De genealogiis deorum gentilium/Liber secundus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber primus Liber tertius Fairytale right blue.png

Liber secundus

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER SECUNDUS INCIPIT FELICITER.

In arbore autem signata desuper, in celum versa radice, ponitur in culmine Ether filius Herebi et Noctis; eiusque in ramis et frondibus, cum Etheri duo tantum fuerint filii Juppiter scilicet primus et Celius seu Celum, Jovis primi solum prosapia designatur omnis; Celii seu Celi prole in sequenti reservata volumine.

Index

Prohemium.

E cavernis Herebi fere omnem prolem eduximus, gratia Dei nostri omnipotentis et veri opitulante, et, quo concessum est ingenio, amotis figmentis nudam in precedenti volumine coram apposuimus lectoribus, equidem non absque ingenti labore inter Stigis fumos et nebulas vacillantis hinc inde navicule. Sane postquam in patentiorem orbem ventum est, forsan, minus ambigue flexus varios, reciprocosque superabimus Euripos, quorum superbientes in celum undas, ni fallor, aspicio. Nam inter alios arduus Ether e visceribus Herebi in sublime delatus, primus impetu occurrit suo, non magna tamen prole fecundus, sed spectabili quidem. Ex qua, si satis recte conspicio, primus Juppiter unus est, tam conspicui nominis gloria quam longa successione refulgens. Quam si describere velim omnem in Egyptum usque litus et Syrium, regnumque tuum Cyprum ut evehar impellente fluctu necesse est. Que cum tanto sit celsitudine tue, o rex inclite, notior quanto mihi longinquior navigatio, queso per tui nominis insigne decus errores meos equo animo feras, et pii more principis emendari potius iubeas quam dentibus invidorum lacerari permittas. Ipse enim, tenso velo, ex Orci faucibus iter arripio, orans, ut ille illud dirigat qui, naufragantibus in mare Genezaret discipulis, ventis imperavit et undis.

CAP. I. De Ethere Herebi et Noctis XXIo filio, qui genuit Jovem primum et Celium seu Celum.

Ether, ut placet Tullio in libro De naturis deorum, filius fuit Noctis et Herebi. Qui quidem et si quandoque pro Celo summatur proprie, tamen ignis elementum videtur existimari a multis. Sic enim testatur Ugucio. Sic velle videtur Ovidius ubi in principio maioris sui voluminis dicit: Hec super imposuit liquidum gravitate carentem Ethera nec quicquam terrene fecis habentem etc. Hunc rerum omnium causam credidere quidam, ut supra dictum est, et eum similiter Demogorgonis filium fictione sua Pronapides ostendit, dum dixit Chaos ignita exalasse suspiria, sed visum est Ciceroni cedendum. Quem quantumcunque sterilem multi faciant, ipse tamen eum scribit fuisse secundum, et Jovem genuisse primum et Celium, e quibus emanavit omnis numerosa deorum prosapia.

CAP. II. De Jove primo Etheris filio qui XIII inter filios et filias genuit.

Quorum prima Minerva, secundus Apis, IIIus Sol, IIIIus <Diana>, Vus Mercurius, VIus Tritopatreus, VII Ebuleus, VIII Dyonisius, VIIII Hercules, X Proserpina, XI Liber pater, XIIus Epaphus, XIII Scithas. Jovem primum dicit Theodontius fuisse filium Etheris et Diei. De quo quidem Jove quantumcunque preclaro sit insignitus nomine, legisse nichil, audisse tamen perpauca esto laudabilia memini. Referebat enim Leontius, grecus homo, et talium abundantissimus, hunc ante quesitum maius nomen Lysaniam nuncupatum, hominem Arcadem, et profecto nobilem, et ex Arcadia Athenas ivisse, et cum esset ingentis ingenii, vidissetque rudi in seculo rudi et fere bestiali ritu viventes Atticos, ante omnia compositis legibus illos publico instituto vivere docuit, et qui feminas fere communes habebant, primus matrimonia celebrare monstravit, et cum iam ad humanos redegisset mores, monuit eos deos colere, et eis aras et templa atque sacerdotes instituit et multa insuper illis ostendit utilia. Que dum mirarentur silvestres Attici atque commendarent, eum rati deum, Jovem vocavere, regemque suum fecere. Quem et Cicero antiquissimum dicit Atheniensium fuisse regem. Hec michi de isto sunt. Nunc vero viso cur Etheris et Diei illum finxerint filium, et quoniam celeberrimum fuit apud gentiles Jovis nomen, eius significatum videbimus et que potuerit esse impositionis causa et deificationis perscrutabimur. Dicunt ergo eum Etheris filium, seu ut eum nobilitatem patre generoso, putabant enim primam rerum causam ignem, et sic illi nobiliorem patrem dare non poterant, seu quod eum celestem putarent hominem, seu deum, et a celo venisse ratione profunditatis ingenii, seu quia illi igneam naturam viderent, more ignis semper ad alta tendentem, ut de eo dici possit virgilianum illud: Igneus est illis vigor et celestis origo. Diei vero filium ideo illum dictum puto, quia esto nascatur quis aptus ad maxima, non tamen evestigio quod natus est, ea potest ad que natus est agere, oportet ut in dies augeantur vires, et animus in fervorem agere deorum excrescat, et demum ipse operetur, cuius opera, quoniam in die visa et cognita sunt, a die novo videtur editus partu, ut de talibus dici possit, quod Valerius dicit de Demostene: Itaque alterum Demostenem mater, alterum industria enixa est. Sic et alterum peperit Lysaniam mater, et alterum dies operum testis. Vocatus est insuper Lysanias iste ab Atheniensibus Juppiter, nomen eo usque nemini concessum mortalium, nec ipsi etiam deo adhuc fuerat a gentilitate impositum, nec unde sumptum sit ab imponentibus satis scitur. Arbitror ego tamen id nominis huius causam dedisse, quod et de aliis etiam planetis multis contigisse comperimus, a similitudine scilicet operationum conformium huius hominis ipsi Jovi. Dicit enim Albumasar in suo maiori introductorio, Jovem planetam natura calidum esse et humidum, aereum, temperatum, modestum atque honestum, laudabilem plurimum et patientie observatorem, ac in periculis post patientiam audacem, liberalem misericordem, cautum, amatorem verum, magistratuum avidum, fidelem, multiloquum, bonorum amicum, malorum vero hostem, amatorem principum et maiorum, et alia plura de eo scribit, quibus annectit eum significare naturalem animam, vitam, pulchritudinem, sapientes viros, legum doctores, iustos iudices, divinum cultum, religionem, victoriam, regnum, divitias, nobilitatem, gaudium et huiusmodi. Quibus consideratis, et demum huius hominis ponderatis moribus, adeo eum cum Jove convenire discernemus, ut non incongrue Jovem nuncupatum dicamus, et hanc convenientiam tanti nominis illi causam fuisse credamus. Sane nomen hoc, postquam ab antiquis planete et Lysanie concessum est, non nullis aliis a recentioribus etiam attributum legimus, ut puta Jovi secundo Celi filio, qui et Archas homo fuit, et Atheniensium rex. Nec non et Jovi tercio, homini Cretensi et Saturni filio. Sic eque et Pericli Atheniensi principi, quem multi Jovem Olympium vocavere. Preterea poete ignem elementum, et non nunquam ignem et aerem sub Jovis nomine suis fictionibus inseruere. Adeoque in sublime conscendit, ut a prudentioribus etiam summo et vero Deo ascriberetur, nec immerito, ipsi quippe soli tam egregium competit nomen, quod nec abhorreret christianus considerato nominis significato nisi gentilium, fuisset inventum. Volunt enim aliqui et graves viri quod idem Juppiter sonet quod iuvans pater, quod soli vero Deo convenit. Ipse enim vere pater est et ab eterno fuit et erit in sempiternum, quod de alio nemine dici potest, similiter et iuvans est omnibus et nulli nocens, et in tantum iuvans est, ut si suum retrahatur iuvamen periclitentur confestim omnia necesse sit. Insuper hoc nomen Juppiter grece dicitur zephs, quod latine vita sonat. Et quis alter rebus et creaturis omnibus vita est nisi Deus? Ipse enim de se ipso dicens testatur: Ego sum via, veritas et vita; et profecto sic est. Illi enim et per eum et in eo vivunt omnia, extra eum preter mortem et tenebras nichil. Hunc, et si non rite coluerint, veteres Romani Jovem optimum maximum vocavere, conati per hec pauca verba ostendere, quoniam magnitudine et potentia ceteros excedat deos, et quod ipse solus summum sit bonum et quod ab eo vita sit et adiutorium universis. Multa preterea poteram hic apponere Jovi a poetis attributa, ut puta armigeram avem, quercum, bella, Junonem coniugem et alia, sed quoniam ista videntur recte spectare ad ea que de Jove Cretico ficta sunt, illi censui reservanda. Porro, rex inclite, non satis certum est, utrum Athenienses Jovem hunc in deum habuerint, aut fecerint, si autem fecerunt sciendum est antiquis consuetum fuisse ad augendam originis nobilitatem, conditores civitatum suarum certis suis infaustis cerimoniis numero deorum inserere, et sacris templisque colere. Sic et parentes suorum principum sic et ipsos principes ob aliquid ab eis susceptum beneficium, ut se gratos ostenderent, et alios ad bene agendum ob cupiditatem tam splendide glorie animarent. Scribunt insuper veteres multos fuisse Jovi filios, ex quibus arbitror vere non nullos Jovis fuisse filios, sed cuius Jovis primi, secundi vel tertii de aliquibus non satis constat, sic et alios plures ob insignem virtutis preminentiam et ad gloriam generis extollendam a theologis gentilium Jovi similiter attributos, quos ego illi attribuam Jovi, cui magis videbuntur contemporanei.

CAP. III. De Minerva prima, primi Jovis prima filia.

Minerva, vulgato fere poetarum omnium carmine, Jovis fuit filia, de ortu cuius talis fertur fabula. Quod cum videret Juppiter Junonem coniugem suam non ferentem filios, ne omnino absque filiis esset, percusso cerebro suo armatam emisit Minervam. Quod Lucanus firmare videtur dicens: Hanc et Pallas amat patrioque vertice nata est. Et in nativitate huius dicit Claudianus: Auratos radiis imbres nascente Minerva Indulsisse Jovem perhibent etc. Insuper hanc natam dicit Servius luna quinta sicuti reliqui qui steriles fuere. Huius preterea compertum volunt lanificium ante eam incognitum, sic et texturam, et ob id placet Ovidio. Huic cum Aragne Colophonia de textura fuisse certamen et victoriam. Sic et cum Neptuno de impositione nominis civitatis Athenarum. Eam preterea non nulli armatam fingunt et arcis Athenarum presidem. Illi insuper Titus Livius attribuit numerorum inventionem et eorumdem figuras, cum ante loco numeri signis uterentur antiqui. Recitatur de hac et alia fabula, quod cum esset huic perpetue virginitatis servande propositum et Vulcanus in desiderium sui venisset, Jovi patri suo petiit loco muneris factorum a se fulminum in gigomantia Minerve matrimonium. Cui Juppiter voti nate conscius, si obtinere possit concessit, et Minerve si illum aspernaretur versa vice concessum est, ut se viribus tueretur, et sic dum totis conatibus in eam ivisset Vulcanus et ipsa in contrarium niteretur, actum est ut emisso a Vulcano semine in terram nasceretur puer, et ipsa linqueretur in pace. Triplici etiam illam indutam veste dixerunt, eique peplum pictum consecravere et eius in tutelam cornice pulsa noctuam posuere, ac pluribus eam nuncupavere nominibus, ut Minervam, Palladem, Athenam et Tritoniam. His explicitis, exquirebat ordo sumptus ut detegeretur quid: sensisse sub figmentis potuissent antiqui. Verum hic advertendum est, quoniam non omnia hic apposita figmenta ad hanc spectant Minervam, illa quippe nominis identitas non curantibus ex hoc poetis implicuit; nam nec arma, ut Leontius asserit, ad hanc spectant, nec Neptuni certamen, quin, imo eius sunt Minerve que Jovis secundi fuit filia, et ideo illis omissis detegemus cetera, et quedam historialia apponemus. Voluerunt igitur Minervam, id est sapientiam, ex cerebro Jovis, id est dei natam; volunt enim physici omnem intellectivam virtutem in cerebro tanquam in arce corporis consistere. Hinc Minervam, id est sapientiam, ex cerebro natam fingunt, id est ex cerebro dei, ut intelligamus, quoniam ex profundo divine sapientie arcano omnem intellectum, omnem sapientiam infusam esse, quam Juno, id est terra, quantum ad hoc sterilis dare non poterat neque potest; nam, teste sacra pagina, omnis sapientia a domino Deo est. Et ipsamet in eadem dicit: Ego enim ex ore altissimi prodivi. Et sic eam profecto industriose, non ut nos gignimur, sed ex Jovis cerebro natam finxere, ut ostenderent eius singularem nobilitatem ab omni terrena spurcitie feceque semotam. Virginitas inde illi attribuitur perpetua et inde sterilitas, ut per hoc noscatur quia sapientia nunquam labefactatur aliqua contagione mortalium, quin imo semper pura, semper lucida, semper integra et perfecta est. Et quantum ad temporalia sterilis est, cum sapientie eterni sint fructus. Quid per certamen illius senserint et Vulcani infra ubi de Ericthonio, ex certamine hoc nato, scribetur. Triplici autem veste ideo tegitur, ut intelligatur verba sapientum et potissime fingentium multiplicem habere sensum. Illique ideo peplum pictum sacrum est, ut intelligamus sermones sapientie ornatos, floridos, lepidos et summa venustate decoros. Noctua autem ideo illi attributa est pulsa cornice, ut ostendatur sapientem premeditatione in obscuris seposita noscere uti et noctua videt in tenebris, et loquacitate atque garrulitate repulsa ut opere agat, loca tempusque respicere. Minerva enim dicitur ut ait Albericus, a min quod est non, et erva quod est mortalis, ut resultet esse sapientiam immortalem. Pallas et Athene, ad alias spectant Minervas, et ideo ubi de illis mentio fiet exponentur. Tritona autem dicta est a loco seu a lacu quem penes primo comparuit, qui triton in Affrica computatus est. Fictionibus igitur sic expositis ad hystoriam veniendum est et sciendum Minervam fuisse virginem quandam, cuius incognita fuit origo, ipsa vero cum ingentis esset ingenii, ut Eusebius ait, regnante Argivis Phoroneo, primo apud Tritonam paludem seu lacum Affrice comparuit, ignorantibus cunctis quibus venisset ab oris. Dicit tamen Pomponius Mela in Cosmografia, quod incole arbitrabantur eam ibidem genitam et fabule fidem faciunt, quia quam natalem illi putant diem ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Hec autem cum lanificium et texturam et alia multa artificiosa comperisset, celebris dea habita est, et quoniam omnia eius inventa ex vi ingenii atque sapientie procedere videbantur, locus fabule adinventus est, ut ex cerebro Jovis genita videretur. De hac enim dicit Augustinus in libro De civitate dei, quod, Ogigio in Actica regnante, eam in virginali etate apparuisse apud lacum Tritonis, ut dictum est, et cum multorum operum esset inventrix tanto proclivius dea credita est, quanto minus origo eius cognita; nec ab Eusebio differt Augustinus in tempore, nam contemporaneos fuisse Phoroneum et Ogigium idem ostendit Eusebius, et ob hoc ego hanc Jovi primo filiam ascripsi, eo quod illi magis quam cum reliquis videatur convenire tempore.

CAP. IV. De Api Argivorum rege, primi Jovis secundo filio.

Eusebius in libro Temporum dicit Apim, qui postea rex Argivorum, filium fuisse Jovis et Niobis, filie Phoronei, cui idem Eusebius scribit Jovem primo quam alteri mortalium immixtum; et sic primus fuit Juppiter cum tempore longe inferiores sint alii. Leontius autem dicit hunc Phoronei et Niobis, sororis et coniugis sue fuisse filium, eique in regnum Sicioniorum heredem successisse; verum postea ab Egyptiis et deum et Jovis filium factum. De hoc Api multa narrantur, nam ut referunt aliqui cum aliquandiu Argis post Phoronei mortem imperasset, cupiditate glorie et amplioris regni ad Egyptios transfretavit, et obtento regno, cum rudes homines multa docuisset et potissime vini usum, loco dei haberi ceptus est, iam Yside sibi copulata coniugio. Eusebius vero eum Sycionorum scribit fuisse regem, et ut ab eodem traditum est, de tempore eius varie sensere scriptores annalium. Nam quidam dicunt tempore Abrahe ab eo Greciam Apiam appellatam. Alii autem dicunt nato iam Jacob eum apud Egyptios deum habitum. Beda vero, eo in libro quem De temporibus scripsit, dicit, tempore Jacob ab Api in Egypto Menphim conditam. Eusebius preterea dicit secundum alios eum regem fuisse Argivorum, et regnasse post centesimum annum Jacob, et ibidem dicit, Apim, cum Egyaleum fratrem regem prefecisset Achaye, in Egyptum transfretasse et Menphim condidisse civitatem. Eum autem in Egyptum abisse et Ysidem habuisse coniugem satis ab omnibus creditur, verum uti de tempore eius ambigitur, sic et de morte eius varia etiam recitantur. Nam alii volunt eum apud Egyptios mortuum et sepultum; de quo in libro De civitate dei sic ait Augustinus: Rex argivorum Apis navibus transvectus in Egyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Egyptiorum deus. Nominis autem eius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro reddit. Quia enim arca in qua mortuus ponitur, quam omnes iam sarcophagum vocant, soron dicitur grece, et ibi venerari sepultum ceperant prius quam templum eius esset extructum, unde Soron et Apis Sorapis primo, deinde, una lictera commutata, ut fieri assolet, Serapis dictus est. Alii autem dixere eum a Typheo fratre occisum atque membratim discerptum diuque ab Yside coniuge quesitum et postremo compertum et in vanno eius membra collecta, quod postmodum in religionem versum est, in sacris scilicet februis intervenire vannum. Ysis autem ultra paludem Stigiam, que in Affrica est, in semotam insulam collecta detulit, et ibidem recondidit. Voluntque qui hoc verum arbitrantur a longa Ysidis exquisitione exortum, quam Egyptii fecere diu, non ante desistentes quam album taurum comperissent, compertoque applaudentes eum vocabant Osirim, et quoniam singulis annis id fiebat, dixit Juvenalis. Et nunquam satis quesitus Osyris. Ceterum quandocunque in Egyptum iverit, seu qualitercunque occubuerit, aut quocunque sepultus sit Apis, in tanta fuit apud Egyptios veneratione, ut eo iretur ab eis ad hoc ut nulla humanitatis infectione posset illius labefactari divinitas, ut caverent instituto publico ut, si quis illum fuisse hominem diceret, capite puniretur, et ob id in quibuscunque templis erat eius simulacrum digito labiis impresso admonebat silentium. Huius insuper tauri, quem Serapim arbitrabantur Egyptii, caput dicit Rabanus delirantes Judeos in heremo, loco Dei coluisse. Hunc preterea Apim dicit Macrobius in libro Saturnaliorum apud Alexandriam Egypti civitatem una cum Yside mirabili cultu venerari, seque Soli venerationem illam impendere affirmare, et sic Apim Solem esse videtur arbitrari.

CAP. V. De Sole primo, primi Jovis filio IIIo.

Solem primum, primi Jovis fuisse filium scribit Tullius ubi De naturis deorum, nec tamen dicit ex qua matre susceptum. Sunt qui velint hunc Apim fuisse, eo quod loco Solis ab Egyptiis, ut paulo supra dictum est, cultus sit. Ego autem quis aliter fuerit comperisse non memini, hominem tamen fuisse certus sum, et si alius fuit ab Api, credendum est eum insignem atque splendidum fuisse hominem et ingentis atque regii animi preditum, et eo modo quo supra de Jove dictum est tam claro nomine decoratum.

CAP. VI. De <Diana> prima, primi Jovis IIIIa filia.

Diana prima filia fuit Jovis primi et Proserpine, ut in, libro quo supra Tullius idem asserit. Hanc ego reor veram huius Jovis fuisse filiam et non ascriptitiam, et cum satis sit nomen illud mulieribus usitatum, possibile etiam est fuisse proprium non appositum. Verum qualiscunque fuerit, non ea est quam poete insignem virginitate perpetua voluere, cum legatur hanc ex Mercurio, Liberi et Proserpine filio, pinnatum concepisse Cupidinem.

CAP. VII. De Mercurio primo, primi Jovis Vo filio.

Primi Jovis et Cylenis nynphe Arcadis asserit Leontius filium fuisse Mercurium. Hunc deorum nuntium seu interpretem fore poete describunt, eumque variis ornamentis insigniunt, ut per illa intelligatur eiusdem officiorum varietas. Scribit enim de eo sic Virgilius: Primum pedibus talaria nectit Aurea que sublimen alis sive equora supra Seu terram rapido pariter cum flamine portant. Tum virgam capit hac animas ille evocat Orco Pallentes alias sub tristia Tartara mittit. Dat somnos adimitque et lumina morte resignat. Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila etc. Insuper et Oratius de eo sic scribit in Odis: Mercuri facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Voce formasti cantus ed decore Mere palestre etc. Illi insuper Statius galerum addidit dicens: Obnubitque comas et temperat astra galero etc. Sane quanquam legamus plures et homines fuisse Mercurios, his inspectis que supra proximo de eo poete describunt, dato possint et ad hominem referri, de Mercurio planeta scripta potius presumemus, et potissime si inspexerimus qualiter cum his que ab astrologis scripta sunt poetarum dicta conveniant. Albumasar autem maxime inter antiquos autoritatis homo, asserit Mercurium adeo flexibilis esse nature, ut evestio ad naturam eius cui adheret et ipse suam naturam convertat, et hoc propter temperamentum eius siccitatis et frigoris. Venerabilis autem Andalo, preceptor meus, eum complexione dicit calidum et siccum eumque significare concubinarum delectactiones, claritatem, et oracula vatum, eloquentiam, et hystoriarum memoriam, credulitatem, pulchritudinem, bonitatem discipline, et acumen ingenii, prescientiam futurorum, arismetricam et geometriam atque astrologiam, et hinc descriptionem tam celestium quam terrestrium rerum omnium; preterea auguria, dulcedinem prolationis, velocitatem, et principatus desiderium, et ob illum laudem atque famam, et insuper come tonsuram, scriptores et libros, mendacium et testimonium falsum, speculationem semotarum rerum, paucitatem gaudii, et substantie desolationem, negociationes et emporia, furta, contentiones, calliditates et consilii profundidatem, modulationes carminum et fistularum, colorationes multimodas, obedientiam, concordiam, pietatem, paupertatem, amicitie retentionem, artificia manuum, et alia multa, et ut ipse idem asserit Andalo, cum masculis masculus et cum feminis femineus est. Ex quibus facile comprehendere possumus cum tam convertibilis sit nature, de eo in prescriptis carminibus intellexisse poetas, esto illud idem de hominibus mercurialibus dici possit et dicatur, ut in sequentibus apparebit. Sane libet intentum poetarum explicare latius ut, quantum cum astrologis conveniant, manifestetur apertius. Dicunt igitur, ut a capite summamus exordium, eum tectum galero, ut per hoc sentiamus, quia sicut qui galero tegitur imbres fugit et radios, sic et Mercurius solaribus tectus radiis, quibus fere semper vinctus est, fugit aspici a mortalibus; rarissime quidem videtur, et paucis notus est, et mercurialis homo calliditate suum tegit consilium. Alata enim habere talaria, velocitatem eius non solum in motu, qui illi circa epiciclum velocissimus est, sed ob celerem aliorum corporum supercelestium proprietatum assumptionem atque traditionem, ex qua mercurialium etiam hominum velox versipellisque circumflexio denotatur. Virga autem illi ascripta est propter dimensiones corporum se sibi iungentium, secundum quas et ipse illico suos disponit effectus, et mercurialis homo circa quodcunque opus suum metitur obsequium. Quod ab Orco animas revocet virga, id est potentia sua, est hic acutius attendendum. Fuere quidam qui arbitrati sunt omnes hominum animas a principio simul fuisse creatas et demum conceptis hominibus immissas, eas morientibus nobis ad Inferos descendere, ibique cruciari donec in vita commissa purgarentur, et inde transitum facere ad Elisios campos, ac inde post mille annos a Mercurio deduci ad Lethem fluvium, ut eo potato obliviscerentur presentis vite labores; et sic desiderarent iterum redire ad corpora, ad que Mercurius revocabat. Quam ridiculam opinionem optime tangit Virgilius dum dicit: Quisque suos patimur manes, exinde per amplum Mittimur Elisium et pauci leta arva tenemus. Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem purumque relinquit Ethereum sensum atque aure simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam voluere per annos, Letheum ad fluvium deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut convexa revisant Rursus et incipiant in corpora velle reverti. Hoc autem officium revocandi animas ad corpora ideo Mercurio attributum volunt, quia dicunt eum preesse fetui in utero matris existenti in mensi sexto, in quo opinantur multi rationalem animam infundi concepto, et hoc Mercurii predominantis opere, et sic ab Orco, id est ab inferiore loco, revocatur anima in corpus nascituri a Mercurio. Quod autem ad Tartara mittat physicum est, quia deficiente per frigidum et siccum, que est Mercurii complexio vera, calido et humido radicali, anima separatur a corpore et iuxta veterum opinionem tendit ad Inferos. Somnos adimere et dare idem est cum eo quod dictum est in vitam educere nascentes, quod est somnum adimere, et in mortem solvere, quod est somnum dare. Ventos agere Mercurii est, ipse enim non nunquam frigore suo suscitat illos, quibus suscitatis eis impellentibus feruntur huc illuc nubes. Volunt eum preterea deum eloquentie, deum mercatorum, deum furum, et alia quedam esse, de quibus omnibus, infra protensius, ubi de mercuriis hominibus dicetur. Eum autem Jovis fuisse filium, ideo fictum est, quia dei creatura est, Cylenis autem ad colorandam fictionem dictum est, seu eo quod apud Cylenem montem Archadie primo cultus est.

CAP. VIII. De Tritopatreo VIo et Ebuleo VIIo et Dyonisio VIIIo, Jovis primi filiis.

Tritopatreum, Ebuleum et Dyonisium dicit Cicero ubi De naturis deorum antiquissimi Jovis, id est primi, Atheniensium regis et Proserpine fuisse filios, et Athenis Ariarches appellatos esse. Quos, et si nil de illis comperiam, arbitror insignes fuisse viros, cum Ariarches sonet armorum principes; nam Aris grece, Mars latine sonat, et archos princeps, ergo bellorum seu armorum principes fuere. Quod ea tempestate et etiam hodierna permaximum est. Leontius vero dicit quod, cum Ebuleus ad famam tractus Anthei Terre filii ad ineundam cum eo luctam accessisset, eo superato Herculis meruit cognomen, quod ante eum nemo meruerat. Ego autem credo longe antiquiorem Ebuleum Antheo. Similiter et Dyonisium dicit ad Yndos coactis in militiam mulieribus intulisse bellum, et obtenta victoria Nysam urbem ibidem condidisse, et cum victoriosus reverteretur primum pompam excogitasse triunphi ac etiam vini usum Athenienses docuisse, eumque ab eisdem Liberum appellatum, et patrem, eo quod sese liberos eo vivente arbitrarentur, quasi sub optimi patris tutela servatos. Que quidem sic esse potuisse non nego, sed tamen longe potest fuisse existimo.

CAP. IX. De Hercule primo, VIIIIo primi Jovis filio.

Placet insuper Tullio primi Jovis ex Lysico primum et antiquissimum Herculem fuisse filium. Et huic asserit cum Apolline de tripode fuisse certamen, in quo quoniam obtinuerit dicit Paulus, cum Dyonisius vocaretur, Hercules meruit appellari. Quod quidem et Leontius affirmat, sed causam non ostendit, et ideo quid credam non habeo. Certamen autem tripodis credo de divinatione fuerit. Nam Phebi tripodas dicit Paulus speciem esse lauri, cui tres tantum sunt radices, et has ob id in Libris pontificum tripodas dictas, et Apollini ob id sacras, quia cum ipse divinationis deus sit huiusmodi lauri eandem videantur habere virtutem, cum legatur si frondes huius specie lauri dormientis capiti supponantur vel alligentur, eum procul dubio vera visurum somnia.

CAP. X. De Proserpina prima, Xa primi Jovis filia.

Ex Proserpina Jovem non nullos suscepisse filios ostendit Tullius, et inde illius etiam fuisse filiam; quod quidem possibile est honestate servata, et Proserpinam habuisse coniugem, et ex hac eadem vel ex alia muliere Proserpinam habuisse filiam, quam Liberi fratris sui fuisse coniugem idem videtur testari Tullius, cum de ea nil aliud legisse meminerim.

CAP. XI. De Libero primo, XIo primi Jovis filio, qui genuit Mercurium secundum.

Liberum primum primi Jovis fuisse filium Cicero ubi De naturis deorum testatur liquido. Hunc unum et idem cum Dyonisio superiori Leontius arbitratur, eumque preceteris fratribus insignem fuisse virum conatur ostendere, tamen Eusebius seu de hoc seu de alio, quod ego magis arbitror, longe post hec tempora fuisse describit. Huius autem Proserpinam et sororem et coniugem non nulli volunt, eumque ex ea Mercurium secundum suscepisse filium.

CAP. XII. De Mercurio secundo Liberi et Proserpine filio, qui genuit Cupidinem et Auctolium.

Mercurius alter a superiore Liberi et Proserpine fuit filius, ut Theodontius dicit et Corvilius. De quo talis a Theodontio recitatur fabula. Quod cum, vidente nemine preter Bathum quendam, Apollinis vaccas furatus fuisset, Batho ut hoc nemini revelaret unam concessit ex vaccis, demum in faciem alteram transformatus experturus Bathi fidem ad eum rediit promisitque ei taurum si sublatas sibi vaccas ostenderet; Bathus autem omnia que viderat revelavit, quam ob rem turbatus Mercurius eum mutavit in saxum quod indicem vocavere priores. Nos autem paragonem vulgo dicimus. Tandem cum divinitate sua fretus hoc cognovisset Apollo, sumpto arcu voluit Mercurium sagittis occidere, sed Mercurius prestigio invisibilis factus ledi non potuit. Postremo inter eos inita concordia citharam a se compertam Mercurius concessit Apollini. Apollo autem virgam concessit eidem. Dicebat insuper Paulus, se alibi legisse quod Mercurius iram precogitans Apollinis, ne ledi posset ab eo, clam illi pharetram evacuaverat, quod cum advertisset iratus Apollo, miratus eius astutiam risit, et in concordiam secum venit ut supra. Leontius circa hanc fabulam dicebat hunc Mercurium filium fuisse Dyonisii qui proxime supra Liber vocatur, et eum a nativitate vocatum Nysum, eo quod apud Nysam Yndie paulo ante a patre conditam natus sit, et cum adolevisset tanta pedum velocitate valuit, ut coevos suos ceteros cursu superaret, quam ob rem omisso nomine primo Stilbon appellatus est, quod velox latine sonat; demum cum illusiones magicas didicisset et latrociniis delectaretur summe, armenta rapuit Phoronidis sacerdotis Apollinis Delphici, qui ea tempestate mirande autoritatis habebatur, et ea post lapideum tumulum quendam cui Bathos nomen erat seduxerat. Verum cum taurus unus, ex improviso segregatus a reliquis, socios vagus repeteret, forte conscendit tumulum illum mugiens, mugitu cuius respondentibus aliis ab exquirentibus armenta comperta sunt, et tumulus ex Batho dictus est index. Stilbon autem cum suis artibus Phoronidis irati impetum effugisset, amicus eius tandem effectus est. Verum cum in talibus perseveraret non ob avaritiam sed nature, ut aiebat, impulsu, cum alias esset et formosus homo et eloquentissimus et circa omnia manualia opera celeberrimi ingenii Mercurius nuncupatus est et furum deus. Quod ut idem asserebat Leontius et si a ioco habuerit initium, convaluit tantum apud Atticos et Archades inceptum, ut post eius mortem illi templa dedicarentur et sacra, quibus sibi propitium conabantur facere ii quibus furto aliquid erat subtractum, asserentes numine suo et servata multa ac etiam recuperata, eumque aiebat sicuti et ceteros insignitum. De quibus insignibus, quoniam infra ubi de IIIo Mercurio late dicturus sum, hic aliquid scribere non curavi.

CAP. XIII. De Cupidine primo, secundi Mercurii filio.

Cupido primus, ut ait cum Tullio Theodontius, secundi Mercurii et <Diane> prime fuit filius, quem aiunt fuisse pinnatum. Circa quod duo potuere sensisse fingentes; primum circa nomen, eo quod speciosissimus fuerit puer ad instar Cupidinis filii Veneris, quem puerum et pulcherrimum semper pinxere pictores, quasi alter Cupido dictus est. Pinnatum autem ob id cognominatum reor, quia velocissimus cursu fuerit adolescens.

CAP. XIV. De Auctolio secundi Mercurii filio, qui genuit Synonem primum.

Auctolius, ut Ovidio placet, Mercurii et Lychionis fuit filius. Qui Ovidius de origine eiusdem talem recitat fabulam. Dicit enim Lychionem Dedalionis speciosissimam fuisse filiam, adeo ut Apollini et Mercurio placeret; quibus poscentibus, una et eadem die uno tamen de altero ignorante eius, in sequenti nocte concubitum cum promisisset, a Mercurio non expectata nocte virga tacta est et in somnum soluta, et sic cum ea concubuit. Apollo autem nocte accessit ad eam. Ex quibus cum geminos concepisset, peperit Mercurio Auctolium, Apollini vero Phylemonem. Verum Auctolius inter fures evasit clarissimus, adeo ut non videretur degenerare a patre. Phylemon autem cytharista factus se Apollinis filium demonstravit. Huic ego fictioni causam dedisse varium geminorum fratrum exitum, et sic uterque eorum illi deo attributus est filius, cuius imitatus est mores, et forsan Auctolii nascentis fuit significator Mercurius, et sic eius dictus est filius, et Apollo eandem ob causam Phylemonem lucratus est.

CAP. XV. De Synone primo Auctolii filio, qui genuit Syssimum et Auctoliam.

Synon Auctolii fuit filius, ut placet Paulo, et hunc idem dicit Servius insignem fuisse furem; seque ad exercenda latrocinia in diversas species adeo trasformantem, ut facile quos vellet falleret. Genuit autem Syssimum et Auctoliam matrem Ulixis, et habuit dominium penes Parnasum, ut per Omerum patet in Odyssea, ubi recitat qualiter Ulixes apud Parnasum ab apro in tybia vulneratus sit.

CAP. XVI. De Syssimo filio primi <Synonis et patre> secundi.

Syssimus, ut dicit Servius, filius fuit primi Synonis, nec de eo aliud legisse memini, nisi quia pater fuit secundi Synonis, qui fraude sua Troianos in extremam deduxit perniciem.

CAP. XVII. De Auctolia Synonis primi filia et Ulixis matre.

Auctolia, ut Servio placet, Synonis primi fuit filia. Hec cum nupsisset Laerti Ytachie regi, ut quibusdam placet, a Sysipho latrone ad virum vadens intercepta est atque oppressa, et ex eo concubitu sunt qui dicant eam concepisse Ulixem, et sic pregnantem ivisse in nuptias Laertis, et quem ex Sysipho conceperat Laertis filium esse dixit. Quod Aiax Thelamonius apud Ovidium in questione de armis Achillis illi obicit dicens: Quid sanguine cretus Sysiphio furtisque et fraude simillimus illi etc. Hec autem, ut fertur, cum audisset falso nuntio apud Troiam Ulixem occisum, doloris impatiens laqueo vitam abiecit. Quam postea et apud Inferos, ut in Odissea scribit Omerus, Ulixes comperit et agnovit et de multis perquisivit ab ea et predoctus est.

CAP. XVIII. De secundo Synone filio Syssimi.

Secundus Synon, testimonio Servii, filius fuit Syssimi et a Synone primo avo suo denominatus. Hic cum Grecis, ut per Virgilium patet, ad excidium Troianum accessit, et iam minus succedentibus rebus, a Grecis fingentibus reditum subornatus, volens a Troianis captus et ad Priamum regem deductus est, apud quem mira sagacitate primo se extulit, et demum fallacibus verbis in perniciosam credulitatem de recessu Grecorum regem Troianosque reliquos ad suscipiendum equum intra menia civitatis impulit. Quid ex illo deinde secutum sit nescio. Scribit tamen Plinius in libro De hystoria naturali huius inventam fuisse significationem speculariam, ex quo satis patet eum non minimi momenti fuisse hominem.

CAP. XIX. De Epapho primi Jovis XIIo filio, qui genuit Lybiam et Belum.

Postquam primi Liberi patris Jovis primi filii prolem omnem expedivimus, retro trahendus est sermo ad Epaphum Egyptium eiusque amplissimam progeniem. Qui quidem Epaphus, ut testatur Ovidius, ex Yone filia Ynachi, Jovis fuit filius. Theodontius vero et Leontius eque eum Jovis fuisse filium dicunt, sed ex Yside Promethei filia, ut ubi infra, dum de Yside latius patebit. Eusebius autem in libro Temporum dicit eum filium fuisse Thelegoni, cui post mortem Apis nupsit Ysis. Gervasius quidem Telliberiensis, in libro Ociorum imperialium, scribit Epaphum Heleni et Ysidis fuisse filium, et Babiloniam Egyptiam condidisse, quod opus fuisse Cambisis Persarum regis certiores autores affirmant. Et sic de patre et matre huius inter se discrepant autores; ego autem vulgatiorem secutus famam Jovis et Yonis filium dicam, ex cuius conceptione fabula infra ubi de Yone scribitur integre referetur. Huius dicit Lactantius Cassiopiam fuisse coniugem, non eam que socrus fuit Persei, sed longe antiquiorem, et ex ea quosdam suscepisse filios, ut postea apparebit. De tempore eius non minus quam de patre et matre discordes sunt veteres, nam, Eusebio ubi De temporibus referente, aliqui dicunt Jovem Yoni Ynachi filie mixtum, regnante Athenis Cecrope, qui regnavit circa annos mundi īīīdcxlvii, cum constet Ynacum regnasse usque ad annum mundi īīīcccxcvii, et secundum hos oportuit aliam esse Yonem quam Ynachi filiam. Idem autem Eusebius paulo post predictam dicit Yonem in Egyptum profectam anno xliii regni Cicropis, qui mundi fuit annus īīīdccx, et ibidem Ysidem nuncupatam, et Thelegono cuidam nupsisse, et ex eo Epaphum concepisse. Ego autem, discordantiis omissis, Jovis primi Epaphum filium dixi, eo quod eius tempus videatur convenire magis cum Yone Ynaci filie, et Yside Promethei, ex quibus quis potest quam malit illi matrem ascribere.

CAP. XX. De Lybia filia Epaphi.

Lybia Epaphi et Cassiopie coniugis sue, ut Lactantio placet, fuit filia. Que cum in Neptuni venisset concubitum, id est alieni hominis ab Egypto, ex eo concepit et peperit Busiridem, immanem postea tyrannum. Hec ut dicit Ysidorus, ubi de Ethimologiis, eius partis Affrice regina fuit que ex suo nomine Lybia dicta est.

CAP. XXI. De Belo prisco Epaphi filio, qui genuit Danaum, Egistum et Agenorem.

Belus, quem priscum cognominant veteres, Epaphi, secundum Paulum, fuit filius, et post eum in superiori Egypto regnavit, ubi, ut aiunt, celestis discipline inventor doctorque factus, meruit ab Egyptiis, ut idem Paulus asserit, templum quod illi in Babilonia fuit constructum, et Jovi Belo consecratum. Theodontius vero dicit templum hoc longe post Belum factum Cretensis Jovis astutia, qui captatis cum principibus amicitiis, quasi ad eas conservandas, templa in regnis eorum edificari et suo et amici titulo insigniri plura fecit, qua astutia summe nomen eius et deitas ampliata est. Alii sunt qui dicant templum hoc non Belo prisco edificatum, nec in Babilonia Egyptia, sed Belo patri Nini regis Assyriorum in Babilonia Caldeorum, eumque ibi diu sub nomine Saturni sacris et cultu vario honoratum. Fuere preterea Belo prisco filii quidam, sed ex quibus mulieribus non constat.

CAP. XXII. De Danao Beli prisci filio

qui quinquaginta genuit filias, ex quibus Ypermestra et Amimon atque Bona tantum nomine cognoscuntur. Danaus Beli prisci fuit filius, ut asserit Paulus, et illud idem confirmat Lactantius, qui etiam ante Paulum Orosium dicit Danaum Beli filium ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuisse. Quas cum Egystus frater eius, cui totidem erant melioris sexus filii, postulasset in nurus, Danaus, oraculi responso comperto, se manibus generi periturum, volens evitare periculum, conscensis navibus in Argos venit. Asseritque Plinius in libro Naturalis historie eum primum navibus seu navi trasfretasse, cum ante ratibus inventis ab Eritra rege in mari Rubro navigaretur. Esto sint, ut idem scribit Plinius, qui credant Misos et Troianos in Hellesponto priores excogitasse dum adversus Tracas transirent. Egistus autem quod spretus esset indignans, ut illum sequerentur filiis imperavit, lege data ne unquam domum repeterent, ni prius Danaum occidissent. Qui cum apud Argos oppugnarent patruum, ab eo diffidente fraude capti sunt. Spopondit enim se illis iuxta Egysti votum filias daturum in coniuges, nec defuit promisso fides; subornate enim a patre virorum intravere thalamos singulis cultris clam omnes armate, et cum vino letitiaque calentes iuvenes facile in soporem ivissent, obedientes patri virgines, captato tempore, iugulaverunt viros, unaqueque suum; Ypermestra excepta Lyno seu Lynceo viro suo miserto pepercit. Hunc Danaum dicit Eusebius, cui et Armais nomen fuit, anno mundi īīīdccxvi apud Egyptios regnare cepisse. Ast inde Egypto pulsus, Argos veniens prius Stelenum Argivorum regem, cum annis regnasset xi, regno expulit, et inde Gelanorem successorem eius Argivi ab imperio expulere et Danaum suscepere. Qui aquis eos abundare fecit. Nam, ut ait Plinius in libro De historia naturali, puteos primus ex Egypto in Greciam fodiendos ostendit; et eisdem fere temporibus asserit eius opere a filiabus quinquaginta Danai filios quinquaginta Egysti fratris sui preter Lynum seu Lynceum occisos. Tandem ipse cum quinquaginta annis regnasset a Lynceo occisus est.

CAP. XXIII. De quinquaginta filiabus Danai in generali.

Filie Danai fratricide propriis fere nominibus incognite sunt, cum nomina trium tantum ad nos usque pervenerint; et sicuti nomina perdidimus, sic et fortunas post scelestum facinus perpetratum. Finxere tamen poete has apud Inferos esse damnatas, et hoc assidue agitari supplicio ut aurientes aquas urnas absque fundis conentur implere, ut dicit Ovidius: Molirique suis letum patruelibus ause Assidue repetunt, quas perdant Belides undas etc. Et Seneca tragicus in Hercule furente: Urnasque frustra Danaides plenas ferunt. Hoc ego illis iniunctum supplicium reor ut mulierum singularis cura describatur, que dum suam formositatem lautitia nimia augere conantur, laborem perdunt et minuitur quod intendunt inani solertia augere. Vel potius monstratur qualis sit fluxorum atque effeminatorum hominum labor, qui, dum sepe repetito coitu credunt adimplere quod cupiunt, non obtento voto se ipsos evacuasse comperiunt.

CAP. XXIV. De Ypermestra una ex quinquaginta filiabus <Danai>.

Ypermestra, ut in Epistolis ostendit Ovidius, filia fuit Danai, et sola ex quinquaginta sororibus, neglecto patris imperio, Linceo viro suo pepercit, et ob id, ut idem dicit Ovidius, carceri tradita est. Hanc, ut dicit Eusebius in libro Temporum, non nulli putarunt Ysidem esse, attamen, Danao patre Argis regnante, sacerdotio functa est.

CAP. XXV. De Amimone una ex quinquaginta filiabus <Danai>.

Amimon, ut ait Lactantius, filia fuit Danai ex quinquaginta sororibus una. Hec, cum studiose in silvis iaculo venaretur, inadvertenter satyrum percussit, qui cum illi vim vellet inferre, Amimon Neptuni auxilium imploravit. Neptunus autem, fugato satyro, quod ab illo virgo pati noluerat, a maiori deo passa concepit et peperit ex Neptuno Nauplium. Quid autem de fictione sentiendum sit, infra ubi de ortu Nauplii apponetur.

CAP. XXVI. De Bona una ex quinquaginta filiabus <Danai>.

Bona, dicit Ditis Cretensis, ubi de expeditione Grecorum contra Troianos scribit, filia fuit Danai, que ut ipsemet asserit Atlanti nupsit et ex eo Eletram peperit, que postea ex Jove Dardanum edidit.

CAP. XXVII. De Egysto Beli prisci filio, qui genuit quinquaginta filios ex quibus Linceus.

Egystus Beli prisci fuit filius et Danai frater, ut supra satis monstratum est. Huic quinquaginta fuere filii, quibus cum quesisset Danai fratris sui filias in coniuges, ab eisdem, Danai iussu, occisi sunt omnes nuptiarum nocte preter Linceum, ut predictum est.

CAP. XXVIII. De Linceo ex quinquaginta filiis Egysti uno, qui genuit Abantem et Jasium et Acrisium.

Linceus, quem Lynum appellat Ovidius, filius fuit Egysti, et solus ex quinquaginta fratribus misericordia Ypermestre coniugis evasit a morte. Hic, ut placet aliquibus, Danao patruo pulso, pro eo regnavit apud Argos. Alii vero dicunt, eo occiso. Sed qualitercunque fuerit, ut Eusebius ostendit in libro Temporum, postquam Danus annis quinquaginta regnasset, Linceus eidem successit in regno, cumque regnasset annis xli, Abante et Jasio et Acrisio filiis derelictis, diem clausit.

CAP. XXIX. De Abante filio Lyncei, qui genuit Pritum.

Abas, ut asserit Barlaam, filius fuit Lyncei ex Ypermestra coniuge, esto Paulus dicat eum Beli prisci fuisse filium. Hic autem bellicosus homo et acerrimi ingenii fuit, Lynceoque patri successit in regno, annisque xxiii, ut dicit Eusebius, imperavit Argivis et mortuus est.

CAP. XXX. De Prito filio Abantis, qui genuit Meran et sorores.

Pritus seu Pretus, ut Lactantio placet et Servio, filius fuit Abantis Argivorum regis. Huic, ut fere omnes asserunt, coniux fuit Stenoboe, Omerus autem dicit Anthiope, ex qua tres sustulit filias, que iam adulte, eo quod formosissime essent, elate templum Junonis intrantes, se pretulere Junoni; quam ob rem turbata Juno, illis furorem immisit talem, ut se vaccas arbitrarentur, et aratra timentes silvas optarent, ut ait Virgilius: Pretides implerunt falsis mugitibus agros. Ovidius aliam refert insanie causam, dicens has in Cea insula se vaccas creditas, eo quod furto facto ex armentis Herculis prestitissent consensum. Sed quacunque causa factum sit, egre tulit infortunium Pretus, proposuitque regni partem, et quam ex eis mallet in coniugem, ei qui illas in pristinam mentem revocasset. Cuius premii cupiditate tractus Melampus Amithaonis filius curandas assumpsit, et, ut ait Vitruvius in libro Architectonice, eas apud Clitorim Arcadie civitatem duxisse, ibidem enim spelunca est ex qua profluit aqua, ex qua si quis biberit fit abstemius et ob id apud eam in lapide epygrama grecis carminibus scriptum est, testificans aquam non esse ydoneam ad lavandum, et vitibus inimicam. Ibi autem, peractis sacris, eas purgavit et pristine restituit menti, et sic regni partem et coniugium unius consecutus est. Pretus autem, secundum Eusebium, annis xvii regnavit, eique successit Acrisius frater. Huius ego filias, si medelam Melampodis intueor, vino fuisse ultra quam deceat mulieres avidas arbitror et, potate non nunquam, se patri regi preferre ausas; quam ob rem Junonis iram, id est regnantis patris, meruere, et castigate in partem alteram instigante vino muliebriter in furiam verse, se vaccas, id est servas et iugo subditas clamitabant. Quod cum forsan sepius contigisset vexatus infortunio Pretus eas tradidit Melampodi curandas; qui cum eas aqua predicta potasset, hostes vini fecit et furor abiit consuetus.

CAP. XXXI. De Merane Preti filia.

Mera, dicit Leontius, filia fuit Preti et Anthie filie Anphianaste, que cum venationibus dedita Dianam per nemora sequeretur, a Jove visa atque dilecta est, et ab eo Diane sumpta ymagine viciata. Que tandem cum ob pudorem patrati sceleris, et timens ne iterum deciperetur, vocanti eam Diane obsequi noluit, et ob id Diana commota illam sagittis occidit. Hanc dicit Paulus Stenoboe fuisse filiam sicut et relique, et post susceptam sanitatem obsecuturam Diane venisse. Qua fictione dicit idem Leontius monemur, ypocritas sepe credulos dolis in eam, quam dissuadent, deduxisse perniciem, a qua, dum verax homo aliquando lopsos relevare conatur, decepti semel et omnia timentes, increduli facti, oblatam respuentes salutem, in mortem perpetuam dilabuntur.

CAP. XXXII. De Acrisio Abantis filio, qui genuit Danem matrem Persei.

Acrisius Abantis fuit filius, ut dicit Lactantius et, ut Eusebius in libro Temporum scribit, Preto fratri successit in regno. Hic, ut idem Lactantius asserit, nec ab hoc discrepat Servius, unicam habens filiam Danem, ab oraculo in responsis habuit, se manu eius, qui ex filia nasceretur, moriturum. Qui ad effugiendam prenuntiatam mortem, filiam in turri quadam seposuit servarique iussit, ne quis homo ad eam posset accedere. Contigit igitur ut audita formositatis eius fama, illam concupisceret Juppiter, qui, cum ad eam accessum alium non videret, versus in auri guttam ex tegulis in gremium eius se cadere permisit, et sic pregnans effecta est. Quod egre ferens Acrisius eam capi iussit, et in arcam poni atque in mari proici. Quod cum ministri fecissent, in litus usque Apulum arca delata est, et casu a piscatore capta, in qua cum comperisset Danem et parvulum filium quem enixa fuerat, eam ad Pylumnum regem detulit. Qui cum genus eius cognovisset et patriam, illam libenter sibi coniugio copulavit. Filius autem eius, cui Perseus nomen fuit, cum excrevisset et Gorgoni caput absque tulisset, in Argos veniens Acrisium transmutavit in saxum. Que quidem permutatio secundum Eusebium sonat: quod cum regnasset Acrisius apud Argos annis xxxi a Perseo nepote suo non sponte tamen occisus est, et in lapidem, id est in frigiditatem perpetuam, versus. Quod autem fictionis superest infra ubi de Dane declarabitur.

CAP. XXXIII. De Dane filia Acrisii

Danes Acrisii filia, ut supra proximo dictum est, in mare pregnans a patre demissa, cum in Apuliam impulsa venisset, Pylumno regi Apulo nupsit, et inde ad Rutulos abiere, et constructa ibidem Ardea civitate, Daunum Pylumno peperit. Sane quod supra omissum est, Jovem aurum fluxisse per tegulas intelligendum est auro pudicitiam virginis viciatam, et cum non esset adultero iter permissum per ianuam, clam tectum conscendisse, et exinde se in thalamum virginis dimisisse. Dicit tamen Theodontius quod cum Danes amaretur a Jove, et se ob timorem patris sciret perpetuo damnatam carceri, ut posset evadere et fugam arripere, occulte cum Jove auro concubitum mercata est, et parata navi et cum his quas potuit deferre divitiis, fugam arripuit pregnans ex Jove.

CAP. XXXIV. De Jasio Abantis filio, qui genuit Athlantam, Amphyonem et Thalaonem.

Fuit, ut Theodontio placet, Jasius iste Abantis filius. De quo nisi quod sepissime inter Argivos reges numeratus est, et quod quosdam habuerit filios, nil legi.

CAP. XXXV. De Athlanta filia Jasii et matre Parthenopei.

Athlanta, ut dicit Lactantius et Theodontius, iunior fuit filiorum Jasii. Que cum speciosa virgo ex sociis esset Diane, ad aprum calidonium perimendum una cum cetera Achaye nobilitate iuvenum a Meleagro vocata venit, et in venatione prima aprum sagitta percussit, et ob suam formositatem a Meleagro dilecta; occisa belua ab ea eiusdem honorari capite meruit, ex quo eius in amicitiam venit et amplexus ipsius passa, ei Parthenopeum peperit.

CAP. XXXVI. De Amphyone Jasii filio, qui genuit Clorim.

Amphion, alter ab illo qui Thebas clausit muro, filius fuit Jasii et regnavit, ut dicit Leontius, in Orcomeno Minio et in Pylo, vocatus alias Argus, cui unica fuit filia nomine Cloris.

CAP. XXXVII. De Clori filia Amphyonis et Neley coniuge.

Cloris, ut supra dictum est, filia fuit Amphyonis et, ut in Odissea testatur Omerus, Neleo nupsit, eique peperit Nestorem et alios plures filios.

CAP. XXXVIII. De Thalaone Jasii filio, qui genuit Euridicem, Flegeum et Adrastum.

Thalaon, dicit Paulus, filius fuit Jasii, et apud Argos regnavit. Quod quidem, iudicio meo, sane intelligendum est, dum huiusmodi homines reges appellant veteres. Nam, cum in catalogo regum non reperiantur, existimandum est eos de stirpe regia fuisse, et aliquam regni portiunculam tenuisse, et appellatos reges magis ob decus stirpis, quam ob possessum a talibus regnum. Ex quibus Thalaonem hunc et Amphyonem et Jasium puto.

CAP. XXXIX. De Euridice Thalaonis et Amphyarai coniuge.

Euridices, ut asserit Theodontius, fuit filia Thalaonis, et Amphyarao vati iuncta coniugio, cui peperit Amphylocum et Almeonem. Cumque Adrastus, Pollinicis generi sui causam adversus, Ethyoclem et Thebanos sumpsisset, bellumque pararet, vidissetque Amphyaraus oraculi responso se non rediturum si iret in bellum, latibulum petiit, uxorique sue tantum suas patefecit latebras. Qui cum ab Adrasto aliisque quereretur, nec comperiretur usquam, contigit ut videret Euridices Argie coniugi Pollinicis monile, quondam a Vulcano donatum Hermioni coniugi Cadmi, illudque desideraret diceretque Argie, si monile illud illi concederet, se ostensuram Amphyaraum, et sic factum est. Quam ob rem in bellum vadens Amphyaraus a terra absorptus est. Euridices autem postea ab Almeone filio, cui vadens Amphyaraus vindictam sue mortis iniunxerat, occisa est.

CAP. XL. De Flegeo filio Thalaonis.

Flegeus, ut dicit Theodontius, filius fuit Thalaonis, et iuvenis moriens, nil memoratu dignum reliquit.

CAP. XLI. De Adrasto rege filio Thalaonis, qui genit Deyphylem et Argiam.

Adrastus Argivorum rex, ut ait Lactantius, fuit filius Thalaonis et Eurimones, cui cum due essent filie Deyphyles et Argia, audissetque ab oraculo se nuptui daturum alteram apro, alteram leoni, circa futurum infortunium filiarum affligebatur, et ecce casu factum est, ut Pollinices Thebanus ex composito exul intempesta nocte Argos appelleret, imbresque fugiens regiam subintraret porticum. Nec mora et Tydeus, ob homicidium Calydoniam fugiens, ibidem deveniret, et in certamen post iurgium hospitii causa consurgerent, quam ob rem percitus senex Adrastus ad eos descendit et verbis et autoritate sua iuvenum iras composuit eosque deduxit in regiam. Et cum vidisset alterum pelle leonis tectum, Pollinicem scilicet, qui regius iuvenis insigne illud in testimonium virtutis Thebani Herculis ferebat, et alterum cute apri, qui ob occisum a Meleagro patruo <aprum> in decus prolis ea tectus incedebat, responsi ambiguitate intellecta, cognovit hos sibi generos esse transmissos. Quos postquam novit, affinitate contentus, Tydeo Deyphylem et Pollinici Argiam dedit uxores. Et cum iuxta promissum regnum ab Ethyocle Pollinyci non restitueretur, contractis viribus, adversus Thebanos bellum movit, et cum iam duces omnes sui morte occubuissent cecidissentque mutuis vulneribus Pollinices et Ethyocles, ipse in fugam versus repetiit Argos, nec quis illi fuerit finis inveni.

CAP. XLII. De Deyphyle Adrasti filia et Tydei coniuge.

Deyphyles, ut dicit Statius, filia fuit Adrasti regis et coniunx Tydei Calidonii, cui peperit Dyomedem.

CAP. XLIII. De Argia Adrasti filia et coniuge Pollinicis.

Argia, secundum Statium, Adrasti regis fuit filia et Pollinicis coniunx, que cum illi peperisset Thessandrum, audissetque eum a fratre occisum, ab Argo Thebas veniens, ut extremas lacrimas et officium funerale cadaveri viri impenderet, eo quod id faceret adversus imperium Creontis, una cum Anthigona Pollinicis sorore capta et, iussu Creontis, occisa est. De Agenore IIIo Beli prisci filio, qui genuit VII filios, quorum prima Taygeta, II Polidorus, III Cilix, IIII Phenix, V Europa, VI Cadmus, VII Labdacus.

CAP. XLIV.

Post explicatas successiones Danai et Egysti filii Beli prisci, ad ampliorem prolem Agenoris Phenicum regis, eiusdem Beli filii, ut Theodontius dicit et Paulus, stilus revocandus est. Et esto a predictis dicatur quod hic Agenor fuerit Beli filius, sunt tamen qui dicant eum Beli fuisse filium, sed non Egyptiis, quin imo Phenicis, avumque huius Agenoris Agenorem etiam nuncupatum, eumque Agenorem primum, Ninia apud Assyrios regnante, cum ingenti multitudine peste coactus patrias sedes, quas circa extremam meridionalem Egyptum habuerat, liquisse, et duce peregrinationis Nylo in litus Syriacum devenisse navibus, et illud, pulsis veteribus incolis, occupasse, ibique regnasse sibique Belum filium successorem liquisse, quem huius Agenoris patrem volunt; alii vero nepotem ex Phenice filio. Ex quibus comprehendi potest a similitudine nominis et forsan temporis exortum errorem, ut qui Beli Syriaci filius fuerit, creditus Beli Egyptiaci. Sed ex quocumque Belo natus sit, mens michi est hic Theodontii et Pauli opinionem sequi, cum de superiori non satis certus appareat autor. Hunc igitur dicunt ex Egypto in litus Syrium abiisse et Phenicibus imperasse et amplissima atque generosa prole claruisse.

CAP. XLV. De Taygeta, prima Agenoris filia.

Taygetam dicit Ditis Cretensis Agenoris fuisse filiam, eamque Jovi placuisse et in eius venisse concubitum, et cum concepisset, Lacedemonem peperisse, dato sint qui eum ex Semele natum dicant.

CAP. XLVI. De Polidoro, IIo Agenoris filio.

Polidorus, ut testatur Lactantius, filius fuit Agenoris, de quo preter nudum nomen haberi nil puto, esto Theodontius de isto levem faciat mentionem, sed longe antiquiorem isto Agenore illum dicit.

CAP. XLVII. De Cilice, IIIo Agenoris filio qui genuit Lampsacium et Pigmaleonem et Pyrodem.

Cilix, secundum Lactantium, filius fuit Agenoris. Hunc dicit Theodontius hominem acris ingenii et robusti corporis fuisse, et cum superiores sibi fratres sperneret, et de successione regni etiam desperaret, vilipenso superiorum iugo, parte copiarum sumpta, sedes haud longe a suis sibi occupavit, et regionem a suo nomine Ciliciam nuncupavit, ibique duos sibi filios superstites dereliquit, Lampsacium scilicet et Pigmaleonem. Sunt qui dicant provinciam hanc a Cadmo occupatam antequam quesiturus Europam mitteretur a patre, eamque postea a Cilice possessam, Cadmo non redeunte.

CAP. XLVIII. De Lampsacio Cilicis filio.

Lampsacius, ut dicit Theodontius et post eum Paulus, filius fuit Cilicis, eique successit in regno, nec ex eo aliud ulterius invenitur.

CAP. XLIX. De Pigmalione, primo Cilicis filio et Cypriorum rege, qui genuit Paphum.

Pigmalion, ut dicit Theodontius. filius fuit Cilicis, de quo refert, quod cum iuvenis esset, et gloria maiorum suorum, quos ad Occiduum usque penetrasse et Affricum litus etiam occupasse audierat, infestaretur, collecta Cilicum manu, et convocatis ex Phenicibus classeque parata, in Cyprum tuam, serenissime regum, transvexit exercitum, et inde veteres Syros, qui ibidem, Agenoris vetustissimi viribus ex antiquis pulsi sedibus, confugerant, expulit et occupavit omnem atque tenuit insulam et regnavit in ea. Sane quod etiam testatur Ovidius in maiori volumine, cum ibi scelestissimas comperisset mulieres, et omnino libidini obsequentes, vicio offensus, vitam celibem ducere disposuerat. Attamen quia valebat ingenio, et artificiosas haberet manus, finxere poete eum sibi ex candidissimo ebore femineam sculpsisse ymaginem, eamque iuxta desiderium suum lineamentis atque decore oris contraxisse per omnia. In qua, cum ingeniosus homo et artem miraretur suam, et venustatem ymaginis commendaret, in dilectionem eius incidit, et fervore maximo cupiebat eam esse feminam oravitque Venerem ea tempestate celeberrimam insule deam, ut animaret eandem et suorum faceret amorum sensibilem, nec effectu caruere preces, femina vera facta est. Quod advertens Pigmalion, gaudio plenus, quoniam voti compos esset, eius usus est concubitu, et evestigio gravida facta est, eique peperit filium quem Paphum ipse postea nominavit, eumque sibi morienti reliquit heredem. Nunc quid sibi eburnea velit ymago ingenio potius poetico quam viri artificio fabrefacta videndum est. Arbitror enim, cum Pigmaleoni suspecta provectarum etate virginum pudicitia esset, eum sibi virgunculam elegisse etate suspicione carentem, candore atque mollitie ebori similem, quam cum suis aptam fecisset moribus, excrevit ante etatem puellule concupiscentia eius, cepitque desiderare atque exposcere precibus ut cito efficeretur matura viro, qua tandem facta, in votum devenit suum.

CAP. L. De Papho Pigmaleonis filio, qui genuit Cynaram.

Paphus, ut dicit Theodontius, filius fuit Pigmaleonis ex eburnea matre. Qui cum Pigmaleoni successisset in regno, Cyprum insulam Paphum ex suo nomine nuncupavit. Paulus, autem dicit Paphum oppidum ab eo tantum constructum et de suo nomine nominatum. Quod quidem Veneri sacrum esse voluit, constructo in eodem illi templo et ara, cui thure solo diu sacrificatum est.

CAP. LI. De Cynara filio <Paphi>, qui genuit Myrram et ex Myrra Adonem.

Cinara filius fuit Paphi, prout ostendit Ovidius dum dicit: Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset, Inter felices Cynaras potuisset haberi. Est autem hic alter ab illo Cynara, qui Assyriorum rex dicitur in lapidem versus, flendo infortunia filiarum. Ex hoc autem Cynara Cyprio preter scelus unum non habemus. Nam ut ipse recitat Ovidius, huic ex coniuge filia fuit nomine Myrra, que cum formosa esset ac etiam matura viro, preter debitum patrem amavit et nutricis sue opere, dum mater eius sacra Cereris celebraret, in quibus oportebat per novem dies a contactu viri abstinere, eius concubitu potita est, in quo pregnans effecta, illi Adon filius natus est.

CAP. LII. De Myrra filia Cynare et matre Adonis.

Myrram, ut supra patet, Cynare regis filiam dicit fuisse Ovidius, et cum eum nephasto adamasset amore, opere nutricis sue, eius incognita nocte habuisse concubitum. Fulgentius tamen dicit eam cum Cynara, postquam illum ebrium effecisset, habuisse concubitum. Que ex nephario concubitu pregnans facta, cum illam vellet noscere Cynara, novissetque filiam, dolore percitus eam secutus occidere voluit. Quidam dicunt eam in Sabeos fugisse, ad quos usque secutus Cynara, cum illam gladio percussisset, ex vulnere conceptum filium erupisse. Ovidius tamen dicit eam miseratione deorum apud Sabeos in arborem sui nominis versam et, calore solis aperto cortice, filium emisisse, quem nynphe liquoribus unxere maternis. Figmento huic arbitror causam dedisse nomen arboris, que apud Sabeos vocatur Myrra, guttas emictens, solis percussa radiis. Ex quibus pigmentum conficitur quod Adon vocant, quod latine suave sonat, est enim suavissimi odoris, et ut videtur velle Petronius Arbiter, plurimum libidini conferens, adeo ut asserat se ad libidinis incrementum mirrinum potasse poculum. Verum Fulgentius, ut in pluribus longe altius sentiens, circa hoc dicit, myrram arborem in Yndia esse et solis caloribus cremari, et quia solem patrem omnium rerum dicebant, ideo patrem Myrram amasse dictum, et cum sol ferventius illam calefaceret, eam rages ex rimis corticis emittere et sic, a patre vulnerata, Adonem, id est suavitatem odoris, emisisse.

CAP. LIII. De Adone filio et nepote Cynare.

Adon Cynere regis avi sui et Myrre sororis fuit filius, ut longo carmine, in maiori volumine, testatur Ovidius. De quo talem ipse idem recitat fabulam. Dicit enim quod cum formosissimus evasisset iuvenis, a Venere casu percussa a filio summe dilectus est; que dum illum maxima delectatione sua per silvas sequeretur et nemora eiusque uteretur amplexibus, sepius eum monuit, ut sibi ab armatis beluis caveret et sequeretur inermes. Verum die quadam male verborum Veneris memor, in aprum irruens ab eo occisus est. Quem Venus flevit amare, et in florem convertit purpureum. Hoc figmentum Macrobius in libro Saturnaliorum conatur enodare mirabili ratione. Dicit enim Adonem solem esse, quo nil pulchrius et eam terre partem quam inhabitamus, superius scilicet hemisperium, Venerem esse, cum que in inferiori est hemisperio a physicis Proserpina appellata sit. Et sic apud Assyrios et Phenices, quos penes et Veneris et Adonis ingens fuit religio, tunc Venus cum Adone a se dilecto delectatur, cum circa superius hemisperium sol ampliori circumflectitur ambitu et inde ornatior, quia flores frondes et fructus eo tempore terra producit. Dum vero breviores circumducit circulos de necessitate maiores apud inferius hemisperium agit, et sic autumnus et hyemps imbribus assiduis terram decore suo privatam lutosam faciunt, quo aper, qui hispidum animal est, delectatur, et sic ab apro, id est ab ea temporis qualitate qua delectatur aper, Adon, id est sol, terre, id est Veneri, sublatus videtur, et inde Venus luctuosa efficitur. Quod autem sit Adon transformatus in florem, ob id fictum puto, ut nostri decoris brevitas ostendatur, mane quidem purpureus est, sero languens pallensque marcidus efficitur, sic et nostra humanitas mane, id est iuventutis tempore, florens et splendida est, sero autem, id est senectutis evo, pallemus et in tenebras mortis ruimus. Sane quicquid Assyrii sentiant vel Macrobius hystoria tamen videtur sentire, et Tullius testatur ubi De naturis deorum Venerem fuisse Syria Cyproque conceptam, id est ex Syro homine et Cypria muliere, quam Astarcem vocavere Syri, eamque Adoni nupsisse, et ut dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, in sacra hystoria continetur, hanc meretriciam instituisse artem et stuprum mulieribus suasisse, et ut vulgato corpore questum facerent, et hoc ideo dicit imperasse, ne sola preter alias mulieres impudica et virorum appetens videretur. Ex quo consecutum est, et longis perseveratum temporibus, ut Phenices de prostitutione filiarum donarent antequam eas iungerent viris, ut in libro De civitate dei testatur Augustinus, et Justinus in Epythoma Pompeii Trogi, ubi Dydonem septuaginta virgines in litore Cyprio, que in questum venerant, rapuisse demonstrat. Fuit igitur Adon rex Cypri et Veneris maritus, quem ego etiam seu ab apro seu alia nece Veneri subtractum reor, eo quod ad imitationem lacrimarum eius veteres anniversario plangore consueverint Adonis interitum flere. Quos in suis visionibus increpat Ysaias.

CAP. LIV. De Pyrode Cilicis filio.

Pyrodes, ut Plinius asserit, in libro Naturalis hystorie, filius fuit Cilicis, ex quo et si nil aliud habeamus, eodem Plinio teste, saltem habemus eundem primo ignem ex silice excussisse.

CAP. LV. De Phenice, IIIIo Agenoris filio, qui genuit Phylistenem et Belum.

Phenix, ut dicit Lactantius, filius fuit Agenoris. Hunc dicit Eusebius in libro Temporum, regnante Argivis Danao, una cum Cadmo fratre a Thebis Egyptiis venisse in Syriam, et apud Tyrum et Sydonem imperasse, quod quidem fuisse potuit circa annum mundi īīīdccxlvi; post paululum autem dicit eum anno primo Lyncei regis Bithiniam condidisse, que prius Mariandina vocabatur. Quod fuit anno mundi īīīdcclxxviiii. Huius tamen adventus in Syriam non convenit cum dictis supra, ubi de Agenore a Theodontio et etiam ab Ovidio discrepat, qui videtur velle Agenorem venisse non Phenicem, cum Cadmum missum ad perquirendam Europam ab Agenore non a Phenice describat. Sed has ego varietates ultro concordare volentibus linquam et de Phenice quid compererim prosequar. Hunc autem arteficiosum fuisse hominem ostendit Eusebius, eo quod primus quasdam licteras seu licterarum caracteres Phenicibus dederit. Deinde ad scribendum eas eis instituisse vermiculum, unde et color ille pheniceus dictus est, credo ab inventore qui postea, mutata lictera, est puniceus appellatus.

CAP. LVI. De Phylistene filio Phenicis, qui genuit Syceum.

Phylistenem dicit Theodontius filium fuisse Phenicis. Qui cum esset Herculis sacerdos, qui persanctissime a Phenicibus colebatur, videretque, Phenice patre mortuo, Belum fratrem natu maiorem regnare, relicto Syceo filio sacerdotio et copiarum parte sumpta, naves conscendit et post multos casus cum Herculis columnas cursu superasset, ibidem in litore occeani sedes assumpsit perpetuas, condita civitate quam Gades vocavere sui et, ne sacerdotium abdicasse videretur, omnino templum ibidem constituit Herculi et sacra omnia ritu Tyrio innovavit.

CAP. LVII. De Syceo Phylistenis filio et Dydonis viro.

Syceo, secundum Theodontium, fuit filius Phylistenis, cui, abeunte patre, sacerdotium derelictum est, ut supra dicitur, quod a rege proximus erat honor. Hunc dicit Servius Sycarbam vocatum, esto eum Syceum semper Virgilius vocet. Et Justinus insuper illum vocat Acerbam. Hic autem seu relictis seu aliunde quesitis thesauris, ut Theodontio placet, et reliquis copiosus factus plurimum, Belo mortuo, Elyssam filiam eius accepit uxorem, que postea Dydo vocata est, quam precipue dilexit. Verum cum Pygmalion, Beli filius, patri successisset in regno, auri avidus, eius desideratis divitiis, clam illi tetendit insidias et incautum interemit.

CAP. LVIII. De Belo Phenicis filio, qui genuit Pigmalionem et Dydonem et Annam.

Belus qui et Mettes secundum Servium appellatus est, ut ait Theodontius, filius fuit Phenicis, vir bello et armis insignis adeo ut Cyprios litus Phenicum pyrratica infestantes subigeret, quod Virgilius in persona Dydonis perfunctorie tangit dicens: Genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum et victor dicione tenebat etc.

CAP. LIX. De Pigmalione filio Beli.

Pigmalion, ut Thedontio placet, filius fuit Beli regis Tyri et, patre moriente, ut ait Justinus, una cum sororibus Tyriis derelictus est. Cui, adhuc puero, populus paternum tradidit regnum. Hic vero avarissimus, cum animum ad divitias Sycei patruelis sui iniecisset, illum dolo interemit. Hoc solum scelus ex rege isto nobis reliquit antiquitas.

CAP. LX. De Dydone filia Beli et coniuge Sycei.

Dydo precipuum matronalis pudicitie decus, ut Virgilio placet, Beli regis fuit filia. Hanc insignis forme virginem Tyrii, Belo mortuo, Acerbe seu Sycarbe vel Syceo Herculis sacerdoti dedere in coniugem, qui ob avaritiam a Pigmalione occisus est. Hec autem post longa fratris mendacia in somnis a viro premonita, sumpto virili animo, pluribus ex his quibus sciebat Pigmalionem exosum clam in suam sententiam tractis, sumptis navibus fugam cepit, thesauris secum delatis, et cum in litus devenisset Affricum, ut placet etiam Tito Livio, mercato ab incolis suadentibus, ut ibidem sedem summeret, tantum litoris quantum posset bovino corio occupare, illudque in cartam redactum et in frusta concisum occupavit plurimum, et ostensis sociis thesauris eisque animatis, civitatem composuit, quam postea vocavere Cartaginem; arcem vero eius a bovino corio, quod sic vocitant, Byrsam nuncupavit. Ad hanc accessisse Eneam profugum, vi tempestatis impulsum, et hospitio thoroque susceptum ab ea, Virgilio placet, eamque, discedente a se Enea, ob amoris impatientiam occisam. Verum Justinus et historiographi veteres aliter sentiunt. Dicit enim Justinus eam a Musitanorum rege sub belli denuntiatione a principibus Cartaginensibus postulatam in coniugem, quod cum ipsa rescisset et sua se ante sententiam ad omnem casum pro salute patrie damnasset, egre tulit, sed terminum impetravit infra quem se ad virum promisit ituram. Qui cum venisset, constructo ingenti rogo, in eminentiori civitatis parte, quasi Sycei placatura manes, illum conscendit, et astantibus civibus atque expectantibus quidnam factura esset, ipsa, educto quem clam gesserat cultro, dixit: optimi cives ut vultis ad virum vado, seque hoc dicto interemit, mortem potius eligens quam pudicitiam maculare. Quod etiam longe aliud est a descriptione Maronis.

CAP. LXI. De Anna Beli regis filia.

Anna filia fuit Beli, ut videtur placere Virgilio, qui illam sepissime sororem Dydonis appellat. Hec Dydonis fuge comes fuit, quam postquam mortuam vidit et Carthaginem a Jarba rege occupatam, ut Ovidius dicit, ubi de Fastis, ad Bathum regem Corise insule aufugit, vetusti hospitii confisa iure. Tandem sentiens quia Pigmalion arma adversus eam moveret, hanc ob causam a Batho licentiata intravit mare, et tempestatem passa, ubi Cameren petere intendebat, in Laurentum litus delata est, per quod dum Eneas iam superato Turno cum Achate spatiando deambularet, eo viso, fugam cepit, tandem prestita ab Enea fide, substitit et ab eo in regiam deducta est. Cuius ob adventum suspicata Lavinia ei tetendit insidias, verum Anna, a Dydone per quietem monita, nocte regiam exivit, et si satis potest ex Ovidii verbis concipi, in Numicum flumen sese precipitem dedit. Sane fictor Ovidius ad ulteriora procedens dicit: quod cum postea exquireretur et a perquirentibus perveniretur ad Numicum, visum est illis e fluvio vocem audisse dicentem: placidi sum nynpha Numici. Amne peremne labens Anna peremna vocor. Post ipsum autem Ovidium dicit Macrobius in Saturnaliorum libro, Aprili mense publice et privatim sacrificatum iri ut annare et perennare comodi liceat.

CAP. LXII. De Europa Agenoris Va filia.

Europa filia fuit Agenoris, ut per Ovidius patet. Ex qua talis narratur fabula. Quod cum ob formositatem suam summe diligeretur a Jove, ab eodem Mercurius missus est, eique imperatum ut, que cerneret armenta in montanis Phenicum, in litus pelleret, quo cum puellis ludere consueverat Europa. Quod cum Mercurius fecisset, Juppiter, in candidum taurum transformatus, se armentis immiscuit. Hunc cum cerneret virgo, pulchritudinis et mansuetudinis eius delectata, illum primo tractare manibus cepit, at in eius conscendit dorsum, qui paulatim se in undas deducens, dum illam territam et cornibus atque dorso innitentem sensit, natans in Cretam transtulit, ubi in veram redactus formam eam oppressit et oppressu pregnantem fecit. Que illi postea peperit, ut nonnullis placet, Minoem, Radamantum et Sarpedonem. Ipse vero in eius sempiternam memoriam terciam orbis partem Europam ex eius nomine nuncupavit. Huius fabule figmentum adeo tenui tegitur cortice, ut facile possit apparere quid velit. Nam Mercurium armenta depellentem in litus ego eloquentiam et sagacitatem alicuius lenonis, virginem e civitate in litus deducentem intelligo, seu mercatorem fictum se iocalia ostensurum, si navem conscenderet, pollicentem. Jovem in taurum transformatum virginis delatorem, iam apud deliras aniculas vulgatum est, navem fuisse cui erat insigne albus taurus, qua, quacunque fraude conscensa a virgine, illico remigantium opere factum est, ut deferretur in Cretam, ubi Jovi coniugio iuncta est; seu, secundum Eusebium in libro Temporum, Asterio regi, ex quo ipse supra dictos filios asserit procreatos. Augustino tamen placet hunc non Asterium sed Xantum appellatum fuisse. Discrepant insuper de tempore huius rapine plurimum autores. Cum sint, ut Eusebius refert, qui dicant Jovem, anno Danai regis Argivorum XLo, Europe mixtum; eamque postea Asterium Cretensium regem in coniugem assumpsisse, qui annus est mundi īīīdcclxviiii. Alii vero dicunt eam a Cretensibus raptam, regnante Argis Acrisio, circa annum mundi īīīdccclxxviiii. Quidam autem volunt eam raptam, Pandione Athenis regnante, anno scilicet mundi īīīdccccxvi. Quod quidem tempus magis convenit eis que de Minoe eiusdem Europe filio leguntur. Huius ymaginem egregiam ex ere a Pictagora Tarenti positam dicit Varro, ubi De origine lingue latine.

CAP. LXIII. De Cadmo, Agenoris VIo filio qui genuit Semelem, Agavem, Auctonoem et Ynoem.

Cadmus, antiquorum omnium vulgata fama, fuit filius Agenoris, quem una cum Phenice fratre a Thebis Egyptiorum venisse anno Danai Argivorum regis XVIIo, et apud Tyrum et Sydonem regnasse scribit Eusebius in libro Temporum, cum, ut supra patet, longe ante ibidem venerit Agenor peste pulsus, a quo Agenorem patrem horum nonnulli volunt duxisse originem. Qui Eusebius post hec scribit: anno regni Lyncei XVIo Cadmum Armeniam occupasse; quod a Cilyce factum supra memoravimus. Hic tamen, ut scribit Ovidius, cum rapuisset Juppiter Europam, ad ipsius perquisitionem ab Agenore patre missus est, hac ei indicta lege, ne absque ea reverteretur in patriam. Qui, sumptis sociis, cum quorsum quereret ignoraret, novas sibi exquirere sedes statuit. Et cum haud longe a Parnaso applicuisset, oraculum consuluit et habito responso ut bovem sequeretur indomitam et ibidem, ubi consisteret, sedes summeret, qui in destinatum sibi locum ductus acquievit, et regione a bove vocata Boetia, civitatis fundamenta iecit, eamque ab antiquis Thebis Egyptiis, ex quibus predecessores eius advenerant, Thebas appellavit. Sane, ut dicit Ovidius, dum vellet sacrum conficere et ex sociis quosdam misisset ut aquam afferrent, nec reverterentur, eos secutus, comperit a serpente ingenti devoratos. Quem cum spectaret, audivit quia et ipse serpens inspiceretur. Eo tandem occiso, monito sumpto dentes illi evulsit ac seruit, et repente homines in armis exorti sunt, et prelium invicem habuere spectante Cadmo, nec ante cessavit prelium, quam quinque tantum superstites remanerent. Qui, inita pace, sese iunxere Cadmo et cepto operi adiutorium prestitere. Palefatus insuper scribit eum Spingam habuisse coniugem, eandemque propter zelum Hermione ab eo discessisse et adversus Cadmeos bellum inisse. Sunt preterea qui velint eum secum Yppocrenem fontem sedentem, atque meditantem, XVI licterarum caracteres adinvenisse, quibus postea omnis Grecia usa est; sic et Plinius in libro Naturalis hystorie dicit: Eum apud Thebas lapicidinas invenisse et auri metallorumque conflaturam, dato Theophrastus eum dicat hec apud Phenices egisse. Verum longe post designatum tempus. Nam quod supra de eo scribitur fuit circa annum mundi īīīdccxcv, hec autem circa annos īīīdccccxxxviii. Inde dicit Ovidius fuisse sibi coniugem Hermionem Martis et Veneris filiam, ex qua constat IIIIor genuisse filias, eidemque Hermioni a Vulcano victrico exitiale monile concessum. Post hec autem, cum plurima ex nepotibus et filiabus evenissent infortunia, ipse iam senex ab Amphyone et Zeto pulsus in Yllirios abiit, et ibi miseratione deorum in serpentes ipse et Hermiona versi sunt. Huius hystoria, fabulosa aliqua habet immixta, quorum videre sensum superest. Serpentem igitur Marti sacrum ego senem hominem atque prudentem olim armigerum et bellicosum intelligo, verbis suis et percontationibus Cadmi socios detinentem, cuius consilio, quod ego per dentes assummo, inter incolas seminata discordia est, qui adversus eum Spinge impulsu surrexerant. Ex qua repente sumptis adversum se armis in pugnam devenere, quorum principes, attritis cede popularibus, cum Cadmo in concordiam devenere et ex incolis atque forensibus unum fecere populum. Quod autem ipse exul cum coniuge serpens effectus sit, eos designat factos esse longevos, prudentes enim serpentum more sunt senes et rerum experientia cauti, et etate annosi, et si etiam evum impulerit, et subsidia desint, ritu serpentum curvo incedunt pectore. De tempore tamen regni huius etiam discordes fuere veteres. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, anno regni Abantis, regis Argivorum, VIIIo, qui fuit mundi annus īīīdcccxxvii, Cadmum ab Amphyone et Zetho regno pulsum. Nec multum post dicit: Regnante Argis Acrisio, Cadmum regnasse Thebis, cum Acrisius Abanti successerit, quod tamen esse potuit circa annum mundi īīīdccclxxv. Cui tempori congruit quod post modum idem scribit Eusebius, scilicet Acrisio Argis regnante ea fuisse que de Spartis memorantur. Quos dicit Palefatus, quod cum proximarum essent regionum, adversus Cadmum subito constitisse, et propter repentinos contractus quasi de terra natos, et quia ex omni confluxissent parte, Spartos vocatos. Sed tamen male convenit tempori quo supra raptam diximus Europam. Hi veritatem comperiant quibus magis est cure; ego autem nil amplius reperire potui.

CAP. LXIV. De Semele filia Cadmi.

Semeles Cadmi filia fuit et Hermionis, ut satis per Ovidium patet in maiori volumine. Hanc ex Jove pregnantem cum egre ferret Juno, ei in vetulam Beroem Epidauream transformata suasit ut experiretur nunquid amaretur a Jove, ut ab eo postularet ut secum prout cum Junone concumberet. Que cum Jovem per Stigias undas iurare compulisset ut sibi postulata concederet, petiit ut secum prout cum Junone iaceret. Juppiter autem dolens quia iurasset, sumpto minore fulmine, eam percussit et mortua est, eique ex utero nondum perfectus infans eductus est, qui Bachus postea fuit. Figmenti huius ego veritatem puto hanc feminam pregnantem, ut ipsa sonat fabula, fulmine percussam; non enim ignis, id est Juppiter, aeri, id est Junoni, miscetur, nisi per fulmen ad inferiora descendens.

CAP. LXV. De Agave filia Cadmi.

Agaves, ut satis notum est, Cadmi et Hermionis fuit filia, quam Cadmus Echioni uni scilicet ex sociis, qui illum iuvere Thebas ponere, matrimonio iunxit, ex quo ipsa concepit et peperit filium quem vocavere Pentheum, elati animi iuvenem. Qui cum sacra Bachi spreveret, celebrantibus matre et sororibus et aliis, ab omnibus in furiam versis occisus est Dicebat Leontius Pentheum hunc abstemium fuisse, et ob id a temulenta matre et aliis occisum, quia sepius ebrietatem et temulentiam damnasset earum.

CAP. LXVI. De Auctonoe filia Cadmi.

Auctonoe Cadmi et Hermionis fuit filia, ut ait Ovidius. Hec Aristei fuit coniunx et ex eo peperit Atheonem.

CAP. LXVII. De Ynone Cadmi filia.

Yno eque Cadmi et Hermionis, ut ait Ovidius, filia fuit. Que cum nupsisset Athamanti Eoli filio, eique Learcum et Melicertem peperisset, cum ab insano patre Learcum vidisset occisum, sibi timens et reliquo, ex prerupto saxo se precipitem dedit in mare. Ex quo aiunt eam marinam deam Leucotoem factam, et Melicertem Palemonem miseratione Neptunni. Credo ego loca illa fuisse ad que necata cadavera mare detulerit, et delatis ad solatium superviventium imposita deitatis nomina, seu potius ut infra legitur de Learco et Melicerte.

CAP. LXVIII. De Labdacio, VIIo Agenoris filio qui genuit Layum.

Labdacius, ut dicit Theodontius, iunior fuit filiorum omnium Agenoris. Qui cum audisset fugatum fratrem et Amphyonem propria manu peremptum, et Lycum occisum ab Hercule, ab amicis sollicitatus precibus, ut, Syria relicta, veniret in Greciam, cum esset ob senium nimis inhabilis ad laborem, Layum ex filiis iuniorem transmisit. Qui confestim, occupato regno, rex dictus est. Paulus autem dicit Labdacium Phenicis fuisse filium, senemque Thebas venisse vocatum, et ibidem regnasse aliquandiu et Layum filium genuisse.

CAP. LXIX. De Layo rege Thebarum Labdacii filio, qui genuit Edippum.

Layus Thebarum rex fuit et, ut satis premonstratum est, Labdacii filius. Qui seu ex Phenice missus venerit Thebas, seu ibidem natus sit, regnans Yocastam Creontis Thebani [filiam] sumpsit uxorem. Quam cum audisset concepisse, consuluit de futura prole oraculum et in responsis habuit se nascituri manu periturum. Qui volens consilio obstare periculo, iussit Yocaste ut quicquid nasceretur exponeret. Que cum mesta infantem fecisset exponi, alitus puer ab extero, dum adolescens patrem exquireret et ab oraculo se audisset illum apud Phocim inventurum, cum venisset ibidem, patrem incognitum seditionem civium et exterorum separantem occidit, et sic Layus occubuit.

CAP. LXX. De Edippo filio Lay, qui genuit Antigonam et Ysmenam et Ethyoclem et Pollinicem.

Edypus rex Thebarum fuit et Laii filius et Yocaste, ut in Thebayde testatur Statius. Hunc iussu patris, ut supra dictum est, a matris utero in silvas abiciendum feris delatum, dicunt. Quem cum deferrent servi, eius etati innocue compatientes, non abiecerunt iuxta mandatum, quin imo, perforatis ei pedibus, arbori vimine alligarunt. Ad vagitum cuius tractus pastor quidam Polibi Corinthiorum regis, eum ab arbore abstulit et ad Polybum detulit. Qui, cum filiis careret, patria affectione suscepit et filii loco educavit. Is tamen cum adolevisset audissetque se non Polibi filium, perquire patrem disposuit, et cum Apollinem consuluisset, accepit, se Phocis patrem reperturum et matrem sumpturum in coniugem. Qui Phocim veniens, orta inter cives forensesque seditione, dum faveret forensibus, Layum conantem sedare tumultum incognitum interemit. Tandem, tanquam ab oraculo lusus, Thebas petens, Spingem invenit, quam, solutis problematibus, cum occidisset, Thebas intravit, ubi filius Polibi creditus; illi Yocasta mater coniugio iuncta est, quam libens sumpsit, Meroes olim Polibi coniugis, quam matrem suspicabatur, timens coniugium. Et rex Thebarum factus et IIIIuor filiorum ex Yocasta pater, orta letali peste Thebis, habitum est ab oraculo non defuturam civitati pestem, ni regnantis exilio incestuosum Yocaste coniugium purgaretur. Sane dum hesitaret iam infelix, venit Corinthius unus, eum Polibo mortuo in regnum vocans. Qui, dum se matris nuptias timere diceret, quonam modo Corinthum devenisset audivit a sene. Quod cum audisset Yocasta, memor que a servis audisset qui illum detulerant, inspectis eius pedibus, eum extemplo recognovit in filium. Quod ille audiens et a se Layum patrem occisum cognoscens, dolore percitus sibi manus iniecit in oculos, eisque eiectis se perpetuis damnavit tenebris. Filii vero disadentes, eius spreta humilitate venientes in bellum et inde in mutuam mortem, Yocasta iam gladio perempta, mestus dolensque, altera filiarum ducente, exul Creontis imperio, in Cytheronem montem abiit. Quo autem inde abierit, michi incognitum est. Sibi tamen ab Atheniensibus, nescio quo merito, templum et sacra tanquam deo, Valerio referente, constituta sunt.

CAP. LXXI. De Anthigona Edyppi filia.

Anthigona, Statio teste, Edipi et Yocaste fuit filia, hec patri ceco et in exilium a Creonte pulso ducatum miseranda prestitit. Inde cum ad exhibendas ultimas lacrimas fratribus et officium funebre noctu adversus Creontis imperium venisset, ibique Argiam Pollinicis coniugem comperisset cremarentque ambe cadavera fratrum, cum Argia capta est, et iussu Creontis occisa.

CAP. LXXII. De Ysmene filia Edippi.

Ysmen Edipi fuit filia, ut asserit Statius. De qua nil habetur nisi quod cuidam Athy iuveni Cyrreo desponsata fuerit. Qui ante nuptias a Tydeo occisus est.

CAP. LXXIII. De Ethyocle Edippi filio et Yocaste.

Ethyocles Edypi filius, spreta patris humilitate, habita cum Pollinice fratre de regimine regni sub hac lege concordia, ut vicissim singulis annis altero interim exule regnarent, repetito a Pollinice exule per Tydeum amicum regno, non solum servare legem noluit, sed insidias Tydeo legato posuit. Quam ob rem septem regum obsidionem passus est, et demum in duellum cum fratre veniens, ab eo iam victus, illum cultro transegit, et sic mutuis cecidere vulneribus, nec eorundem ignes cremantes cadavera fuere concordes.

CAP. LXXIV. De Pollinice filio Edippi, qui genuit Thessandrum.

Pollinicem Edipi fuisse filium et Yocaste notissimum est. Hic cum fratre, ut proximo supra, inita de regimine pactione, primus in exilium tendens, agentibus imbribus et vento, nocte Argos intravit; et cum sub regia porticu quiesceret adveniente Thideo, qui exul patriam fugiebat, intrante eo sub porticum, adversus eum surrexit in rixam, et ut supra dictum est ab Adrasto rege pacati et in regiam deducti sunt, et eius etiam generi facti. Tractu autem temporis, cum Tydeus sub legationis nomine pro Pollinice Ethyocli regnum postulasset frustra, eique contra ius gentium in mortem insidias ab Ethyocle sibi positas comperisset, eo itum est, nato iam ex Argia Pollinici parvulo filio, ut Adrastus, congregatis Argivis principibus, adversus Ethyoclem et Thebanos iret in bellum, ubi hyatu terre absorpto Anphyarao, et Tydeo saggitta letali vulnere icto reliquisque peremptis variis mortibus pugnando regibus, actum est, ut in singulare certamen devenirent fratres, in quo, cum iam victor videretur Polinicis, clam a fratre iacente transfixus est, et sic ambo mutuis vulneribus periere. Quorum tam efficax atque inflexibile odium fuit, ut etiam eis mortuis inter cadavera perseveraret. Nam, eis in eodem rogo ab Argia Pollinicis coniuge et Antigona sorore positis, non primo ignis accensus est quam divise sint flamme, adeo ut liquido appareret cadavera recusare uno eodem igne comburi.

CAP. LXXV. De Tessandro Pollinicis filio.

Tessander Pollinicis fuit filius ex Argia, Statio teste. Qui, cum robustus evasisset iuvenis, inter proceres ceteros ad Troianum excidium ivit cum Grecis, et, ut ait Virgilius, unus fuit ex illis qui cum Ulixe ligneum equum intravere. Quid tandem ex eo fuerit non comperi.

CAP. LXXVI. De Scitha XIIIo filio primi Jovis.

Scitha, ut Plinio placere videtur in libro De hystoria naturali, Jovis fuit filius. De quo nil aliud legimus, preter quod ipse asserit Plinius, eum scilicet arci saggittarumque repertorem primum fuisse; quem longe antiquiorem sacre testantur litere, ex quibus summitur Lamech sagittarium extitisse. Supererat de stirpe Etheris Celius quem, ut in sequenti libro daret initium, reservare satius visum est. Genealogie deorum gentilium liber secundus explicit.