De finitate motus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De finitate motus
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE FINITATE MOTUS ET TEMPORIS

/101/ Primum argumentum, quod ponit Aristoteles ad probandum perpetuitatem motus est hoc: Motus aut est perpetuus, aut fuit motus primus ante quem non fuit alius. Si fuit motus primus ante quem non fuit alius, ergo motus alius fuit postquam non fuit. Sed omne, quod est postquam non fuit, prius fuit in potentia, quia omne, quod est et prius non fuit, fuit in potentia. Sed omne, quod de potentia priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum praecedentem. Si ergo motus primus de potentia priore exit ad actum, non exit ad actum nisi per motum praecedentem. Ergo si motus primus exiuit de potentia ad actum, motum primum praecessit motus alius; et ita motus primus non est motus primus, quod est inconueniens.

Haec autem propositio: "omne quod est, de potentia priore exit in actum per motum praecedentem" sic ostenditur: Cum aliquid est in potentia et nondum egreditur in actum, aut hoc est, quia causa efficiens nondum est, aut si est, insufficiens est aut impeditur, aut quia illud in quod agit efficiens, nondum est, aut si hoc fuerit, quia agens et illud in quod agit disiuncta sunt. -- Sed si agens nondum est, oportet, ut per motum fiat. Si insufficiens est, oportet, ut pet, motum fiat sufficiens. Similiter si illud, in quod agat agens, nondum est, aut si disiuncta sunt, necesse est, illud passim per motum fieri, aut ista disiuncta per motum coniungi.

Et ut ad unum dicam: Causa, quare aliquid quod est in potentia nondum egreditur ad actum, est defectus alicuius conditionis ex parte agentis, uel ex parte patientis. Quam conditionem oportet acquiri per motum, antequam fiat de potentia agente actu agens. Ita in omni, quod fit sub tempore, necesse est, eius fieri praecedere motum alium non disiunctum a sequente per quietem. /102/

Et in hac ratiocinatione manifestum est, quod omne, quod fit, necesse est reduci ad motum continuum circularem.

Haec autem ratiocinatio, quae conuincit, primum motum non fuisse, conuincit etiam, quod non fuit motus ante motum infinitum, ita quod fuit aliquando quies absque motu intermedio.

Dico autem, quod haec ratiocinatio Aristotelis et philosophorum est diminuta. Quod enim dicitur "motus aliquando primo fuit, postquam non fuit", distinguendum est, quia, si haec dictio "postquam" significet ordinem temporalem, implicata est in sermone ideo contradictio, quia implicatur, quod tempus praecesserit primum principium motus et ita, quod motus fuerit ante motum primum et tempus ante tempus primum quod est impossibile. Et non est hase diuisio sufficiens: motus aut est perpetuus et sine initio, aut fuit postquam non fuit, quia sub neutram partem diuisionis cadit mundus, uel tempus, uel motus, uel aliquid, cuius esse est ease cum tempore, quia nullum horum est sine initio. Nec tamen aliquod horum habet initium sub tempore; tamen apud imaginationem ponentem, quod idem est esse sine initio et habere esse extensum per moram inflnitam, est illa diuisio necessaria. - Si autem haec dictio "postquam" significet ordinem temporis ad aeternitatem et fuit primo positum, quod significet tempus et secundo aeternitatem, uerum est, quod mundus et tempus et motus fuerunt postquam non fuerint, et priusquam essent, fuerunt in potentia, ut designetur prioritas aeternitatis ad tempus et "potentia" non dicat potentiam causae materials, sed solum potentiam causae efficientis. Haec autem propositio: "Omne, quod de potentia priore exit ad actum etc." uera est, si significetur prioritas temporalis. Et sic tenet probatio illius. Et si significetur prioritas aeternorum ad temporalia facta, haec eadem so supradicta ratiocinatio Aristotelis ostendit, quod non fuerunt mobilia prius quiescentia tempore infinito et coeperunt moueri.

Quia autem primum motum oporteret praecedere alium motum, quaestio est an acquiretur noua conditio motori aut mobili, aut remotio impedimenti, per quam conditionem aut impedimenti remotionem de mouente et moto in potentia facerent mouentem et motum in effectu. - Ratio autem Auerrois, qua putat, quod intentio Aristotelis sit de perpetuitate motus unius continuantis /103/ motus ceteros est hoc, quod Aristoteles in septimo ostendit, quod in motis localiter necesse est esse primum motum et primum motorem. Cuius ostensioni ibi coniungitur haec ratiocinatio: conuincitur primum motum moueri et primum motorem mouere perpetuo secundum dispositionem eandem, qua alterum nunc mouet et alterum nunc mouetur; et est intentio secundum Auerroėm ostendere, quod semper fuit et erit in dispositione, qua nunc est.

Secunda ratio Aristotelis de perpetuitate motus est haec: Si ponatur motus simpliciter generatus et habens initium: ergo eius non-esse praecessit eius esse; quia omne, quod habet initium, eius non-esse praecessit eius esse; alioquin, cum non-esse alicuius initiati fuerit ab aeterno et sine initio, et eius esse similiter fuit sine initio, quod est impossibile; ergo si motus simpliciter est habens initium, eius ease et eius non-esse diuiduntur prioritate et posterioritate. Sed prius et posterius non sunt Sine tempore. Ergo cum prioritate non-esse motus fuit tempus. Sed tempus non fuit sine motu. Ergo ante motum simpliciter fuit motus; quod est impossibile.

Dico, quod in hac ratiocinatione est deceptio propter hoc, quod intellectus non distinguit inter prioritatem temporis et prioritatem, quae significat ordinem aeternitatis ad tempus. Nonesse namque mundi et eorum, quae cum mundo coeperunt, non mensurat tempus sine initio, neque omnino tempus, sed aeternitas. Non ergo fuit eorum non-esse prius i. e. tempore priori, quam eorum esse; sed fuit prius i. e. in superiori mensura quidem eorum esse, quia eorum non-esse in aeternitate fuit et eorum esse in tempore.

Tertia ratio Aristotelis sumpta est a natura instantis. Instans enim omne est continuatio praeteriti et futuri. Non fuit ergo instans, ante quod non fuit tempus; nec erit instans, post quod non erit tempus. Et ita tempus fuit sine initio et erit sine fine. Sed non est tempus sine motu, ut ostensum cst tractatu de tempore. Ergo motus est perpetuus.

Dico autem, quod haec est falsa: "Omne instans est continuatio praeteriti et futuril", sed fuit instans primum et forte erit ultimum in tempore, sicut sunt puncta in ultimo lineae, licet Aristoteles et Auerroės et expositores alii habeant hoc pro inconuenicnti. Sed sine dubio ipsi non habent ad hoc demonstrationem, /104/ sed sola imaginatio perpetuitatis et infinitatis temporis fecit eos hoc falsum ponere. - Et quod dicunt expositores Aristotelis, quia in motu circulari non est primum in tempore, quod in eo non est primum in motu, falsum est: in motu enim circulari primum est, sicut in aliis motibus. Manifestum est enim, quod omnis pars non sphaerica circulariter moti habet initium in motu sibi proprio. Et dico, quod tota sphaera circulariter mota mouetur per se et non solum per accidens, eo quod partes eius per se mouentur, et quod mouentur etiam localiter, sicut dicit Aristoteles. Sed localiter moueri, sicut dicit Auerroes, est duobus modis: mouetur enim localiter quia transit de uno loco ad alium, et hoc est mutare locum secundum subiectum; uel quia aliter est nunc quam prius et posterius in eodem loco, et hoc est mutare locum non secundum subiectum, sed formaliter; et sic mouetur caelum localiter et per se. Et in tali motu per se est sumere initium; et initium est modus caeli essendi in loco suo, in quo fuit in sui creatione, a quo modo essendi in loco suo continue post sui creationem recessit et omnes modos essendi in eodem loco renouauit, et in fine cuiuslibet reuolutionis rediit caelum ad locum primum. - Nec putet aliquis, quod Aristoteles non intendit hoc ibi probare, quia tempus et motus sunt coaequaeua, quia dicit in complemento rationis suae haec uerba: "quia igitur non uerum tempus erat uel erit, quando motus non erat aut non erit, tanta dicta sint" - quia haec dixit supponendo perpetuitatem temporis et eius infinitatem ex utraque parte.

Consimilibus rationibus eis, quae praedictae sunt, ostendit Aristoteles, quod motus est incorruptibilis, et iste perpetuus ex parte post, et quod non interrumpitur quiete, nec erit post motum quies in infinito tempore. Si enim ponatur motus ultimus, post quem non erit alius, necesse est, ut post motum adueniat conditio aut motori, aut moto, aut utrisque, propter quam fiat de motore in actu non-motor in actu et de moto in actu non-motum in actu. - Et ista etiam conditio aut est motus, aut acquisita per motum; et ita post motum ultimum erit motus, quod est impossibile.

Dico, quod in hac opinione est imaginatio temporis post /105/ omne tempus; et haec imaginatio est falsa, si stabit caelum; et haec opinio soluitur ut supra.

Item: ultimum motum aut est corruptible aut non. Si est ens corruptiuum, aut est corruptor aut non. Quod si est, erit processus in infinitum. Ergo oportet ponere ultimum motum in corruptibilem et motorem incorruptibilem. Si ergo aliquando cessabit motus, quaeritur ratio, quare tunc plus, quam prius.

Et manifestum est, quod istas quaestiones et opiniones non inducit nisi imaginatio temporis post omne tempus et impotentia intelligendi aeternitatem simplicem motoris primi secundum dispositionem unam se habentis, mutabilia tamen temporaliter uariantis.

Nec moueat aliquem, quod Aristoteles et alii philosophi probant Deum esse incommutabilem et intemporalem et cetera talia, ut putet eum uel alios philosophos simplicitatem aeternitatis perspicue intellexisse. Quare scire debemus, quod multa per discursum rationis conuincimus esse uera, quorum essentiam non intelligimus, sicut multi homines sciunt ostendere firma ratione, quod intelligentiae sunt et quod Deus est, non tamen intelligunt essentiam diuinam uel incorporeitatem intelligentiarum, sed ea sub phantasmatibus corporalibus quasi solem sub nube uident, et si sequantur phantasmata, multas proprietates corporales de non corporalibus false affirmant et dicunt et existimant contraria illis, quae alias per discursus rationis suae inuenerunt. Consimile accidit Aristoteli et aliis, qui per discursum rationis firmiter sciunt aeternitatem simplicem esse et tamen ipsam aeternitatem simplicem perspicue non intellexerunt, sed sub phantasmate extensionis temporalis quasi a longe speculantcs eam uiderunt et sequentes ipsum phantasma extensionis temporalis multa inconuenientia affirmauerunt, sicut de perpetuitate motus et temporis et per consequens mundi. Et necesse fuit philosophos in hunc errorem incidere, cum mentis aspectus uel intelligentia non possit superius ascendere, quam ascendunt eius affectus, et ita, cum Philosophorum affectus ligati erant plus cum transitoriis quam cum aeternis, ipsorum apprehensiua in phantasmatibus mutabilium detenta simplicitatem aeternitatis attingere non potuit.

Arguit autem magister Ricardus de Sancto Victore, quod tempus non sit infinitum ex parte ante: hoc scilicet totum tempus /106/ usque nunc praeteritum eat; sed quicquid est praeteritum, aliquando fuit praesens. Ergo nihil temporis eat praeteritum, quod non fuit praesens; ergo praesens fuit, antequam aliquid esset praeteritum. Et ita praeteritum finitum est.

Consimiliter potest esse ratio de futuro; licet enim idem magister non retorqueat ea ad futurum, probant etiam aliqui tempus finiri ex parte post hoc modo: Omnia facta sunt, propter hominem. Motus ergo caeli est, ut per ipsum sit continua generatio et corruptio, in quantum hae mutationes et aliae sunt homini adiumentum. Ergo cum non egebit homo his mutationibus, non erit causa, quare caelum moueatur. Stabit ergo caelum et finietur motus et tempus, cum cessabit hominum generatio.