Migne Patrologia Latina Tomus 40
(PL 40 0231) 1.
Sapientiae verae donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem: non ex eorum numero de quibus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi (I Cor. 1, 20) ! sed ex eorum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26); et quales vult Apostolus fieri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19) . [Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est (Eccli. I, 1) .]
(PL 40 0231) CAPUT II.
Sapientia hominis, pietas. Hominis autem sapientia pietas est. Habes hoc in libro sancti Iob: nam ibi legitur, quod ipsa Sapientia dixerit homini, Ecce pietas est sapientia (Iob XXVIII, 28) . Si autem quaeras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius in graeco reperies θεοσέβειαν, qui est Dei cultus. Dicitur enim graece pietas et aliter, id est εὑσέβεια quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc praecipue referatur ad colendum Deum. (0232) Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus expressus est, cum quid esset homini sapientia diceretur. Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri, atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?
(PL 40 0232) CAPUT III.
Deum coli fide, spe et charitate. Hic si respondero, fide, spe, charitate colendum Deum; profecto dicturus es, brevius hoc dictum esse quam velles: ac deinde petiturus ea tibi breviter explicari, quae ad singula tria ista pertineant; quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quae in epistola tua quaerendo posuisti: cuius exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas; si autem non est, commemorante me recolas.
(PL 40 0232) CAPUT IV.
Quaestiones Laurentii. Responsiones Angustini. (0233) Vis enim tibi, ut scribis, librum a me fieri, quem Enchiridion (ut dicunt) habeas, et de tuis manibus non recedat: continens postulata, id est, quid sequendum maxime, quid propter diversas principaliter haereses sit fugiendum; in quantum ratio pro religione contendat, vel quid in ratione, cum fides sit sola, non conveniat ; quid primum, quid ultimum teneatur, quae totius definitionis summa sit; quod certum propriumque fidei catholicae fundamentum. Haec omnia quae requiris procul dubio scies, diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haec enim maxime, imo vero sola in religione sequenda sunt. His qui contradicit, aut omnino a Christi nomine alienus est, aut haereticus. Haec sunt defendenda ratione, vel a sensibus corporis inchoata, vel ab intelligentia mentis inventa. Quae autem nec corporeo sensu experti sumus, nec mente assequi valuimus aut valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus, a quibus ea quae divina vocari iam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum, divinitus adiuti, vel videre, vel etiam praevidere potuerunt.
(PL 40 0233) CAPUT V.
Responsio ad q. 3 et ad q. 4. Cum autem initio fidei quae per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota ineffabilis pulchritudo, cuius plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Haec etiam totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicae fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus (I Cor. III, 11) . Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicae, quia putari potest aliquibus haereticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos, qui se christianos vocari volunt; re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est; quoniam commemorandae sunt omnes haereses, sive quae fuerunt, sive quae sunt, sive quae potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum. Quae disputatio tam multorum est voluminum, ut etiam infinita videatur.
(PL 40 0233) CAPUT VI.
Quod mole exiguum possit manu contineri. Tu autem Enchiridion a nobis postulas, id est, quod manu possit astringi , non quod armaria possit onerare. (0234) Ut igitur ad illa tria redeamus, per quae diximus colendum Deum, fidem, spem, charitatem; facile est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid amandum sit: sed quemadmodum adversus eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, operosioris uberiorisque doctrinae est; quae ut habeatur, non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.
CAPUT VII.
(PL 40 0234) 2.
Symbolum et oratio dominica complectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legitur? quid facilius memoriae commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiae Dei tempus propheta praedicens ait, Et erit; omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ioel II, 32) : propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subiecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14) ? propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Sed sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?
(PL 40 0234) CAPUT VIII.
Generalis explicatio fidei, spei et charitatis, et earum nexus. Quid autem sperari potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium poenas non credit impiorum? nec sperat tamen, et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhorret, rectius timere dicitur quam sperare. Quae duo quidam distinguens ait: Liceat sperare timenti. (Lucanus, Pharsal. lib. 2, v. 15.) Non autem ab alio poeta, quamvis meliore, proprie dictum est: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. (Virgil., Aeneid. lib. 4, v. 419.) Denique nonnulli in arte grammatica verbi huius utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt, Sperare dixit pro timere. Est itaque fides et malarum rerum, et bonarum: quia et bona creduntur, et mala; et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et praesentium, et futurarum. Credimus enim Christum mortuum; quod iam praeteriit; credimus sedere ad dexteram Patris; quod nunc est: credimus venturum ad iudicandum ; quod futurum est. Item fides et suarum rerum est, et alienarum. (0235) Nam et se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum; et alios, atque alia: nec solum de aliis hominibus multa, quae ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quae cum ita sint, propter has causas distinguenda erit fides ab spe, sicut vocabulo, ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quae creduntur, sive quae sperantur, fidei speique commune est. In Epistola quippe ad Hebraeos, qua teste usi sunt illustres catholicae Regulae defensores, fides esse dicta est Convictio rerum quae non videntur (Hebr. XI, 1) . Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed praesentium rerum evidentiae credidisse, hoc est, fidem accommodasse dicit, non ita videtur absurdus, ut recte reprehendatur in verbo, eique dicatur, Vidisti; ergo non credidisti: unde putari potest non esse consequens ut non videatur res quaecumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur. De spe quoque ait Apostolus: Spes quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25) . Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Iam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique, ut ait Apostolus Iacobus, Et daemones credunt, et contremiscunt (Iacobi II, 19): nec tamen sperant vel amant; sed potius quod speramus et amamus credendo venturum esse formidant. Propter quod apostolus Paulus fidem quae per dilectionem operatur, approbat atque commendat (Galat. V, 6) , quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.
(PL 40 0235) 3.
Quid credendum, servato Symboli ordine, deinceps explicatur. Non opus esse curiosa inquisitione rerum naturalium. Christiano sufficere si credat a summe bona Trinitate omnia creata esse, eaque bona. Cum ergo quaeritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est, quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant: nec metuendum est, ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura coeli, de generibus et naturis animalium, fruticum, lapidum, fontium, fluminum, montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et alia sexcenta de iis rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret; quia nec ipsi omnia repererunt tanto excellentes ingenio, flagrantes studio, abundantes otio, et quaedam humana coniectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quae se invenisse gloriantur, plura opinantes potius quam scientes. (0236) Satis est christiano rerum creatarum causam, sive coelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus; nullamque esse naturam quae non aut ipse sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum ab eodem Patre procedentem, sed unum eumdemque Spiritum Patris et Filii.
(PL 40 0236) CAPUT X.
Contra Manichaeorum haeresim de origine mali. Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, et nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona (Gen. I, 31); quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.
(PL 40 0236) CAPUT XI.
Mala cur esse sinat Deus. Malum nihil aliud nisi privatio boni. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas (Virgil., Aeneid. lib. 10, V. 100) , cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici, quam sanitate privari (neque enim id agitur, cum adhibetur curatio, ut mala ista quae inerant, id est, morbi ac vulnera recedant hinc, et alibi sint; sed utique ut non sint. Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus: cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes eius boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur, non aliquo transferuntur; sed ea quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.
CAPUT XII.
(PL 40 0236) 4.
Creaturae omnes bonae, sed quia non summe bonae, ideo corruptibiles. Naturae igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonae sunt: sed quia non sicut earum Conditor summe atque incommutabiliter bonae sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. (0237) Sed bonum minui malum est; quamvis, quantumcumque minuatur, remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est) unde natura sit. Neque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi bonum quo natura est, nisi et ipsa consumatur, potest. Merito quippe natura incorrupta laudatur: porro si et incorruptibilis sit, quae corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur, ideo malum est eius corruptio, quia eam qualicumque privat bono; nam si nullo bono privat, non nocet: nocet autem; adimit igitur bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur: ac per hoc si naturae aliquid remanebit quod iam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utique desinet, quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit, quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest, nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est; magnum, si corrumpi non potest; parvum, si potest: negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura.
(PL 40 0237) CAPUT XIII.
Nullum malum, nisi quod et bonum sit. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum, si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est: nec malum unquam potest esse ullum, ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura, in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur, cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse, nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset, si res ipsa quae mala est, natura non esset. Non igitur potest esse malum, nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis huius velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere. Et cavendum est, ne incidamus in illam propheticam sententiam, ubi legitur: Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V, 20) . Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. XII, 35) . Quid est autem malus homo, nisi mala natura; quia homo natura est? Porro si homo aliquod bonum est, quia natura est, quid est malus homo, nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est; sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit, Malum est hominem esse; aut, Bonum est iniquum esse: ipse incidit in propheticam illam sententiam, Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum. (0238) Opus enim Dei culpat, quod est homo: et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiamsi vitiosa est, in quantum natura est, bona est; in quantum vitiosa est, mala est.
(PL 40 0238) CAPUT XIV.
Bonum et malum, licet contraria, simul in eadem re esse posse. Ex bonis mala, et in bonis. Quapropter in iis contrariis quae mala et bona vocantur, illa dialecticorum regula deficit, qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis et amarus: nullum corpus simul ubi album, ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac pene in omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt: quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse iniustus; iniustus autem non potest esse nisi homo vel angelus: et bonum quod homo, bonum quod angelus; malum quod iniustus. Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum non esset in quo malum esset, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt: nec erat alias unde oriretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset, profecto bona esset: et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.
(PL 40 0238) CAPUT XV.
Quomodo intelligendum illud, Non potest arbor bona, etc. Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicae sententiae refragari, qua dixit, Non potest arbor bona fructus malos facere. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis (Matth. VII, 18, 16) , quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eodem modo tanquam arbor mala fructus bonos, id est, opera bona non potest facere voluntas mala: sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala; nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco, ubi de arbore et fructibus loquebatur, apertissime ostendit: ait enim, Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum (Id. XII, 33) : satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse; ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse.
(PL 40 0238) 5.
(0239) Rerum causas nosse an pertineat ad felicitatem. Quae cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet, Felix qui potuit rerum cognoscere causas. (Georg. lib. 2, v. 490.) non nobis videatur ad felicitatem consequendam pertinere, si sciamus causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis naturae sinibus occuluntur; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, Obiicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant. (Ibid., vv. 479, 480.) et caetera huiusmodi: sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, et id hactenus, quatenus eas homini in hac vita erroribus aerumnisque plenissima, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est, ubi nulla quatiamur aerumna, nullo errore fallamur. Nam si causae corporalium motionum noscendae nobis essent, nullas magis nosse quam nostrae valetudinis deberemus. Cum vero eis ignoratis, medicos quaerimus, quis non videat quod de secretis coeli et terrae nos latet, quanta sit patientia nesciendum?
(PL 40 0239) CAPUT XVII.
Error quid sit. Non omnis error noxius. Augustini error felix in bivio. Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit, non solum in maioribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari; non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit: pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans, recta ratione praeponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia; et iste utiliora, ille minus utilia, vel etiam noxia: quis non in eis quae ille scit, ei praeferat nescientem? Sunt enim quaedam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum, non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur, et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum Donatistarum manus armata subsederat: atque ita factum est ut eo quo tendebamus, per devium circuitum veniremus; cognitisque insidiis illorum, nos gratularemur errasse, atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sic errantem sic non erranti latroni praeponere dubitaverit? Et fortasse ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator, Ut vidi (inquit), ut perii, ut me malus abstulit error! (Virgil. Eclog. 8, v. 41.) quoniam est et error bonus, qui non solum nihil obsit, verum etiam prosit aliquid. (0240) Sed diligentius considerata veritate, cum aliud nihil sit errare, quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est; vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum, sive sit verum; idque tam sit in animo deforme atque indecens, quam pulchrum et decorum esse sentimus, vel in loquendo, vel in assentiendo, Est, est, Non, non (Matth. V, 37) : profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis sit illa vita, ubi est animae nostrae ipsa veritas vita: ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur; miserioresque sunt cum mentiendo fallunt, quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit: sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium; cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.
CAPUT XVIII.
(PL 40 0240) 6.
Mendacium omne est peccatum, sed aliud alio gravius. Non mentiri qui nesciens falsum dicit, sed potius qui verum dicit quod putat falsum. Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur quaestio, de qua iam grandem librum, cum respondendi necessitas nos urgeret, absolvimus: utrum ad officium hominis iusti pertineat aliquando mentiri. Nonnulli enim eo usque progrediuntur, ut et peierare, et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei natura falsum aliquid dicere, nonnunquam bonum piumque opus esse contendant. Mihi autem videtur peccatum quidem esse omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi voluntate mentitur: aut vero tantum nocet qui viatorem mentiendo in diversum iter mittit, quantum is qui viam vitae mendacio fallente depravat. Nemo sane mentiens iudicandus est, qui dicit falsum quod putat verum: quoniam quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est, qui falsa incautius credita pro veris habet. Potiusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit: nec ullo modo liber est a mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit. (0241) Ille namque non aliud habet in animo, aliud in verbo: huic vero qualecumque per se ipsum sit quod ab eo dicitur, aliud tamen clausum in pectore, aliud in lingua promptum est; quod malum est proprium mentientis. In ipsarum autem quae dicuntur consideratione rerum tantum interest, qua in re quisque fallatur sive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minus sit malum, quantum pertinet ad hominis voluntatem; tamen longe tolerabilius sit in his quae a religione sunt seiuncta, mentiri, quam in iis sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest, falli. Quod ut illustretur exemplis, intueamur quale sit, si quispiam dum mentitur, vivere nuntiet aliquem mortuum; et alius dum fallitur, credat iterum Christum post quamlibet longa tempora moriturum: nonne illo modo mentiri quam isto modo falli imcomparabiliter praestat, multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere, quam in istum ab aliquo induci?
(PL 40 0241) CAPUT XIX.
Error alius quidem alio perniciosior, sed semper est malus. In quibusdam ergo rebus magno, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo malo, in quibusdam nonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malo fallitur homo, cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo fallitur, qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas molestias temporales, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum. Velut si quisquam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo patiatur mali. Qui vero malum hominem ita bonum credit, ut nihil ab eo patiatur mali, nullo malo fallitur: nec in eum cadit illa prophetica detestatio, Vae iis qui dicunt quod malum est bonum. De ipsis enim rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus dictum intelligendum est. Unde qui adulterium dicit bonum, recte arguitur illa voce prophetica. Qui vero ipsum hominem dicit bonum, quem putat castum, nescit adulterum, non in doctrina rerum bonarum et malarum, sed in occultis humanorum fallitur morum; vocans hominem bonum, in quo putat esse quod esse non dubitat bonum, et dicens malum adulterum et bonum castum: sed hunc bonum dicens, nesciendo adulterum esse, non castum. Porro si per errorem evadit quisque perniciem, sicut superius dixi nobis in itinere contigisse, etiam boni aliquid homini errore confertur. Sed cum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquem, vel nonnullo etiam bono falli; non ipsum errorem dico nullum malum vel nonnullum bonum; sed malum quo non venitur, vel bonum quo venitur errando, id est, ex ipso errore quid non eveniat vel quid proveniat. Nam ipse per se ipsum error aut magnum in re magna, aut parvum in re parva, tamen semper est malum. (0242) Quis enim nisi errans malum neget, approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis, aut habere incerta pro certis, vel certa pro incertis? Sed aliud est bonum hominem putare qui malus est, quod est erroris; et aliud est ex hoc malo aliud malum non pati, si nihil noceat homo malus, qui est putatus bonus. Itemque aliud est ipsam viam putare, quae non est ipsa; et aliud est ex hoc erroris malo aliquid boni consequi, velut est ab insidiis malorum hominum liberari.
CAPUT XX.
(PL 40 0242) 7.
Non omne genus erroris esse peccatum. Academicos refellit, qui ut error vitetur, omnem assensionem suspendi volunt. Nescio sane utrum etiam huiusmodi errores: cum homo de malo homine bene sentit, qualis sit nesciens; aut pro eis quae per sensus corporis capimus, occurrunt similia, quae spiritu tanquam corpore, aut corpore tanquam spiritu sentiuntur; quale putabat esse apostolus Petrus, quando existimabat se visum videre, repente de claustris et vinculis per angelum liberatus (Act. XII, 9) : aut in ipsis rebus corporeis lene putatur esse quod asperum est, aut dulce quod amarum est, aut bene olere quod putidum est, aut tonare cum rheda transit, aut illum esse hominem cum alius sit, quando duo simillimi sibi sunt, quod in geminis saepe contingit; unde ait ille, Gratusque parentibus error: (Virgil., Aeneid. lib. 10, v. 392.) et caetera talia etiam peccata dicenda sint. Nec quaestio nodosissima, quae homines acutissimos, Academicos torsit, nunc mihi enodanda suscepta est; utrum aliquid debeat sapiens approbare, ne incidat in errorem, si pro veris approbaverit falsa, cum omnia, sicut affirmant, vel occulta sint, vel incerta. Unde tria confeci volumina in initio conversionis meae, ne impedimento nobis essent, quae tanquam in ostio contradicebant. Et utique fuerat removenda inveniendae desperatio veritatis, quae illorum videtur argumentationibus roborari. Apud illos ergo error omnis putatur esse peccatum, quod vitari non posse contendunt, nisi omnis suspendatur assensio. Errare quippe dicunt eum quisquis assentitur incertis: nihilque certum esse in hominum visis, propter indiscretam similitudinem falsi, etiamsi quod videtur, forte sit verum, acutissimis quidem, sed impudentissimis conflictationibus disputant. Apud nos autem, Iustus ex fide vivit (Rom. I, 17) . At si tollatur assensio, fides tollitur; quia sine assensione nihil creditur. Et sunt vera quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam beatam, quae non nisi aeterna est, non potest perveniri. Cum istis vero utrum loqui debeamus ignoro, qui, non victuros in aeternum, sed in praesentia se vivere nesciunt: imo nescire se dicunt, quod nescire non possunt. (0243) Neque enim quisquam sinitur nescire se vivere: quandoquidem si non vivit, non potest aliquid vel nescire; quoniam non solum scire, verum etiam nescire viventis est. Sed videlicet non assentiendo quod vivant, cavere sibi videntur errorem: cum etiam errando convincantur vivere; quoniam non potest qui non vivit errare. Sicut ergo nos vivere non solum verum, sed etiam certum est; ita vera et certa sunt multa, quibus non assentiri, absit ut sapientia potius quam dementia nominanda sit.
(PL 40 0243) CAPUT XXI.
Error non semper peccatum, sed semper malum. In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur, an non; vel utrum vera sive sint sive putentur, an falsa: in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum; aut si est, minimum esse atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet, qua imus ad Deum: quae via fides est Christi, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) . Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error: aut ab hac via deviabat apostolus Petrus, quando se existimans visum videre, aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus, in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosceret, nisi cum ab illo angelus, per quem fuerat liberatus, abscessit: aut ab hac via deviabat Iacob patriarcha, quando viventem filium a bestia credebat occisum (Gen. XXXVII, 33) . In his atque huiusmodi falsitatibus, salva fide, quae in Deum nobis est, fallimur, et via non relicta quae ad illum ducit, erramus: qui errores etiamsi peccata non sunt, tamen in malis huius vitae deputandi sunt, quae ita subiecta est vanitati, ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint, per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus; ab ea tamen miseria non absunt, in qua adhuc sumus. Nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si iam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.
(PL 40 0243) CAPUT XXII.
Omne mendacium esse peccatum. Porro autem omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia homo non solum quando scit ipse quod verum sit, sed etiam si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit; sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta, non per quae se homines invicem fallant, sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. (0244) Possumus enim et furando, si pauper cui palam datur, sentit commodum, et dives cui clam tollitur, non sentit incommodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et adulterando, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit, poenitendo purganda: nec ideo peccatum negabitur tale adulterium. Si autem merito nobis placet castitas, quid offendit veritas, ut propter alienam utilitatem illa non violetur adulterando, et violetur ista mentiendo? Plurimum quidem ad bonum profecisse homines, qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non est negandum: sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam temporaliter remuneratur benevolentia, non fallacia, quae ut ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in haeredibus Testamenti Novi, quibus dicitur, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod enim amplius est, a malo est (Matth. V, 37) . Propter quod malum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit, etiam ipsi cohaeredes Christi dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Id. VI, 12) .
CAPUT XXIII.
(PL 40 0244) 8.
Causa rerum bonarum, bonitas Dei; malarum, voluntas deficiens boni mutabilis. His itaque pro huius brevitatis necessitate tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum, quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum, ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas: nequaquam dubitare debemus, rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.
(PL 40 0244) CAPUT XXIV.
Secundae malorum causae, ignorantia et concupiscentia. Hoc primum est creaturae rationalis malum, id est, prima privatio boni: deinde iam etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum, et concupiscentia noxiarum; quibus comites subinferuntur error et dolor: quae duo mala quando imminentia sentiuntur, ea fugitantis animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa vel inania, quoniam id errore non sentit, vel delectatione morbida vincitur, vel vana etiam laetitia ventilatur. Ex his morborum, non ubertatis, sed indigentiae tanquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat.
(PL 40 0249) CAPUT XXXIV.
Christus mediator ineffabili Verbi incarnatione natus ex Maria. Contra Apollinaristas. De quo mediatore longum est, ut quanta dignum est, tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint. Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14) , ut crederemus in Dei Patris omnipotentis unicum Filium natum de Spiritu sancto et Maria virgine? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione: sicut dictum est, Quoniam ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro (Rom. III, 20) , id est omnis homo. Nam nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse; sed naturae ab omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cuius reatus regeneratione diluitur; sed qualem de virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido conceperat: quo si vel nascente corrumperetur eius integritas, non iam ille de virgine nasceretur; eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia; quae imitans eius matrem quotidie parit membra eius, et virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino Volusianum (Epist. 137).
(PL 40 0244) CAPUT XXV.
Poenae peccatis irrogatae. Quae tamen natura in malis suis non potuit amittere beatitudinis appetitum. Verum haec communia mala sunt et hominum et angelorum pro sua malitia Domini iustitia damnatorum. Sed homo habet et poenam propriam, qua etiam corporis morte punitus est. (0245) Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat, si peccaret: sic eum munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exitio; atque in paradisi felicitate tanquam in umbra vitae, unde iustitia custodita in meliora conscenderet, collocavit (Gen. II, 17, 15) .
(PL 40 0245) CAPUT XXVI.
Peccati Adae poena in tota ipsius stirpe. Contra Pelagianos. Hinc post peccatum exsul effectus, stirpem quoque suam, quam peccando in se tanquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit: ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaverat coniuge, per carnalem concupiscentiam, in qua inobedientiae poena similis retributa est, nasceretur, traheret originale peccatum, quo traheretur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis vitiatoribus et possessoribus et consortibus suis sine fine supplicium. Sic per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) . Mudum quippe appellavit eo loco Apostolus universum genus humanum.
(PL 40 0245) CAPUT XXVII.
Hominis conditio post Adae peccatum. Hominis reformatio ex sola Dei misericordia. Ita ergo se res habebat: iacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis massa damnata; et adiuncta parti eorum qui peccaverant angelorum, luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinet iustam, quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt libenter mali, et quidquid manifestis opertisque poenis patiuntur inviti: non sane Creatoris desistente bonitate et malis angelis subministrare vitam vivacemque potentiam, quae subministratio si auferatur, interibunt; et hominum, quamvis de propagine vitiata damnataque nascentium, formare semina et animare, ordinare membra, per temporum aetates, per locorum spatia vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim iudicavit de malis bene facere, quam mala nulla esse permittere. Et si quidem in melius hominum reformationem nullam prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, nonne merito fieret, ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui Creatoris, quod custodire facillime posset, sua male utens potestate calcavit atque transgressa est, quae in se sui Conditoris imaginem ab eius lumine contumaciter aversa violavit, quae salubrem servitutem ab eius legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam? Plane ita faceret, si tantum iustus, non etiam misericors esset, suamque indebitam misericordiam multo evidentius in indignorum potius liberatione monstraret.
CAPUT XXVIII.
(PL 40 0246) 9.
Deiectis desertoribus angelis, caeteri in beatitudine formati. Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in huius aeris imam caliginem de superna coelesti habitatione deiectis, residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato caeteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae successionis vinculis obligaret, atque universos traheret ad debitas poenas: sed eo qui diabolus factus est, cum sociis impietatis elato, et ipsa cum eis elatione prostrato, caeteri pia obedientia Domino cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam scientiam, qua essent de sua sempiterna et nunquam casura stabilitate securi.
(PL 40 0246) CAPUT XXIX.
In locum angelorum eiectorum succedit pars hominum reparata. Placuit itaque universitatis creatori atque moderatori Deo, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente perstiterat, de sua certissime cognita semper futura felicitate gauderet: alia vero creatura rationalis quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis tota perierat, ex eius parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur. Hoc enim promissum est resurgentibus sanctis, quod erunt aequales angelis Dei (Luc. XX, 36) . Ita superna Ierusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii sanctae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui futurus est, in contemplatione est eius artificis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17) , atque in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21) .
(PL 40 0246) CAPUT XXX.
Non meritis, nec libero arbitrio reparari homines, sed gratia. Verum haec pars generis humani, cui liberationem Deus regnumque promisit aeternum, numquid meritis operum suorum reparari potest? Absit. Quid enim boni operatur perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus? Numquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc absit: nam libero arbitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum. (0247) Sicut enim qui se occidit, utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit, nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit: ita cum libero peccaretur arbitrio, victore peccato amissum est liberum arbitrium; A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19) . Petri certe apostoli est ista sententia: quae cum vera sit, qualis, quaeso, potest servi addicti esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit, qui sui domini voluntatem libenter facit. Ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati servus est. Unde ad iuste faciendum liber non erit, nisi a peccato liberatus esse iustitiae coeperit servus. Ipsa est vera libertas propter recti facti laetitiam, simul et pia servitus propter praecepti obedientiam. Sed ad bene faciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat cuius illa vox est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36) ? Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio in bono gloriatur opere, qui nondum est liber ad operandum bene, nisi se vana superbia inflatus extollat? quam cohibet Apostolus dicens, Gratia salvi facti estis per fidem.
(PL 40 0247) CAPUT XXXI.
Fides et opera bona ex Dei dono. Et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent, ut non intelligerent divinitus esse donatam, sicut idem apostolus alio loco dicit, se ut fidelis esset misericordiam consecutum (I Cor. VII, 25) ; hic quoque adiunxit, atque ait, Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus adiecit: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10) . Tunc ergo efficimur vere liberi, cum Deus nos fingit, id est, format et creat, non ut homines, quod iam fecit; sed ut boni homines simus, quod nunc gratia sua facit: ut simus in Christo Iesu nova creatura (Galat. VI, 15) , secundum quod dictum est, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12) . Neque enim cor eius, quantum pertinet ad naturam cordis humani, non iam creaverat Deus.
(PL 40 0247) CAPUT XXXII.
Bona voluntas a Deo. (0248) Item ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero arbitrio voluntatis, tanquam ab ipso incipiat meritum, cui tanquam debitum reddatur praemium, bene operandi ipsa libertas; audiat eumdem gratiae praeconem dicentem, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) . Et alio loco: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) . Cum procul dubio, si homo eius aetatis est ut ratione iam utatur, non possit credere, sperare, diligere, nisi velit, nec pervenire ad palmam supernae vocationis Dei, nisi voluntate cucurrerit (Philipp. III, 14) . Quomodo ergo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur (Prov. VIII, 35, sec. LXX) ? Alioquin si propterea dictum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, quia ex utroque fit, id est, et voluntate hominis, et misericordia Dei; ut sic dictum accipiamus, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, tanquam diceretur, Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei: non ergo sufficit et sola misericordia Dei, si non sit etiam voluntas hominis: ac per hoc si recte dictum est, Non volentis hominis, sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet; cur non et e contrario recte dicitur, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit, Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat; restat ut propterea recte dictum intelligatur, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, ut totum Deo detur, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis; et, Misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11) ; et, Misericordia eius subsequetur me (Psal. XXII, 6) . Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris (Matth. V, 44) , utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in illis operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus (Id. VII, 7) , nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris, ut misericordia Dei praeveniat eos, sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis, ut misericordia eius subsequatur nos.
CAPUT XXXIII.
(PL 40 0248) 10.
Homines natos omnes irae filios eguisse reconciliatore Christo. Ira Dei quid. Tenebatur itaque iusta damnatione genus humanum, et omnes erant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 9) . De qua ira dicit etiam Iob: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae et plenus irae (Iob XIV, 1) . De qua ira dicit et Dominus Iesus: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem non credit in Filium, non habet vitam , sed ira Dei manet super eum (Ioan. III, 36) : non ait, veniet; sed, manet. Cum hac quippe omnis homo nascitur. (0249) Propter quod dicit Apostolus: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) . In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cuius umbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati nunc in sanguine eius salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 10, 9) . Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum sanctum, ut ex inimicis efficiamur filii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 14) : haec est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
(PL 40 0249) CAPUT XXXIV.
Christus mediator ineffabili Verbi incarnatione natus ex Maria. Contra Apollinaristas. De quo mediatore longum est, ut quanta dignum est, tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint. Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14) , ut crederemus in Dei Patris omnipotentis unicum Filium natum de Spiritu sancto et Maria virgine? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione: sicut dictum est, Quoniam ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro (Rom. III, 20) , id est omnis homo. Nam nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse; sed naturae ab omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cuius reatus regeneratione diluitur; sed qualem de virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido conceperat: quo si vel nascente corrumperetur eius integritas, non iam ille de virgine nasceretur; eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia; quae imitans eius matrem quotidie parit membra eius, et virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino Volusianum (Epist. 137).
(PL 40 0249) CAPUT XXXV.
Christus Deus simul et homo. Contra errorem qui Leporii, et postea Nestorianorum fuit. Proinde Christus Iesus Dei Filius, est et Deus et homo. Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo. Deus, quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum (Ioan. I, 1) : homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis et caro. (0250) Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt (Ioan. X, 30) : in quantum autem homo est, Pater maior est illo (Id. XIV, 28) . Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius: idemque ipse utrumque ex utroque unus Christus. Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, quod natura erat, id est, esse aequalis Deo. Exinanivit autem se, accipiens formam servi (Philipp. II, 6 et 7) , non amittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor est factus, et mansit aequalis, utrumque unus, sicut dictum est: sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis Patri, propter hominem minor. Unus Dei Filius, idemque hominis filius; unus hominis filius, idemque Dei Filius: non duo filii Dei Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Iesus Christus.
CAPUT XXXVI.
(PL 40 0250) 11.
Gratia commendata in homine Christo ad dignitatem Filii Dei nullis meritis evecto. Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cuius boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, cum singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius; et hoc unicus, et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intelligant homines per eamdem gratiam se iustificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum habere posset peccatum? Sic et eius matrem angelus salutavit, quando ei futurum annuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena. Et paulo post: Invenisti, ait, gratiam apud Deum (Luc. I, 28 et 30) . Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo omnium Domini mater esset. De ipso autem Christo Ioannes evangelista cum dixisset, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; Et vidimus, inquit, gloriam eius quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quod ait, Verbum caro factum est; hoc est, plenum gratiae: quod ait, gloriam unigeniti a Patre; hoc est, plenum veritatis. (0251) Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius, non gratia, sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personae, ut idem ipse esset etiam hominis filius.
(PL 40 0251) CAPUT XXXVII.
Nativitas Christi eo quod est de Spiritu sancto, gratiam demonstrat. Idem namque Iesus Christus Filius Dei unigenitus, id est unicus, Dominus noster, natus est de Spiritu sancto et virgine Maria. Et utique Spiritus sanctus Dei donum est, quod quidem et ipsum est aequale donanti: et ideo Deus est etiam Spiritus sanctus, Patre Filioque non minor. Ex hoc ergo quod de Spiritu sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur? Cum enim virgo quaesivisset ab angelo, quomodo id fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret; respondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) . Et Ioseph cum vellet eam dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam, tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) : id est, quod tu esse de alio viro suspicaris, de Spiritu sancto est.
CAPUT XXXVIII.
(PL 40 0251) 12.
Christus de Spiritu sancto non ut de patre natus, sed de Maria ut de matre. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum, et Spiritus sancti filius secundum hominem; quod eum Spiritus sanctus tanquam pater eius de matre virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum iam ita sit absurdum, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Proinde, sicut confitemur, Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit Spiritus sanctus? An quia fecit eum? Quoniam Dominus noster Iesus Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3) : in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3) . Sed cum illam creaturam quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit; neque enim separabilia sunt opera Trinitatis; cur in ea facienda solus Spiritus sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum. (0252) Illud enim movet quomodo dictum sit, Natus de Spiritu sancto, cum filius nullo modo sit Spiritus sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium, aut eum natum de Deo; sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid huiusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu sancto et virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio quippe non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.
(PL 40 0252) CAPUT XXXIX.
Non quidquid ex aliquo nascitur, eius filius dicendus. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius: ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur; certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios eos rite dixerit quispiam: sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam et illud quod de capillo et de caeteris diximus, ad hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium eius de quo nascitur posse dici. Sicut non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur; sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni qui praeparantur in regnum.
(PL 40 0252) CAPUT XL.
Modus quo natus est Christus de Spiritu sancto, insinuat gratiam unionis hypostaticae. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus cuius dicitur filius; profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Deo copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei: ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodam modo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum sanctum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum (Act. VIII, 20) . Unde sufficienter loqui (si tamen id fieri potest), valde prolixae disputationis est.