Jump to content

De fluxu et refluxu maris

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De fluxu et refluxu maris
saeculo XIV
editio: incognita
fons: incognitus


Secundum Aristotelem primo Methaurorum de his, que sunt manifesta sensui putamus sufficienter detmonstrasse secundum rationem, si ea ad possibile reduxerimus. Intendens ergo aliqua de uariis motibus accessionis, et recessionis aque maris tractare addducam ad hoc aliquas possibiles rationes. Et quia secundum Galenum de creticis: Omne bonum [, ] pulchrum et omne quod uni ordini adheret, et uie, non est nisi de sursum [habeat,] ideo ad superiora corpora meam considerationem adduxi. Quod etiam apparet per Aristotelem in proemio Methaurorum dicentem [:] Oportet, ut hic inferior mundus continuus sit superioribus rationibus, ut omnis eius motus gubernetur. Inde Albumasar differentia tertia introductorij: Cum duo sint motus primi, circularis, et rectus, in superioribus est unus solum modo scilicet perfectus: in inferioribus uero duo scilicet rectus qui est maximus elementorurn, et reuolutionis scilicet alterationis, qui existit in generabilibus et corruptibilibus qui imperfecti existentes regulantur à superiori circulari perfecto. Motus ergo aque maris gubernabitur à rationibus id est ab astris superioribus. Principalia uero [,] maiora, et potentiora in motibus inferiorum sunt, sol, et luna. Sol quia secundum veritatem maior est omni astro, et terra: est enim secundum Ptolomeum maior ea centies sexagies septies, et plus, est etiam eius potentia manifestior. Ed ideo uidemus uegetabilia imitari motum eius in quantum possunt, arbores, olera, et flores maxime | flexibiliores existentes. Luna etiam, que etsi secundum ueritatem sit minor omni astro praeter Mercurium, et minor etiam terra, est tames propinquitate sua, et uelocitate motus, et maxime in motibus humidorum ; ponitur enim gubernatrix aquarum, et ideo Aristoteles ultimo capitulo quarto de generatione animalium [. ] Fit enim luna, ut alius sol, propter quod confert in omnes generationes, et perfectiones. Corporum ergo superiorum maxime solis et lune contrarius motus etiam sites diuersos inter se causat; causas etiam motuum diuersorum in hoc inferiori mundo, et similiter in aqua terrarum parte [ . ] disposui compilare diuino auxilio inspirante tractatum in quatuor diuisum capitula.

Capitulum primum de diuisionibus apparentibus aquis maris propositio prima [, secunda, tertia, quarta, quinta et sexta].

[recensere]

[Propositio I:] Habet aqua maris motum accessionis et incrementi cum die semel et semel de nocte. Similiter habet motum recessionis et decrementi semel de die, et de nocte semel. [Propositio II:] Incipit accessio, et incrementum aque maris non eadem hora diei nec noctis semper, sed diuersis horis: similiter et recessio. [Propositio III:] Est aliquod tempus in quo tam aque accessio, et incrementum quam etiam recessio, et decrementum inordinate procedunt. [Propositio IV:] Fiunt aliquando maximi aquarum cursus, aliquando minimi et aliquando medio se modo habent [Propositio V:] Quandoque fiunt maxima decrementa aquarum, quandoque uero minima. Similiter fiunt aliquando maxima incrementa, aliquando uero minima; non nunquam uero se medio modo habent. [Propositio VI:] Incrementa id est augumentationes aquarum | inter se fiunt aliquando maiores.

Capitulum secundum de his, quae presupponere oportet ad declarationes prescriptarum propositionum de diuersis motibus aque maris.

[recensere]

Prima suppositio [:] Solis et lune motus per diuersas celi partes motuum firmamenti existit causa motus accessionis, et recessionis aqua maris. Secunda suppositio : dies naturalis diuiditur in quattuor quartas, quarum due diurne, due uero nocturne. Tertia suppositio : prima quarta diei que est ab oriente ad meridiem dicitur quarta accessionis diurne, quod cum in ipsa fuerit tam sol, quam luna accessionem aqua causabunt. Secunda uero quarta diei, qua est a meridie usque ad occasum, dicitur quarta recessionis diurne, quia cum sol, et luna fuerit [fuerint?] in ipsa causabunt recessionem. Similiter quarta prima noctis, que est ab occasu usque ad mediam noctem, dicitur quarta accessionis nocturne; et que est à media nocte usque ad ortum dicitur quarta recessionis nocturne simili de causa, ut iam dictum est. Quarts suppositio [ : ] in die naturali etiam dare [?] quatuor puncta, in quibus minor existit uirtus in mouendo aquas : quorum duo aunt minoris virtutis [in causando recessum] uidelicet meridiei, at medie noctis : et duo in causando accessum aque punctus, uidelicet orientis et occidentis. Quinta suppositio : Sunt similiter in die naturali quatuor puncta maioris uirtutis ; duo quidem in causando accessum aque, punctus scilicet existens recte inter punctum orientis, et punctum meridiei, et punctus recte in medio existens occidentis et medie noctis : duo uero in causando recessum aque, punctus uidelicet inter meridiem, et occidens, et punctus recte inter mediam | noctem, et oriens. Sexta suppositio : reliqua omnia puncta celi ab iis octo, tanto sunt maioris uirtutis in causaudo accessum, et recessum aque, quanto fuerint propinquiora punctis maioris uirtutis, et tanto debiliora, quanto punctis debilioribus propinquiora extiterint. Septima suppositio : puncta quelibet equaliter distantia à quatuor principalibus punctis que sunt orien, occidens, Meridies et Media nox ; equalis existunt uirtutis in mouendo aquas maris.

Hec autem omnia prescripta declarat figura.