Jump to content

De genealogiis deorum gentilium/Liber quintus

Checked
E Wikisource
 Liber quartus Liber sextus 

liber quintus

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM JOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER QUINTUS INCIPIT FELICITER.

In arbore signata desuper ponitur in radice Celius, eo quod pater fuerit Jovis secundi, cuius proles et si non omnis, nam Dardanus in librum alium hunc sequentem reservatur, in hac arbore tam in ramis quam frondibus describitur.

Prohemium.

[recensere]

Nondum plene finieram superbam Tytanis prolem in medium trahere, et ecce, qui adeo circa principium impetuose ab imo usque conmoverant equora, quasi in antrum Eoli revocati imperio abiissent, venti quievere omnes, et turgidum hactenus velum, languidum exahustumque adhesit malo. Quod ego prospectans, adverti illico, quia esset paululum quiescendum. Nec mirum! Quid, si fulminando Juppiter fatigatus est, de me scribendo scelesti generis elatos mores poterit arbitrari discretus? Progredior ergo in litus, conscendo tumulum, visurus, quonam me vehemens liquisset spiritus; dumque in circum oculos volvo, Atticum sub pedibus habere solum cognovi, avidusque in circumitu cuncta passim videre, non ordine certo intuebar, quin imo, ut memoria representabat preterita, sic nunc huc nunc illuc oculos impellebam. Et summos primo aliquandiu Arcadum montium consideravi vertices et nemorosa declivia, mecum dicens: Hos incoluit Mercurius puer, per illa ducebat Diana choros, discurrebat Athlas, et parvus adhuc Parthenopeus consuevit agitare cervos, in illis Calysto latuit virgo. Inde repente revolutus in litus, aspexi non dicam Athinas, sed earum dum fere consumptum parvumque vestigium intuerer. Risi nostre mortalitatis insana iudicia, quibus decepta vetustas, dum illas futuras perennes arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit, inde eas vocavit eorum sententia immortales; nunc, paucis elapsis seculis, ruinis suum finem venisse testantur. In mortem profecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen, quantumcunque exinanita civitas imo potius civitatis bustum esset, memorari cepi quanta phylosophorum atque poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanto victoriarum fulgore splendida iamdudum fuerit, et exhorrui videns omnia sub turpi ruinarum tam templorum quam edium tumulo deiecta iacere. Ab hac tandem me consideratione retorsit biceps fere in conspectu positus Parnasus, plurimo celebris carmine et vatum redolens laureis, atque vetustissimum et suave Musarum hospitium; quem dum quadam mentis veneratione conspicerem et deserto fonti Castalio compaterer, vidi antiqui hostis decipulam veterem, antrum scilicet Apollinis Delphyci, ex quo prodeuntes ambages et perplexa responsa in se, tanquam in Caribdim cuncta sorbentem, et in baratrum perditionis perpetue dimittentem, tam diu gentilium infelices animas contraxere; tamen mutum et elinguem, non aureis ornatum statuis, non preciosis coruscum lapidibus, sed varia fere totum serpentium radicum circumplexione contectum, sic sacro volente lumine, quod non implicitis vocibus, sed sanctorum qui, a seculo sunt, prophetarum eius, futuris sacra misteria expectate salutis eleganti patefecit eloquio. Ab hinc in Thebas Boetias haud longinquas a loco se flexit intentio, quas apud, dum inter ruinarum tumulos, et ingentia veterum edificia, turpi lapsu squalentia, Bachi et Herculis oculo mentis exquiro cunabula, tetrus odor tabis illisi in saxum Learci, truncati Pentei, discerpti Actheonis et germanorum vulnerum me in partem impulit alteram, et in Lacedemonam usque protendens aciem, nedum Agamenonias arces et execrabilem decorem Helene sacrasque Lygurgi leges cernerem et imperii pregrandis insignia, sed vix locum, ubi consederit oculus alter Grecie, cognoscere potui. Et ob id in excedentem fere sydera Corinthiam arcem oculos dedi, Lacedemonis memor et Sysiphi. Sed quid multa? Dum sic distrahor, clementissime princeps, sensi restaurari vires, quas pridianus labor obtuderat, et me ad ceptum revocari iter ab aura tenui. Quam ob rem, omisso tumulo, quasi futuri itineris premonitus, parvam reintravi naviculam, et eius invocato nomine, qui iam dudum in suave vinum insipidas vertit aquas in Chana, secundi Jovis insignem scripturus prolem, flatibus velum dedi.

CAP. I.

[recensere]

De Jove secundo Celi nono filio, qui genuit filios quindecim, quorum prima <Diana>, II Apollo, III Titius, IIII <Bachus>, V Amphyon, VI Zethus, VII Calatus, VIIIa Pasithea, IXa Egiales, Xa Euprosinne, XI Lacedemon, XII Tantalus, XIII Hercules, XIIIIa Minerva, XV Arcas.

Supra de Celo libro tercio dictum est, cuius fuisse filium Jovem secundum testatur Tullius in libro de Naturis deorum, eumque dicit in Arcadia natum, ex qua tamen matre non dicit. Huius et si credam grandia fuisse facinora, absque quibus non potuisset tam insigne meruisse cognomen, pauca tamen ad nos usque fama, seu veterum monimenta duxere, et si qua forsitan pervenere, non satis certum est, an sua, an potius primi vel tercii fuerint Jovis. Verum que pauca huius fuisse Theodontius asserit, explicabo. Vult igitur Theodontius hunc insignem fuisse hominem, primo apud suos, et ibidem ob opposita a Lycaone Arcadum rege in convivio humana membra, Lycaonem vicisse prelio, regnoque privasse, et tunc primo cepisse vocari Jovem ob iustam de iniquo rege ultionem sumptam. Hunc tamen Leontius Lysaniam supra, ubi de Lycaone, vocat, quem primum fuisse Jovem et Atheniensium regem diximus; et ob id quid dicam non habeo, nisi ut istas adeo inter se discrepantes opiniones prudentior me, si queat, in concordiam redigat. Post hec dicit Theodontius, hunc se Athenas transtulisse et ibidem in culmine fuisse permaximo, et ob stupratam Latonam adversus Ceum ingens habuisse bellum, eoque superato maxima cum gloria, Athenas rediisse. Jovique primo bovem immolasse, et multa ad laudabilem civilitatem spectantia apud Athenienses instituisse; quibus agentibus causis. Juppiter communi hominum consensu vocatus est. De tempore non constat. Sunt tamen qui credant eum Cycropem Atheniensium regem primum fuisse, sed ab hoc vulgata discordat opinio, cum Cycrops fuerit Egyptius, et Juppiter Archas. Alii vero antiquiorem dicunt, nec tamen ullus precisum tempus apponit, et ideo omittamus.

CAP. II. De <Diana> prima Jovis secundi filia.

[recensere]

Diana, omnium fere testimonio poetarum, Jovis et Latone fuit filia, et eodem partu cum Apolline edita, ut supra ubi de Latona monstratum est. Hanc veteres insignem virginitate perpetua voluere, et quoniam spreto hominum consortio silvas inhabitaret, venationibusque vacaret, eam arcu pharetraque accintam descripsere, et nemorum montiumque dixere deam, curruque uti voluere a cervis tracto, et nynpharum societate atque officiis et obsequio uti. De qua sic Claudianus ubi de laudibus Stylliconis: Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe Trans pelagus, cervi currum subiere iugales, Quos, decus esse dee, primi sub lumine celi Roscida fecundis concepit luna cavernis, Par nitor intactis nivibus, frons discolor auro Germinat, et spatio summas equantia fagos, Cornua ramoso surgunt procera metallo. Opis frena tenet etc. Et paulo infra sequitur: Sexum nec cruda fatetur Virginitas, sine lege come, duo cingula vestem Crure tenus pendere vetant; precedet amicas Flava Leonthademe, sequitur nutrita Lyceo Neuopene telisque domat que Menala thoro, Ignea Cretea properat Bythomartis ab Yda, Et cursu Zephyris nunquam cessura Lycaste. Iungunt se gemine metuenda feris Agapente, Et soror optatum numen venantibus Opis, Progenies Scythye, divas nemorumque potentes Fecit Yperboreis Delos delata pruinis. He septem venere duces, exercitus alter Nynpharum incedunt, acies formosa Diana etc. Ait et hic idem: Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste, Auratasque plagas etc. Hanc insuper viarum voluere presidem, et una cum luna multis vocavere nominibus. His igitur premissis, advertendum est que per ea sentienda sint. Fuit hec profecto femina Jovis hominis et Latone filia, et possibile est eam viraginem quandam fuisse, ut nonnulle sunt, omnino hominum abhorrentem consortium, et sic virginitate perpetua claruisse, et venationibus dedisse operam. Et cum hec lune convenire videantur, que suo frigore habet venereas frenare concupiscentias, et nemora montesque nocte suo lustrare lumine, ei ad lunam spectantia, tanquam si ipsa luna esset, iniunxere, seu ipsam potius insipidi credidere, eo modo quo supra sepius de quibusdam aliis dictum est. Et quoniam de his, ubi de luna nil fere dictum fuit, paululum latius prosequemur. Accingitur ergo Diana arcu et pharetra, ut per hoc intelligatur luna et ipsa radiorum iaculatrix, qui loco sagittarum intelligendi sunt, et ideo sagitte, quia non nunquam nocui atque pestiferi. Nemorum montiumque ideo dea dicta est, quia lune videatur esse plantas herbasque suis humiditatibus fecundare, et in virorem servare, et etiam incrementa prestare. Currus autem ideo illi additur, non solum ut ex hoc celi circumitio assummatur quam etiam velocius ceteris planetis peragit, quin imo ut et montium atque nemorum circumitiones venantium designentur. Qui a cervis idio trahi dicitur, eo quod a silvestribus animalibus venantium desideriam trahi videatur. Candidi autem ideo apponuntur, quia albedo inter colores lune a physicis tribuatur. Quod nynphas habet socias, accipi debet pro humiditate continua, qua habundat, cum nil aliud nynpha sit quam aqua, aut complexio humida, ut infra ubi de nynphis clarius apparebit; quod nynphis sint officia attributa, ad decorem fictionis appositum est, seu velimus dicere humiditates obsequium prestare influentiis lune. Viarum vero presidem ideo voluere, quia lumine suo nocturnas vincens tenebras illas reddit viatoribus expeditas, seu quia vie sint Diane virgini in sterilitate similes. Dianam vero vocari voluere, ut dicit Rabanus in libro de Origine rerum, quasi duanam, eo quod nocte et die appareat, et sic deservire videtur ambobus. Sed Theodontius aliter, ut alias dictum est; luna enim planeta iste vocatur quando de sero lucet, Diana autem, dum luce sua tendit in diem, et tunc est venationibus aptior et viatoribus: et virgo ille tunc dicitur, quia post excursum medium celi circulum, plantis nec affert nutrimentum validum, nec de novo plantatis prestat utile incrementum, uti facit dum in oppositum fertur discedens a sole. Cinthia autem dicta est a Cinthio monte, in quo precipue colebatur; de reliquis alibi dictum est.

CAP. III. De Apolline II° Jovis secundi filio, qui XVI inter filias et filios genuit

[recensere]

, quorum hec sunt nomina: prima Lapitha, IIa Eurinomes, III Mopsus, IV Lynus, V Phylistenes, VI Garamas, VII Brancus, VIII Phylemon, VIIII Orpheus, X Aristeus, XI Nomius, XII Auctous, XIII Argeus, XIIII Esculapius, XVa Psyce, XVI Arabs.

Apollo eque Jovis et Latone fuit filius et eodem enixus cum Diana partu, ut prehabitum est, ubi de Latona. De hoc multa narrantur, que forsan non minus aliena fuere quam sua, cum preter eum tres alios fuisse Apollines scribat Cicero. Verum quoniam in hunc omnes sese inclinant poete, quasi solus ipse fuerit Apollo, et ob id que aliorum fuerint, non satis apparet, in hunc omnia deferre necesse est. Dixere ergo post nativitatis sue fabulam, hunc divinitatis et sapientie deum et medicine artis repertorem. Preterea dicunt eum Cyclopes interemisse, et ob id, aliquandiu privatum divinitate, armenta Admeti regis Thesalie pavisse. Voluere insuper, cum illi cytharam donasset Mercurius, eum Elyconicis preesse Musis, ut eo scilicet lyram tangente Muse canerent. Similiter et imberbem dixere, atque laurum arborem, et Yperboreas gryphes, et corvum, et buccolicum carmen illi sacrum fecere. Multisque illum vocavere nominibus, et plures illi filios ascripsere; longa fictionum series hec est, quarum si velimus sensum excerpere, ante alia advertendum est, quoniam aliquando eum hominem, ut fuit, aliquando solem intelligamus necesse est. Fuit igitur hic homo et secundi Jovis filius ex Latona, ut sepius dictum est. Verum Tullius, ubi de Naturis deorum, dicit eum Jovis Cretensis fuisse filium, et ab Hyperboreis montibus venisse Delphos. Et si sic esset, multa frustrarentur ex dictis supra. Verum, salva semper Ciceronis reverentia, ego istud non credo, cum dicat Eusebius in libro Temporum Apollinem et Dianam ex Latona natos, regnante Argis Steleno, regnique eius anno IIII, qui fuit annus mundi īīīdccxi, cum longe post per eiusdem Eusebii scripta comprehendatur Jovem Cretensem fuisse. Theodontius vero dicit istum Jovis secundi fuisse filium, et apud Arcades regnasse, eisque novas adinvenisse leges, et Nomium fuisse vocatum, et ob severitatem nimiam legum a subditis regno fuisse pulsum, et ad <Admethum> regem Thesalie confugisse, atque ex concessione Admeti quibusdam secus Amphrisium flumen populis imperasse, ex quibus nata fabula est, quod ob occisos Cyclopes divinitate privatus Admeti paverit armenta. Sane dicit idem Eusebius Apollinem ex Latona natum, non eum fuisse a quo consueverunt antiqui responsa suscipere, sed eum qui servivit Admeto, et sic ille, ut dicit Tullius, qui Delphos ex Hyperboreis venit, filius potuit esse Jovis Cretensis. De nativitate autem huius et contingentibus circa eam, multa in precedentibus, ubi de Latona, dicta sunt, et longe plura legi possent per Macrobium in libro Saturnaliorum scripta, que profecto utilia sunt, nec tamen multum a scriptis desuper discrepantia; et ideo non apposui. Fuit insuper hic, ut Theodontius asserit, primus qui vires herbarum noverit, et ad oportunitates hominum earum virtutes adaptaverit, et ob id non solum medicine repertor habitus est, sed deus, cum egrotantes plurimi ex suis remediis sanitatem consequerentur. Et quoniam ipse pulsorum hominum concordantias repperisset, illi a Mercurio numerorum atque mensurarum principe cytharam concessam dicunt, volentes intelligere, uti per diversas cythare voces ex diverso fidium tactu surgentes una fit melodia, si rite tangatur, sic ex diversis pulsuum motibus, si rite ordinati sint, quod ad medicum spectat, una fiat sanitatis bene dispositi corporis concordantia. Et quoniam, visis egritudinum signis, multis mortem, et multis etiam sospitatem prediceret, divinationis illi deitas attributa est. Et sic illi laurus et corvus dicati sunt, cum ut alias dictum est, si lauri frondes dormientis capiti alligentur, somnia eum visurum vera predicent, que divinitatis est species. Sic et corvum, ut etiam dictum est, habere LXIIII vocum mutationes, ex quibus optime augures futura se comprehendere asserebant, quod etiam ad divinationem designandam apponitur. Albericus insuper dicebat ob id fictum eum occidisse Phitonem, quia Phyton fidem auferens interpretetur, que oblatio fidei tunc de medio tollitur, cum veritatis claritas referatur, quod per solis lumen efficitur. Sed tunc planeta est, non homo, per quem etiam, ut mathematici asserunt, multa futura mortalibus demonstrantur. Sapientie autem ideo deus est habitus propter consilia, que salubria circa morbos dabat poscentibus, preterea quia ubi de sole intelligatur, lumine suo vitanda demonstrat ac etiam imitanda, quod sapientis est. Imberbem autem solem planetam dicunt, quia semper iuvenis tanquam omni die novus exoriens. Lyra canere et Musis preesse eum ideo voluere, quia putaverint eum celestis melodie moderatorem et principem, et inter VIIII sperarum circumitiones varias, tanquam inter VIIII Musas notitia et demonstratione earundem modulos exhibentem. Nunc de nominibus. Dicitur Apollo, quod, ut ait Fulgentius, perdens interpretatur, et ideo Ethyopum quidam sunt populi, qui eum surgentem totis affectibus execrantur, eo quod fervore suo nimio apud eos cuncta disperdat; et hinc est, ut dicit Servius, quod Porphyrius, in eo libro quem Solem appellat, dicit, Triplicem esse Apollinis potestatem, eum scilicet apud Superos esse Solem; Liberum patrem in terris, et Apollinem apud Inferos, et inde tria, insigna simulacro eius ab antiquis apposita, lyram scilicet, pro qua celestis armonie ymaginem voluere, clipeum quo eum terre numen intelligi sensere, et sagittas quibus infernorum deus et noxius iudicatus est; et ob id Omerum dixisse videtur eundem tam pestilentie quam salutis autorem. Quod etiam sensisse videtur Oratius in Carmine seculari, dum dicit: Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo etc. Vocatur et insuper Nomius, quod latine pastor sonat, inde sumptum quod pastor fingatur Admeti; et ideo tanquam pastori buccolicum illi carmen consecratum est, quia pastorale carmen est. Cynthius autem dicitur a Cynthio, in quo diligentissime colebatur.

CAP. IV. De Lapyta prima Apollinis filia.

[recensere]

Lapyta, ut Ysidoro placet in libro Ethymologiarum, filia fuit Apollinis, esto Papias virum fuisse testatur. Ab hac autem, ut Rabanus asserit, Lapyte populi Thesalie dominati sunt. Indicium quidem est non parvi momenti, hanc scilicet insignem fuisse mulierem, postquam ab ea egregii denominati sunt populi. Quod autem Apollinis fuerit filia verum esse potest, tanquam hominis, si autem tanquam solis, ob formositatem, vel sapientiam, vel augurandi peritiam fictum arbitrari potest.

CAP. V. De Eurimone Apollinis secunda filia.

[recensere]

Eurimonem Paulus Perusinus affirmat Apollinis fuisse filiam, eamque Thalaoni nuptam, ac eidem Adrastum Argivorum regem, et Euridicem Amphyrai postea coniugem peperisse.

CAP. VI. De Mopso III° Apollinis filio.

[recensere]

Mopsus, dicit Theodontius, filius fuit Apollinis et Ymantis, Iasoni summa atque fida amicitia iunctus, ut testatur Statius: Sepius in dubiis auditus Jasone Mopsus. Hic, ut placet Lactantio, divinandi peritissimus fuit et Gryneo nemori, ubi Apollinis oraculum erat, prefectus, ut ait Servius. Fuit enim homo evo suo venerabilis adeo, ut illi post mortem templa dicata sint, et ex eorum abditis a petentibus accepta responsa. Paulus autem dicit non Ymantis fuisse filium, sed Manthonis, filie Tyresie Thebani. Hunc preterea dicit Pomponius Mela Phaselim civitatem in finibus Panphylie condidisse; nec multo post asserit idem Pomponius Manthonem fugientem Thebarum victores, Clarii fanum apud Lybedos Yonas statuisse, Caystro flumini proximum. Nec longe ab eo Mopsum eiusdem filium Colophonem condidisse. Eusebius autem dicit Mopsum apud Cilices regnasse, regnante Agamennone Mecenis, et ab eo Mopsicrene et Mopsistie dicti. Dicentibus Manthonem huius fuisse matrem, adversantur dicentes Manthonem post Thebanum bellum in Ytaliam transmigrasse, et in Cisalpinam Galliam devenisse.

CAP. VII. De Lyno IIII° Apollinis filio.

[recensere]

Lynus, ut scribit Lactantius, ex Psamata filius fuit Apollinis, ex quo talem recitat fabulam. Quod cum interfecisset Apollo Phytonem serpentem, et perquireret cedis acte piacula, a Crotopo rege Argivorum in domum susceptus est, ubi clam cum Psamata virgine et eiusdem Crotopi filia concubuit. Que cum concepisset et tempore debito secus Nemeum flumen occulte peperisset, filium illum Lynum appellavit, eumque, ut placet aliquibus, exposuit, et sic repertus a canibus devoratus est. Alii vero dicunt, quia illum pastori cuidam alendum tradidit, tamen dum quadam die incuria pastoris parvulus iaceret in herba, a canibus devoratus est. Quod Statius testari videtur dicens: Irradiant medio Lynus intertextus acanto Letiferique canes etc. Apollo autem iratus filium fuisse a canibus devoratum, regioni monstrum immisit, cuncta devastans, quod postmodum Corebus occidit. Arbitror fictioni huic causam dedisse aliquod pestiferum animal, quod forte eo tempore apparuit, quo puer iste a canibus discerptus est; quod cum impium visum sit, eo dictum monstrum immissum. Fuit insuper et alter Lynus, qui Apollinis filius fuit, et in musica mirabilis habitus est, de quo Virgilius: Non me carminibus vincet nec Treycius Orpheus nec Lynus etc.

CAP. VIII. De Phylistene V° Apollinis filio.

[recensere]

Phylistenes, ut Servio placet, Apollinis ex Cantilena filius fuit, quem ait Oaxem oppidum in Creta insula condidisse, et ex suo nuncupasse nomine, unde Varro: Quos magnos Cantilena partus adducta dolore Et genitus cupiens dolorem Oaxida palmis Scindere etc. Si ergo Oaxidem suo nomine appellavit binomius de necessitate fuit. Ego existimo eum cantu valuisse, et inde tam Cantilene quam Apollinis filium a poetis fictum.

CAP. IX.

[recensere]

De Garamante VI° Apollinis filio.

Garamas, ut Rabanus ait in libro de Originibus rerum, filius fuit Apollinis, et ab eo, ut idem ait, Garamantes Ethyopie populi nuncupati sunt, et Garama oppidum apud Ethyopas constructum. Hunc ego ideo Apollinis filium fictum reor, quia ibidem imperavit, ubi profecto nimio estu sol omnia fere perimat, quas quia sedes elegit tanquam sterilitate et estu delectatus, filius Apollinis habitus est.

CAP. X. De Branco VII° Apollinis filio.

[recensere]

Brancus, ut ait Lactantius, Apollinis fuit filius, ex filia Joucis et Sucronis coniuge susceptus. Cuius talis est fabula, secundum Varronem, in libro Rerum divinarum. Cyus quidam Decimus ab Apolline genus ducens, cum peregrinando pranderet in litore, ac deinde forte minus sobrius proficisceretur, oblitus, Sucronem filium puerum dereliquit. Qui Sucron, patre perdito, errans pervenit in saltum cuiusdam Joucis, receptusque cepit cum pueris illius capras in pascua ducere; contigit eos cignum capere, quem cum veste texissent, pueri pugnabant inter se, quisnam illum patrono muneris loco deberet offerre. Tandem fatigati certamine, reiecta veste, loco cigni compererunt mulierem, quo eventu territi, cepere fugam, verum revocati ab ea moniti sunt, Jouci patrono suo dicerent, ut Sucronem puerum coleret. Illi vero et que contigerant, et que audiverant patrono recitant; tunc Joucis miratus, Sucronem habere loco filii cepit, eique filiam suam locavit uxorem, que, cum pregnans esset, vidit per quietem solem per fauces suas intrasse et exisse ex ventre. Post hec editus est filius, quem Brancum vocaverunt, qui cum Apollinis malas deosculatus fuisset, ab eo captus coronam accepit et virgam, cepitque vaticinari, et subito nusquam comparuit. Post hec illi templum ingens constructum est, quod Branchiadon nominatur, et Apollini Phylesio ob hanc rem consecrata sunt templa, que ab osculo Branchidis, sive certamine puerorum Phylesia nuncupantur. Alibi vero scribit Lactantius Brancum fuisse Thessalum adolescentem ab Apolline dilectum, quem interfectum acriter dolens sepulcro sacravit, et templo et ibidem Branchiades Apollo dicitur. In precedenti fabula pueri, idest ignari, cignum capiunt, id est futuri vatis augurium; nam cignus avis soli dicatus est, eo quod propinquam sibi mortem precognoscat et suavissimo cantu predicet. Ex augurio autem sumpto in loquacitatem itur, et ideo in mulierem, que loquax animal est, cignum versum fingitur; ex hac loquacitate fit, ut Sucron carior efficiatur patrono, eiusque deveniat gener, videatque in somnis coniunx pregnans solem per guttur eius intrantem, id est celestem influentiam ad producendum procreatum aptum vaticinio, quod per solem intelligitur, qui demum ventrem egreditur, dum nascitur, qui Apollinis tunc mala deosculatur, dum delectatione absque qua nil perficitur, adheret studio vaticinandi, et tunc coronam et virgam ab Apolline suscepit, dum eruditus insignia doctoratus assummit. Nam per coronam, que capitis ornamentum est, preminentia designatur, quam quis perquesitam studiis scientiam consequitur. Per virgam autem potestas intelligitur exercendi, que studio quesita sunt. Eum autem nusquam comparuisse, eo factum est, quia morte de medio sublatus est.

CAP. XI. De Phylemone VIII° Apollinis filio.

[recensere]

Phylemon Apollinis et Lychionis, ut testatur Ovidius, fuit filius. Nam, ut ipse refert, Dedalion Luciferi filius habuit speciosissimam filiam, quam cum Apollo et Mercurius eodem tempore dilexissent, et in eius ivissent concubitum, ex ambobus concepit et Apollini peperit Phylemonem, qui carmine clarus fuit et cythara. Quod autem hic fictum est, ab eventu sumptum puto; nam Lychion uno partu duos enixa est, quorum alter fuit insignis fur, quem dixerunt genuisse Mercurium, eo quod circa talia videatur astrologis operari Mercurius; alter vero cytharista fuit egregius, circa quod solem arbitrantur operam dare, et ideo Apollinis filium vocavere.

CAP. XII. De Orpheo Apollinis filio VIIII°.

[recensere]

Orpheus Calyopis muse et Apollinis fuit filius, ut dicit Lactantius. Huic, dicit Rabanus, Mercurius lyram, nuper a se compertam, tradidit, qua tantum valuit, ut ea movere silvas et flumina sistere et feras mites facere posset. De hoc Virgilius talem recitat fabulam. Eum scilicet amasse Euridicem nynpham, quam cum suo cantu in suam traxisset gratiam, eam sibi iunxit uxorem. Hanc cepit amare Aristeus pastor, et die quadam, dum secus ripas Hebri cum Dryadibus spatiaretur, eam capere voluit, que fugiens pede serpentem inter herbas latitantem pressit, qui revolutus in eam venenato morsu interemit. Quam ob causam gemebundus Orpheus descendit ad Inferos et lyra adeo dulciter canere cepit, orans ut sibi restituiretur Euridices, quod non solum ministros inferni in sui pietatem traheret, sed et umbras in oblivionem penarum suarum deduceret; ex quo factum est, ut illi a Proserpina Euridices restitueretur hac lege, ne illam, nisi perdere vellet, respiceret, donec devenisset ad superos; qui cum iam proximus esset, nimio videndi Euridicem suam desiderio tractus, oculos in postergantem flexit; ex quo factum est, ut evestigio dilectam iterum perderet. Quam ob causam diu flevit et celibem deducere vitam disposuit. Et ob id, ut ait Ovidius, cum multas suas nuptias postulantes reiecisset, aliisque hominibus celibem vitam ducere suaderet, mulierum incidit odium, et a celebrantibus matronis orgia Bachi secus Hebrum, rastris atque ligonibus cesus atque discerptus est; et eius caput in Hebrum proiectum cum cythara in Lesbon usque delata sunt; ubi cum serpens quidam caput devorare vellet, ab Apolline in saxum versus est. Lyra autem, ut dicit Rabanus, in celum assumpta et inter alias celestes ymagines locata est. Pulchre equidem et artificiose fictiones he sunt, et ut incipiamus a prima, cur Apollinis et Caliopis dicatur filius videamus. Dicitur autem Orpheus quasi aurea phones, id est bona eloquentie vox, que quidem Apollinis, id est sapientie, et Caliopis, que bonus interpretatur sonus, filia est. Lyra autem illi a Mercurio data est, quia per lyram diversa vocum habentem discrimina, debemus intelligere oratoriam facultatem, que non una voce, id est demonstratione, conficitur, sed ex multis, et confecta non omnibus convenit, sed sapienti atque eloquenti, et bona voce valenti; que cum omnia in Orpheum convenirent, a Mercurio mensuratore temporum eidem concessa dicuntur. Hac Orpheus movet silvas radices habentes firmissimas et infixas solo, id est obstinate opinionis homines, qui, nisi per eloquentie vires queunt a sua pertinacia removeri. Sistit flumina, id est fluxos et lascivos homines, qui, nisi validis eloquentie demonstrationibus in virile robur firmentur, in mare usque defluunt, id est in perpetuam amaritudinem. Feras mites facit, id est homines sanguinum rapacesque, quos sepissime eloquentia sapientis revocat in mansuetudinem et humanitatem. Hic insuper Euridicem habet in coniugem, id est naturalem concupiscientiam, qua nemo mortalium caret; hanc per prata vagantem, id est per temporalia desideria, amat Aristeus, id est virtus, que eam in laudabilia desideria trahere cupit; verum ipsa fugit, quia naturalis concupiscientia virtuti contradicit, et dum fugit virtutem a serpente occiditur, id est a fraude inter temporalia latente; nam apparet minus recte intuentibus temporalia virere, id est posse beatitudinem prestare, cui apparentie si quis credat, se in perpetuam deduci mortem comperiet. Sed quid tandem? Cum naturalis concupiscientia ad Inferos, id est circa terrena, omnino lapsa est, vir prudens eloquentia, id est demonstrationibus veris, eam conatur ad superiora, id est ad virtuosa, reducere. Que tandem aliquando restituitur, et hoc dum appetitus ad laudabiliora dirigitur; sed redditur pacto, ne retro suscipiens respiciat, donec ad superos usque devenerit, id est ne iterum in concupiscentiam talium relabatur, donec, cognitione veritatis et Superum bonorum intelligentia roboratus ad damnandam scelestorum operum spurcitiem, oculos possit in concupiscientiam flectere. Quod autem ob id Orpheus ad Inferos descenderit, debemus accipere prudentes viros non nunquam ratione contemplationis in perituras res et hominum ignavias oculos meditationis deflectere, ut, dum que damnare debeant viderint, que appetenda sunt ferventiori desiderio concupiscant. Fulgentius autem longe aliter sentit; dicit enim dilecte ac perdite et demum reassumpte Euridicis esse musice designationem, cum Orpheus dicatur quasi orenphone, quod interpretatur vox optima. Euridices autem profunda diiudicatio, et ideo cum in musicis aliud sit armonia ptongorum, et aliud effectus tonorum virtusque verborum etc. ut ubi de Mitologiis. Sed ut ad ea veniamus, que ad Orphei videntur spectare mortem, est sciendum, ut dicit Theodontius, Orpheum primo Bachi sacra comperisse, et ea iussit apud Traces choris Menadum, id est mulierum patientium menstruum, ut illas illo tempore auferret a commixtione virorum, cum non solum abominabile sit, sed etiam perniciosum viris. Quod cum mulieres post tempus advertissent, et existimassent hoc adinventum ad turpitudinem earum viris detegendam, in Orpheum coniuravere, illumque nil tale suspicantem interfecere ligonibus, et in Hebrum fluvium deiecere. Lactantius autem, in libro Divinarum institutionum, dicit de eo sic: Sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Greciam, primusque celebravit in monte Boetie Thebis, ubi Liber natus est, proximo; qui cum frequenter cythare cantu personaret, Cytheron appellatus est. Ea sacra etiam nunc Orphyca nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptus est etc. Quod caput eius et cythara Lesbos delata sint, dicebat Leontius fabulam non esse, quia sic fama ferebat, Lesbium quendam ex auditoribus eius ea secum devotionis causa Lesbos usque portasse. Quod autem serpens, qui caput Orphei devorare volebat, in lapidem versus sit, intelligo pro serpente annorum revolutiones, que caput, id est nomen Orphei, seu ea que ingenio Orphei composita sunt, cum in capite vigeant vires ingenii, consumere, ut reliqua faciunt, conate sint; sed in saxum ideo versus dicitur serpens, ut ostendatur nil illi posse tempus obsistere; quod quidem huc usque non potuit egisse, quin adhuc famosus existat cum cythara sua, cum ex poetis fere antiquior reputetur. Preterea sunt qui velint, et inter hos Plinius in libro Hystorie naturalis, huius inventum fuisse auguria ex ceteris animalibus sumi, que primo tantum ex avibus summebantur. Equo modo opinati sunt quidam eum primum cytharam excogitasse, quantumcunque Amphioni aut Lyno attribuant alii. Fuit enim ex gente Cycona Tracie natus, que, ut Solinus de Mirabilibus mundi affirmat, in evum usque suum, in maximum sui decus sumebat. De tempore eius non videtur ambigi. Multi enim testantur quod inter Argonautas Colcos cum Iasone accesserit, ut Statius. De hoc tamen scribit Lactantius in libro Divinarum institutionum. Et fuit per eodem fere tempora quibus Faunus, sed quis etate processerit potest dubitari. Si quidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Yliensium litus accessit. Hec Lactantius. Eusebius autem in libro Temporum dicit eum fuisse regnante Athenis Egeo. Que quidem satis convenire videntur. Leontius autem dicebat hunc non eum fuisse, qui orgica adinvenit, cum illum assereret longe antiquiorem.

CAP. XIII. De Aristeo Apollinis X° filio, qui genuit Atheonem et Yolaum.

[recensere]

Aristeus filius fuit Apollinis et Cyrenis, filie Peney fluminis, ut testatur Virgilius in persona Aristei in Georgicis dicens: Mater, Cyrene mater, que gurgitis huius Ima tenes, quid me preclara stirpe deorum, Si modo, quem perhibes, pater est Tymbreus Apollo, Invisum fatis genuisti? etc. Quod etiam Iustinus in Epythomate Pompei Trogi confirmat, talem hystoriam recitans. Quod Cyrus, scilicet rex Coramis insule, filium habuit, cui nomen Bathos propter lingue obligationem. Verum cum Cyrus ad oraculum Delphos propter dedecus adolescentis filii deprecaturus venisset, habuit in responsis Bathos Affricam petere, Cyrenem urbem condere, et ibidem lingue usum accepturum; quod ob solitudinem Coramis insule omissum est, quasi non haberent unde colonos in Affricam deducerent. Tandem tractu temporis peste compulsi adeo paucos misere, ut vix navis compleretur una. Hi in Affricam venientes, montem Cyrum, loci amenitate et ubertate fontium capti, occupavere. Ibique Bathos, solutis lingue nodis, dux eorum loqui primum cepit. Quam ob rem oraculi promissis certi urbem condidere Cyrenem. Porro sic a posteris fictum est, Cyrenem eximie pulchritudinis Virginem a Pelio monte Thesalie ab Apolline raptam, perlatamque in eius montis iuga, cuius collem occupaverant qui filium secuti sunt, et ab eo repletam IIIIor peperisse filios: Aristeum, Nomium, Auctoum et Argeum. Fictio autem hec ab hystoria non recedit. Nam ab Apolline ideo rapta dicitur nynpha, quia eius mandato, dum responsum dedit oratus, seu eius opera, dum pestis invasit insulam, in Cyrum montem delata est, ibidem et si non omnes peperit, quia iam Bathos dux itineris fuerat, sed in etatem, sub fervido sole, id est Apolline, virilem forte deduxit. Verum a Speo Thesalie rege, qui apud Peneum fluvium regnum habuit patre Cyrenis, missi sunt qui perquirerent quonam abiisset filia. Qui, ea comperta, a loci amenitate detenti, in iisdem terris aiunt cum Cyrene remansisse. Ex his tantum pueris tres aiunt adultos in Thesalian rediisse et avita regna recepisse. Inter quos dicunt Aristeum in Arcadia late regnasse, eumque primum apis et mellis usum et lactis coagulum tradidisse, atque trapetis oleas premere, oleum educere et eius usum ostendisse, ut refert Plinius de Historia naturali. Preterea sciens factus, syderis solstitialis ortus primum invenisse. Quibus consideratis, non absurde Virgilius fabulam Aristei, de recuperatione apium, in fine Georgicorum descripsit. Hunc insuper volunt Auctonoem Cadmi filiam in coniugem accepisse, et ex ea suscepisse Actheonem. Sane, ut Salustio placet, matris consilio relictis Thebis, in Cheam insulam illo usque ab hominibus inhabitatam abiit, eamque tenuit, esto reliquerit postea, et cum Dedalo in Sardiniam abierit, in qua, ut dicit Solinus de Mirabilibus, urbem Caralim condidit. Quid inde ex eo contigerit legisse non memini.

CAP. XIV. De Actheone filio Aristei.

[recensere]

Actheon filius fuit Aristei ex Auctonoe coniuge, Statio teste: Nec dum ille habitus aut verse crimina forme Mutat Aristeo genitus fraus aspera cornu Tela manu reicitque canes in vulnus Hyantes. Hic etiam, ut ait Ovidius, Yanthius appellatus est; scribit enim: Cum iuvenis placido compellat Yanthius ore. Et sunt qui dicant hoc illi nomen a puella sepulta eo in loco in quo natus est. Hic, ut ostendit idem Ovidius, venator fuit, et cum die quodam venatione fessus in valle Gargaphie descendisset, eo quod in ea fons esset, recens et limpidus, et ad eum forte potaturus accederet, vidit in ea Dianam nudam se lavantem. Quod cum egre Diana tulisset, sumpta manibus aqua, in faciem eius proiecit dicens: Vade et dic si potes. Is autem repente in cervum conversus est, quem cum canes eius vidissent, confestim irruerunt in eum, illumque in mortem coactum atque dentibus laceratum comederunt. Circa quod figmentum sic scribit Fulgentius: Anaximenes, qui de picturis antiquis disseruit, ait libro II° venationem Actheonem dilexisse, qui cum ad maturam pervenisset etatem, consideratis venationum periculis, id est quasi nudam artis sue rationem videns, timidus factus est. Et paulo post: Sed cum venandi periculum fugeret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo, pene omnem substantiam perdidit. Ob hanc rem a canibus suis devoratus dicitur. Hec Fulgentius.

CAP. XV. De Yolao Aristei filio.

[recensere]

Yolaum dicit Solinus de Mirabilibus filium fuisse Aristei, et post eum in Sardinia dominium tenuisse. Supra autem dixit in suo volumine Yolaum filium fuisse Yphyclei, filii Anphytrionis, et eque in Sardinia imperasse, nescio an idem sit vel alius.

CAP. XVI De Nomio Apollinis XI° filio.

[recensere]

Nomius, ut scribit Iustinus in Epythoma, filius fuit Apollinis et Cyrenis. Hunc dicit Leontius Apollinem nominatum, quicquid supra dixerit Theodontius, eumque Arcadibus imperasse, eisque leges dedisse, que quoniam quosdam ex optimatibus viderentur offendere, orta seditione inter Arcades, Aristeo favente, pulsus est, et loco eius regnavit Aristeus. Is autem ad Admethum Thesalie regem confugit, et eius armenta VII annis pavit, tandem viribus reassumptis, Aristeum fugavit et Archadum verum obtinuit principatum, cum abiisset Aristeus in Ceam insulam; et quoniam armenta pavisset, Nomius appellatus est, quod apud Arcades pastor sonat. Et hinc dicit fictionem traxisse locum, Apollinem scilicet ob occisos Ciclopes divinitate spoliatum, Admeti regis armenta pavisse. Ego autem nescio quid credam potius, cum et vetustate et ignavia librariorum adeo periere codices, ut subtractum sit, posse de quam plurimis veritatem cernere, et hinc amplissimus vagandi locus mendacio relictus est, cum scribat de antiquis unusquisque quid libet.

CAP. XVII. De Aucthoo XII° Apollinis filio.

[recensere]

Aucthous filius fuit Apollinis et Cyrenis, ut supra monstratum est. Hunc sunt qui dicant, discedentibus fratribus ex Affrica, et in Greciam venientibus, Cyrene remansisse, et his imperasse, qui una secum ibidem remansere.

CAP. XVIII. De Argeo XIII° Apollinis filio.

[recensere]

Argeus, ut supra a Iustino monstratum est, Apollinis fuit filius et Cyrenis. Hic de se, quod ego noverim, nil preter nudum nomen posteritati reliquit.

CAP. XIX. De Esculapio XIIII° Apollinis filio, qui genuit Macaonem.

[recensere]

Esculapius, ut fere prisci testantur omnes, Apollinis et Coronidis nynphe fuit filius. Dicit enim Ovidius hanc ex Laryssa fuisse et Flegie filiam; quam cum summe Apollo diligeret et in eius ivisset concubitum, pregnans effecta est; porro corvus Apollinis avis ad Apollinem detulit, quia comperisset eam iuveni cuidam Hemonio commisceri; quam ob causam turbatus Apollo eam sagittis occidit, et facti tandem penitens, cum remediis suis illam nequiret ab Inferis revocare, secto eius utero, conceptum ex se eduxit infantem, eumque Esculapium appellavit, et, ut fertur, Chyroni centauro tradidit educandum. Quem cum vidisset Alchyroe Chyronis filia, vaticinii docta, vaticinata est: Quia mortuum hominem ab Inferis revocaret in vitam, et ipse fulminatus deiceretur ad Inferos. Quod effectu non caruit. Aiunt enim hunc arte sua cum eximius evasisset medicus, Diane precibus, Ypolitum, membris collectis undique, in vitam revocasse et pristine restituisse sanitati; quam ob causam turbatus Iuppiter, eum fulmine interemit, ut liquido testatur Virgilius dicens: Peoniis revocatum herbis et amore Diane. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad limina surgere vite, Ipse repertorem medicine talis et artis Fulmine Phebigenam Stygias detrusit in undas etc. Que huc usque dicta sunt, ut satis patet, hystoria mixta poeticis est. Ast ut pura consistat hystoria, excutiende sunt fictiones. Et ideo corvum accusasse Coronidem sic accipiendum arbitror. Apollinem scilicet augurandi peritia fornicationem novisse Coronidis, et iratum interfecisse pregnantem. Quod autem Ypolitum, seu ut placet Plinio, Castorem Tyndari filium, ob raptas Lynceo et Yde sponsas a Lynceo seu Yda occisum, in vitam herbis et arte revocaverit, taliter contigisse puto. Hos, seu eorum alterum, non mortuos, quia a morte in vitam aliquem revocare solius Dei est, sed vulnerum immanitate, et ob perditum sanguinem mortuos existimatos, quos cum arte et sollicitudine sua in sanitatem revocasset pristinam, dictum est eum illos ab Inferis in vitam retraxisse. Quod autem ob id a Iove fulminatus sit, non est credibile, sed ideo fictum credo, quia possibile est ob eam curam eum laborasse plurimum in exquisitione herbarum et aliarum oportunitatum, et sic propter vires fatigatus in febrem incidisse, que profecto letale fulmen et ignitum est, et ex ea febre defecerit; seu forte casu fulminatus est, et opinatum ab ignaris hoc illi contigisse ob revocatos ab Inferis mortuos, et hinc fabule datum principium. Sane Theodontius negat Apollinem dilexisse Coronidem, et ex eo Esculapium fuisse conceptum, asseritque eum ex Hemonio iuvene et Coronide natum, sed Apollinis filius dictus est, altera ex duabus causis, seu quia matre mortua ante partum et eius secto utero eductus est, quod non absque opere medici sit, per quem fingitur Apollo, quia medicine repertor; et sic Apollinis filius, quia Apollinis opere natus sit. Seu quia qui sic nascuntur, Apollini sacros fore voluere veteres, eo quod, ut dictum est, Apollinis opere lucem sortiti videntur; et ob id aiunt Cesarum familiam sacra Apollinis observasse, quia primus eorum, qui ex familia Iulia Cesar dictus est, ob eam causam cognomen adeptus est, et factus Apollini sacer, quia execto matris utero in lucem venerit. Preterea potuit Apollinis haberi filius, quia clarissimus evaserit medicus. Theodontii autem opinio aliqualiter dictis roboratur Lactantii, qui de Esculapio in libro Divinarum institutionum dicit sic: Hunc Tarquitius, de illustribus viris disserens, ait incertis parentibus ortum, expositum, et a venatoribus inventum, canino lacte nutritum, Chyroni traditum, didicisse medicinam. Fuisse autem Messenium sed Epydauri moratum etc. Post hec dicit Lactantius, hunc enim fuisse, qui Ypolitum curavit. Ceterum ne ob diversitates relatorum, ubi minime oportunum est, mendaces credantur scriptores, est advertendum, ut placet Tullio De naturis deorum, quia tres fuere Esculapii. Quorum primum dicit ipse filium fuisse Apollinis, eumque speculum invenisse, et primum obligasse vulnus, et hunc ab Arcadibus asserit summe coli. Secundum vero dicit fratrem fuisse secundi Mercurii ex Valente patre atque Coronide matre natum, eumque percussum fulmine interisse, et Cynosuris humatum. Tercium vero filium fuisse dicit Asyppi et Arsynoe, eumque primum alvi purgationem et dentis evulsionem comperisse, eiusque sepulcrum esse in Arcadia, non longe a Lusio flumine, circa quod et lucus ostenditur eius. Et sic erit possibile ex his aliquem ex matris utero cesum, aliquem ex incerto patre natum atque expositum, nec obstat omnium parentes a Tullio nominari. Vidi ego in patria et nonnunquam ex principibus patrie hominem, qui infans fuit expositus, et demum a nutritore tanquam a patre cognominatus. Sed quid multa? Qualiscunque seu quicunque fuerit ex istis, tanta veneratione apud Epydauros habitus est, ut etiam Romani iam fere omni Ytalia occupata, pestilentia egretudinum agitati, quasi pro singulari et certo subsidio legatos ad Epydauros mitterent, orantes, ut illis de oportuno remedio subvenirent, permitterentque ut Esculapium tanquam salutare subsidium Romam deferrent, concessumque in forma serpentis, dyabolo operante, Romam in navi deveherent, illique templum insigne in insula Tyberis construerent, et loco salutaris dei diu colerent, dato illi impune Dyonisius Syragusanus novacula auream abstulerit barbam. Esculapius autem dure agens interpretatur, quod forsan nomen labori suo circa curam Ypoliti conforme fuit.

CAP. XX. De Macaone Esculapii filio, qui genuit Asclepium.

[recensere]

Macaon, ut dicit Papias, filius fuit Esculapii, evo suo insignis medicus, quod ego utrum credam nescio, eum saltem fuisse medicum, cum scribat Ysidorus post fulminatum Esculapium interdictum fuisse medendi exercitium, et ut ait Plinius ubi de Hystoria naturali: cum claruissent opera Esculapii temporibus Troianis sequentia eius in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum, et tunc ea revocavit in lucem Ypocrates etc. Quod tempus, ut dicit Ysidorus, fuit annorum fere quingentorum. Hinc ego sumptum puto quod fictum est, Solem ob fulminatum Esculapium noluisse aliquandiu lucis currum ducere, ut ostenderetur Solis inventum, scilicet medicinam, eclipsim passum per secula plura, et tandem in lucem revocatum. Ego hunc Machaonem autoritate Papie non apposuissem, cum eum in multis circa talia minus curiosum sepissime invenerim scripsisse dissona veritate, sed ut ponerem me traxit solertia Pauli, qui non solum Macaonem Esculapii filium scribit, sed et Asclepium quendam Macaonis filium fuisse confirmat.

CAP. XXI. De Asclepio <Macaonis> filio.

[recensere]

Asclepius, ut dicit Paulus, fuit filius Macaonis, credo, Augustinum secutus, qui hunc Esculapii nepotem videtur dicere, scribens, ubi de Civitate dei, Hermetem Trimegistum Asclepio loquentem sic: avus enim tuus, o Asclepi, medicine primus inventor, cui templum consecratum est in monte Lybie, circa litus Cocodrillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus vero, vel potius totus in sensu vite melior remeavit in celum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta prestans, infirmis numine nunc suo, que solet medicine arte prebere. Et paulo infra idem sequitur Augustinus: Ecce duos deos dicit homines fuisse Esculapium et Mercurium etc. Verum ego librum hunc Hermetis Trimegisti, quem de Ydolo intitulat, vidi, nec tamen, qualiter Esculapius fuerit Asclepiadis avus, per verba Hermetis precedentia atque sequentia dictis ab Augustino percipere queo, certus tamen quoniam potius ingenium deficiat meum, quam accusari possit animadversio Augustini.

CAP. XXII. De Psyce XVa Apollinis filia.

[recensere]

Psyces, ut dicit Martialis Capella in libro, quem De nuptiis Mercurii et phylologie scripsit, filia fuit Apollinis et Endilichie. Ex qua Lucius Apuleius, in libro Methamorphoseon, qui, vulgariori vocabulo, Asinus aureus appellatur, longisculam recitat fabulam talem: Regem scilicet fuisse et reginam, quibus tres fuere filie, quarum due maiores natu, etsi forma spectabiles essent, iunior, cui Psyces nomen erat, in tantum pulchritudine ceteras excedebat mortales, ut non solum admiratione teneret spectantes, sed infigeret animis ignaris rei miraculo credulitatem, ut Venus esset que descendisset in terris, et fama longe lateque vulgata invise formositatis egit, ut non solum cives sed exteri ad visendam Venerem et sacris honorandam accederent, templis vere Veneris neglectis. Quod egre Venus ferens, in Psycen accensa, Cupidini filio iussit, ut eam amore ferventissimo hominis extreme sortis incenderet. Interim pater de nuptiis virginis Milesium Apollinem consuluit. Qui respondit, ut illam in vertice montis deduceret, ibique divina stirpe creatum, esto pessimum et vipereum, nancisceretur virgo maritum. Quo responso parentes affecti, cum lacrimis et merore totius civitatis, virginem in predestinatum deduxere culmen, ibique solam liquere. Que et si solitudine et incerto timore futuri coniugis anxiaretur, non tamen diu perstitit, et venit Zephyrus mitis, et suavi spiritu eam summens, in floridam detulit vallem; in qua cum aliquali somno lenisset erumnam, surgens vidit gratum oculis nemus et argenteis undis manantem fontem, atque palatium non solum regium sed divinum, miris ornatum divitiis; quod cum intrasset et ingentes invenisset thesauros absque custode, et miraretur plurimum, obsequentium vocibus absque corporibus auditis, intravit lavacrum, invisis sibi assistentibus obsequiosis. Inde cena divinis conferta dapibus sumpta, cubiculum intrans, conscendit genialem thorum, et soporate maritus affuit. Qui cum eam sibi fecisset coniugem, veniente luce invisus abiit; et sic sepius magna Psycis consolatione continuans, factum est ut sorores, eiusdem audito Psycis infortunio, e domibus maritorum ad lugubres parentes accederent, et una cum eis sororis infelices nuptias deflerent. At Cupido presentiens quid invidia sororum pararetur Psyci, eam premonuit, ut earum omnino flocci faceret lacrimas, nec in suam perniciem pia atque credula esset. Quod cum spopondisset Psyces, se cepit deplorare captivam et quod sorores videre et alloqui non posset, et venientem atque redarguentem Cupidinem precibus in eam sententiam traxit, ut cum eis loqui posset, Zephyroque iuberet, ut eas ad se leni deferret flatu. Qui cum fecisset, concessit etiam ut ex thesauris, quos liberet, asportare permitteret, sed earum suasionibus nullo modo crederet, nec suam videre formam alicuius consilio exoptaret. Tandem complorata domi Psyce a sororibus, scopulum conscendere, et ululatu femineo redintegrato a Psyce audite sunt, atque paucis consolate verbis, et postremo illas Zephyrus Psycis imperio in vallem detulit amenam. Ibi a Psyce festiva caritate suscepte, divinum nemus et regiam, thesaurosque mirate, et lavacro atque cibo refecte, percontari scrupulose cepere, quisnam eius vir ac tantarum rerum dominus esset. Illa autem memor precepti coniugis, iuvenem finxit venationibus intentum; et concessis eis que vellent ex thesauris, a Zephyro illas in summitate montis iussit deferri. Que, post longas infortuniorum suorum querelas, felicitati Psycis invidentes, celatis thesauris fictisque lacrimis ad parentes rediere, et inde inito de pernicie Psycis consilio abiere ad viros. Psyces autem iterum premonetur a viro, ut sororum evitaret insidias, et nullius consilio eum videre conetur. Revertuntur interim sorores invide, et obsequio Zephyri ex vertice montis deferuntur ad Psycem, et letanter suscepte felicitati et pregnationi congratulantur sue; captamque verbis mellifluis aggrediuntur venenosis colloquis, inquirentes iterum quisnam vir eius esset. Psyces autem pridiani oblita mendacii, in fictionem alteram devertit, eumque dixit mediocris etatis hominem et vacantem negociationibus, datisque muneribus iussit illas Zephyro reportaret. Que cum advertissent eam, non ea forma qua pridie dixisset, virum designasse, illum ab ea invisum, et perconsequens arbitrate deum sunt, et sic acrius exarsere. Et inde die redeuntes seguenti, affectu pio verbis se maximam salutis eius curam gerere monstravere, asseverantes post multa se pro comperto habere a circumvicinis incolis, non hominem, sed serpentem tortuosum illas edes incolere, eiusque virum esse, nec illum aliud expectare quam maturitatem eius quem gerebat in utero, ut ex ea illoque se ampliori sagina saturaret. Quibus terrefacta Psyces et eis ultro aures prebens, eo quod ille adeo se videri recusaret, eis remissis ad scopulum, consilio earum novaculam paravit, et lucernam abscondit sub modio, nocte seguenti visura, quisnam esset is cuius uteretur concubitu, et ut illum perimeret si verbis, responderet forma, sororum. Intrat igitur more suo lectum Cupido, et in somnum solvitur. Psyces vero, aperto lumine, vidit illum mira formositate conspicuum iuvenem, alis pernicibus insignitum, et ad eius pedes arcum et pharetram sagittis confertam; e quibus cum unam mirabunda eduxisset, expertura aciem, adeo digito impressit suo, ut aliqualis scaturiret e vulnere sanguis. Quo facto, miro dormientis adhuc amore flagravit. Dumque illum mirabunda conspiceret, favillula ex lucerna prosilivit in dexterum dormientis humerum; quam ob rem expergefactus Cupido repente fugam arripuit. Verum Psyces cum illum cepisset crure atque fortiter teneret, tam diu ab eo per aerem delata est, donec fessa, eo dimisso, caderet. Cupido autem in vicinam cupressum evolans, longa querela eam redarguit, seipsum damnans, quod a matre missus, ut illam extremi hominis amore incenderet, et ipse se ipsum ob eius pulchritudinem vulnerasset; et inde evolavit. Psyces vero postquam illum videre non potuit, se in propinquum deiecit fluvium mortem cupiens. Fluvius autem aspernatus eam deduxit in ripam, ubi a Pane deo verbis solata aliquantisper est. A quo tandem discedens in civitatem venit, in qua altera sororum nupta; quam cum convenisset illi casum suum recitavit omnem, verum vindicte avida, in perniciem sororis consultricis astutule mentita est circa extremum verborum Cupidinis, asserens eum dixisse: abi hinc et res tuas affer, postquam imperium meum servare nequisti, ego autem sororem tuam, teque nominavit, meis nuptiis coniugabo, et me fecit inde confestim a Zephyro deferri in culmen ex quo sustulerat. Quod cum audisset illa, confestim evolavit in montem, et alio flante vento inquit: Accipe Zephyre dominam tuam meque deducito in viri cubiculum, et cum verbis sumpto saltu maximo, se in ingens precipitium dedit, quassatoque corpore toto, alitibus esca effecta est. Psyces inde equo modo et aliam sororem misit in saltum. Demum cum primo Cereris inde Iunonis precibus exquisisset subsidium, et ab utraque repulsam habuisset, audissetque, iubente Venere, Mercurium voce preconia mortalibus cunctis iussisse, ut nemo eam occultaret, et dona indicanti preponeret, se ad fores Veneris presentavit. A qua obiurgata diu et capillis tracta, sollicitudini et tristitie ancillis suis ut excruciaretur tradita est. A quibus cum esset verberibus lacessita, eidem a Venere cumulus segetum multiplicium appositus est, iussumque ut in seguenti vespere grana seminum omnium discreta representaret eidem. Quo iussu, abeunte Venere, obstupefacta Psyces riguerat, sed advenientibus formicis ab eis confestim iussa Veneris peracta sunt. Secundo autem Venus precepit eidem, ut floccum aurei velleris ostensi pecoris eidem portaret; quod Psyces, secuta monitum palustris arundinis, cum obtinuisset, imperanti reportavit. Tercio Venus, urnulam tradidit iussitque, ut plenam ex undis Stigiis ei deferret confestim. Que cum locum videret inaccessibilem, aquile volantis subsidio mandatum dire socrus implevit. Quarto Venus, data ei pixide, iussit illi ad Inferos descenderet Proserpineque, sua ex parte, paululum sue formositatis exposceret. Que cum iret ad turrim se precipitatura, ab eadem monita descendit ad Inferos, et legationi peracta, pixidem plenam atque coopertam assumpsit, et ad superos remeavit, sed immemor mandatorum turris, sumptura aliquantulum divine formositatis, ut amanti suo pulchrior videretur, aperuit pixidem ex qua prosilivit somnus infernus, qui in eam iniectus, eam non aliter quam corpus mortum soporavit. Sed Cupido iam convalescens a vulnere, casum sue Psycis advertens, per fenestram cubiculi evolavit ad dormientem, detersoque ab ea somno et in pixidem redacto, redarguit eam presuntionis adversus monitus habite, dixitque ut mittenti deferret, quod et factum est. Cupido autem impatiens infelicitatum et laborum puelle a se dilecte, Iovem oravit, ut pateretur illam sibi coniugem fore. Qui precibus annuens, congregatis diis, eorum in presentia iussit ut Psyces coniunx esset perpetua Cupidinis. Quam Mercurius Iovis iussu devexit in celum et ibidem, immortalis effecta, nuptie celebrate sunt. Ipsam autem Cupidini peperit voluptatem filiam. Serenissime rex, si huius tam grandis fabule ad unguem sensum enucleare voluerimus, in ingens profecto volumen evaderet, et ideo cur Apollinis, et Endilichie filia dicatur Psyces, que eius sorores, et cur Cupidinis dicatur coniunx, cum paucis ex contingentibus dixisse satis sit. Psyces ergo anima interpretatur. Hec autem Apollinis, id est solis, filia dicitur, eius scilicet qui mundi vera lux est deus, cum nullius alterius potentie sit rationalem creare animam, nisi dei. Endelichia autem, ut dicit Calcidius super Tymeo Platonis, perfecta etas interpretatur; cuius ideo rationalis anima dicitur filia, quia et si in utero matris illam a patre luminum suscipiamus, non tamen eius apparent opera, nisi in etate perfecta; cum potius naturali quodam instinctu usque ad etatem perfectam feramur, quam iudicio rationis; etate vero perfecta agere incipimus ratione; ergo bene Apollinis et Endelichie filia dicitur. Sunt huic due sorores maiores natu, quarum una est anima vegetativa, altera vero sensitiva, sed Psyces pulchritudine illas excedit, et hoc ideo quia vegetativa anima communicamus cum plantis, sensitiva autem cum brutis, rationali quidem cum angelis et Deo, quo nil pulchrius. Psyces vero ideo dicitur iunior, quia longe ante eam vegetativa conceditur fetui, et inde tractu temporis sensitiva, postremo a deo rationalis infunditur. Ille ante nubunt, quod ideo dictum est, quia corporeis sunt annexe virtutibus. Huius autem coniugium divine stirpi servatur, id est amori honesto, seu ipsi Deo, cuius inter delicias a Zephyro, id est a vitali spiritu, qui sanctus est, defertur et matrimonio iungitur. Hic coniugi prohibet, ne eum videre cupiat, ni perdere velit, hoc est nolit de eternitate sua, de principiis rerum, de omnipotentia videre per causas, que soli sibi nota sunt; nam quotiens talia mortales perquirimus, illum, imo nosmet ipsos deviando perdimus. Sorores autem non nunquam ad methas usque primas deliciarum Psycis deveniunt, et ex thesauris eius reportant, in quantum penes rationem viventes melius opus suum vegetatio peragit, et sensitive virtutes clariores sunt, et longius perseverant. Sane invident sorori, quod minime novum est sensualitatem cum rationem discordem, et dum illi blandis verbis suadere non possunt, ut virum videat, id est velit naturali ratione videre quod amat, et non per fidem cognoscere, eam terroribus conantur inducere, asserentes eum immanem esse serpentem, seque eam divoraturum; quod quidem totiens sit, quotiens sensualitas conatur rationem sopire, et ostendere anime contemplationes incognitarum rerum per causam, non solum delectationes sensitivas auferre, sed labores maximos et angores minime oportunos ingerere, et nil demum placide retributionis afferre. Anima autem, dum minus prudens talibus demonstrationibus fidem adhibet, et quod negatur videre desiderat, occisura, si voto non conrespondeat forma, videt effigiem viri pulcherrimam, id est extrinseca Dei opera, formam, id est divinitatem, videre non potest, quia Deum nemo vidit unquam; et cum favillula ledit et vulnerat, id est superbo desiderio, per quod inobediens facta, et sensualitati credula, bonum contemplationis amittit, et sic a divino separatur coniugio. Tandem penitens et amans, perniciem sororum curat astutia, easque adeo opprimit, ut adversus rationem nulle sint illis vires, et erumnis et miseriis purgata presumptuosa superbia atque inobedientia, bonum divine dilectionis atque contemplationis iterum reassumit, eique se iniungit perpetuo, dum perituris dimissis rebus in eternam defertur gloriam, et ibi ex amore parturit Voluptatem, id est delectationem et letitiam sempiternam.

CAP. XXIII. De Arabe XVI° Apollinis filio.

[recensere]

Arabs, ut placet Plinio in libro Naturalis hystorie, Apollinis et Babillonie fuit filius, quem medicine artis dicit etiam repertorem. Puto ego hunc seu Babilonem fuisse hominem, et ibidem medicinam ostendisse prius, seu apud Babilonios didicisse, et ad Arabes primum detulisse; et hinc Apollinis filius dictus, quia medicus, et Babillonis, quia in Babillonia natus vel eruditus sit.

CAP. XXIV. De Tytio filio Jovis tertio.

[recensere]

Postquam Apollinis longa posteritas expedita est, ut ad Iovis filios revertamur ordo postulat. Ex quibus sese ante alios Tytius offert. Quem dicit Leontius filium fuisse Iovis ex Hellare Orcomeni filia, quam pregnantem Iuppiter, iram Iunonis timens, occultavit in terram, ex quo factum est, ut nascens puer ex terra natus videretur, ut Servius asserebat. Que quidem terra postmodum eum enutrivit, et sic non mater, sed nutrix. Is tamen cum ad integram venisset etatem, Latonam Apollinis matrem amavit, eamque de stupro interpellavit. Quam ob rem turbatus Apollo eum sagittis occidit, et apud Inferos religavit, atque eius iecur vulturibus laniandum apposuit hac lege, ut consumptum restauraretur illico, et sic nunquam vultures a discerpendo cessarent, nec ipse a patiendo. Restat nunc huic fictioni velum eripere, ut quod contegat videamus. Dicit enim primo Iovem pregnantem in terris abscondisse; nil enim occultius tegitur, quam quod infoditur, et ideo debemus intelligere hanc secretissime fuisse servatam, et hoc timore Iunonis, id est maioris potentie, cum dea regnorum sit Iuno. Terram autem aluisse Tytium non est novum, cum omnes alamur a terra. Quod Latonam Apollinis matrem amaverit, ingentem eius demonstrat animum, celsitudinem enim appetiit, que claritatis mater est, sed ab Apolline, id est a regio splendore, deiectus est apud Inferos, id est apud plebeios, quos penes semper curarum plenus fuit, qualiter posset in gradum, ex quo deciderat, reascendere. Recitat ex isto Tytio Leontius brevem hystoriam, et dicit hunc apud Boetios magnum fuisse hominem, et viribus temptasse ex Delpho Apollinem eicere, a quo ipse eiectus est, et fere ad privatam vitam redactus. De pena autem illi apposita dicit ubi, de Somnio Scipionis Macrobius sic: Vulturem iecur immortale tondentem, nichil aliud intelligi volentes, quam tormenta conscientie obnoxia flagitio viscera interiora rimantis, et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentaverint excitantis, tanquam fibris renascentibus inherendo, nec ulla sibi miseratione parcentis, lege hac, qua se iudice nemo nocens absolvitur, nec de se suam potest vitare sententiam. Hec Macrobius.

CAP. XXV. De Bacho secundi Iovis IIII° filio, qui genuit Hymeneum, Thyoneum et Thoantem.

[recensere]

Bachus Iovis filius et Semeles ab Ovidio et reliquis omnibus poetis dicitur. Ex cuius origine talis recitatur fabula. Cum amaret Iuppiter Semelem Cadmi filiam, et ipsa concepisset ex eo, accessit ad eam Iuno, formam gerens Beroe Epydaurie anus, et inito cum <ea> colloquio, perquisivit, numquid diligeretur a Iove. Cui dixit Semeles arbitrari se diligi; tunc Iuno: non potes, filia, nisi uno modo cognoscere, scilicet si, Stygis interposito iuramento, promittat tecum eo pacto coniungi, quo Iunoni iungitur. Semeles experientie avida, venienti iuramentum et inde munus poposcit. Iuppiter autem dolens, eam, ne adversus iuramentum ageret, fulminavit et mortue filium traxit ex utero, suoque apposuit femori, donec tempus perficeretur, quod eum esse in ventre matris oportunitas exigebat. Hunc primo clam nutrivit Yno matertera eius, postmodum nynphis tradidit, que etiam ei alimenta dederant, ut ait Ovidius: Furtim illum primis Yno matertera cunis Educat, inde datum nynphe Nyseides antris Occuluere suis lactisque alimenta dedere. Et alibi. Nysiadas nynphas, puerum querente noverca, Hanc frondem cunis apposuisse ferunt, scilicet ederam; que, ut idem dicit Ovidius, fuit postea gratissima Bacho. Huic insuper alumnum dicunt fuisse Sylenum, qui captus a rusticis, a Myda Bacho restitutus est, ut ait Ovidius. Rex venit et Iunoni Sylenum reddit alumno. Hunc preterea curru et sociis honorant; de quibus sic refert Statius: Promovet, effrene dextra levaque sequuntur Lynces, et uda mero lambunt retinacula tygres. Post exultantes spolia armentalia portant, Seminecesque lupos, scissasque Mimallones ursas. Nec comitatus iners, sunt illic Ira Furorque Et Metus, et Virtus et nunquam sobrius Ardor, Succiduique gradus et castra simillima regi etc. Dicuntur insuper eum primum vitem plantasse, ut ait Accius in Bachis: o Dyonise, pater optime, vite sator, Semela genitus euhia. Et hinc vini deum asserunt. Ederam ei sacram et vannum et Marsyam in tutelam eius ascribunt. Eique Adryanam Mynois filiam coniugem copulant. Baculum ab eo repertum atque denominatum affirmat Rabanus, ut eo homines vino graves uterentur. Multis et illum nominibus vocant, de quibus Ovidius: Tura dabant, Bachumque vocant Bromiumque Lyeum Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem. Additur his Nyseus intonsusque thyones, Et cum Leneo genialis consitor uve, Nictiliusque Eleusque parens et Yacus et Euan, Et que preterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes, tibi enim [in]consumpta iuventa est, Tu puer eternus et formosissimus alto Conspiceris celo, tunc cum sine cornibus astas etc. Addit etiam alia nomina Albericus, vocatumque dicit: Euchium, Bryseum et Bassareum. Lactantius etiam eum vocari dicit Dytirambum. Dicit insuper Servius, Orpheum dicere hunc a Gigantibus membratim discerptum. Quod Albericus affirmat, addens quod ab eis ebrius sit inventus, eumque dicit sepultum et postea surrexisse integrum. Pingebant etiam eum antiqui in habitu muliebri, et nudum atque puerulum, ei nocturno tempore tibiis, et cymbalis, et clamore sacrum, quod orgia vocabant, celebrantes. Preterea hec alia etiam recitantur, sed quoniam non comperta sunt omnia que queruntur, que videri possunt de appositis videamus. Primo igitur, et ante omnia, pro constanti videntur tenere hystoriographi Dyonisium hominem ex Iove et Semele natum, adeo, ut de tempore inter antiquos plurima fuerit varietas. Ex quibus alii Dyonisium, alii Liberum patrem vocant; et quoniam non constat cuius Iovis fuerit filius, ego secundo ascripsi Iovi, eo quod eius evum melius videatur convenire cum secundo, quam cum aliquo aliorum. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, a quibusdam arbitrari, Danao Argis regnante, Dyonisium in Yndia Nysam condidisse, et suo nomine nuncupasse, et eodem tempore eum in Yndia militasse, et eius in exercitu fuisse mulieres Bachas cognominatas ob furorem potius quam ob virtutem; quod quidem fuit circa annos mundi īīīdccxxviiii. Paulo post idem Eusebius dicit, regnante Danao Argis, Cadmus regnavit Thebis, ex cuius filia Semele natus est Dyonisius, id est Liber pater, quod secundum eius annorum descriptionem comprehenderetur fuisse circa annos mundi īīīdcclxvi. Nec multo post dicit anno XXXV° Lycei regis Argivorum, Dyonisius, qui latine dicitur Liber pater, nascitur ex Semele, quod contigisse videtur anno mundi īīīdcccxiiii. Inde subsequitur, Acrisio regnante Argivis. Dyonisius qui et Liber pater, adversus Yndos dimicans, Nysam urbem iuxta Yndum flumen condidit, quod factum colligitur anno mundi īīīdccclxx. Quanta hec sit temporis diversitas, ab Eusebio ex comentariis veterum collecta, facile comprehendi potest; nostrum autem est per coniecturas arbitrari, quod verius potuerit ex dictis tempus attribui evo Bachi. Ego autem, omissis causis me moventibus, arbitror Bachi dies fuisse circa antiquius horum tempus, seu saltem quod de proximo sequitur, eumque ea tempestate natum egisse que ab eo gesta narrantur. Sed his curiosioribus derelictis, ad figmenta tendamus. Fulminatam Semelem a casu sumptum credo, eam scilicet a fulmine, seu ab ignita febre in mortem deductam, quarum utramque a Iove, id est ab elemento ignis, emissam non mirabitur eruditus. Evulsum ab utero mortue matris fetum, et Iovis femoribus applicitum, notissimum obstetricibus officium designatur; necesse enim est, ut caloribus extrinsecis, qui per Iovem debent intelligi, faveatur qui ante tempus intrinsecis aufertur. Sed cum sit hec expositio physica, hystoricam recitat Pomponius Mela in Cosmographia, dicens: Urbium quas incolunt Yndi, sunt autem plurime, Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer, famam hinc precipuam habent in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Grecis autoribus, ut femori Iovis insitum dicerent, aut materia ingessit aut error. Hec ille. Albericus autem addit, dicens a Remigio affirmari apud Nysam Liberi patris haberi crepundia in testimonium quod ibidem altus sit. Quod si sic est, autumo de altero intelligendum sit, quam de eo, qui ex Semele natus est; ex quo etiam sequi posset temporum diversitates a diversis Dyonisiis exortas esse. De hoc enim, si is fuit, dicit Orosius sic: Subactam Yndiam Liber pater sanguine madefecit, cedibus opplevit, libidinibus polluit, gentem utique nulli hominum unquam obnoxiam, vernacula tantum quiete contentam. Ceterum, ut ad sensus physicos tectos sub fabula redeamus, dico, quod nonnulli volunt pro Bacho vinum intelligi, et sic Semeles pro vite sumetur; que ex Iove, id est ex calore, in altum humorem terre immixtum per <vitis> poros trahente se pregnantem, id est turgidam facit, et in palmites botrosque sucos, tanquam in conceptum fetum emittit, tunc autem fulminatur, cum adveniente autumnali calore non in ampliorem maturitatem, sed potius in corruptionem et putredinem fructum conceptum deduceret, ut auferatur necesse est, et femori Iovis, id est calori altero, applicetur. Quod quidem sit, dum pressum ex uvis vinum aut igni ipsismet pressis bulliendum concedimus iterum, donec defecatum tali bullitione reddatur potui aptum. Deinde Yno, id est vas, illud servat occultum, id est contectum, ne a Iunone inveniatur, id est ne ab aere corrumpatur. Seu pregnantem tunc Semelem dicimus ex Iove, cum vitem agente calore turgidam cernimus vere primo; verum tunc fulminatur, dum estivo calore preter consuetum exuritur; tunc autem apertis poris conceptum emittit in botros, quod femori Iovis, id est diurno calori, applicatur, ut quam ex matre non habuerat, a patre maturitatem accipiat; et tunc Yno illud servat occulte, dum a pampinis tegitur, ne ab aere nimis calido offendatur; et illud tunc nutriunt nynphe, dum nocturnis humiditatibus restauratur, quod calore diurno fuerat exhaustum. Sylenus senex eius alumnus dicitur, eo quod senes fere potu magis quam cibo sustententur. Qui illi a Myda avarissimo homine ideo restituitur, quia avarus potationibus non delectatur. Curru et sociis uti ideo a poetis dictum est, ut nonnulli ex suis demonstrentur effectus. Nam pro curru ebriorum volubilitas assumenda est. Lynces autem illi attribuuntur, ut intelligatur vinum moderate sumptum vires, audaciam et perspicaciam augere. Tigres autem ideo currum trahunt, ut ebriorum ostendatur sevitia. Nemini enim parcit onustus vino. Sunt preterea temulenti temerari adeo, ut in quodcunque periculum inconsiderate irruant, quod per semineces lupos, et scissas ursas, que in predam Bachi deportantur intelligo. Quod irascantur facile et inde veniant in furorem, satis liquido patet, et sic non sobrio comitantur ardore. Meticulosi etiam sunt vinolenti, quia perdito recto rationis iudicio sepissime non timenda pavescunt. Virtus autem, cur currui Bachi iungatur, pretactum est, ubi de lyncibus diximus. Succidui gradus ideo inter Bachi numerantur comites, ut ebriorum titubantia designetur, qui adeo titubando incedunt, ut cadere credantur continue. Superadditur Bacho castra esse simillima regum, nec immerito; nam si cernamus tabernas meritorias, ibidem tabernacula frondium, cupidinarios, lurcones et edulia, potationes hinc inde, atque tumultuantes rixantesque videbimus, que castris regum simillima sunt. Bachum autem apud Grecos primum plantasse vitem, seu vineam, et vinum fecisse, possibile est, cum longe ante apud Hebreos id fecisse Noe certissimum habeamus. Dicunt tamen aliqui Bachum vitem non plantasse, sed incognitum Thebanis vini usum introduxisse, atque illud variis liquoribus immiscuisse, ut amabilius foret; quod quoniam mirabile visum est, deus vini apud rudes primo creditus est. Ederam preterea Bacho sacram dicunt, credo quia vites, edere tramites luxuriantes plurimum, et botros uvarum imitentur corimbi, nec non quia vireat viriditate perpetua, per quam ostenditur vini iuventus continua; nunquam enim quantum ad vires senescit vinum. Hac etiam poete coronari consuevere, eo quod Bacho ob facundiam sacri sint, et ad perpetuitatem carminum demonstrandam. Vannus autem illi sacer est mistica ratione. Ait autem Servius Liberi patris sacra ad purgationem anime pertinere, et sic homines eius misteriis purgabantur, sicut vanno frumenta purgantur. Fuere tamen qui voluere hec purgamina viventibus hominibus fieri per extremam ebrietatem, que sacrum Bachi est; asserentes, si quis in tantam ebrietatem procederet, ut in vomitum usque veniret, post preteritum cerebri stuporem, animum, exutis curis tediosis atque eiectis, remanere tranquillum; cui opinioni Seneca phylosophus in libro, quem De tranquillitate animi scripsit, adhesisse videtur. Marsiam in suam tutelam positum ideo voluisse reor, quia audax imo temerarius in Apollinem fuit, per quam temerarietatem, vinolentorum loquacitatem in quoscunque tendentem intelligo, qua in conspectu rudium sepe prudentes ab ignaris confundi videntur, non advertentium, quia nullo talium oratio incedat ordine, sed more satyri, uti Marsias fuit, huc illuc saltitando procedat, tandem in conspectu eruditorum nudatus Marsia, id est patefacta calefactorum presumptione, in flumen vertitur, id est in lapsum, quasi nil dixerint talium sermo solvatur. Quod ad Adrianam coniugem pertinet, in sequentibus, ubi de ea scribetur. Hunc autem a Gigantibus fuisse discerptum et inde sepultum, ideo dictum reor, quia ab Eusebio in libro Temporum scribitur, quod regnante Athenis Pandione, anno scilicet mundi īīī dccc xcvi, Marco Varrone poeta teste, hic Liber pater adversus Perseum pugnans in prelio occisus sit, eiusque videri sepulcrum apud Delphos, iuxta Apollinem aureum; et hoc quantum ad hystoriam dictum sit. Sed fictioni superadditur a quibusdam, eum scilicet quantuncumque discerptum sepelierint, integrum surrexisse; quod ego arbitror debere intellegi, quod ex pluribus ingurgitationibus ab elatis calore vini bibionibus factis, una consurgat ebrietas, per quam Bachum vivere et aliquid satis patet. Dicebat tamen circa hoc Albericus Bachum animam mundi intelligendum, que quamvis membratim per mundi corpora dividatur, tamen se reintegrare videtur de corporibus emergens, et se reformans, et semper una eademque perseverans, nullam simplicitatis sue patiens sectionem. Hec ille. Ast ego puto hunc Bachum Alberici, Solem intelligendum Macrobii, in quem ipse Macrobius transfert deorum omnium deitates. Pictus autem in habitu muliebri est, quia in expeditione adversus Yndos secum habuit mulieres, ut predictum est, vel quia continuate potationes, debilesque reddant ad ultimum potatores. Nudus vero ideo fingitur, quia ebrius omnia pandat secreta, vel quia multos iam ad inopiam et nuditatem deduxerit, vel quia calorem potationis ingerant. Puer quidem dicitur, quia non aliter sint lascivi ebrii quam pueri, quibus nondum integer est intellectus. Restat nunc de nominibus videre. Dicitur igitur primo Bachus, quod idem sonat quod furor, eo quod vinum et potissime novum tam ferventis furoris est, ut nullo queat claustro continere, et immoderate sumentes, ut predictum est, facit etiam furiosos. Dicitur etiam Bromius a bromin, quod est consumere; modesta quidem boni vini potatio consumit superfluitates ciborum, et digestionem adiuvat, ut physicis placet, sed intemperate sumptum humiditatem bonam desiccat, et nervorum hebetat vires, adeo ut plurimum ingurgitatores tremulos effetosque reddat. Vocatur insuper et Lyeus a lyen, quod est tractus, tractim enim bibitur. Vel dicitur Lyeus a ligo ligas; modeste autem sumptum dispersas vires colligit augetque, immoderate sensus ligat et rationem. Vel secundum Fulgentium Lyeus dicitur, quia lenitatem prestat; sumus enim post aliqualem potationem magis exorabiles. Nuncupatur et Ignigena, seu quia ex igne genitus sit, seu quia ignem, id est calorem generat; videmus enim capita potantium fumantia, eosque ob calorem vestimenta quandoque deponere. Appellatur etiam Satus iterum, et ob id eum vocari Dytirambum, quod idem sonet, dicit Lactantius; quia autem iterum natus sit, supra monstratum est, et inde merito bimater. Nyseus preterea a Nysa civitate, in qua colitur, vel a Nysa, uno ex verticibus Parnasi eidem consecrato, vocatus est. Thyoneus quod intonsus sonat, ideo dicitur, quia vites ex quibus oritur longas habent palmites; vel quod melius puto, ad suam pueritiam ostendendam, quia intonsi sint pueri. Consitor uve dicitur a vite a se primo plantata. Nictilus vero vocitatur, quia noctem, id est tenebras sensibus ingerat. Eleus ab Ellea civitate, in qua potissime colebatur. Yacus autem ea de causa nominatus est, quia homines hyare faciat. Euan interiectio laudantis Bachum est, et sonat bonus puer. Briseus ideo dictus, ut ait Albericus, quia primus vinum ex uva pressit; vel Briseus, quasi hyrsutus, id est superbus. Hinc aiunt eum apud veterem Greciam duas habuisse statuas, unam hyrsutam Briseim vocatam, alteram vero lenem, Lenei vocitatam. Bassareus autem appellatus est a specie vestium, quibus ministre eius utebantur in sacris, et ab eisdem ministre Bassarides nuncupate. Liber autem pater dicitur, quia hominibus libertatem videatur inferre; nam potati servi, etiam ebrietate durante, arbitrantur se fregisse vincula servitutis; liberat preterea a curis, et in agendis securiores facit, pauperes ab oportunitatibus reddit immunes, deiectos extollit etiam in sublime. Et dicit Albericus, quod, cum inter initia condendarum civitatum, diis ceteris pro auspicibus ceptorum fierent sacra, Libero patri fiebant, ut libertatem future patrie conservarent. Preterea civitates imperantibus orbi Romanis aut stipendiarie erant, aut federate, aut libere; in liberis autem civitatibus in signum libertatis simulacrum Marsie habebatur, quem supra diximus in tutelam esse Liberi patris. Insuper mos fuit Romanis liberam togam adolescentibus in festis Liberalibus exhibere, ad significationem liberioris vite in posterum concesse. Cuius quidem sacra dicit Servius a Julio Cesare Romam primum translata, in quibus hyrcus immolabatur, et hoc ideo, quia aliquando capelle palmites vitium crescentes vastassent. Dicit enim M. Terentius Varro, ubi de Agricultura, eidem tanquam repertori vitis hyrcos immolari, ut penas capite pendant. Ego autem huius sacra non puto a Iulio primum in Romam translata, sed eius Liberi patris, de quo intellexisse videtur Tullius, dum ubi de Naturis deorum dixit: Hunc dico Liberum Semele natum, non eum, quem nostri maiores auguste sancteque censent Liberum etc. Quem ego arbitror iuxta sententiam Macrobii Solem, quem arbitrati sunt rerum omnium patrem, et hinc Liberum patrem dictum. Et sic etiam intellexisse Virgilium puto dum dixit: Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem celo que ducitis annum; Liber et alma Ceres etc. Non enim Bachus labentem annum celo ducit, sed sol; et hec equidem ea duo fuerunt numina, que Etrusci potissime coluerunt. Sed quicunque hic fuerit Liber, ostendit Augustinus in libro de Civitate dei, ei a priscis obscena celebrata sacra, et inter alia dicit, quod eius in honorem pudenda virilia colebantur in patulo, adeo ut festis diebus Liberi membrum virilem elevatum ex compitis defferretur in urbem, verbis <flagitiosissimis> omni concessa licentia, inde per forum transvectum, et in locum eidem deputatum depositum, oportebat, ut honestissima omnium mater familias illi coronam imponeret. Insuper et Dyonisius appellatur Bachus, de quo ubi de Dyonisio.

CAP. XXVI. De Hymeneo filio Bachi.

[recensere]

Hymeneum dicit Albericus filium fuisse Bachi et Veneris, et sequitur autoritate Remigii ob id habitum, quia ex nimia petulantia libido soleat excitari. Hymen autem grece dicitur membrana, que est proprie muliebris sexus, in qua puerperia fieri dicuntur, inde Hymeneus nuptiarum deus dictus est. Sane Lactantius ab hystoria tractum dicit, scribens quia Hymeneus puer fuerit Atheniensis mediocri genere natus, qui cum annos puerilis etatis excederet, nec dum virum posset implere, ea pulchritudine fuisse preditum dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex civibus suis virgo nobilis adamasset, is quia nuptias desperabat, puellam tamen versa vice diligebat extreme, et animo saltem aspectu satisfaciebat suo. Cumque nobiles femine cum virginibus sacra Cereris Eleusine celebrarent, subito adventu pyrratarum rapte sunt, inter quas etiam Hymeneus, qui illo a se dilectam secutus fuerat. Cum igitur per longinqua maria predam pyrrate vexissent, ad quandam tandem regionem devoluti, et ibi somno oppressi, ab insequentibus interempti sunt omnes. Hymeneus autem, relictis virginibus, evolavit Athenas, pactus a consaguineis dilecte sue nuptias, si illis filias nuper raptas restitueret, quas ubi pro voto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenei misceri nuptiis. Sunt tamen, qui dicant eum die quadam nuptiarum ruina oppressum, et piationis causa id adinventum, ut nomen eius celebraretur in nuptiis. Quod omnino Servius damnat. Ego autem eum ob id Bachi et Veneris filium dictum reor, quia propter duo fiant nuptie, seu duo interveniunt in nuptiis, festum et carnalem copulam. Per festum Bachus intelligendus est, ut per Virgilium patet, dum dicit: Assit letitie Bachus dator etc. Per Venerem autem carnalem copulam, cum ad eam spectare videatur ad procreandam prolem marem et feminam copulare, et ex his duobus conficiuntur nuptie, seu Hymeneus, qui pro nuptiis intelligendus est.

CAP. XXVII. De Thyoneo Bachi filio.

[recensere]

Thyoneum Bachi filium dicit Ovidius, et de eo brevem recitat fabulam. Dicit enim, quod cum bovem fuisset furatus, et ob id opprimeretur a rusticis, invocato forte patris auxilio, (276) factum est, ut a Bacho Thyoneus in venatorem converteretur, et bos permutaretur in cervum. Arbitror ego hunc fuisse furem, et potatis optime rusticis, bovem suum repetentibus facile ostendisse eis, et se venatorem et bovem cervum fuisse.

CAP. XXVIII. De Thoante Bachi filio, qui genuit Ysiphilem.

[recensere]

Thoantem Bachi fuisse filium carmen demonstrat Ovidii dicentis: Tum primum sese <trepidus> sub nocte Thyoneus Detexit nato portans extrema Thoanti Subsidia etc. Paulus autem eum ex Adriana Minois susceptum testatur. Sed miror qualiter hoc fieri potuerit, cum Thoas, ut infra monstrabitur, genuerit Ysiphylem, que tempore Thebani belli nutrix Opheltis Lygurgo Nemeo serviebat. Et Adriana antequam Bacho nupserit, a Theseo rapta est, post Ypolitum susceptum, qui paulo ante initium suscepti belli Thebani in Ytaliam abiit; et sic longe antiquior fuit Theas quam Adriana. Is quidem, ut testatur Statius, iam senex, cum Lemniades, apud quos rex fuit, a se minis sui communi consilio occisi sunt, a filia Ysiphyle ficto rogo salvatus est, et in Chyum insulam nocte transmissus.

CAP. XXIX. De Ysiphyle Thoantis filia.

[recensere]

Ysiphyles filia fuit Thoantis, teste Statio, dum dicit: Cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euan Stirpis avus etc. Hec autem, ut idem refert Statius, cum adhibuisset consensum in publico mulierum Lemniadum consilio de occidendis masculis suis, et suis legibus vivere, ea nocte, qua scelus a ceteris feminis perpetratum est, Thoantem patrem navi imposuit, eumque Bacho patri commendavit, et in insulam Chyum transmisit, et constructo in regia rogo, se patrem interemisse monstravit, eiusque loco homicidis mulieribus imperavit. Qua regnante, ut altisono carmine ostendit Statius, factum est, ut tendentibus cum Iasone Argonautis in Colcos ad Lemni litus applicarent, et seu qui non reciperentur, seu quia ultores criminum accessissent, vi insulam cepere, et sic suscepti inter alios Iason ab Ysiphyle receptus est, et eius amicitia usus, sociis orantibus et exigente tempore reditu promisso, navem conscendens, eam pregnantem reliquit, que postea geminos peperit, Thoantem scilicet et Euneum; et cum minime reverteretur Iason, et casu cognitum foret a Lemniadibus eam Thoanti pepercisse patri, regno pulsa est, et a pyrratis capta in litore in servitium regis Nemee deducta est. Qui eidem Opheltem parvum filium suum alendum exhibuit. Que dum operi vacaret, venientibus Argivis in Thebanos in Nemea silva siti pereuntibus, ab his qui aque exploratores venerant, seu ab ipso Adrasto rege comperta et interrogata est. Que evestigio Langiam fluvium ostendit, ubi sitim posuere reges, et qui illos sequebantur populi, et cum quenam esset explorassent, et ea casus recitasset suos, contigit ut medio ex agmine Thoas et Euneus iuvenes filii eius prosilirent, matre cognita, eiusque solarentur dolores; sed dum ipsa fortunas suas recitat, alumni oblita, quem inter herbas floresque ludentem liquerat, infelici eventum contigit, ut is a serpente caude repercussione occideretur; quam ob rem turbatus exercitus est. Vere Lygurgus egre filii necem ferens, dum in eam impetu ageretur, ab Adrasto reliquisque regibus, et a filiis suis servata est. Quid tandem ex ea contigerit nusquam legisse memini.

CAP. XXX. De Amphyone rege Thebarum, V° Iovis secundi filio, qui VII genuit filios et totidem filias.

[recensere]

Anphyon filius fuit Iovis et Anthiope, ut in Odissea testatur Omerus. Ex cuius creatione, ubi de Anthiopa scribitur, fabula recitatur. Dicit tamen Ovidius quod ibidem non scribitur, a Iove in taurum verso oppressam Anthiopam et gravidam factam. Et alibi dicit: Addidit et satyri celatus imagine pulchram Iuppiter implerit gemino Nicteida fetu etc. Omerus preterea, ubi supra, dicit Iovem tres ex Anthyopa suscepisse filios, Anphyonem scilicet et Zethum, atque Calathum. Hos preterea volunt expositos a matre, pulsa a Lynceo rege Thebarum, ob stuprum cum Epapho, seu Iove commissum, et grandes tandem a pastore quodam nutriti, insurrexisse in Lynceum et eum occidisse, atque Dyrcem coniugem eius, et demum, pulso Cadmo sene, apud Thebas regnasse. Ex istis autem, secundum Servium, Anphyon musice artis adeo peritus fuit, ut iuxta Lactantium a Mercurio cytharam meruerit, cum qua Thebanos muros construxit, ut Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dicit: Cuiusque muros natus Anphyon Iove Struxit canoro saxa modulatu trahens etc. Eumque Lydios modulos invenisse scribit Plinius. Huic insuper coniunx fuit Nyobes Tantali filia, ex qua, secundum Omerum in Yliade, XII suscepit filios, secundum vero latinos poetas, et Ovidium potissime, suscepit XIIII. Quos cum ob superbiam Nyobis ab Apolline et Diana vidisset occisos, se ipsum gladio interemit. Nunc autem declarande fictiones veniunt. Dicunt igitur hunc a tauro Iove, seu satyro conceptum, quod fictum puto ad fervorem libidinis opprimentis demonstrandum, cum scribatur alibi Anthiopam violenter oppressam. Theodontius tamen dicit Anphyonem et fratres non Iovis sed Epaphi fuisse filios ex Anthyopa, et ob hoc a Lynceo Thebarum Egyptiorum rege Anthiopam repudiatam, in quem Lynceum iam adulti iuvenes insurgentes, eum interfecere, et aufugerunt in Greciam, et a Cadmo suscepti eum senem regno privaverunt, et se Iovis dixere filios. Floruit enim, ut dicit Eusebius in libro Temporum, in musicis, Lynceo regnante Argis. Eum autem cythara movisse saxa in muros Thebanos construendos dicit Albericus, nil aliud fuisse, quam melliflua oratione suasisse ignaris, atque rudibus et duris hominibus, et sparsim degentibus, ut in unum convenirent, et civiliter viverent, et in defensionem publicam, civitatem menibus circundarent, quod et factum est. Quod autem a Mercurio cytharam susceperit, est quod eloquentiam ab influentia Mercurii habuerit, ut mathematici asserunt.

CAP. XXXI. De XIIII filiis Amphyonis.

[recensere]

Anphyoni ex Nyobe VII fuere filii, et filie totidem, quorum hec fuere nomina: Archemorus, Anthegorus et Tantalus, nec non et Phadimos, Sypilos et Semarcus atque Epynithos. Demum filie sic dicte sunt: Asticratia, Pelopia et Cheloris, et post has Cleodoxe ac Ogune et Phythia atque Neera. Horum ludentes masculi, dicit Ovidius, ob superbiam Nyobis in Latonam obloquentem ab Apolline occisi sunt; femine autem a Diana, Niobe matre vidente. Sane Ovidius discrepat in aliquibus nominibus a Lactantio; nam pro Archemoro, Anthegoro, Xemarco atque Epynitho, ponit Ovidius Ismenum, Alphenorem et Damasyconem et Ylioneum. Ex his autem omnibus nescio quem Omerus vocabat Amaleam. Qui hos dicit sic occisos novem annis sepulcro caruisse; tandem conversis a Iove populis in lapides, eos contexisse, esto alibi dicat eos in Sypilo monte conditos extitisse. Quod autem isti tam repente perierint peste factum credo, cum sit exterminator Apollo; et hinc contigisse deficientibus hominibus defecisse qui illos sepelirent, qui mortui homines, et in lapidem, id est pulverem conversi, eos etiam resolutos texere, aut texisse creditum. Vel, quod melius dictum puto, populos lapideos factos, id est malis duratos, illos adinventis urnis, ut ait Homerus, apud Sypilum sepelisse: non enim aliquando ob pietatem nimiam possumus, quod debemus.

CAP. XXXII. De Zetho secundi Iovis filio VI°, qui genuit Ythilum et Thyim.

[recensere]

Zethus filius fuit Iovis et Anthyope, ut ubi de Anphyone satis dictum est. Hunc dicit Lactantius super Achilleide, et Servius similiter, rusticum fuisse hominem, esto cum fratrem regnaverit.

CAP. XXXIII. De Ytilo et Thyi filiis Zethi.

[recensere]

Ytilus et Thyis, ut testatur Omerus in Odissea, filii fuerunt Zethi regis ex Aydona coniuge. Ythilum autem per errorem nocte Aydona mater interfecit, putans eum Amalea Anphyonis filium; invidebat quidem uxori Anphyonis, eo quod sibi sex essent filii masculi. Que, ut ait Leontius, crimen suum cognoscens, optavit mori; miseratione tamen deorum in carduelem versa Ythilum deflet. De Thyi autem nudum superest nomen.

CAP. XXXIV. De Calatho secundi Iovis filio VII°.

[recensere]

Calathus filius fuit Iovis et Anthiope, ut Omerus in Odissea describit. De quo nil preter nomen legisse memini.

CAP. XXXV. De Pasythea et Egyale et Euprosyne gratiis secundi Iovis filiabus.

[recensere]

Pasythea, Egyales et Euprosyne, que Gratie seu Carites appellantur, ut placet Lactantio, Iovis et Authonoy fuere filie. Has dicunt Veneris esse pedissequas, affirmantque quia se lavent in Acydalio fonte, qui in Orcomeno Boetie civitate est, et inde nudas incedere, et invicem iunctas; ac ex eis duas facie ad nos esse conversas, cum tergum tercia vertat. Quid autem in hoc senserint veteres, excutiendum est. Cum enim gratia semper in bonum sonet, merito Iovis dicentur filie, cuius effectus semper in bonum tendunt. Et cum coniunctionum omnium ex attributa potentia causatrix Venus sit, ut supra dictum est, illi merito obsequuntur, cum semper videatur, aliquali Gratia precedente, quis in unionem seu amicitiam ire alterius, ut puta ratione benefici inpensi, vel complexionis et morum conformitate, seu studiorum similitudine et huiusmodi. Et ideo, ut placet Fulgentio, Pasithea, que Gratiarum prima est, interpretatur attrahens, eo quod ante alia quacunque moveamur causa, ad aliquam rem desiderandam attrahimur. Secunda autem Egyales interpretatur demulcens, et hoc ideo, quia nisi delectaret in processu, quod appetivimus ante, non iretur in perseverantiam amicitie, imo dissolveretur illico, et id circo, ut demulceat et delectet necesse est, quod attraxerat ante. Tercia autem Euprosines appellatur, quod retinens sonat, ut per hoc intelligatur in vacuum quis in dilectionem alicuius rei attrahi, atque se attractum delectari, nisi quis opere suo teneat quod attraxerat et delectat; et hinc potes advertere duas in te Gratias venientes; terciam vero a te in illas euntem, et sic due in nos faciem, tercia tergum vertit. Vel aliter, si quid enim in hominem gratum miseris, ab eo in te duplum, seu maius redire videbit, et ob id dicit Ylioneus Didoni: Nec te certasse priorem peniteat, quasi velit intelligi, si nobis boni aliquid feceris, et vivat Eneas, duplicatum ab eo recipies. In Acidalio autem fonte ideo balneari dicuntur, quia acida grece latine cura est, et hoc ideo fictum, ut sentiamus quia, dum trahimur, dum mulcemur, dum retinere conamur, variis curis angimur. Nudas autem eas incedere non ob aliud voluere, nisi ut videremus, quia in captandis amicitiis, nil fictum, nil fucatum, nil palliatum intervenire debeat, quin imo simplici et pura mente, atque aperta in hoc debemus incedere; nam qui aliter exquirunt, amicitiarum mercatores potius quam factores dici possunt.

CAP. XXXVI. De Lacedemone XI° secundi Iovis filio, qui genuit Amiclatem.

[recensere]

Lacedemon, ut scribit Ditis Cretensis eo in libro, quem de Expeditione Grecorum in Troianos composuit, filius fuit Iovis ex Taygeta, filia Agenoris Phenicum regis, esto Eusebius in libro Temporum dicat eum filium fuisse Semeles, patre non nominato, eumque, Crotopo Argivis regnante, Lacedemonem condidisse civitatem.

CAP. XXXVII. De Amiclate filio Lacedemonis, qui genuit Argulum.

[recensere]

Amiclas, ut predictus Ditis asserit, filius fuit Lacedemonis, esto sint libri in quibus legatur Lacedemonam feminam fuisse, et ex ea Amiclatem natum. Ego tamen hominem fuisse puto.

CAP. XXXVIII. De Argulo filio Amiclatis, qui genuit Oebalum.

[recensere]

Argulus, ut idem Ditis dicit, filius fuit Amiclatis, quem Theodontius dicit primum iunxisse apud Acheos quadrigam, sed timeo ne similitudine fere nominis deceptus sit. Is enim, qui primus quadrigam iunxit in Grecia, Arogilus dictus est, et id adinvenit, regnante Argis Phorbante, qui diu ante Argulum fuit.

CAP. XXXIX. De Oebalo Arguli filio, qui genuit Tyndarum et Ycarum.

[recensere]

Oebalus, ut dicit Ditis et Theodontius, filius fuit Arguli, quem regnasse dicit Paulus apud Laconas, quos a se Oebalos nominavit. Huic duos fuisse filios comperimus, Tyndarum scilicet et Ycarum.

CAP. XL. De Tyndaro Oebali filio.

[recensere]

Tyndarus, ut Ditis scribit et Theodontius, filius fuit Oebali, illique successit in regno, ex quo, et si nil aliud habeamus, hoc saltem legimus, eum Ledam habuisse coniugem, que, si non ex eo, ex Iove tamen eius in regia Castorem et Pollucem et Helenam et Clitemestram peperit, dato sint, qui Castorem et Clitemestram non Iovis, sed Tyndari filios dicant. Ego omnes quattuor Tyndari fuisse arbitror, sed absit ut auferam tam pudicissimo deo filios, quos illi liberalis dicavit antiquitas.

CAP. XLI. De Ycaro Oebali filio, qui genuit Erigonem, Ypthimam et Penelopem.

[recensere]

Ycarus, ut dicit Leontius, Oebali fuit filius. Hunc Lactantius dicit comitem fuisse Liberi patris, et ab eo accepisse, uti vinum exhiberet mortalibus. Qui cum pastoribus seu, secundum alios, messoribus suis exhibuisset, et hi, seu quia ultra debitum, seu quia insueti potassent, ebrii facti, et inde existimantes sibi venenum exhibitum, Ycarum apud Marathonem venationi vacantem interemerunt. Quem dicit Servius a cane suo diu servatum; tandem, ut dicit Theodontius, cum canis fame impulsus domum redisset, eique Erigones virgo, Ycari filia, panem dedisset, et ipse illico ad cadaver reverteretur domini, Erigones eum secuta, patrem occisum comperit. Cuius tandem precibus in celum Ycarus assumptus est, et in Boothem conversus, et cum eo canis, qui Assyrius nuncupatur. Possibile est, cum in VIIIa spera ab antiquis astrologis multe sint ymagines, quadam stellarum designatione figurate ex his aliquas in consolationem remanentium post Ycarum nomine Ycari et canis sui denominatas. Verum ego non credo hunc eum Ycarum fuisse, qui Oebali filius fuit aut Penelopis pater.

CAP. XLII. De Erigone filia Ycari.

[recensere]

Erigones filia fuit Ycari, ut Lactantius affirmat et Servius. Que cum Bacho placuisset, ab eo in specie uve, ut dicit Ovidius, decepta atque oppressa est. Hec tamen, ut dicit Servius, cum ductu canis in Marathoniam silvam patrem a rusticis occisum comperisset, flevissetque diu; tandem doloris impatiens in arborem laqueo se suspendit. Sed seu corporis pondere nimio, seu laquei vel rami debilitate factum sit, in terram cecidit. Cuius tamen miserti dii eam inter sydera transtulerunt, feceruntque ex ea in zodiaco signum illud, quod adhuc Virginem appellamus. Tractu tamen temporis, cum secundum Lactantium umbra eius regionem illam infestaret, ad eius iram mitigandam compertum est ex cera humanam formare speciem, et in eadem arbore appendere, et a pastoribus canibusque diem illam celebrem facere, ex quo Virgilius: Tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu. Sane Servius aliter; dicit enim, quod cum post aliquantum temporis Atheniensibus morbus esset immissus talis, ut etiam virgines furore quedam compellerentur ad laqueum, essetque ab oraculo responsum, sedari posse pestem illam, si requirerentur Erygonis et Ycari cadavera. Qui illa quesivere diu, et cum reperiri non possent, ad ostendendam devotionem suam Athenienses, quasi in elemento etiam alieno querere viderentur, suspendebant in arboribus funes, ad quas se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi per aerem illorum cadavera petere viderentur. Sed quia plurimi cadebant, invenere formas ad sui oris similitudinem, et eas pro se suspensas movebant; unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillarentur, id est moverentur ora, et eo modo pestis purgata est. A Bacho autem eam in specie uve deceptam, ideo dictum credo, quia possibile fuit insuetam, dum uvas comederet, ebrietatem incidere.

CAP. XLIII. De Yphtima filia Ycari.

[recensere]

Yphtima filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus dicens: Ἰφθίμη κούρη μεγαλὴτορος δ’ἡϊκτο γυναυκὶ Την Ἐυμηλος ὂπυιε Φερῆς. [Que latine sonant]: Yphtime puelle magnanimi Ycari que Eumilo nupsit Feris.

CAP. XLIV. De Penelope filia Ycari et uxore Ulixis.

[recensere]

Penelopes filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus, dum dicit: κoύρη Ἰκαρίοιο, περίφρων Πηνελόπεια. etc. [Que latine sonant]: Filia Ycari Penelope puella. Hec quidem, ut satis vulgatum est, nupsit Ulixi, et ex eo Thelemacum filium peperit. Postea cum ivisset Troiam Ulixes, et inde diu post Troiam deletam errasset, multa passa est, tam ob pudicitiam suam tutandam, quam procatores plurimi sollicitabant assidue, quam ob timorem insidiarum adversus Thelemacum a procatoribus positarum, et dolorem non redeuntis Ulixis. Tandem eis servatis, virum rehabuit, in quem tandem finem iverit, non satis certum habeo. Dicit tamen Leontius Lycophronem grecum poetam dicere, Penelopem concubitum omnium procantium passam, et ex uno eorum genuisse quendam filium, cui Pana nomen fuit. Quod cum in reditu cognovisset Ulixes, statim abiit ad insulam Gortinam, et ibidem abitavit. Quod absit, ut credam pudicitiam Penelopis, a tot tamque egregiis celebratam autoribus, ab aliquo fuisse maculatam, quicquid Lycophron loquatur maliloquus.

CAP. XLV. De Tantalo XII° Iovis secundi filio.

[recensere]

Lacedemonis expedita prosapia, ad reliquos Iovis secundi filios redeundum est, ex quibus duodecimum Tantalum scilicet dicit Leontius Iovis fuisse filium, non eum tamen qui Pelopis pater fuit, sed alium. Fuit enim hic antiquissimus Corynthiorum rex, et pius homo, atque deorum mensis sepe accubuit. Quod ideo fictum puto, quia celsissima sit arx Corinthiorum, adeo ut, si quis eam ascendat, in celum videatur conscendere et esse cum Superis.

CAP. XLVI. De Hercule XIIIo, secundi Iovis filio, qui Cartaginem genuit.

[recensere]

Hercules hic a Cicerone, in libro de Naturis deorum cognominatur IIIIus, et ab eodem dicitur Iovis filius ex Asterie sorore Latone susceptus. Hunc preterea summe a Tyriis coli dicit, et ex eo Cartaginem filiam genitam.

CAP. XLVII. De Cartagine, quarti Herculis filia.

[recensere]

Cartago, ut proxime supra monstratum est, Herculis quarti filia fuit; quam ego mulierem fuisse non credo, sed eam civitatem quam nos Cartaginem nuncupamus, que ideo Herculis filia dicta est, quia a Phenicibus, qui Herculem summe colebant, posita Herculis dei sui auspicio.

CAP. XLVIII. De Minerva, secundi Iovis filia XIIIIa.

[recensere]

Minerva, non ea cui cognomen Trytonia fuit, Iovis secundi fuit filia, ut scribit Tullius de Naturis deorum; quam idem Tullius inventricem asserit fuisse bellorum atque principem, et ob id a nonnullis Bellona appellata est; et soror Martis et auriga, ut testari videtur Statius dicens: Regit atra iugales Sanguinea Bellona manu, longaque fatigat Cuspide etc. Nec ea fuit hec, quam veteres virginem et sterilem asseruere, quin imo, ut idem dicit Tullius, ex Vulcano, Celi filio antiquissimo, Apollinem primum peperit. Preterea, ut dicit Leontius, hec est, quam armis insignem finxere, oculis torvam, hastamque gerentem longissimam cum cristallino clipeo, et hoc magis ad ostentationem inventi a se belli, quam ob aliquod aliud significatum. Quod ego non credo, quin imo insignia illa ad aliquod misterium ostendendum apposita omnia puto. Nam cum omnes assiduis infestemur bellis, armatam fingi puto, ut doceamur providos viros semper in armis consistere, id est consiliis, quibus ad emergentia possit obsistere. Quod oculos abeat torvos, ostendit sapientem defacili capi non posse, cum ut plurimum exterioribus actibus longe aliud se ostendat agere, quam gerat animo, uti torvus alibi respicit quam intuentes eius faciem arbitrentur. Hasta autem idio illi dicatur longissima, ut noscamus prudentem virum etiam longinqua cognoscere, et ex longinquo ictus infigere, atque a se insidiantes repellere. Cristallinum autem ideo illi clipeum attributum esse, ut appareat in transparenti cristallo atque solido corpore sapientem virum eque simul et hostis videre opera, et se ipsum remediis oportunis protegere. Huic insuper dicit idem Leontius, cum Neptuno de impositione nominis civitati Athenarum fuisse certamen, illudque presentibus diis in Ariopago agitatum, actumque eorum sententia, ut quis eorum terra percussa laudabiliorem produxisset effectum, is civitati nomen imponeret: ob quam rem Neptunus, percusso tridente solo, equum produxit. Minerva autem, hasta proiecta, produxit olivam. Que quoniam utilior visa sit equo, Minerva deorum iudicio civitatem ex suo nomine nuncupavit Athenas; nam Minerva a Grecis Athena vocitata est. Quod hic figmenti est, sic Albericus exponit. Dicit enim Cicropi conditori, qui et huic Minerve contemporaneus fuit, et, iusta Theodontium, pater, fuisse aliquandiu ambiguum, an illa a commoditate maris, qua plurimum valebat, an a commoditate terre qua etiam pluribus habundabat, denominaretur; quam maris commoditatem per equum designare voluere, quia et mare vehat ut equus, et equus ut mare velox sit, et non nunquam impetuosus et furore nimio plenus, ut mare. Terre vero olivam, seu quia locus olivarum abundans sit, seu quia pingue sit solum et fertile. Tandem dum cerneret circumspectus homo maris commoda variis ex causis posse subtrahi, et terrestria qualiacunque esse continua, a terrestribus perpetuis denominanda censuit, eamque vocavit Athenas, quod latine immortales sonat. Ego autem puto, cum maritima civitas sit Athene, dissensionem hanc inter nautas et mechanicos fuisse homines, ostendentibus nautis rem plurimum augeri navigiis, que per equum intelligenda sunt. Mechanici autem contra, artibus et agricultura civitates substentari et augmentari, que per olivam demonstrantur, cum eius sit liquor mitis et ampliativus; quam ob rem a diis, id est a iudicibus, in hoc datis pro mechanicis, sententia lata est, et hic pro nautis optime Neptunus inductus est, pro mechanicis autem Minerva, que artium omnium fere repertrix fuit. Posset hic quis obicere Iovem primum regem Athenarum dictum longe antiquiorem Cicrope, et hic Cicropem conditorem dicimus Athenarum; hanc obiectionem paucis absolvit Leontius. Dicit enim non de novo edificatas Athenas a Cicrope, sed mari propinquiores factas, et hac tempestate sponte sua olivam in arcem natam.

CAP. XLIX. De Arcade XV° filio secundi Iovis, qui genuit Yonium.

[recensere]

Arcas Iovis fuit filius et Calistonis nynphe, ut clare testatur Ovidius. Huius enim mater post Lycaonem patrem e regno pulsum a Iove, ut refert Paulus, se choris Diane sociavit, et in venationibus vitam agens, cum etate valeret et forma, a Iove dilecta est, et, ut dicit Ovidius, ab eodem sub specie Diane inter umbras nemorum decepta et oppressa est. Que cum concepisset, et iam excresceret uterus, a puellis sociis ad lavacrum evocata est, se lavante Diana. Hec autem timens, ne crimen appareret suum, si vestimenta poneret, lavari renuebat; tandem a virginibus nudata, cum turgidum ventrem Diana vidisset, confestim eam a consortio suo reppulit, que postea Arcadem peperit. Quod facinus cum cognovisset Iuno, irata in eam, illam diu traxit crinibus, et tandem transformavit in ursam. Archas autem cum iam grandis esset, eam sibi incognitam et ad se venientem voluit occidere. Ast ipsa pavida, ut ait Theodontius, in Iovis templum, cuius semper erant aperte ianue, nec illud propterea aut fera aut avis intrabat ulla, aufugit, in quod et Arcas secutus est. Quos cum vellent incole occidere, a Iove prohibiti sunt, et mutato eque in ursum Arcadem, ambos in celum transtulit, et circa polum articum locavit. Calisto autem ursa minor dicta est, ubi maior vocatus est Arcas. Iuno autem ex hoc turbata, quod pelex in celum suscepta esset una cum filio, accessit ad Thetydem magnam nutricem suam, oravitque, ne has ursas more aliorum syderum suis in undis lavari pateretur, quod Thetis ultro se facturam promisit, et servat usque in hodiernum. Sub hac fictione ut plurimum latet hystoria. Nam, superato a Iove Lycaone, Calisto filia aufugit ad virgines Pani Lyceo sacras, et, cum his emisso perpetue virginitatis voto, contigit, ut audita a Iove eius formositate caperetur, et incideret in desiderium potiundi, et cum se in habitum sociorum transformasset, clam noctu accessit ad illam, et, cum variis suasionibus in suum desiderium traxisset, eam vitiavit atque pregnantem fecit. Postremo cum partu crimen appareret Calistonis, evestigio cum maximo dedecore suo, nil ulterius timore Iovis audentibus virginibus sacris, una cum filio claustris exclusa est. Que ob ruborem clam secessit in silvas, et in eis latuit diu incognita. Sane cum adolevisset filius, essetque ingentis animi, nec posset perpeti matris imperium, eam voluit occidere. Que timore percita silvas linquens confugit ad Iovem. Qui eam in gratiam filii reconciliavit, permisitque ut in patrium possent redire regnum, iuvitque. Quam ob rem cum Arcas ferox iuvenis Pelasgos in dicionem redegisset suam, Arcades illos ex suo nomine appellavit. Arcades autem Calistonem, quam mortuam putabant, ob diuturnam latebram ursam appellavere, cum ursus, ut aiunt physiologi, certam anni partem in cavernis moretur dormiens, et a nomine matris ursum filium etiam vocavere. Quos ambos postea, in gratiam Arcadis, poete in celum translatos dixere, et ex canibus eis in locis, in quibus hos locaverunt, diu ante ab Egyptiis figuratis fecere ursos. Quod autem a Thetide Iunonis alumna lavari occeano non permittantur, sumptum est ab elevatione poli, qui in regione nostra adeo elevatus est, et hec sydera adeo illi propinqua, ut circumitione celi, sicuti relique que occidendo mergi videntur occeano, occeano mergi non possint, imo earum circa polum integram circumitionem videmus. Hunc Arcadem scribit Eusebius su begisse Pelasgos anno mundi īīīdccviii.

CAP. L. De Yonio filio Arcadis, qui genuit Nycostratam.

[recensere]

Yonius fuit, ut ait Theodontius et post eum Paulus, Arcadis filius ex Selene nynpha susceptus. Homo evo suo bellica arte et potissime navali peritissimus adeo, ut litora fere omnia Peloponensia, et usque ad mare Syculum sue dicioni subigeret, et a suo nomine Yonas et Yonium cognominaret mare. Qui in tam grandem venere preminentiam, ut sibi totius Grecie quartam partem subesse diceretur, et Yonicis licteris atque grammatica uti cogerent. Sane Leontius negat hoc cognomen genti marique inditum ab Yonio rege, affirmans diu ante illis fuisse et ab Yone Ynaci filia, cui maximum in partibus illis fuit imperium appositum, quod etiam alibi ipsemet testatur Theodontius. Fuit ergo Yonio, ut Theodontius dicit et Leontius, filia unica nomine Nycostrata.

CAP. LI. De Nycostrata filia Yonii et matre Evandri.

[recensere]

Nycostrata, Theodontio et Leontio asserentibus, filia fuit Yonii Arcadum regis. Que cum, secundum predictos, Pallanti, cuidam Arcadi viro nobili, nupsisset, seu secundum alios eius nurus existeret, ex Mercurio postea Evandrum Arcadie regem concepit; et cum Grecarum licterarum esset doctissima, adeo versatilis fuit ingenii, ut ad vaticinium usque penetraret vigilanti studio, et famosissima vates evasit. Et cum querentibus non nunquam expromeret futura carmine, Nycostrate abolito nomine, Carmenta nuncupata est. Que cum Evander putativum patrem seu verum potius occidisset casu, ut quidam volunt, seu ut aliis videtur, seditione suorum e regno pulsus avito, magna filio fugienti vaticinio promittens, cum eo ad Ytaliam devenit, et hostia Tyberis intrans, in Palatino monte consedit. Et cum silvestres comperisset incolas, novos licterarum caracteres adinvenit, eosque earum coniunctiones sonosque edocuit. Que et si ab initio XVI tantum fuerint, aliis a posteris superadditis, eis in hodiernum usque utimur. Cuius rei admirati rudes, non hominem sed deam potius arbitrati sunt. Et cum eam adhuc viventem divinis celebrassent honoribus, mortue sub infima Capitolini montis parte, ubi vitam duxerat, sacellum suo nomini condidere. Et ad eius perpetuandam memoriam a suo nomine loca adiacentia Carmentalia vocavere. Quod quidem nec Roma iam grandis abolesse passa est, quin imo ianuam civitatis, quam ibi exigente necessitate cives construi fecerant, Carmentalem per multa secula vocavere. Supererat, ut omnis Iovis secundi posteritas esset apposita, Dardanum, qui ex filiis eius unus fuit, et omnem ipsius prosapiam apponere; verum quoniam volumen hoc quintum finem poscere videbatur, et illam esse longiusculam, visum est hic terminum figere, et Dardanum prolemque suam sequenti volumini reservare. Genealogie deorum gentilium liber Vus explicit.