De fuga in persecutione

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De fuga in persecutione
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

Tertul.DeFuInP 2 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

--Liber de Fuga in persecutione, hac jam fervente anno 202 scriptus, Tertulliani ingenii valde praefracti etiamnum signum est, in quo Paracletum Montani palam adstruit: nondum tamen in Catholicos velut Psychicos insultat. Non inepte recentiores critici arbitrantur hunc tractatum eumdem esse quem in lib. de Corona, cap. 1, se editurum promisit de Quaestionibus Confessionum, utique contra pastores tempore persecutionum gregem suum deserentes. Orta inter Christianos contentione an persecutionis tempore fugere, aut auro argentove vexationem redimere sit licitum, Tertullianus, cum de hac quaestione ore tenus non nihil dissereret, interrogatus a Fabio quodam familiari, demum hunc tractatum exaravit, in quo late contra orthodoxos probare conatur, ministris Dei in persecutione nec fugiendum esse, nec persecutionem numerata pecunia redimendam, inter caetera ita disserens: Si constat a quo persecutio eveniat, possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso pertractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a Deo evenit. Sicut duplex ratio offendit, quia neque debeat devitari neque evadi possit, quod a Deo evenit. Non debet devitari, quia bonus; necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est. --Caetera, quae in suae sententiae confirmationem addit pluribus persequi piget; quisque enim facile intelligit, insanire ibidem Tertullianum tam inepta argumentatione, cui Christi exemplum, atque Evangelium quo persecutionis tempore fuga praecipitur et sanctorum virorum auctoritas apertissime adversantur. LUMP.

CAPUT PRIMUM.

Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, Paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnoxii estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit. Omnis enim rei inspectio, auctore cognito, planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine Dei voluntate. Sed non statim hac sententia caeteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo, et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique Dominus examinavit? Hoc omne judicium est persecutio per quam quis aut probatus aut reprobatus judicatur. Porro judicium soli Deo competit. Haec pala illa, quae et nunc Dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans, frumentum martyrum et paleas negatorum. Haec enim, scalae quas somniat Jacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. Sic et agonem intelligi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet, vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati, revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiae. Ita agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione, gloria Dei est probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam Dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit Dei servos.

CAPUT II.

Si quod iniquitas a Deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius quam veri Dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio: seire debemus, quatenus nec persecutio est sine iniquitate diaboli, nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem, non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim Dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. Nam et alias, in quantum justitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9). Nam infirma mundi electa sunt a Deo, ut confundantur fortia; et stulta ejus, ut confundantur sapientia (I Cor., I, 27). Ita et iniquitas adhibetur ut justitia probetur, confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim Domini, persecutio, propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli, propter persecutionis instructionem); ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus. Nihil Satanae in servos Dei vivi licebit, nisi permiserit Dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in tentatione victricem: aut homines ejus fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12). Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti Dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam ejus custodi (Job, II, 6). Sic et in Apostolos facultatem tentationis postulavit, non habens eam nisi ex permissu. Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo ostenditur, utrumque apud Deum esse, et concussionem fidei, et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a Filio. Et utique cum Filius Dei protectionem fidei habet in sua potestate quam a Patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in coelis et in terris (Matth. XXVIII, 18), quale est ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima Oratione cum dicimus ad Patrem: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13) (quae aut major tentatio quam persecutio?); ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam ejus deprecamur: hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno (ibid.); id est, ne nos induxeris in tentationem, permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in tentationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de Deo impetrasset, tantum abest ut in oves Dei habeat. Possum dicere, porcorum quoque setas tunc numeratas apud Deum fuisse; nedum capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam jam potestatem, si forte in eos qui ad Deum non pertinent, semel in stillam situtae (Is. XL, 15), et in pulverem areae, et in salivam nationibus deputatis a Deo, ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem. Caeterum, in domesticos Dei nihil illi licet ex propria potestate; quia quando liceat, id est, ex quibus caussis, exempla in Scripturis signata demonstrant. Aut enim ex caussa probationis conceditur ei jus tentationis provocato vel provocanti, ut in superioribus: aut ex caussa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in poenam, ut Saul: Et abscessit, inquit, spiritus Domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a Domino, et suffocabat (II Reg. XVI, 2). Aut ex caussa cohibitionis, ut Apostolus refert (II Cor. 17, 7) datum sibi sudem angelum Satanae ut colaphizetur: nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit; nam et ipse Apostolus Phigellum et Hermogenem tradidit Satanae, uti emendentur, ne blasphement (II Tim. I, 15). Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.

CAPUT III.

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is. XLV, 7), id est bellum. Hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quid est bellum, quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem ejusdem: Ego percutiam, et sanabo; ego vivificabo, et mortificabo (Deut. XXXII, 39). Uram, inquit, illos, sicut uritur argentum; et probabo, inpuid, illos, sicut probatur aurum (Zach. XIII, 9). Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea jacula (Eph. III) diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur; ex Dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam. Dicitis enim, Quoniam incondite convenimus, simul convenimus, et complures concurrimus in Ecclesiam, quaerimur a nationibus, et timemus ne turbentur nationes. Annon scitis quod Deus omnium sit Dominus? Et si velit Deus, tunc persecutionem patieris; si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique; si tamen in eum Deum credis, sine cujus voluntate nec passer unius assis cadit in terram (Matth. X, 29). Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

CAPUT IV.

Igitur si constat a quo persecutio eveniat, possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso praetractatu, fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a Deo evenit, nullo modo fugiendum erit quod a Deo evenit. Sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari, neque evadi possit quod a Deo evenit. Non debet devitari, quia bonum. Necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit Deus quia bonum est (Gen. I, pass.); non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset; sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod Deo visum est? Multa quidem sunt, quae a Deo eveniant, et alicujus malo eveniant. Imo bonum est ideo, quia a Deo evenit, ut divinum et rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cujusque videtur, non sensus hominis praejudicat statui, sed status sensui. Status enim uniuscujusque certum quid est, et dat sensui legem, ita sentiendi statum, sicuti est. Si autem statu quidem bonum quod a Deo venit (nihil enim a Deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia, et veritas, et justitia, quae a multorum sensu displicent. Nunquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio; sensui eorum vero quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationem apud Deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et illud bonum ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute? Nisi si irrationaliter quis aut perit apud Dominum, aut salvus est: is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non oportere: quia delictum sit, quod bonum est recusare; eo amplius, quod Deo visum est: jam vero nec posse vitari, quia a Deo evenit, cujus voluntas non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant Deo, si persecutionem uti malum fugiant; bonum enim nemo devitat; aut fortiores se Deo existimant, qui putant se evadere posse, si Deus tale aliquid voluerit evenire.

CAPUT V.

Sed, Quod meum est, inquit, fugio, ne peream si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: Certus es te negaturum si non fugeris, an incertus? Si enim certus, jam negasti; quia praesumendo te negaturum, id despopondisti, de quo praesumpsisti; et vane jam fugis ne neges, qui si negaturus es, jam negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum, etiam confiteri te posse praesumis, et salvum magis fieri quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Jam nunc aut in nobis est utrumque, aut totum in Deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus quod est melius, id est, confessuros nos? nisi, si vis confiteri, pati non vis. Nolle autem confiteri, negare est. Si vero in Deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio ejus? agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium; ita et non fugientes, imo et in medio populo conversantes obumbrare. Quale est, ut ad fugiendum Deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum, desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis, ex hac parte constantiae et fiduciae in Deum, dicis: Ego, quod meum est, facio, non discedo: Deus si voluerit, ipse me proteget: hoc potius nostrum est, stare sub Dei arbitrio, quam fugere sub nostro? Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei retulit. Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit si Deus nolit?

CAPUT VI.

Imo, inquit, quia praeceptum adimplevit, fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth. X, 23). Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth. X, 5, 6). Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus, et usque in finem incedimus; et nulla civitas excepta est, qua per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis injuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus. Etiamsi apprehendamur, non in concilia eorum perducemur, nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus objiciemur. Sic igitur et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis. Ut ergo perficeretur praedicatio, apud quos priores perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecipit: non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat, et tolerandas docebat); sed propter profectum annuntiationis, ne, statim oppressis, Evangelii quoque disseminatio perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis, et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrina sua. Denique (Matth. X, 33): Non consummabitis, inquit, civitates Israelis. Adeo intra terminos Judaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Judaeae praefinitio competit praedicationis, in omnem jam carnem effuso Spiritu Sancto. Itaque Paulus, et Apostoli ipsi, memores praecepti dominici, contestantur illud apud Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit imprimis sermonem Dei tradi. Sed quoniam repulistis eum, nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes (Act. XIII, 46). Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, in viam nationum abierunt, et in civitates Samaritanorum introierunt; ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum, et in terminos orbis voces eorum (Ps. XVIII, 1). Si ergo cessavit exceptio viae nationum, et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele Apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem, nec pati dubitaverunt. Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 17). Quae erat voluntas Domini? utique non fugiendi jam persecutionem. Caeterum, poterant et priorem Domini voluntatem proposuisse qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur, cum etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum: aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt Apostoli qui non usque in finem fugere curaverunt.

CAPUT VII.

Videamus nunc an et caetera Domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a Deo persecutio est, quale est ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntate praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem, aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Jam vero quanta inaequalitas sententiarum jubentis fugere, et invitantis ad passionem, contrariam fugae? Qui confessus fuerit in me, et ego confitebor in illo coram Patre meo (Matth. X, 31). Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui me confusus fuerit, et ego confundar eum coram Patre. (Marc. VIII, 38; Luc. XIX, 26). Si devito passionem, confundo confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint caussa nominis mei (Matth. V, 11). Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur (Matth. X, 22). Quid ergo, me jubens fugere, vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem quam ostendimus. Sed infirmitatem, inquit, quorumdam prospiciens Dominus, pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit: non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno, et servili praesidio salvos facere in persecutione, quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos; primum docens non fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere. Sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam (Matth. X, 28). Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus; et: Qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 26). Postremo, in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter caeteros reprobos particulam in stagno sulphuris et ignis, quod est mors secunda (Cap. XXI, 8).

CAPUT VIII.

Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit, Spiritus promptus (Matth. XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a Patre: Si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subjungens et reliqua: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 29). Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod Pater vult faciens, sed quod tu?

CAPUT IX.

Omnia Apostoli secundum Deum utique docuerunt, omnia evangelizare voluerunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant. Infirmos sustinere jubet Paulus; utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur absentes?). An patientia dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint? Sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet: Ne locum malo demus (Ephes. IV, 27), non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum. Et si redimendum tempus dicit (Ephes. V, 16), quia dies nequam sunt; non per fugam, sed per sapientiam conversationis, lucrari nos vult commeatum. Caeterum, qui lucere nos jubet velut filios lucis, non jubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam an in occursum Evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria, inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere (Eph. VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius. Proinde et Joannes pro fratribus quoque animas ponendas docet (I Joan. III, 16), nedum pro Domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de sensu admonet et ipse timorem rejiciendum. Timor, inquit, non est in dilectione. Sedenim perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni. Qui autem timet, non est perfectus, in dilectione Dei scilicet. Porro, quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? Namque omnes pene ad martyrium exhortatur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est. Qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in Domino. Ne confundaris, justitia te producit in medium. Quid confunderis, laudem serens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis, nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis; ut glorificetur qui est passus pro vobis.

CAPUT X.

Sed omissis quidam divinis exhortationibus, illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus praeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab Apostolo armatus, tuba persecutionis audita, diem deserit persecutionis? Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est? (Virg. Aen. XII, 646.) Moriatur quoquo modo, aut victus, aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen praeliatus. Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior est miles in praelio amissus, quam in fuga salvus. Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur. Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es. Qui fugis diabolum, depreciasti Christum, qui in te est. Fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed Dominum fugiens, exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere. Quanto melius Dei servus? qui sive inimicus Dei imminet, non fugit eum; sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela Domini; sive Deum reformidat, quanto magis sub oculis ejus astitit, dicens: Dominus est, potens est: omnia illius sunt: ubi ubi fuero, in manu ejus sum; faciat quod vult, non discedo; et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem, per meam evadendo.

CAPUT XI.

Hoc sentire et facere omnem servum Dei oportet, etiam minoris loci, ut majoris fieri possit, si quem gradum ex persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est, ipsi diaconi, presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum (Matth. X, 23), Fugite de civitate in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadentes? Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit; ut Moyses, non Domino adhuc Christo revelato, etiam in se figurato, ait (Exod. XXXII, 32): Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Caeterum, Christo confirmante figuras suas, malus pastor est, qui viso lupo fugit, et pecora diripienda derelinquit (Joan. X, 12): projicietur de villa pastor hujusmodi: detinebuntur illi missionis suae mercedes in compensationem; imo et de priore peculio ejus exigetur detrimenti dominici restitutio. Etenim qui habet, dabitur ei; ab eo autem qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur (Matth. XIII, 12). Sic Zacharias (XIII, 7) comminatur: Exsurge romphaea in pastores, et evellite oves, superducam manum meam in pastores. In quos et Ezechiel (Ezech. XXXIV, 2) et Hieremias iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur, pascentes potius semetipsos, verum quod dispersum gregem faciant in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod nunquam magis fit, quam cum in persecutione destituitur Ecclesia a Clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet et fugitivos denotantem. Porro, si eos qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, imo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos Ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Caeterum, si grex fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine caussa staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia fugae scilicet.

CAPUT XII.

Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro, qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque quaestionem jam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium interest. Caeterum, sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et hujus timiditatis consilium est. Quod times, redimis; ergo fugis. Pedibus stetisti, cucurristi nummis. Hoc ipsum quod stetisti ex redemptione, fugisti. Ut autem redimas hominem tuum nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum Deo et dispositione ejus, qui Filio suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis; quia maledictus qui pependerit in ligno; qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et tanquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os; sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est (Is. LIII), et traditus est in mortem, mortem autem crucis: totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur! Sol cessit diem emptionis nostrae. Apud inferos emancipatio nostra est, et stipulatio nostra in coelis. Sublevatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, Dominus virtutum (Ps. XXIII, 9), hominem de terris, imo ab inferis, mercatus in coelos. Quis est nunc qui adversus illum reluctatur, imo dopretiat, et mercedem ejus tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine, commaculat? Jam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit Domino. Et Dominus quidem illum redemit, ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris hujus aevi, a judicio aeterno, a morte perpetua. Tu autem pro eo pacisceris cum delatore, vel milite, vel furunculo aliquo praeside, sub tunica et sinu (quod aiunt) ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, imo et manu misit! Hunc ergo liberum pretio aestimabis, et pretio possidebis, nisi eodem, quanto (ut diximus) Domino constitit, sanguine suo scilicet? Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere tentavit, cum pecuniam Apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens, Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam Dei pretio consequendam putasti (Act. ap. VIII, 20). Quis talem abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat; siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti. Non traditus autem, traduci habebas. Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti. Imo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci, id est, christianum. Potes itaque te martyrem vindicare? constanter ostendisse Christum? Redimens, non ostendisti. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri, negasti. Ipsa salus judicabit hominem excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio. Christianus pecunia salvus est; et in hoc nummos habet ne patiatur, dum adversus Deum erit dives. Atenim Christus sanguine fuit dives pro illo: Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit (Matth. V), regnum coelorum, qui animam solam in confiscato habent. Si non possumus Deo servire et mammonae, possumus a Deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae, quam quem mammonas redemit? Postremo, quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoli persecutionibus agitati, quando se pecunia tractantes liberaverunt? quae illis utique non deerat, ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis; certe multis locupletibus credentibus viris ac foeminis, qui his etiam refrigeria subministrabant. Quando Onesiphorus, aut Aquila, aut Stephanus, hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se, neque discipuli pro eo numerarunt. Illi utique discipuli, qui flentes quod Hierosolymam tendere perseveraret, et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas Dei (Act. XXI, 14). Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine Domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis (I Joann. III, 16), ita fieri pro eo et a nobis; nec tantum pro ipso, imo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Joannes docens, non et fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest, si quem christianum redimere non debeas, aut emere. Et adeo voluntas Dei sic est. Aspice regnorum et imperiorum utique a Deo dispositum statum, in cujus manu cor regis (Prov., XXI, 1): tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum: nec unquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliquam redemptionem capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset. Sanguine empti, sanguine munerati, nullum nummum pro capite debemus; quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam Domini, si tributo licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici unquam tale quid possit, Antichristo jam instante, et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest Scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me, vel delator, vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, imo contra faciens, cum christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit. Alius est denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius; a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae sunt Dei Deo? Utique proinde imaginem et monetam ipsius, inscriptam nomine ejus, id est, hominem christianum. Quid autem Deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem, quem pro me Filius fudit ipsius? Quod si Deo quidem hominem, et sanguinem meum debeo; nunc vero in eo sum tempore, ut quod Deo debeo expostuler; utique fraudem Deo facio, id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum, Caesari reddens quae sunt Caesaris, Deo vero quae sunt Dei abnegans?

CAPUT XIII.

Sed et omni petenti me dabo (Matth., V, 42). In caussa eleemosynae, non in concussurae, Petenti, inquit. Porro, qui concutit, non petit. Qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed extorquet. Non eleemosynam exspectat, qui non miserandus, sed timendus venit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine; ubi qui accepit, Deum honorat, et benedictionem mihi reddit; non ubi amplius se benefactum praestitisse credit, et praedam suam aspiciens dicit: « De reatu est. » Pascam et inimicum. Sed inimicitiae alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem, aut persecutorem, aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si non me redemero? Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede, ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam, Omnium jam nunc dominicarum pronuntiationum sui sunt et caussae et regulae termini, non in infinitum, nec ad omnia spectant. Atque adeo qui omni petenti dari jubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum, aut gladium mortem desideranti daturus. Facite autem vobis amicos de mammona (Luc. XVI), quomodo intelligendum sit, parabola praemissa doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam sibi rationem Domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos; et revelare nos a debitis peccatorum, quibus Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent; ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam, recipiant tunc nos in tabernacula aeterna. Sed quid non timiditas persuadebit? quasi et fugere Scriptura permittat, et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt. Nescio dolendum an erubescendum sit, cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum, inter tabernarios, et lanios, et fures balnearum, et aleones, et lenones, Christiani quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam Apostoli providentius condiderunt ut regno suo securi frui possent sub obtentu procurandi. Scilicet enim talem pacem Christus ad Patrem regrediens, mandavit a militibus per saturnalitia redimendam.

CAPUT XIV.

Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica solemnia celebrabimus? Utique quomodo et Apostoli; fide, non pecunia tuti; quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fide, et sapientia, ad tutelam opus est: quibus non adhibitis, et redemptionem tuam potes perdere; adhibitis, haud redemptionem desiderare. Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos: sit tibi et in tribus Ecclesia. Melius est turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam. Nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur. Sed recita Deum dixisse: Qui capit, capiat (Matth. XXIX, 12); id est, qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet, ejus esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique Dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem (Joan. IV, 18). Et ideo multi vocati, pauci electi (Matth. XXII, 14). Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam (Matth. VII, 13; Luc., XIII, 24). Et ideo Paracletus necessarius deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum: quem qui receperunt, neque fugere persecutionem, neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione, ita juvaturus in passione.