Jump to content

De genealogiis deorum gentilium/Liber tertius

Checked
E Wikisource
(Redirectum de De genealogiis deorum gentilium/Liber TERTIUS)
 Liber secundus Liber quartus 

Liber tertius

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER TERTIUS INCIPIT FELICITER.

In arbore autem signata desuper, ponitur in radice Celius Etheris et Diei filius et in eius ramis et frondibus pars sue posteritatis ostenditur. Fuerunt enim Celio filii <XII.> Quorum prima fuit Opis, IIa Thetis magna, IIIa Ceres prima, IIII Vulcanus primus, V Mercurius tertius, Va Venus magna, VIIa Venus secunda, VIII Toxius, VIIII Tytanus, X Juppiter secundus, XI Occeanus, XII Saturnus. Ex istis XII reservantur quattuor, de quibus nulla in presenti libro IIIo mentio fiet, scilicet Tytanus, de quo scribetur in quarto, et Juppiter secundus de quo et eius prole scribetur in quinto et sexto, et Occeanus de quo scribetur in septimo, et Saturnus de quo et eius posteritate fiet mentio in octavo et reliquis huius operis libris.

Prohemium.

[recensere]

Sulcanti michi exiguo cortice errorum vetustatis salum et ecce inter aspreta scopulorum et frequentia freta grandevus senex, Numenius phylosophus, vir quidem suo seculo autoritatis inclite, se obtulit obvium, et placida satis voce sermoneque composito inquit: Quid labore tuo numina ledis, ubi quiete illis poteras placuisse? Fuit olim michi, que tibi nunc cura est, theologizantium scilicet poetarum claustra vulgo etiam reserare, et dum Eleusiorum sacrorum arcanum totis viribus in propatulum trahere conarer, ecce sopito michi in quiete profunda vise sunt Eleusine dee, meretricali ornatu vesteque deturpate, ipsis fornicum in faucibus se quibuscunque adeuntibus prostrantes ultro. Quod cum videretur divinitati indecens nimium, mirarerque tam pudicas deas in tam prophanum meretricium corruisse, repente quesivi tam inepte ignominie causam. Ast ille, torvis oculis et rugosa fronte in me verse, irato vultu, verbisque cepere: Quid, leno scelesti, poscis? Tu tam obsceni facinoris causa es. Ex secessu equidem nostre integritatis atque pudicitie renitentes, vi crinibus captas, abstrahis et in publicum lupanar tu ipse castissimas olim passim subicis. Ego autem, et si somno plurimo marcerem, non aliter quam vigilans intellexi indignantes illico, et cognovi dormiens, quod vigilando non videram, sacra scilicet misteria paucorum esse debere; et extemplo a ceptis destiti, ne indignationem acriorem incurrerem. Tu autem, longe plus cupiens quam tibi cavens, vertiginosum intrasti gurgitem, et quod omisi, presummis ipse. Sino, nunquid credam tantum tibi luminis prestetur ingenii quantum operi tam sublimi oportunum sit; et hoc tacuisse nolim. Cave, quid feceris, iam premonitus! Erysithones ob lesam Cererem fame periclitatus est; Pentheus Bachi sacra despiciens capite mulctatus a matre, penas dedit; Niobes ob vilipensam Latonam, perditis filiis et viro, in silicem riguit. Et ne plures enumerem, tu forsan credis deorum aulas impune reserare vulgo? Deciperis, et, ni desistas, eorum iram non ante quam experiaris, agnosces. Tum ego, et si estuantis maris obsisteret impetus, paululum tamen substiti dixique: Quibus te ab oris, queso, Numeni, hos inter scopulos evehis? Ab Inferis arbitror, odore enim sulphureo cuncta reples, et es inferna caligine fuscus. Et hec veteris et infausti Plutonis mandata sint credo, quasi christiano homini, uti iamdudum gentilibus consueverat talibus timorem putet incutere. Ille quidem veteres cecidere cathene, et arma hostis antiqui contrita sunt; vicimus precioso redempti sanguine, et in eo renati lotique, suas decipolas non curamus. Attamen ego dearum tuarum non resero thalamos, nec deorum tuorum secessus aperio, quasi velim illecebras eorum magis ex propinquo conspicere, sed ut appareat poetas, si bene de deo sensissent, homines fuisse preclaros et ob mirabile artificium venerandos; et ut videas quanti pendam hos tuos fabulosos deos, similem Stratonico sibi iram Alabandi imprecanti et Herculis in molestum exoranti, precem faciam: Ipsi ergo omnes, quorum tu me hortaris iram fugere, michi irati sint, queso, tibi autem illisque et tam inepta credentibus Christus Jhesus. His dictis, evestigio evanuit ille; ast ego attentus navigio in Egeum evehar mare, Celi prolem perquisiturus amplissimam. Ille autem iter prestet placidum, qui ex Sabeis magos ad se orandum atque muneribus honorandum, stella duce, deduxit in Syriam.

CAP. I. De Celo Etheris et Diei filio, qui genuit <XII> filios

[recensere]

, dato quod in presenti IIIo libello de VIII tantum tractetur, ut puta de Opi, de Thetide magna, de Cerere prima, de Vulcano primo, de Mercurio tertio, de Venere magna et de Venere secunda et de Toxio. Celum, non illud quidem pregrande corpus ornatum syderibus, quod dicebat Orpheus a Phanete compositum in domicilium suum atque aliorum deorum, et quod nos semper nos ambire circumitu cernimus, verum homo quidam sic vocitatus, ut ait Tullius, ubi De naturis deorum, filius fuit Etheris et Diei, id est ignite virtutis et claritatis eximie, a quibus eius nomen processit in lucem. Et quod homo fuerit satis in libro Divinarum institutionum per Lactantium patet. Dicit enim sic in sacra hystoria reperiri: Uranium potentem virum Vestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus, cum regno potens efficeretur, patrem Uranium Celum appellavit, et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret etc. Huic preterea, ut in Sacra hystoria dicit Emnius, Juppiter nepos eius primo in Paneo monte aram statuit, atque sacrificium adolevit, et ab eo celum ipsum verum denominavit. Evemerus vero dicit hunc Celium seu Celum in Occeania mortuum, et in oppido Aulatia sepultum.

CAP. II. De Opi prima Celi filia et Saturni coniuge.

[recensere]

Ops seu Opis, ut placet Lactantio libro Divinarum institutionum, filia fuit Celi et Veste, et Saturni fratris coniunx, et Jovis aliorumque plurium deorum mater; quam ob rem apud orbos orbis plurimum venerationis obtinuit. Sane seu antiqui theologizantes ad suos palliandos errores fecerint, seu ad occultandam vulgo fictionibus magnarum rerum veritatem, ut pretactum est, seu potius ut Jovi adularentur maximo regi, hystoria omissa, hanc miris fictionibus ornavere, atque illam eis extulere adeo ut loco maximi numinis coleretur a multis, eique templa et sacra sacerdotesque variis constituerentur in locis. De quibus, ut distinctius videamus, apponenda sunt aliqua. Primo eam deorum dixere matrem, eique constituere quadrigam a leonibus tractam, eiusque capiti turritam descripsere coronam, et sceptrum manibus addidere; veste preterea ramorum circumitionibus et herbarum conspicua ornavere. Illamque incedentem sacerdotes quos, eo quod eunuchi ex instituto essent, Gallos vocavere, timpana tangentes et era precedere demonstrarunt, eiusque in circuitu sedes vacuas posuere, et Coribantes armatos illam ambire voluerunt. Quid ex his tot senserint videamus. Deorum enim mater ideo habita est, quia terrei sint homines qui ab hominibus dii facti sunt. Turrita vero corona, qua insignita est, satis eam pro terra summendam ostendit, cum sit terre circumitus civitatum et oppidorum ad instar corone insignitus. Vestis autem ramis herbisque distincta monstrabit silvas et fruteta et herbarum species infinitas, quibus terre superficies tecta est. Sceptrum autem, quod manibus defert, regna, divitias et potentiam imperantium super terram monstrabit. Quod quadriga vehatur, cum sit immobilis, intellexere ordinem in operibus terre per IIIIor anni tempora, circulari quodam incessu servari continue. Cur autem a leonibus trahatur, ratio hec reddi potest, voluere quidem agricolarum in tradendis terre seminibus consuetudinem demonstrare; consuevere quidem leones, ut Solinus in libro Mirabilium dicit, si per pulvereum solum iter faciant, cauda pedum suorum verrentes turbare vestigia, ne venatoribus sui itineris prestent indicium. Quod et agricole, seminibus iniectis sulcis, evestigio faciunt retegentes, ne semen surripiatur ab avibus. Preterea cum sint ossa leonibus ossibus ceterorum animalium duriora, intelligi voluerunt vertentium terram membra esse oportere solidiora quam ceteris. Vel potius ut ostendatur per leones quos quadrupedum reges dicimus iugo Opis subditos, orbis principes terre legibus esse suppositos. Sedes autem vacue illi circumposite existimo nil aliud velint quam ostendere, quia non solum domus, sed civitates que incolentium sunt sedes, vacuentur persepe peste agente vel bello. Seu quia in superficie terre vacue sint sedes plurime, id est loca inhabitata, seu quia ipsa terra semper sedes servet vacuas nascituris; seu ad demonstrandum quod hi ad quos pertinet terre cultum, non dico de agricultoribus tantum, sed etiam de principibus qui civitatibus et regnis presunt, non debent se ocio et inepte quieti concedere, quin imo stare continue et vigilare, cum de novo semper emergant, que exercitio talium indigeant. Coribantes autem has armatos ambire designare volunt unumquenque mortalium pro patria se debere bellis exponere, et arma pro salute patrie sumere. Gallos autem sacerdotes habere ob id contigisse dicunt, quod cum deum mater Athym decorum adamasset puerum, eumque cum pellice comperisset, zelo percita, illi abscidisse virilia, et ob id similes sacerdotes appetere, quos Gallos a contrario sensu dixere. Sane per dilectum Athim vult Macrobius Saturnaliorum libro solem intellegi, qui anno quolibet iuvenescere videtur, et adeo a terra diligitur, ut in se eius suscepta influentia, quas cernimus herbas flores et fructus pariat. Quod eum castraverit, hoc ideo fictum credo, quia certo anni tempore solis radii videantur steriles esse, et potissime circa autumnum et hyemem in quibus temporibus nil gigni videtur ab eis. Vel ut dicit Porphyrius, Athys flos est a terra dilectus tanquam ornamentum suum, qui tunc a terra castratur cum veniente fructu flos decidit; vel si cadat ante fructum non sit ulterius ad fructum aptus. Quod hi sacerdotes timpana ferant et era, volunt per timpanis, que vasa sunt semisperica et semper bina feruntur, duo intellegi hemisperia terre, in quibus ambobus, ut non nulli opinati, sunt terre opus ostenditur. Per era vero intelligi voluerunt strumenta ad agriculturam accommoda, que quondam antequam ferri usus inveniretur, ex ere confici consueverant. Hanc preterea multis nuncupavere nominibus, de quibus non nulla significata exposita supra sunt ubi de Terra, et certa huic sunt cum aliquibus deabus communia, de quibus in sequentibus dicetur et ob id que sua sunt propria censui apponenda. Vocant igitur eam Opim, Berecinthiam, Rheam, Cibelem, Almam et magnam Palem. Opim autem ideo vocitatam volunt, quod ut ait Rabanus opem ferat frugibus, et opere melior fiat. Berecinthiam autem dicit Fulgentius vocatam quasi montium dominam, eo quod deorum sit mater, qui pro montibus intelliguntur, id est elatis hominibus, vel ut placet aliis et michi a Berecinthio monte, seu oppido Frigie in quo persancte colebatur ab incolis. Rhea autem eo quod idem grece sonet, quod Ops latine. Cibelem vero voluere non nulli eam a cibalo quodam denominatam quem primum illi sacerdotio functum aiunt. Alii autem a Cibalo oppido, in quo dicunt sacra eius fuisse comperta. Quidam autem dictam volunt a cibel, quod capitis motus sonat, qui plurimus in sacris eius fiebat. Almam autem ab alendo non nulli credidere dictam, eo quod suis fructibus omnes alat. Palem autem eam vocavere pastores et pabulorum dixere deam, eo quod gregibus et armentis pabula prestet.

CAP. III. De Theti magna, Celi IIa filia et Occeani coniuge.

[recensere]

Thetim magnam dicit Paulus. a Crisippo traditum, filiam fuisse Celi atque Veste et Occeani coniugem. Quod quidem Lactantius asserit, eamque matrem dicit fuisse nynpharum. Verum Servius eam vocat Dorim, quod arbitror a Virgilio sumpserit, ubi dicit: Sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos Doris amara suam non intermisceat undam etc. In his igitur cum nil hystoriographum habeatur, allegoricus sensus videndus est. Thetis procul dubio aqua est, quam dicit Crisippus vi fervoris celestis e visceribus eductam terre, et sic ex Celo non homine Vestaque, id est terra, natam. Doris autem amaritudo interpretatur, que quidem solis agente fervore aque marine ut physici testantur addita est; quod experientia notum videtur, nam, ut aiunt naute, salsedo illa superficiei aque maris tantum immixta est, cum infra decem passus dulcis inveniatur. Sed quid quod eam Occeano coniugem iungunt, cum Occeanus aqua sit, et sic idem videatur vir et uxor? Credo hoc fingentes sensisse: Occeanum accipi debere pro elemento aque simplici, quod quidem agens creditur ubi aque actio requiratur. Thetim vero pro aqua elementata seu mixturam aliorum elementorum habente, cuius mixtionis opera potest concipere et nutrire. Seu cum utrumque sexum diis esse describant, ut Valerii Serrani carmine patet dicentis: Juppiter omnipotens rex regum atque repertor, Progenitor genitrixque deum deus unus et idem etc. Volunt, cum agat aliquid aqua, eam vocari Occeanum, cum vero patiatur Thetim. Seneca autem, ubi de questionibus naturalibus scribit, aliter videtur sentire; dicit enim, aquam virilem vocant mare, muliebrem omnem aliam. Vocavere autem eam Thetim maiorem, ad differentiam Thetis matris Achillis, quam nynpham voluere veteres, non marinam deam, nisi et nynphas ut quandoque fit dixerimus deas. Hec autem magna Thetis multos ex Occeano peperit filios, de quibus postea.

CAP. IV. De Cerere prima, Celi IIIa filia, que peperit Acherontem.

[recensere]

Ceres, ut placet Lactantio in libro Divinarum istitutionum, filia fuit Celi et Veste. Hanc dicit Theodontius Sycani, vetustissimi Sycilie regis, fuisse coniugem, Syculosque primam frumenti usum docuisse et Sycano plures peperisse filios, nullum tamen nominat. Hanc preterea, testimonio Pronapidis, dicit Acherontem fluvium peperisse, et ob hoc talem ex ea recitat fabulam: Eam scilicet concepisse et rubore excrescentis uteri in abditam Crete specum secessisse, et ibidem Acherontem peperisse; qui non ausus lucem aspicere, defluxit ad Inferos, et ibidem infernalis effectus est fluvius. Cuius fictionis ipsemet Theodontius talem explicat rationem. Dicit enim pro constanti habitum Cererem suasisse Saturno fratri ne Tytano regnum aliquo pacto restituiret, et adversus condicionem inter Tytanum et Saturnum initam, quos Saturnus filios masculos procreavit, clam nascentes surripuisse una cum Vesta matre, atque educasse; quod cum detectum esset et audisset Saturnum Opemque a Tytano detineri captivos, sibi timens in Cretam abiens latebras petiit, nec ausa est comparere donec certior facta est Jovem victoria liberasse parentes; ex quo Cererem concepisse voluit Pronapides Dolorem ex captivitate fratrum, eumque in specu, id est in latebris, peperisse, id est emisisse seu reliquisse dum victoria Jovis letata venit in publicum. Eum autem Acherontem dictum ab a, quod est sine, et cheron, gaudium, nam absque gaudio est qui dolet; et ideo lucem videre noluisse dicit, quia dolentes ut plurimum, deiectis in terram oculis, recessus appetunt, et obscura loca. Ibi enim infernalis fluvius factus est, quia apud Inferos nulla unquam sit letitia. Nec illi ideo pater ascribitur, quia nostra tantum existimatione procreetur.

CAP. V. De Acheronte infernali fluvio Cereris filio

[recensere]

qui genuit VI filios scilicet Alecto, Thesiphonem, Megeram, Victoriam, Aschalaphum et Stigem. Acheron infernalis fluvius, absque patre, Cereris fuit filius, ut premonstratum est. Hunc Paulus Tytanis et Terre filium dicebat et ob id a Jove deiectum ad Inferos, quia sitientibus Tytanis limpidas prestitisset aquas. Sane noster Dantes in prima sui poematis parte que Infernus dicitur, aliter de origine huius sentire videtur. Dicit enim in summitate Yde montis Cretensis statuam esse ingentem cuiusdam senis, cuius aureum caput est, pectus vero et brachia argentea, corpus et renes ex ere confectos, tybias atque crura et sinistrum pedem ex electissimo ferro factum; dextrum autem pedem ex terra cocta consistere et in eum fere corporea moles omnis in Romam versa inniti; et has omnes partes preter aureum caput rimulas habere, ex quibus effluunt gucte aque, seu lacrime, que collecte et per cavernas ad Inferos descendentes, flumen faciunt Acherontis. Sed quid sibi tam varie velint fictiones videndum est. Cur Cereris dictus sit filius premonstratum est. Quod Tytanis et Terre fuerit etiam concedi potest, ubi Tytanum solem velimus intelligere, ut etiam veteres voluere, et sic non nulli opinati sunt agente calore solis, aquas maris trahi in viscera terre, et ex eis a frigore terre dulcoratas effluere, et sic cum sol causam dederit, eius filius dici potest, ac illius cuius videtur uterum exire. Quod Inferorum sit fluvius hoc modo potest accipi. Sunt enim fluvii duo quibus Acheron nomen est, unus quidem apud Molossos defluit, ut dicit Titus Livius, et in stagna que inferna vocantur effluit, et ex eis in Thespontium sinum mergitur. Alter vero apud Lucanos fluens, morte Alexandri Epyrote insignis, in Inferum mare cadit. Et sic horum ad Inferos unusquisque descendit. Nam qui apud Molossos est in regno quondam Plutonis, qui deus Inferni dictus est, eo quod ob oriente sole factum esset, inferior vagatur; et sic, si in regno Plutonis est, in Inferno est. Attamen de secundo sic sensere quidam. Asserunt quippe priscis temporibus Grecis fuisse consuetudinem, damnatos exilio in Ytaliam mittere, seu ipsi exules sua sponte venire, quam eo quod apud inferum mare dicebant, seu quia inferior Grecia ab ortu sit solis, ideo et flumen et damnatos esse apud Inferos testabantur. Ex quo volunt locum fabule adinventum; cum etiam ethymologia nominis fluvii faveat fictioni, cum sonet sine gaudio vel salute, quasi exules, patria perdita, absque gaudio vel salute essent. Qui vero aliter sentiunt, ut Servius et post eum Albericus, dicunt Acherontem fluvium non esse, sed locum Ytalie; verum de hoc alias. Dantes autem noster de vero Acheronte infernali intelligit, et dicens quia in Creta insula senis sit statua ex variis metallis a Damiata Syrie civitate in Romam versa, intendit loci congruentiam origini designare et tempora causasque. Sed primo de loco videamus; dicit ergo statuam senis seu senem stare erectum, ut per hunc intelligamus humanum genus quod adhuc stat, esto antiquum sit, et stat in monte Yde. Yda enim idem sonat quod formositas, per quam sentire vult formositatem temporalium rerum, quam ut perituram designet, dicit olim montem illum letum, hodie vero tristem atque desertum. In monte autem Cretensi, eo quod Creta insula tripartiti orbis media videatur; nam illi, ab Arthoo Egeum est mare, et ab occiduo Yonium seu Myrtoum, que Europe sunt maria; a solis ortu est illi Ycareum mare atque Carpatium seu Egyptium, que Asyatica maria sunt. A meridie vero et occiduo Affro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est, ut intelligamus non solam unam harum partium, sed omnes operam dare ut Acheron concreetur. Ipse autem ex guctis cadentibus, id est ex criminibus et operibus pravis fluxisque antiquarum etatum et presentis confectus est olim, et conficitur hodie, ut sentiamus ex criminibus mortalium amitti gaudium sempiternum. Verum ut appareat quia non omnis etas in hoc conveniat, aureum caput solidum esse dicit, ut per illud intelligatur innocentie primi parentis tempus, et nostrum, dum renati baptismate in infantia, simplices perseveramus. Demum venit argentea que et si corporeis viribus videatur validior viciis tamen efficitur vilior, et sic argentea, scissa rimis, id est criminibus. Tandem tercia sequitur priorum sonorior et operum longe deterior et hec equo modo scissa est, et in augmentum agit miserie. Inde sequitur ferrea fortior, reliquarum etiam peior et obstinatior. Ultimo sequitur testea, in quam omnis moles corporea inclinatur, et per quam mortalium fragilitas, et senium designatur, et hec scissa est. Ex quibus quidem scissuris fit ut lacrime effluant facientes Acherontem, id est gaudii perditionem, ex qua acquisitio tristitie sequatur necesse est, ut Stigis habeatur origo, et ex tristia doloris incendium, qui Flegeton est, et ex hoc luctus et miserie, frigiditas sempiterna, quam Cocitus significat. Quod autem a Damiata in Romam versus sit, describit humanum genus, quod in campo Damasceno principium habuit, Romam regnorum mundi ultimum, id est finem suum, prospiciat.

CAP. VI. De Furiis filiabus Acherontis in generali.

[recensere]

Furias tres esse omnes videntur velle poete, de quibus in generali libet pauca prefari ut de particularibus summatur facilius intellectus. Primo igitur eas dicunt Acherontis fuisse filias atque Noctis; quod Acheron illis pater fuerit testatur Theodontius; quod autem ex Nocte matre nate sint carmine patet Virgilii dicentis: Dicuntur gemine pestes cognomine Dire Quas et tartaream nox intempesta Megeram, Uno eodemque tulit partu etc. His insuper plura esse nomina voluere. Nam apud Inferos eas vocari dixere canes, ut videtur velle Lucanus dum dicit: Jam vos ego nomine vero Eliceam, Stigiasque canes in luce superna Destituam etc. Apud mortales Furias ut ab effectu patet per Virgilii carmen: Ceruleis unum de crinibus anguem Conicit, inque sinum precordia ad intima subdit, Quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Eumenides etiam apud nos appellari dicuntur, ut per Ovidium patet dicentem: Eumenides tenuere faces de funere raptas etc. Et hoc apud nos factum in infortunato coniugio satis constat. Dire etiam appellantur, et hoc apud Superos, ut ait Virgilius: At procul ut dire stridorem agnovit et alas Infelix crines scindit Juturna solutos etc. Nam Juturna dea in aere stridorem Dire non in terris agnovit. Vocantur et volucres ut idem dicit Virgilius: Iam iam linquo acies, ne me terrete timentem, Obscene volucres: alarum verbera nosco. Dicit preterea Theodontius, apud litorales Arpyas appellari. Post hec illas aiunt Jovis atque Plutonis obsequio deputatas, ut Virgilius testatur scribens de eis: He Jovis ad solium sevique in limine regis Apparent, acuuntque metum mortalibus egris, Si quando letum horrificum morbosque deum rex Molitur meritis, aut bello territat urbes etc. Sed iam quid ista velint videndum. Dicunt igitur eas Acherontis et Noctis filia, et ratio videtur talis. Non succedentibus pro votis rebus et ratione cedente, ut perturbatio mentis oriatur, de necessitate videtur que non absque cecitate iudicii perseverat, et ex perseveratione fit maior, donec erumpat in actum, qui absque ratione factus furiosus appareat necesse est; et sic ex Acheronte Furie nascuntur et Nocte. Dicuntur preterea apud Inferos canes, scilicet apud homines conditionis infime, qui dum in perturbationem veniunt, non existentibus furori viribus, clamoribusque omnia complent, canum more latrantes. Apud medios autem Furie vel Eumenides dicte sunt, eo quod maiori ledant incendio furiosum, mediocris enim homo perturbatus, ut in se agat seque intus rodat atque consumat, quedam faciunt; nam ne in minores agat lex publica prohibet, in maiores potentia, et more vulgi inferioris clamores emittere indignatio vetat; secum igitur furit et si eruperit vix desistet, quin in maximum tendat incendium, multis opitulantibus furori. Eumenides dicuntur ab heu, quod est interiectio dolentis et men, quod est defectus, eo quod ipse qui patitur sibi ipsi pena sit, seu per antiphrasim dicuntur ab eu et mane quod utrumque sonat bonum. Et ipse omni bono carent. Apud Superos vero appellantur Dire a sevitia maiorum in minores ad quam confestim evolat maiorum furor. Volucres autem appellantur a velocitate furoris, cum repente a mansuetudine in furorem erumpant homines. Arpye autem apud litorales a rapacitate dicuntur, tanto enim fervore litorales efferuntur in predam, ut in nullo discrepet a furore. Plutoni autem idio obsequiosas vocant, quia divitiarum dicitur deus, ut advertamus crebro perturbationes irasque et rixas ob immoderatam auri cupidinem suscitari. Quod autem Jovi assistant non est mirandum, esto illum pium mitemque dixerimus; pio enim iudici opportunum est ultores scelerum habere ministros, quibus si careat aut non utatur, legum autoritas facile dissolvetur. Est insuper aliquando ob populorum crimina divina permissio, ut in elementis misceatur furor et eis discordantibus inficiatur aer, et pestes letifere oriantur, quibus miseri absorbemur. Sic et eorundem superbia, bella nascantur, ex quibus incendia populationes et excidia consequuntur.

CAP. VII. De Alectho Acherontis prima filia.

[recensere]

Alectho Furiarum prima est Acherontis et Noctis filia, quam sic describit Virgilius: Luctificam Alectho dirarum a sede sororum Infernisque ciet tenebris cui tristia bella, Ireque insidieque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartaree monstrum, tot sese vertit in ora Tam seve facies, tot pullulat atra colubris. Et paulo infra: Tu potes unanimes armare in prelia fratres Atque odiis versare domos, tu verbera tectis, Funereasque inferre faces, tibi numina mille, Mille nocendi artes etc. Satis hoc carmine huius furie apparent officia, satis potentia, satis et truculentia cum etiam Plutoni et sororibus odiosa sit. Sonat enim Alecto iuxta Fulgentium inpausabilis, ut intelligatur omnem furiam ab animi inquietudine initiari. Que quidem inquietudo totiens intrat mentes, quotiens desistimus nos ipsos et deum cognoscere.

CAP. VIII. De Thesiphone furia Acherontis secunda filia.

[recensere]

Thesiphones Furiarum secunda est Acherontis et Noctis filia, quam sic designat Ovidius: Nec mora, Thesiphone madefactam sanguine summit Importuna facem, fluvidoque cruore rubentem Induitur pallam, tortoque incingitur angue, Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem Et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu etc. Quibus Claudianus addit: Centum illi stantes vibrabant ora ceraste. Turba minor diri capitis, sedet intus abactis, Ferrea lux oculis qualis per nubila Phebes. Atracia rubet arce color suffusa veneno. Et his insuper addit Statius, dicens: Suffusa veneno Tenditur ac sanie gliscit cutis; igneus atro Ore vapor, quo longa satis morbique famesque Et populis mors una venit etc. Sic igitur uti per Virgilium Alectho qualitas, sic per hos tres vates Thesiphonis demonstrata est. Fulgentius preterea dicit, Thesiphones idem quod Tritonphones, id est irarum vox. In quam postquam pectus turgidum fecit inquietudo, facile devenitur, et ideo progressum talem facem sanguine madentem dicit Ovidius, eo quod ignea ira nunquam egreditur nisi in sanguinem, et ideo fluvido cruore rubentem dicit, ob colorem faciei hominis irati, et ad dispositionem animi demonstrandam. Nec ante consurgit iratus quam illum amicorum comitantur lacrime, illi minus sano timentes, qui ideo a terrore comitatur, quia iratus omnis terribilis videatur. Serpentes autem eidem appositi habent ire sevitiam denotare. Hinc deveniens iratus in vocem emittit vapores, idest verba, per que sepe desolationes oriuntur, locorum et populorum mortes atque egestates.

CAP. IX. De Megera furia IIIa Acherontis filia.

[recensere]

Megera furiarum tercia Acherontis et Noctis filia, sic a Claudiano ubi De laudibus Stiliconis effigiatur: Improba mox surgit tristi de sede Megera, Quam penes insani fremitus animique prophanus Error et undantes spumis furialibus ire. Non nisi quesitum cognata cede cruorem Illicitumque bibit patrium, quem fuderat ensis, Quem dederint fratres, hec terruit Herculis ora, Hec defensores terrarum polluit arctus, Hec Atamantee direxit spicula dextre, Hec Agamennonios inter bachata penates Alternis lusit iugulis, hac auspice tede Edipodem matri nate et iunxere Thiestem etc. Et quoniam Megera magna sonat contentio seu lis, satis cognoscere possumus per superiores versus facta nomini convenire, et sic fit ut ex inquietudine animi deveniamus in clamorem, et ex clamore in odium et rixam, ex quibus furiosi in exitium sepissime ruimus.

CAP. X. De Victoria IIIIa Acherontis filia.

[recensere]

Victoriam dicit Paulus Acherontis fuisse filiam, ex Styge filia sua susceptam. Cui adeo Jovem fuisse gratum aiunt ut, cum ei favisset in pugna gigantum, sibi loco muneris exhibuisse, ut dii per Stygem matrem eius iurarent, et si qui adversus iuramentum agerent, per certum tempus a nectare abstinerent. Hanc Claudianus ubi De laudibus Styliconis sic describit: Ipsa duci sacras Victoria panderet alas Et palma viridi gaudens et amicta tropheis Custos imperii virgo, que sola mederis, Vulneribus nullumque doces sentire laborem etc. Theodontius vero, fere concors Claudiano, in descriptione eam insuper ornat triumphalibus ornamentis. Verum Paulus discrepat, eamque dicit letam, sed rubigine atque pulverulento squalore obsitam, armis indutam, et cruentis manibus, nunc captivos, nunc spolia recensentem, et ornamenta que Theodontius huic apponebat, filio eius, quem Honorem dicunt, exhibent omnia. Sed quid senserint exquiramus. Victoriam Acherontis filiam ideo voluisse veteres credo, quia non ex incuria et ocio acquiratur, sed ex cogitationibus continuis, que dum ex ingenio exprimunt utiliora consilia, angunt profecto cogitantem et ab eo gaudium omnem amovent et sic iam adest Acheron. Preterea nec in comesationibus atque ioculationibus invenitur, quin imo ex vigiliis circumitionibus et laboribus assiduis, constanti animo, et forti pectore, dolore vulnerum et tolerantia incursionum excerpitur, que absque tristitia patientis evenire aut tolerari non possunt. Verum ut differat hec tristitia a tristitia furiarum, illa ab egritudine mentis, hec a corporea ut plurimum oritur. Et sic cui pater Acheron venerat, Styx accedit evestigio mater. Econtra autem festantes nec aliqua premeditantes facile deveniunt in ruinam; Troia anxia capi non potuit, leta confestim capta est. Alatam victoriam dicit Claudianus, quia facile etiam una oportuna omissa vigilia non nunquam in partem evolat alteram. Palma ornatur, quia nunquam lignum palme corrumpitur frondesque viriditatem conservant, ut victoris auctum robur et nomen in longum virere intelligamus. Tropheis autem amicta est, ut secunda honoris species impensi victori monstretur, minor enim erat triunphus, et quia in eo sacrificaret ovem victor, ovatio vocabatur, seu vocabant veteres tropheum truncum ad instar superati hostis factum, et armis eiusdem indutum. Habitus Victorie a Paulo designatus, aptior videtur quam is qui a Theodontio scribitur; non enim extemplo victor ornamentis ornatur, non victorie, sed ob victoriam ei postea exhibentur.

CAP. XI. De Honore Victorie filio.

[recensere]

Honorem Theodontius et Paulus filium dicunt fuisse Victorie, ex quo patre non dicunt. Hunc tamen arbitror ideo Victorie dictum filium, quia ex victoria quesita consequatur honor, qui quidem in presentia suscipientis exhibebatur, cum laudes in absentia prestarentur. Huic a Romanis templum olim constitutum fuit, templo Virtutis iunctum, ad quod nisi per templum Virtutis non erat introitus, ut appareret neminem nisi per virtutem honorem consequi posse. Et si ob aliam causam cuiquam fiat, non honor sed ridicule atque letales blanditie sunt. Huic coniugem fuisse Reverentiam volunt, et ex ea illi Maiestatem exortam. Sunt tamen qui idem dicant Reverentiam et Honorem, cum differant. Est honor publicus et privatus: publicus cum alicui laurea vel triunphus decernitur; privatus is est qui a privatis impenditur, ut dum alicui privato assurgimus eum premittimus, primum in templo vel in mensa locum prestamus. Reverentia vero est quam maioribus, non ex decreto sed sponte vel consuetudine exhibemus, cum flexis genibus et adaperto capite venerabiles viros alloquimur. Que solius Dei sunt, esto sibi ambitiosi principes occuparint.

CAP. XII. De Maiestate Honoris filia.

[recensere]

Maiestatem Honoris atque Reverentie filiam dicit Ovidius. De qua ubi De Fastis sic ait: Donec honor placidoque decens Reverentia vultu Corpora legitimis imposuere thoris. Hinc sacra maiestas que mundum temperat omnem. Quaque die parta est edita magna fuit. Nec mora consedit medio sublimis Olimpo. Aurea purpureo conspicienda sinu etc. Hanc Honoris et Reverentie filiam voluisse reor, quia ex honore impenso et exhibita reverentia sit quidam maioritatis status in suscipiente, ex quo maiestas est dicta, Deo soli competens.

CAP. XIII. De Ascalapho V° Acherontis filio.

[recensere]

Ascalaphus Acherontis et Orne nynphe fuit filius, ut ait Ovidius: Ascalaphus audit quem quondam dicitur Orne Inter avernales non ignotissima nynphas Ex Acheronte suo fulvis peperisse sub undis etc. Hunc aiunt, rapta Proserpina a Plutone, cum quereretur nunquid aliquid apud Inferos gustasset, eam accusasse atque dixisse tria grana mali punici ex viridario Ditis gustasse; ex quo factum est, ut non restueretur ex toto Proserpina, et ipse verteretur a Cerere in bubonem. Circa quod figmentum nil credo aliud voluisse poetas, quam ostendere odiosissimum esse accusatoris officium et id circo aiunt in bubonem versum Ascalaphum, eo quod sicut bubo funesta est avis et sinistri semper augurii reputata; sic et accusator semper laboris et anxietatis prenuntius est accusato. Preterea bubo stridula avis est, ut ostendatur clamosos esse accusatores; sic et uti bubo sub multitudine variarum pennarum modicum habet corporis et eque accusatoris sub longa verbositate ut plurimum reperitur modicum veritatis. Igitur non incongrue filius dicitur Acherontis, a similitudine saltem officii, quia sicut Acheron gaudio privat quos transvehit, sic et accusator hos replet tristitia in quos invehit. Quod autem Orne mater eius dicatur, a consuetudine bubonis sumptum est, qui sepissime ut aiunt, qui de proprietatibus rerum scripsere, die mortuorum sepulcris inhabitat, que ut ait Papias Orne vocantur et Lucanus ait: Celo tegitur qui non habet urnam. Spectantia ad Cererem et Proserpinam, ubi de eis in sequentibus apponentur.

CAP. XIV. De Stige Acherontis VIa filia.

[recensere]

Stix inferna dicitur palus et Acherontis et Terre filia extimatur a cunctis. Et secundum Albericum deum nutrix et hospita; per quam, etiam ut supra dictum est, dii iurant, neque timore pene audent deierare ut ait Virgilius: Stigiamque paludem, Dii cuius iurare timent et fallere numen etc. Privabatur enim ad tempus qui deierasset nectareo poculo. Et hoc ideo illi concessum volunt, quia Victoria eius filia diis adversus Tytanos pugnantibus favisset. Stix enim interpretatur tristitia, ideo Acherontis, qui sine gaudio est, dicta filia, eo quod, ut ait Albericus, qui gaudio caret in tristitiam labitur facile, imo ut labatur necesse est. Terra autem illi attribuitur mater, quia cum omnis aqua a fonte illo aquarum unico Occeano procedat, trahi per viscera terre ad illum usque locum, unde prorumpit in publicum, necesse est; et sic Terra Stigi dicitur mater. Seu secundum alium sensum inter humores ab elementis impressos mortalibus, a terra imprimitur melanconia, que procul dubio tristitie mater et altrix est. Deorum autem nutricem et hospitam non absque misterio Stigem voluere. Circa quod advertendum est duplicem esse tristitiam, aut tristamur quia detestanda nostra desideria quacunque ex causa sit, consequi nequeamus, aut tristamur cognoscentes, quia aliquid seu multa minus iuste peregimus. Tristitia prima nunquam deorum fuit nutrix aut hospita. Secunda vero fuit et est; nam ex minus bene commissis dolere et tristari, nil aliud est quam alimenta prebere virtuti, per quam in deitates suas gentiles ruere, et nos christiani in beatitudinem imus eternam, in qua dii, non inanes aut perituri sumus. Has tristitie species optime sensisse in VIO Eneydos ostendit Virgilius, ubi perfidos et obstinatos in malum homines mittit in Tartara, ubi nulla est redemptio, alios vero post exactas ob culpam penas Elysios ducit in campos. Seu volumus dicere quod forsan magis sensere poete, deos, id est sol et sydera, ad Egyptios aliquando abiisse, quod hyemali tempore contingit, quando sol semotus a nobis tenet solstitium antarticum, quod ultra meridionales Egyptios Cenith capitis habitantium ibidem facit, et tunc a palude Stigia pascuntur sydera secundum opinionem eorum, qui existimabant superiorum corporum ignes ex humiditate vaporum ex aqua surgentium pasci. Et apud eam hospitantur donec versus articum polum gradum non flexerint. Stigem autem esse sub australi plaga demonstrat Seneca eo in libro quem scripsit De sacris Egyptiorum, dicens, Stigem paludem apud Superos esse, id est apud eos qui in superiori sunt hemisperio, ostendens inde quod circa Syenem extremam Egypti partem versus austrum locum esse, quem Phyalas, hoc est amicas, incole vocitent, et apud eas paludem esse ingentem, que cum transitu difficillima sit, limosa nimis et papiris implicita, Stix appellata est, quasi tristitiam ob laborem nimium transeuntibus inferens. Iurare autem deos per Stygem potest esse ratio talis, consuevimus enim per eas res quas timemus aut optamus iurare; sane qui summe gaudet non videtur habere quod cupiat, cum non desit quod timeat, et ex his dii sunt quos felices faciunt, quam ob rem restat ut iurent per tristitiam quam sibi noscunt adversam. Quod deierantes nectareo priventur poculo, eo dictum puto, quia qui ex felicitate in miseriam devenere deierasse, id est minus bene egisse, dicebant, et sic a nectareo poculo ad amaritudinem infortunii devenisse.

CAP. XV. De Cocito infernali fluvio Stigis filio, qui genuit Flegetontem.

[recensere]

Cocitus infernalis est fluvius, quem ex Stige palude natum dicit Albericus, quod ob id arbitror dictum, quia luctus, quem per Cocitum intelligunt, ex tristitia, que Stix est, oriatur.

CAP. XVI. De Flegetonte fluvio infernali, qui genuit Lethem.

[recensere]

Flegeton, et hic Inferni fluvius est, et secundum Theodontium, Cociti filius. Ob id, ut existimo, dictum, quia ex diuturno luctu quis facile veniat in furorem, quod quidem ut non nullis placet natura contingit. Nam exhausto lacrimis humiditate cerebro, ferventes cordis impetus frenari non possunt, et sic quis in furiam labitur. Flegeton enim ardor interpretatur, ut comprehendatur ex fervore cordis nimio hominum excitari furores.

CAP. XVII. De Lethe fluvio infernali Flegetontis filio.

[recensere]

Lethem Inferni dicunt fluvium et Flegetontis filium. Quod ideo fictum puto, eo quod ex furore nascatur oblivio. Cernimus enim furiosos sue suorumque dignitatis oblitos, et Lethes interpretatur oblivio. Hunc fluvium ponit Virgilius apud Elysios campos et eo illos potari, quos Mercurius vult reverti ad corpora, de quibus supra dictum, ubi de Mercurio primo. Dantes vero noster illum describit in summitate montis Purgatorii, et ex illo dicit animas mundas et celo dignas potare, ut obliviscantur preteritorum malorum, quorum memoria felicitati perpetue prestaret impedimentum.

CAP. XVIII. De Vulcano primo, Celi filio IIII°, qui genuit Apollinem.

[recensere]

Vulcanus primus, teste Tullio ubi De naturis deorum, Celo natus est, de quo nil aliud reperitur, nisi quia ex Minerva secundi Jovis filia, ut dicit Theodontius, Apollinem genuerit primum. Credo ego hunc igneum et inexausti vigoris hominem fuisse, et Saturni fratrem.

CAP. XIX. De Apolline, primi Vulcani filio.

[recensere]

Apollo, ut Ciceroni placet et Theodontio, filius fuit primi Vulcani atque Minerve et, ut ipsemet Tullius asserit, ubi De naturis deorum, hic omnium Apollinum fuit antiquior. Hunc dicit Theodontius fuisse medicine artis repertorem, et primum virium herbarum cognitorem, quantumcunque Plinius, in libro Hystorie naturalis, asserat Chironem, Saturni et Phyllare filium, primum fuisse herbarum virium atque medicamentorum repertorem.

CAP. XX. De Mercurio V° Celi filio.

[recensere]

Mercurius qui tercius est, ut ait Tullius De naturis deorum, Celo patre et Die matre natus est, obscenius tamen excitata natura, eo quod aspectu Proserpine motus sit. Huic ornamenta que ceteris apponuntur, dicit tamen Theodontius Egyptios virge huius circumvoluisse serpentem, quod testatur Valerius Martialis Epygrammatum libro VIIo dicens: Cillenes celique decus, facunde minister, Aurea cui torto virga dracone viret. Aiunt insuper eum ex Venere sorore sua Hermofroditum filium suscepisse. His premissis, quid sensisse veteres fictionibus voluerint exquiramus; et primo quid eum a Celo obscene genitum dicant. Hoc circa multa dicebat Leontius, ut prospectum celi in terram et raram mercurii planete apparitionem, et alia huiusmodi, que quoniam frivola visa sunt, eis omissis Barlae relatum apponere libuit. Dicebat enim huius Mercurii a nativitate nomen Hermes fuisse, seu Hermias eumque ex stupro Phylonis Arcadis et Proserpine eiusdem filie, in quam se balneantem impudicos iniecerat oculos, procreatum; et sic satis patet quia obscene excitata natura sit, inspecta Proserpina. Hermetem autem eum nominatum dicit, eo quod eo nato, cum de futuris eius successibus Phylon consuluisset mathematicum, habuit pro responso eum divinum futurum hominem et maximum divinarum rerum interpretem. Quam ob rem Phylon, qui illum exponi proposuerat, servari fecit, atque cum diligentia nutriri, eumque vocavit Hermetem, eo quod hermena grece, latine sonet interpres. Post hec cum adolevisset, ob ruborem sceleste originis in Egyptum secessit, ubi mirabiliter profecit in multis et potissime in arismetrica, geometria et astrologia, adeo ut Egyptiacis ceteris preferretur, et cum ob excellentiam predictorum iam Mercurii nomen meruisset, medicinalibus operam dedit tamque in his sublimis effectus est, ut non omisso Mercurii nomine, crederetur Apollo, et longe profusius in sacris Egyptiorum instructus cunctis, factus est homo mirabilis; ibique seu ad eius nobilitandam originem, seu potius ad ignominiam originis contegendam, Celi dictus est filius et Diei, quasi a celo missus et in diei luce factus conspicuus. De hoc preterea Hermes Trimegistus, qui se testatur eius fuisse nepotem, mentionem facit eo in libro, quem De ydolo scribit ad Asclepium, dicens, quod esto mortuus, venientes ad eius sepulcrum adiuvet et conservet. Sed quid in hec velint insigna advertendum, cum aliud in planeta, aliud in medico, aliud in rethore et aliud in mercatori, vel fure Mercurio habeant demonstrare. Dicunt ergo eum, ut premonstratum est, ubi de Mercurio primo, galero tectum, ut per illum Celum intelligamus, a quo et si tegamur omnes a medico potissime cognosci debet, circa planetarum motus varios et eorum dispositiones et syderum speculando, ut per ea tanquam in humana corpora agentia, et causantia plurima, et egretudinum causas et successus, et oportuna remedia possit agnoscere, atque ea que ad salutem egrotantis necessaria monstrantur disponere. Talaria vero ideo illi apponuntur pennata, ut per ea noscamus oportere medicum promptam ad remedia contingentium habere scientiam, ne ante egritudine laborans deficiat, quam accesserit tardi medici argumentum; preterea ut et ipsi cognoscant cum nature ministri sint, omni alia seposita cura se debere ad necessitates vocantium evolare. Est illi insuper virga, quam supra diximus, illi ab Apolline fuisse concessam, ut intelligatur primo, quia concessa est ab Apolline medicine autore, id est a medico experto et doctore, autoritas approbantis absque qua nemo hercle deberet tale officium exercere. Insuper dicunt eum hac virga ab Orco pallentes evocare animas, ut appareat multos iam dudum iudicio et arte multorum medentium in mortem ituros, scientis medici adiutorio in vitam retentos, seu a morte, id est ab Orco potius revocatos. Sic versa vice, dum minus morborum noscuntur cause, hac eadem virga, id est autoritate vel artificio minus congrue operato, anime que stetissent emictuntur ad Tartara, id est in mortem. Somnos etiam hac virga, id est arte, dat medicus persepe in somnum declinare nequentibus, et aufert in suam perniciem dormientibus nimium. Ventos insuper hac virga medicus amovet, dum stultas egrotantium opiniones suasionibus et rationibus veris removet, auferendo timorem. Seu etiam dum ventositates viscera in gravissimum patientis dolorem agitantes suis aut potionibus, aut remediis aliis resolvunt in nichilum. Sic et nubila tranant dum humiditates superfluas educunt, quasi tranantes, id est ad se trahentes e corpore languido. Serpens autem ideo circumvolvitur virge, ut intelligamus medicinale exercitium absque naturali et debita discretione tendere non forte minus in perniciem quam salutem. Pendent enim non minus ex animadvertentia medentis, quam ex arte quandoque remedia. Iubet enim ars reubarbaro e corporibus expelli superflua, quod si debilitato nimium dabitur, facile vita cum superfluis emittetur, et ideo circa talia et alia omnia medentis plurimum oportuna discretio, que per serpentem prudentissimum animal designatur, virge ideo circumvolutum, ut nunquam absque discretione exerceatur autoritas. Quod Hermofroditum genuerit dicit Paulus verum non esse, sed ideo fictum atque appositum est, quia primus Egyptiis, qui monstruosum arbitrabantur Hermofroditos nasci atque tanquam rem preter naturam abiciebant, si quando aliquem nasci contigisset, ostendit, quia naturali gigni ratione poterant, et qua in parte matricis susciperentur a femina.

CAP. XXI. De Hermofrodito Mercurii et Veneris filio.

[recensere]

Hermofroditum dicit Theodontius ex Venere fuisse filium Mercurii, quod etiam testatur Ovidius dicens: Mercurio puerum et diva Cythareide natum Nayades Ydeis enutrivere sub antris; Cuius erat species in qua materque paterque Cognosci possent: nomen quoque traxit ab illis etc. Ex quo insuper Ovidius fabulam recitat talem. Quod cum Yda monte Frigie, in quo fuerat altus, derelicto, vagans in Cariam usque devenisset, fontem limpidum vidit quem Salmacis nynpha incolebat. Que cum eum formosissimum vidisset, evestigio amavit, et blandis verbis in suam sententiam trahere conata est. Tandem cum verecundaretur adolescentulus, aspernareturque nynphe verbaque pariter et amplexus, illa, simulato recessu, post vepretum latuit. Juvenis autem putans abiisse nynpham nudus fontem intravit. Quod Salmacis videns, abiectis vestibus, confestim et ipsa in fontem se nudam dedit renitentemque tenuit. Verum cum eum inflexibilem cerneret, oravit ut ex ambobus efficeretur unus, et factum est, et sic qui masculus intraverat fontem, masculus illum exivit et femina, et deprecatus est ut qui in eo balnearentur in posterum hanc eandem ignominiam reportarent, quod obtentum est favente precibus utroque parente. Hermofroditum ex Mercurio et Venere genitum vult Albericus lascivientem preter oportunitatem esse sermonem, qui, cum virilis esse debeat, nimia verborum mollicie videtur effeminatus. Ego vero Hermofroditum habere utrumque sexum ad naturam Mercurii refero, quem venerabilis Andalo aiebat, eo quod cum masculinis planetis masculus esset, cum femininis autem femina, inferre inter cetera his quorum nativitatibus preerat, ni planetarum alius obsisteret vel celi locus ut utriusque sexus concupiscientia teneretur; sed volunt non nulli altius intellexisse poetam, dicentes in matricibus mulierum septem conceptui aptas cellulas esse, quarum tres in dextera uteri sunt, et totidem in sinistra, et una media, et ex his unaqueque duos posse concipere; quantumcunque dicat Albericus in libro De naturis animalium, se ab ortu cuiusdam mulieris advertisse eam centum et quinquaginta filios invicem concepisse. Ex his enim que in dextra sunt cum semen concipiunt masculos pariunt, que autem in sinistra feminas, cum vero in ea que media est concipitur, nascantur utrumque sexum habentes, quos hermofroditas dicimus; et sic in cellula illa tanquam in fonte utriusque sexus lucta est, et dum vincere conatur uterque, ne alter succumbat, efficitur ut utriusque victorie vestigia videantur. Et sic rata manet oratio, ut si quis fontem illum intraverit semivir exeat illum. Sane longe aliter sensisse poetantes existimo. Est enim Salmacis Carie fons celeberrimus, qui ne hac labe pollutus appareat, et purgare fontem, et quid dederit fictioni causam libet apponere. Est igitur, ut Vitrubio eo in volumine quod De architectonica scripsit placet, fons cui Salmacis nomen est in Caria, haud longe ab Halicarnaso, claritate precipuus et sapore egregius, circum quem barbari olim, Carii scilicet et Lelege habitabant, qui a Nyda et Arevania Arcadibus, a quibus ibi Troezen communis deducta colonia, pulsi ad montana fugere et latrociniis ac discursionibus omnia infestare cepere. Sed cum de colonis Arcas unus lucri tractus aviditate prope fontem tabernam meritoriam edidisset, quasi aque bonitas ceptis suis esset prestatura favorem, factum est ut tam aque delectatione quam cibi oportunitate non nunquam barbari immanes descenderent in tabernam et consuetudine paulatim barbariem ponere, et Grecorum mollioribus moribus atque humanioribus adherere inciperent, donec ex ferocissimis mites viderentur effecti. Et quoniam mansuetudo respectu feritatis videatur feminea, dictum est, ut qui illo uterentur fonte effeminarentur.

CAP. XXII. De Venere magna VIa Celi filia.

[recensere]

Venus magna, ut ubi De naturis deorum scribit Cicero, Celi fuit filia et Diei, et cum preter hanc tres alias fuisse demonstret, hanc primam omnium asserit extitisse. Attamen cum figmenta plurima circa Veneres indistincte comperiantur, his sumptis que ad hanc spectare videbuntur, reliqua reliquis relinquemus, non quia huic adaptari non possint omnia, sed postquam aliis attributa sunt, illis, dum de eis sermo fiet, apposuisse decentius est. Huius igitur ante alia filium fuisse Amorem geminum voluere, ut testatur Ovidius, dum dicit: Alma fave dixi geminorum mater amorum etc. De patre autem dissentiunt, cum dicant alii ex Jove genitum, alii ex Libero patre. Sic et Gratias quas huius etiam dicunt filias. Dicunt insuper huic cingulum esse quod ceston nominant, quo cinctam eam asserunt legitimis intervenire nuptiis. Aliis vero coniunctionibus maris et femine dicunt absque cingulo interesse. Eam insuper dicunt summe Solis progeniem habere odio propter adulterium eius cum Marte, ab eo Vulcano patefactum. Addunt preterea in tutelam eius esse columbas. Et cum eidem currum tribuant, illum a cignis trahi volunt. Mirtumque arborem illi sacram statuunt et ex floribus rosam. Post hec etiam dicit Theodontius eam in domum Martis Furias hospitio suscepisse, seque eis familiaritate iunxisse. Et ut plurimum de reliquis diis faciunt, eam multis appellant nominibus: ut puta Venerem, Cythaream, Acidaliam, Hesperum, Luciferum et Vesperuginem. Et ut si qua alia sunt omiserim, ad sensum precedentium veniamus. Sane quoniam vel omnia vel fere omnia predicta a fingentibus, a proprietatibus Veneris planete sumpta forte sunt, quid de eisdem astrologi sentiant ante alia apponendum censui, ut facilius summatur ex dictis poetantium intellectus. Et quoniam alias Albumasar secutus sum et venerabilem Andalo, iuxta eorum sententiam eius fere mores et potentiam seu circa que versetur, describam. Volunt igitur Venerem esse feminam complexione flegmaticam atque nocturnam, apud amicos humilem et benignam, acute meditationis in compositionibus carminum, periuria ridentem, mendacem, credulam, liberalem, patientem et levitatis plurime, honesti tamen moris et aspectus, hylarem, voluptuosam, dulciloquam maxime, atque aspernatricem corporee fortitudinis et animi debilitatis. Est huius insuper significare pulchritudinem faciei, et corporis venustatem, rerumque omnium decorem, sic et usum preciosorum unguentorum, aromatum fragrantium, alearum ludos et calculorum, seu latronum, ebrietates preterea et commesationes, vina, mella et quecunque ad dulcedinem et calefactionem pertinere videntur, eque omnis generis fornicationes atque lascivias et coitus multitudinem, magisteria circa statuas et picturas, sertorum compositiones et vestium indumenta, auro argentoque contexta, delectationem plurimam circa cantum et risum, saltationes, fidicinas, et fistulas nuptiasque et alia multa. Sed eis omissis ad auferendam fictionum corticem veniamus. Filiam eam dicunt Celi et Diei, et cum de planeta intelligant, non incongrue, nam quia celo videtur infixa et cum eo movetur, ab eo videtur producta; Diei vero dicitur filia a claritate sua, qua ceteris astris fulgidior est. Eam geminum amorem peperisse non caret misterio, ad evidentiam cuius existimandum est ut aliquando dicere consuevit venerabilis Andalo, deum patrem omnipotentem, dum omnis mundi machina ab eo fabrefacta est, nil fecisse superfluum aut commodo carens animalium futurorum. Sic et super celestia corpora tam grandia, tam lucida, tam ordinate suo se et alieno motu moventia, non solum adornatum, quem nos fere ob crebram ispectionem flocci facimus, condidisse credendum est, sed circa inferiora illis plurimum potestatis dedisse; ad hoc scilicet ut eorum motu atque influentia anni volventis variarentur tempora, gignerentur mortalia, genita nascerentur, et alerentur nata atque in tempore deducerentur in finem. Nec hanc mixtim atque confuse corporibus iniunctam debemus arbitrari potentiam, quin imo unicuique proprium constituisse officium, et circa que eius versaretur autoritas distinxisse, voluisseque omnia se invicem secundum plus et minus coniunctionum atque reliquarum virium pro varietate locorum ad opus in finem deducendum intentum mutuis vicissitudinibus iuvare. Et inter alia concessa pluribus ut testantur effectus, Veneri planete asserebat idem Andalo fuisse concessum quicquid ad amorem, amicitiam, dilectionem, coniunctionem, societatem et unionem inter animalia spectare videretur, et potissime ad procreationem prolis spectantia, ut esset qui segnem forte naturam in sui continuationem atque ampliationem urgeret, et idcirco causari ab ista hominum voluptates concedi potest. Quo concesso egregie finxere poete, qui eius Amorem seu Cupidinem filium fuisse dixere. Sed quid illum geminum dicit Ovidius advertendum. Credo ego amorem tantum unicum esse, sed hunc totiens et mutare mores et novum cognomen patremque acquirere, quotiens in diversos sese trahi permittit affectus. Et hinc Aristotilem reor triplicem designasse, propter honestum, propter delectabile, et propter utile. Et ne discordes Aristoteles et Ovidius videantur, forsan ex duobus ultimis, unum tantum faciebat Ovidius, cum etiam delectare videatur utilitas. Verum quoniam tractatus talis potius spectat ubi de Amore vel Cupidine mentio fiet, ad reliqua ad Venerem pertinentia veniendum est. Dicunt igitur eam Gratias peperisse, nec mirabile, quis unquam amor absque gratia fuit? Que quare tres et alia ad eas spectantia, commodius infra ubi de eis ratio apponetur. Cingulum Veneri quod vocavere ceston insuper esse dixere, quod illi minime a natura datum fuerat, nec a poetis fuisset in santissima atque veneranda legum autoritate illi fuisset appositum, ut aliquali coertione vaga nimis lascivia frenaretur. Quid enim ipsum sit ceston in Yliade describit Omerus, dicens: Ἦ καὶ ἀπὸ στήθεσφїν ἐλύσατο κεστὸν ἱμάντα, Ποικίλον, ἔντα δὲ οἱ θελητήρια πάντα τέτυκτο· Ἐνθ’ἔνι μὲν φιλότης, ἐν δ᾽ἵμερος, ἐν δ’οαρїστυς Πασφασϊς ἤ τ’ἔκλεψε νουν πυκα περ φρονεόντων. [Que latine sonant]: Et a pectoribus solvit ceston cingulum varium, ubi sibi voluntaria omnia ordinata erant, ubi certe amicitia atque cupido atque facundia, blanditie que furate intellectum licet studiose scientium. Circa quod si rite considerentur in eo descripta satis coniugium contingentia esse videbimus. Dicit enim ibi cupidinem esse, ut intelligatur sponsi sponseque ante nuptias desiderium. Inde amicitiam que quidem ex commixtione et morum convenientia oritur, atque in longum trahitur; si vero dissonent mores, inimicitie, iurgium, despectio, et huiusmodi nasci vidimus aliquando. Facundia autem quam oportuna sit patet liquido, nam per eam affectiones panduntur cordis, amantum mulcentur aures, sedantur litigia, que sepissime inter coniuges oriuntur, et ad tolerantiam emergentium etiam animantur. Sunt et in eo blanditie, que habent animos attrahere et ligare, iras comprimere, et alienatum amorem etiam revocare; quarum tam grandes sunt profecto vires, ut non solum ab eis capiantur ignari, sed etiam ut ipsemet dicit Omerus, he furate sunt sepissime sapientibus intellectum. Hoc cingulum dicit Lactantius, uti nos ante diximus, Venerem non ferre nisi ad honestas nuptias, et ob id omnem alium concubitum, eo quod ad eum ceston delatum non sit, incestum vocari. Quod Furias in domo Martis hospitata sit et eis familiaris effecta, hanc ob causam dictum reor. Sunt enim inter signa celestia, ut dicebat venerabilis Andalo, duo que Marti ab astrologis domicilii loco attributa sunt, aries scilicet, et scorpio, in quam harum domorum illas Venus duxerit non habemus. Sed si in arietem duxerit, initium veris per arietem designari credo, cum tunc ver incipiat quando sol arietem intrat. circa quod tempus animalia cuncta in concupiscientiam inclinantur, et, ut dicit Virgilius: In furias ignesque ruunt. Nec solum bruta, sed et mulieres, quarum complexio ut plurimum frigida et humida est, agente veris temperie, in calorem et Venerem acrius excitantur. Que quidem excitatio, nisi frena rubor iniceret, verti in furiam videretur. Sino fervores iuvenum, qui nisi legum autoritate sopirentur, seu potius coercerentur, in pestiferos profecto furores excederent. Et sic bene in domum Martis a Venere ducte sunt Furie, eis familiaris effecta est, in quantum immoderata efficitur et effrenis. Si in scorpionem duxisse velimus, quoniam venenificum atque fraudulentum est animal, intelligo non nunquam amantum amaritudines anxias modice mixtas dulcedini, ob quas sepissime miseri adeo vexantur ardentes, ut in se ipsos gladio, laqueo, precipitioque furentes vertantur. Seu ob susceptas iniurias, lusis amoribus, vel mutatis ob iuramenta frustrata, ob fraudes compertas, ob mendacia, ex quibus autem desperatione torquentur, aut in rixas et homicidia furiosi precipitantur. Et sic a Venere in scorpione suscepte sunt Furie. Venerem exosam Solis prolem habere ab consequentibus ex amore illecebri suntum puto. Nam, ut inferius legetur ubi de Sole Yperionis filio, producit sol formosissimos homines et mulieres, quorum pulcritudo procul dubio trahit inspicientium mentes in concupiscientiam sui; et qui tracti sunt variis artibus persepe trahentes trahunt, quod quidem Veneris opus esse creditur. Hi quippe innumeris subiciuntur periculis; nam dum in libidinem suam paribus deveniunt votis, alii occiduntur, alii letali persequuntur odio, alii ex ditissimis in extremam efferuntur inopiam. Et nonnulle splendidum pudicitie decus turpi atque perpetua denigraverunt infamia. Et ut alia plura sinam ignominiose occubuere postremo; et sic patet liquido Venerem Solis prolem vetusto odio infestare et mellitis venenis suis opprimere. Columbas insuper eius in custodiam posuere, quod taliter contigisse legitur: Lascivientibus in campis Venere et Cupidine in contentionem devenere, quisnam scilicet ex eis plures sibi colligeret flores, videbaturque alarum suffragio plures Cupidinem collecturum; quam ob rem vidit Cupido Peristeram nynpham in adiutorium Veneris surrexisse, qua indignatus causa eam in columbam transformavit illico. Venus autem transformatam in tutelam confestim assumpsit, et inde subsecutum est columbas semper Veneri attributas. Huic autem fabule sensus talis prestari videtur. Dicit enim Theodontius Peristeram apud Corinthios origine insignem fuisse puellam, et longe magis notissimam meretricem, et idio hic Venus agens dici potest in Peristeram patientem, agentis autem inpressio in patientem amor est. Cuius agitata stimulis virgo adhesit Veneri, id est coitui, qui fere finalis est agentis intentio, si forsan ob id vinci posset infestans Cupido. Verum cum talis appetitus actu potius accendatur, quam extinguatur, eo devenit ut non esset unius amantis contenta solatio, sed more columbe, cuius moris est sepissime novos experiri amores, in plurium devenit amplexus. Quam ob causam ab ipso Cupidine, id est luxurie stimulo, in columbam versam voluere poete. Peristera vero grece, latine columba sonat. Que quidem columbe eo Veneri in tutelam date sunt, quia aves sunt coitus plurimi, et fere fetationis continue, ut per eas crebro coeuntes Veneri obsequentes intelligantur. Nam hi veniunt in tutelam alicuius, qui nondum sibi oportuna facere cognovere, et tutore habito, agenda eius mandato conficiunt. Sic et libidinosi sub tutela Veneris esse dicuntur, quia semper in lascivias merguntur, Venere imperante. Currus autem ideo Veneri designatur, quia sicuti ceteri planete per suos circulos circumagitur motu continuo. Quod a cignis eius trahatur currus, duplex potest esse ratio, aut quia per albedinem significant lautitiam muliebrem, aut quia dulcissime canant, et maxime morti propinqui, ut demonstretur amantum animos cantu trahi, et quod cantu amantes fere desiderio nimio morientes passiones explicent suas. Mirtus autem ideo Veneri dedicata est, quia, ut ait Rabanus, a mari dicta est, quia nascatur in litoribus, et Venus in mari dicitur genita; seu quia odorifera sit arbor et Venus odoribus delectatur; seu quia huius arboris odor credatur a nonnullis venerea suadere; seu, ut physici dicunt, eo quod ex ea multa mulierum commoda fiant: seu quia ex bacis eius aliquod compositum fiat per quod excitatur libido ac etiam roboratur, quod videtur testari Futurius poeta comedus, dum Dygonem meretricem inducit dicentem: Mirtinum michi affers quod Veneri armis occursem fortiuncula etc. Rosa vero ob id illius flos dicitur, quia suavis sit odoris. Nominum eius plurium he possunt rationes ostendi. Dicitur primo Venus, quam stoyci vanam rem interpretantur, quasi voluptatem abominantes, et hoc intelligendum est, eam vanam rem a stoycis dici, in quantum ad illecebrem partem illam libidinum et lasciviarum declinet. Epycuri vero venerem bonam rem exponunt, uti voluptatum professores, nam circa voluptatem summum existimant bonum consistere. Cicero autem dicit Venerem dici quod ad omnia veniat; quod quidem non incongrue dictum est, cum amicitiarum omnium a quibusdam credatur causam prestare. Cytherea autem ab insula Cytherea, seu a Cythereo monte in quibus potissime coli consueverat, denominata. Acidalia autem dicta est, seu ab Acidalio fonte qui in Orcomeno Boetie civitate est Veneri atque Gratiis sacer, et in quo arbitrabantur olim insipidi Gratias Veneris pedissequas lavari; seu quia curas iniciat, novimus enim quot curis amantes repleat, et Greci acidas curas vocant. Hesperus autem proprium planete nomen est apud Grecos, et maxime dum post solem occidit, et inde etiam Vesper dictus, ut per Virgilium patet: ante diem clauso componet Vesper Olimpo. Varro autem vult ubi De origine lingue latine, eam ab hora in qua apparet Vesperuginem appellari. Nam et Plautus sic etiam illam vocat dicens: neque Jugula neque Vesperugo neque Virgilie occidunt etc. Lucifer autem latine dicitur, cum apud Grecos, ut asserit Tullius ubi De naturis deorum, Fosferos appelletur, quasi lucem afferens, et hoc quando ante solem aut auroram in oriente cernitur tanto splendore corusca, ut etiam de se merito Lucifer appelletur. Hanc et naute et ydiote Dianam persepe vocant, quia diei videatur prenuntia.

CAP. XXIII. De secunda Venere Celi VIIa filia et matre Cupidinis.

[recensere]

Venerem secundam plures Celi volunt fuisse filiam, non tamen ritu genitam quo gignimus omnes, ex qua recitatur: Saturnum scilicet in Celum sevisse patrem, et, falce sumpta, ei abscidisse virilia et in mare abiecisse, quorsum autem ceciderint non habetur. Falcem vero haud longe a promontorio Lilibei Siculi deiectam aiunt nomenque dedisse loco Drepanum, eo quod sic grece falx dicta sit. Testiculi vero deiecti quacunque in parte maris deciderint, sanguinem emisere, ex quo et maris spuma hanc procreatam Venerem voluere ac etiam a maris spuma denominatam, que grece aphrodos dicitur, quoniam sic et hec dicta est. Macrobius autem in libro Saturnaliorum Venerem ex sanguine testiculorum Celi natam dicit, sed maris spuma nutritam. Dicunt insuper, ut Pomponius Mela refert, accole Palepaphos Cyprici oppidi tui, serenissime rex, penes eos Venerem sic natam in terras primo emersisse, et quod ob id nudam et persepe natantem eam fingant, quod et nostri etiam quandoque testantur poete. Dicit enim eius in persona Ovidius: Et diis adde tuis! Aliqua est michi gratia ponto, Si tamen in medio quondam concreta profundo Spuma fui, gratumque manet michi nomen ab illa etc. Et Virgilius Neptunum ei dicere scribit: Fas omne est, Cytharea, meis te fidere regnis Unde genus ducis etc. Huic preterea dicunt rosas esse dicatas, et quod marinam gestet manibus concam. Sic et ex ea et Mercurio Hermofroditum natum volunt. Et ex ea sola Cupidinem. Multe quidem fictiones sunt, sed ex eis talis potest exprimi sensus. Nam pro Venere hac ego voluptuosam vitam intelligo, et in omnibus ad voluptatem et libidinem pertinentibus cum superiori unam et eandem esse, et sic etiam videtur velle Fulgentius. Ex sanguine autem testiculorum a Saturno desectorum ideo natam, quia, ut ex Macrobio sumi potest, cum chaos, esset tempora non erant; nam tempus est certa dimensio que ex celi circumitione colligitur, et sic a celi circumitione natum tempus, et inde ab ipso Caronos natus, qui et Cronos est, quem nos Saturnum dicimus, cumque semina rerum omnium post celum gignendarum de celo fluerent, et elementa universa que mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur, ubi mundus omnibus suis partibus atque membris perfectus est, certo iam tempore finis est precidendi de celo semina; et sic genitalia a Saturno, id est tempore, decisa videntur, et in mari deiecta, ut appareret gignendi atque propagandi facultatem que per Venerem assumenda est, in humorem translatam coitu maris et femine mediante, qui per spumam intelligitur; nam uti spuma ex aquarum motu consurgit, sic et ex confricatione venitur in coitum, et uti illa facile solvitur, sic et libido brevi delectatione finitur. Seu ut placet Fulgentio, quod concitatio ipsa seminis spumosa sit, et ideo marinam dicimus spumam ob salsedinem sudoris emuncti circa coitum. Seu quod ipsum sperma salsum sit. Sic ex humiditate nata Venus hec et a spuma maris, id est salsedine humiditatis nutrita, id est aucta, donec in finem cepti operis deducta sit. Sane videndum que hec sit humiditas ut clarius origo huius Veneris enodetur. Fulgentius igitur vult, ubi ab aliis dicitur, Saturnum Celo, Jovem Saturno genitalia abscidisse et sic suam exponit opinionem. Dicit enim Saturnum grece Cronos nuncupari, quod tempus latine, cui vires abscise falce, id est fructus qui in humoribus viscerum velut in mare proiciuntur, ex quibus dicit necesse sit procreari libidinem. Nec dubium ea ex humiditate procedit Venus, que ex cibo potuque procedit, cum raro ruant in libidinem ieiunantes; et tunc procedit maxime quando cibi potusque calor vires movet et suscitat naturales, et vere in mari nascitur scilicet in gurgite salso sanguinis calefacti et eiusdem ebullientis. Spuma, id est pruritu nutritur, cum eo tepescente libido deficiat. Falcem autem nonnulli volunt apud Drepanum fuisse deiectam, ut ostendatur sicuti falx aliquid operata est circa Veneris originem, sic et habundantia frugum, ex quibus demum cibaria componuntur, plurimum etiam operetur, que quidem habundantia plurima est, et alia incitatoria multa apud insulam Sicilie, in qua et Drepanum civitas est. Ego autem reor huius particule et nomen oppidi et litoris formam, que falci similis est, fabule causam tribuisse. Quod autem cives Paphos apud se e mari emersisse Venerem velint bona cum pace maiestatis tue, rex optime, dicturus sum, quod nisi te equum etiam in maximis rebus noscerem non auderem. Est autem Cyprus insula vulgata fama, seu celo agente, seu alio incolarum vicio, adeo in Venerem prona ut hospitium, officina, fomentumque lasciviarum atque voluptatum omnium habeatur. Quam ob causam Paphiis concedendum est primo apud eos ex undis Venerem emersisse. Verum hoc potius ad hystoriam quam ad alium sensum pertinere ex Cornelio Tacito sumi potest. Qui velle videtur Venerem auspitio doctam armata manu conscendisse insulam bellumque Cynare regi movisse; qui tandem, cum inissent concordiam, convenere ut ipse rex Veneri templum construeret, in quo eidem Veneri sacra ministrarent, qui ex familia regia et sua succederent. Confecto autem templo, sola animalia masculini generis in holocaustum parabantur, altaria vero sanguine maculari piaculum cum solis precibus igneque puro illa adolerent. Simulacrum vero dee nullam humanam habere dicit effigiem, quin imo esse ibidem continuum orbem latiorem initio et tenuem in ambitu ad instar methe exurgentem, et quare hoc nullam haberi rationem. Nuda autem ideo pingitur ut ad quid semper parata sit ostendatur. Seu quia nudos qui illam imitantur persepe faciat. Aut quia luxurie crimen et si in longum perseveret occultum, tandem, dum minus arbitrantur obsceni, procedit in publicum, omni palliatione remota, vel potius quia absque nuditate committi non possit. Natantem autem ideo Venerem pingunt, ut infelicium amantium amaritudinibus inmixtam vitam procellis agitatam variisque et eorum naufragia crebra demonstrent, unde et Porphyrius in epygrammate dicit: Nudus, egens, Veneris naufragus in pelago. Sed longe melius in Cistellaria Plautus, dicit enim: Credo ego amorem primum apud homines carnificinam commentum. Hanc ego de me coniecturam domi facio ne foras queram. Qui omnes homines supero atque anteeo cruciabilitatibus animi, Jactor, crucior agitor, vexor, vi amoris totus miser. Exanimor, feror, differor, distrahor, diripior, ita nullam mentem Animi habeo, ubi sum, ibi non sum, ubi non sum ibi est animus, Ita michi omnia ingenia sunt, quod lubet non lubet, iam id continuo Iam amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, Raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat. Maritimis modis mecum experitur, ita meum fatigat amantem Animum etc. Equidem bene fluctuabat in salo Veneris homo iste. Sed nos ad reliqua. Illi rosas in tutelam datas aiunt, eo quod rubeant atque pungant, quod quidem libidinis proprium esse videtur. Nam turpitudine sceleris erubescimus et conscentia peccati vexamur aculeo; et sicut per tempusculum rosa delectat, parvoque lapsu temporis marcet, sic et libido parve brevisque delectationis et longe penitentie causa est, cum in brevi decidat quod delectat, et quod officit vexet in longum. Marinam concam manibus gestat, ut per eam Veneris ostendatur illecebra toto enim adaperto corpore, refert Juba, conca miscetur in coitum.

CAP. XXIV. De Cupidine Veneris filio.

[recensere]

Cupido, ut Symonidi poete placet, Servio teste, ex Venere sola natus est. De quo, cum alibi plura dicenda veniant, satis erit mentionem fecisse tantummodo.

CAP. XXV. De Toxio VIII° Celi filio.

[recensere]

Toxius, ut ait Plinius in libro Naturalis hystorie, Gellio affirmante, filius fuit Celi eumque dicit lutei edificii, exemplo ab irundinibus sumpto, inventorem. Nondum enim construxerant architecti palatia, ex quo patet eum industruosum et antiquum fuisse hominem, et merito Celi, id est claritatis, filium. Supererant ex filiis Celi, Tytanus, Juppiter secundus, Occeanus et Saturnus. Quorum eo quod amplissima esset posteritas, visum est ut huic libro IIIo fiat finis, et Tytanum quarto servare volumini, Jovem Vo et VIo, Occeanum VIIo, Saturnum VIIIo reliquisque. Genealogie deorum gentilium liber IIIus explicit feliciter.