam; et verba populo nota facere, ipsum confiteri ad salutem; ac per hoc, quandiu justus ex fide vivit, tenditur ad aeternam per eamdem fidem licet temporalem, quae constituta est in aeternis; quia quae videntur temporalia sunt, et ideo minime creduntur; quae vero non videntur, aeterna; propterea per fidem, donec videantur sicuti sunt, interdum versantur in corde; quae sane fides scientia duntaxat nutritur, in qua, quae sunt aeterna, admodum contemplamur.
CAPUT III. Utrum fides visibilis sit, cum sit substantia sperandorum, argumentum necdum apparentium? Manifestum, quod credere jubemur quae videre non possumus; ipsam tamen fidem, quoniam nobis inest, profecto videbimus in nobis, quia et rerum absentium praesens est fides, sicuti rerum quae foris sunt intus est fides; et rerum, quae non videntur, videtur fides; et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum: quod si ex fidelibus infideles fiant, perit ab eis. Non ita tamen de cordibus recte perire dicitur, quando eam veritas inventa, quae in fide erat, pellit; imo satis optabiliter rerum verarum fides in easdem transit, ut non sit jam argumentum rerum quae non videntur, sed substantia, quae prius in fide erat latens, praesens exhibita, 120.1397C| ut videatur. Quapropter non est dicendum perit; quando ea quae credebantur fide, videntur jam per speciem, sublato argumento, veritate ipsius substantiae manifestata. Aut nunquid fides dicenda est ipsa visio veritatis, cum sit ab apostolo definita convinctio vel argumentum rerum non apparentium? Non itaque, sed veritas reserata, quae non dico in fide; verum ipsa fides fuit, quae argumento evacuato, visu fidelium in sempiternum fruenda erit. Aliquando autem impraesentiarum et rebus falsis accommodatur fides, quasi dicamus: Mihi facta est fides, et decepit, si tamen talis habita fides sit dicenda. Porro fides Christianae religionis communis est omnibus, non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus praesto est; ex ipsa 120.1397D| quippe omnium cernentium informatur aspectus; sed sicut dici potest facies humana omnibus hominibus communis. Nam hoc ita dicitur, tamen ut singuli suas habent facies. Itaque ex una doctrina fidem impressam credentium cordibus singulorum, qui hoc idem credunt, verissime dicimus; sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud ipsa fides, qua creditur. 120.1398A| Illa quippe in rebus est, quae vel esse, vel fuisse, vel futura dicuntur; haec omnino in animo credentis est, ei tantum conspicua, cujus est, quamvis sit et in aliis non ipsa, sed similis. Non enim numero est una, sicut ait Apostolus, una fides (Ephes. IV, 5), sed genere. Propter similitudinem tamen et nonnullam diversitatem, unam dicimus magis esse, quam multas; facilius itaque dicitur multas animas fuisse, singulas singulorum, de quibus legimus in Actibus apostolorum, quod fuerit eis anima una (Act. IV, 32), quam cum dicat Apostolus, una fides, ut audeat aliquis tot fides dicere singulas singulorum, quot sint et fideles. Verumtamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua! (Matth. XV, 28) et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti? (Matth. XIV, 31) 120.1398B| suam cuique esse significat fidem, etsi omnium una est fides. Non quod altera sit, seu plures, sed quia una eademque fides in singulis Dei discernitur distributione, et propria efficitur credendi quantitate et qualitate intelligendi; quam nec sicut imagines, quas in memoria ex corporibus, quae vidimus oculis corporeis, in corde conspicimus, quando absentia cogitamus; nec sicut ea quae non vidimus, et ex his quae vidimus, cogitatione, utcunque formamque in animo, quo commemorando quando libuerit recurramus; nec sicut homo, cujus non vidimus animam, sed ex nostra eam conjicimus, eumque vivere motibus corporeis intuemur; non sic itaque videtur fides in corde, in quo est, ab eo, cujus est, quamvis ex auditu in nobis concepta sit; non tamen ad eum 120.1398C| sensum corporis pertinet, quoniam non est ipsa sonorum; nec ad visum prorsus, quia non est color, nec corporis forma; neque ad eum sensum qui dicitur tactus, quoniam nihil corpulentiae habet; nec ad ullum omnino sensum corporis, quia omnino cordis est res, et non corporis; nec foris est a nobis, sed in intimis animi; nec eam quisquam hominum videt in alio, sed unusquisque in semetipso suam utique fidem videt, et cognoscit, tanto luce clarius, quanto plus scientia pollet et intellectu; quam profecto nulla imaginatio corporis gignit aut nutrit; sed pietas in Deum ea certissima scientia tenet ex his quae Christus in carne aut docuit, aut gessit; puraque conscientia clamat, et ad ea quae nondum intelligit, ex his quae intellecta conspiciuntur, 120.1398D| fide devotus ardenter festinat. Caeterum in altero quisque credit fidem esse, non videt; et tanto firmius eam in aliquo credit, quanto fructus ejus magis novit, quos operari fides solet per dilectionem; a qua si quis se subtraxerit fide, incipiet jam mortuus inter impios deputari; quoniam justus, inquit, ex fide vivit.
CAPUT IV. Quare dicta sit fides, et quod nonnisi inter duos integra jure habeatur fides. Est autem fides dicta, eo quod fiat dictis; ut quidquid dictorum pollicitatio tenet rerum non apparentium, alter eorum dictis impleat, alter vero, quae dicta sunt interdum donec ostendantur, per fidem in corde teneat. Quae nimirum fides inter Deum et hominem irretractabilis esse debet; quia quae Deus Veritas dixit, absque ulla dubietate hominibus credere convenit; et quae homo fide spopondit opifici, quantum ex se est, operibus ad intus gratia servare usque ad mortem utraque debet. Itaque de illo, et de his quae nobis in suis sacrae Scripturae libris erudiri voluit, et cum necdum contueantur, 120.1399B| amplius et perfectius per ea quae jam ex eisdem dictis visa sunt, et substantialiter exhibita, credenda sunt absque ambiguo, et in animo firmiter retinenda: quia, ut dictum est, rerum praeteritarum exhibitio, certitudo est futurorum: nihil enim verius quam ipsa Veritas; et ideo clamat Apostolus, quod non mentitur Deus (Tit. I, 1). Deus autem veritas est, et non ex accidente, sed essentialiter: idcirco incommutabilis; et quia incommutabilis, quidquid incommutabiliter dixit, profecto fiendum est. Hinc namque ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient (Luc. XXI, 23). Quapropter, quia transire non possunt, nisi fiant, credenda sunt. Quorum verborum fides, quia ex veritate formatur, vera esse debet, et non ficta, nulla dictorum diffidentia 120.1399C| obfuscata, imo luce clarius veritate, quae Christus est, illustrata debet splendescere usque ad visionem perfectam: quia nimirum ad hoc venit Christus, lux vera, ut illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. XXI, 33), quem nemo tenebrarum potuit comprehendere. Unde dictum est: Et tenebrae eum non comprehenderunt (Joan. IV). Sed quia fides ex Deo illustratur, debet in nullis offuscari, sperandorumque substantiam jugiter in memoria credentis praesentare: quia dum fidelis quisque veritatem requirit, non aliam utique, sed eamdem ipsam quam in fide gerit, perseveranter quaerit; ut per fidem ad ejusdem satietatis visionem devotus pertingat aeternaliter, quam modo aeternam in corde credit temporaliter: non quod 120.1399D| ipsa sit temporalis in animo, sed quia argumentatio fidei est temporalis, donec mens exspoliet se temporalibus et induatur aeternis. Haec nimirum fides est per quam, quae Deus de se docuit aut promisit, etiamsi nondum intelligimus, vere credimus et confitemur. Caeterum, ut integra in nobis maneat illa quae per dilectionem operatur, agenda sunt quae nos Deo fide promisimus, ut dictorum fides operibus 120.1400A| comprobetur: alioquin ille fidelis manet, licet aut nos de illo diffidentes simus, aut certe quae spopondimus opere minime compleamus. Haec est, inquam, integra fides, si Deum ex toto corde credas, et a nullis mandatorum ejus te subtrahas; fidem quoque, qua diabolo et pompis ejus, suisque operibus abrenuntiasti, observa ne corrumpas; quoniam haec est integra fides, quam se Paulus apostolus gloriatur servasse: Fidem, inquit, servavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7); et alibi: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12). Servat igitur Paulus fidem, servat et Christus: ex se quippe ait: Fidem servavi, ex Deo vero: Certus sum quia potens est depositum meum servare (II Tim. I, 14). Sed ut sciremus 120.1400B| quia et nos ex Deo in nobis depositum habemus, quod oporteat fide integra custodire, ait Tito: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in te. Ecce depositum quod Deo commisimus, ex quo certi esse debemus, quia servatum nobis restituet, ita sane, si nos ejus depositum penes nos in corde inviolabile custodimus; et ideo, ut dixi, fides integra non minus quam inter opificem et opus ipsius probatur. Quod si de illo aliquid est quod non credimus, ille verax est, non se negabit; nos si forte, quia increduli, condemnabimur: nam quia et se credidit nobis, abrenuntiato diabolo et pompis ejus suisque operibus, restat ne rei inveniamur, opere conservemus pollicitationem nostram, in qua renati sumus. De hac quippe in Apocalypsi monet Spiritus 120.1400C| sanctus: Esto fidelis usque ad mortem (Apoc. II, 10). Plane quia post terminum vitae hujus, non fides, sed fidei merces erit ipsa deitatis contemplatio. Interdum autem, dum peregrinamur a Domino, fidei jura integre servanda sunt; quia nihil prodest fide nosse Deum, quem operum factis et moribus abnegamus. Quoniam non prius confessionem deitatis requisiti in baptismo edidimus, quam his omnibus abrenuntiaremus. Unde nihil prodest dicere confessionis ore: Domine, Domine; nisi feceris ea quae jubet, et omiseris quae prohibet; quia nulla pars lucis est cum tenebris (II Cor. VI, 14): nam qui prius eramus tenebrae, nunc facti sumus lux in Domino, necesse est ut, sicut filii lucis ambulemus (Ephes. V, 8). Unde quod apud Deum semel deposuimus, ut 120.1400D| vita nostra cum Christo abscondita in coelis servaretur, non repetamus, donec Christus iterum appareat, ut, cum Christus apparuerit vita nostra, cum ipso appareamus in gloria (Col. III, 4). Servemus et depositum ejus in nobis, utique bonum thesaurum, scilicet repertum in agro corporis Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae (Col. II, 3), fide integra bajulantes eum in vasis istis fictilibus 120.1401A| (II Cor. IV, 7); quatenus hinc inde fideles inveniamur, ne a latronibus in via, quod absit, exspoliemur.
CAPUT V. Quod gemina sit, una eademque fides, sicut charitas una praedicatur. Haec de fide, quae in Deum est, dicta sint; caeterum videamus, si et proximo fides servanda sit; praesertim cum in Salomone legamus: Fidem posside cum proximo tuo (Eccli. XXII, 18); utique, quia fides communis possessio est; non enim in aliquo sine proximo jure possidetur; quia et si illi deest, cui tuam servare disponis, in illo tamen oportet tuam possideas. Alioquin solus sibi quis recte possidere poterit, quam mox sine illo amittit? Unde necesse 120.1401B| est quisque in altero possideat fidem, quam in proprio corde gerit; de qua mihi dubitandum ut amittas, etiam dum proximus suam perdiderit. Magnus igitur thesaurus fides non ficta, in qua veritas servatur. Et ideo hinc inde inter proximos alternis resplendeat affectibus, quatenus media mentis possessio plures uniat, dum dilectionem operatur in proximo et veritatem, quam in se diligit servari, custodit alteri. Unde, ut dixi, jure gemina praedicatur; quia sicut est charitas, qua Deus ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute diligitur; ita debet esse et fides, qua ipse idemque ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota fidei virtute credatur, creditus ametur, amatus vero spe certa teneatur, et ideo fidem ei, quam de nobis 120.1401C| promisimus, ex toto custodiamus: quia fides sine operibus ab apostolo mortua praedicatur (Jac. II, 26): nam justus ex fide vivit; fides vero justis suisque operibus vivificatur. Quae si mortua fuerit, possessorem minime suum poterit vivificare. Quapropter nemo se deludat; si vult justus ex fide vivere, vivat fides ejus a suis justisque operibus: necesse est ut per eam, quae vivit, vivificetur et ipse; ne forte per eam quae mortua est, moriatur et ipse. Fides namque proximo tanta et talis servanda est, qualem, quantamve ab eo sibi servari voluerit; alioquin nemo alteri fidem impendit, quam sibi de corde tollit; et ideo nostrum est quod perdimus, dum proximo fidem negamus; ac per hoc quantum eam nobismet servamus, tantum alteri illam impendimus. Sed non ista itaque alternis 120.1401D| propositio suis respondet partibus: non enim, ut de nostra scimus fide, omnibus de sua credere jubemur: quoniam multi multa loquuntur, et ideo rara est fides; sed ut supra praemisi, tanto credibilius ex altero sentimus, quanto fructuosius apud eum cujus fides est, per dilectionem circa Deum et proximum operata fuerit; tamen dictum legimus ab Apostolo: Charitas omnia credit (I Cor. XIII, 7). Nunquid et falsa proximorum idcirco credere persuadet? Quia 120.1402A| si omnia credit, quaerendum quae omnia? ne forte ob hoc etiam erroribus involvamur. Credit itaque omnia credibilia absque ulla exceptione de Deo, in quo nulla est falsitas; et ideo de illo divinitus quae dicuntur omnia credit. De proximo vero ad mensuram sui fidem recipit; qui si bene sapit, nec seipsum ex toto corde credit, quia Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2). Unde sola sunt illa in nobis credibilia, quae divinitus veritate fulciuntur; illa vero quae necdum in fratribus luce veritatis comprehenduntur, nec falsitatis mendacio deteguntur, propter charitatem fide ferenda sunt, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Hinc quoque Apostolus: Infirmum in fide assume, et non in disceptationibus 120.1402B| (Rom. IV, 1); ne dum non creditur, scandalo pusillanimitatis patiatur. Ergo ex nobis omnibusque amicis et inimicis fides servanda est: amicis siquidem in Deum, inimicis propter Deum; quoniam sicut Deus charitas, ita et veritas divinitus praedicatur. Nec igitur aestimandum, quod alteram proximis, aut ulli hominum fidem debeamus, quam quae per dilectionem operatur. Caeterum illa, quae illicitas fovet hominum voluntates, sicut non est charitas intentio illa qua diligitur iniquitas, sed odium animae: ita nec fides appellanda, sed infidelitas, qua fovetur proximus, dum scit illum noxia velle, in quo non liceat consentire. Quoniam Christianorum sola fides est, quae per dilectionem operatur. Idcirco infidelis quisque convincitur, dum sine fide quae Christianorum 120.1402C| est, circa Deum et proximum comprobatur. De caetero quantum nobis impedit, si charitas proximi circa nos frangatur, tantum et si fides violetur: ita demum si nostra fides, aut charitas in nobis circa Deum et proximum integra custodiatur. Quam sane possessionem nemo invitus perdit, nemo alteri sine fructu rependit; nemo cum impenderit, amittit; nulli plurimis data minuitur; nulli non expensa servatur.
CAPUT VI. Quod nunquam recte de alio hoc genus locutionis, nisi de Deo solo, et in Deum accipitur, quando dicimus: Credo in Deum.
- 1.
Proprietas igitur hujus verbi consideranda est, cum dicimus ex auctoritate Symboli, quod in baptismo 120.1402D| confessi sumus: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum, Filium ejus, ut subintelligatur Credo. Deinde Credo et in Spiritum sanctum. In totis sane tribus personis una confessio est ab apostolis tradita, una proprietas verbi ab omnibus voce intelligibili confitenda. Nemo enim recte dicit: Credo in proximum, vel in angelum, vel in quamlibet creaturarum. Unde et proprietatem hujus confessionis in omnibus Scripturis divinis soli 120.1403A| Deo reperies conservatam. Ex quo constat, quibus debetur una confessio, quod una sit deitas, dum quidquid, salva relatione personarum, credimus in Patrem, hoc totum in Filium, hoc et in Spiritum sanctum, scilicet unum, consubstantialem Deum, unam omnipotentiam, magnitudinem, unam vitam, unamque veritatem, et quidquid, ut dixi, substantialiter Patrem esse credimus, absque personarum distinctione, hoc totum esse Filium, et Spiritum sanctum confitemur. Dicimus tamen: Credo cuilibet homini, sicuti dicimus: Credo et Deo. Unde Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Credimus ergo patriarchis et prophetis, credimus apostolis, et sanctis praedicatoribus, credimus et sanctis angelis, credimus proximis nostris, quos 120.1403B| bonae fidei esse non dubitamus; nec tamen in quemlibet eorum unquam aliquem recte credidisse legimus. Credimus ergo illis ex participatione veritatis, bonitatis Dei: non tamen in illos credimus; quia nec ipsi recta veritas aut bonitas, lux vel vita substantive creduntur aut praedicantur. Et propterea jure in omnibus Scripturarum locis hujus verbi privilegium in Deum servare convenit. Unde Dominus in Evangelio volens se ostendere consubstantialem Patri: Creditis, inquit, in Deum, et in me credite (Joan. XIV, I). In quem, nisi esset et Deus, credere non oporteret; et ideo in se credere jubet, ut se Deum suis exhibeat.
- 2.
Sed miseri haeretici semper inveniunt sibi rimas pravitatis suae, per quas extra effluant; dicunt 120.1403C| et in Symbolo confitendum, non quod ex auctoritate apostolica hoc perceperunt, sed quia ex suo mendacio illud addiderunt: Credo et in sanctam Ecclesiam catholicam; cum non sit ita accipiendum: sed remota in syllaba, quae de mendacio Macedonistarum supercrevit, ut et Spiritum sanctum docerent creaturam, dicendum: Credo sanctam Ecclesiam esse, sicut vitam aeternam, et carnis resurrectionem: alioquin si in sanctam Ecclesiam credimus, in hominem videmur credere, quod non licet. Nam Ecclesia sancta ex hominibus esse coepit, et non homines ex Ecclesia; idcirco, qui se dicit credere in Ecclesiam, in homines se credere confitetur. Propter quod removenda hujusmodi locutio in omnibus, et soli Deo 120.1403D| exhibenda, in quem credere oportet ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, scilicet in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum, quod est summum bonum, summa beatitudo, summa salus credentium; et in nullum alium nisi in ejus solius majestatem. Verumtamen aliud est Deum credere, et aliud, in Deum: Daemones Deum esse credunt, et contremiscunt (Jac. II, 19); sed in Deum malitia obcaecati sua credere nequeunt: quia profecto in Deum credere, nisi qui pie speraverit, non comprobatur. Est autem credere in Deum, fideliter cum quaerere, et tota in eum dilectione transire. Ergo, Credo in Deum, hoc est dicere: Colo illum, 120.1404A| spe et charitate, adoro illum, et totum me in ejus devotionis famulatum transpono atque transfundo.
- 3.
Et haec est fides, dicente Paulo apostolo, quae per dilectionem operatur (Gal. VI). Operatur autem per dilectionem, si et Deum propter Deum, proximum vero ut se ipsum, in Deum diligat. Quae Dei dilectio tunc integre servatur, si fides proximo non negetur. Hoc igitur depositum penes nos proximo servandum est ex lege; de quo Paulus discipulum monet dicens: Bonum depositum custodi (II Tim. I, 14), inquit. Bonum igitur, quia sine deposito fidei, nihil recte debemus, nihil exsolvimus; per quod cuncta integra proximis conservamus: alioquin, quod non ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et ideo ex fide Christi servetur fides proximo, sine qua dilectio tollitur, et charitas 120.1404B| quae in Deum est violatur. Credimus ergo et in verbis Dei, quomodo aeterna, et incommutabilia sunt. Unde dicitur: Et crediderunt in verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus (Psal. CV, 12). Sic enim credendum in Scripturis divinis, quia ex Deo sunt, ut in nullo penitus de his dubitemus: alias autem quomodo in Deum ex toto corde credimus, si forte in his fidei ulla titubatio mentis fiduciam pepulerit? Hoc igitur primum credendum, quod Deus locutus sit in omnibus Scripturis divinis, sicuti confitemur ex fide Nicaeni concilii, quod Spiritus sanctus locutus sit in prophetis: Et Dominus de se ipso: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 63). Non enim, inquit, a memetipso loquor (Joan. XIV, 10); vere quia ex Patre est. Et ideo credendum in verba 120.1404C| Dei, ut et in Deum: quoniam ex Deo sunt; aeterna enim, et incommutabilia sunt; in quae nimirum verba quia credimus, et speramus: Non enim licet credere in aliquod, si non liceat sperare; sperare autem absurdum est, nisi in Deum, et in verba quae sunt ex Deo. Unde Psalmista: In verbo, inquit, tuo supersperavi (Psal. CXVIII, 147). Et ideo, quoties non credimus verbis sanctorum Dei, quia ex Deo sunt, delinquimus. Hinc quoque jure Zacharias ab angelo condemnatur: Pro eo, inquit, quia non credidisti verbis meis (Luc. I, 20). Utique, quia verba angeli Dei verba fuisse nemo est qui dubitet; et omne quod est ex veritate, profecto ex Deo est. Unde si quis non acquiescit veritati, credit autem iniquitati, peccat; etsi non omnibus credere debemus. Constat 120.1404D| ergo in Deum, et in verba quae sunt ex Deo, nos credere debere atque sperare ex toto corde, ex tota anima, et ex tota virtute: proximis vero solummodo credere, et quantum ex nobis est, eis fidem integram custodire.
CAPUT VII. Credibilium genera quot sunt?
- 1.
Credibilium genera sunt tria: alia sunt enim quae satis facile creduntur; et licet credita, nunquam intelliguntur: ut sunt historiae temporalium gestorum; 120.1405A| vel relationes rerum; quae, quamvis credantur, quia non sunt intelligibilia, nunquam intellectum requirunt; sed ex sensibus, quibus alia videndo, aut audiendo, gustando, vel pertractando, odorandove persensimus, in memoria ea quae dicuntur reimaginantes, credibilia judicamus; sed quia intellectus imaginabilibus non subjacere probatur; idcirco nunquam intelliguntur, licet credantur; sed ex energia quodammodo reimaginata in memoria, quia jam sensibus tam praeterita quam absentia non subjacent, creduntur, etsi intelligantur; quoniam temporalia sunt. Alia vero sunt, quae ut creduntur mox intelliguntur, sicuti sunt omnes rationes humanae, quibus rationabilia comprehenduntur. Quae nimirum non modo creduntur apprehensae, 120.1405B| verum continuo intelliguntur; sicuti cum de numeris disserimus, vel de quibuslibet disciplinis liberalium artium, ut puta: unus et duo cum credimus quod tres fiant, quis non intelligat continuo, quod ita sit? Intelligere enim mentis oculo videre dicimus: credimus ergo cuncta numerabilia ex uno constare, quia omnes numeri ex uno, et per unum ad unum tendunt; et non solum credimus, sed et intelligimus; unitas namque nunquam ullius numerositate evacuatur, ut puta duo: quid enim sunt, nisi duae unitates? Et simul unitas ac dualitas tres esse probantur; quod nusquam in aliis quibuslibet numeris eo modo reperies, quorum extremitates sine medio esse nequeunt. Et unus, ac duo, et tres simul positi, sex fiunt, qui est primus omnium numerorum 120.1405C| perfectus; et ideo Deus Trinitas in senario perfecit omnia temporalia, et requievit in Sabbato; quae est una et ultima sempiterna requies. Credimus ergo, et mox ut credimus fas est intelligere, quia omnia ex uno, per unum, ad unum colliguntur. Verbi gratia, sex ex uno incipiunt, per unum multiplicantur, et in unum veniunt senarium numerum; et decem similiter, et centum, et mille. Necnon et homo, et mundus ab uno, per unum, in unum, ut unus sit homo, et mundus, licet plura eorum sint membra, quae particulatim uniuntur. Haec de his pauca dixisse sufficiant, quae tamen, ut praemisi, mox, ut creduntur, intelliguntur certa ex ratione. Et si omnia percurreris, invenies ex intellectu nihil sine unitate Trinitatis, et Trinitate unitatis constare; 120.1405D| quia sunt omnia in numero, et pondere, et mensura constituta. Est namque in singulis numerositas unitatis; sicut et in toto unitas numerositatis. In Deo vero perfecta Trinitas unitatis, et simplex unitas Trinitatis.
- 2.
Porro illa, quae de Deo divinitus dicuntur, credibilia quidem sunt simul et intelligibilia; sed nisi credantur prius, nunquam intelliguntur: idcirco necesse est credantur ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute; ut Christo illustrante hic ex parte et in futuro ex toto intelligantur. Et tanto amplius 120.1406A| vel perfectius hic aut illuc, quanto mundiores corde mandatorum Dei praeceptorumque observatores erimus. Hinc quoque per Prophetam canitur: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII, 104); quoniam de observantia mandatorum utique intellectus nascitur, et sapientia praestatur: Lex Domini, inquit, immaculata convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: praeceptum Domini quoque lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 8, 9). Igitur illuminatio perfectae intelligentiae merces est fidei, quia mandatorum Dei observatio de perfecta fidei virtute descendit: alioquin nisi prius perfecte credas, o homo, et fides ex operibus vivat, intelligere minime valebis; quoniam timor Domini sanctus, intellectus est bonus omnibus facientibus eum (Ibid., 120.1406B| v. 10). Ecce distendit se aliquis efficax, pollens ingenio, et vigens ratione, cupit Deum ut est intelligere, fingit sibi in animo exempla, format imagines, proponit rationem, nec capit tamen ea quae audit, vel legit, et dicit fortassis aut ita est, aut omnino non est; o infelix, et caeca mentis pervagatio, quae sibi simulacrum in animo gerit! putat enim quod immensum et incomprehensibilem caecus comprehendere possit; nec vult credere; sed mox sine operibus quibus intellectus acquiritur, sua industria intelligere: aut, quod pejus est, ex imaginatione visibilium Deum sibi in corde fingere. Quaeso talis redeat ad ordinem, et dicat cum Propheta: Da mihi intellectum (Psal. CXVIII, 34): et, si non, quo impraesentiarum te intelligam, saltem quo legem tuam 120.1406C| perscrutari, et custodire in toto corde merear. Satis est utique nosse, vel credere, quod est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus, una majestas, et quidquid ipse de se docuit, etiamsi non intelligatur quomodo est, tantum ut fide praeceptis obediamus. Si vis, inquit cuidam, ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX, 17). Et nequaquam, ait, intellige, quomodo, qualis, quantusve sim; sed mandata implere jubet; quia omnino, ut praetulimus, intellectus de mandatis Christi quotidie augetur, quo possit Deus deorum, non hic admodum; sed in Sion, ut est, mundo corde manifestissime contemplari. Et non haec dicimus, quod non debeat aliquis intelligentiam Dei interdum habere et scrutari; sed quia hoc paucorum est, ad cautelam reducimus Christianum, 120.1406D| quia etsi necdum intelligere omnes, tamen credibilia ex Deo corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem debemus; alioquin sicut Isaias ait (Isa. VII, 9): nisi crediderimus, non dico nos non intellecturos, sed nec permanebimus in Christo, quo intelligere possimus.
CAPUT VIII. De vera et indubitata fidei disciplina.
- 1.
Liquet omne quod scitur, quia non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur: sic itaque 120.1407A| et omne quod creditur, non ex sese, sed ex efficacia fidei, cujus est spiritu pietatis illustrata recte creditur: ita tamen, ut ea quae creduntur ex aeternis, neque intra intelligentiam sint credendi, neque extra fidem intelligendi; sed fides, qua de Christi incarnatione catholice ea quae credenda sunt creduntur; scientia, quae per Spiritum sanctum est, fulcitur, sicut est illa quae de divinitate totius Trinitatis, atque unitatis est, spiritu intelligentiae illustratur. Unde Apostolus: Alteri quidem datur sermo sapientiae per Spiritum sanctum; alteri vero sermo scientiae, alteri fides in eodem Spiritu (I Cor. XII, 8); quae profecto, ut firma sit et indubitata, hinc inde spiritu sapientiae atque scientiae instruitur et solidatur: ita ut quae de Christo sunt, spiritu scientiae in animo 120.1407B| credentis commendentur, licet de illo non omnia sciantur, fide tamen integra, quaecunque magister veritatis docuit, non minus de sua humanitate quam ex divinitate Deitatis, Patris, et Filii, atque Spiritus sancti creduntur, etiamsi minus intelligantur. Harum igitur doctrina imbutus animus, in quodam sui secessu fidem nutrit, quam veritas credentibus reseravit. Nec sibi aliud quidquam relictum a natura sua intelligens, in quo majus Creatori suo possit officium, munusve praestare; quam ut tantum eum intelligat, quantus nec intelligi nec sciri potest; licet possit credi. Et ideo fides praeeminet scientiae vel intellectui nostro, quia etsi, ut est, necdum scitur nec intelligitur; tamen quia est, ita ut est, vel quidquid de illo sermo divinus praedicat, hoc totum fide creditur, 120.1407C| ut per eam melius intelligatur. Propter quod intelligentia fidem sibi necessariae religionis assumpsit, quia aeternitas et majestas Deitatis excedit. Verum, quia non ex sua natura comprehenditur; sed efficacia fidei aliquando plus, aliquando minus creditur; idcirco aliquoties aberratur, dum fide male praesumitur, non quod ille docuit, qui se totum et soli plenissime unum Deum, immensum, incapabilem novit. Quapropter illa est vera fides et indubitata, quae plenissime credit omnia quae Veritas de se docuit, et eis divinitus inspiravit, quos ad hoc eligit, ut scripturas canonicas credentibus aperirent: quibus profecto si crederent, Deo utique credidissent, qui nihil aliud quam quae inspirata erant divinitus protulerint. Unde dum illa vel non creduntur, 120.1407D| vel aliter, quam dicta sint, interpretantur, homo impietate sua seu fide ficta decipitur; cum melius esset credere sine intelligentia, quam male intelligens erroribus subjacere. Hinc quoque dicitur: Altiora te ne quaesieris, et profundiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Non quod non quaerenda sint ea quae non videntur, cum sint aeterna, etsi temporalibus sint altiora; sed quia fide potius sunt, quam ratione humana scrutanda. Prohibemus ratione quaerere altiora Deitatis, quoniam si perscrutari possent profundioria tantae majestatis, fides non necessaria 120.1408A| esset, dum ratio humana omnia comprehenderet: nam ad ea quae sunt aeterna, et videri nequeunt, sensus omnino corporeus non penetrat, et incorporea non apprehendit; quia inferius jacet.
- 2.
Porro imaginatio, quae frequenter est in memoria sola, sine materia judicat quamcunque corporis figuram; et non apprehendit illud, quod Deus est, cujus nulla est ex subjecta materia corporis figura. Ratio vero hanc quoque transcendit speciem, quae et sensus atque figuras consideratione sua perpendit universalium; nec tamen attingit ea quae sunt in singulis creaturarum naturis, quanto magis ut possit perscrutari, quae sunt incomprehensibilia divinitatis? Caeterum intelligentia celsior oculus in anima supergreditur universitatis ambitum, et ex 120.1408B| parte ipsam illam Deitatis naturam interdum cognoscens, contemplatur. Unde Apostolus: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus: sed cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII, 9). Sed fides quae per dilectionem est, licet ex parte sit, non ex parte, sed ex toto credit omnia quae non videntur: ita ut magister veritatis edocuit, ut Spiritus sanctus reseravit. Ea itaque credit, quae necdum intellectus apprehendit, et ideo justus non ex intellectu, sed ex fide vivit. Nam superior amplectitur inferiorem, et dijudicat; inferior vera ad superiorem nullo modo consurgit. Non enim sensus aliquid extra materiam valet; sicut nec imaginatio extra formas; quas ideas Graeci vocant, ad quas sensus non dies altius, verum nec ad ipsas 120.1408C| discernendi gratia pertingit: ut nec energia ad rationis normam, quae absque fuco illius imaginationis quaeque suae facultatis libere discernit, quamvis simplicem intelligentiae formam adhuc Deitatis nequeant intueri. Ergo his omnibus prominet intellectus, et discernit universas rationis atque imaginationis figuras, necnon et omne materiale sensibile cognoscens, nec ratione utitur, nec imaginatione, nec sensibus; sed illo purissimo mentis oculo, uno ictu, cuncta, quae infra se sunt, conspicit. Sed quia nondum est ad liquidum emundatus, neque plena incorruptione vestitus, fide potius interdum purgandus est, donec in via sumus: alioquin ut Isaias fatetur: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9). Intelligentia enim est merces fidei, et 120.1408D| ideo quae necdum intelligimus, fide credimus, operibus veneramur, ut intellectu totum quod in fide est, comprehendamus. Propterea cum Deus veritas est in causa, non intellectus jure de fide disputat, quia fides ea credit, quae necdum intellectus aut scientia, apprehendit. Innititur enim supra petram, quae Christus est, et omnia, quae Spiritus sanctus in Scripturis Novi ac Veteris Testamenti disseruit, indubitanter credit, profecto quia sufficit Dei sermo, qui effusus est virtute Spiritus sancti in auribus nostris, dequo nullus recte judicat, qui sane sapit. Unde sola 120.1409A| fide oportet quae praecepta sunt explere, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ut ipse de se docuit, qui solus se novit adorare, venerari, in quem et angeli desiderant prospicere (I Petr. I, 12). Sed quia necdum contemplari possumus quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), credamus in illum, in quo sunt haec omnia; quoniam ipse est fons vitae, ipse incommutabilis virtus, lumen indeficiens, summum et sempiternum bonum: quam magna multitudo dulcedinis eorum, qui timent, et credunt in eum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute!
- 3.
Nemo igitur, qui haec omnia quae Deus est, intelligat, nisi quantum credentibus revelaverit Spiritus: sicut Paulus apostolus testatur: Nobis, inquit, 120.1409B| revelavit Deus per spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim, inquit, scit hominum, quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? (I Cor. II, 10.) Ecce quam bene disputat de eo, qui est ineffabilis, et incomprehensibilis, qui nescit ea quae sunt in illo, qui circa nos est, et hoc esse probatur, quod nos sumus, qui vix se novit, et hoc quod ipse est non apprehendit. Quid putas de ea natura ratione humana dicturus, quam nec angeli apprehendunt? Illi quidem contemplantur eum ut est, venerantur et diligunt; verumtamen nec quomodo sempiternus sit sine initio, et sine fine, vel quomodo genuerit Pater Filium, cum nunquam fuerit sine Filio; et alia hujusmodi, quae de illo ineffabiliter dicuntur, nec dubitant, nec requirunt. Verum 120.1409C| igitur quod Paulus ait: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei (I Cor. II, 11). Et ideo non sensu, non imaginatione aliqua, non ratione humana, quid sit Deus, qualis, quantusve, cognoscitur: sed si quis spiritum, qui ex Deo est, habuerit, scit ea quae a Deo donata sunt nobis (Ibid., 12): ut credamus in illum, ut confiteamur corde, atque ore, quia ipse est, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia visibilia: in quem sperantes ad eum venire optamus, ut ardentius sine fine, quae sunt sempiterna frui possimus.
CAPUT IX. De fide baptismi non immutanda. 1. Fides baptismi, qua renascuntur praesciti et praedestinati 120.1409D| ad vitam, ex aqua et Spiritu sancto, illa est, quae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti per dilectionem credentibus commendatur. Unde Dominus ad discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Quae nimirum fides, quodammodo in baptismo Christi sensibilis apparuit; quando super eum Pater intonuit: Hic est Filius 120.1410A| meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. III, 17). Et ut jussio Patris impleatur, qua praemonuit ipsum audite, oportet de hac fide retractantem neminem suscipere: Ite, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quia jam in Matthaeo prolixius disseruimus, unde hic, quia de fide agitur, pauca posuimus: ita ut non solum Trinitas totius majestatis evidentissime intelligibilis declaretur; verum quin sensibilis quodammodo, cum sit incomprehensibilis, ac si corporeis sensibus distincta, ad intelligendum luce clarius pertractetur. Pater scilicet clamans ad Filium in voce, idemque Filius veraciter humanatus in carne, ab ipso Patre diligentius praedicatur: Spiritus vero sanctus super 120.1410B| eum in columba demonstratur. Sed et per ipsa plurima quae Joannes adhuc de Christo ignorabat, divinitus edocetur, impleturque illud propheticum: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3). Praedicatur ergo a Patre Filius; praedicatur a Spiritu Sancto: praedicatur etiam a se ipso, dum de se Patrem insinuat, et unum se esse cum Patre testatur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid igitur ultra mens, tali renata sacramento, dubitationis poterit habere in fide; cum uno eodemque momento, Patris vox ad nos delapsa Filium in aquis visibiliter apparentem praedicat, et Spiritus sanctus desuper in columba quae sentienda sint de eo, evidentius edocet. Quod si sane in ore duorum, vel 120.1410C| trium testium stabit omne verbum, multo firmius recte accipitur de se Patris, ac Filii, ac Spiritus sancti testimonium.
- 2.
In hac quippe fide renati sumus, quid opus est amplius de fide quasi dubios retractare? Praeceptum est itaque apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In nomine ergo cum dixit, unum eos ostendit, quod tribus nominibus satis ad intelligendum Trinitatem egregie distinxit: sed tria haec unum nomen esse edocuit; quia etsi dictum est: Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4); atque illud: Quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7): oportet non alium tamen quam unum Deum in tribus personis recte 120.1410D| quaerere, quo Trinitatis nomine signati sumus: sub qua omnino fide rebus exspoliati mundi, nudi fontem introivimus. In quo nimirum fonte quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 4). Et ideo jam ultra de fide nihil retractare debemus, sed custodiro modis omnibus quod credidimus, et credendo gratis a Deo 120.1411A| accepimus. Credere omnino debemus aliud non esse credendum; idcirco nec requirendum, eo quod jam inventum credidimus. Ergo aliud non requirimus, quia nec ipse nobis mandat, eo quod unus est aliud requirendum, et scimus, quod nisi hoc unum, aliud quippiam nihil est necessarium. Amplectimur autem eum, quia unus est, et certae devotionis affectu in una eademque fide proficiendo, sperando, atque amando, quia infinitus est, ipsum semper requirimus, donec in aenigmate, et nondum in specie, quem tenendo quaerimus, ardentissimo amore quotidie perscrutamur. Sed et cum aenigmata rerum praesentium fuerint evacuata, etiam certi sumus, quod non alius, quam unus idemque Deus Trinitas sibi credentibus, ut jam per fidem percepimus, apparebit. Per hanc 120.1411B| itaque fidem signatum est lumen vultus Dei super nos, et ideo ad infidelitates quorumdam hominum, et ad tenebras erroresque respicere non debemus. Ex fiducia igitur probationis, quia tempora periculosa pronuntiantur futura, praeveniendo monere desideramus quosdam ultra, nisi quod in baptismate credendo perceperunt, idque esse, et non aliud, quod quaerere interim debebunt: nam ratio quaerendi nonnisi in tribus rerum articulis consistere videtur: in re videlicet, in tempore, atque in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideremus. In tempore, ut quando, ne forte quando quaerendum non est, aut aliud, aut illud quod quaerimus non satis inveniamus. Porro in modo quousque quaerendum sit aspiratur; idcirco nobis scrutandum 120.1411C| est, quod Christus instituit, et tenendus est ipse quem invenisse gaudemus: quia omnino nequaquam, nisi invenisses primum, credere potuisses. Ad hoc ergo quaesisti, ut invenires; invenisti autem, ut crederes. In qua nimirum fide omnem probationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti, dum te cum Christo in mortem per sepulcrum fontis, exspoliato mundo, sepelisti. Quod si vere mortuus es, et vita tua abscondita est cum Deo in coelis, quid adhuc cum sibi viventibus, et non Deo, de fide quasi dubius disputas? vel quid saeviente persecutore, de morte formidas, qui jam mortuus in sepulcro fontis cum Christo teneris, et vitam tuam in coelis repositam perfecte credis? Nec dubium quin, quod si priorem vitam tuam in terris receperis, novam, 120.1411D| quam in coelo cum Christo absconderas, perdidisti. Sub tali siquidem te ille determinavit sepulcro, qui te non vult jam deinceps aliud credere quam quod instituit. Idcirco neque tu aliud debes quaerere profecto, neque tormentis addictus, ac si invitus, quidquam aliud confiteri. Novissime melius censeo 120.1412A| ignorare manens infra baptismi sacramentum, ne quod non debeas, ediscas, quam in aliqua fraudis curiositate captus ducaris extra captivos.
- 3.
Totum igitur novit qui Christum noverit: Fides, inquit, tua te salvum fecit (Marc. X, 52). Et ideo maneat Christianus intra fontem fidei, ex qua renatus est in salutem. Et si quidpiam haesitaverit ad horam, tangat manu fidei adhuc Christum in fonte, quo Verbum caro descendens, nobis est baptizatus. Deinde Patris vocem desuper, ut nos erudiat per aurem exteriorem, auditu auris interioris audiat intonantem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Quae nimirum vox quasi aliquid ad eum insinuandum corpus, imo quia auribus sensibilis, verum corpus fuit. 120.1412B| Idcirco quia per ea in voce non inclusus Pater sonuit jure auribus quodammodo, etsi est incomprehensibilis, dicitur sensibilis exstitisse; sicut et Spiritus sanctus per subjectam speciem visibilis apparuisse manifestatur. Verumtamen secundum proprietatem naturae, quia Deus Trinitas, cum ubique totus recte dicitur, non in loco cernitur, quia incorporeus et illocalis esse atque invisibilis probatur. Neque circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Hinc quoque dicitur: Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narrabit nobis (Joan. I, 18). Non tamen ita intelligendum, quod sono debeat perstrepere in auribus nostris; sed quia Verbum et imago 120.1412C| est Patris, dum se mentibus nostris innotescit, ineffabili luce Patrem declarat atque insinuat manifeste, juxta quod idem testatus est dicens: Qui videt me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Quae nimirum visio non corporeis sensibus deprehenditur, sed sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Praedicat ergo Filium Pater sensibili vocis sono, et Filius dum se exhibet visibilem, quia Verbum Patris est, non alium quam cujus est Filius, in se declarat. Porro Spiritus sanctus, quia ex Patre Filioque procedit, etiam et ipse non divisus in natura substantiae majestatis, sed distinctus in persona, ut Deus Trinitas hominibus panderetur, medius in columbae specie apparuit. Nec ideo tamen idem circumscribitur visu, velut nec 120.1412D| Pater hic aut alibi auditur affatu, sicut nec, dum deambularet in paradiso, potuit incessu sentiri. Alioquin quoties per subjectam se patribus ostendit formam, sensibilis fuisse videri potest, quod absurdum est credere; sed quia invisibilis est, visus est ut voluit; non quidem ut est, sed quali specie illi placuit apparere: siquidem et hic aliter auditus 120.1413A| est, non modo a Joanne, verum alibi et ab aliis interius: aliter a turba hic aut alibi, qui quodam in loco tonitruum factum esse dicebant (Joan. XII, 29). Unde nec mirum, si vocem praedicatoris quamplures non obediunt, cum et hanc vocem multi audientes, nihil eis profuisse probatur. Deus est enim qui incrementum sine voce dat intus: de quo beatus Ambrosius: Quod cum absens, inquit, putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Non enim dixit: absens est; sed cum absens putatur. Nusquam enim est absens, qui coelum et terram atque omnia complet, nec spatiis includitur parvis, magnisve diffunditur, sed ubique totus, et nullo continetur loco.
- 4.
Hoc itaque qui excedente mente intelligit, 120.1413B| hic videt Deum, et cum absens putatur, hic sane intelligit, etsi distinctus in baptismo apparuit Deus Trinitas in personis, quod inseparabilis sit, fit ubique totus propter unitatis substantiam. Non quidem in loco, sed totus ubique, Pater in Filio, et Filius in Patre totus, atque Spiritus sanctus in Patre et Filio simul totus, et coaeternus manet Deus: quia nimirum quodcunque Pater est hoc et Filius atque Spiritus sanctus est; et quodcunque Filius, hoc est Pater et Spiritus sanctus; necnon et quod Spiritus sanctus, hoc totum Pater atque Filius. Sed tamen alius Pater, alius est Filius, alius Spiritus sanctus: alius, inquam, non aliud; quia qui Pater est, non est Filius neque Spiritus sanctus; sic et qui Filius, nequaquam Pater aut Spiritus sanctus: sed neque 120.1413C| idem Spiritus est Pater, aut Filius. Quod volens Deus Trinitas adhuc rudibus in fide luce clarius aperire, qui necdum aliud sensu quam corporea sciunt cogitare, trino distincte ad cognoscendum unum refulsit specialitatis numero: quatenus visu, auditu, et tactu adhuc lactantes in fide tribus istis sensibus intus in se traherent prima fidei rudimenta. Unde cooperante ipso, qui exterius sentiebatur, fides perfecta deinceps uberibus Scripturarum plenius nutriretur. Non enim prius adhuc animales spiritalia potuissent ad plenum capere; et ideo necesse fuit, ut per sensum exterius tenera credentium infantia fidem perciperet, et de sensu carnis introrsus rediens totus homo conversus ad Deum, invisibilia videndo per fidem fieret spiritalis, et tenderet 120.1413D| sublimius per fidem doctrinarum lacte nutritus ad spiritalia converti. Unde et quamplurimi sanctorum in tantum spiritaliter profecerunt, ut spiritualia spiritualibus comparantes, viderunt melius ea videri mente, quam sensu corporeo persentiri. Quia etsi visus a plurimis aut auditus, sicut hoc loco, ex quo agitur, in divina auctoritate legitur, sine ulla sui commutatione, aut per corpus visus est, aut certe per 120.1414A| corporales quasdam imagines, quas Dei quidem voluntas elegit, non quas natura formavit; fecit enim ista Deus quibus voluit, quando voluit, et ut voluit, sua tamen in se latente incommutabiliter manente substantia, et sine ullis locorum aut temporum intervallis omnia implente, ita ut nec minor sit in parte quam in toto: neque major in toto, quam est in parte. Verumtamen quomodo voluit quam saepe apparens in locis et in tempore, ut eos qui locales et temporales erant ad invisibilia protraheret credenda, et illa postponerent quibus tenebantur devincti, et cernebant suis defectibus quotidie labefactari. Hinc quoque certum est, ut praemisimus, in fonte baptismatis ideo totam simul divinitatem majestatis in Trinitate sensibus corporeis se quodammodo 120.1414B| sensibilem infudisse, ne quando ex fide renascentes ad vitam alteram deinceps susciperent, nisi per quam quisque junctus est Deo, et carnali sensu male deceptus periret. Signatus quippe est fons iste annulo fidei; et ideo nullum debet quandoque finem admittere. Ex cujus nimirum irriguo deliciarum hortus, videlicet Dei generalis Ecclesia, undique satis munitus atque conclusus, florens viret; quia in se Christum non solum sepultum, verum resurrexisse gaudet. In istis sane fidei rudimentis fidelis cujusque anima requiescit secura: in hac quotidie virtutum operibus floret, et contra omnes pressurarum impulsus velut clypeum protectionis opponit. Ex quo denique nimia securitatis fortitudine circumvallata fidenter canit illud in Canticis: Ego dormio, 120.1414C| et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Dormit enim spei suae certitudine soporata: vigilat vero pervigili diligentia, ne quod signatum est annulo fidei, fraudulentius corrumpatur. Unde summopere, sicut Paulus apostolus testatur: Credere oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit (Hebr. XI, 6). Haec est, inquam, integra et vera fides: Credere quia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus omnipotens Deus, retributor omnium contemnentium se, justorumque remunerator, pro quo cavere mala quae vetuit, et bona agere fide firma, quae per dilectionem operatur, confidenter usque ad finem vitae convenit.
CAPUT X. De potentia fidei.
- 1.
Potentiam fidei solus novit, qui Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute non modo credit, sed et diligit. Qua nimirum fide totum hominem immortalem futurum, qui utique anima constat et corpore, vereque beatum, non argumentatione humana, sed divina auctoritate promittitur; cujus itaque potestas ex Deo est: de qua sane potestate 120.1415A| Joannes testatur dicens: Quotquot autem, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Sed et quid sit eum recipere mox insinuat, dum subjungit: His qui credunt in nomine ejus (Ibid.). Credulitas autem nominis ejus vera fides est, per quam dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Et si per eam nobis tantum dedit potestatem, non dubium est, quin filii Dei nominemur et simus. Quid ergo quod fides non possit, quam tantam percepisse potestatem non dubium est? Non enim ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed ex Deo renati sumus (Ibid., 13). Fide igitur fontem introivimus, quamvis irae filii; sed Dei filii ex aqua et Spiritu sancto renati exsurreximus; quia Deum in nobis prius per fidem suscepimus. 120.1415B| Ergo Spiritus sanctus Deus est, et ideo quia ex eo, utique ex Deo nati sumus. Sed ne infirmitas carnis nostrae, quam videmus et gestamus, ad tantam excellentiam venisse desperaret, mox adjungitur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): saltem ut a contrario persuaderetur, quod incredibile videbatur. Si enim natura Dei Filius propter filios hominum misericordia sua factus est filius hominis; hoc est enim, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quanto credibilius est, natura filios hominis, gratia Dei fieri filios Dei, et habitare in Deo, potestate accepta, ex quo renati sumus. In quo sane solo, et de quo solo esse possumus beati, participes ejus immortalitatis effecti, propter quos ad persuadendum Dei Filius particeps 120.1415C| nostrae immortalitatis dignatus est fieri. Quid enim hoc difficilius, quam illud, cum potestas, quae Deus et ex Deo est, omnia possit? Idcirco potestas fidei, si vera sit fides et integra, quanta sit nemo qui noverit, nisi qui ex Deo et in Deo vivit. Unde nec dubium, fides vera quod cum Deo multa possit. Eadem quippe fide priores sancti sine baptismo innumera et mirifica potuerunt. Quos commemorans Paulus apostolus, Fide, inquit, plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam adhuc hodie defunctus loquitur (Hebr. XI, 4). Ecce quid potuit in una eademque re: non enim hostiam hanc vel idam magis elegit Deus sed fidem offerentis: Fide, inquit, 120.1415D| plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo. Fide, et non substantia, quia quidquid sine fide est, peccatum est (Rom. XIV, 23), et quod cum parva fide agitur, Deo modicum est; et quod cum magna plurimum. Unde cuidam (Matth. XV, 28): O mulier, magna est fides tua. Et quia magna erat, audi quantam retulerit potestatem: Fiat tibi, inquit, sicut vis. Quanta vi agat quisque magna, parvave, non amplius pensatur apud Deum, nisi quanta offertur fide. 120.1416A|
- 2.
Et ideo considerandum et connumerandum est cum Apostolo, quanta, qualia fide potuerunt sancti Dei priores necdum adepti repromissionem, quam jam magna ex parte percepimus. Enimvero per fidem pene omnia potuerunt, imo sicut Salvator interrogat, credendum est quod omnia possibilia sint credenti (Marc. IX, 22). Et ideo per fidem multa et magna prodigia, quae connumerat apostolus Paulus, operati sunt: Sancti, inquit, per fidem vicerunt regna, et per fidem operati sunt justitiam, per fidem adepti sunt repromissiones (Hebr. XI, 32). Quid plura? Omnia per fidem fecerunt, et ideo talia ac tanta potuerunt, quorum fides vera et invicta permansit. Sed et apostoli et sancti martyres quid per fidem non potuerunt? Qui, quod majus omnium miraculorum, etiam per 120.1416B| fidem seipsos contemnentes, pro Christo mori voluerunt. Et ideo testes appellantur, qui ut aliam in Christo meliorem et perpetuam astruerent vitam, istam caducam et temporalem acris cruciatibus addicti emittere optaverunt. Ita et sancti confessores, sanctaeque virgines, et sancti omnes fide perfusi, magna et ineffabilia fecerunt, quando et seipsos et praesens saeculum calcarunt, ut in beata immortalitate se immortales reciperent. Qui nisi Christo plus quam sibi credidissent, nunquam talia et tanta potenter agerent, et patienter ista sufferrent. Unde perpende, o homo, quanta potest, qui suis talia posse dedit. Et si minor fides tibi est, aut nulla, implora fidem, ut tibi augeatur: quoniam fides quae in Christo est, omnia potest. Hinc sane 120.1416C| Paulus: Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat (Phil. IV, 13). Propter quod Deus, non ratione nos discutere, sed fide in se credere voluit, et pro certo scire, qui se nobis donavit, quod in se posse omnia per fidem concessit. Et quoties non possumus, non de infirmitate potestatis, quam nobis dedit; sed de infidelitate peccati, qua delinquimus, ut minus valeat fides, infirmamur. Et ideo meminisse debemus charitatis solium, unde cecidimus, poenitentiam gerere, ut priora fidei opera per dilectionem Christi potenter implere possimus. Alioquin sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), cur per fidem in Christo omnia sunt possibilia credenti: siquidem non ut miracula possit suo non in tempore, sed ut Filius Deus maneat per adoptionem, 120.1416D| post finem temporis; quae nimirum potestas plus est, quam sperare aliquis posset.
- 3.
Unde succurrat nobis fides, quia naturae ratio deficit. Et si ex nobis nihil sumus, ex illo posse omnia fidendo, sperando, amando praesumamus: quia sicut in illo omnia posse potentia est; ita ex nobis, qui nihil, aut parum possumus, magna infirmitas est. Sed haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V, 4). Magna igitur virtus fidei, magna potestas: nec immerito, per quam Deo 120.1417A| foederamur, et Deus in nobis habitare creditur: si ex Deo possit tanta; quia quidquid fides nostra est, sperandorum substantia est; sperandorum autem substantia Deus est, Deus vero omnipotens est; et ideo fidei, quae ex Deo est, et in qua Deus est, jure praestitit majestas divina, ut talia tantaque possit, ut firmior sit fides ex Deo. Nunc autem quid dubitare possumus de fide, cum solum, quia credidimus, tam magna, et ineffabilia potuerunt sancti, et possumus ex fide? Haec est, inquit, victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Justum, inquam, est ut talia possit fides, per quam credidimus quae non videntur, ut certiores sint fideles quod summa omnipotentia est, et sempiterna virtus, in quem credit fides. Potentia igitur fidei exhibitio est majestatis. 120.1417B| Habet enim testimonium fides ex miraculorum operibus dum nihil ex se, sed totum ex eo potest, quo confortatur, in quem credit. Et quanto plus crediderit, ex eo quo pluris est, potentior efficitur. Nec enim plus credi potest quam ipse est, in quem oportet ex toto credere. Propter quod, ut dixi, irretractabilis est fides, quae tanta potest, ut vincat mundum, et plura potuit per sanctos, ut opera quantocies ostenderit Deitatis. Sed et quod majus est, licet defuncti, adhuc fides eorum quamplurima quotidie perficit prodigiosa valde: ita ut magis, qui tanta queunt, quam viventes, videantur vivere; quia omnino in illo vivunt, qui potest omnia. O fides indubitata, quae ad tantam pervenis victoriam; etiam ut illis defunctis, qui per te crediderunt, tamen plena 120.1417C| omnipotentia vigeas, et opereris quo certius a timidis, et incredulis sis credenda: ita ut nihil sit verius quam quae promittis, nihil potentius eo, ex quo talia, tantaque possis, nihilque beatius, atque in votis indefessis victrix cum triumpho tuos, teque sequentes quotidie perducis. Quae non solum in terris talia geris, verum invicta virgo coeli templa penetrans, regnum polorum tuis congressa virtutum armis potenter diripis, et qui fornicantur abs te, inanes deseris, sine qua nostrum nihil posse, per quam omnia agmina congrediuntur, et calcantur vitia; quam si quis non credit, nihil inveniet ulterius, quo aliquid vitae, vel virtutis possit.
CAPUT XI. De justitia fidei.
- 1.
Justitia igitur fidei est, qua de impiis per fidem justi efficimur, sine ullis bonorum operum meritis praecedentibus, qua gratis quidem justificamur sine operibus: ut, qui eramus irae filii, sola fide per gratiam efficiamur adoptionis. Gratis autem ideo, quia nec ipsa fides in nobis, nisi per gratiam, et justificatio fidei ex gratia. Hinc quoque David ait: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LIII, 1); et alibi ipse: Misericordia tua subsequetur me (Psal. XXII, 6). Alioquin nisi praeveniret prius misericordia gratis, nemo fidelis esset. Gratis quidem, quia fides ex gratia: deinde quod ait: Misericordia ejus subsequetur 120.1418A| me; profecto quia, ut fidelis quisque permaneat, Christi gratia praestatur: quatenus justus ex fide per gratiam operetur. Arbitramur enim, inquit Apostolus, justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28). Et paulo post ex Genesi: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV, 3). Ei, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero, qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam (ibid., 4, 5). Ecce quid fides possit, quia credit in eum, qui est essentialiter justus, ut sit, inquit, justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes qui credunt, quia justificetur gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 22). Omnes enim peccaverunt, et 120.1418B| egent gloria Dei. Gloria igitur Dei est, ut appareat ipse solus justus, et potens, ex quo justificantur omnes per fidem Jesu Christi. Sed quaerendum arbitramur, justificari hominem sine operibus per fidem; quid sit quod Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Quomodo enim vivificari potest, ut justus ex fide vivat, si in semetipsa prius mortua manet. Ergo justificamur gratis per fidem; sed non ex alia, quam quae per dilectionem operatur. Quia igitur gratis propterea justificamur, non dico quia nulla fidei merita praecesserant; verum nec ipsa fides, qua boni aliquid ageremus, in nobis erat. Et ideo, dum fides in nobis, sine nostris meritis refunditur, gratis fide sine operibus justificamur. Sed deinceps restat, in nobis ipsa eademque 120.1418C| fides bonis justisque operibus insistat: ut sit illa, quae per dilectionem operatur, quia justus ex fide vivit: alioquin sine operibus mortua mortuum praemonstrat, ut jam non justus ex fide vivat, sed cum daemonibus credat et contremiscat.
- 2.
Ergo fides vera et gratia est; et ideo nunquam infructuosa, neque sine illa quippiam operatur. Gratia igitur Christi fides nobis per Spiritum sanctum datur, gratia nutritur, gratia, ut perseveret usque in finem, conservatur. Nihil enim gerit sine gratia prorsus, quia et ipsa, ut vivat, bonis justisque operibus gratis est inspirata. Restat igitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17): quoniam neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Alioquin quomodo volentis illud 120.1418D| bonum esse potest, quod vult, aut currentis illud, quo currit, cum nec velle, nec currere habet, sine gratia miserentis Dei? An nescis, homo, quia jam magni aliquid, et multum percepisti quando velle ex Dei inspiratione, et currere per fidem coepisti? Unde ne glorieris, quasi non acceperis; neque applaudas tibi ex te velle bona quae velis, vel currere per fidem ad vitam, quo curris: imo velle, et currere jam miserentis est Dei: ut gratia per fidem justificatus misericorditer, nec desinas bona velle, quae non videntur, et velis: nec currere per fidem ad Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, quo currebas, in quo sunt omnia, quae non videntur et credis. 120.1419A| Velle quippe tibi Christi gratia concessit: fides vero bonis operibus inhaerendo currere viam, quae Christus est, ministravit. Hinc credere ex toto corde, sperare ex tota anima, diligere ex tota virtute convenit; quod si non desieris velle, et currere, donec pervenias, quo volendo ibas, credendo currebas; quia verax est omnipotens, qui non mentitur, Deus, omnino percipies quod volebas, et videndo frueris, quae credebas. Interdum autem petendo desuda: quaerendo invigila: pulsando persiste, ne deficias. Pete credendo fide illa quae accepisti; quaere sperando quae invenisti, pulsa diligendo ad quem intrasti. Jam enim justus ex fide vivis, ne te subtrahas a vita fidei: quia si te subtraheris, non placebit, inquit, spiritus divinus animae 120.1419B| meae. Cave ergo ne sis subtractionis filius, sed acquisitionis; emptus enim et acquisitus es Christi sanguine: vive interdum justus ex fide, nihilque de te praesumas; sed fides Christi, gratia cooperante, bonis justisque operibus animetur: verum quod in nullo deerit, quidquid promissum est, si velle per gratiam, currere per fidem ne desieris. Haec, inquam, est vera justitia fidei, de meritis non praesumere, Christique gratiam non negligere, eique bona, quae agis, ascribere, quae usquam, et unquam nulli defuit, cui fides, quae per dilectionem est, affuit, ex qua justus ex fide vivit. Unde totum sit miserentis Dei, quod accipimus velle, et currere, ut justi ex Deo vivamus. De promissis autem Dei nihil haesitantes diffidentia; sed confortati fide in omnibus, 120.1419C| constanter Deo gloriam demus, plenissime scientes, quaecunque promisit, quod potens est, et facere. Necnon et fidei bona, quae agimus, tam volendo quam et currendo confitemur, quod sine ipso nihil possumus, per quem omnia se posse confortatus Apostolus gloriatur: ut et nos, non ex nobis: sed apud Deum gloriam habeamus.
- 3.
His quippe duobus justificamur, volendo ex gratia, currendo per fidem: quoniam, etsi alia sunt quae volumus, licet necdum possumus; alia quibus agendo jam per gratiam fide currimus: utraque tamen dona sunt Spiritus sancti. In quibus profecto pacem habentes ad Deum, reconciliati fide gratis justificamur. Ad hoc quippe proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine Christi ad ostensionem 120.1419D| justitiae suae (Rom. III, 25); ut sit ipse justus, et justificans eum, qui ex fide est Jesu Christi. Ad ostensionem, inquit, justitiae suae, et non nostrae. Unde ipsius totum est, quod credimus, quod fide viventes justificamur: equidem miserentis Dei, et non currentis, ne nobis aliquid dum tribuimus, prolabamur. Christus enim, ut ipse ait: Via est, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via, per quam fide curramus; in qua qui currit, debet et 120.1420A| ipse ambulare, ut ipse ambulavit. Veritas, in quam credimus, credendo cognovimus, cognoscendo amamus; amando vero fide petimus, petendo quaerimus, quaerendo pulsamus: vita enim vero est, qua fide justificamur, cum non nobis, sed ei tribuimus, ex quo justi ex fide vivimus. Ergo quomodo non vivimus cum vita per fidem ad ea festinantes quae non videntur totum ex fide vivimus? Et ideo quid de vita dubitare possumus, si jam ex fide justi sumus? Haec est, inquam, in Christo credere, fide justificari secundum eum justis operibus vivere. De qua nimirum fide Salvator inquit: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivit; et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26). Quisquis ergo justus ex fide justificatur, licet prius peccator 120.1420B| mortuus, qui credit in eum, qui justificat impios, profecto vivit: et omnis qui vivit, et credit in ea quae non videntur, quoniam aeterna sunt, procul dubio aeterna vita, secundum interiorem hominem vivit: alioquin quomodo recte credit, si non secundum ea quae sunt aeterna, justus ex fide vivit? Unde constat, non ei, qui ex parte; sed qui ex toto profecto credit, fidem ad justitiam reputari. Quae fides nimirum tanta et talis esse debet, ut justificet impium, ne ultra jam sit impius. Quod satis de latrone factum monstratur, quem de cruce mox justum transvexit in paradisum. Sed et Abraham: quia credidit, reputatum est ei ad justitiam (Rom. IV, 3), profecto, quia ex toto credidit. Nam et antea fides ejus in multis agendae vitae negotiis praecesserat, quae ad ultimum 120.1420C| suis adintegratur partibus, et universa colligitur, qua Deum ex toto credidit, et reputatur ei ad justitiam. Nequaquam igitur de filiis Israel ita legitur, quamvis crediderint, sicut scriptum est, quia crediderunt Deo, et Moysi servo ejus, quod ad justitiam eis sit reputatum. Et ideo in Abraham fides ex multis perfecta partibus colligitur, quae ad justitiam singulis, ut sint filii Abrahae, debeat reputari. Ergo talis, ac tanta fides secundum Christi gratiam est, ut promissio ex fide firma sit credentibus, et non ex efficacia mentis. Quae autem ex gratia est, vere justificat hominem, ut sit justus et habeat gloriam apud Deum, cujus gratia illustratur, ne cum ejus fide ulla injustitia regnet. Alioquin quae societas luci ad tenebras, vel quae participatio justitiae cum iniquitate (II 120.1420D| Cor. VI, 14)? Si enim recte credis in Christo, ex Deo natus esse probaris, et qui ex Deo natus est, sicut Joannes testatur, non peccat (I Joan. V, 18); quod si peccaverit, manifestum est quia perfecte non credit. Indicium ergo verae fidei est, si non delinquatur; certitudo vero, si opus fidei exerceat ad justitiam, ut tantum gloriam habeat apud Deum. Initium quippe justificationis apud Deum fides est, quae credit in justificationem: et haec fides, cum justificata fuerit, 120.1421A| tanquam radix bonae arboris imbre suscepto haeret in animae solo, ut ex doctrina Christi surgant in ea rami, qui fructus operum ferant. Non enim ex operibus prius radix justitiae, sed ex radice justitiae, fide scilicet, fructus operum crescunt. Haec namque est radix justitiae, quam Deus accepto fert sine operibus, tantum, ut in eadem justitia permanens, fructus faciat justitiae. Quae nimirum fides non qualiscunque est; sed talis omnino, quae per dilectionem operatur: verbi gratia, misericordiam, benignitatem, mansuetudinem, modestiam, humilitatem, longanimitatem, patientiam, caeterasque virtutum opes, quarum profecto fructus simul cum sua radice reputatur ad justitiam omni credenti. Et hinc est, quod de Abraham dicitur: Quia credidit Deo, et reputatum 120.1421B| est ei ad justitiam: verumtamen secundum gratiam, et non secundum debitum; quia, juxta eumdem Apostolum, gratia autem Dei, vita aeterna est (Rom. VI, 23). Inde si quis fidem se putat habere sine gratia cogitet, quia necdum adeptus est vitam, ut justus ex fide vivat prorsus; quia in gratia fidei vita probatur aeterna. Hinc quoque Apostolus: Si habuero, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Quae nimirum fides, licet omnia credat, tamen, quia per gratiam donum charitatis minime percepit, idcirco per dilectionem non operatur, ut habeat vitam aeternam, qua justus ex fide vivat: alioquin quomodo nisi, vita vivit, quae est in gratia Christi, quisquis ad aeternam festinet? 120.1421C| Unde summopere juxta apostolum curandum, ne Christi gratia in nobis vacua persistat, profecto quia sine charitate, ut nihil prosit nobis, etiamsi montes transferat, et daemonia expellat, vacua manet, eo quod si est omnimoda in credendo, nec est tamen gratia charitatis adimpleta in agendo. Et quia deest gratia, ut credent nihil prosit, deest illi vita aeterna, ut justus ex fide vivat. Unde cum apostolis orandum: Domine, adauge nobis fidem (Luc. XVII, 5); quatenus illa sit fides, quae per dilectionem operatur in nobis, quia si quis credit, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Constat ergo quod omnis qui vivit, et credit in Christo, non morietur in aeternum, omnino ex integro, quia credit, et justificatur per fidem justitia Dei, de qua Propheta orat, et dicit: Domine, in tua 120.1421D| justitia libera me, et eripe me (Psal. XXX, 2). Quae nimirum justitia Dei, quia ex gratia est, jure dicitur, propterea promissio ex fide firmior habetur; ut omnis qui vivit et credit, non moriatur in aeternum. Alioquin si credit, et necdum vivit justus ex fide, nihil proficit ad vitam; quoniam justitiae Dei necdum est subjectus. Rursus aliquis prius quodcunque gesserit, si hac fuerit justitia justificatus, jam vita aeterna vivit: vita vero aeterna qui vixerit, non morietur in aeternum; quoniam aeternum est, quod vivit, dum omnino Christo, qui vita est, credendo, sperando, amando ex toto vivit.
CAPUT XII. Quid sit armatura, vel instrumenta fidei, quibus tanta possit. 1. Armatura, vel instrumenta fidei sunt virtutes 120.1422A| agendae vitae, quibus fides per Spiritum sanctum vivificatur, et corroboratur in interiorem hominem, ut contra omnia possit. Haec namque turris illa est ex Evangelio (Luc. XIV, 28), quae construitur virtutum sumptibus, in qua mille clypei dependent, et omnis armatura fortium. Quam si quis sine his erigere eam voluerit, prolabitur: ita ut omnes qui viderint eum, incipiant illudere, quod hic coepit turrim aedificare fidei, nec potuerit consummare. Itaque sine virtutum sumptibus nemo fidem aedificat, ut ad coelum usque pertingat, et contra omnia possit. Cujus fundamentum, 120.1422B| ut firma sit, Christus robur omnium virtutum loquatur: patientia vero, et longanimitate, atque perseverantia constructa lapidibus quadris, ad finem usque perducitur: spe certa in coelo, ne moveatur in terris inter fluctus tentationum, quasi anchora firmatur; quam sane spem, teste apostolo, tutam habemus in coelo: charitate vero, ut sit structura virtutum compacta inter Deum et hominem vel proximum, et indissolubilis connexio deifice caementatur; quoniam charitas vinculum est perfectionis, in qua vis ipsius fidei, et fortitudo, quam ex Deo habet, manu exerta pugnat clypeo bonae voluntatis, ne ab hoste feriatur; hinc in Deo coronat. Prudentia autem, quasi oculus, acutissime quae sint salutis, et adversa, ut declinentur, contemplatur. 120.1422C| Consilium vero, quomodo illa effugiamus, vel ista conservemus, insinuat. Porro justitia fidem velut loricam induit, et obtegit, ne laedatur. Spiritus vero sancti gladius, quod est verbum Dei, fortiter hostem verberat. Caeterum humilitas custos virtutum, ne aura, quae aggregamus, et ventus tentationum huc illucque dispergat, ligat, et componit, ut Christo erigente, turris fidei gradatim surgat: ubi obedientia, si quo modo possit placere per fidem, qui se probavit, fortiter desudat. Mansuetudo, modestia, benignitas leniter, atque suaviter motus componunt animi; ne in aliquo charitatem laedant. Timor quoque compungit, et ad cautelam, currentem inter laqueos tentationum reducit: sed ne tristibus absorbeatur, gaudium Spiritus, et exsultatio vitae spiritalis mentem 120.1422D| exhilarat: ita ut fides gaudeat magis in passionibus quam in prosperis. Illustratur sapientia et intellectu; veritate ut fortis sit, viriliter accingitur. Quae omnia virtutum instrumenta, temperantia, quae alio nomine discretio vocatur, nutrit ut mater, et regit; ne infirmentur et distemperantia concentus harmoniaque virtutum solvatur. 2. Talibus igitur et hujuscemodi armis praemunita fides, inimici jacula repellit, castitatem custodit, pudicitia decoratur, bonis omnibus pinguescit et ditatur. Unde praesentis vitae paupertatem diligit, aeterna quae creduntur inhiat et ambit. Solum ergo 120.1423A| habere gaudet, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae; quoniam ipse est turris, quae fide Christi a fundamento construitur: de qua propheta David: Deduxisti me, inquit, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). In hac quippe turre fides radicata dilectionis amore, et fundata, omnia virtutum recondit instrumenta. In hac sibi thesaurizat thesauros immarcessibiles, quo fures non effodiunt, nec furantur, quo sunt omnia aeternorum, quae non videntur, et ideo secura facultates temporalium melius eo recondit, ut aeternas eas recipiat; quasi penes hanc vitam illas expenderet; fruitur enim pace per Christum, jam Deo reconciliata in coelestibus, quae exsuperat omnem sensum (Phil. IV, 7). Quae nimirum pax custodit corda fidelium, 120.1423B| et intelligentiam, ne se subtrahat altius ut moveatur a fide, quo non oportet. Nam quocunque ratio deficit, vel intellectus, fides succrescit, nosque sinu materno complectitur, et nutrit, donec perveniamus ad speciem, quam ardenter in mente tenemus per fidem. Alioquin multum desipit, qui totum de Deo, ratione, vel intellectu duntaxat comprehendere credit.
- 3.
Profecto, quia ratio fide inferius agit, dum ubi ratio succumbit, fides divinitus inspirata succedit. Qua de causa multi ratione humana, vel artis eloquentia fisi, et volentes omnia Deitatis arcana temere comprehendere, longius recesserunt a fide: atque ita, dum fidem conati sunt per rationem excludere, alieni facti sunt a fide; et dum altiora se humanis 120.1423C| sensibus conantur circumscribere, multa sine fide, de fide sunt locuti: sed vera fides tuta semper requiescit in Christo, quae quamvis plurima noverit, sufficit ei, quod Christum, et hunc crucifixum novit. Hinc quoque Paulus: Non judicavi me, inquit, scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). In quo profecto ac si fortitudinis turre, hinc inde fides virtutibus circumsepta, una quidem manu eademque credenti aedificat turrim; altera vero armorum apparatibus improbos revincit hostes, et eorum repellit insidias, ne falsis decepta oblectamentis succumbat.
- 4.
Sic itaque sancti patres nostri de captivitate, in figura totius Ecclesiae reascendentes, destructam Jerusalem una quidem manu reaedificant; altera 120.1423D| vero circumcirca hostibus obsessis, fortiter eadem fide divinitus imbuti, propugnant (Esdr. IV). In quo namque conflictu bene fides etiam suis decertat partibus, ut majora semper velit. Unde magnifica jure dicitur, dum potiora semper, et quae in ea sunt praeterita, obliviscens appetit. Cujus nimirum fortitudo Deus est, vt ipse clamans ait: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Ac si patenter dicat: non in vestris viribus, sed in mea erit fortitudine, quod victores eritis. Unde si deficitis, et tentationibus 120.1424A| propellimini, ad meam respicite victoriam, meumque implorate auxilium, quia in mea victoria vestra est fortitudo. Confidite, inquit, non de vobis, sed de mea victoria; quoniam ego vici mundum. Meae quidem potestatis est, quod vici, quam sane potestatem, et fidei jure concessi; tantum confidite. Hinc quoque Apostolus, et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra (Joan. V, 4). Quae profecto fides, nisi confidentiam habeat de Christi victoria, infirmatur; et ideo credere oportet ex toto corde, quod promisit: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Ad quod ergo nobiscum se pollicetur affuturum, nisi rursus ut pugnet, et vincat in nobis? quod si vera est fides, talibus et hujusmodi firmatur promissis, ne 120.1424B| deficiat, dum impellitur: alioquin, nisi ea crediderit, quanto magis tepescit fidendo, tanto plus offendit fortitudinem fidei, quae Christus est, amittendo. Non enim permittit nos tentari supra id quod possumus, quia ipse novit vires nostras, sed quoties vincimur, propria licet ex infirmitate, voluntatis vitio prosternimur amissa confidentia, et ideo dejicimur. Propter quod in omnibus perseverantia fidei est necessaria, ne prius demus manus peccandi, quam divina virtus, quia nobiscum est, ferat auxilium; sed relinquit ad modicum, ut in his exerceamur. Quod si amittimus confidentiam, magis incidimus in tentationem qua labimur; et dum respicimus tenebras peccati, amittimus lumen fidei, in qua nobis certa victoria repromittitur. Propter quod 120.1424C| vigeat in fide magnificentia, imploret Christi auxilium confidentia, quae satis est necessaria, et ferveat perseverantia usque ad finem. Certissimum est enim quod nunquam in tali ac tanta fide aberit Christi victoria; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 12). Quod, si moram fecerit, ut ait Propheta, et tardaverit largiri, quod exoptas, exspecta, quia veniet, et non tardabit (Hebr. II, 3). Cave igitur, ne perdas sustinentiam. Vae, inquit Propheta, his qui sustinentiam perdiderunt, et devenerunt in vias pravas (Eccli. II, 16). Quid itaque facient, cum inspicere coeperit Deus conscientias singulorum? Quapropter noli a fide desistere, noli a coepto itinere declinare; festina quo tendebas, et si cecideris ob fragilitatem, citius resurge. Noli 120.1424D| vitiis succumbere; sed esto invictus mente fidei. Gressus tuos non retrahat inimicus festinantis animae, fides certa perducat ad Deum. Non enim es victus, donec sponte jaceas; sed congrederis, dum vincere adhuc per fidem appetis. Nulla igitur virtus sine fide pugnat; quoniam quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 13). Et ideo, quantisper fracta fuerit, quaelibet arma fidei resumat, eadem fides mox convalescat; quoniam ipsa est, quae primum caeteras ad campum producit certaminis. Ipsa 120.1425A| quidem prior petit campum, et ad agonem pugnatura, exerta brachiis, et nuda humeris praecedit intrepida: ita ut nec telorum meminerit, nec armorum suffragia; sed fidens pectore, omnes animae virtutes accendit ad victoriam; quibus suffulta Christum desuper astantem aspicit, et clamantem: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Unde si nuda humanis viribus semper Dei tuetur auxiliis: et ut apertius fatear, nulli unquam victoria defuit, nisi cui tanta, vel talis fides vitiorum impulsu defecit; et ideo semper clamandum: Domine, adauge nobis fidem (Luc. XIV, 4).
CAPUT XIII. Quod propria sit unicuique sua, quamvis sit omnium, fides.
- 1.
Quamvis Apostolus dicat: Una fides, unum corpus, unum baptisma (Eph. IV, 5), tamen, ut supra dixi, propter differentiam donorum, specialis et propria habetur in singulis. Hinc itaque in alio modica reprehenditur, in alio vero magna laudatur. Et tamen una eademque in omnibus jure creditur, ex qua unum corpus in Christo efficimur, per quam uno baptismo consecramur, et in una spe vocationis nostrae, una et sola fides est qua renascimur. Verumtamen propter gratiam donorum propria unicuique largitur, et ad mensuram ipsius fidei, teste apostolo Paulo, caetera charismatum dona praestantur. Est enim initiatrix omnium virtutum, et ideo prior illa per Spiritum sanctum datur, ut reliquae virtutes ad 120.1425C| ejus mensuram singulis dispertiantur. Unde ubique prius fides aut requiritur, aut datur. Requiritur autem, cum Martha interrogatur: Credis hoc? Tum illa: Credo utique, Domine, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Joan. XVI, 27). Post cujus itaque fidem mox Lazarus resuscitatur. Et alibi cum quidam paralyticus a quatuor ferretur, Videns Jesus fidem illorum, ait evangelista (Matth. IX, 2), qui efferebant. Quod satis considerandum, quia quodcunque gerimus ex fide, pensatur. Unde Dominus in Levitico, cum de sacrificiis loqueretur: Tollet, inquit, sacerdos pugillum plenum simila (Lev. VI, 15). Ergo per pugillum fides exprimitur, ut unusquisque tantum offerat Deo quantum 120.1425D| fides capit. Affectum namque fidei divinus arbiter intus in occulto prius examinat, et tunc ex ea opera compensat. Opera quippe palam sunt gesta, sed fides soli Deo patet. Ideo inquit evangelista: Videns Jesus fidem illorum qui efferebant: quoniam quidquid Deo sine recta fide offertur, magis displicet, sicut de Cain legitur: Quod respexit Deus ad Cain, et ad munera ejus non respexit (Gen. IV, 5). Quare autem ad munera non respexerit, manifesta ratio est, quia cum eum prius intuitus, reperit in ejus intentione cordis, quod non recta fide offerret: idcirco munera ipsius, quamvis recte oblata, jure 120.1426A| repudiavit. Hinc quoque Paulus: Quoniam, inquit, ex maligno erat (I Joan. III, 12), utique ex maligno animo. Et ideo apud Deum, qui corda inspicit singulorum, nullam retulit mercedis laudem. Unde Paulus: Non qui in manifesto circumcisus est, ait, sed qui in occulto Judaeus (Rom. II, 28); et de Abraham: Si enim ex operibus justificatus est, habet gloriam; sed non apud Deum (Rom. IV, 2). Patet igitur ex omnibus, quod occulta cordis solius est Dei nosse. Idcirco ipse per se praevidet in unoquoque fidei affectum et intentionem cordis, ut exinde, quod solius Dei est nosse, scilicet ex fide, habeat unusquisque intus gloriam apud Deum solum, qui occulta fidei solus conspicit, et qualitatem comprobat ipsius ac quantitatem. Non enim in omnibus 120.1426B| aequalis, sed una est fides. Una videlicet, quia nonnisi unus est Deus, sed non aequalis, quia non omnibus perfecta est fides. Profecto in uno eodemque homine aliquando ex parte, aliquando perfecta est, intantum, ut plerumque multa ex fide habeat: sed necdum in ea vivit justus. Justus, inquit, meus ex fide mea vivit. Ergo quisquis ex fide Christi vivit, totus Deo vivit, sicuti qui dicebat: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20). Quod scientes apostoli dicebant: Domine, adauge nobis fidem. Nam qui fidem sibi augeri exoptant, jam aliquam fidem habent, et ex fide rogant, ut ex integro in fide vivant.
- 2.
Propter quod nemo sibi applaudat, mox ut quippiam de Deo crediderit, et aliquid ex fide fecerit; 120.1426C| sed consideret si jam totus ex fide vivit: deinde si fides ejus in charitate radicata et fundata fuerit; ut sit illa quae per dilectionem operatur. Alioquin si habuerit, juxta Apostolum, omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem autem non habuerit, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 2). Quae nimirum fides in Evangelio grano sinapis comparatur (Matth. XVII, 19), etsi tanta posse videatur, magna quidem potest, quia ex magno potestatem magnam accepit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Sed hi, qui tantummodo montes sine charitate transferunt, et daemonia repellunt, virtutesque multas faciunt, licet omnimodam fidem habeant in credendo, quia necdum viscera sunt dilectionis 120.1426D| Christi, degenerantur a Christo, et necdum plenam perceperunt potestatem fidei, ut essent filii Dei. Tamen nunquam adeo vacua est fides; sed qualis et quanta fuerit ipsa, talis et tanta ubique potestas ejus refertur, cui cum desunt viscera amoris, deest et potestas adoptionis, quoniam omnis adoptio et paternitas charitatis amore plena sunt, et sola dilectione sibi ad invicem conviscerantur. Hinc quoque imploranda est semper illa, quae per dilectionem operatur, ut si integra et vera fides, sicut in credendo, ita et in agendo, amando, virtutum operibus insudando, tantum ut habeat gloriam 120.1427A| apud Deum, apud quem semper nuda et aperta versatur. Ipsa est enim sperandorum substantia, et ideo totum debet in se gerere, quidquid in futuro speratur. Alioquin si aliud in se gerat, non est Christi fides, non est sperandorum substantia; quia quidquid in Christo est, hoc totum recte speramus, si recte credimus. Unde semper, ut dixi, orandum, ut recte credamus; et si quid in nobis minus esset credendi, utique supplicandum cum apostolis: Domine, adauge nobis fidem, quousque omnia per Christum sint possibilia credentibus nobis. Per Christum autem, apud quem semper, et in quo fides vera versatur, apud quem gloriam indefessa requirit, et habet; eo quod omnis gloria ejus ab intus; foris vero cuncta quae fiunt devota contemnit. Intus autem legit et 120.1427B| orat, intus operatur et diligit, intus sua congregat virtutum opera; intus, quamvis foris pugnet, secura quiescit: foris quidem pugnat, sed intus vincit: in quo est intus impetrat; intus impetrata reportat. Ad hoc ergo agit foris, ut intus ad se omnia trahat, ubi sua est confessio, et omnis pulchritudo, sanctitas, et magnificentia in sanctificatione ejus. Quae non solum pro se agit, verum etiam pro aliis, quibus deest, multum intervenit: interveniendo autem quam saepe praestandi compos efficitur. Hinc est quod in Evangelio legitur: Fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 28); et: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52) frequenter auditur. Necnon et aliud: Videns Jesus fidem illorum, qui efferebant, ait paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). 120.1427C| Namque ecce filius Altissimi ex fide aliorum, qui erat antea gehennae filius, aegrotum liberat, ubi mira dispensatio fidei aperitur, quantum in eo valeat, cujus est fides, quae tantum pro altero valuit impetrare. Hinc etiam Dei Ecclesia, dum ad renascendum filii deferuntur, quorum non dico fides; sed nulla est ratio vel sensus, ut possint credere: tamen credit, quod aliorum fide salvantur. Et si bene perpendis, nihil salutis sine fide praestatur.
- 3.
Est tamen, sicut dixi, modica in aliquibus, est et magna in nonnullis: apostolis dubitantibus etenim dicitur: Quid timidi estis, modicae fidei? (Matth. VIII, 26). Centurio vero laudatur quod non invenerit tantam fidem in Israel (Ibid., 10). Necnon et Maria solum quia credidit beata praedicatur. Ait 120.1427D| enim: Beata, quae credidisti, perficiuntur in te quae dicta sunt tibi ab angelo (Luc. I, 46). Et mirum si non ita in omnibus qui perfecte credunt, et perficiuntur et praestantur quae recte per charitatem fidei optantur et quaeruntur. Unde Dominus: Si habueritis fidem, inquit, velut granum sinapis, et dixeritis monti huic: Tolle te hinc, et mitte te in mare, fiet utique (Matth. XVII, 19). Verumtamen quivis de quolibet monte dictum accipiat, vel de cujuscunque 120.1428A| grano sinapis; nemo tamen qui sane credit, dubitare debet quod haec ita sint, ut Veritas repromisit. Sed non omnium est fides. Nam et Apostolus inter caetera Dei dona atque Spiritus sancti dicit: Alteri datur fides in eodem Spiritu (II Cor. XII). Quid putas? nunquid et omnibus non datur, qui aut sermonem scientiae vel sapientiae, aut gratiam sanitatum, aut prophetiam, aut genera linguarum, et caetera hujusmodi perceperunt; cum haec omnia juxta eumdem apostolum, unicuique secundum mensuram fidei dispertiantur? utique datur his omnibus prior fides, qui gratiam Spiritus sancti aliquam percipiunt; sed sunt aliqui, qui ut illi in sapientia, vel scientia, vel gratia sanitatum, vel prophetia pollent; ita et ipsi fidei virtute praecellunt, ut quam plurimum 120.1428B| possint, etsi cuique sua sit fides. In qua nimirum fide hoc in tempore nonnulli plus fervent, adimplentes praecepta agendae vitae, et calcantes ea quae contraria sunt saluti: nonnulli vero sic coelestia meditantur, ut terrena non relinquant, quos si requisieris, omnes pariter se credere confitentur unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; sed eorum non aequalis est omnium fides; et ideo nobis proximi fides non ex voce tantum, sed ex operibus pensatur; quoniam quantum in eo vivit, tantum aut bona volendo, aut piis justisque operibus insistendo ad ea quae non videntur ardenter currit; tantoque potentior ad agendum, quanto devotior circa Deum, et tanto validior quae contraria sunt ad resistendum, quanto caeterarum virtutum instrumentis armata, et 120.1428C| confisa fuerit in Deum. Et non dico quod inaequalis una eademque, verum nec in uno eodemque homine semper aequalis esse probatur; altera enim fuit in Petro, quando interrogatus (Matth. XVI, 15): Vos quem me esse dicitis? dicebat: Tu es Christus Filius Dei vivi Altera, quando ab ancilla requisitus negavit: Non novi hominem (Matth. XXVI, 72); sed et Dominus: Ego pro te rogavi, Petre, ne deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Puto, quando necdum conversus erat perfecte fidelis nondum erat, et cui praestatur ejus fides ne deficiat, aliqua fides profecto erat; sed timore pressus male negavit, quod intus in conscientia occulte pressit; sed talis fides etiam ab intus periret, nisi quamcito eam pietas suo aspectu refunderet. Qui postea conversus, 120.1428D| etiam inter verbera, et ad mortem usque intrepidus confitetur. Ergo et caeteri, dum adhuc confirmandi erant, necdum in fide perfecti erant. Et ideo nemo se applaudat perfecte fidelem, mox ut quantisper coeperit credere, donec Christum et Spiritum sanctum in se habitare sentiat per fidem. Unde apostolus Paulus: Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Domini mei Jesu Christi, ut det vobis divitias gloriae suae, virtutem corroborari per Spiritum 120.1429A| ejus in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum. Scire etiam supereminentem charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14-19). Ecce, si fidelis es, jam ad quid tendendum, ut fidelis permaneas. Hinc quoque Dominus in Apocalypsi Joannis, Ecclesiae, Esto, ait, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi edere de ligno vitae (Apoc. II, 10). Consummata igitur fides usque ad mortem pertingit, cui nulla possunt obsistere blanda vel aspera; siquidem nec mors, quae cunctis asperior videtur, donec ea quae non videntur apprehendat, ad quae nemo nisi per mortem venit 120.1429B| unquam; et ideo, quam bene fides etiam nec mortem timet: alioquin si fides argumentum est eorum quae non videntur, et ad ea venire festinat quae nonnisi post mortem comprehendere valet: quomodo fides est, si mortem timeat? Quod si justus ex fide vivit, qualis est virtus, quae vita justi est, et vivificat ad vitam, ut mortem paveat? Timor enim mortis de poena peccati est, et ideo justus jam fide vivens timere non debet; quia sicut Christus vita, mortem morte peremit; ita et fides vita justi, per mortem de morte ad vitam transit: ut jam justus non ex fide, sed ex vita sempiterna, quae nunc in fide est, immortaliter vivat.
CAPUT XIV. Quod fides recte circa tria versatur tempora, et ultra ad aeterna.
- 1.
Profecto fides non minus de praeteritis credit quam de praesentibus et futuris. Fide, inquit Paulus, intelligimus adaptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent (Hebr. XI, 3). Quae qui non credit, infidelis probatur. Et haec est fides, quam docet Spiritus divinus per Moysen, dicens: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), id est creaturarum omnia quae sunt in coelo et in terra. Unde restat aliud nihil esse, quam unum Deum quem credit fides; et ea quae sunt ab uno Deo, Creatorem videlicet et creaturam. Siquidem creatorem ante omnem, et supra omnem, et ultra omnem creationem. Ante omnem, quia ipse sine initio est, 120.1429D| et creatura omnis ab ipso est. Supra omnem, quia ipse potentior atque excelsior, et creatura per ipsum, a quo regitur et gubernatur, ut sit, omnino est. Ultra enim prorsus, quoniam sine fine est, et creatura infra ipsum finiens, ut cum ipso sit, vere et indubitanter est. Idcirco nihil extra ipsum; sed ipse ante omnia, et supra omnia, et ultra omnia utique est. Hinc ergo constat fidem de praeteritis agere, necnon et de praesentibus et de futuris. De praeteritis quidem, dum ea credit quae ante saecula sunt, unum Deum in tribus subsistere personis, ex quo omnia. 120.1430A| De praesentibus, cum ea quae nunc ultra hujus vitae saecula sunt, unum scilicet, eumdemque permanentem Deum esse intelligit, per quem omnia. De futuris vero, cum ea quae ultra hujus saeculi finem praetendunt, Patrem videlicet et Filium, atque Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate sine fine permanere non dubitat, cum quo omnia. Et haec est, inquam, altitudo divitiarum, in quam credit fides, sed quia incomprehensibiles viae ejus sunt, idcirco sine ulla disputatione et retractatione de Christo integra et inconcussa semper cum ipso, donec in via sumus, et ea non videntur quae creduntur, vera manet fides. Credimus enim eum mortuum, quod jam praeteriit: ipsumque credimus nunc sedere ad dexteram Patris; quod praesentis est: et venturum ad judicandos 120.1430B| vivos et mortuos, quod futurum est. Sed si quaeritur Christiano quid credendum? licet ab uno Deo jure omnia creata sunt, non tamen rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant. Non itaque metuendum, ne aliquo deviet numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura coeli, de generibus et naturis animalium: neque existimandum Christianae fidei aliquid obesse, si quippiam ignoramus fruticum, lapidum, fontium, fluminum et montium; de spatiis quoque locorum ac temporum, de signis imminentium tempestatum, et alia scientia de his rebus quas illi invenerunt, vel invenire se promittunt. Nam et ipsi non omnia repererunt, licet quaedam humana conjectura investigantes, quaedam vero 120.1430C| historica experientia cognoscentes, plura vero sua opinione confingentes, ediderunt. Satis est enim Christiano rerum creatarum causas, sive coelestium, sive terrestrium, sive visibilium, sive invisibilium, intelligere, non nisi bonitate creatoris Dei existere; nullamque esse naturam, quae non aut ipse sit, aut ab ipso; ipsumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum ab utroque procedentem, unum Deum, a quo creata sunt omnia; nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona; sed tamen bona etiam singula, simul vero universa valde bona. 2. Eam igitur solam appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur, non quae omnino videntur; et si in 120.1430D| quibusdam fidem a contrario damus, quando non absurde interdum dicimus aliquid nos vidisse et credidisse; verumtamen fides nostrae religionis nunquam sine spe est, nunquam sine amore; neque spes aut charitas sine fide: unde fides de invisibilibus, sicut et spes, de qua Apostolus ait: Spes quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24). Ergo ea quae adhuc speramus, jam credimus, et quaecunque credimus, profecto speramus, sperantes autem amamus. Unde 120.1431A| fides invisibilia comprehendit, Deum scilicet supra omnia, et circa omnia, atque intra omnia, ubique totum et sempiternum. Creaturam vero omnem ab ipso auctore Deo conditam; quam sane creaturam a Creatore secernens, solum Deum propter seipsum credit, sperat, atque amat. Et haec est, ut dixi, Christianae normae fides, quae secundum Apostolum per dilectionem operatur: alioquin nisi credas primum, nec habes quid speres, vel quid ames, sicut nec quid invoces, et ideo fides credulitas est in Deum, imo substantia, quam sperare et amare propter seipsum, quia summum bonum est, oportet. Fides est, inquit, sperandorum substantia; quia profecto quanta est fides in nobis, quae per dilectionem operatur, tanta et spes esse debet. Nisi ultra speremus, aut aliud 120.1431B| sine substantia spei sperare videamur aut amare. Sic itaque et in oratione fides credit, spes et charitas orant; sed quia sine fide fore nequeunt, etiam et fides orat. Alias autem orare, vel invocare, vel sperare, vel amare invisibilium non possumus eorum, in quae non credimus; et ideo imploranda est magna fides, ut sit et magna spes atque charitas. Quae licet tribus moveatur, ut protuli, temporibus, extra omne tempus Deum sempiternum confitetur Patrem, et Filium, atque Spiritum sanctum. Ipsa vero ideo his afficitur temporibus, quoniam sub tempore agitur, ut ad ea fidelis quisque pertingat, quae semper eadem sunt et sempiterna. Non quia in quem credit fides sit sub tempore; sed quia quae ab eo aut fuerunt, aut sunt, aut futura sunt, omnino sunt in 120.1431C| tempore, donec evacuetur et ipsa fides, quae piis operibus nunc credit a Domino quae geruntur. Unde quisquis es, si necdum ea quae non videntur idoneus es credere, saltem operibus crede; quoniam ab opifice idcirco invisibiliter verbo virtutis visibilia fiunt, ut ex his invisibilia comprehendas; a creatura etenim mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; ab invisibilibus ergo visibilia reguntur, et ideo potius semper invisibilia sunt fide quaerenda, quaesita vero amanda, et pio amore sine fine fruenda. Novimus enim pro certo, quod ista quae videntur, non ipsa se fiunt; sed tamen facta sunt et videntur: non quomodo fiunt, sed quia omnino existunt, et facta sunt. Propterea credenda est potentia Deitatis, et sapientia atque voluntas, quoniam quidquid 120.1431D| voluit aut potuit, in sua sapientia fuit, ob id nihil reprehensibile fecit; ergo ut habuit non majus posse, quam velle, neque ipsum velle plus quam posse, ita nec velle aut posse majus quam sapere. Hinc igitur in ejus voluntate universa sunt posita, cujus potestatem nihil excedit; sed potentia qua facta sunt, continentur, ejusque sapientia, in qua facta sunt, reguntur; quae simul omnia unum Deum declarant; quoniam ex diversis et contrariis unus est mundus: qui nisi esset unus, cujus arbitrio regitur et potentia, nunquam tam diversa et contraria unam 120.1432A| haberent harmoniam, et omnia tam concorditer ad unitatem tenderent. In nullo enim dissident, ne unum efficiant. Quae, si essent dii multi, ut gentilitas delusa mentitur, tam contraria rerum elementa, et naturarum negotiorumque diversitas olim saeculo finem imponeret, praesertim cum et ipsi inter se, ut ipsi fingunt, diversi moribus, et potentia contrarii praedicantur. Nunc autem dum simul omnia mundi, unam hominis pariunt utilitatem, et multiplex rerum ac temporum varietas, unam efficit ubique, et in omni tempore saeculi consonantiam, et fructus vitae humanae singula tribuunt ubertatem: patet quod unus sit Omnipotens, ad cujus voluntatem haec omnia fiunt, et in cujus sapientia praeparantur, ne ab invicem prolabantur, sed simul omnia usibus vitae humanae 120.1432B| concorditer serviant. Quae quamvis visibilia sint, tamen invisibiliter intus moventur ab invisibili Deo, ut mens per id ad eum redeat, a quo talia et tanta sine nostris fiunt aspectibus. Unde per fidem ambulamus, et non per speciem, quoniam ea quae non videntur fide quaerimus: ea vero quae videntur, nec credimus, nec speramus, profecto quia ex dono Dei his utimur: sed largitorem adhuc suspirantes requirimus, ut qui tanta dedit, quae videntur, seipsum, quem necdum vidimus, clementer ostendat suis, ut sufficiat nobis. CAPUT XV De dono gratiae, et perseverantia fidei.
- 1.
Nemo igitur Christianorum aut initium fidei, aut perfectionem se habere existimet; sed donum Dei 120.1432C| esse fidem quo caetera donentur dona certissime intelligat. Alioquin quis prior dedit ei, et retribuetur illi? (Rom. XII, 35.) Ergo quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ideo initium fidei nostrae ab ipso, neque, ut quidam volunt, hoc excepto, caetera per ipsum; sed ex ipso fide initiamur, et per ipsum augmentum sumimus, ut in fide crescamus, et in ipso donum perseverantiae sumimus, ut in una eademque permaneamus. Unde Apostolus: Vobis, inquit, donatum est, non solum ut credatis in eum; verum etiam ut patiamini pro eo (Phil. I, 29). Utrumque ergo Dei donum insinuat, initium atque finem, ne si ex nobis initium dixerimus nos habere, jam incrementum fidei merces sit initii nostri, et non gratia largitoris. Quis enim non videat, quod prius sit cogitare, tum 120.1432D| demum credere? Quoniam nullus credit aliquid, nisi prius cogitaverit, illud credendum est; quamvis credere nihil aliud sit, quam cum assensu auctoritatis ea quae non videntur, et ipse docuit, sine percunctatione certius cogitare: Et si non omnino quaecunque cogitat, credit, tamen quocunque credit, credendo cogitat, et cogitando credit ea, quae pertinent ad religionem catholicae fidei, vel pietatem. Hinc quoque Apostolus: Non simus idonei cogitare aliquid, quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Quod si cogitare non sumus idonei, 120.1433A| quanto magis nec credere. Verum igitur sufficientia nostra, qua credere incipimus, ex Deo est. Et sicut nemo sibi sufficit, ut incipiat, ita nec quodcunque opus bonum ex se habet ut perficiat; sed incipiendi et perseverandi sufficientia nostra ex Deo est. Verum quodcunque promisit Deus, potens est et facere. Promisit ergo fidem gentium Abrahae, qua ejus haeredes essent: quam sane fidem gentibus potenter effecit, ut non ex operibus glorietur omnis caro coram illo; sed ex gratia, quae est in Christo Jesu, salvetur; alioquin jam non est gratia nisi sit gratuita. Quid ergo habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? puta, fidem te habere suspicaris, quasi ex te: jam ergo, si ita est, aliquid habes, quod non accepisti; praesertim cum fides exordium omnium donorum 120.1433B| Dei, jure credatur; ut est illud Apostoli: Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Quod si fides non est ex Deo, jam reliqua, quae ad mensuram fidei dispertiuntur, retributiones sunt fidei, et non dona: mala igitur talis gloriatio, cum nihil nisi accipiendo habere possumus. Unde Apostolus: Si autem, inquit, accepisti, cur gloriaris, quasi non acceperis? Non idem donatum sibi exclamat, ut fidelis esset; quoniam reliquiae per electionem gratiae salvae fiunt, et non ex meritorum operibus. Ipse est enim Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XXVI, 6). Quod si omnia, utique et fidem, per quam et alia in nobis adoriuntur virtutum dona: propterea nemo se applaudat a se quidpiam habere, nisi vitia, ne gloriari in homine 120.1433C| videatur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); a quo, et per quem, et in quo habemus, non solum quod fideles sumus; verum etiam, ut in eisdem fidei operibus permaneamus. Denique omne datum optimum, quod est fidei sacramentum, et omne datum perfectum, scilicet in ejusdem operibus permanendi gratia, desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Unde dicamus cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): quoniam nihil possumus ex nobis, nisi quantum a Deo accepimus.
- 2.
Accepimus ergo fidem ex Deo, si forte jam fideles sumus, et ideo Patrem Deum vocare audemus in coelis: Dedit, inquit evangelista, potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). 120.1433D| Quae sane potestas fides est vera, per quam adoptamur in Deum: sed data utique, ut sit integra gratia, non merces reddita. Hinc alibi Apostolus: Quicunque spiritu Dei aguntur ei sunt filii Dei (Rom. VIII, 14). Ex quo notandum, quod non solum nostrae religionis fides aut opera, verum ipsi, ut sunt filii, aguntur Dei spiritu, ne ullis sibi applaudant de meritorum operibus. Et ideo poscenda est prior fides, quae datur in eodem spiritu: demum ut opera fidei per dilectionem augeantur; postremum ipsa eademque ad finem 120.1434A| usque servetur. Quod si aliquid virtutum defuerit; edocet apostolus Jacobus, quomodo impetremus. Si quis, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans (Jac. I, 5-6). Ex quo patet, dum omnia virtutum dona nobis in fide sint poscenda, et ad mensuram fidei dispertiantur, quod ipsa eademque fides magnum sit Dei donum, licet prius non petentibus nobis sit largita, quoniam nemo sine voluntate sua recte credit; et tamen voluntas ipsa credendi a Domino praeparetur. Velle quidem et perficere ipsius sunt dona, ut nemo de se glorietur, sed in omnibus misericordiae Dei se committat; quando quidem juxta illud propheticum David: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. 120.1434B| LVIII, 11); et alibi orans ipse: Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6); ut in nullo, nisi de illo praesumamus; quoniam nisi ab illo, nihil est quod habemus. Non enim volentis, aut currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Prorsus quia jam velle et currere non aliquod, sed magna sunt dona Dei, secundum consilium voluntatis suae, et non secundum meritum voluntatis nostrae. Non enim nos elegimus eum, sed ipse nos elegit, ut credendo eum eligeremus; fecit prius in nobis fidem, quam inspiravit, ut per eamdem fidem caetera, quae ipsius sunt bona, petendo, quaerendo, pulsando acciperemus. Et ideo quos elegit, non eos electos, sed vasa irae invenit: fecit enim eos, ut eum eligerent credendo, quos praescivit et praedestinavit ante mundi constitutionem in 120.1434C| Christo, ut essemus sancti, inquit, et immaculati in conspectu ejus, in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum Dei, secundum placitum voluntatis suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo (Eph. I, 4). Nemo igitur applaudat sibi, quasi ex se, sed totum Deo tribuat, qui nos et praescivit, et elegit: non quod jam electi, aut sancti essemus ullis existentibus meritis praesentibus, praeteritis, aut futuris; sed ejus misericordia, qui eramus vasa irae, ut essemus sancti per Christum, secundum placitum voluntatis suae, et non secundum meritum voluntatis nostrae, in sua quidem nos gratificavit voluntate; ut gratia salvi facti sumus. Unde Apostolus: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc inquit, non ex vobis, sed Dei donum est (Eph. II, 8); id est quod per fidem a gratia salvamur. Hinc ipse in 120.1434D| Evangelio: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan. VI, 29). Quod si fides credentium opus Dei est, jure dicimus justificari hominem per fidem, et non ex operibus, ut ex ipsa fide caetera consequantur virtutum dona, in quibus juste vivamus, et sit secundum gratiam juxta apostolum firma promissio ex fide, ne dum homo suae infirmitati plus committit, quam firmitati promissionis Dei, prolabatur incautus. Sed forte ad haec aliquis: incerta est mihi de me Dei voluntas, utrum me per gratiam ex fide salvare 120.1435A| velit: quid igitur? o homo! certa ne tibi est de te tua voluntas? nunquid non times illud quod dicitur: Qui stat, videat ne cadat? (I Cor. X, 2). Incerta est etenim de te tibi tua voluntas: cur non ergo firmiori ac potentiori te totum committis, qui jam tibi gratis aliquid donavit? Nam non solum velle et credere, cum nec velles nec crederes, nisi donaret ipse; verum etiam et currere concessit gratis. Idcirco melius de illo confidere oportet, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; tantam ne confidentiam amittas. Ipsius est enim jam quod volumus, aut currimus, committenda est ei fides 120.1436A| nostra cui et a quo credimus: spes quoque, et charitas in illo, et non in nobis solidius confirmanda; quoniam et si quidpiam facimus, ipsius dona sunt, dum Deus per gratiam suam ex fide prius operatur in nobis, ea recte ut faciamus. Quapropter pro certo noveris, quod maximum Dei donum est fides, in nulloque de misericordia Dei dubitandum, quandiu voluntas credendi, et operandi est, ut sit illa fides, quae per dilectionem operatur in bonis, sive etiam in nobis per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. 120.1435C| DE SPE. PROLOGUS IN LIBRUM DE SPE. 120.1435| 120.1435B| Dicato tibi, charissime, quasi praetextatorio habitus Christianae fidei negotio catholicorum Patrum sensibus elimato, nunc paucis aggrediar, ut promiseram, de spe: cujus cum fide tanta Christi resultat gratia, ut quotidianis successibus usque ad coeli secreta, quo Christus pro nobis pontifex factus introiit, penetrantes, sempiterna coelorum gaudia secura jam possideat. De qua spei possessione Propheta canit dicens: Spes mea Dominus (Jer. XVII, 17). Parum quippe fore credens, ut tibi, qui florida perfectione 120.1436B| harum virtutum quotidie virescis, tanto dignus foedere quasi libellum dotis earum de singulis conscriberem, quatenus distincte tui possint agnoscere, quibus mente pacisceris fidei conjugio, vel quale illarum in spe promissionis Christi charitate perfecta, frueris patrimonio. Qua de causa velim nostris dignatus tuis faveas precibus, si quo modo, quid sit Christianorum spes, digne valeam explicare.
Explicit prologus.
INCIPIT LIBER DE SPE.
CAPUT PRIMUM. 120.1435C| Est igitur spes vitae Deus, mentisque commercium velut anchora inter procellas saeculi, juxta quod beatus et egregius Paulus apostolus dicit, et per subjectam similitudinem hortatur dicens: Per duas, inquit, res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, certissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam, ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introiit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum (Hebr. VI, 18). Ergo fortissimum solatium et inviolabile nobis proposita spes; quoniam impossibile est mentiri Deum, qui nobis ea quae speramus repromisit; quam sicut 120.1435D| anchoram habemus. Sicut anchoram autem eam dicit, juxta similitudinem navigantium; qui dum mediis fluctibus hinc inde circumferuntur, solent projicere anchoram suam, quatenus solo circumligata inter medias tempestatum procellas tuta navis atque immobilis subsistat, ne vi ventorum ad naufragosa maris loca projiciatur. Sic itaque spes nostra non in solo aequoris, sed in Christo, qui est petra firmissima, 120.1436C| anchorisatur; quam tutam, ac firmam, atque procedentem ad interiora coeli habemus. Et est mira comparatio; ut navis Ecclesia intelligatur; mare, praesens saeculum; procellae fluctuum et tempestates, tribulationes ac persecutiones hujus saeculi; vis ventorum, contrariae potestates. Quibus collisi, et appulsi spem nostram projicimus velut anchoram; non ad arenam maris, sed ad Christum; ut in eo, qui est petra firmissima, figatur et solidetur; quam sicut anchoram animae habemus tutam ac firmissimam. Anchora namque a Graeco; quod est anchir derivatur. Anchir quippe manus interpretatur: ita ut sicut manus colligit, et constringit, anchora colligere, vel constringere arenam videatur; et inde est quod ita nominatur: sed quam bene spes nostra anchora 120.1436D| dicitur, ut quodcunque constringimus operatione, Christus sit; pro cujus amore etiam nos superimpendimus: et quodcunque colligimus, in eo figatur mens, ut ipse sit spes nostra, sicut Propheta canit: Spes mea Dominus a juventute mea (Psal. LXX, 5): quatenus ab eo, nullis divellamur tentationum fluctibus. Ligatur autem fune fidei, et charitatis, hisque contexitur funiculus triplex, qui in Salomone 120.1437A| difficile rumpitur (Eccli. IV, 12), quo anima ad Christum juncta solidatur, et nullis dirimitur illusionibus. Nihil enim certius, quam quae manu tenemus: manu autem spei, quae est anchora animae tuta, Christus tenetur et constringitur, de quo sponsa in Canticis: Inveni, inquit, eum, tenebo eum, nec dimittam illum (Cant. III, 4). Tenebo, ait, quavis manu, nisi manu spei, qua seminamus euntes per fidem, et flentes per desiderium. Seminamus autem in spe; sicut omnis, qui arat seminavit, in nullo nutantes; quia tenemus eum, et manemus in illo, in quo qui manet fructum fert plurimum. Unde hortatur Apostolus: Teneamus propositam spem, quoniam in Christo spes nostra omnis proposita est, quem proposuit nobis Deus Pater propitiationem 120.1437B| pro peccatis nostris. Teneamus ergo eum, imo oremus jugiter, ut teneamur ab illo, quem sicut anchoram habemus animae tutam, qua ligemur, ne avellamur ullis aurarum montibus; sed vincti post eum currentes immobiles maneamus. Haec nimirum spes inviolabilis est; quoniam etsi ex nobis quantisper aliquando diffidimus, in eo tuti, ac firmi maneamus, a quo manu tenemur et firmamur. Ipse est enim anchora nostra, qua ligamur; de qua nemo, qui possit nos auferre: tenemus autem illam, et tenemur; sed majus est quod tenemur a Christo, quam quia tenemus; eo quod tandiu tenere illum possumus, quandiu ab illo tenemur. Verumtamen teneamus necesse est, ut teneamur, quatenus hinc inde nullis abrumpamur fluctibus. Porro spes 120.1437C| nostra Christus est, et per Christum quidquid in illo nobis repromissum est, nihil aliud sperantes, quam quae ab illo, et in illo credentibus sunt donata. Siquidem illud totum, quod Deus est Pater, et Filius, atque Spiritus sanctus recte speramus. Speratur autem et carnis resurrectio, necnon et vita aeterna; atque interminabilis in Christo beatitudo; quoniam haec omnia per ipsum et ab ipso donata sunt nobis. Creduntur autem haec omnia prius, idcirco jure sperantur. Creduntur quod sunt, deinde sperantur per Christum, quia donata sunt; et haec est spes nostra viva, de qua Apostolus: qui regeneravit, inquit, in spe viva (I Petr. I, 3). Viva utique et vera, quoniam Christus vita et veritas est. Maneamus igitur in eadem, in qua renati sumus; quoniam in spe viva, 120.1437D| et necdum in re sumus. Et quia necdum in re, idcirco adoptionem filiorum exspectantes speramus, quam jam in spe percepimus, habemus, et tenemus. Tenentes autem de illa securi sumus; quoniam de his quae donata sunt nobis in Christo jam certi sumus. Unde et orantes dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Etsi adhuc in re necdum sumus, tamen in spe jam esse coepimus, quidquid futuri sumus. In spe siquidem, sicut ait Apostolus, jam consedere nos fecit in coelestibus (Eph. II, 6), jam consurreximus 120.1438A| per baptismum, sicuti et consepulti sumus illi per mortem. Ideo haec omnia, spe firma, vera et viva, nobis donata tenemus, tenentes autem hanc propositam spem, tuti ac securi sumus; quoniam in Christo eam habemus, in quo cuncta credimus. Ipse namque est sperandorum substantia, quam fide acquisivimus, licet differatur in re; et ideo tam patienter, quae jam data sunt, devoti exspectamus. Ipse est verae futurae pollicitationis religiosus assensus, promissae gloriae devota intentio, sanctorum destinata possessio, bonorum omnium exspectatio futurorum. In qua nimirum spe viva regenerati, quae sursum sunt sapimus, ubi vita nostra cum Christo absconsa servatur. Illucque vivamus, ubi renati sumus. Spes autem viva et vera Christus est, 120.1438B| in quo quae sempiterna sunt habemus, quibus imbuti atque initiati, festinemus ingredi ad eamdem requiei gloriam, ubi non qualicunque promissione; sed spe viva renascendo intravimus.
CAPUT II. Quid sit inter spem et fidem.
- 1.
Quamvis igitur spes cognata sit fidei, et propinquitas credendi, ita ut una earum sine altera stare non possit; tamen distinguenda est altera ab altera sicut vocabulo, ita rationabili differentia. Quatenus et spes fide solidetur, et fides, spe certa, jugiter ad ea quae sempiterna sunt et non videntur, subrigatur. Est enim earum prima differentia, quod sperari recte nihil potest, nisi quod recte creditur, tamen credi 120.1438C| potest, quod omnino non speratur: quis namque fidelium est, qui poenas et supplicia non credit impiorum; tamen nec sperat, licet omnino timeat? quoniam spes solummodo bonarum rerum est, timor vero malarum. Ergo quamvis nonnulli sperare pro timere dixerint, spes tamen semper proprie in bonis est, sicut quamsaepe in malis: etsi timor sanctus permanens in saeculum (Psal. XVIII, 20) per Prophetam dicatur. Denique fides non minus malarum rerum, quam et bonarum; quoniam et bona creduntur, et mala. Est enim et altera earum differentia; quia fides, et praeteritarum rerum est, et praesentium, et futurarum: praeteritarum, quidquid de principio saeculi in Scripturis sanctis legimus, necnon et Christum mortuum, quod praeterit, omnino credimus; praesentium, dum et 120.1438D| ipsum sedere ad dexteram Patris quod nunc est, vera fide credere nos profitemur; futurarum vero, quod venturum eum ad judicandum vivos et mortuos, necnon et carnis nostrae resurrectionem procul dubio credendo praedicamus. At vero spes solummodo futurarum est, et bonarum rerum: non autem aliquid nisi de futuro semper speramus; quamvis fides tria in credendo jugiter occupet tempora: fides namque quamvis ad tria se superextendat tempora credendi; non nisi praesens est 120.1439A| fides; sicut et cum mala credimus, semper dum recte creditur, bona est fides. Alioquin unicuique si non praesens sit, fuisse nihil prodest; donec veritatis visio evacuet, quod ex parte est, et verum inveniatur, quod in fide est. Unde quia vera, semper credenti bona est fides.
- 2.
Porro earum alia adhuc differentia est, quoniam spes nunquam sine amore est fides vero interdum potius timore premitur, quam amore levetur. De qua sane fide Jacobus apostolus ait: Quod et daemones credant et contremiscant (Jac. II, 19), qui omnino nec sperant, nec amant. Sed Christianorum fides ea est, quae per dilectionem operatur, quae nunquam sine spe atque amore invenitur. Unde illi formidant, nos sperantes amamus; 120.1439B| etsi quantisper de poena peccati timemus, in quantum minus speramus. Idcirco homo, desine peccare, ac de praeteritis judicium sume, ut possis sperare credendo; quoniam sicut nec spes sine amore est, ita nec Christiani fides, ut sit ea quae per dilectionem operatur, sine charitate: quae nimirum charitas foras mittit timorem, ut possit magis sperare aliquis, quam timere. Nunquam igitur impraesentiarum charitas sine spe, sicut nec spes aut charitas sine fide. Hinc ergo est, quod fides credendo quaerit quae non videntur, et aeterna sunt; spes vero praesumendo petit, ut perveniat ad rem, quam ex dono jam in se percepit et secura est. Deinde charitas infatigabiliter pulsat, et orant duo simul, ut aperiatur janua et evacuetur, quod ex parte est, 120.1439C| fruaturque rebus, quod perfectum et aeternum est. Spes igitur et charitas orant, ut dixi, et petunt ac pulsant; fides vero credit, et quaerit quod sperandum et amandum sit. Non ergo ideo quaerit, ut aliud requirat quod speretur aut ametur; sed sicut longe supra exposui, quia immensa sunt quae non videntur, ut ipsa eademque magis magisque amplius et perfectius inveniantur fide, quatenus plus sperari possint et amari. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem ac per hoc cum eisdem et fides orat, sine qua esse non possunt. Hinc quippe dicitur: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? (Rom. X, 14.) Nihil enim sperari potest profecto quod non creditur.
- 3.
Praeterea fides non minus suarum rerum est, 120.1439D| quam et alienarum; credit enim se quisque aliquando esse coepisse, nec fuisse sempiternum; credit et alia, atque alia non solum de aliis hominibus multa quae ad religionem pertinent; verum etiam et de angelis: sed spes nonnisi rerum ad eum pertinentium est, qui earumdem spem gerere probatur; alioquin potius credere dicendum quam sperare, nisi processus sit ad eamdem rem, et nobis possit contingere. Credimus ergo quae nobis interdum non veniunt, sed nunquam recte speramus nisi ea quae ob beneficium meritorum et gratiam clementiarum indulta sunt, vel 120.1440A| quae nobis possunt amando contingere. Est praeterea quando ex usu nonnunquam et fides earum rerum dicitur quae videntur; spes vero nonnisi solummodo, teste Apostolo, quae non videntur; quamvis et ipse fidem definiat esse argumentum rerum non apparentium: verumtamen quando quisque non verbis, non rebus, non denique ullis argumentorum nexibus, sed praesentium rerum evidentia credidisse, hoc est fidem accommodasse dicitur: non ita absurdum videtur, ut recte reprehendatur in verbo, eique dicatur: Vidisti ergo et non credisti. Sed quamvis et ista possit esse differentia, melius tamen illam Christianorum appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur; sic itaque et spes earumdem rerum. Unde Apostolus: 120.1440B| Spes quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24). Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur, et ideo illa quae non videntur et aeterna sunt, prius creduntur, cum repromissa sperantur sperata vero amantur; quia summa et sempiterna sunt; alioquin juxta Salomonem: Vae his qui sustinentiam, spem videlicet, perdiderunt, et diverterunt in vias pravas (Eccli. II, 16). Quod si spem non amitterent, aurarum pulsibus ad praerupta non diverterent. Nihil enim periculosius quam desperatio. Idcirco quisquis es, nullis delictorum ponderibus graveris, nullis cupiditatum vinculis traharis, nullis promissorum dilationibus fatigeris. Quod 120.1440C| si moram fecerit, juxta prophetam exspecta eum; si peccatorum sarcinis ad ima demergeris, resume spei fiduciam, ut avolare possis ad misericordissimum salutis portum; quoniam necdum defecerunt miserationes Christi. Et si in profundum decidisti barathrum vitiorum, spera firmiter quod inde te, si recesseris ab istis, clementer liberabit. Quod si adhuc his traheris colligatus, fortior catena spei est, charitate atque fide corroborata, quandoque volens peccare, si desieris.
CAPUT III. De participatione fidei atque spei.
- 1.
Sciendum sane, quod fides fundamentum caeterarum virtutum est, et prior procedit in campum: 120.1440D| spes vero ad ea quae creduntur, ipsum hominem, ut perveniat, constituit: illa dat principium meritorum; ad summum ista perducit: illa credendi aggreditur initium; ista virtutis perfectionem quotidie meditatur: illa quae promittuntur credit; ista quae promissa sunt jam cernit, et amplectitur interiora coeli, quo Christus introiit. Per fidem enim ambulamus; per spem vero jam pervenimus: beati igitur et immaculati necdum sumus; tamen per eamdem spem, quia Christo consepulti sumus, et consurreximus, qui sedere nos fecit in coelestibus, jam in 120.1441A| via utcunque dicimur. Spes enim nec fallit, nec fallitur, nisi prior fides se substraxerit. Tunc quippe vera est ista, si fides servato foedere impleta fuerit: nam fides sperandorum substantia est, qua sublata, spes sine substantia est, ac per hoc jam non est spes cui sperandi facultas deest, fides videlicet irremota, spei semper ubique mater et nutrix. Constat igitur quod ad invicem inseparabiliter haerent. Unde et Apostolus cum de Abraham loqueretur, ait: quod contra spem in spem quippe crediderit (Rom. IV, 18). Quod si in spem omnino credidit, spes ei rursus via et facultas credendi fuit. Hinc liquido colligitur, quod sibi alternatim ut maneant, substantiam promissorum Dei praebeant. Et mirum quod Abraham contra spem in spem credidisse dicitur. Si 120.1441B| enim spes vera fuit, quid contra veritatem spei venire potuit? imo cum desperasse in Genesi de filio legatur, nisi forte apostoli iste sit sensus, quando contra spem, quam gessit de servo, quod haeres ipsius esset, credidit mutato ordine in spem promissorum Dei amplius et perfectius, quod de se centenario, et uxore sterili atque anu filium sibi haeredem susciperet: vel certe quia ipsum eumdemque filium pro certo hostiam et holocaustum fore credens, in mandato Dei speravit, nihil haesitans diffidentia, sed totus pendebat in Deo fide, atque spe non dubia quodcunque jubebat pio ac devoto animo, ut fieret. Sperabat enim eum melius victurum cum Deo ut esset, quam si hunc sine Deo male servaret, qui dederat utique cum non esset. Contra quam sane 120.1441C| spem securus in spem credebat, ut audierat: Non enim erit hic haeres tuus; sed qui exierit de lumbis tuis, ipse erit haeres tuus. Et illud: Suspice coelum, et enumera stellas, si potes. Deinde inquit: Sic erit semen tuum (Gen. V, 4). Nec dubium, in hanc eum spem credidisse contra eamdem spem, qua filium offerendo hostiam et holocaustum fore Deo sperabat. Credebat enim ex toto hinc inde, quidquid ab eo audiens devotus implere curabat, nihil retractans, nihilque dubitans, nihil reprehendens in illo; nec discutiebat quod audierat, hic haeres tuus erit, nec interrogabat cur eum perimere juberet, quem senex haeredem susceperat. Illi quidem totus aderat, illi vivebat, illi se totum fide in omnibus committebat, nihil credens de illo nisi verum; nihil 120.1441D| sperans ab illo, nisi salutare sibi et proficuum. Et haec est indiscussa fides de Deo, et spes certa in Deum, quam omnes filii debent imitari penitus: Non enim qui ex carne sunt, sed qui ex fide, hi filii sunt Abrahae (Gal. III, 7).
- 2.
Quam sane fidem et spem inconcussam inviolatamque debent servare filii, ut haeredes existant: alioquin quomodo quae non videntur assequi capaces erunt? Jam enim salvi facti sumus, sicuti et de fide 120.1442A| dicitur, quod per eam salvi facti sumus. Et illud: Fides tua te salvum fecit. Et ideo, sicut Abraham in spem contra spem credidit; ita et omnes, qui per fidem filii sunt ejus, contra spem utique in spem credant et ipsi. Ergo de singulis quibusque quae creduntur, sive de resurrectione mortuorum, sive de haereditate regni coelorum, sive de adoptione filiorum Dei, et beata immortalitate carnis et animae, quantum ad naturam spectat humanam; quis unquam talia sperare potuit, etsi esse illa credere licuisset? Haec enim omnia contra spem videntur esse, quantum ex nobis est; sed quantum ad potentiam Dei, bene in spem creduntur, ut filii simus Abrahae. Jure igitur in ejus exemplo talia speramus; quoniam quaecunque promisit Deus, potens est et 120.1442B| facere; si tamen nobis qui credidimus maneat fides vera, et spes atque charitas illibata. Unde de Abraham dicitur, quod non infirmatus est fide (Rom. IV, 19). Ex quo liquido demonstratur, quod sit aliqua fidei infirmitas, sicut et sanitas: hinc quoque Apostolus monet: Increpa illos, ut sani sint in fide (Tit. I, 13). Beatus ergo cujus non infirmatur fides, et spes certa contra spem in spem vitae, fide quotidie virescit et fructificat. Sed alia est illa, quae de solo et in solo Deo innititur, et ipsa est Christianorum processus; alia vero, quae variis et incertis, licet optatis, negotiorum implicatur suasionibus; de qua sane Seneca philosophus suo Lucilio: Spes, ait, incerti boni nomen est. Et miser, qui tali eum committebat spei, quem curabat 120.1442C| revocare a saeculo. Porro Christianorum illa certa, et secura substantia est, quae non fallit, nec fallitur. Unde Apostolus: Spes, inquit, non confunditur (Rom. V, 5). Et mox, quare ullis non confundatur erroribus, reddit causam: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Haec igitur omnia per Christum data sunt veris et religiosis cultoribus. Propterea juxta hunc, quem magnum illo in tempore putabant, non eis spes incerti boni nomen est; sed certior ultra quam dici queat.-Veritas est enim et omnipotens, qui nobis talia spopondit; idcirco nihil de illa incertum nostra spe remansit, nihil dubietatis, nisi quod certiores de illo, quam de nobis sumus; de nobis quidem infirmi, sed de illo fortes sumus; 120.1442D| ex qua etiam infirmitate per ejus misericordiam relevamur, ut fidentes et sperantes ad eum pergamus; et ideo, ut dictum est, nihil certius quam spem nostram gerimus; quia profecto non in alio aliquo, sed in solo omnipotente Deo, qui non mentitur, incumbit et requiescit. Ergo fides, quia ex homine per Christi gratiam operatur, quam saepe infirmitate humana prolabitur. Spes eo quod tota in solo Deo, et ex Deo est, nunquam minuitur: illa 120.1443A| siquidem geminas agit partes; spes vero nonnisi de solo Deo praesumit, cui ergo, inquit Dominus, promissa non muto, idcirco prior utrasque impleat illa partes, ut ex Deo quodcunque credibile recte sentiat, et quod de se promisit, expungat; cum vere, quia ex Deo est, spes plenissime noverit, quod verax omnipotens Deus, quia promissa non mutat, ejus perficiet vota.
- 3.
Alioquin maledictus homo, qui spem suam ponit in homine: nihil ergo praesumit de homine, et ideo requiescens in veritate, nec quidquam parit mendacii. Quod si moram fecerit in aliquo promissorum, exspectat devota, requiescit secura, adhortatur in cunctis, dum fides dimicat, semperque digito promissa insinuat et ostendit. Est ubique irremota 120.1443B| comes ejusdem fidei, quarum mira germanitas, semper quae non videntur et aeterna sunt ardenter quaerit: ergo dum ista in terris laboribus fatigata desudat; illa coelos penetrat, et quae sempiterna sunt exhibet. Hinc est quod fides, victoria nostra, omnia vincit, quia spem sibi, non carnem brachii sui, sed Deum ponit: spes enim fidei Deus est; et ideo quoties nobis aliquid deest gratiae, spes hortatur, quod nihil abest cui Deus totus est. Unde recreamur confidentia, ut ex Deo sit totum quod agimus, quod habemus et quod optamus. Unum ergo initium habent, unumque medium et unum finem; nec altera sine altera quidquam gerit quod perfectum sit, et ideo orandum, ut quod agimus fide atque spe, semper ex Deo sit.
CAPUT IV. Quare dicta sit spes. 1. Sicut etymologiae probat veritas, et majerum dictis annuitur, spes dicta est quasi est pes, eo quod semper effectum habeat progrediendi ad ea quae cum desiderio exspectat fiducialiter, et cum afflictione animi sustinet patienter. Hinc quoque legitur: Spes quae differtur affligit animam (Prov. XII., 12); non quod passibus virtutum ad ea quae inhiat non pergat secura, sed quia ardentius mens aestuat, dum et ea per fidem inspicit quae jam in spe percepit, licet in re necdum apprehenderit, et charitate degustat, quod differtur longius quam exoptat. Unde ferventius jugiter inflammata, ut ad ea festina in spe 120.1443D| perveniat; cui quod absit, si spes defuerit, violenta desperatione submergitur; unde et desperatio dicitur. Nam desperatio dicta est, eo quod desit illi pes in via, quae Christus est, gradiendi: sed econtrario quibus ipse est via et spes, quotidie prosperis successibus innovatur. De quibus Isaias propheta: Qui autem, inquit, sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, volabunt et non deficient (Isa. XL, 120.1444A| 31). Current autem pedibus, eo quod sit eis pes positus in via recta, ut nulla subripiat desperatio, ac non laborabunt, quia in via, quae Christus est, securi currunt; imo portantur. Unde Dominus: Ego feram, et ego portabo (Jerem. XXII, 59). Quos igitur ille portat, hi nimirum nunquam deficient; quoniam propositam spem fortiter tenent manu fidei, quam sicut anchoram tutam animae in coelis habent; et ideo certi illuc pergunt, ubi se jam in spe pervenisse laetantur: figitur namque fides in Christo, et spes incedit, quatenus alternis successibus iter faciant, et ducant animam, quo charitas inebriata invitat. Hinc ergo est, quod ait: Mutabunt fortitudinem, quoniam fortis facta est ut mors dilectio illorum qui fide et spe ardenter currunt, sed mox ut 120.1444B| cuipiam fides, aut spes defecerit, claudicans torpescit. Quod si utroque pede; quinam incessus virtutum erit? Profecto quia fides non sine spe, nec spes sine fide proficit, sed alterius gressibus proponuntur, et uno charitatis vivificantur spiritu; alioquin quomodo fides, etsi credat Deum, sine spe ad eum properat, ad quem pervenire minime sperat: aut quomodo spes graditur, si non est in fide, substantia sperandorum, ad quam quotidie propulsando piis gemitibus suspiret? Ad illa igitur spes festinat, quae fides credit et charitas desiderat: et ideo, ut diximus, a sanctis Patribus spes dicta, eo quod sit pes in Christo proficientibus; sicut econtrario apostatis et impiis, quibus deest pes et facultas gradiendi, desperatio. Quapropter nec currunt, nisi ad 120.1444C| mortem, nec ambulant nisi ad poenas, nec pennas assumunt virtutum, nec mutant fortitudinem; sed semper ima petunt, et quae carnis sunt, sapiunt. 2. At vero justi fidentes cum David canunt: Pes meus stetit in via recta (Psal. XXV, 12). Qui si forte corruerint, quia septies in die cadit justus (Prov. XXIV, 16), mox resumunt constantiam et mutant in Deum fortitudinem dicentes: Dominus robur meum, virtus mea, et refugium meum. Quod satis Isaias hortatur dicens: Quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum (Isa. L, 10). Quid enim benignius, quidve misericordius dici potuit? Quod si aliquando ambulasti, o homo! in tenebris, et vitiis carnalibus, hortatur ne frustra misericordiam derelinquas; sed 120.1444D| rursus spera in Deum, ut sit tibi pes gradiendi, et innitere super Deum tuum, ne ullis desperationum fraudibus abrumparis; quia si vetus error abierit, ut idem fatetur propheta, pacem habebis cum Deo tuo: unde conversus ad Deum, servabis, inquit, pacem, pacem, quia in te speravimus (Isa. XXVI, 3). Deinde subjungit: Sperastis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum. Ac si patenter dicat: quia sperastis in Domino, sperate non 120.1445A| in rebus transitoriis, sed in saeculis aeternis. Despicite nunc temporalia, concupiscite sempiterna; quoniam quae videntur temporalia sunt, et quae non videntur aeterna. Quod autem videt quis quid sperat? Unde sine aliquo desperationis molimine sperate in Domino Deo forti in perpetuum. Sperate autem, non sicut carnalis Israel, semper praesentium rerum bona, quanquam et ipsa non nisi a Deo habere possimus, sed in aeterna coelorum bonis tota spes nostra dirigatur: et mox adjicientur quae non praepediunt, quando ea quae sempiterna sunt solummodo diligimus. Quod si in istiusmodi temporalibus nimium delectamur, pes illico gravatur; dum minus ad illa, quae summa, et immarcessibilia sunt intendimus. Unde sint nobis haec in via peregrinandi subsidia, 120.1445B| illa vero haereditas in patria. Curramus igitur pedibus fidei speique et charitatis: ambulemus nec deficientes; interdum autem pennigero volatu anchoram nostram sublimius consequamur; ut ubi pro nobis pontifex introiit Jesus, et ipsi ingrediamur; quatenus ubi est spes nostra Dominus, et nos simus: alioquin nullus tutus est locus: propterea ergo David orat dicens: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii (Psal. XXX, 3). Felix igitur nimium, et certissima spei processio, quam sicut anchoram tutam animae habemus, ac firmam in coelis; et ideo quis desperare poterit eo introire, quo jam spe gratulamur intrasse? Nihil enim firmius, nihil validius, nihilque certius, quam qui spem suam ex toto corde, et ex tota anima, atque ex 120.1445C| tota virtute integram et perfectam ponit in Domino. Ergo in spe constituti sumus, ut omne bonum nobis praesentis vitae et futurae de illo pendeat agendum, ne ab illo sperare deficiamus. Hinc profecto David gratanter ait: In pace in idipsum dormiam, et requiescam (Psal. XIV, 9). Et ut apertius insinuet, cur tam securus in pace ad somnum veniat, continuo subjungit dicens: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. In spe igitur, ut dixi, singulariter in Christo constituti, pergimus devoti ad eum mittentes semina nostra, veluti omnes agri cultores, quia sicut Paulus apostolus ait: Omnis qui arat aut seminat; in spe utique arat et seminat (I Cor. IX, 10). Credamus Creatori nostro, qui repromisit ea quae jam data sunt nobis, et speremus totis visceribus; 120.1445D| quia in hoc constituti sumus ex ipso, et in ipso, et per ipsum, ut quae sempiterna sunt capiamus.
CAPUT V. Quid sit inter spem veram falsamque, vel si dici queat spes, nisi in Deum.
- 1.
Inter spem veram falsamque eamdem substantiam, quam et inter veram falsamque fidem, divinis comprobamus eloquiis: est namque vera fides de 120.1446A| Deo, ut est omnia recte sentire, nihilque ab ejus operibus discrepare? falsa vero non de illo, ut est digna credere; neque justis fidei operibus insistere: sed in alio quolibet malo confidere. De qua sane confidentia Jeremias ait: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus (Jerem. XVII, 5). Ergo cum dicit, qui confidit in homine, tale est ac si dicat, qui sperat; quoniam omnis confidentia de spe nascitur veritatis, aut vanitatis. Nam quid sit vanitas Ecclesiastes dicat: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Quod si ergo omnia vanitas illa quae transeunt et mutantur, quisquis in his spem suam, vel confidentiam ponit, vanam gerit spem, eo quod de vanitate praesumit. Hinc quoque 120.1446B| Apostolus auditores suos monet: Nolite, inquit, sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17): quarum utique spes incerti boni est, ut ille voluit exprimere, de quo supra diximus: sed et David: Nolite, ait, sperare in iniquitate (Psal. LXI, 11). Ex quo liquet usitatissime spem in veris vanisque rebus saepe dici: illa tamen salubris et vera Christianorum esse probatur, quae, post tribulationes et penurias hujus vitae atque miserias, patientiam operatur: patientia vero probationem; de qua probatione Christi spes, quae nascitur, in nullo penitus potest confundi; quoniam hinc inde Spiritus sancti gratia fulcitur. Et haec est vera et indubitata fidei substantia. Substantia, inquam, profecto quam exspectantes, juste pieque vivimus. Hinc quoque Apostolus 120.1446C| ait: Juste et pie vivamus, exspectantes beatam spem et adventum Domini (Tit. I, 2).
- 2.
Sed quaerendum quomodo exspectare jubemur spem, in qua et cum qua jam in Christo renati vivimus; aut nunquid sine spe juste pieque vivimus, qui tamen quod agimus boni in spe agimus? Et si jam spem habemus, quomodo quod habemus, exspectamus? vel nunquid ista, quae impraesentiarum est, misera est; et illa, quae in futuro est, exspectatur beata? Nequaquam igitur hoc dixerim, quia Christianorum una est spes, sicut et una fides. Idcirco spes ista, qua respergimur, propria est illa, eademque quam exspectamus: quoniam ex ipsius claritate nostris in cordibus relucescit: alioquin calor, sicut nunquam nisi ex igne est, et lux nunquam 120.1446D| nisi ex lumine, sic itaque spes ista, qua perfundimur, non nisi ex Deo est; Deus autem spes nostra est, et ideo spes nostra impraesentiarum est et exspectatur: quoniam, etsi spes tam de futuro, quam et de absente est apud Deum, qui semper praesens est et ubique, spes nostra semper in illo est. Unde donec veniat nobis quod promissum est, exspectamus beatam spem, immortalitatem videlicet carnis et animae atque adventum Domini: ut deinceps 120.1447A| semper cum illo et in illo beati maneamus. Haec igitur est spes vera, quam sicut anchoram tutam ac firmam habemus: habentes autem, quidquid in illa est exspectamus; exspectantes vero ex dono jam habemus quidquid in Christo nobis repromissum est: et ideo impraesentiarum de futuro beatam et perpetuam spem gerimus, quam desiderantes et sustinentes juste pieque vivere monemur. Unde invigilandum ne sustinentiam amittamus: sicut nonnulli, de quibus Apostolus ait: Vae his qui sustinentiam amiserunt; sustinentia autem haec inter varios agones semper dulcedine piae exspectationis refovetur; quoniam spes, quae charitate fulcitur, in nullo confunditur, pro qua fidenter contemnuntur omnia quae vana sunt, et vincuntur adversa. 120.1447B| Dirimit enim Christiana spes omnem hominem a cultura deorum; quia omnes dii gentium vanitas, et daemonia sunt. Dirimit ab his quae in mundo sunt, quoniam vana sunt universa. Dirimit ab erroribus et pravis suasionibus, et gloriatur in solo Domino, ejusque promissionibus, intantum ut nec de se, nec de alio quolibet quidpiam praesumat, ne maledictioni subjaceat, qua dictum est: Maledictus omnis qui ponit carnem fortitudinem suam, et a Domino recedit cor ejus; imo tota ingreditur, ubi pontifex pro nobis introiit Jesus, et velut anchora totum hominem ad Christum solidat et confirmat, ut ibi cor habeat, quo thesauros sapientiae atque scientiae esse non dubitat. Alioquin si tantum in hoc saeculo in Christo sperantes sumus, ut ait Apostolus, 120.1447C| miserabiliores cunctis hominibus sumus (I Cor. XV, 19). Tantum in hoc saeculo cum ait, nec exclusit, ut in hoc saeculo sperare in illo non debeamus, sed tamen quidquid est impraesentiarum speramus totum referri convenit ad futura, et primum quae sempiterna sunt quaerere. Unde Dominus: Primum quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 13). Quae omnia? nisi quae praesentis vitae necessaria sunt: adjicientur quidem, quoniam non propter ista sed propter illa credentes certamus; sperantes vero vitae semina serimus, amantes ad ea tantummodo mentem semper dirigimus. Nam ut ait Apostolus: Omnis qui arat, in spe debet arare (I Cor. IX, 12), ita si quidem, et qui boni aliquid gerit, utique in spe debet percipiendi 120.1447D| etiam et seipsum expendere; sed agricolarum spes, quia impraesentiarum est, debet esse in Deum, quoniam ipse est auctor et largitor omnium, ne stulta spes inveniatur. De qua ut dixit Apostolus: Si tantum in hoc saeculo in Christo sperantes sumus, miserabiliores nos esse cunctis protestatur hominibus: tamen jam gradus est eundi ad Deum, bona saltem impraesentiarum ad eum referre, a quo illa, esto indigni, percipimus, ut ad ea quae non 120.1448A| videntur per ista dirigamur. Hinc David de Judaeis: dedit, inquit, regiones gentium, et labores populorum possederunt; moxque addidit: ut custodiant ejus justificationes, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44). Nimirum ut de spe jam percepta securiores, et ardentiores essent ea, quae sempiterna sunt, percipiendi: et ideo falsa spes est ex toto, quae sine Deo in incerto divitiarum est, aut in homine, quia caro est; aut in alio aliquo, quod omnino non est. Illa vero firma et tuta, quae tantum in Deum est, ut speret quae non videntur, et aeterna sunt.
- 3.
Porro spes percipiendarum rerum temporalium ad ea quae videntur non recta est; ut ad ea quae non videntur, intentione referatur, et propter ipsa quasi in via ista, spe devota quaerantur: alioquin 120.1448B| sperare tantum impraesentiarum magna miseria est. Quod si profecto omnis qui arat, in spe debet arare, ipsa eademque spes non in sulcis aut seminibus, non in temporis dispensatione, aut illius naturae potestate, sed ex Deo nobis omnia praestita praesumat, a quo etiam in laboribus frugum sperare bona temporalia debemus, et sperata referre ad illa quae sempiterna sunt, ut ad ea perveniamus. Hinc quoque hortatur Psalmista cum ait: Spera in Domino, et fac bonitatem (Psal. XXXVI, 3); quia tunc recte, quae promissa sunt, speramus, si quae jussa sunt compleamus; quoniam quaecunque seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI, 7). Unde Christianorum spes sola haec est, ut ex Deo cuncta speremus quae data sunt nobis, et mittamus semina in illo bonorum operum, 120.1448C| quae centuplicata repromittuntur nobis; quatenus et ipsa sit spes, quae per dilectionem una cum fide usque in finem inter prospera et adversa continua operatur. Quibus probata impulsionibus omnino non confunditur; quoniam charitate diffusa in corde, infatigabiliter ad ea quae sempiterna sunt, sublimatur. Quod si necdum peccare aliquis desiit, neque ad facienda, quae jubentur erigitur, vana spe indulgentiam aut meritum ex Dei pietate praesumit. Non enim est otiosa spes; sed ex fide vera de Deo atque fidei operibus subsistentiam sibi radicatam mercatur. Est autem ipsa eademque fides, atque omnia fidei opera sperandorum substantia; unde probet se unusquisque, quantum operatur ex fide, et credit. Recte igitur per fidem tantum sperare 120.1448D| potest ab illo, qui dedit potestatem credendi et operandi per fidem, nosque filios adoptionis procreari: alioquin temeritas est magis quam spes, si amplius, aut aliud sperat aliquis, nisi quod recte credit devotionis affectu, et operatur pietatis processu. Creduntur autem quae promissa et data sunt in Christo, idcirco jure sperantur, si fides per dilectionem inter prospera et adversa, temporalibus omissis, est adimpleta, ut probationem ex Deo reportet. Qua 120.1449A| nimirum probatione securus aiebat, qui cum Deo disputans tripudiabat spe, dicens: Spero in te, Domine, quod non ad consumptionem meam emittis manum tuam (Job XXX, 24). Quasi patenter dicat: ut flagelles, et probes me, mortique tradas. Sed si in profundum inferni dimersus fuero, inde me liberabis. Ecce quanta spes qualisve non confunditur, quae firma et solida, quae secura et devota in Deum subsistit. Non enim formidat poenas, non locum inferni; quia nusquam est locus, quo non sit, qui potens est, omnipotens Deus, et ideo, cujus est spes etiam inter miserias omnino beatus esse probatur: Beatus, inquit David, cujus est Dominus Deus ejus (Psal. CXLIII, 15). Hoc igitur sciens beatus Job, in inferno miser esse non poterat nec confundi; quoniam 120.1449B| sibi Deum propitium post tentationem ubique credebat; quem sibi affuisse in eadem minime dubitabat. Pater quod non ulla Christianorum spes est nisi Deus summus, in quo sunt omnia quae non videntur, neque veram aliquem gessisse aut gerere, quamvis dicatur, in alio aliquo spem, quae omnino vana et falsa est. Hoc quippe sciens sancta illa mulier plaudebat apud cordis judicem: Nos spem, inquiens, in alium Deum nunquam habuimus (Esther. I, 19). Quod si haberet, omnino vana esset, quoniam omnes dii gentium daemonia. Dominus autem solus, coelorum veritas, spes ipsius erat, ex qua omnes beatificantur, qui recte sperant in illum et perseverant; ideo de illo gloriabatur. Profecto liquet, quamvis dicatur spes aliqua hinc inde, non nisi ex Deo, 120.1449C| ut vera esse possit. Vera autem spes nunquam est sine confidentia perveniendi; quia sine processu est, et adipiscendi gratia, jam non est spes, sed desperatio ruinosa: spes vero licet inter adversa, nunquam est sine gloria, etiam in tribulationibus, de quibus permaxime Paulus gloriatur apostolus, et non solum in eisdem; verum in spe gloriae filiorum, quae nunquam misera est. Vera siquidem gloria semper miseriis caret: spes ergo gloriae misera esse non potest, quae a gloria illustratur, et ideo teneamus spem lucis, ne tenebris involvamur; festinemus ad immortalitatis spem, ut morte careamus. Spes igitur omnium earum est rerum, quae non videntur, quam si quis sane servaverit spem, bonis justisque operibus confertam, his omnibus sine fine 120.1449D| fruetur bonis, etiam et in morte beatus. Pascitur autem Christianorum spes, ut quotidie virescat, patientia, consolatione sanctarum Scripturarum, sicut Paulus apostolus demonstrat dicens: Quaecunque scripta sunt, ad nostram, inquit, doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 14). Ergo per patientiam et consolationem Scripturarum spes augetur; quoniam de patientia probatio nascitur perfectionis, et de perfectione bonorum operum spes Christo committitur, atque de consolatione Scripturarum solidatur. 120.1450A| Ideo et Scripturae meditandae sunt, ex his ut consolemur inter varias tentationum pressuras; et patientia conservanda, dum laboribus fatigamur. Unde Dominus: In patientia, inquit, vestra possidebitis animas vestras. Celsa igitur spes gloriae, quae omnibus illustratur bonis, et virtutum pennescit alis, ut semper ad altiora attollat animam possidentis.
CAPUT VI. De desperatione.
- 1.
Desperationis malo nihil pejus impraesentiarum, quoniam desperare semper ad ima corruere est: omnis enim qui desperat, id agit, ut aut gratis concessam 120.1450B| a Deo veniam amittat, aut speratam tantum, quamvis nec indultam, non requirat. Quare quisquis hoc ipsum non desperare amaverit, et habuerit, quia diligit, nulla desperatio est, sed gradus adipiscendi. Omne quod sperat aliquis, et diligit; de quibus autem desperare coeperit, mox et non diligere, eo quod ad se non pertinere repromittit. Porro quae amamus, omnino aut habemus aut speramus; sperata vero ad nos pertinere pro certo confidimus, et ita ea spe non dubia custodimus: alioquin desperare a Deo retrorsum alienari est: idcirco blasphemare in Spiritu sancto sola desperatio et impoenitudo cordis est, ac per hoc nulla remissio peccatorum, ubi desperatio et impoenitentia cordis manet. Hinc desperare non congruit, ne non adipiscatur, 120.1450C| quia desperare nihil aliud est agere, quam ne assequatur spes. Nam desperare ab spe fugere est, et quisquis ab spe fugit, ab ea utique re apostata recedit, ad quam per spem festinus ire debuerat. Necesse est autem, qui desperat retrorsum alienando, ut spem nunquam habeat, sicut qui tenebras semper intendit; ut lumen nunquam videat. Nam qui tenebras tuendo plus incumbit, quid agit, nisi ne lumen videat? Sic et qui desperat, facit sibi ne aliquid boni contingat. Ergo desperare nihil aliud est, quam spem a rebus bonis avertere. Unde levet homo a malitia cor suum; quoniam quanto profundius desperando ruit, tanto longius a re optabili recedit. 2. Nascitur autem desperatio quatuor ex causis: 120.1450D| Ex tepiditate scilicet vel ignavia, ex amore rerum temporalium vel oblectatione voluptatum, ex immanitate delictorum vel scelerum, ex contemptu superbiae et cupiditate propriae potestatis. Porro ex tepiditate vel ignavia nascitur, cum torpet animus, et praecepta Dei impossibilia judicantur, non quod adeo sint gravia; sed pressus misero languore animus nec vult assurgere, quatenus Christi per gratiam omnia possit cum Apostolo in eo qui mentes nostras confortat. Nec igitur probat quod labor Christi omnia vincit, fitque reus, dum aut naturam 120.1451A| male torpore pressus accusat, aut certe Deum gravia et impossibilia praecepisse judicat. Ex amore quoque temporalium rerum vel oblectatione nascitur, dum hisce rebus mens quasi beata gaudet oblectari, quo beatum dixerunt populi, quorum dextera, dextera est iniquitatis; quorum filii sicut novellae plantationis, et filiae sunt compositae ut similitudo templi; quorum promptuaria plena sunt, ovesque fetosae, et boves pinguissimi (Psal. CXLIII, 8). Quibus profecto illecta, et variis inebriata mens oblectamentis, sempiterna bona non sperat, nec requirit. Omnem ergo spem suam in his posuit; idcirco jam alia non intendit. Deinde ex immanitate vel enormitate scelerum desperatio nascitur, quia majora, fallente diabolo, sua homo judicat delicta, quam misericordiam 120.1451B| Dei: ubi interdum etsi de potentia praesumit, de voluntate dubitat. Quod David bene intelligens misereri sibi, non secundum sua delicta, sed secundum magnam misericordiam Dei, et secundum miserationum multitudinem (Psal. L, 5) rogat, non tanta sua reputans facinora, quantas Dei noverat miserationes. Sed et propheta alius: Novi quod multae sint, inquit, miserationes ejus (I Paral. XXI, 13). Patet igitur, quod nulla est culpa, quam Dei non excedat misericordia, neque ullus est dilectorum numerus, quo numerosiores non sint miserationes, si non desperatio vel impoenitentia cordis claudat januam. Ad ultimum de contemptu nascitur periculosior desperatio, in qua semel omnes angeli satanae corruisse noscuntur, qui etsi possent, contemnunt 120.1451C| redire prae superbia. Hinc quoque Scriptura de reprobis: Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3). Alioquin si non impoenitudine cordis in desperationem ruisset, nunquam in tam profundum malorum venisset, ut contemneret. Quae nimirum culpa immanior est omnibus culpis, quae nec hic, nec in futuro remittitur, eo quod claudit aditum Spiritui sancto ad animam, ne per indulgentiam ejus veniam accipiat. Et hoc est blasphemare, ut dixi, in Spiritu sancto, per desperationem ruere, ne cor ad poenitentiam redeat, relaxare.
- 3.
Quapropter etsi immanissimum est scelus, satis ut secundum magnam misericordiam Dei poenitentia recepta veniam speret. Si autem innumera 120.1451D| sint peccata, credat pro certo, quod numerosior sit et misericordia; ne aut magnitudo delicti nos absorbeat, aut multiplicitas demergat. Quod bene intuens alibi David orat: Non me, inquit, demergat tempestas aquae, neque absorbeat profundum (Psal. LXVIII, 16). Quia profecto quos semel absorbuerit desperatio, veluti daemones semper ne redeant ad ima trahit. Caeterum spes aliqua progressio est, ita tamen si falsa non est: quia profecto 120.1452A| falsa sicut nihil juvat, ita vera sperantem beatificat. Magna igitur securitas spei, cui promissa Dei, imo specialiter Deus ipse praesto est. Et ideo spes, juxta Hebraicam veritatem in Psalmis, fiducia vel securitas appellatur, ubi ait Quoniam tu, Domine, specialiter in securitate habitare me fecisti (Psal. IV, 10); quippe quia securitas magna est habitare animam in adjutorio Altissimi, et commorari in protectione Dei coeli. Hanc sane spem tutam habemus in interiore velaminis Christi, ubi pontifex Christus introiit. Quia si peccator es, venia regnat; si vero infirmus et aegrotus, salus; si autem mortuus, delictis vita datur; et si in tenebris, lux omnia circumlustrat. Nec est ullus desperationis locus, ubi omnipotentia viget, tantum si te anima ne aut 120.1452B| ignavia deprimat, aut bona transitoria ne oblectent, aut immanitas scelerum ne demergat, aut contemptus ne absorbeat: quibus propulsis, spes secura in refugium Altissimi tuta, cuncta superat. Unde et beati omnes etiam in miseriis hujus saeculi jam dicuntur qui sperant in Domino. Qui autem sperant, nec delinquunt, sicut Psalmista canit: Et non delinquunt omnes qui sperant in Domino (Psal. XXXIII, 23). Patet ex verbis Apostoli, quod charitas nunquam delinquit, quia nunquam excidet (I Cor. XIII, 8): sicut nec spes, quia omnia in charitate agit. Nulla igitur spes est quae non diligit, et non credit; quod si credit et diligit, non delinquit. Hinc quoque Veritas: Omnis, inquit, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26). Nam spes omnis 120.1452C| Christianorum de fide et charitate procedit. Tolle igitur fidem, nec est quid sperare possis; quia fides circa ea versatur quae non videntur et aeterna sunt. Quod si speras ea et diligis, quia summum bonum et sempiterna sunt, utique credis, quia sunt, et quod ad te pertineant; speras vero, quia data per fidem et repromissa sunt. Unde Deus per fidem in nobis habitare dicitur sicut et nos in Deo jam per gratiam sumus, in quo spem nostram totam posuimus (Jer. XVII, 17). Alias autem sicut dicitur Deus charitas, ita et spes mea Dominus est.
- 4.
Sed quaerendum utrum ipse amor amandus sit, quo Deus amatur, et fides credenda, qua Deus creditur. Tunc intelligere forte valebimus, si spes speranda sit, qua, quae sempiterna sunt, speramus. 120.1452D| De qua sane spe Apostolus: Qui regeneravit nos, inquit, in spem vivam (I Petr. I, 3), profecto quia est et mortua. Atque idem: Juste, inquit, et pie vivamus, exspectantes beatam spem et adventum Domini (Tit. II, 13). Ex quo liquet, quia etsi amandus est amor, non tamen omnis amandus est, sicut nec omnium fides credenda. Est praeterea et turpis amor, quo animus saepe seipso inferiora sectatur, et jure cupiditas dicitur. Sic itaque et fides falsa, quae non 120.1453A| fides, sed error appellatur. Idcirco sicut nullus rei amor amandus est, nisi ejus qui non potest deesse cum amatur; et fides ex toto nulla credenda, nisi ejus rei quae semper idem est et nunquam immutatur: ita nec spes indubitanter speranda, nisi ejusdem rei quae jam habetur cum speratur, et sperantes in se jam beatos facit. De qua sane spe Propheta: Beati, inquit, omnes qui sperant in te, Domine (Psal. LXXXIII, 13). Quam nimirum spem beatam exspectamus, et adventum Domini. Sed quid est dicere exspectamus, nisi quia eamdem spem licet habeamus speramus tamen, etsi ex illa jam beati sumus. Harum igitur rerum nihil est aliud amare quam nosse; sicut nec sperare aut credere, quam habere: ut puta quod Apostolus ait: Fides 120.1453B| est sperandorum substantia. Quod si fides est sperandorum substantia, utique certa res et firmissima, nec spes vacillet: alioquin si fides fallit, et evacuatur res, quae in fide phantasma erat, nec invenitur in re quod amabatur in fide, nihil enim est aliud amare, quam per seipsam rem aliquam appetere. Cum autem defecerit phantasma, quae creditur aut amatur res fit indubitata miseria. Unde summopere in Deum certissima fides esse debet, ut et amor praecipuus convalescat. Quod bene discipuli euntes in Emaus de Domino: Nos, inquiunt, sperabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21), profecto quia duricordes erant ad credendum in omnibus quae de illo scripta erant: alioquin si perfecte credidissent, et perseveranter 120.1453C| sperarent. Cum autem defecit fides, et spes recessit: et ideo inquiunt: Nos autem sperabamus. Sed cum Veritas eis se de Scripturis coepisset aperire, mox fides recaluit atque spes revixit. Postremo: Nonne, inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via? Ex quo constat quod nulla earum sine altera valet, neque diligitur, aut saltem speratur, si per fidem non habetur; alioquin impraesentiarum quomodo ullus beatus esse potest? Beatitudo vero certa de re nascitur summae bonitatis, quae nunquam potest deesse dum amatur, aut speratur, aut omnino integre creditur.
- 5.
Potest tamen habere homo, quod nec amat, nec credit, nec sperat, ex quo nunquam nisi false beatus dicitur: ut puta, Propheta felicitatem hujus 120.1453D| saeculi cum dinumerasset: Beatum, inquit, dixerunt populum cujus haec sunt (Psal. CXLIII, 3). Sed ne putares, quod vere continuo veram introduceret beatitudinem, si quomodo falsam excluderet: Beatus, inquit, populus, cujus est Dominus Deus ejus. Rerum igitur temporalium non hoc est sperare aut credere, quod habere; neque hoc amare quod nosse, et ideo nec speranda sunt, nec amanda. Sed in illo 120.1454A| spes nostra et amor dirigendus est, qui non potest auferri, dum speratur aut amatur. Alias autem, si non speratur nec amatur Deus, nemo potest perfecte illum habere vel nosse. Quis enim potest nosse illud summum bonum, quantum sit bonum, qui non fruitur? Quod si non amamus, neque fruimur; nec habemus igitur quod sperandum aut amandum est, qui nec speramus nec amamus; etiamsi amare possumus quod non habemus, tamen nemo vitam beatam novit, et miser est; quoniam si amanda est sicuti est, hoc est nosse quod habere, et habere profecto quod sperare. Quae cum ita sint, quid est aliud beate vivere, nisi sempiternum aliquid cognoscendo habere? Unde Dominus Deo Patri: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et 120.1454B| quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et haec est vita aeterna, de qua recte dicitur fide, quod speranti vel amanti non possit auferri. Nam omne quod speratur aeternum amatur et creditur; sed non omne quod creditur recte amatur, quia est supplicium aeternum quod non amatur. Tamen est modus loquendi in Scripturis sanctis, ut omne in quodcunque creditur, jure speratur et amatur, ac per hoc fit, ut non quodcunque creditur continuo speramus; sed non in quodcunque, quia non in alium oportet credere quam in Deum: fruimur illo et speramus. Omnium enim rerum praestantissimum est id quod Deus est. Propterea eum habere non possumus nisi in ea re, id est in mente, qua praestantiores sumus. Et quidquid in mente habetur credendo, utique et 120.1454C| sciendo habetur. Id vero quod scitur aut creditur, quia summum bonum est, speratur jure atque amatur. Sed nullum bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur, et prius nec intelligitur, nisi credatur. Fruitio enim summi boni charitas est. Porro initiatrix omnium virtutum, et via ad summum bonum fides est, medium vero earum spes certa est, omnium autem praeceptorum finis charitas. Sed nec principium sine fine, licet futura sit charitas sine fide, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Neque media earum, spes videlicet sine principio fidei, neque sine fine perfectae dilectionis; ac per hoc fide vivificamur, spe rapimur, charitate inflammamur. Et quia quae credimus, spe rapimur ad aeterna, inter quae illam posuimus 120.1454D| velut anchoram tutam: aeternitatis vero amore mens afficitur, ut circa aeterna semper versetur, quibus demum, quia aeterna sunt, mens vita beata vivat. Et hinc est quod Dominus jubet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Ac per hoc, quia amor appetitus est mentis, et videmus excepta parte rationabili, qua mens intelligit, alias partes ejus ad appetitum 120.1455A| tendere, cum omnis appetitus conversus fuerit, ut in dilectionem Dei tota mens versetur, erit tranquillitas magna, et pax in homine; ita ut nihil aliud desideret contemplari, quam quod diligitur et aeternum est. Sic quoque mens aeternitate afficitur, indissolubili pacto, quo tota inebriata viget, quotidie cum Deo intus spe et vi amoris rapitur.
CAPUT VII. Quod impraesentiarum nec spes sine timore admodum agitur, nec timor sine spe ad alta subrigitur.
- 1.
Igitur harum duarum virtutum alis mens ac si gemino remigio moderatur, dum timore premitur, ne altius ad naufragosa devietur. Elevamur autem spe semper ad meliora virtutum incitamenta, et 120.1455B| praesumendo quae promissa sunt, quasi adepta circumfusis visceribus amplectuntur; sed necessario timore compungimur, ne ad vitia hinc inde prolabamur. Unde timore coercemur, spe vero sublevamur. De quo sane timore Petrus apostolus: Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini (Phil. II, 12). Et de spe Isaias propheta: In spe, inquit, erit fortitudo vestra (Isa. XXX, 15). Constat igitur quod spe corroboramur de Domino: et in spe bona quae agimus operamur. Timore autem operata, et quae repromissa sunt, quasi sub sigillo reservata vel reposita conservamus. Hinc quoque propheta canit dicens: Timor Domini ipse thesaurus ejus (Isa. XXXIII, 6). Quibus duobus modis in farina bene redigimur, quatenus Domini doctrina in azymis sinceritatis 120.1455C| et veritatis conspergamur et simus azymi. Frumentum etenim ex eo quod in terra granum decidit, Domini per gratiam sumus, necesse mola superior atque inferior ex lege nos aequissimo jure redigat in farinam. De qua sane mola in libro Numerorum legimus: Non accipies loco pignoris superiorem aut inferiorem molam (Deut. XXIV, 6). Superior quidem atque inferior mola, qua mentes fidelium bene rediguntur in polentam, et fit nova conspersio juxta Apostolum; tum recte loco pignoris non accipitur, cum spes et timor a doctrina praedicatoris non subtrahitur. Non accipies autem dixit, pro eo quod est dicere, non auferes. Unde et accipitres nonnullae vocantur aves, eo quod auferant. De quo sane verbo Paulus ait: Sustinetis enim si quis devorat, si quis 120.1455D| accipit (II Cor. XI, 20). Ac si diceret: Sustinetis si quis rapit et aufert. Ex quo liquido colligitur, quod de loco pignoris, id est confessionis aut conscientiae alicujus peccati, non est auferenda mola superior, spes videlicet, aut inferior, quae est timor dilectionis. De quo sane timore Propheta canit dicens: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Non sunt igitur auferendae duae istae virtutes de mentibus singulorum, eo quod 120.1456A| quantum spes ad altiora mentem subvehit, tantum necesse est timor cor male praesumentis inferius premat; quae nimirum ita sibi utiliter vicissim junguntur, ut una sine altera salubriter flare nequeat, quia incassum quisque misericordiam sperat, si non etiam justitiam districti judicis metuat: ac demum periculose de justitia interdum formidat, si non de misericordia largitoris firmiter confidat. Loco igitur pignoris mola superior atque inferior tolli prohibetur; quatenus nec spes sine timore, nec timor sine spe unquam inveniatur; non ideo ne aliquis ab spe dilapsus in solo timore remaneat, aut certe sine timore praesumptione male deceptus spe vana depereat. Nam Christi misericordia sicut non sine justitia est, ita nec justitia sine misericordia. 120.1456B| Et ideo sic formidinem timoris spes temperet, ut spei celsitudinem timor sanctus custodiat. De quo sane timore Propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti ejus (Psal. XXXIII, 10); atque illud: Timor Domini fiducia fortitudinis.
- 2.
Magna igitur fiducia timoris, sicut et magna gloria spei. Nam spes inchoativum est laboris, timor vero custos mercedis. Unde confidenter quisque agit, si merita suffragantur, ut potiora petendo studiosius elaboret, quo tali ac tanta quotidie spe sit dignior. Quis enim athletarum, si coronam desperet, promptus in stadium descendat? aut si eam postulet, jure victor offendat? Igitur probatio spem facit, spes vero confidentiam. Et ideo non confunditur, quamvis hactenus timore sancto servetur; 120.1456C| quoniam fides suo in tempore quae dilectionis sunt operatur, in qua divitiae salutis, sapientiae atque scientiae servantur. Et hinc est quod continuo subjungitur: Timor Domini ipse thesaurus ejus. Locuples igitur thesaurus, in quo divitiae salutis renitescunt, et sapientiae atque scientiae opes gloriosius fulgent. Thesaurus ergo earum virtutum timore servatur, spe praesumitur. Unde et Apostolus: Qui regeneravit nos, inquit, in spem gloriae filiorum Dei (Rom. V, 2). Spes quippe semper praemiorum est adeptio, vel gloria desiderantis: timor vero respersus pudor sanctae dilectionis, ne in aliquo offendas praemio invitatus, cui placere mente disponis. Non enim est poenalis iste affectus, sed pudoratus, fide victus et dilectione verae charitatis. Alioquin sine 120.1456D| timore foedus amoris vix aut nunquam servatur: sicut nec sine spe segnitiae vel torporis materia est; spes vero incitamentum virtutis. Incitatur ergo quisque ad ea quae desiderat: tum maxime cum illa omnino sine diffidentia percipere gratiam sperat. Et ideo nunquam spes sine laetitia comitatur: ut sit jam in illa futurae beatitudinis exhibitio; de qua sane spe Propheta promittit dicens: Laetentur omnes qui sperant in te, Domine (Psal. V, 12). Alioquin 120.1457A| in eo timore qualis beatitudo est, qui sine spe traditur? Jure igitur sine laetitia jucunditatis praedicatur, et tamen a Propheta omnino beatus esse dicitur, quoniam jucunditatis rore refrigeratur. De quo idem: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11); atque illud: Beati omnes qui timent Dominum (Psal. CXXVII, 1). Beatitudo ergo in eo jure repromittitur, quoniam per gratiam sancti Spiritus ad spem usque gloriae sublimatur, et duobus istis ad meliora indesinenter afficitur. Unde sicut dixi, quia Dominicum ex grano seminis frumentum sumus, harum virtutum molis in pulverem redacti, doctrina Christi renovamur. De quo profecto sacrificio in Levitico jubemur plenum pugillum tollere, quia non amplius a nobis bonorum operum accipitur 120.1457B| virtus, nisi quantum ex fide offertur. Haec est, inquam, farina quam Sara obtulit, et in qua mulier illa ex Evangelio fermentum doctrinae Christi Trinitatis numero recondidit et abscondidit.
- 3.
Sed interdum quamvis timor mentem reprimat et humiliet, nonnunquam vero consolidat et confortat; sicut est illud Salomonis, de quo supra dixi: In timore Domini spes fortitudinis; quia sicut in via saeculi audacia fortitudinem, saeculi timor debilitatem: ita in via Dei timor fortitudinem gignit. Unde et Eliphas beati Job virtutes enumerans: Timor tuus fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum 120.1458A| tuarum (Job IV, 6), ait. Timori quippe fortitudinem subjunxit; quoniam, ut dictum est, de timore fortitudo mentis generatur. Mens namque nostra tanto validius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earumdem temporalium veracius per fortitudinem subdit. Ergo mens bene in timore Domini constituta, extra quod timeat non invenit, dum potestate quadam interius supra omnia fidu cialiter elevatur. A timore quidem, gradus virtutum incipitur, deinde mens fortitudine roboratur, roborata verbo patienter mala praesentium tolerat. De qua nimirum patientia perfectio viarum Dei aggreditur, ut ad spem solidius consurgat. Ita siquidem Apostolus testatur dicens, quod patientia probationem, probatio vero spem operatur (Rom. V, 4). Quibus 120.1458B| itaque gradibus mens divinitus vegetata profecto non confunditur, quia charitas Dei, diffusa in cordibus credentium, haec omnia operatur. Quapropter satis sit tantisper de spe nostrae salutis praelibasse, finem libelli quem sperando quibusque prodesse parvulis edidimus, sine ejusdem spei fine ponamus, ut in sequenti, sicut tua beatitudo exegit, de charitate resumptis viribus ardentius, licet breviter, aliquid dicamus, ipso adjuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto unus et verus est Deus, Jesu Christo Domino nostro. Amen. 120.1457B|
DE CHARITATE.
PROLOGUS IN LIBRUM DE CHARITATE. 120.1457| 120.1457C| Diu intermissis Scripturarum studiis, longo curandarum rerum fatigatus naufragio, licet agrestis, devotus tandem amicam repeto quietem; ut quod in torporem ignavi actus vitae sopitis sensibus demerserant, Christi charitas, de qua loqui desiderio, evigilet et abstergat, ne iners solertia, defecato paulisper fruens silentio, sine fructu remaneat. Fodi nimirum puteos, quos foderat senex Abraham: sed quia eos semper obstruere gestiunt Philisthiim; rursus elaborandum cum Isaac, reperta in fonte fidei aqua viva, quatenus vincere possimus jurgia, et calumnias inimicorum. Deinde alium puteum spei profundius egerere; sicque rixas et inimicitias omnium adversariorum superare: sed quia tandem his exhaustis, aquas salientes in vitam aeternam, Domino largiente, paululum degustavimus: restat tertium 120.1457D| effodere, pro quo et contra quem nullus rixari queat. Vocatur autem idem puteus latitudo, de quo Psalmista ait: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96): eo quod quidquid latet, vel quidquid patet, omnia contineat. Ergo ad istos aquarum puteos Sara, Rebecca, Rachel, necnon et 120.1458C| Sephora illa Aethiopissa venire atque haurire consueverant. Bene namque has tres septem donorum sorores germanissimas omni dilectionis officio sibi in animo devoverant, quarum potatu quotidie inebriantes se, semper ibi reperiebantur. Siquidem et philosophi eosdem voluerunt fodere puteos, quos physicam, ethicam, logicam appellarunt; sed quia sine Christo aquam inveniunt, sed non vivam; ita et Salomon tres condidit libellos de tribus istis virtutibus, ubi in tertio quanta sit latitudo et profunditas, soli amplexus sponsi, et oscula sponsae probant. De quo nimirum puteo mulier Samaritana requisita nesciens prophetizat, quod puteus altus sit nimis, et nemo ex eo bibit, nisi cui Jesus aquam salientem in vitam aeternam tribuerit. Altus quippe fons est, quo 120.1458D| nemo altius ascendit; idcirco invocandus est ille, sine quo ad hauriendam aquam illuc nemo pervenit. Nequaquam igitur isti puteorum rivi illius patuli fluenta, quae fabularum salsura condivit; sed quae Jesus credentibus reseravit dicens: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Haec quippe, de qua loqui disponimus, mandatum 120.1459A| dici potest mandatorum, vel donum omnium donorum, sicut est Canticum canticorum; quoniam omnia hoc uno complentur mandata, sicut et omnia isto uno consummantur salutis dona. Alioquin sine 120.1460A| charitate quodcunque donorum habueris, nihil tibi prodest.
Explicit prologus.
INCIPIT LIBER DE CHARITATE.
CAPUT PRIMUM. Quid sit charitas?
- 1.
Interrogemus Joannem apostolum, et ipse narrabit quid de fonte Christi pectoris hausit; dicit enim: Deus charitas est (I Joan. IV, 120.1459B| 16). Ecce quam brevis definitio, et habes quid sit charitas. Sed hanc nemo philosophorum penetrat, quia immensa et profunda est. Porro definitionum genera apud illos plura legimus, ut puta usialis, quod est substantialis, quae propriae et vere dicitur definitio: secunda, quae Graece onomatica vocatur, quae notio dici potest, eo quod de actibus, de qua quaeritur, rei notitia insinuatur. Sed Apostolus aperte clamat, quia Deus charitas est. Quippe non relative, neque nuncupative, sicut de Domino quaedam dicuntur; sed substantialiter, sicut veritas, et lux, ac caetera quae Dominus substantive praedicatur. Unde quaerendum utrum Deus Pater sit charitas, an Deus Filius, an Deus Spiritus sanctus, an Deus ipsa simul Trinitas? Nec tamen fatendum 120.1459C| propterea charitatem Deum esse, quod sit donum Dei; sed quia charitas est illa substantia, quae Deus est, sicut et bonitas, ac vita, et caetera, ut dixi, quae de Deo substantialiter dicuntur. Dicitur enim Deo: Tu es patientia mea et refugium meum (Psal. LXX, 5), ac multa talia; sicut et: Tu es spes mea et misericordia mea; nec recte dicimus: Tu es charitas mea; quin imo dicendum: Deus charitas est, sicut dictum est, Deus spiritus est. Hoc qui discernit a Deo intellectum, et non ab homine quaerat rationem. Tamen licet dicamus: Sapientia, et veritas, et vita seu lumen Deus est, ac similia; haec omnia non nisi una substantia est. Similiter et charitas cum dicimus quia Deus est, hoc est, quod vita, quod lux, quod sapientia, et caetera, eo quod Deus Trinitas simplex substantia est. Recte igitur intelligimus, quia Deus 120.1459D| Pater charitas est, et Deus Filius similiter charitas est, et Deus Spiritus sanctus. Sicut et sapientia Deus Pater est, et Deus Filius, et Deus Spiritus sanctus, non tamen tres charitates ideo dicimus, aut tres sapientias; sed unam sapientiam, et unam charitatem; sicut et unum Deum Patrem, et Filium atque Spiritum sanctum confitemur. Et sicut proprie verbum Dei etiam Dei sapientia Filius dicitur: ita ergo charitas aptissime Spiritus sanctus est appellatus; 120.1460A| sed ita, ut illa simplex Dei natura non sit aliud substantia, et aliud charitas, sed charitas ipsa substantia sit Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quamvis proprie Spiritus sanctus charitas nuncupetur. Hinc quoque Joannes Apostolus: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est. Et omnis 120.1460B| qui diligit, ex Deo natus est; qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est (I Joan. XIV, 7), Manifestat autem Spiritum sanctum intelligendum eamdem dilectionem esse, quem dixit ex Deo, quia Spiritus sanctus ex Deo Patre est, et Filio. Tamen et Filius de Patre Deo est, idcirco illud apertius designatur, ubi ait, quod in hoc cognoscimus, quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suodedit nobis. Et hoc est in Deo manere, qui manet et in charitate, quia Spiritus sanctus quem dedit nobis, dilectio est: Et omnis qui diligit, ex Deo est, quia Spiritus sanctus, qui est dilectio, Deus est. Ecce quid sit charitas? Ubi qui manet, nullis inimicitiis, nullis calumniarum insidiis defraudatur, sed ex Deo totus, in Deo securus manet. 120.1460C|
- 2.
Ergo qui habet charitatem, in se Spiritum sanctum habet, quia Spiritus sanctus charitas est; ideoque talis Christi est, eo quod spiritum Christi habeat. Alioquin si non spiritum Christi, nec charitatem habet, et Christi non est, quia sine Spiritu ejus est. Non modica igitur virtus charitas, quae Deus est. Unde nec haberi potest, nisi ab illo, in quo est, cui credendum est. Et Joannes, nos, inquit, cognovimus, et credimus charitati Dei, quam habet in nobis (I Joan. XLIX, 16). Et qui est, quam habet in nobis, nisi quia de Spiritu suo dedit nobis? Ergo cum Spiritus datur, Christi charitas diffunditur, sicut Paulus testatur apostolus, quod charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Unde cum super apostolos venit, 120.1460D| in fervore ignis apparuit, quia charitas quos repleverit, ardentes facit, Deoque conjungit. Unde si Deus Pater charitas est, et Filius charitas est: charitas autem Patris, et charitas Filii unum sunt, et non unus. Ex quo consequenter unum bene dicuntur, qui veniunt simul ad Deum, qui perfecti sunt in charitate, juxta veritatis assertionem, et mansionem apud eum faciunt. Propter quod talis charitas, quae Deus est, cum fuerit in aliquo, is nihil terrenum, nihil materiale, nihilque corruptibile diligit; quia 120.1461A| contra naturam est charitatis quidpiam corruptibile diligere, praesertim cum ipse sit fons incorruptionis. Ipsa est enim sola habens immortalitatem, siquidem Deus est charitas, qui solus habet immortalitatem, habitans lucem inaccessibilem (I Joan. IV, 16; I Tim. VI, 16). Quid aliud immortalitas, nisi vita aeterna creditur? Quam daturum se promittit Deus credentibus in ipsum solum verum Deum, et quem misit Jesum Christum Filium ejus.
- 3.
Idcirco ante omnia, et super omnia imprimis hoc amabile, et beneplacitum dicitur esse Deo, ut diligat quisque Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex totis viribus suis, quia Deus charitas, et Filius, qui ex Deo est, charitas est. Unde sui simile aliquid in nobis Deus requirit, 120.1461B| ut per hanc charitatem, quae est in Christo Jesu, qui est charitas, velut quadam cognata per charitatis nomen affinitate sociemur. Sicut Paulus jam conjunctus ei dicebat: Quis nos separabit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro? (Rom. VIII, 35.) Haec nimirum charitas hominem proximum in invicem sibi et Deo facit, sicuti Veritas in Evangelio (Luc. X) demonstrat dicens cuidam superbienti, quod quidam cum descendisset ab Hierusalem in Jericho, inciderit in latrones; quem cum vulneratum ac semivivum sacerdos, ac Levita praeterierint, amplectitur Samaritanus, qui misericordiam ei fecerat, huncque proximum fuisse declarat eorum, et ab ipsius confessione proximum fuisse manifestat. Unde adjecit: Vade, inquit, et tu fac similiter (Ibid., 37); 120.1461C| ac si aperte dicat: Quisquis secundum Deum proximus velit esse, faciat charitatis opera, quae sunt viscera secundum interiorem hominem, ut maneant simul unum in Domino. Nam coelestis illa Hierusalem sola convisceratur charitate; illinc ex qua omnis germanitas constat, et perpetua societas. Unde jam hic anima concorporetur in membris Christi, et conflagretur coelesti lumine. Hic namque est ignis ille, quem Jesus venit mittere in terram, et quid vult, nisi ut ardeat (Luc. XII), et exurat omnia carnalis vitae desideria? Iste quippe ignis est, qui de coelo venit in Veteri Testamento, quem jugiter sacerdoti nutriri mandatur, ne exstinguat, quia nullo ex alio holocaustum, vel sacrificium Deo dignum crematur. Si quis vero alienum obtulerit, sicut factum est illis, 120.1461D| quos ignis exussit, Nadab et Abiu (Num. III), morte plectetur aeterna, quoniam ignis iste perpetuus est.
CAPUT II. Cujus lingua sit charitas.
- 1.
Charitas ergo Graecum est, quod in Latino dilectio appellatur. Sed melius in Graeco charitas vim suae significationis exprimit, quam dilectio, quae a diligendo quidpiam nominatur. Saepe enim diligimus quod demum improbandum melius judicamus. Dictum 120.1462A| est enim quod similis similem sibi diligat. Unde dum vitiosi, vitiosos diligimus, non quia hoc sunt quod creati sunt, sed quia vitiosi sunt, nunquid talis dilectio charitas est appellanda, aut ex Deo est? Absit. Nam omnis qui diligit, ex Deo natus est. Ille vero qui sic diligit, utique se primum, et eum quem diligere videtur, odit, quoniam omnis qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Verumtamen licet odium sit, dilectio juxta verbi etymologiam vocatur, et ideo, ut dixi, non satis ubique latinus iste sermo vim charitatis exprimit, quia charitas nunquam, nisi ex Deo, vel in Deum, vel propter Deum jure dicitur. Dilectio vero aliquando odium approbatur, sicut econtrario odium, dilectio vera secundum divinarum Scripturarum intelligentiam: 120.1462B| ut est illud: Qui odit animam suam in hoc mundo (Joan XII, 25), etc., quae leguntur. Sed Joannes non de alia dilectione, nisi quae ex Deo, et Deus est. Unde absolute universaliter definit dicens: Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 7, 8). Et haec est dilectio Christianorum, ut Deum, et in Deum, et propter Deum diligas. Deum autem in se, propter se, quia summum bonum est; membra vero Christi in Deum, quia membra sunt ejus, qui Deus est; et ideo in Deum, quia Deus charitas, diffusus in eorum cordibus, facit eos manere in Deum per spiritum adoptionis, ita ut filii jure nominentur, et sint. Verumtamen non ita quasi summum bonum sint, diligendi, sed quia 120.1462C| in summo bono sunt boni filii, per Spiritum sanctum boni praesciti et praedestinati, ut maneant in spiritu adoptionis. Reliqui omnes propter Deum sunt diligendi; quia boni a bono Deo sunt creati, licet vitio suo sint mali effecti. Nam et dilectio dicta videtur eo quod liget. Duos enim in invicem alligat; quia non minus, quam inter duos charitas esse potest: facit namque unanimes in domo, ita ut plurimi sint cor unum et anima una. Quapropter recte vinculum perfectionis (Col. III, 14) vocatur. Ligat etiam animas indissolubili amoris vinculo ad Deum, quas prius ipse suae dilectionis loro sibi astrinxerit, ut maneant in Deum. Unde Dominus: Volo, Pater, inquit, ut et ipsi unum sint in nobis, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 22). Alioquin civitas illa Hierusalem 120.1462D| coelestis quomodo constaret ex tam diversis unita in Deum, ut ultra jam non possit dissolvi, nec ullo fraudis dolo corrumpi, nisi esset interius, et exterius charitate Christi sic perfusa, quatenus nec inter fluctus saeculi submergi queat. Hinc quippe dicitur: Et linivit arcam Noe bitumine intus et foris (Gen. VI). Quae nisi esset linita, inter undas illaesa superferri non posset: quod si inter auras saeculi a Deo Ecclesia solidatur ne corrumpi possit, quanto magis in patria, ubi jam nullus procellarum motus erit? Hinc quoque David canit (Psal. CXLVII, 12-14): 120.1463A| Lauda, Jerusalem, Dominum; ac si patenter dicat: Quoniam confortavit seras portarum tuarum, ne rursus queant infringi. Deinde addidit: Benedixit filios tuos in te, qui posuit fines tuos pacem. Exclusis quippe reprobis et maledictionum filiis, omnes unamines futuri ad dexteram Patris benedicti erunt, quorum hic animae jam in Christo unum esse coeperunt, ut illic in unitate Patris plenius colligantur.
- 2.
Denique unitas nunquam dividitur, ideoque quidquid unitate solidatur, firmissimo dilectionis vinculo tenetur ac ligatur. Hinc namque Scriptura sancta quasi honestiori vocabulo pro amore, vel cupidine usitatissime charitatem ponit vel dilectionem, licet nonnunquam et amore fruamur Christo, sicut est in Canticis de sponsa: Quia amore langueo 120.1463B| (Cant. V, 2). Nec non et de sapientia in Proverbiis: Ama eam et servabit te (Prov. II), seu et in aliis quibuslibet locis. Tamen ubi nullius lapsus videtur occasio, jure in Scripturis sanctis nomen amoris inseritur: caeterum ubi celsior dignitas nominis commendatur, charitas vel dilectio dicitur. Etsi nihil sit in divinis eloquiis utrum amor Dei, an charitas an dilectio nominetur, tamen nomen charitatis in tantum extollitur, ut Deus etiam ipsa charitas appelletur. Hinc quoque Joannes ait: Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est, et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum: qui autem non diligit, non cognoscit Deum, quia Deus charitas est (I Joan. IV, 7, 8). Talis igitur virtus longe differtur a cupidine vel amore, de quibus sapientes 120.1463C| saeculi quasdam artes, quibus amor in anima nasci vel augeri posset, conscriptas reliquerunt. Sed profecto has quique carnales ad vitiosa et culpabilis amoris incitamenta traxerunt. Unde sancta Scriptura charitatem gloriosius commendat, ne apud nos, ubi quanto plures simpliciores, tanto imperitiores hujus occasione vocabuli ad amorem carnalium rerum Labantur, sicuti fecerunt hi, qui pro his quae dicta sunt de amoris natura in lapsus carnalium et impudicitiarum praecipitia corruerunt: praesertim cum illi volentes ostendere vim amoris nihil aliud esse, quam virtutem, quae animas de terris ad fastigia coeli celsa perducat, nec ad summam posse beatitudinem perveniri, nisi amoris desiderio succendatur animus. Multa de amoris natura 120.1463D| dixere quidam quae adumbrata protulerunt; sed ideo errasse contigit, quia non apprehenderunt quod Deus charitas esset. Unde non cognoverunt Deum, neque dilexerunt. Nos autem, quia diligimus, utique et cognoscimus: cognoscentes autem plenius amamus, et quia amamus, in omnibus recte obedimus, ita ut etiam inimicos diligamus: qui profecto ut eorum vitia oderimus, sic sunt diligendi, quia a bono sunt, ut in bonum Deum redeant, et permaneant boni. 120.1464A| 3. Constat igitur, ut dixi, quod amor quo dilectio fulcitur, nonnunquam in malo accipitur; sed Christianorum non nisi in bono, ut quidquid in Deum aut propter Deum diligis, ames necesse est sicut temetipsum. Deum vero ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute diligas et ames; quoniam amor et dilectio convisceratio est patris in filium, et filiorum refusio in patres, fraterna quoque germanitas. Alioquin tolle dilectionem, quid habet pater ad filium, aut filius ad patrem, vel quid fratres ad invicem? Idcirco tu, homo, dilige, quia Deus dilectio est. Sed quid est quod non diligeris a Deo, nisi quia non diligis? alioquin Deus dilectio quomodo potest non diligere, cum sit ipse dilectio? Quod bene prodigus insinuat filius. Consumpto itaque luxuriose 120.1464B| patrimonio et perdito, tandem ad se rediens patrem vocat quem deseruerat (Luc. XV). Et bene. Quia licet ille non amando degener esset factus, pater in se manens non amiserat viscera paternitatis, quae nimirum viscera charitas est. Et ideo misit Deus Spiritum suum, qui est charitas poprie vocatus, et ex Patre Filioque procedit in cordibus nostris, ut per charitatem concorporemur in corpore Christi, quatenus in Patre et Filio, una cum Spiritu sancto nos unum simus, sicut et ipsi in se unum sunt. Quia totus Deus Pater et Filius atque Spiritus sanctus una charitas, et una vita, atque una Deitas est; et ideo bene qui diligit, cui datum est ut diligat, ex Deo natus est. Et qui manet in hac dilectione, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. III). CAPUT III. De sententia Pauli, ubi ait: quod Major est charitas.
- 1.
Ait enim: Manent autem nunc fides, spes, charitas, tria haec. Major autem horum, vel sicuti nostri codices habent, Major autem his est charitas (I Cor. XIII, 13). Sed beatus Augustinus, major autem horum, nos dicere debere insinuat. Dicit enim ita, si videretur dicere, Major autem his est charitas: aliam charitatem quasi quartum aliquid inducere videretur, quod tribus dinumeratis, fidei videlicet, spei et charitati praeponeret. Porro comparativus, quia genitivum pluralem aliquando regit, videtur melius per eumdem casum sonare: sicut et cum de tribus quibuslibet interrogamus, quis illorum prior est, 120.1464D| volentes unum de ipsis priorem agnoscere: si dicimus, quis illis prior est? nescio quam personam quartam videmur inquirere, quae tribus illis prior sit. His ita dictis, quaerendum quare dixerit Apostolus, cum maneant hic tria haec, et simul omnia agant, nec una sine altera possit perficere, quod major illarum sit charitas, videlicet fide et spe impraesentiarum, sine quibus nulla est charitas. Major autem forte charitas ideo dicitur, quia omnia credit, omnia sperat, praesertim cum non facile dixerim 120.1465A| continuo, quod omnis fides perfectam habeat charitatem. Unde Apostolus: Si habuero, inquit, omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). Sed videtur mihi non posse habere omnem fidem qui charitatem non habuerit, ita ut montes transferat. Alioquin quomodo habere potest aliquis omnia mysteria et omnem scientiam, ut idem ait Apostolus, nisi habuerit charitatem; maxime cum dicat Joannes: Omnis qui credit quia Christus est veritas, ex Deo natus est; et qui ex Deo natus est, non peccat (I Joan. V, 1, 18). Unde colligitur [quod] is qui credit quia Christus est veritas, ex Deo natus est; et qui ex Deo natus est, non peccat. Qui autem peccat non credit, nec diligit, et peccato obnoxius 120.1465B| est. Constat igitur quod non diligit qui peccat. Charitas ergo peccandi excludit affectum, quandoquidem et timorem excludit foras, fidei autem plenae perfecta est charitas, sed fides non semper plena est. Hinc et apostoli: Domine, auge nobis fidem, scilicet ut infirmantem sanaret fidem.
- 2.
Fides vero velut praevia charitatis occupat animam, quia credendo unusquisque diligere incipit, credendo plenam charitatem possidet. Unde restat, juxta illud Apostoli, quod sicut charitas credit omnia, ita et perfecta fides impraesentiarum fidem habeat omnem; quoniam fides semitas praeparat verae dilectioni; ac per hoc omnis fides est ubi perfecta charitas est; quia charitas credit omnia, id est facit per fidem omnia credere, et habere hujusmodi animae 120.1465C| omnem fidem, sicuti et omnem spem, quoniam omnia sperat. Unde nimirum major est charitas, quia per fidem spemque complectitur. Et talis charitas nihil timet, sed excludit foras timorem. Omnia suffert, omnia sustinet; et qui sustinet omnia, etiam martyrium non timet, eo quod ei jam crucifixus mundus sit, et ille mundo, ut non timeat quae sunt in mundo. Recte etiam charitas major, quoniam omnia virtutum genera agendae vitae comprehendit, sicut suas quasque species genus. Et constat ex omnibus, sicut et omnia ex ea subsistunt. Soliditas ergo earum, et perfectio charitas est, quoniam ex charitate radicantur universa et fundantur, ut accepta Deo et perfecta maneat. Deinde cessantibus aliis, charitas ardentior beata 120.1465D| erit, ut puta fides et spes, cum per visionem Christi evacuatae fuerint, quia cum pervenerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Tunc sola charitas major omnibus, etiam juxta quod impraesentiarum est, et se gloriosior virebit. Caeterum in hac valle lacrymarum, quia de coelis est, quasi peregrina et ideo rara manet. Porro in supernis tota regit et regnat; ac per hoc cum perventum fuerit in sua, erit charitas omnia in omnibus, quia Deus 120.1466A| charitas est, et regnabunt in omnibus singuli unum corpus cum Deo, alter alterius membra sine fine beati.
- 3.
Haec sunt namque viscera illius civitatis, et ista compago ac vita perennis gloriae. Unde necesse est, si quis illuc vult vivere, hic jam per charitatem incipiat, et per eam operetur; quoniam quidqud sine charitate est aut fit, prodesse ad eamdem vitam non potest. Ista ergo est eminentior via, quam Apostolus solis filiis demonstrat, et excelsior cunctis. Hinc quoque magis hortatur dicens: Sectamini charitatem (I Cor. XIV, 1); profecto quia charitas plus est quam omnium charismatum dona, eo quod una ex omnibus adimpletur, et singula ut prosint ex ea vivificantur et crescunt. Sunt enim in virtutibus 120.1466B| principia, sunt media, sunt et summa. Unde sapientia de se loquens dicit: Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22), ut inde inciperent, id est a Christo videlicet sapientia Dei Patris, qui vellent venire ad Patrem. Sed et Apostolus, cum ambularet in via quae Christus est, et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, ea quae retro sunt obliviscebatur, extendens se ad ea quae ante sunt, ut ad summa veniret. Transierat enim principium viarum Dei, quia non indigebat aggrediendi exordio; sed ad veritatem in via gradiens pervenire, atque permanere in via charitate repletus, et per charitatem adoptione recepta Filius in domo cum Patre sine fine beatus. Ex quo liquet-quod nulla res in via tenere nos debeat, quando nec 120.1466C| ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluit; sed semper transire, ne rebus temporalibus, quamvis pro salute nostra susceptis et gestis, male haereamus infirmi, quinimo per eas potius curramus alacriter ad eumdem ipsum qui nostram naturam temporalibus liberavit, et collocavit ad dexteram Patris. Hoc quippe est quod ipse alibi ait: Etsi noveramus Christum secundum carnem, jam non novimus (II Cor. V, 16), quia exutus omnium mortalitate et temporalitate Deus et homo, unus Dominus Jesus Christus cum Patre coaeternus vivit, manet et regnat Deus. CAPUT IV. Quod charitas gemina sit. 1. 120.1466D| Ex omnibus et in omnibus Scripturarum locis patet, quod charitas una eademque gemina est, id est Dei et proximi: nec una jure sine altera; quoniam Deus charitas ita jubet, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum. Una quippe dilectio, sed duobus mandatis movetur affectus, ut Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, proximum vero sicut nosmet in Deum diligamus. Et hoc mandatum habemus, ut qui diligit Deum diligat et fratrem 120.1467A| suum. Quod si dicimus quia diligimus Deum, et fratrem vel unum odimus, mendaces sumus, et veritas, id est Deus, in nobis non est, quem nos diligere mentimur. Dicit enim Joannes: Si fratrem, quem vides, non diligis, Deum, quem non vides, quomodo diligere potes? (II Joan. III). Argumentum igitur dilectionis Dei dilectio proximi est; quia proximi dilectio initium Dei amoris est. Diligendus ergo proximus est, ut in proximo diligatur Deus, quia omnis ejus dilectio, si justa est, ad Deum refertur, in quo diligitur proximus, et propter quem inimicus. Idcirco in Veteri Testamento duae fuisse memorantur tabulae digito Dei conscriptae, quia charitas proximi et Dei gemina est, qua gratia Spiritus sancti diffunditur in cordibus nostris. Nam digito 120.1467B| Dei Spiritus sancti gratia designatur. Unde et Christus, in digito Dei, id est in Spiritu sancto daemonia pellebat, ac per hoc unus idemque Spiritus tam in Veteri quam in Novo est operator, ut charitas Dei et proximi repleat corda credentium. Sed ibi in tabulis lapideis, quia idem populus cor gerebat lapideum; hic vero in cordibus credentium, ubi Dei et proximi vera dilectio servatur. Quem nimirum Spiritum Dominus noster Jesus Christus semel dedit adhuc in terra consistens, et semel coelo praesidens. Neque enim alio in loco datus aperte monstratur, nisi cum insufflatione in terra percipitur, et postmodum in linguis variis cum de coelo veniens monstratur. Cur ergo prius in terra, postmodum de coelo discipulis mittitur, nisi quia duo sunt praecepta charitatis, 120.1467C| dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi? Ergo prius in terra datur, ut diligatur proximus, deinde de coelo idem datur, ut diligatur Deus, ac per hoc sicut unus est Spiritus et duo data, ita una est charitas et duo praecepta.
CAPUT V. Quod quatuor sint diligenda. Quatuor ergo diligere ex ipso praecepto dilectionis debere comperimus: licet ad illam dilectionem Dei earum tria referantur, quia dilectio ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, omnes cogitationes, omnemque vitam et omnem intellectum ad se invitat, ut in Deum cuncta conferat homo, a quo habet ea ipsa quae confert. Nullum enim a se 120.1467D| rivulum duci extra patitur Deus, cujus derivatione ejus dilectio minuatur. Cum autem ait: Ex totocorde, et ex tota anima, et ex tota virtute (Luc. X, 27), nullam vitae nostrae neque dilectionis partem reliquit, quae vacare debeat: imo quidquid aliud diligendum venerit, quasi ex praecepto in animo illuc rapiatur necesse est, quo totus impetus et fons dilectionis manat ac currit. Tamen integra dilectio Christi, ut dixi, ad quatuor se extendit, unum scilicet quod supra nos est; alterum, quod nos sumus; 120.1468A| tertium vero quod juxta nos est; quartum, quod infra nos esse videtur. Porro de secundo et quarto in Scripturis sanctis nulla praecepta sunt data a Deo; quia quantumlibet quisque aberret a veritate, nullus tamen qui se et corpus suum quodammodo non diligat. Quamvis ergo fugax animus ab incommutabili bono, id tamen semper agit, ut ipse sibi quae diligit et corpori suo paret. Unde nimirum non potest nisi se et corpus suum, licet male, diligere. Male ergo se diligit, quisquis sibi vult vindicare quod uni proprie debetur Deo; quia talis dilectio melius odium quam charitas vocatur. Unde Propheta: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et ideo restat, ut diligatur Deus ex toto sicuti summum bonum, quem quicunque diligit, 120.1468B| mandata ejus custodit. Unde Dominus: Si diligitis me, inquit, mandata mea servate (Job XIV, 15). Porro mandata ejus, imo mandatum omnium mandatorum est, ut diligamus sicuti nosmet omnem proximum; quia profecto in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae: alioquin supervacuum videretur ut se quisque et corpus suum diligeret, mandare; quoniam id quod sumus secundum animam, et id quod infra nos secundum corpus ad nos pertinet, et inconcussa lege a natura diligimus. Quae lex nimirum etiam in bestias promulgata videtur. Et Scriptura dicit: Quod carnem suam nemo unquam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam. Hinc ergo oportuit praecipere: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota 120.1468C| anima tua, et ex tota mente tua (Luc. X, 27). Deinde: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In quibus duobus praeceptis tota lex pendere probatur et prophetae. Quia nullum diligendarum rerum praeceptum nisi duobus praemissum est; praesertim cum praecedat dilectio Dei, ejusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut caetera in illud unum confluant. Porro de dilectione nostra nihil videtur dictum; sed cum dicit: Diliges proximum tuum sicut teipsum, nihil praetermisisse videtur, sed simul in nobis nostra dilectio commendatur. Ergo integra nostra dilectio est, ut anima ad immortalitatem, ad beatitudinem in Deum diligatur, et corpus nostrum ad sanitatem, ad incorruptionem, ad immortalitatem praeparetur. Nam sicut integer homo ex anima constat 120.1468D| et corpore, ita dilectio plena est, ut diligatur corpus proximi ut nostrum, et anima secundum Deum. Talis quippe dilectio infusio est Spiritus sancti; quoniam charitas Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per eumdem Spiritum sanctum (Rom. V, 5), ut diligatur et proximus. Quae nimirum charitas sursum, ac si ignis, semper anhelat, quia de supernis est. Nam et ignis iste visibilis illuc se attollit, quo substantiam et originem habere dicitur. Sic itaque ignis iste dilectionis, quem 120.1469A| venit Jesus mittere in terram, vultque ut ardeat, semper ad patriam festinans, quosque inflammaverit, illuc optat rapere, et ea quae de supernis sunt semper diligere. Quod si dilectio est, non potest eum a quo est, et se in illo in quo est, non diligere, ac per hoc dum diligit eum a quo est, diligit et se, ut in ipso maneat in quo est. Quo nimirum fonte anima renata transit in Deum, non per immutationem substantiae, sed per renascentiam affectus, ut ex toto diligat Deum: sed quia nonnunquam saeculi praepeditur oblectamentis, dicit in Canticis: Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). Nec itaque quia diligit sola vult currere post eum quem diligit; vult enim ut et caro secum ad incorruptionem transeat, sicut Propheta canit: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro 120.1469B| mea! (Psal. LXII, 2.) Et dum integre se diligit homo in Deum, diligit et proximum secundum Deum. Et haec est vera et integra charitas, ut diligat ex toto Deum non propter aliud, sed propter ipsum, quia incommutabile et summum bonum est; deinde proximum in Deum, et propter Deum, quatenus totus homo noster quam multipliciter sitiat ac desideret Deum.
CAPUT VI. Quid sit proximus quem jubemur diligere. Proximus noster omnis homo accipitur vel propter conditionem naturae, vel propter efficientiam operis, vel compassionem misericordiae. Nihil enim magis proximum, quam hoc esse quod nos sumus, et hoc 120.1469C| velle quod nobis volumus. Unde Dominus volens nobis insinuare quid sit proximus, cuidam interroganti, Et quis est meus proximus? parabolam proposuit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho (Luc. X, 29, 30), ac caetera quae sequuntur: ubi inter caetera nullum proximiorem fuisse insinuat, quam qui curam ejus gessit, opusque misericordiae circa eum impendit, in tantum, ut ipse interrogatus ista fateatur: cui Dominus inquit: Vade et tu fac similiter (Luc. X, 37). Hinc quoque exhibendum est quidquid volendo, agendo, circa proximum, pietatis officio possumus, ut ille nobis proximus sit vicissim agendo, nosque illi etiam gratis opus misericordiae impendendo. Sed nemo gratis id agit, qui propter Deum id agit; quoniam ipse prior dilexit 120.1469D| nos, ut diligamus eum, sicut quae de Spiritu suo, qui est charitas, dedit nobis, ut diligere possimus et ipsi, Spiritum sanctum. Quod si germanitas carnis habet aliquid germanitatis, multo magis adoptio filiorum Dei, quae tota renascitur ex spiritu dilectionis; et notandum quod nemo sine mercede retributionis diligit, idcirco nemo gratis diligit. Nam proximi nomen ad aliquid est, sicuti patris ac fratris, quia nemo nisi proximi proximus est, sicut nec filius aut frater nisi patris et fratris. Idcirco si jure pater diligitur 120.1470A| ille coelestis, recte et proximus, et frater fratris, et ipsi in eo, qui est coelestis, coelestes efficiamur. Nullus ergo exceptus est homo, cui misericordiam denegemus; quando etiam inimicos diligere jubemur. Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). Omnis enim homo, aut amicus, aut inimicus nobis probatur; idcirco nemo excipitur ab officio pietatis, quia dilectio proximi malum non operatur; verum etiam praestantissimos ad omne opus bonum nos facit; unde plenitudo legis charitas appellatur. Manifestum igitur sub hoc praecepto, quo proximos diligere jubemur, etiam sanctos angelos contineri, a quibus nobis tantae misericordiae impenduntur officia, quanta in Scripturis sanctis animadvertere possumus; quoniam secundum Apostolum ipsi administratores sunt eorum in ministerio positi, 120.1470B| qui haereditatem accepturi sunt salutis (Hebr. I, 14). Quapropter jure proximi censentur, qui nobis plurima misericordiae opera impendunt, ex quo et Dominus noster, quia Samaritanus noster esse voluit, relictos nos a latronibus semivivos jacentes invenit: et quia medicinam salutis impendit, proximus factus est nobis, ad nos veniens per hoc quod caro factum est et habitavit in nobis. Hinc quoque Propheta: Quasi proximum, inquit, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam (Ps. XXXIV, 14): seu quoniam excellentior supra nos est divina natura, distincta est Dei dilectio a dilectione proximi: quoniam ipse sola sua bonitate praebet nobis opus misericordiae, quia summum bonum est; nos vero nobis in invicem 120.1470C| propter ipsius gratiam, ut in illo nos inveniamur, qui perditi eramus. Ille siquidem agit, ut eo perfruamur bono, quod ipse est, nos vero in invicem diligimus, ac miseremur nostri, ut perfruamur illo cui, culpis exigentibus, nobismet in invicem male abusi sumus.
CAPUT VII. Quid fruendum quidve utendum sit. Definitum quippe a sanctis Patribus est, quod aliae sunt res, quibus frui, aliae quibus uti, aliae quibus simul frui et uti debemus. Illae namque quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus est, eademque Trinitas, una et summa res communis omnibus ea fruentibus: si tamen res dicenda est, et non rerum omnium causa, necnon etsi causa praesertim, quia 120.1470D| nullum nomen invenitur, quod tantae conveniat excellentiae majestatis, tamen dicitur Deus Trinitas unus Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. Horum quoque singulus quisque Deus, et plena substantia, et simul omnes unus Deus et una substantia; quae nimirum res fruendo beatos nos facit. Caeterum juvamur rebus quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem, quas omnimo nec amare, nec diligere debemus; sed his uti, ut ad illam substantiam, 120.1471A| qua nos beatos faciat pervenire, atque ei inhaerere possimus. Tertio loco nos sumus, qui fruimur et utimur, inter utrasque constituti. Idcirco nobis cavendum est, ne fruamur, quibus utendum est, ne forte praepediamur in via, ne veniamus ad patriam qua Deus perfecte fruendus est. Est enim frui dilectione perfecta, vel amore alicui ei propter seipsum inhaerere, atque eamdem rem ex corde diligere: uti autem, quod in usum venit nostrae necessitatis, ad id quod diligimus, aut amamus obtinendum, si tamen amandum sit illud, profecto cum nihil propter seipsum, sed propter Deum amare debeamus; quia summum bonum est; et proximum, quia a summo ita constitutum est: alioquin usus illicitus potius abusio nominatur. Unde Apostolus: Quicunque voluerit 120.1471B| amicus esse hujus saeculi (Jac. IV, 4), id est his frui, quae saeculi sunt, et diligere propter se, quia bona sunt, inimicus Dei constituetur. Bona sunt quidem recte utentibus; sed abutentibus vere in superbia valde perniciosissima comprobantur. Porro recte utentibus sic sunt, quasi si aliquis peregrinando festinus ad patriam venire anhelet, onustus cibariis incedat, quibus nimirum praegravatus non propterea, quia diligit, sed his utendo ad illud quo tendit pervenire possit, licet invitus utendo portat: alioquin quisquis ea quibus utitur fruendo diligit, miser illectus, atque a bono abstractus in via torpescit. Sed si animadvertes, nec se homo frui debet, quia nec semetipsum propter se, sed propter eum debet diligere, quo fruendum est. Alioquin non se refert ad 120.1471C| Deum sed ad seipsum conversus, jam cum defectu se fruendo miser remanet; quia non ad beatitudinem erectus, sed ad miseriam depressus jacet. Unde si nec se homo quodammodo ad se conversus frui debet, quanto minus nihil aliud quid diligere; sed eo uti debet ad necessitatem, quatenus illuc perveniat, quo fons dilectionis manat. Et ideo nemo se applaudat, quilibet homo quamvis bonus, utrum propter seipsum diligere debeamus; quinimo in Domino, vel propter Dominum, ut ad Dominum tota dilectio nostra referatur, ut in illo nos in invicem diligamus, in quo, et ex quo beati esse possimus alias autem beatus apostolus Paulus Philemoni: Ego, inquit, te, frater, fruar in Domino (Phil. XX), nisi addidisset in Domino, videretur eum propter seipsum 120.1471D| diligere. Sed doctor egregius in illo eum diligere optat, illoque frui, in quo eorum uterque beati esse possent. Quapropter diligamus Deum, non propter aliud, sed propter seipsum; quia summum bonum est, ex toto corde et ex tota anima, et ex tota mente nostra. Nullaque res fit, qua frui, nisi illo debeamus. Hinc restat, ut tota dilectio nostra illuc se rapiat, ubi summum bonum est, rebusque illis fruamur, quibus beati esse possumus, ne forte abtamur 120.1472A| licitis in superbiam, et miseria in quibusque remaneamus. Ergo nobismet et proximis fruamur, sed in illo, ut secundum illum, et propter illum nosmet in invicem diligamus, non quales nunc sumus, sed quales futuri esse credimur, ut tales illi summo et incommutabili bono nosmet meliorando quotidie in via, quae Christus est, ambulando semper inhaereamus. Deinde caeteris rebus nec frui, sed uti debemus. Quarumque usum ad ejus gratiam referre, quem diligimus; et ista est vera dilectionis regula, ut diligatur Deus ex toto propter seipsum, quia nihil illo melius, nec sine illo boni quidpiam invenitur. Deinde diligatur proximus, sicut seipsum, homo secundum Deum, et propter Deum diligit. Nemo est igitur qui ex toto jam perfectus inveniatur; 120.1472B| sed in quantum secundum Deum se perfecte credit vivere, diligat se homo, in illo ut permaneat: in quantum vero peccator est, diligat se propter Deum, ut perveniat ad perfectionem et gratiam, ut totus et integer homo incommutabilis quodammodo, atque incorruptibilis perseveret. Ad hoc quippe et proximum debemus diligere; sed quia nemo tam bonus in hac vita, qui mali quidpiam aliquid non admittat; nemo tam malus, qui boni aliquid non habeat, sic diligendi sunt hinc inde in Christo proximi, ut malitia exuti ad eum omnes perveniant praesciti, et praedestinati per gratiam, sintque ut angeli in coelo, fruendo claritate loci, semper beati, et in laude Christi gloriosi.
CAPUT VIII. De ordine charitatis. 120.1472C| Legimus in Canticis sponsam gloriantem, ubi ait: Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem (Cant. I, 3). Quod nimirum magnae laudis est, magnaeque dilectionis affectus, dum inquit: Ordinavit in me charitatem; alioquin, nisi ordinata sit charitas, omnino vera esse non poterit, vel perfecta; quia ille juste et sancte vivit, qui de singulis quae sunt, prout sunt, juste sentit, eaque quomodo diligenda sunt diligit, vel quomodo his utendum utitur. Nam ipse ordinatam habet charitatem, qui aut diligit quod diligendum est, aut omnino non diligit quod diligendum non est, neque minus diligit quod est amplius diligendum, nec plus quod utique 120.1472D| minus diligendum esse cognoscitur; sed aequissime diligit quod minus vel quod amplius diligendum est: anhelat quoque ne aut minus vel amplius de his amando sentiat, quae debet aequissime diligere, ut puta omnis peccator in quantum peccator est, non est utique diligendus; omnis vero homo in quantum homo est, diligendus est propter Deum: et omnia membra Christi, in quantum membra sunt, diligenda sunt in Deum, quia membra Christi sunt: Deus vero propter 120.1473A| seipsum, quia summum bonum est utique ex toto diligendus est; unde si Deus omni homine amplius diligendus est unusquisque nostrorum vere amplius Deum diligere debet, quam seipsum; id est plus quam animam suam; quia qui diligit animam suam plus quam Deum, non est illo dignus; unde sancti martyres plus Deum dilexere quam seipsos: idcirco deposuerunt corpora mortalia, tradentes animas suas, ut eas in vitam juxta promissum Dei, invenirent aeternam. Deinde amplius homo alius diligendus est, quam corpus nostrum; quia secundum interiorem hominem anima ejus ita diligenda est, ut anima nostra. Tamen ita omnia propter Deum et in Deo diligenda sunt plus quam corpus; quia potest nobiscum homo interior Deo perfrui; quod non potest corpus. Corpus namque per animam 120.1473B| vivit, qua fruimur Deo, et ideo animam proximi secundum interiorem hominem diligamus ut nostram; et corpus ad incorruptionem, sicut et nostrum. Constat igitur quod omnes aeque sint diligendi; sed cum omnibus prodesse non possumus, his potissimum consulere debemus, qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet opportunitate rerum nobis constrictius quasi quadam sorte junguntur. Nam et ignis iste corporeus magis eos tam calore quam et lumine tangit, quos proximiores esse constiterit; sed ignis iste dilectionis omnes in Christo vel propter Christum amplectitur, praesentes absentesve, dum et propter delinquentes gemit, et propter sanctos Deum laudare meminit, cum quibus et in 120.1473C| quibus se participem laetatur. Tanc Patrem simul cum eisdem invocat, dicens: Pater noster, qui es in coelis. Quis enim de tanta adoptione non gaudeat? quis de tanta germanitate ubique diffusa congratuletur? sed inter omnes qui fruuntur nobiscum Deo, partim eos diligimus, quos ipsi adjuvamus; partim a quibus adjuvamur, partim quorum indigemus praesidio, eorumque indigentiae subvenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid utilitatis, nec ab eis, ut nobis conferatur, attendimus. Et omnes tamen diligere debemus, ut et nobiscum diligant et velle orare ac desiderare; idcirco omnis dilectio nostra in invicem ad unum illum finem referenda est, ut omnes fruantur Deo, et nobismet in Deo, licet interdum utamur proximis sicuti et ipsi nostris 120.1473D| in invicem utuntur suffragiis. Utimur autem eorum temporalibus praesidiis, fruimur vero eisdem in Domino, secundum interiorem hominem, ut omnes renovemur in agnitione filii Dei, et reformemur ad imaginem gloriae claritatis suae. Quibus nimirum sponsa inebriata poculis exsultat dicens: Introduxit me rex in cellam vinariam (Cant. I, 3). Ista sunt namque pocula charitatis Christi, quibus transmutamur ad formam incorruptibilis Dei; quoniam Deus charitas est, ut per charitatem diligamus (ut ita 120.1474A| dicam) eamdem charitatem quae Deus est, ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute; deinde proximos sicut nosmet, ut quod nobis volumus fieri, faciamus et aliis, et quod nolumus nobis, non irrogemus ulli. Ista namque est ordinata charitas, iste est ignis ille perpetuus, quem venit Jesus mittere in terram vultque, ut ardeat. Ista est eminentior via quam demonstrat Apostolus, sine qua nihil proficit, contra quam nihil valet; quoniam ita est ut mors inexpugnabilis fortitudo charitatis; quam profecto quisque charitatem debet nutrire, Dei implendo mandata, ut cuncta quae agimus hoc igne crementur in conspectu divinae majestatis, quatenus accepta fiant Deo. His itaque anima renata affectibus fit holocaustum, Deo exhibens corpus, quod vivificatur 120.1474B| ab ea, hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, et fit rationabile obsequium nostrum, profecto, quia charitas ordinata prius per Spiritum sanctum in cordibus nostris diffusa jugiter aspiratur.
CAPUT IX. Quid sit initium charitatis, quidve perfectio. Nemo igitur continuo fit summus: et ideo quaerendum est principium charitatis, ut ad ejus perfectionem, Deo inspirante, venire possimus. Nam officium ejus nihil aliud est quam diligere, et diligendo mandata Christi adimplere. Principium vero ejus ab his incipit rebus (licet intus vivificentur) quae foris sunt; quoniam sicut clamat Apostolus: 120.1474C| Qui habuerit substantiam hujus mundi, et clauserit viscera misericordiae, ne indigentibus largiatur, non dico charitatem, sed nec principium habere putatur dilectionis. Dicit enim ita: Qui habuerit substantiam hujus mundi, videritque fratrem suum necessitatem habere patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei est in illo? (I Joan. III, 17.) Ac sic patenter dicat: Quomodo diligere poterit intrinsecus qui ea quae extrinsecus sunt non impendit? clausa quippe viscera manare non sinunt pietatem ad proximum; dum se et res transitorias plus diligit quam proximum. Quomodo ergo dare poterit, quod praecisum dolet, quando id non impendit quod omnino extrinsecus amissum non dolet? Constat igitur esse principium charitatis atque indicium, 120.1474D| si proximo non negemus, quod sine dolore amittimus, et superfluo possidemus; deinde ut officiose quaecunque possumus beneficia actu impendamus: alioquin dilectio, quae videtur esse, dum torpet clausis visceribus, non est dilectio, dum negat proximo, quod nec praecisum dolet. Ergo aperiantur viscera, ut habeat principium, et quae hujus mundi sunt saltem proximo non negentur; quoniam haec omnia communiter data noscuntur. Unde Dominus inquit: Quod si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est 120.1475A| quis dabit vobis? (Luc. XVI, 12.) aliena quippe sunt in nobis, quae hujus mundi sunt, licet in usu data sunt: idcirco proximis, quod omnibus in commune datum est, negare non debemus. Quod si foris negamus quod alterius est, intus clausis visceribus amittimus quod nostrum est sed quia principium charitatis esse diximus, substantiam hujus mundi largiri liberalissime proximis, quaerendum est quid sit quod ait Apostolus: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Fortassis ergo aliquis dare potest facultates suas sine dilectione pauperibus, aut corpus tradere pro aliquo negotio ita ut ardeat, sed certissimum quod sine charitate nihil 120.1475B| prodest. Porro, ut dixi, charitatis officium est diligere; unde quidquid sine dilectione agitur Dei et proximi, nihil prodest. Nam dilectio proximi germanitatem servat, germanitas autem in adoptionem transit, adoptio vero per gratiam filios Dei nos efficit. Hinc quoque quia fratres et filii uni Patrifamilias sumus, haereditas coelestis fide et substantia hujus mundi communis nobis est. Sic ergo largire debemus proximis, quasi cohaeredibus, et quod eorum est singulis non negare; quia secundum Apostolum, nihil aliud debere debemus, nisi ut invicem diligamus. Hinc quoque charitas non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); qui profecto novit jus naturae, et haereditatis ac gratiae consortium. Sic itaque singulis quae hujus 120.1475C| mundi sunt largire satagit quasi debitum; quia non sua sunt quae hujus mundi sunt; sed illa charitatis propria noscuntur, quae aeterna sunt. Illa namque debentur in via, quae hujus saeculi sunt ad usum itineris. Caeterum illa ad perpetuitatem et aeternitatem quibus fruamur, praedicanda, exoranda sunt proximis, quia nobis propria, largiente Domino, per gratiam jam facta sunt. Unde seu substantiam proximo praestemus, seu officium misericordiae agamus, seu bona exoremus, seu coelestia praedicemus; liberalissime mandat Apostolus: Nihil aliud debemus, nisi ut invicem diligamus. Dilectio quippe sola pro debito est, quam quotidie solvendo debemus, ut debendo persolvamus: sed quidquid possumus, proximis non negemus; alioquin quisquis claudit 120.1475D| viscera pietatis proximo, nec initium charitatis habere cognoscitur, quomodo ergo animam dare pro amicis potest, qui nec substantiam impartiri gaudet? Nam sicut Dominus ait: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Et haec nimirum est charitas, quae foras mittit omnem timorem, qua charitate sancti perfusi non timuerunt omnino mori pro Christo, ut et amici Dei sint appellati: sed quia in 120.1476A| charitate omnia pendunt mandata, et varia sunt circa Deum et proximum ejus negotia, varius est et ordo beatorum, multaeque mansiones in regno coelorum: alii namque sunt qui substantiam mundi possident, et proximis largire contendunt, alii qui cuncta relinquentes, et non solum corpus, sed etiam animam pro Deo et proximis tradunt, omniaque quaecunque possunt, pro communi salute gerunt, adeo ut unus in Veteri Testamento deleri se optat pro fratribus de libro vitae; alter vero in novo anathema fieri gaudet. Unde liquido constat, quod nunquam charitas excidet, licet timidis et incredulis quae dicimus difficilia videantur. Caeterum iis qui praesciti et praedestinati sunt conformes fieri imaginis Filii Dei, cuncta videntur levia, 120.1476B| quibus nec substantia mundo in mente est; nec labor aliquid esse; quia spiritu Dei aguntur, ex quo renati, et filii sunt Dei appellati. Unde habeat quisque saltem initium charitatis, quatenus bona saeculi proximis impendat pro viatico, Christi amore ductus: fide charitateque succensus flagret, ut audiat a Domino: Quod uni ex minimis istis fecisti, mihi fecisti (Matth. XXV, 40). Festinet opus misericordiae instanter operibus exhibere; quoniam labor omnia vincit, ut sibi ex proximo gaudeat in omnibus subvenire, ac per hoc ad ultimum, si res ita decreverit, animam ponere non metuat pro fratribus, et amicis, ut illa comprobetur charitas, qua nulla est major inter proximos. Varia quippe sunt dona, varius labor, varius et ordo meritorum. Unde 120.1476C| Propheta: Astitit regina, inquit, in vestitu deaurato circumdata varietate (Psal. XLIV, 10): sed sicut felicior est, qui ponit animam pro amicis suis, ita et infelix nimium, qui claudit viscera pietatis proximo, ne indigenti subveniat; quoniam talis quilibet in tenebris et umbra mortis manet.
CAPUT X. Quomodo diligat nos Deus? ut fruatur nobis, an ut utatur? Manifestum est ergo ex divinis Scripturarum sacramentis, quod multum nos diligat Deus, qui proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum. Quod nisi diligeret, cum inimici essemus, non nos sibi reconciliaret per mortem Filii 120.1476D| sui, ut de inimicis non solum amici, verum etiam filii essemus: sed si fruitur bono nostro, cum jam adoptati sumus, videtur agere, quod nemo sani capitis homo dixerit; profecto quia omne bonum nostrum, aut ab ipso, aut ipse est. Hinc quoque liquet nullius egere bono; quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso, non solum bonum nostrum subsistit, verum et omnium, angelorum: unde propheta conversus ad eum implorat dicens: Conserva me, Domine, 120.1477A| quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Ps. XV, 1, 2); ac si patenter dicat: Idcirco totam spem meam in te posui, quia summum bonum tu es; alioquin si ullius egeres bono, utique Deus non esses. Modo quia bonorum meorum non eges, nec ullius alterius bono egere probaris, obsecro, conserva me, ut permaneam bonus. Unde liquet quod non fruitur nobis Deus, sed utitur; alias autem, si nec fruitur, nec utitur, non patet quomodo nos diligat Veritas. Verumtamen non ita ut nos utimur rebus, quia nos res quibus utimur ad id referimus quo bonitate Dei fruamur. Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert, quia malis nostris bene utitur; quoniam ipse summa bonitas est, sicuti et summus 120.1477B| Deus, et summa charitas. Nam et nos in quantum ab ipso sumus, vere boni sumus. Idcirco, quia ipse justus est, non impune mali sumus. Ergo ille usus Dei, quo nobis utitur, non ad ejus, sed ad nostram refertur utilitatem, et ad ejus tantummodo bonitatem. Nos vero cum subvenimus cuilibet miserendo, ad ejus id facimus utilitatem cujus miseremur, et ad nostri mercedem cum miseremur; quae nimirum merces summa est, ut fruamur Deo; deinde qui illo fruimur, ut nobismet in invicem perfruamur in ipso diligendo deposcimus: alioquin, si dilectionem nostram in nobismet tantum ponimus, remanemus in via, quia spem beatitudinis nostrae in angelo aut in homine quamvis sancto posuimus. Omnis igitur dilectio nostra ad eum referenda est, ex 120.1477C| quo et per quem, et in quo solummodo boni esse possumus; quia neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus. Quapropter cum homine frueris in Deo, Deo potius frueris quam homine. Illo enim frueris quo beatus efficeris, et ad eum te pervenisse gaudebis per dilectionem amoris, quo spem tuam posueras. Dicunt tamen frui posse, cum aliqua utimur delectatione; quam nimirum delectationem nobiscum gerimus: sed si referimus eamdem delectationem ad illud summum bonum, ubi permanendum est, ut delectemur in illo, jam non fruitio proprie potest dici, sed usus, quo nosmet in invicem diligimus; quia dilectio nostra ad illum refertur, cui ex toto adhaerere gaudemus, et in quo finem laetitiae nostrae posuimus. 120.1477D| Nam et Christus verbum Patris initium viarum Dei appellatur, ut ab illo inciperent omnes, qui vellent venire ad Deum; quoniam ipse est Deus. Sed sicut ait Apostolus, Si noveramus Christum secundum carnem, jam non novimus, profecto quia secundum carnem viam se voluit praebere venientibus, ad principium viarum congruit transire, ut perveniat ad vitam et veritatem qua permaneant beati. Unde Apostolus, quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt se exlendit; quia jam principium viarum Dei transierat, non indigens eo a quo aggrediendum 120.1478A| et exordiendum est omnibus, qui ad vitam et veritatem optant venire et in Christo permanere. Ex quo colligitur quod nulla res in via nos debeat retinere, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluit; sed transire, ne rebus temporalibus, quamvis pro salute nostra ab illo susceptis et gestis haereamus infirmiter: sed per easdem potius curramus, ut praemisi, alacriter, ut ad eum pervenire possimus, qui formam servi suscepit, nostramque naturam ad dexteram Patris collocavit.
CAPUT XI. De nutrienda charitate. Nutrienda ergo charitas est, etsi de coelo credatur 120.1478B| data, quia ignis iste perpetuus est. Unde et in Levitico jussum legimus de igne illo coelesti per singulos dies a sacerdote ut nutriatur. Quia profecto non licebat in sacrificio Domini alienum ignem offerre, ne forte, sicut Nadab et Abiu, periret qui obtulisset; sed supponebant per singulos dies manc et vespere lignum in pabulum ignis, ut nutriretur, et esset semper in altari perpetuus. Ipse namque est ignis ille quem venit Jesus mittere in terram, et vult ut ardeat; idcirco quaerendum quibus alimentis charitas nutriatur, qua amantur quae sempiterna sunt et proximus, ut ad ea proficiat quae semper idem sunt. Deus igitur et proximus unde amantur, charitas proprie dicitur, nec ultra procedit; sed tunc consummata ac purgatissima est, si nihil aliud 120.1478C| amatur. Hanc quippe, ut diximus, et dilectionem dici placuit; sed tunc recta est, cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo Dei esse quam suus, et secundum voluntatem Dei cunctos animi motus dirigere; deinde officia carnis acie mentis suae subjicere: ita ut nihil aliud quam Deum et proximum secundum Dei voluntatem diligat. Charitatis vero venenum rerum temporalium est cupiditas. Nutrimentum ergo ejus imminutio cupiditatis; deinde perfectio nulla cupiditas, quia radix omnium malorum sola cupiditas praedicatur. Quisquis igitur charitatem nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus, gloriam vitae praesentis fugere, voluntatemque propriam abnegare. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi carnis praesentisque 120.1478D| vitae oblectamenta. Hujus initium minuendae est Deum timere, sicut scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Ps. CX, 10). His anima initiata gradibus, restat ut ad sapientiam pertingat, quatenus pro sempiternis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala contemnat. De promissionibus quoque sanctorum et certaminibus nemo desperet. Placendi ergo gratia nihil anima nisi secundum Deum agat; sed quia in hoc itinere charitatis, quanta pericula quantaeque difficultates occurrant, non est disserendi nunc ratio proposita; sed quibus 120.1479A| nutriatur charitas initiis, veritas requirenda: restat ut dilectio Christi plenissime mandatorum ejus praecepta intendat, sicut discipulis suis ipse auctor Veritas ait: Si diligitis me, inquit, mandata mea servate (Joan. XIV, 15); observatio ergo mandatorum Dei adimpletio est charitatis; sed in ipsa eademque charitate per fidem ambulamus, a qua incipimus; alioquin infirmante fide charitas languescit; quia quotiescunque Scripturarum sanctarum in mente vacillat auctoritas, fides titubat, unde cum fides ceciderit, etiam quisque a charitate cadit continuo. Non enim potest diligere, quod esse non credit; idcirco Scripturae sanctae diligentius scrutandae sunt et plenius credendae, ut fides sancta succrescat, et praecepta Dei copiosius intelligantur. Quisquis igitur 120.1479B| Scripturas sanctas vel quamlibet partem earum intellexisse se putat, ita ut eo intellectu fidem et geminam charitatem Dei et proximi non aedificet, nondum omnino intellexit. Et si ex ipsis Dei Scripturis jam fidem percepit, et diligit, bene agendo efficit, ut etiam speret ad id quod diligit pervenire. Itaque tria haec sunt, quibus omnis scientia et prophetia militat in hac vita. Sed fidei succedit species olim credita, quam videbimus sicuti est; spei vero succedit beatitudo ipsa ad quam perventuri sumus: charitas autem istis decedentibus augebitur potius. Si enim credendo diligimus quae nondum videmus, quanto magis cum videre coeperimus! Et si amando speramus quo nondum pervenimus, quanto magis cum perventum fuerit! quoniam praesentis 120.1479C| vitae bona, sicut cum non habentur in desiderio sunt, ita profecto habita mox vertuntur in fastidium: coelestia vero et sempiterna, e contrario, cum non habentur, fastidio sunt, et cum percipiuntur, magno in desiderio. Sed interdum quia per fidem, qualia sunt creduntur, in spe jam, quia donata sunt nobis, habentur; habita vero diliguntur et praegustantur. Pro quorum dilectione omnia praesentis vitae non minus prospera quam adversa contemnuntur, tantum ut illa adipiscantur. Omnium ergo virtutum instrumentis utitur charitas, et ipsa sunt ligna quae supponuntur in pabulum Dominici ignis, ut nutriatur in altari. Altare ergo illud Dominicum corpus est, Deo Patri satis placabile, in quo cuncta offerimus vota, et charitatis igne cremantur. Alioquin ignem 120.1479D| alienum qui obtulerit, concupiscentiam scilicet carnis, cum Nadab et Abiu peribit; quia ignis iste coelestis est, et non aliunde; neque alibi quam ex virtutibus et in Christo nutritur. Mane igitur ac vespere ligna supponuntur in pabulum sanctae charitatis, ut ardeat jugiter in altari, quando per charitatem reliquae virtutes operantur. Sin alias exstinguitur, quia charitas nunquam est otiosa. Suppositis ergo virtutibus ardet in Christo, et tunc demum omnia nostra, vota hoc igne concremata, fiunt accepta Deo. Finis, ait Apostolus, praecepti, charitas de corde puro et conscientia non ficta (I Tim. I, 5). De corde, inquit, puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur: 120.1480A| et conscientia non ficta, quatenus spes in nullo confundatur erroris naufragio. Omnium ergo Scripturarum intellectus ad ista tria refertur; quoniam quidquid est quod in divinis legimus litteris, his tribus comprehenditur donis, et in his omnium Scripturarum terminatur finis. Et nisi propter eruditionem aliorum, his adeptis ad plenum, Scriptura sancta necessaria non esset. Unde ut nutriatur charitas, saeculi amicitia et cupiditas carnis appellantur primum; deinde supponantur jugiter ligna virtutum, circa Deum et proximum ut ardeat; quoniam quisquis venenum ejus primum a se non expulerit, non dico perfectionem charitatis, verum nec initium habet.
CAPUT XII. De differentia charitatis, utrum sit aliqua eorum qui primam fidem custodiunt, et qui post lapsus ad poenitentiam redeunt. 1. Hinc sane per Jeremiam Dominus ad Hierusalem: Recordatus sum tui, inquit, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto (Jer. II, 2). Et deinceps: Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus (Ibid., 3). Quibus profecto verbis gloriosiorem insinuat charitatem circa perseverantem animam, cujus adolescentiam miserans Dominus etiam cum lapsa fuerit amorem desponsationis ejus recordatur. Tenera quidem, et dulcis est charitas virginalis, praecipue in spiritalibus, ubi sola dilectione sponsus et anima foederantur. Comparatur enim anima sancta primitiis frugum quae Domino consecrantur; et ideo a sponso 120.1480C| tam tenere diligitur virginitas, ut sequantur agnum, quicunque eam integram illibatamque servaverint, quocunque ierit. Alioquin animae quae corruerit per Joelem dicitur: Lamentare ad me super sponsam praecinctam sacco in virum ejus virginalem (Joel. I, 8), dolens eam, eo quod de tam bonis decidisset meritis; ita ut odio contraheret, pro flagitiis habens offendicula delictorum. Hortatur ergo, imo mandat sponsus apud se pro ea lamenta fundere, vel etiam ipsam plangere animam; unde et nostra interpretatio plange habet, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. Utique quia pro maleficiis jam sponsus virginalis Christus abscesserat ab ea qui dixit: Sponsabo te mihi in fide, in justitia et misericordia (Ose. II, 19). Sed quia primam desponsationis 120.1480D| fidem irritam fecit, et sanguinem testamenti pollutum duxit, jubetur plangere accincta sacco, super virum pubertatis suae, quoniam ablatus est ei. Jam enim non est mollis et tenera, idcirco debet plangere praecincta sacco; alioquin si foedus virginitatis servasset, nec lugeret, nec ab ea sponsus recessisset. Hinc Dominus in Evangelio: Non possunt, inquit, lugere filii sponsi, quandiu cum illis sponsus est: veniet autem tempus cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt ac lugebunt (Marc. II, 19). Habet itaque anima laetitiam et exsultationem suam, quandiu cum ea Christus est; quia dies sunt epularum, et refectionis ac gaudii. Suscepit enim foedus perpetuum 120.1481A| a Deo, idcirco deliciis affluit; fruitur coelestium alimentorum copiis, inebriatur vino quo corda sanctorum laetificantur; sed posteaquam sponsum factis amisit suis, jubetur in cilicio peccatorum suorum agere poenitentiam, et deflere semetipsam, quia perdidit virum, et sprevit eam sponsus propter foeditates ejus, qui non solum dilexerat illam gratis, verum crucifixus est pro ea. Unde et a principio anima cujusque virginalem vitae suae florem de fonte Christo dicavit; sed cum ad ignominias hujus saeculi se divertit, neglecto fidei suae pacto, mox virginitatis suae sponsum perdidit, et diabolo suisque pravis operibus se miscuit, cui renuntiaverat prius. 2. Tamen misericors Dominus nec sic deserit animam pravis constupratam flagitiis, cum per Jeremiam 120.1481B| increpat dicens: Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. Ergo amodo saltem voca me: Pater meus es tu, dux virginitatis meae tu es (Jer. III, 3, 4) Et, bene inquit, dux virginitatis meae, quia quandiu virgo voluit permanere anima, foedere servato amoris, ducem habuit Christum; quo relicto, coepit per praerupta gradi, et ad ima corruere. Igitur quomodo mulier, si contemnat virum, sic contempsit infelix Dominum; quapropter revocans eam Dominus per prophetam: Nunquid irasceris, inquit, in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti (Jer. V, 6). Multis interea modis utitur sermo divinus ut miseram compescat animam a suis flagitiis; sed felices qui charitatem primam custodiunt, ne foedus fidei 120.1481C| irrumpant; aliter autem, nisi esset prima gloriosior a principio conservata, nequaquam Spiritus sanctus in Apocalypsi per Joannem angelo Ephesi Ecclesiae scriberet inter caetera: Sed habeo adversus te pauca, quod charitatem tuam primam reliquisti (Apoc. II, 4). Haec enim prima ideo dicitur, quia altera vel quia sit ipsa primordialis, quando Spiritu sancto in fonte refundimur, et praecipua. Memor esto, inquit, unde excideris et age poenitentiam (Ibid., 5). Profecto, quia nemo recte poenitet, nisi prius intelligat excellentiam charitatis, et gratiam quam amisit, quove pervenerit, ut portet confusionis suae ignominiam, et respiret ad ea quae amisit. Sic demum priora, inquit, opera tua fac. Et quae sunt opera priora, nisi dilectionis, ut servet omnia 120.1481D| mandata? Quae nimirum opera charitatis intelliguntur; imo ipsa charitas; sed propter ignominiam sordis tantum opera dicuntur, immutato nomine, etsi priora sint, ut sit aliqua distinctio eorum qui permanserunt, vel qui naufragaverunt a fide dilectionis Christi; verumtamen etsi multi deinceps plus diligunt, tacetur de gloria interdum, tacetur et de specie pulchritudinis, solummodo legimus de Maria, quod dimissa sint ei peccata multa, quia dilexit multum 120.1482A| (Luc. VII, 47). Ex quo patet, quod charitas animarum quasi alter baptismus est. Et si est in mente unde cecidimus, ut quid priora opera agere jubemur, nisi ut per eam charitatem ad ea redeamus, a quibus prius decidimus? 3. Sed tam multum distat inter primam et corruptam animae charitatem, atque inter eam, quamvis et ipsa sit una eademque charitas, quae post lapsum animae reformatur; quandoquidem nec speciosa videtur anima, quae suis defuscatur criminibus, etsi multum diligat Deum; quia sicut quidam audenter ait: Cum Deo loquor; cum Deus omnia possit, suscitare virginem quamlibet corruptam non potest post ruinam. Potest quidem liberare a poena, sed non valet coronare corruptam. Quae nimirum 120.1482B| sententia satis formidolosa probatur, si forte vera convincitur; praesertim cum legimus, Afram et alias quamplurimas martyrio coronatas. Unde aut de corona virginitatis solum intelligendum, aut certe aliter legendum, quam nostri codices habeant, ut sit sensus quod non valeat coronare incorruptam. Manet enim facti causa, etsi corona tribuitur pro ardore deinceps magnae dilectionis. Legitur ergo: Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam (Amos I, 2). Non ita tamen intelligendum quod nullus sit, sed dolentis affectum et implorantis Dei auxilium, quod nemo nisi Deus prostitutam possit reerigere, idemque ipse ab ea quae ceciderat, peccatis intervenientibus, erat prohibitus ne fieret suo justo judicio, quod posset per potentiam. Alioquin quomodo gaudium est 120.1482C| in coelo, Domino attestante, super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7), si nemo de ruina potest redire ad gloriam? Quod si Spiritus sanctus igne charitatis ita inflammaverit animam cujusquam sceleribus prostitutam, ut numerosiora virtutum opera seu praestantiora faciat quam fecisset divinitus inspirata. Et quis est qui aestimat, ubi tanta Dei superabundat gratia, quamvis prius abundarent delicta, qui gratiam dedit, quod non possit recompensare laboribus mercedem? Tamen adeo non est speciosa charitas in anima laborantis, quae tantam portat confusionem ob recordationem, et pristinae disrupta charitatis foedera. Unde etsi magis jam flagrat in animo ardore dilectionis, jure dolet 120.1482D| pro confusione sui reatus. Hinc ergo cujusque recte se plangentis anima sibi sordet per culpam, quae jam Deo redolet per veniam. Illinc aestuat apud sponsum amore dilectionis justis bonisque operibus jugiter satisfacere: hinc suis obfuscatur flagitiis; illinc suis rebaptizatur lacrymis; hinc tenebricatur peccatorum suorum aspectibus; illinc resplendet gratia Dei respersa, et virtutum muneribus. Hinc tristis, quod cicatrices suorum vulnerum vel facti 120.1483A| sui causa maneat; illinc laeta, quod jam per charitatem ad amplexus prioris viri redeat. Plus igitur gratulabunda de venia quam tristis de culpa; quae discessit, festinat ad immensa gaudia quandoque perventura, cum mors absorpta fuerit in victoria. Interdum tamen, sicut propheta monet, accingitur cilicio, et conspergitur cinere, planctuque amaro, quia peccavit Domino, quotidie majori innovata amore dupliciter vulneratur. Talis igitur charitas, quia squalida et respersa confusionis amaritudine, quasi secunda dicitur, eo quod non est pulchra aspectu, ut Rachel, in qua renitet principium visionis; sed lippet oculis obfuscatis caligine peccati. Tamen quia multa donata sunt ei, merito plus diligit, et diligendo plurimos quam Rachel filios facit. Gratias 120.1483B| Deo, quia utraque uxor et fecunditate jam recompensatur despecta quidquid in ejus pulchritudine minuitur. Hinc igitur et per Jeremiam hortatur post ruinas: Saltem amodo voca me vir meus (Jer. III, 4), quamvis esset prius repudiata. Et Lia cum peperisset primum, gloriatur quod respecta sit humilitas ejus a Deo; deinde quod illam Dominus viderit haberi contemptui; ac sic cum peperisset tertium: Nunc, inquit, copulabitur mihi maritus meus (Gen. XXIX, 34), eo quod pepererim illi tres filios. Et tu igitur, anima, licet laboriosis insistas operibus, festina virtutum adimplere numerum, quatenus amare possit te sponsus, et rursus recopulari, qui prius te despexerat ob foeditatem tui sceleris, donec ex te pura nascatur dilectionis confessio. Satage dotari dote 120.1483C| bona, ut tecum semper sit per charitatem sponsus tuus, comparetque te cum sorore quae mansit pulchra aspectibus, ut quidquid in te foedavit corruptionis macula, totum recompenses virtutum ex prole.
CAPUT XIII. De eo quod Apostolus supereminentem viam Corinthiis insinuat charitatem.
- 1.
Adhuc, inquit Apostolus, cum charismatum dona dinumerasset, supereminentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31). Deinde: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut 120.1483D| montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Tria quidem proposuit: linguas primum angelorum et hominum, ut nihil prodesse insinuet loquenti quidquid sine charitate ore profertur; sed sicut aes, aut cymbalum sunt pulsantis, ita qui linguis, sibimet nihil prosunt, sed vacui in 120.1484A| se sunt sine sensu. Deinde prophetia, seu scientiae dotibus qui pollent, aut mysteria norunt; jam introrsus aliquid habent, sed nihil sunt; quia istis omnibus inflati, charitate sola, quae aedificat, intus carent. Caeterum si sint officiosi, et in cibos pauperum cuncta distribuant, et si tradiderint sine charitate corpus, ut ardeat, nihil prodest; quia nullum est sacrificium Deo acceptum, quod non igne crematur charitatis. Deus igitur charitas est, et quidquid sine charitate offertur mercede vacuatur. Unde tribus istis Apostolus simul omnia comprehendit. Nam non nisi ore, aut animo, aut actu aliquid gerimus. Sed ore nihil majus, quam angelorum aut hominum si linguis loquamur; animo vero quid excellentius, quam si prophetiam apprehendimus, vel 120.1484B| nosse omnia mysteria, ita ut symmista Dei dicatur animus? Deinde si polleat omni scientia, omnique fide, ita ut montes transferat, quid praestantius praedicatur? Postremum actu qui facultatem pauperibus omnem distribuerit, corpusque igne cremaverit, ultra quid faciet, non habebit. Et his ita exageratis charitas excellentior jure praedicatur, sine qua Deo nihil acceptum; quoniam radix omnium bonorum charitas, et vinculum est sanctae perfectionis. Ista namque est via munda, quae profecto sancta vocatur, per quam nemo alienus transit; sed justi tantum ingrediuntur; unde nihil excellentius illa, quam soli sancti accipiunt, et nemo exterorum intrat; alioquin sacramentum baptismi non minus mali, quam et boni quotidie intrant, simul omnes Eucharistiam 120.1484C| in Ecclesia sumunt, prophetiam habent, linguis loquuntur, mysteria norunt, scientia pollent, fidei signa operantur, et alia quamplurima gerunt, transfigurantes se in angelum lucis: sed sola charitas est, quam non nisi boni percipiunt. Unde Dominus: In hoc, inquit, cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem (Joan. XII, 35). Tolle igitur dilectionem, et omnia simul fructu evacuantur operis; quia sola charitas Christum exinanivit, ut formam servi acciperet; sola rursus per adoptionem, et de servis filios facit. Forma discipulatus Christi et agnitio dilectio est, quam nimirum formam, qui amiserit, alienus est a corpore; quia nulla Christi compagine tenetur astrictus, nullo decore indutus, nulla intus specie decoratus. 120.1484D| Unguentum ergo exinanitum nomen Christi per charitatem fulsit, sicut in Canticis legitur; et ideo adolescentulae diligunt eum (Cant. I, 3), quia profecto dilectioni Dei sola dilectio nostra vicem rependit, cum et ipse prior dilexerit nos, ut irae filii qui eramus, faceret sibi per adoptionem et ipse filios.
- 2.
In sola namque dilectione summa perfectionis consistit; quia charitas nihil iniquitatis admittit. 120.1485A| Hinc nemo pollutus transit per eam; quod si semel ad eam intraverit, jam non pollutus; sed renatus in Christo in ejus corpore consecratur. Et juxta illud Jeremiae, invenit jam sibi gratiam, quia longe Dominus apparuit ei, atque dilexit charitate perpetua, et melius est quod acquisivit omnibus vitae bonis. Est enim quasi hortus irriguus cunctis donorum repleta muneribus, et ideo in Canticis a sponso gratanter canitur: Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Cant. IV, 12). Ecce quam bene rebaptizatur, qui charitate nutritur, in cujus nimirum anima jam paradisus floret. Habes igitur, anima, fontem quo renascaris. Et si primam fidem irritam fecisti fontem itaque signatum sigillo Christi, quo nullus, qui 120.1485B| intrat, est alienus. Nam baptismi fontem, non dico quod Simon Magus felle amaritudinis obvolutus intravit, verum et omnes reprobi; sed nemo illorum charitatem adiit, de qua nullus qui intrat, exit. Illi vero foras exierunt a sacramento muneris, quia non fuerunt ex nobis, et una nobiscum in charitate renati; quod si essent, profecto ab ea nunquam exissent, unde beatus apostolus, videns se Christi charitate devinctum: Quis nos, inquit, separabit a charitate Dei? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII, 35)? Et ut indissociabile ostenderet charitatis connubium, indubitanter ait: Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 120.1485C| neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38, 39). Ergo qui tam fidenter loquitur, nihil de charitate dubitat; quoniam conclusus et signatus est deliciarum omniumque virtutum hortus. Siquidem facilius fuit hostem irruere ad illum paradisi prioris Adae locum, de quo eum sua expulit fraude; quam ad fontem charitatis, quo nullus potest accedere, nisi ex ea sit renatus. Alioquin etiam diabolus, si ad charitatem intrasset, jam non hostis, sed civis sanctorum, et domesticus Dei esset; apud Deum quippe charitas est, scilicet apud Patrem, quoniam Deus Filius ex Deo Patre charitas est. Unde dicitur, apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10), fons utique signatus signo Patris; quoniam 120.1485D| imago Dei Patris est. De quo nimirum fonte hauriunt omnes aquam vitae gratis salientem in vitam aeternam. Nemo igitur, nisi Jesus Christus, dat hanc aquam, quoniam puteus altus est, puteus aquarum viventium. De quo si quis sitit, veniat ad Christum, et dabitur ei gratis fons aeternus; sed nemo ut accipiat venit, si non Pater eum attraxerit.
- 3.
Ex quo liquet, quod jure supereminentior via charitas vocetur quam nemo, ut protuli, nisi qui accipit novit. Hoc sane Samaritana illa ex Evangelio 120.1486A| mystice designat: Domine, puteus altus est, et in quo haurias non habes (Joan. IV, 11). Profecto quia non noverat cum quo ageret, et signanter insinuat, quod Christi charitas altissima sit, de qua nisi qui accipit, in quo hauriat nullus habet; quandoquidem charitas semper ad Deum tendit, a quo et originem ducit, et ad proximum ardenter respicit, cum quo participium creationis, et recreationis habere novit. Ergo sicut altissima virtus, ita et nomen; quoniam nunquam recte quidquam aliud praeter Deum et proximum per charitatem diligere mandamur, quamvis saepe abusive dicatur, quia semper charitas excellit in divinis rebus, ut puta principaliter Dei nomen in eo est, ex quo omnia, et per quem omnia, et in quo omnia, et virtutem, ac naturam trinae majestatis, ac 120.1486B| singularitatis enuntiat; sic itaque secundo in loco per gratiam etiam homines dii appellantur, ad quos sermo Dei factus est, nuncupative tamen, sed non ficte. Jam tertio daemones dii gentium non substantialiter, nec vere nuncupative per gratiam; sed falso appellantur, cum Scriptura dicat: Omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Ita et charitas nomen primum et principaliter est in Deo, propter quod jubemur ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente eum diligere, a quo habemus ut diligere possimus; quoniam ipse prior dilexit nos. Et hoc est diligere Deum quod et diligere sempiterna bona; deinde secundo in loco per eamdem charitatem etiam proximum diligere jubemur tanquam nosmetipsos, jam tertio aliud quid falso sub charitatis titulo diligere 120.1486C| dicitur, quando pecuniarum, vel voluptatis, seu quarumlibet potius cupiditas est appellanda. Non enim harum dilectionem Deus hominibus concessit, sed usum dedit: inest ergo in omni anima rationabili motus amandi; sed varius eventus percipiendi ut ad virtutem charitatis tendat animus. Siquidem et ipse affectus amoris beneficio conditoris rationali animae est indultus; quamvis interdum ad amorem pecuniae et avaritiae studium divertat, aut erga gloriam inanem sectandam, ut fiant homines inanis gloriae cupidi; aut certe circa scortum, ut inveniantur impudicitiae libidinisque captivi. Necnon et ad aliam virtutem tanti boni, his similia dum fornicantur a Deo, periculosius effundunt; sed et cum ad diversas artes, etiam quas liberales vocant, 120.1486D| dum se his illiciunt, non principale bonum intendunt; quoniam animi virtutes ex ipso intelligantur, ex quo sunt. Unde et Dominus, ut cuncta ab animo quasi superstitiosa removeret: Diliges Dominum Deum tuum, inquit, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; deinde proximum sicut te ipsum: in quibus duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 37-40). Iste est puteus viventium aquarum altus et profundus, iste est fons vitae; et supereminentior via, per quam 120.1487A| nemo pollutus transit, ex quo qui renascitur, factus est filius adoptionis; quoniam fons vitae manat in eo salientis in vitam aeternam. Iste est hortus conclusus, fons signatus, in quo emissiones sunt paradisi. Hinc quippe in sanctorum mentibus jam floret, ut fructificarent Deo, in charitate radicati, et fundati. Idcirco quisquis ad vitam festinat, charitatem desinenter sibi dari exoptet, datamque excolat, ut et ipsam dilectionem suam, qua Deum diligit et proximum, quotidie ardentius ad Deum referat, quia Deus charitas, nihil negat charitati nostrae, qua ipse diligitur. Hinc quippe Paulus inquit: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Et ut evidentius loquar: Ubi charitas regnat, nulla valent delicta, quoniam ipsa est fons vitae, et ablutio omnium 120.1487B| criminum.
CAPUT XIV. De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. 1. Quia de charitate aliquid diximus, bonum ejus praegustare debemus. Bonum ergo charitatis Deus Trinitas est, et ipsa Trinitas Deus charitas est sempiterna: quod nimirum bonum solum et singulare bonum est, cui adhaerere vivere est, etc., intelligere degustare. Unde Propheta: Mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est, ponere in Deo spem meam (Psal. LXXII, 28), et hoc est bonum. In uno eodemque bono quasi interdum sibi distinguit bona quia aliud est adhaerere Deo per amorem intelligentiae, 120.1487C| aliud per desiderium spei. Quod enim intelligitur certum et verum est; sed non omne quod credimus verum, quamvis supra dixerim in hac peregrinatione, quod intellectu fides praestantior sit; non quia certior de se; sed quia instituta a veritate, interdum quousque evacuetur quod ex parte est, praestantior est. Tunc demum intelligentia erit sola, per quam semper cohaesi ac praesentes erimus. Nunc autem quidquid est, quod minus intelligimus, credimus peregrinando et speramus. Unde duobus istis jam beati sumus, intelligendo scilicet, et sperando; sed intelligendo cohaeremus Deo, sperando vero peregrinamur, quia intelligit admodum ex parte anima rationalis Deum et quidquid est quod intelligit Deum, in quantum intelligit, junctum est, et 120.1487D| haeret Deo. Nam intelligit anima, quod Deus summum et incommutabile sit bonum, quia semper ejusmodi est, et nunquam patitur mutationem aliquam: idcirco qui se mutabilem sentit bonum est ei inhaerere bono incommutabili, ut exinde bonus permaneat; caeterum quod minus intelligit, in illo transponere omnem spem suam debet, donec purgetur oculus intelligentiae, et evacuentur mala. Quibus duobus anima jam beata efficitur, re videlicet atque spe. Re, quia videt et cognoscit Deum; spe vero, 120.1488A| quia velut anchora tuta commoratur in adjutorio Altissimi, et protectione Dei. His inflammata anima luminibus indesinenter satagit mentis oculum non avertere a summo bono; quia quoties ad ea respicimus, quae sensibus comprehenduntur et corporea sunt, quasi depulsi a lumine in tenebris versamur, nec spe tamen ab illo avellimur, sed manemus, quia Deus cordis nostri pars nostra factus est in aeternum: alioquin recedere ab igne tanti amoris frigescere est; aliud vero amare, fornicatio; unde Propheta: Ecce, inquit, qui elongant se a te peribunt (Psal. LXXII, 27); aliud quippe paulisper recedere est, aliud elongare. Nam recedere, aliud intendere est, elongare vero non solum terrena desiderare, sed etiam aut a daemonibus expetere, aut ea quasi 120.1488B| summum bonum diligere. Tamen etsi recedere ab intentione amoris languescere est, quia spes non abrumpitur inter procellas saeculi, sub protectione Dei commorari tutissima anchora est: sed quanto tepidius amamus, tanto minus attendimus, et quanto minus attendimus, tanto plus elongamur. Unde cavendum ne dum plus elongatur animus, fornicetur: Perdidisti, inquit, omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27); quia profecto fornicatio casto amori contraria est. 2. Nihil enim anima Deo digna ab sponso quem diligit aliud quam ipsum requirit, non divitias, non honores, non aurum, non praedia, non voluptates saeculi neque alia quae sunt in mundo, quoniam solum amat in quo habet omnia, per quem, sicut 120.1488C| credit, facta sunt omnia. Hinc quoque semper castus amor devotus dicat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII, 28). Hoc igitur est totum bonum, quo nihil amplius invenitur; sed tunc ei adhaerebimus indefessi, cum videbimus eum facie ad faciem; nunc vero in quantum possumus, quia semper non possumus, adhaereamus ei per desiderium, adhaereamus et per intellectum, ne forte, dum recedimus, refrigeremur; aut certe aliud amando fornicemur. Sed quia continui esse non possumus in fervore charitatis, eo quod minus adhaereamus, praegustando in intellectu, ponamus spem nostram in Domino Deo, velut anchoram tutam in coelis. Pone, quaeso, anima, spem tuam in Domino, quia necdum haeres ei per praesentiam, quatenus 120.1488D| spe firmissima tota inhaereas. Altissimum ergo habes positum refugium tuum in adjutorio Dei, sub protectione ipsius commorare; sursum te attolle, quia gravitas iniquitatis in talento plumbi sedet, gravitas vero charitatis semper velut flamma ad Deum intus anhelat. Micantes ergo dilectionis, ac vibrantes sursum semper affectus movet; sed inter secura fluctivagas mundi auras spes fixa in Deum manet; quoniam haec sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis conscenderunt, quae praeparavit 120.1489A| Deus his qui diligunt eum (I Cor. II, 9). Ergo dilige tantum, et invenies, quoniam praeparata sunt ante tempora saecularia diligentibus. Dilectio namque sola inveniet per desiderium, quod spes jam tenet per fidem dilectionis. Magna igitur vis dilectionis, quae talia comprehendit, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt; sed dilectioni parata sunt ab aeterno. Quae nimirum dilectio, quae in corde venit, omnia ista apprehendit; apprehensa vero diligit: quam profecto dilectionem anima si non amiserit, sine fine beata sui sponsi dulcis fruetur amplexibus.
- 3.
Haec prout potui, Pater, quia petisti olim, licet in multis occupatus, devotus obtuli; non ut sufficiat 120.1490A| de his, quod dixi; sed ut habeat beatitudo tua adhuc tyronibus quod exhibeat de tribus istis virtutibus sine quibus nemo est Christianus. Quarum igitur summa omnium Scripturarum sanctarum explet eloquia. Quas qui habuerit non atramento, sed Spiritu sancto scriptas in praecordiis, habet omnem intelligentiam rerum spiritalium in terris. In terris quippe, quia peregrinamur, sed secundum spiritalem hominem quotidie fructificantes per agnitionem Dei renovamur in coelis. Per eumdem largitorem omnium bonorum, et auctorem harum virtutum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per immortalia saecula, et in aeternum benedictus. Ame (no apparatus)