De genealogiis deorum gentilium/Liber tertius decimus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Index

LIBER XIII[recensere]

GENEALOGIE DEORUM GENTILIUM SECUNDUM IOHANNEM BOCCACCIUM DE CERTALDO LIBER XIII INCIPIT FELICITER. In arbore precedenti, cuius in radice describitur Iuppiter tertius, ponuntur tam in ramis quam in frondibus posteritates Herculis et Eoli filiorum dicti Iovis tertii.

Prohemium.[recensere]

Gurgitis vasti atque nimium estuosi portio longe maior cursuque difficilior, vero prestante deo, post puppim relicta, cum iam cani montium vertices oppositi litoris se tenui quadam ostentatione in remotis ostenderent, ceperat videri michi mare placidum et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores prestare, et spe atque aviditate contingendi litoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores vectrici mee laurea, ultro remis ferebar et velo. Sed ecce, dum a Tyberis hostio lenis aura me detulisset in Euboicum salum, stetissentque coram Cadmeie Thebe, et, quas preterieram non advertens, Eolie insule in mentem venissent, sensi mecum, quid superesset agendum, eum scilicet describendum monstruosarum rerum domitorem egregium, ceteros mortales viribus excedentem; nec non et furentis populi regem, cuius persepe opere fere naufragus factus sum, et eorum inde numerosas satis posteritates annectere, ex quo paululum tepuit fervor ille, qui me avidum deferebat in litus, et substiti, et dum mecum voluerem, facile non esse eos labores describere, quibus preter Herculem nemo suffecisset mortalium, eumque regem, cuius famuli orbem videbantur posse concutere, existimavi quiescendum fore et aliquali ocio languidas iam vires in nervum revocare, ne inter egregios Alcidis sudores deficerem, aut, ubi minime vellem, debilis deferrer ab Eolo. Et sic, nondum Iovis tercii enumerata integre prole, iterum, o rex inclite, steti tanquam incertum devenissem terminum. A quo iam factus robustior, surgens in residuum itineris, navicule vela concedo, orans more solito, ut is faveat meque laboris deducat in finem, cui facillimum fuit ex nichilo cuncta componere.

CAP. I. De Hercule XXXVIII° Iovis tertii filio, qui genuit XVII filios[recensere]

, quorum hec sunt nomina: Oxeas, Creonthiades, Tyriomacus, Diicohontes, Ythoneus, Cromis, Agilis, Ylus, Sardus, Cyrnus, Dyodorus, Tlipolemus, Thessalus, Aventinus, Thelephus, Lydus, Lamirus.

Hercules, ut scribit in Anphytrione Plautus, filius fuit Iovis et Alcmene. Que, ut quidam volunt, hac lege nupsit Amphytrioni, ut mortem fratris sui a Theloboeis occisi ulcisceretur; in qua expeditione, ut ubi supra ait Plautus, cum versaretur Anphytrion, Iuppiter in Alcmenam ardens, Anphytrionis militantis forma sumpta ante lucem, quasi ab expeditione rediens accessit ad eam, que cum eum virum suum crederet, cum eo concubuit, ex quo concubitu, esto ex Anphytrione pregnans esset, concepit, ad quam conceptionem nolunt noctem unam suffecisse, quin imo aiunt tribus in unam iunctis lasciviendi spatium adultero Iovi concessum, quod a Lucano scribitur: Thebas Alcumene, qua dum frueretur, Olympi Rector Luciferum ter iusserat Hesperon esse etc. Et sic in tempore geminos peperit, ex Amphytrione viro Yphicleum, ex Iove autem Herculem. Preterea et aliam fabulam ad huius nativitatem spectantem recitat Omerus, quam, quia supra ubi de Euristeo filio Steleni scripsimus, hic reiterare superfluum esset. Hunc veteres maximis extollunt laudibus, et eum quantum ad corporis staturam maximum ferunt, adeo ut nolint eius altitudinem superasse quenquam, et eam septem fuisse pedum, quod Solinus probare videtur ubi dicit: Licet ergo plerique diffiniant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra hunc modum Hercules fuit etc. Et cum Iunonis noverce inimicitias eum passum velint, et Euristeo regi famulatum prestitisset robore corporeo, et ingenio ceteros anteisse confirmant. Cuius labores precipuos fere omnes duodecim tantum fuisse confirmant, cum XXXI, esto non omnes equos, fuisse comperiam. Primo quidem, dum adhuc esset infantulus et in cunis cum fratre iaceret, a Junone odiis insecutus, dormientibus parentibus, ad eum devorandum serpentes duo missi sunt. Quibus visis, terrefactus Yphicleus ex cunis decidit et eiulatu suo parentes excitavit. Qui surgentes Herculem invenere cepisse manibus serpentes et eos occidisse. De quibus in tragedia Herculis Furentis sic ait Seneca poeta: Infantis etas? monstra superavit prius Quam nosse posset. Gemina cristati caput Angues ferebant ora, quos contra obvius Reptavit infans igneos serpentum Oculos remisso pectore ac placido intuens; Artos serenis vultibus nodos tulit Et tumida tenera guttura elidens manu etc. Secundo apud Lernam paludem cum ydra immani monstro certamen habuit, cui cum essent capita septem, et uno exciso, septem illi renascerentur illico, exquisita vitalium origine illam consumpsit. De qua sic Seneca tragedus ubi supra: Quid? Seva Lerne monstra, numerosum malum, Non igne demum vicit et docuit mori? etc. Tertio cum Nemeus leo esset toti regioni terribilis susceptus a Molorco pastore, qui loco proximus erat ubi leo, adversus eum animosus accessit, et captum atque enectum excoriavit et, ob virtutis insigne, loco pallii corio eius postea semper usus est, unde Ovidius: His elisa iacet moles Nemea lacertis etc. Quarto adversus Theumesium leonem, nulla ex parte minus horribilem Nemeo, audaci processit pectore, prostratumque iugulavit. Cuius facti in Thebaide meminit Statius, dicens: Illius in speciem, quem per Theumesia Tempe Anphytrionides fractum iuvenilibus armis Ante Cleonei vestitur prelia monstri etc. Quinto autem aprum Menalium cuncta vastantem cepit. Ex quo Seneca ubi supra: Solitumque densis hispidum Erimanti iugis Arcadia quatere nemora Menalium suem etc. Et, ut dicit Lactantius, hunc aprum vivum detulit Euristeo. Sexto cervam eneos habentem pedes et aurea cornua, Menali nemoris hospitam, quam nemo poterat cursu contingere, ipse cursu superavit atque cepit. De qua sic Seneca ubi supra: Menali pernix fera, Multo decoro preferens auro caput Deprensa cursu est etc. Septimo arcu Stynphalidas occidit aves, Arpyas scilicet, de quibus sic idem Seneca: Solitasque pennis condere obductis diem Petiit ab ipsis nubibus Stinphalidas etc. Octavo taurum deprehendit, Atticam regionem vastantem. Aiunt enim Mynoem bellum adversus Athenienses initurum orasse Iovem, ut sibi victimam se dignam sacrificaturo concederet. Qui illi candidum preparavit taurum. Mynos autem tauri pulchritudine delectatus, alio sumpto, illum armentis suis prefecit, quare turbatus Iuppiter egit, ut illum Pasyphes coniunx amaret, et ex eo prolem susciperet. Hunc victor Theseus in Atticam detulit, ubi insolens factus provinciam omnem vexavit. Postremo ab Hercule captus occubuit. Cuius mentionem ubi supra Seneca faciens, dicit: Taurumque centum non levem populis metum etc. Nono Acheloum superavit, cuius facti fabula ubi supra de Acheloo. De quo Ovidius: Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? etc. Decimo Dyomedem regem Tracie, cui mos erat hospites suos occidere et iumentis suis in cibum apponere, ipse superavit et occidit, et eisdem iumentis manducandum apposuit; unde idem Seneca: Quid stabula memorem diri Bistonii regis etc. Undecimo cum Busiris rex, Neptuni et Lybie filius, oras omnes Nylo adiacentes predator ingens infestaret, et forenses hospites suis mactaret diis, accedens Hercules, eo superato, illam regionem pacatam reddidit, unde Ovidius: Ergo ego fedantem peregrino templa cruore Busirim domui etc. Duodecimo Lybiam petiit et Antheum terre filium lucta superavit apud Summittum Affrice civitatem, ut dicit Lactantius. De quo Ovidius idem dicit: Sevoque alimenta parentis Antheo eripui etc. Huius fabulam scripsisse memini ubi de Antheo ipso. Tertio decimo columnas in occidente posuit, de quibus Pomponius Mela in Cosmographia ait: Deinde est mons peraltus, quem ex adverso Hyspania attollit obiectus, hunc Abilam, illum Calpim vocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium Occeanum, ad que nunc inundat admissum etc. Nec hoc etiam Seneca tacuit ubi supra, dicens: Utrimque montes solvit abrupto obice Et iam ruenti fecit Occeano viam etc. Quartodecimo aurea mala sustulit puellis Hesperiis, dracone pervigili interempto. Ex quo sic ait Seneca: Post hec adortus nemoris opulenti domos Aurifera vigilis spolia serpentis tulit etc. Quintodecimo adversus Gerionem trianimem bellum habuit, eoque superato atque interempto. Hyspanum atque egregium pecus in Greciam usque maxima cum pompa deduxit, unde Seneca: Inter remotos gentis Hesperie greges Pastor triformis litoris Carchesii Peremptus, acta est preda ab occasu ultimo, Nothum Cytheron pavit Occeano pecus etc. Sextodecimo baltheum regine Amazonum Euristeo regi reportavit, ea superata. De quo idem Seneca: Non vicit illum celibis semper tori Regina gentis vidua Thermodonthie etc. Septimodecimo Cacum Aventini furem etiam interemit; unde Boetius ubi de Consolatione: Cacus Evandri satiavit iras. Octavodecimo Centauros insolentes volentesque Hyppodamiam nuptiarum die surripere Perithoo, Hercules acri bello superavit. Ex quo Ovidius: Nec michi Centauri potuere resistere etc. Nonodecimo Nessum Centaurum sibi sub specie obsequi Deyaniram coniugem surripere conantem occidit, ut patet latius supra ubi de Nesso. Vigesimo Albionem et Bergionem iter impedientes suum, haud longe ab hostio Rodani a Iove lapideo adiutus ymbre, superavit, ut in Cosmographya testatur Pomponius. Vigesimoprimo Hesyonam Laumedontis filiam, pactis eius nuptiis, a cetho marino monstro liberavit. Dicit enim Theodontius quod, turbatis Apolline et Neptunno, eo quod Laumedon ex constructis muris Troianis non impendisset promissum, Troianis pestis immissa est; ad quam effugiendam oraculum responsum est, ut singulis diebus virginem scopulo marino monstro venienti apponerent. Quod cum sorte fieret, Hesyoni tetigit, que, ut dictum est, ab Hercule liberata fuit. Vigesimo secundo Troiam delevit et Laumedontem occidit, seu quia e litore Troiano, Ylam perquirens, prohibitus sit, seu quia non daretur Hesyona promissa, seu quia equos divino semine procreatos negasset poscenti, ut Servio placet. Vigesimo tertio Lacinium latronem, extremam Ytalie oram latrociniis infestantem, occidit Iunonique templum constituit, quod Iunonis Lacinie appellavit. Vigesimo quarto, ut Omerus testatur in Yliade, Iunonem in papilla telo trisulco vulneravit. Quod fecisse dicit Leontius, eo quod ab Euristeo rege audisset eam sibi laborum omnium causam fore. Vigesimo quinto celum humeris toleravit. Cuius causam fuisse dicit Anselmus, ubi De ymagine mundi, quod cum Gigantes deos impugnarent, diique omnes in unam celi partem convenissent, tantum ponderis ingesserunt, ut celum videretur minari ruinam; quod ne caderet Hercules una cum Athlante supposuit humeros. Vulgatior tamen fabula est, fesso Athlanti atque optanti humerum mutare, Herculem interim humerum supposuisse suum; unde Ovidius eum queritantem describens, dicit: Hac celum cervice tuli etc. Vigesimo sexto Hercules descendit ad Inferos, et ibi, ut in Yliade dicit Omerus, Ditem vulneravit. Vigesimo septimo Theseum pavitantem, Perithoo mortuo, liberavit ab Inferis et eduxit ad superos. Vigesimo octavo Alchistam Admeti regis Thesalie coniugem retraxit ad virum. Dicunt enim quod cum infirmaret Admetus, implorassetque Apollinis auxilium, sibi ab Apolline dictum est eum mortem evadere non posse, nisi illam aliquis ex affinibus atque necessariis suis subiret. Quod cum audisset Alchista coniunx non dubitavit vitam suam pro salute viri concedere. Et sic, ea mortua, Admetus liberatus est, qui plurimum uxori compatiens Herculem oravit, ut ad Inferos vadens illius animam revocaret ad superos, quod et factum est. Vigesimo nono Cerberum tricipitem, introitum illi negantem, barba cepit atque deiecit, eumque triplici cathena ligavit et in lucem traxit, ut patet, ubi de eo supra scriptum est. Trigesimo ab Inferis rediens Lycum Thebarum regem, eo quod Megere coniugi vim voluisset inferre, interemit, ut in tragedia Herculis Furentis dicit Seneca. Sic et in furiam versus filios occidit et coniugem, Olympiaca insuper certamina ipse constituit in honorem Pelopis. Postremo, ut in finem eius aliquando veniamus, trigesimum primum laborem superasse non potuit; nam cum cetera superasset monstra, amori muliebri succubuit. Dicit enim Servius, quod cum Euritus rex Etholye ei spopondisset in coniugem Yolem filiam, dissuasione filii, eo quod Megeram occidisset, petenti denegavit. Quam ob rem, capta civitate et Eurito occiso, Yolem obtinuit. Huius enim amore ardens, ea iubente, leonis spolium et clavam deposuit, sertis et unguentis et purpura anulisque usus est. Et quod turpius, inter pedissequas amate iuvenis sedens, penso suscepto, nevit. Unde in Thebaide dicit Statius: Sic Lydia coniunx Anphytrioniadem exutum horrentia terga Pendere Sydonios humeris ridebat amictus Et turbare colos et timpana rumpere dextra etc. Verum tamen Ovidius in maiori volumine et hic Statius non Yolem Etholam, sed Omphalem Lydiam fuisse, que illum colo nere iusserit. Sane possibile est utrumque verum, cum multa fuerint Hercules, et sic variis apud varias mulieres varie potuit contigisse. Dum autem tam illecebri teneretur amore, memor Deianira muneris sibi a Nesso Centauro olim concessi, verum credens quod ille firmaverat moriens, Herculem in sui concupiscentiam revocare volens, misit illi clam Centauri vestem, quam cum non advertens induisset, et circa venationem laboraret, sudore resolutus sanguis venenatus per poros ampliatos calore in precordia lapsus est, eumque in dolorem adeo intolerabilem accendit, ut mori deliberaret, et constructo in Oeta monte rogo, sagictis et pharetra concessis Phyloteti Phyantis filio, in eum conscendit, incendique iussit, et sic fessam animam exalavit. Hunc Seneca in tragedia Herculis Oethei in celum a Iove susceptum dicit, eique Iunoni noverce conciliato desponsatam Hebem iuventutis deam et Iunonis filiam asserit. Omerus vero in Odissea dicit eum ab Ulixe apud Inferos conventum et locutum. Dicit tamen non eum quem videbat Ulixes Herculem verum esse, sed eius ydolum. Hic insuper quantum vivens mortales fortitudine sua fecit attonitos, tantum vel amplius mortuus decepit insanos. Nam tanta veneratione sui mentes invasit, ut pro excellentissimo numine haberetur. Nec sola hoc errore Grecia decepta est, sed et Rome et orbi toto venerabilis factus, templis, statuis et sacris illi constitutis, sanctissime, imo stultissime, divino cultu honoratus est. Sed iam quid sibi fictiones velint advertendum est, et ante alia quid sonet Herculis nomen. Dicebat autem Leontius Herculem dici ab era, quod est terra, et cleos, quod est gloria, et sic Hercules idem quod gloriosus in terra; vel Heracles ab heros et cleos, et sic gloriosus heros. Paulus autem dicebat Herculem dici ab erix, quod lis, et cleo gloria, et sic gloriosus litium. Rabanus autem in libro De origine rerum dicit, quod cum crederent Herculem deum virtutis, eum dici quasi heruncleos, quod Latine virorum fortium famam dicimus. Et scribit idem Rabanus a Sexto Pompeo scribi Herculem fuisse agricolam. Hunc tamen Greci Hiraclim vocant, propter quod nos Heracles non Hercules dicere deberemus, sed cum sic dicatur antiquata consuetudine a Latinis videtur vicium excusari. Hoc tamen nomen Hercules unius tantum hominis proprium fuisse reor, eius scilicet qui Thebis ex Alcmena natus est, cum multorum appellativum fuisse credatur. Nam Varro cum xliii homines Hercules cognominatos numerasset, dicit omnes qui fecerunt fortiter Hercules vocabantur; hinc igitur est quod legimus Herculem Thyrintium, Argivum, Thebanum, Lybim et huiusmodi. Ex quo summetur non omnes prescriptos labores unius tantum fuisse homines, sed plurium, quos quoniam abusio nominum miscuit, cui appropriari debeant de omnibus non habetur, nec etiam que prius seu que postea facta fuerint, et hinc uni tantum et mixtim dantur Herculi; nec ex tot impossibile secundum Pompeium unum fuisse agricolam, non enim solis nobilibus liberalibus natura est, quanquam nobilium opera fortuna faciat clariora. Fuisse autem primo Yphicleum genitum, et inde alio coitu Herculem, morum et operum diversitas adinvenit; nam cum remissus homo esset Yphicleus, Anphytrioni datus est, et ideo primogenitus dictus, quia videretur astrologis constellatio illa, que tunc erat, dum arbitrati sunt eum gigni potuisse, conveniens moribus suis, et subsequens Herculi, et hinc Hercules secundogenitus, et quia esset iniuriarum ultor et religionum atque legum introductor Iovi datus est filius. Ego autem credo filium fuisse Anphytrionis, et eodem concubitu cum Yphicleo genitum, esto matematicorum perspicacitas nequeat rationem aliam cernere, cur gemini fuerint moribus dispares preter constellationum diversitates. Sic Esau et Iacob, sic et alii plures etiam evo nostro fuere gemini, non diversis temporibus, sed uno et eodem coitu concepti, ut arbitratur Augustinus ubi De civitate dei, et ipsam diversorum operum rationem, nondum satis nota est, nisi deo, dato multa possint dici, que forsan viderentur convenientia veritati. Triplicem autem noctem conceptioni huius attributam puto ab operibus humanis sumptum; non enim adeo in brevi tempore edificia magna perficimus, sicuti pauperum domunculas faceremus, et ideo quasi sic natura circa productionem magnorum hominum, et plurimum ponat temporis et laboris, ubi in productione aliorum hominum nox una suffecisse videtur, Herculi, qui ceteros debebat excedere, tres date sunt. Eum autem Iunonem habuisse adversam ideo fictum credo, quia Euristeus rex, qui illi dominabatur, quem pro Iunone regnorum dea possumus hic summere, eum forsan, ob eius inclitam virtutem, suspectum habens, ne aliquid novi moliretur in regno, continuis in expeditionibus semper amotum tenuit, et sic illi potestas regia adversata est. Labores Herculi ascriptos iam plurium fuisse diximus, et sic fictiones quorundam supra enucleate sunt, ubi his contigere, qui ex numero talium crediti sunt. Et nonnulli etiam simplicem hystoriam referunt, et ob id ex multis pauci supersunt poetico velamine tecti, ad quod auferendum venientes; dicit Theodontius in quibusdam Grecorum codicibus legisse Herculem Anphytrionis fuisse filium et non Iovis, et noctu ad cunas eius atque fratris geminos accessisse serpentes, ut existimatum est domesticos et lactis odore tractos, cuius avidi sunt, et cumYphiclei timentis plangore exiti parentes accessissent ad cunas, invenere Herculem vigilantem et impavidum illos, ut poterat, manibus amoventem, quod permaximum fuit existimatum, et tanta ex hoc infantis indoles assumpta est, ut non solum crederetur eum futurum mirabilem hominem, sed etiam illum dei filium arbitrari insipidi ceperint. Ex quo sibi locum fecit fabula, eum scilicet ex Iove conceptum, quem ex viro mulier honesta conceperat. Secunda Herculis gloria est ydram septicipitem occidisse, cuius figmenti rationem talem recitat Albericus. Dicit enim ydram locum fuisse aquam e diversis locis evomentem, a qua civitas et circumvicinia omnia vastabantur, cuius uno clauso meatu erumpebant multi. Quod cum videret Hercules loca multa in circuitu exussit, et sic aque clausit meatus. Ego autem arbitror aliquem strenuum fuisse virum, qui averterit aquas ex diversis scaturiginibus loca palustria atque fetida facientes, hoc pacto, ut exquisito earum principio, illud in partem aliam versum, paludem Lerneam siccam liquerit, quam vocavere ydram, quia more ydre circumflecteretur et serperet, ac etiam ydros Grece aqua est; et quia locus ubi ante palus siccus relictus est, ideo ydram finxere exustam. Eusebius autem in libro Temporum de hac ydra aliter dicit sentire Platonem, quem ait asserere Ydram callidissimam fuisse sophystam. Nam Sophystarum mos est, nisi quis advertat, adeo prepositiones suas tradere, ut uno soluto dubio multa consurgant. Sed astutus phylosophus, dimissis accessoriis, ad internitionem principalis conatur, quo remoto, cetera removentur. Eum Acheloum superasse, supra ubi de Acheloo scriptum est, et declaratio fictionis apposita. Similiter et Anthei fabula ubi de Antheo; et de malis Hesperidum ubi de eisdem. Circa Gerionis figmentum dicit Servius, Gerionem regem fuisse Hyspanie tricipitem, seu trimembrem, sic ideo extimatum, quia tribus insulis prefuerit Hyspanie adiacentibus, Balearibus, scilicet maiori et minori, et Ebuso. Bicipitem etiam canem habuisse dicit, volens ob hoc intelligi, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuerit. Ad quem ait Herculem olla ferrea delatum eumque superasse. Per ferream ollam intelligens fortem navem et ere munitam, qua vectus Hercules accessit ad eum. Alii autem eum dixere trianimem, quod Rabanus intelligit eum duos habuisse fratres adeo secum concordes, ut in unoque eorum sua et reliquorum anime inesse viderentur. Iustinus autem de eo sic ait: In alia parte Hyspanie, que et insulis constat regnum penes Gerionem fuit. In hac tanta pabuli letitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora corrumpantur. Inde dicta armenta Gerionis, que illis temporibus sole opes habebantur, tante fame fuere, ut Herculem ex Asya prede magnitudine allexerit. Porro Gerionem ipsum non triplicis nature, ut fabulis fuisse ferunt, sed tres tante concordie extitisse, ut uno animo omnes regi viderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi vidisset, amissa bello repetisse. Hec Iustinus. De Caco Aventini fure supra ubi de eodem dictum est. De leonibus duobus, et Menalio apro, quoniam hystoriographa creduntur, nil dicendum superest. Et de Stinphalidis avibus, ubi de Arpyis habetur. Sic et de tauro, ubi de Mynoe rege. Et de Dyomede et Busyride et columnis hystorie sunt. Nec minus de baltheo regine Amazonidum. Et de superatis Centauris, etiam ubi de eis dictum est. Et de Nesso Centauro, et superatis Albione et Bergione, et de Hesyona, de quibus omnibus ubi supra de eis singularis est sermo. Delesse eum Troiam notissima hystoria est. Nec occidisse Lacinium sonat aliud, quam latronis interitum. Celum tolerasse humeris improprie dictum est. Ab Athlante quidem ea tempestate insigni astrologo doctus, eo seu volente quiescere, seu moriente, ipse locum eius tenuit et laborem in docendo supercelestium corporum cursus subintravit. Vulnerasse trisulco telo Iunonem, sapientis describit opus. Nam divitias et sublimes potestates prudens despicit et vilipendit triplici ratione. Sunt enim temporalia in regendo anxia, in servando suspicionibus et curis plena, et statu dubia et caduca, et sic trisulco telo vulneratur ab Hercule Iuno. Ad Inferos autem descendisse et Ditem etiam vulnerasse, illud idem sonat, quod de Iunone dictum, cum divitiarum deus sit Dites, qui totiens vulneratur, quotiens despiciuntur divitie, ut non nullos fecisse phylosophos legimus, eo quod illas studiorum arbitrarentur hostes. Theseum vero liberasse hystoria potius est quam fictio. De Alchista ad Admetum ab Inferis revocata dicit Fulgentius, quod cum Alchiste pater volenti eam in coniugem, hanc legem apposuisset, ut duas dispares bestias apponeret currui, Admetus Apollinis et Herculis munere leonem iunxit et aprum, et sic accepit Alchistam. Dicit ergo Admetum in modum mentis positum, et eum Admetum dictum, quasi quem adire poterit metus; hic Alchistam in coniugem desiderat. Alce autem lingua Attica presumptio dicitur; ergo mens presuntionem sperans sibi coniungi, duas feras suo currui iungit, id est sue vite duas virtutes adsciscit, animi et corporis, leonem ut virtutem animi, aprum ut virtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est virtutem et virtutem. Ergo presumptio semetipsam ad mortem pro anima obicit, ut Alchista. Quam presumptionem, quamvis in periculo mortis deficientem, virtus ab Inferis revocat, ut Hercules fecit. Ego autem aliter sentio; Admetus anima rationalis est, cui tunc Alchista, id est virtus, nam alce Grece, Latine virtus, iungitur, dum a leone et apro, id est ab appetitu irascibili et concupiscibili currus eius, id est vita qui circumitionibus consumatur, trahitur, id est agitatur. Virtus enim non ob aliud iungitur, nisi ut ab ea passiones frenentur, et sic pro salute anime adversus passiones virtus se ipsam opponit, que, si aliquando fragilitate nostra succumbit, a revocata fortitudine relevatur. De Cerbero ad superos tracto, supra ubi de Perithoo satis dictum est. Lycum regem ab eo occisum cum reliquis ad hystoriam tendunt. Herculem autem mortuum constat, ut scribit Eusebius, anno regni Atrei et Thyestis sexagesimo tertio, eo quod in morbum pestilentem incidisset, et ob remedium dolorum se iecisset in flammas. Et hic Thebanus fuit Hercules Anphytrionis filius. Morte autem functus est anno etatis sue lii, anno vero mundi IIII IIII°. Eum in celum transportatum dicunt, eo quod inter alias celestes ymagines descriptus sit ab astrologis, quia et ipse fuit astrologus. Iuventutem autem sumpsisse in coniugem, ideo fictum est, quia quantumcunque pereat corpus viri egregii fama nomenque eius iungitur perpetue iuventuti. Iunone autem conciliatus, ideo dicitur, quia qui hominem exuit, nec a concupiscentia regnorum, nec ab imperante aliquo mortali amplius vexari potest.

CAP. II. De Oxea, Creonthiade, Tiriomaco et Diicohonte filiis Herculis.[recensere]

Oxeas, Creonthiades, Tyriomacus et Diicohontes filii fuerunt Herculis ex Megera filia Creontis Thebani. Ex quibus tres, Creonthiadem, Tyriomacum et Diicohonta Omerus in Odissea filios Herculis ex Megera fuisse dicit, et occisos ab eo in reditu ab Inferis post occisum Lycum. Seneca autem poeta in tragedia Herculis Furentis duos nominat, Oxeam et Creonthiadem, et eos ab Hercule redeunte interemptos dicit, et ideo ego quattuor posui, de quibus nil aliud comperisse memini.

CAP. III. De Ythoneo Herculis filio.[recensere]

Ythoneus, ut placet Lactantio, filius fuit Herculis ex Paphia. Ex quo Statius, qui illum in bello Thebano favisse dicit Ethyocli, sic ait: Ducit Ythoneos et <alalcomenea> Minerve Agmina etc. Et alibi, Ythoneos: ut ipse supra: Aonia divertis Ythone. Ythone autem civitas est Boecie in qua hic regnavit. Alibi autem dicit Lactantius quod Statius hic; Ythone Minervam cognominat ab oppido, quod in Macedonia est, ubi antiqua eius sedes est.

CAP. IV. De Cromi Herculis filio.[recensere]

Cromis Herculis filius fuit, ut Lactantius testatur, dicens: Constat Cromim Herculis fuisse filium, et equos habuisse Traces, quos Hercules occiso Dyomede abduxerat, humanis carnibus vesci consuetos. Verum Statius huius rei assertor antiquior dicit: It Cromis Yppodamusque, alter satus Hercule magno, etc. scilicet Cromis. Et paulo infra: Mox Cromis Yppodamum mete interioris ad orbem Viribus Herculeis et toto robore patris etc. Hic cum Adrasto rege accessit in bellum Thebanum.

CAP. V. De Agile Herculis filio.[recensere]

Agilis, ut placere videtur Lactantio, filius fuit Herculis, cum dicat Tyrintiam pubem intelligi deberi eos, qui cum Agile Herculis filio in bello fuere thebano.

CAP. VI. De Ylo Herculis filio.[recensere]

Ylus Herculis et Deianire fuit filius, ut testari videtur Seneca poeta, in tragedia Herculis Oethei, eidem loquente Deianira: Si vera pietas, Yle, querenda est tibi, Iam perime matrem etc. Et paulo post: Herculem eripui tibi etc. Et post hec infra: Natus Alcide times etc. Hic cum reliquis, qui ex Alcide mortuo superstites fuere pulsi ab Euristeo rege. Athenas confugit et ibidem una cum eis templum Misericordie seu Clementie construxit, in testimonium auxilii sibi impensi ab Atheniensibus et refugium in posterum deiectorum.

CAP. VII. De Sardo Herculis filio.[recensere]

Sardus Herculis fuit filius, ut dicunt Rabanus et Anselmus, quem volunt cum multitudine a Lybia discessisse et insulam Sardinie occupasse, et que Ycus vocabatur a Grecis, de suo nomine Sardinia nuncupasse. Solinus vero, ubi De mirabilibus, dicit eam a Thimeo Sandaliotem dictam, et a Crysippo Vunivam, et quod Sardus Hercule procreatus, nomine mutato, eam vocavit Sardiniam.

CAP. VIII. De Cyrno Herculis filio.[recensere]

Cyrnus Herculis fuit filius, ut placet Rabano. Qui asserit ab eo insulam, quam hodie Corsicam dicimus, habitatam primo, et Cyrnum a suo nomine nuncupatam.

CAP. IX. De Dyodoro Herculis filio, qui genuit Sophonem.[recensere]

Dyodorus, ut in libro Antiquitatum Iudeorum scribit Iosephus, Herculis fuit filius, asserens Aferam et Iafratem filios Abraham ex Cethura ab Hercule in Affricam subsidium suscepisse, eique Echeam filiam Iafram dedisse in coniugem, et ipsum ex ea suscepisse Dyodorum, cuius Sophon fuit filius. Et sic apparet hunc antiquissimum fuisse Herculem, qui Dyodorum genuit.

CAP. X. De Sophone Dyodori filio.[recensere]

Sophon, ut asserit Iosephus in libro Antiquitatis Iudaice, filius fuit Dyodori et regnavit in Affrica, atque ut idem scribit losephus, barbari Lybice regionis ab isto Sophone Sophaci nominati sunt.

CAP. XI. De Tlipolemo Herculis filio.[recensere]

Tlypolemus, ut in Yliade placet Omero, filius fuit Herculis ex Astyochia, quam rapuit ex Ephyri civitate Laconie. Qui grandis factus, ut idem dicit Omerus, occidit avunculum suum senem nomine Lycemmonem a Marte progeniem ducentem, et fabricatis navibus cum multitudine gentium, fratres fugiens et affines, intravit mare, et Rhodon abiit, ibique habitavit, et Rhodiis etiam imperavit. Inde euntibus Grecis in Troianam expeditionem, et ipse etiam venit, ut satis patet per Omerum in libro desuper dicto.

CAP. XII. De Thessalo Herculis filio, qui genuit Phydippum et <Anthiphum>.[recensere]

Thessalus, ut in Yliade dicit Omerus, filius fuit Herculis, genuitque filios duos cum quibus in Troianam expeditionem cum Grecis ceteris fuit in armis.

CAP. XIII. De Phydippo et Anthipho Thessali filiis.[recensere]

Phydippus et Anthyphus Thessali fuere filii, de quibus in Yliade sic ait Omerus: τῶν αὖ Φείδιππός τε καὶ Ἄντιφος ἡγησέυσθην ὗιγε δύω Ἡρακειδάο ἄνακτος etc. [Que latine sonant]: Hos autem Phidippusque et Anthiphus duxerunt Thessali filii duo Herculei regis. Dicit Leontius, quod Herculei, in carmine Omeri appositum patronimicum est Thessali, et ideo Thessalum Herculis dicit fuisse filium. Hi quidem Phydippus et Anthyphus patrem secuti cum Grecis apud Troiam fuere.

CAP. XIV. De Aventino Herculis filio.[recensere]

Aventinus filius fuit Herculis et Rhee, ut ostendit Virgilius, dicens: Victorque ostentat equos satus Hercule pulchro, Pulcher Aventinus clipeoque insigne paternum Centum angues, centumque gerit serpentibus ydram Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit auras, Mixta deo mulier etc. Hic Turno favit adversus Eneam. Et hunc dicit Theodontius eum esse quem Latinum volunt ex Fauni filia susceptum.

CAP. XV. De Thelepho Herculis filio, qui genuit Euripilum et Ciparissum.[recensere]

Thelephus, ut dicit Lactantius, filius fuit Herculis ex Auge procreatus, et ab ea cum fuisset in silvis expositus a cerva lactatus est. Hic, ut Leontius asserit, in Lycia Chitensibus imperavit, moriensque duos filios dereliquit.

CAP. XVI. De Euripilo Thelephi filio.[recensere]

Euripilus filius fuit Thelephi, ut in Odissea testatur Omerus, dicens: Ἀλλ ὀιον τοὺ Τηλεφίδην κατενηρατο χαλκῶ, Ἥρω Ευρύπυλον· πολλοὶ δίαμφ᾽ άυτὸν ἐγαῖροι Κήτειοι κτείνοντο γυναιὼν εἴνεκα δώρων etc. [Que latine sonant]: Sed solum Thylephidem interfecit ferro heroem Euripilum, multique circum ipsum socii Chithii interfecti fuerunt muliebrium causa donorum. Dicit Leontius vineam auream a Iove Troio datam ob precium Ganimedis rapti, que per successionem devenit ad Priamum. Qui cum audisset virtutem Euripili circa bellica, misit eam matri eius, ut ipsa eum sibi auxiliarem mitteret. Que, dono suscepto, statim misit. Ipse vero a Mneoptholemo cum multis ex Chitiis, quibus post patrem imperaverat, occisus est apud Troiam.

CAP. XVII. De Cyparisso Thelephi filio.[recensere]

Cyparissus, ut ait Lactantius, filius fuit Thelephi. Hunc, dicit Servius, Silvanus silvarum deus amavit. Qui cum haberet mansuetissimam cervam eamque summe diligeret, illam Silvanus inadvertenter occidit, quam ob rem Cyparissus summe dolens mortuus est. Silvanus autem illum in arborem sui nominis vertit. Huic fictioni convenientia nominis, et quia continue gemat, dedere causam.

CAP. XVIII. De Lydo et Lamiro filiis Herculis, qui Lydus genuit Lanium.[recensere]

Lydus et Lamirus, ut Paulus asserit, filii fuere Herculis ex Yole Euriti regis filia suscepti. Ex quibus nil aliud quam nuda nomina reliquisse videtur antiquitas, preter quod ex Lido Lanium genitum idem Paulus affirmat.

CAP. XIX. De Lanio Lydi filio.[recensere]

Lanius, prout predictus asserit Paulus, Lydi fuit filius, ex qua matre vel quid egerit, nil omnino retulit.

CAP. XX. De Eolo XXXVIIII° Iovis filio[recensere]

, qui genuit Macareum, Canacem, Alcionem, Mesenum, Critheum, Salmoneum, Yphiclum, Sysiphum, Cephalum et Athamantem. Herculis magnifici descripta prole, superest ut de Eolo rege ventorum sermo fiat. Quem Theodontius, et post ipsum Paulus aiunt Iovis fuisse filium et Sergeste, filie Yppotis Troiani, et sic uterinum Acestis fratrem. Plinius autem in libro Naturalis historie dicit eum cuiusdam Heleni filium fuisse et ventorum invenisse rationem. Hic tamen, ut eisdem placet, regnavit apud insulas, que sunt propinque Sicilie, Ytaliam versus. Quas quidem Eolias ab hoc Eolo, non nulli Vulcanias a Vulcano olim eorundem rege nuncupant. Quarum potior Liparis est. Hunc poete regem ventorum seu deum dicunt, ex quo eius describens regiam et officium Virgilius dicit: Eoliam venit; hic vasto rex Eolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras Imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, Celsa sedet Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras: Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit regemque dedit, qui federe certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas etc. Attamen ipse Eolus, Virgilio teste, regnum et ventorum imperium a Iunone tenere fatetur, dicens: Tu michi quodcunque hoc regni, tu sceptra Iovemque Concilias, tu das epulis accumbere divum Nymborumque facis tempestatumque potentem etc. Preterea dicit Omerus in Odissea, cum huic essent filii sex et totidem filie, easque masculis dedisset in coniuges, ad eum Ulixem vagum devenisse, eique Eolum ventos omnes in corio bovis argentea cathena alligatos preter Zephyrum dedisse. Harum fictionum causas tales non nulli assignant. Dicit enim Solinus ubi De mirabilibus, Strogilem unam ex insulis Eoliis esse, et eam a solis exortu minime angulosam, et a ceteris liquidioribus differentem flammis, cum fere omnes flammas evomant. Qua ex causa fit, quod ex eius fumo potissime incole presentiscunt, qui nam flatus in triduo sint futuri. Quo factum est, ut Eolus ventorum crederetur deus, cum asserat Paulus eum nondum advertentibus aliis primum fuisse, qui murmurationibus atque motibus flammarum aliquandiu adeo consideratis, ut, dum eas audiret aut videret, confestim quis ventus esset in partibus illis futurus, prediceret, non aliter quam si ipsi emittendi esset imperium. Et ideo huius erronee credulitatis convalescens fama, sibi ab ignaris impetravit, ut ventorum extimaretur deus. Sunt tamen qui velint hac in fictioni Virgilii, Eulum sublimi in arce residentem rationem esse, sedem habentem in cerebro; ventos vero illecebres appetitus in antro humani pectoris tumultuantes, qui, ni ratione frenentur, in exitiale precipitium deferant emittentem necesse est, quin imo non nunquam mundum omnem lanient et discerpant. Novisse enim potuimus, quid secutum sit ex male laxata libidine Paridis; quid ex stolida presumptione Xerxis Persarum regis, quid ex ambitione Marii, quid ex avaritia Crassi, et aliorum plurium. Hi quidem appetitus ab Eolo, id est a deo dantur Ulixi, id est unicuique homini, bovino in corio, id est in corpore nostro mortali atque laborioso, argentea alligati catena, id est sonanti atque lucida coerciti doctrina. Zefirus solus emittitur seu non religatur, et hoc ideo quia temperatus est ventus, ut per hoc sentiamus, quam temperate emittenda sint desideria, ut nec nobis nec aliis noceamus; socii autem Ulixis, id est sensus corporei, existimantes thesaurum, id est lucrosum secundum concupiscientiam vivere, corium solvunt, id est rationis frenum, et impetuose in lascivias suas ruunt, a quibus, qui sic faciunt, a vicinitate portus, id est salutis in mare retrahuntur, id est in amaritudinem et tribulationes, que ex concupiscentiis innumere consecuntur. Tangit preterea Virgilius artificiose naturalem ventorum causam. Oriuntur quippe in cavernis agente aeris motu, et exeuntes per aerem efferuntur, et sic a Iunone regnum tenere fatetur, id est ab aere, absque quo ventus creari non potest. Et cum se extollunt in altum, Iovi conciliantur, in quantum proximiores regioni ignis efficiuntur, et mensis deorum, id est superiorum corporum, accumbunt, et perseverante aeris dispositione congrua ad eos producendos, ipsi etiam perseverant. Sunt insuper qui volunt duodecim filios Eoli duodecim ventos esse, prout eos fore dicit Aristotiles in Metheoris, et ex his volunt sex esse, qui suo spiritu habeant agere, ut terra ad producendum fructum vires emittat seu disponat. Sex vero qui illam ad suscipiendum preparatam faciant. Et sic agentes masculi et quos patientes faciunt femine. Eolo fuisse filios fertur, sed cum plures sint Eoli, ut in sequentibus apparebit, nec satis liquido appareat, quis horum pater fuerit, huic omnes attribuam.

CAP. XXI. De Macareo et Canace filiis Eoli.[recensere]

Macareus et Canaces, ut in Epistolis ostendit Ovidius, Eoli fuere filii; et cum se minus honeste amarent uterenturque consanguinitatis commoditate, concepit ex Macareo Canace, et peperit filium. Quem dum clam e regia per nutricem emitteret ut aleretur, infelix infans se suo vagitu patofecit avo. Qui filiorum incensus scelere, iussit innocuum exponi canibus, et per satellitem Canaci gladium misit, ut eo pro meritis uteretur. Quid ex ea secutum sit, nescio. Macareus autem aufugit. Et sunt qui velint, hunc Macareum eum fuisse, qui postea Apollinis Delphici sacerdos factus in mortem Pyrri Achillis filii Horesti concessit assensum.

CAP. XXII. De Alcione filia Eoli et Coniuge Ceys.[recensere]

Alciones filia fuit Eoli, ut per Ovidium patet, dum dicit: Neve tuum fallax animum fiducia tangat, Quod socer Yppotades tibi sit, qui carcere fortes Contineat ventos etc. Huic enim coniunx fuit Ceys rex Trachinne, Luciferi filius. De quibus ambobus et infelici eorum casu supra ubi de Ceyce dictum est.

CAP. XXIII. De Miseno Eoli filio.[recensere]

Misenus Eoli fuit filius, ut ait Virgilius: Misenum Eolidem, quo non prestantior alter Ere ciere viros Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum Et lituo pugnans insignis obibat et hasta. Postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Enee sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora secutus. Sed cum forte cava dum personat equora conca, Demens, et cantu vocat in certamina divos, Emulus exceptum Tryton, si credere dignum est, Inter saxa virum spumosa immerserat unda etc. Qui ergo fuerit, quid illi officium, et que mors in precedentibus demonstratur. Eum autem mortuum, ab Enea tumulatum idem scribit Virgilius, dicens: Et ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur eternumque tenet per secula nomen etc. Nunc quoniam sempliciter a Virgilio dicta vera non sunt, quid sit sub cortice fictionis conditum advertendum. Fingit ergo Misenum Eoli filium, eo quod fuit tubicina, nam tube sonus nil aliud est, quam spiritus per fistulam ab ore emissus, sicuti et ventus est aer impulsus, et per terre fistulas e cavernis emissus; et quia ventorum Eolus deus dicitur, quasi eorum autor, sic a similitudine operis Misenus eius dicitur filius. Eum autem a Tritone Neptuni tubicina tractum atque demersum in undas sunt qui credant a Virgilio inventum ad tegendam Enee iniquitatem, quem sepe pium vocat, eo quod putent ipsum apud lacum Averni ab ipso Enea, sacrum illud infaustum Inferis faciente, occisum, sicuti Alpenor in eodem loco occisus est, cum nequeat illud perfici absque humano sanguine. Quod autem illi sepulcrum fecerit, facile credi potest in premium sublate vite. Nec dubium quin apud Baias sit mons parvus, cui adhuc Misenus nomen est, an illi a sepulto homini datum sit, an potius a monte homini, ut fictioni melius conveniret, nescio.

CAP. XXIV.De Crytheo Eoli filio[recensere]

, qui genuit Ensonem, Pherytam et Amithaonem et Alcimedontem. Crytheus filius fuit Eoli, ut in Odissea scribit Omerus. Huic fuit coniunx Tyro filia Salmonei regis fratris sui, ex qua ipse suscepit Ensonem, Pherytam, Alcymedontem atque Amythaonem.

CAP. XXV. De Ensone Crythei filio, qui genuit Iasonem et Polymilam.[recensere]

Enson Crythei fuit filius ex Tyro, ut supra dictum est. Qui cum genuisset Iasonem insignem eo evo toti Grecie iuvenem, et is missus a Pelia in Colcos, et inde victor aureum reportasset vellus, et Medeam Oethe regis filiam sibi coniugem in Thesaliam deduxisset, ut Ovidius asserit, ab eadem virtute herbarum, cum senex esset iuvenis factus est. Cuius fictionis talis potest esse sensus. Ensoni scilicet ex insperato reditu filii tam difficilis expeditionis gloriosi, tam grandis letitia addita est, ut etas, que tendebat in mortem, in etatem retrocessisse floridam videretur.

CAP. XXVI. De Iasone Ensonis filio, qui genuit Thoantem, Euneum, Phylomelum et Plutum.[recensere]

Iason Ensonis fuit filius, Ovidio teste, ex quo talis recitatur hystoria. Fuit Iasoni patruus Pelyas rex Thesalie, cui oraculo iussum erat, ut singulis annis Neptuno patri sacrifitium exhiberet, ut ait Lactantius, dumque cerneret eo celebrante quenquam nudo pede ad sacrum venientem, de proximo se moriturum sciret. Contigit inde, ut, eo sacrum faciente, Iasonem festinantem ad sacrum in limo Anauri fluminis calciamentum alterius pedis liquisse. Quod videns Pelyas, filiis timens, suasit Iasoni, ut Colcos iret aureum vellus quesiturus, eum non rediturum existimans, cum audisset opus esse humanis viribus insuperabile. Qui expeditione assumpta, fabricata est illi navis longa ab Argo in sinu Pegaso, et Argos ab autore denominata, nobiles Grecie iuvenes fere omnes convocavit, inter quos Hercules fuit. Fuere preterea Orpheus, Castor, <Pollux>, Zethus, Calays, aliique plures splendidissimi genere et virtute iuvenes, quos ob nobilitatem semideos appellat Statius in Thebaide dicens: Iam tum prima cum pube virentem Semideos inter pinus me Thessala reges Duceret etc. Qui a nomine navis Argonaute appellati sunt. Quibus congregatis, ex sinu Pegaso navem solvit, et inde secundo urgente vento in Lemnum delatus est. Ibi autem cum mulieres viros omnes interfecissent suos, virorum imperium aspernate, regnaretque Ysiphiles Thoantis olim regis filia, eis, ut testatur Statius, superatis, Iason ab Ysiphile hospitio susceptus est et thalamo. Tandem cum redargutus ab Hercule Ysiphilem pregnantem liquisset, devenit in Colcos. Ibi, cum florida iuventute et formositate valeret, a Medea Colcorum regis filia amatus est. Cui cum clam se maritum futurum spopondisset, ab ea doctus est, quo pacto <eripedes> tauros et domare et iugo subigere posset, occidere draconem pervigilem, et eius dentes sulcis immittere, et ex dentibus surgentes armatos in pernicem suam concurrere sineret, et hoc peracto qualiter illi ad aureum vellus iter pervium esset. Qui cum iuxta monitus peregisset omnia, in predam devenit optatam, et ea sublata clam cum sociis et Medea fugam arripuit. Sane unum omnes non tenuisse iter in reditu satis constat, cum Hercules et reliqui fere omnes ad Propontidem et Hellespontum venisse legatur, cum Iasonem scribant veteres <Hystri> hostium intrasset, et inde ad eam usque partem devenisse, in qua divisus Hyster in Adriaticum fertur, et eam intrasse, et in Adriaticum devenisse. Quod Aristotiles ubi De mirabilium auditu asserit, dicens, quod, esto ibi loca innavigabilia sint. Iasonem navigabilia fecisse per Cyaneas tendentem; et ad probationem huius itineris dicens, quia loca illa, per que Iasonem iter fecisse traditur, admirandorum plena et crebra per eadem a Iasone altaria inveniri composita, et in una Adriatici maris insula Diane templum a Medea dedicatum. Preterea et oppidum Pola, quod in nostrum usque evum perseverat, a Colcis colonis primo habitatum. Hec meo iudicio navigationem non probant, imo potius possent firmare, que alii fuisse arbitrantur, Iasonem scilicet, quamdiu potuerit, navi peregisse iter; inde, obstantibus navigationi montibus portantibus sociis navem humeris. superasse montes, et in Hystrum Cisalpinum devenisse flumen, et aras et altaria que narrantur peragrando fecisse. Sed quodcunque tenuerit iter, constat aureo cum vellere in patriam remeasse, et illud, ut Lactantius dicit, Creonti Corinthiorum regi detulisse. Is autem cum ex Medea duos suscepisset filios, eiusque opera iunior factus fuisset Enson, et a filiabus trucidatus Pelyas, seu criminum enormitate, seu alia ex causa fecerit, eam repudiavit, et, ut dicit Lactantius, Glaucem assumpsit uxorem. Seneca poeta vero, in tragedia Medee, eum assumpsisse Creusam Creontis regis Corinthiorum filiam ostendit. Ob quam indignationem cum maleficiis Medee regiam et novam coniugem, ut asserit Seneca, vidisset exustam, ab eadem oculis suis vidit quos ex ea susceperat filios gladio laniari. Et hinc subsequi potest quod Lactantius asserit, eum Glaucem accepisse. Tandem cum ob suum crimen Medea, que ab Egeo in coniugem suscepta fuerat, aufugisset ab eo, iterum a Iasone Thesalia pulso, ut aiunt, suscepta est. Et cum ea Colcos iterum transfretavit, Oethamque senem Medee patrem, regno pulsum, reduxit in regnum, et multa insuper per Asyam egit magnifica in tantum, ut ibidem dei ritu coleretur, et suo nomini templa construerentur plurima. Que postea Alexandri Macedonis iussu, forsan eius glorie invidentis, demolita sunt. Qualis tamen illi fuerit finis, aut ubi, legisse non memini. Huius hystorie tam succincte recitate quedam sunt poetica fictione velata, que, si possumus, aperienda sunt. Legitur enim primo eum tauros eneos habentes pedes, efflantes naribus ignes domuisse, quos ego reor regni Colcorum proceres insuperabiles viribus, elatique spiritus fuisse, quos non bello, sed oratione atque circumventionibus superatos puto, et in suam Medeeque sententiam tractos populares ad seditionem disposuisse, et ceso per fraudem dracone pervigili, id est prefecto custodie regni, et ob eius mortem, quasi seminatis dentibus, id est dissensionum causis, adversum se ipsos armarentur Colci, et in bellum perseverantes adeo fatigarentur, ut demum a Iasone subigerentur facile atque divitiis nudarentur, et aureo vellere, id est grege habente preciosissimum vellus. Hunc arbitratur Plinius primum fuisse qui longa navi navigaverit.

CAP. XXVII. De Thoante et Euneo Iasonis filiis.[recensere]

Thoas et Euneus filii fuere Iasonis ex Ysiphile, ut satis per Statium patet in Thebaide. Creditum quippe est eam pregnantem ex Iasone ad Colcos eunte remansisse, et, ut comprehendi potest, cum gemellos peperisset, neque fas esset apud Lemniades masculos alere, eam illos alendos alibi transmisisse, et cum ob detectum servati patris facinus regno pulsa fuisset et a pyrratis capta atque Lygurgo regi Nemeo vendita, aut tanquam serva tradita, nunquam postea illos vidit. Qui cum adolevissent, et cum Adrasto rege in Thebanum bellum irent, audirentque eam in silva Nemea casus recitantem suos Adrasto, illam e vestigio matrem cognoverunt, et ire Lygurgi regis ob male servatum Opheltem filium eam surripuerunt. Quid autem ex eis postea actum sit michi incertum est.

CAP. XXVIII. De Phylomelo Iasonis filio, qui genuit Plutum.[recensere]

Phylomelus, ut scribit Rabanus in libro De originibus rerum, filius fuit Iasonis, nec de eo habetur aliud, nisi quia Plutum genuit.

CAP. XXIX. De Pluto filio Phylomeli, qui genuit Pareantem.[recensere]

Plutus, ut scribit Ysidorus ubi De ethymologiis, filius fuit Phylomeli. De quo nil aliud, nisi quia genuit Pareantem.

CAP. XXX. De Pareante filio Pluti.[recensere]

Pareantes filius fuit Pluti, ut scribit Ysidorus ubi supra. Qui ibidem ait eum Paron insulam tenuisse, eamque et eius oppidum Paron de suo nomine nuncupasse, cum primo Mynoia vocaretur.

CAP. XXXI. De Polymila Ensonis filio.[recensere]

Polymilas, ut Leontius asserit, filius fuit Ensonis. Qui Leontius dicit Ensoni preter hunc nullum fuisse filium. Verum ego plus fidei antiquate fame exhibeo, qua habemus Iasonem Ensonis fuisse filium, quam autori novo; est tamen possibile Iasonem fuisse binomium.

CAP. XXXII. De Alcymedonte Crythei filio, qui genuit Epytropum.[recensere]

Alcimedontem filium fuisse Crytei, Leontius dicit, asserens a Pherecide recitari ab Alcymedonte moriente Epytropum parvum filium suum Pelye fratri suo derelictum. Quem cum mater Chyroni nutriendum dedisset, grandis a Pelia Colcos missus est.

CAP. XXXIII. De Epytropo Alcimedontis filio.[recensere]

Epytropus secundum Leontium filius fuit Alcymedontis. Qui, ut refert Pherecides, a matre Chyroni Centauro alendus traditus est, et cum adolevisset in patriam rediens Pelye patruo paternam petiit hereditatem, a quo Colcos missus est vellus aureum quesiturus.

CAP. XXXIV. De Pheryta Crythei filio.[recensere]

Pheryta filius fuit Crythei ex Tyro susceptus, ut in Odissea testatur Omerus.

CAP. XXXV. De Amythaone Crythei filio, qui genuit Melampum et Byantem.[recensere]

Amythaon, ut in Odissea Omeri legitur, Crythei fuit filius ex Tyro susceptus. Hunc Omerus dicit bellicosissimum fuisse hominem, neque de eo amplius, nisi quod Melampum genuerit et Byam.

CAP. XXXVI. De Melampo Amythaonis filio, qui genuit Theodamantem.[recensere]

Melampus, olim augur ingens, filius fuit Amythaonis, ut in Thebaide testatur Statius, dicens: Sacra movere deum. Solers tibi cura futuri, Anphyarae, datur, iustaque Amythaone cretus, Iam senior, sed mente virens, Pheboque Melampus Associat passus, dubium cui dexter Apollo Oraque Cyrrea satiarit largius unda etc. De hoc autem Melampo sic scribit Lactantius: Qui Pritus Abantis filius, Argivorum rex, inimicam felicitatis sue habuit fecunditatem coniugis. Tres enim ex ea sustulit filias, et ad tempus nuptiarum usque perduxit, sed incontinens virginum lingua infelicitatis edidit causas. He enim feruntur solemniter templum Iunonis intrasse et se pretulisse dee, quibus offensa Iuno illas mutavit in vaccas et cupiditatem querendi silvas immisit. Quod eo usque passe sunt, donec a Melampo curate sunt, ut supra ubi de eis legitur. Et sic unam ex eis in coniugem et regni partem lucratus est. Fuit quidem Melampus iste herbarie artis peritissimus, ut veteres tradidere, et Theodamantem filium superstitem liquit. Placet Eusebio in libro Temporum eum Abantis evo, qui pater Priti fuit claruisse. Quod non multum differt ab eo, quod a Lactantio recitatur.

CAP. XXXVII. De Theodamante filio Melampi.[recensere]

Theodamas filius fuit Melampi, Statio teste, qui dicit: Insignem fama sanctoque Melampode cretum, Theodamanta volunt etc. Fuit hic Theodamas augur egregius, adeo ut, absorto terre hyatu Amphyarao apud Thebas, Adrastus et reliqui principes, qui secum Thebas obsidebant, eum absorpti loco substituerent.

CAP. XXXVIII. De Byante seu Bya Amythaonis filio, qui genuit Manthyonem et Anthyphatem.[recensere]

Byas Amythaonis fuit filius, ut Theodontius dicit. Ex quo Omerus hystoriam refert, qualiter Pyro Nelei filia illi nupta sit. Que quidem supra ubi de Pyro scribitur plene, nec aliud de eo legitur, nisi quod cum coniuge habitaverit apud Pylum Nelei civitatem, et quod ex ea susceperit filios duos, Manthyonem et Anthyphatem.

CAP. XXXIX. De Manthyone Byantis filio, qui genuit Clythonem et Polyphidem.[recensere]

Manthyon, ut in Odissea scribit Omerus, filius fuit Byantis ex Pyro, nec ex eo aliud refert, nisi quod genuerit Clythonem et Polyphidem.

CAP. XL. De Clythone Manthyonis filio.[recensere]

Clython Manthyonis fuit filius, ut in Odissea testatur Omerus, ubi dicit, quod cum esset forma et decore conspicuus, eum ab Aurora raptum, nec ultra usquam comparuisse. Dicit tamen Barlaam hunc ad Orientales partes abiisse, et ibidem de reditu in patriam non curans, quibusdam populis imperasse, et ob id fictum eum ab Aurora raptum.

CAP. XLI. De Polyphide Manthyonis filio, qui genuit Theoclymenem.[recensere]

Polyphides filius fuit Manthyonis, ut Omerus dicit in Odissea, ubi eum egregium fuisse vatem asserit, et Anphyarao in bello Thebano ab hyatu terre absorpso substitutum ab Argivis, ubi Statius Anphyarao suffectum dicit Theodamantem Melampi filium. Hic Theoclymenem genuit.

CAP. XLII. De Theoclymene Polyphidis filio.[recensere]

Theoclymenes, ut in Odissea placet Omero, filius fuit Polyphidis, et cum moraretur in Argo civitate et haberetur augur insignis, ibi hominem interfecit. Ob quam causam cum inde discessisset, et in Pylon civitatem venisset, exinde cum Thelemaco filio Ulixis abiit in Ytachiam.

CAP. XLIII. De Antyphate Byantis filio, qui genuit Oycleum.[recensere]

Antyphates, ut asserit Omerus in Odissea, filius fuit Bye ex Pyro coniuge susceptus. Nec ex eo aliud habetur, nisi quia genuit Oycleum

CAP. XLIV. De Oycleo Antyphatis filio, qui genuit Amphyaraum.[recensere]

Oycleus, eodem Omero teste, filius fuit Antyphatis et Anphyaraum vatem genuit. Quem non nulli Lyncei regis Argivorum ex Ypermestra filium fuisse arbitrantur.

CAP. XLV. De Amphyarao Oyclei filio, qui genuit Almeonem, Amphylocum et Catillum.[recensere]

Amphyaraus, quicquid alii dicant, Oyclei fuit filius, ut in Odissea testatur Omerus et Statius in Thebaide, dicens: Tandem prorumpere ad actus Oyclides etc. Hic autem inter ceteros augures veteres clarior habetur. Qui cum Adrastus Argivus rex bellum adversus Thebanos initurus esset, montem una cum Melampo visurus, quid futurum esset Argivis, si bellum adversus Thebanos assumerent, ascendit, et cum inter alia vidisset se, si in bellum iret, non rediturum in patriam, latebras petiit, et Euridici coniugi sue, ex qua iam quosdam susceperat filios, tantum tanquam fidissime latebras suas patefecit. Sane cum instarent Argivi principes, ut in Thebanos irent, eumque solum perquirerent, nec invenire possent, contigit ut Euridices Argie filie Adrasti et coniugis Polinicis videret monile, quod olim Vulcanus Hermioni privigne sue et coniugi Cadmi dono dederat, et illud desideraret, et inde cum Argia in compositionem veniens, monili suscepto, Anphyaraum patefecit, ut in Thebaide plenius describit Statius. Sic igitur Amphyaraus coniugis fraude detectus, cum aliis Argivorum principibus non rediturus ivit in bellum. In quo, dum die quadam armis et curru insignis prelium intrasset atque acriter in Thebanos pugnaret, repente terre motu facto ingenti, et ea in parte, in qua consistebat, voragine telluris patefacta absorptus est, maxima superstitum turbatione. Hunc Statius armatum vivumque in conspectu Ditis descendisse describit, et poetico more multa perorasse dicit, que ad propositum nil afferunt. Fuit tamen ea tempestate tanta veteribus cecitas, ut quem dei iudicio a terra absorptum cernerent, amicum dei, imo deum etiam existimarent, eique ea in parte, in qua absorptum noverant, tanquam deo templum construerent, et aras dicarent, et sacra conficerent, et ritu dei illum colerent. Huius autem inventum in libro Naturalis historie dicit Plinius fuisse ignispicam, quod utrum credam, nescio. Memini enim legisse apud Caldeos Nembroth opus fuisse, qui per multa secula precessit Anphyaraum.

CAP. XLVI. De Almeone Amphyarai filio.[recensere]

Almeon Anphyarai vatis et Euridicis fuit filius. Huic Anphyaraus in bellum ire coactus nequitiam in se Euridicis aperuit, eique future mortis sue vindictam reliquit. Qui, defuncto patre, memor precepti, tempore sumpto, ut patriam pietatem servaret in matrem impius factus est; eamque peremit.

CAP. XLVII. De Amphyloco Amphyrai filio.[recensere]

Amphylocus, ut in Odissea dicit Omerus, filius fuit Anphyarai ex Euridice susceptus, nec de eo legitur amplius.

CAP. XLVIII. De Catillo Amphyarai filio, qui genuit Tyburtinum, Catillum et Coracem.[recensere]

Catillus, ut ait Solinus in libro Mirabilium, filius fuit Anphyarai, de quo sic scribit: Catillus enim Anphyarai filius post prodigialem patris apud Thebas interitum, <Oyclei avi> iussu cum omni fetu ver sacrum missus, tres liberos in Ytalia procreavit, Tyburtum, Coram, et Catillum. Qui, depulsis ex oppido Sycilie veteribus Sycanis, a nomine Tyburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. Hec ille.

CAP. XLIX. De Tyburtino, seu Tiburto Catilli filio.[recensere]

Tyburtinus, seu Tyburtus, filius fuit Catylli secundum Solinum, et ab eo, quia natu maior esset, Tybur civitas a fratribus denominata est. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, dicit Tyburtes multo ante Romam originem habuisse, et apud eos dicit extare tres ylices, Tyburtino eorum conditore vetustiores, apud quas inauguratus traditur. Tradunt autem eum, scilicet Tyburtinum, filium fuisse Anphyarai, qui apud Thebas obiit una etate ante Yliacum bellum.

CAP. L. De Catyllo Catylli filio.[recensere]

Catyllus filius fuit Catylli filii Anphyarai, ut Solinus asserit ubi supra. Qui, sicut Cato fecit testimonium, Archas fuit, et classis Evandri prefectus et Tyburis conditor.

CAP. LI. De Corace primi Catylli filio.[recensere]

Corax, ut Solinus De mirabilibus mundi dicit, filius fuit Catylli, eius scilicet qui filius fuit Anphyarai, et una cum Tyburtino et Catyllo fratribus urbem cepere Syculorum, haud longe a Roma, quam, ut supra dictum est, a Tyburtino fratre maiore Tyburim vocaverunt.

CAP. LII. De Salmoneo Eoli filio, qui genuit Tyro.[recensere]

Salmoneus, ut dicit Lactantius, filius fuit Eoli, et apud Elydem regnavit, homo insolens et importabilis. Qui cum non esset regia sublimitati contentus, conatus est se deum esse suis ostendere et, fabricato eneo ponte in sublimi, adeo ut Elydis partem desuper tegeret, super eo currus agitari faciebat, qui, tam suo strepitu, quam pontis erei sonoritate, in tam grandem sonum veniebat, ut tonitruum videretur. Quod cum ex improviso faceret ad instar tonitrui, subditos exterrebat. Preterea ex excelso ignitis facibus in similitudinem fulminum iaculabatur, stantibus satellitibus eius intentis ut fulminatus quilibet, si face iniecta non perisset, gladiis iussu suo occideretur. Et hac fatuitate se Iovem fulminantem arbitrari volebat. Verum deus non diu vesaniam hanc passus est, quin imo eum vero fulmine percussum deiecit ad Inferos, ut ait Virgilius dicens: Vidi et crudeles dantem <Salmonea> penas, Dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi etc. Huic unica tantum filia Tyro superstes fuit.

CAP. LIII. De Tyro filia Salmonei.[recensere]

Tyro, ut in Odissea placet Omero, filia fuit Salmonei regis Elydis, et ex ea iuxta Enypheum fluvium Neptunus, transformatus in speciem eiusdem fluminis, cum illam oppressisset, duos suscepit filios, Neleum et Pelyam, ut supra de eis dictum est. Que postea nupsit Crytheo filio Eoli, et ei peperit, Ensonem, Pheritam et Amythaonem.

CAP. LIV. De Yphiclo filio Eoli, qui genuit Podarcem.[recensere]

Yphyclus, ut ait Leontius, Eoli fuit filius, et cum potens esset, boves Tyro filie Salmonei et matris Nelei, qui Neleo debebantur, surripuit atque detinuit, donec Byantis generi Nelei, aut Melampi auguris fratris sui opere restituerit. Nam hic est, qui cum non posset filios procreare, habuit a Melampo seu a Bia, ut serpentis venenum potaret, quo potato, confestim Podarcem genuit. Dicit Leontius venenum serpentis herbam esse, ex qua si gustaverit serpens illico morietur, sterilibus autem confert.

CAP. LV. De Podarce filio Yphiclei.[recensere]

Podarces, ut Leontius asserit, Yphiclei fuit filius, nec de eo aliquid plus habemus.

CAP. LVI. De Sysipho Eoli filio, qui genuit Glaucam et Creontem.[recensere]

Sysiphus Eoli fuit filius, ut satis per Ovidium patet dicentem: Reddit, ubi Eolidem saxum grave Sysiphon urget etc. Et Oratius in Odis dicit: Sysiphus Eolides laboris etc. Ubi advertendum Sysiphos fuisse duos, et sic Eolos de necessitate fuisse plures, quanquam duos tantum fuisse dicat Lactantius. Sed primo de Sysiphis videamus. Sysiphus primus contemporaneus fuit Danao Argivorum regi, seu saltem Lynceo Egysti filio, qui Danao successit in regno. Nam utrumque testatur Eusebius in libro Temporum. Dicit enim eum Ephyram civitatem, quam postea Corynthus Horestis filius a se Corinthum appellavit, Danao regnante condidisse, anno scilicet mundi III dccxx viiii. Nec multo post dicit secundum alios, eum scilicet Sysiphum, condidisse eam Ephyram, anno decimoquinto regni Lyncei, qui fuit annus mundi III dccxciiii, et hic Corynthiorum rex dictus est, id est Ephyre. Nam qui Corynthiorum reges dicti sunt, longe postea inceperunt, scilicet circa annum mundi IIII c, regnante Latinis Enea Silvio et Atheniensibus Melenthone patre Codri, et fuit rex eorum primus Aletius. Et sic iste eius Eoli fuit filius, cuius et Crytheus et Salmoneus et Yphicleus, et alii horum contemporanei. Et huius fuit coniunx Meropes filia Athlantis, de qua Ovidius: Septima mortali Merope tibi, Sysiphe, nupsit etc. Et huius fuere filii qui sequuntur, Glaucus et Creon. Fuit et alter Sysiphus, et hic Eoli pariter filius, ed de hoc superiores autoritates testantur potius quam de quo dictum est. Et hic Egeo Athenis regnante fuit. Nam ut, dicit Lactantius, cum inter duo maria, scilicet Yonium et Egeum, montem positum, qui Ithsmos dictus est, Sysiphus crudeli latrocinio occupasset, hac pena mortalium pascebatur, ut homines pregravans ingenti saxo necaret. Servius vero dicit, quod dum transeuntes cepisset residens in scopulo ad lavandos sibi pedes advocabat, intentosque officio calce illos ex prerupto precipitabat in mare. Hunc autem dicit Omerus moram traxisse in Ephyra, civitate Argivorum, que postea Corynthus dicta. Alii insuper dicunt, quod hic secretarius fuerit deorum, et quia secreta mortalibus revelasset apud Inferos damnatus est hac pena, ut semper saxum ingentis ponderis evolvat, ut ait Ovidius: Aut petis aut urgis ruiturum, Sysiphe, saxum etc. Hunc Theseus ut supra, ubi de eo scripsimus, occidit. Qui si filius Eoli fuit, esse non potuit eius Eoli, cuius superior Sysiphus, qui longe fuit antiquior. Nec potuit esse Eoli regnantis apud Lyparam, cum hic iam mortuus esset antequam ille nasceretur. Et sic videtur tres fuisse Eolos, quos indifferenter poete ventorum deos, seu omnes unum ventorum deum nominant. Huius Sysiphi sunt qui credant Ulixem fuisse filium, ut ubi de eo dictum est. Saxum autem sursum ducere et demum ad inferiora dimittere, dicit Macrobius super Somnium Scipionis intellegi debere eum inefficacibus laboriosisque conatibus vitam terere, quod profecto predonum est.

CAP. LVII. De Glauco filio Sysiphi, qui genuit Bellorophontem.[recensere]

Glaucus, ut in Yliade ait Omerus, filius fuit Sysiphi regis Ephyre. Nam in persona Glauci, huius Glauci nepotis, adver sus Dyomedem pugnantis apud Troiam omnem genologiam eiusdem Glauci describit ut sequitur.

CAP. LVIII. De Bellorophonte Glauci filio, qui genuit Laodamiam, Ysandrum et Yppolocum.[recensere]

Bellorophon, ut in predicta Glauci oratione ad Dyomedem, filius fuit Glauci predicti. Fuit equidem Bellorophon iste iuvenis inclito decore conspicuus, et insignis virtutis eximie. Hunc regem Ephyre fuisse dicit Omerus, qui a Pryto rege Argivorum regno privatus, apud eum, eo iubente, divertit. Cuius uxor Anthya, seu secundum Lactantium Stenoboes, formositate eius capta, in suam compellavit libidinem, renuentemque, quod ei vim voluisset inferre, Pryto accusavit. Qui indignatus cum noluisset occidere eum, licteras, in quibus iubebatur occidi, Aryobati socero suo deferendas tradidit illi. Bellorophon autem in Lyciam veniens, ab Ariobate, ut moreretur, ad occidendam Chymeram missus est. Erat enim Chymera monstrum, ut ubi supra de ea dictum est. Bellorophon autem, equo Pegaso sumpto, evolavit ad illam, atque occidit. Inde cum esset Ariobati adversus Solimisos bellum, de virtute Bellorophontis confidens, illum misit in pugnam; qui eque Solimisos expugnavit atque fugavit. Tercio adversus Amazonas insultantes in eum, arma arripi iussit. Bellorophon autem superatas in terminos redire coegit. Que cum vidisset rex, eius misertus est, et Achymenem filiam suam Anthye sororem, illi, ut dicit Lactantius, dedit in coniugem cum parte regni, ex qua ipse suscepit Ysandrum, Yppologum, et Laodamiam. Stenoboes autem, seu Anthya, cum rescisset eum a patre honoratum se ipsam interemit. Et, ut placet Servio, ob hoc crimen Pryti filie in insaniam devenere. Ex eo vero quod hic fictum est, sic sentit Fulgentius. Dicit enim Bellorophontem, quasi <bulephorunta>, quod nos Latine sapientie consultatorem dicimus, qui libidinem spernit, id est Anthyam; anthyon enim Grece, contrarium Latine dicitur. Que Anthya Pryti coniunx est, qui prytos Panphyla lingua sordidus dicitur. Et cuius uxor libido, nisi sordidi est? Et bona consultatio, id est Bellorophon qualem equum sedet, nisi Pegasum? quasi pegasion, id est fontem eternum. Sapientia enim bone consultationis eternus fons est. Ideo pennatus, quia mundi naturam universam celeri cogitationum theoria collustrat. Preterea Bellorophon Chymeram occidit. Chymera enim quasi chymeron, id est fluctuatio amoris, quam tricipitem dicit Fulgentius, et ideo tricipitem, quia tres amoris sint actus, hoc est, incipere, perficere et finire. Dum enim amor noviter venit, ut leo feraliter invadit, quod capra in medio sit vel fingatur, perfectio libidinis est, ea videlicet causa, quod hoc animal sit in libidinem valde pronum. At vero quod postremo draco dicitur, quia post perfectionem vulnus det penitentie venenumque peccati etc. Sed quicquid dicat Fulgentius, hoc habet hystoria, Chymeram montem esse Lycie in summitate flammas <evomentem>, demum leones paululum inferius <nutrientem> inde capreas <alentem> et postremo in radicibus serpentum <abundantem>. Que cum illum redderent inabitabilem, et circum adiacentibus noxium, Bellorophon, ut alibi dictum est, his nocuis sublatis, habitabilem fecit. Preterea videtur placere Plinio in libro Naturalis historie ab hoc primo equo vehi compertum.

CAP. LIX. De Laodomia Bellorophontis filia et Sarpedonis matre.[recensere]

Laodomia filia fuit Bellorophontis et Achimenis coniugis eius. Hec autem, cum virgo formosa esset, Iovi placuit, qui cum ea concubuit, et, ut dicit Omerus, ex eo Sarpedonem peperit, qui postea rex Lycie fuit.

CAP. LX. De Ysandro Bellorophontis filio.[recensere]

Ysander, ut Omerus scribit in Yliade, filius fuit Bellorophontis et Achymenis. Et cum esset bellum inter Lycios et Solimisos, adversus Solimisos acriter pugnans occisus est.

CAP. LXI. De Yppoloco Bellorophontis filio, qui genuit Glaucum.[recensere]

Yppolocus, ubi supra dicit Omerus, Bellorophontis fuit filius. Ex quo nil aliud recitat, nisi quod Glaucum genuerit.

CAP. LXII. De Glauco Yppoloci filio.[recensere]

Glaucus Yppoloci fuit filius, ut ipsemet in Yliade interroganti Dyomedi dicit. Nam cum iste Troianis venisset adiutor, et die una aliquamdiu adversus Dyomedem pugnasset, cum eo tandem in colloquium venit, et inter alia qualiter a Sysipho per Glaucum et per Bellorophontem et Yppolocum natus sit, recitavit. Ob quam recitationem memor factus Dyomedes veteris amicitie predecessorum suorum, secum convenit, ne amplius invicem pugnam inirent. Et hinc inde datis sumptisque muneribus discesserunt. Iste tamen Glaucus in prelio postea occisus est.

CAP. LXIII.De Creonthe Sysiphi filio, qui genuit Creusam.[recensere]

Creon rex fuit Corynthiorum et Sysiphi filius, ut Medee verbis, in tragedia eiusdem, Seneca poeta demonstrat, dicens: Non veniat unquam tam malus miseris dies, Qui prole feda misceat prolem inclitam, Phebi nepotes Sysiphi nepotibus etc. Credo hic intelligi Creontem hunc Sysiphi latronis fuisse filium, et ob id Medea tanquam ex turpi genere procreatos Sysiphi nepotes hic respuit suis filiis consanguineos futuros.

CAP. LXIV. De Creusa Creonthis filia desponsata Iasoni.[recensere]

Creusa, ut satis proximo supra patet, filia fuit Creonthis Corynthiorum regis et desponsata Iasoni. Quam ob rem indignata Medea, cantaminibus suis ignem inestinguibilem scrineolo inclusit, illudque firmatum tanquam iocale aliquod ad eius gratiam filiis promerendam eidem Creuse per filios parvulos misit. Que cum visura quid muneris mitteretur, scrineolum aperuisset, evolavit ex illo ignis confestim, qui Creusam regiamque Creontis exussit omnem, cum iam Medee filii premoniti discessissent.

CAP. LXV. De Cephalo Eoli filio, qui genuit Hesperum.[recensere]

Cephalus Eoli fuit filius, ut de eo loquens carmen sonat Ovidii, ubi dicit: Aspicit Eolidem ignota ex arbore factum etc. Huic fuit uxor Pocris Erichthei regis filia. Eam tamen dicit Servius Yphili fuisse filiam. Fuit et hic ab Aurora dilectus, que, ut dicit Servius, illi dedit canem vocatum Lelepam et hastilia duo, omnia que vellet contingentia, eo quod venationibus delectaretur. Cui cum eius postularet amplexus, respondit Cephalus, se ius iurandum habere cum coniuge mutue castitatis. Cui Aurora: castimoniam Pocris queso transformatus experiaris. Qui cum se mercatorem finxisset, et munera ingentia promisisset, eam in suum desiderium flexit, et turbatus, se maritum concessus est. Ovidius vero dicit quod, cum Aurora Cephali uteretur amplexu, et hic nil preter Pocrim amaret, ab Aurora indignante dictum: Siste tuas, ingrate, querellas, Pocrin habe, dixit, quodsi mea provida mens est, Non habuisse voles etc. Quibus auditis cepit Cephalus de pudicitia coniugis suspicari, et experturus in mercatorem se transtulit, et domum veniens suam, cum omnia castitati congruentia cerneret, a ceptis desistere voluit. Tandem perseverans in proposito, muneribus pactus est eius concubitum. Quo facto se esse Cephalum demonstravit. Pocris autem criminis conscia, erubescens, in silvas abiit, et adhesit Diane, cepitque una cum ea venari. Cui Diana canem dedit et iaculum. Porro cum precibus illam ad se revocasset Cephalus, ab ea canem et iaculum habuit. Ipse autem venationibus vacans, more solito fervescente sole secedebat in umbras, auram refrigerii causa cantu vocans. Rusticus autem quidam nynpha vocari putans Pocri retulit. Que zelo percita, ut videret quenam esset, que vocata accederet, inter virgulta vallis se abscondit, et cum audisset Cephalum blanda voce Auram vocantem, movet se paululum, ut videret, quod vidisse noluisset. Cephalus viso virgultorum motu, feram ratus, iniecit iaculum, et inadvertens vulneravit uxorem. Que in ulnis eius suscepta, orans ne Aura loco sui duceretur uxor a Cephalo, expiravit. Anselmus autem videtur credere hanc Auram fuisse feminam, et scribit Cephalum ex ea suscepisse Hesperum filium. Quod et Theodontius arbitratur, et sic erit hystoria et non fictio, quod narratur.

CAP. LXVI. De Hespero Cephali filio.[recensere]

Hesperus, alter a superiori, filius fuit Cephali et Aure seu Aurore, ut dicit Anselmus ubi De Ymagine mundi. De quo, nomine excepto, nil aliud reperitur.

CAP. LXVII. De Athamante Eoli filio, qui genuit Phrysum, Hellem, Learcum et Melicertem.[recensere]

Athamas rex filius fuit Eoli, ut satis per Ovidium patet. Ex quo <talem> Servius hystoriam refert. Dic enim quod Athamas habuit Neyphilem uxorem, ex qua suscepit Phrysum et Hellem, verum cum insania Liberi patris concitata in silvas abiisset, Athamas filiis eius Ynoem Cadmi filiam superinduxit novercam. Que, uti novercarum mos est, privignis exitium machinata, cum matronis egit, ut frumenta ferenda corrumperent; quo peracto, fames valida subsecuta est. Tandem cum ad consulendum Apollinem misisset Athamas, Yno eum, qui missus fuerat, dolose corrupit, egitque, ut referret ab oraculo dictum, Neyphilis filios ad famem auferendam immolandos, quos et ipsa accusaverat, quod frumentum incendissent. Athamas autem invidiam plebis timens, Phrysum et Hellem publice arbitrio commisit noverce; clam autem illis salutare concessit remedium, egitque ut Phrixus aureum abduceret arietem. Qui Iunonis nutu monitus, una cum Helle sorore sua illum conscendens mortem evitavit et abiit. Inde superaddit Ovidius lunonem excitasse ab Inferis Furias in Athamantem, que venientes in aulam, in qua forte tunc erat Athamas, eum colubribus iniectis in tantam deduxerunt insaniam, ut dum videret Ynoem ad se cum duobus filiis venientem, leenam illam crederet, et filios suos leene catulos; quam ob rem emisso clamore ingenti in eos irruit, et Learcum ex filiis alterum ex ulnis matris excerptum totis viribus illideret saxo. Quod Yno videns territa, cum Melicerte filio altero fugiens, se ex rupe, que Leucotoea dicitur, precipitem dedit in mare. Quid tandem de Athamante factum sit, nullum extat vestigium. Iunonem, regnorum et divitiarum deam, Thebanis infestam sepissime poete dicunt propter crebram regum apud eos mutationem; ex qua profecto populis mala consequuntur plurima. Verum quod ad Athamantem spectat, dicit Barlaam Ynonis odium in privignos egisse, ut opere cuiusdam arietis nutritoris Phrisii, Phrysius ipse cum sorore Helle cum omni ornatu regio et thesauro aufugerent, quod Yno dolens non tantum Athamantem infestabat iurgiis, quod regnum spoliasset divitiis et splendore regio, sed omnes regni proceres in eum tanquam in regni desolatorem incenderat, quibus impulsus Athamas et in Ynoem accensus, non in eam solum, sed in filios, quos ex ea susceperat, die quadam, more furentis irrupit, et secutum exinde est, quod supra dictum est.

CAP. LXVIII. De Phryso et Helle filiis Athamantis.[recensere]

Phrysus et Helles filii fuere Athamantis regis et Neyphilis, in quos dum Yno noverca machinaretur mortem, ipsique, ut dicit Lactantius, per insulam ferrentur incerti, eis a matre aries aurei velleris apparatus est. Servius autem, supra, dixit a patre, eaque iubente illum conscenderunt ambo Colcos usque petituri salutem. Quos cum per mare deferret aries, contigit, ut Helles perterrita caderet in pontum, et confestim a vertigine raperetur aquarum; ex quo secutum est, ut eternum illi ponto cognomen imponeret. Nam ab ea demersa de cetero semper Hellespontus illa maris particula, in qua periit, appellata est. Phrysus autem incolumis devenit ad Oetham Colcorum regem, et cum ab eo comiter fuisset susceptus, iuxta matris imperium arietem sacravit Superis. Alii Marti tantum consecratum volunt. Et, ut scribit Pomponius Mela, iuxta Phasis fluminis hostia oppidum a Themistagora Milesio conditum est, et Phasim denominatum, penes quod Phrysi templum, et lucus fuit nobilis aurei velleris ariete. Phryso tandem Oetha filiam dedit in coniugem, puto ego Calciopem. Verum cum, oraculo dicente, audisset, ut sibi caveret ab Eoli prole, sciretque Phrysum Eoli nepotem, esto illi filiam in coniugem dedisset, et iam Phrysus ex ea filios suscepisset, sibi magis timens, quam genero parceret, ad evitandum periculum illi prenuntiatum, Phrisum interficit incautum. Quod autem hic fabulosum videtur et, si supra secundum opinionem Barlae expositum sit, libet aliorum sensum apponere. Sunt ergo qui dicant Phryso et Helli navem ad fugam fuisse paratam, cui aries aureus esset insigne. Eusebius autem dicit a Palefato affirmari arietem vocatum fuisse Nutritorem, per quem a novercalibus insidiis liberati sunt. Sed quid ergo diis seu Marti consecratum fuit a Phryso, si navis tantum aut nutritor aries fuit? Ego autem quod dicit Barlaam, aut verum aut veritati proximum reor. Et quod a matre illi sit aries apparatus, sic potest intelligi. Diximus enim supra eam non mortuam, sed in silvas aufugisse, que vivens potuit tanquam conscia filio revelasse thesauri locum, et sic arietem aureum preparasse. Marti autem ideo consecratus est aries, ut intelligamus reges congregare thesauros et servare, ut eis opitulantibus volentes bellum possint inferre, aut a se instante oportunitate repellere. Scribit insuper Eusebius hoc, secundum quosdam, fuisse regnante Athenis Erichtheo, Argis vero Abante anno mundi III dcccxx; secundum autem alios, regnante Argis Pryto, anno vero mundi III dcccxliii.

CAP. LXIX. De Cythoro Phrysi filio.[recensere]

Cythoros filius fuit Phrysi, ut in Cosmographya testatur Pomponius Mela. Dicit enim circa Parthemium amnem inter alias esse Cythosorum civitatem, a Cythoro Phrysi filio positam. Hic cum aliis Phrysi filiis, ut dicit Lactantius, Phryso occiso, intravit mare, ut ad Athamantem avum aufugeret, sed naufragio vexatus, ab Ensone Iasonis patre una cum fratribus susceptus est, nomina tamen fratruum non vidimus.

CAP. LXX. De Learco et Melicerte filiis Athamantis.[recensere]

Learcus et Melicertes filii fuerunt Athamantis ex Ynone Cadmi filia, ut supra dictum est. Hi, ut premonstravimus, parvuli periere; nam Eearcus saxo illisus a patre obiit; Melicertes autem, cum se una cum eo Yno mater dedisset in undas, absorptus est. Aiunt tamen Venerem, misertam eorum, orasse Neptunum, ut numero deorum maris illos iungeret, quod factum est. Et ob id Yno Leucotoe vocata est a rupe, ex qua se deiecit in mare, Latine tamen Amatuta dicitur. Melicertes vero Palemon dictus est, qui Latine sonat Portunnus, et veneratione precipua templis et sacris ritu deorum culti fuere iamdudum. Servius autem dicit Melicertem a Boetia navigio Ithsmos adisse, eumque demum ab Ethyope rege susceptum et Ithsmia sacra, que in honorem Neptuni celebrabantur, facta Melicerthia. Et hinc est quod a Neptuno numero marinorum deorum ascripti sunt. Theodontius addit causam dicens, quod cum Yno forma valeret et etate, et Melicertes speciosissimus esset puer, et fugientes navigio devenissent ad Sysiphum, qui et Ethyops a non nullis vocatus est, ipsum Ethyopem in libidinem pronum eorum abusum fuisse concubitu, et in premium eius eos maris fecisse deos, et sic apparet Venerem pro eis interpellasse. Et alibi dicit idem Theodontius Ethyopem illos profugos portui prefecisse, eisque in cotidianos sumptus proventus omnes ex portu dedisse, et hinc illis nomina immutata.

CAP. LXXI. Cur auctor Alexandrum Macedonem et Scipionem Africanum inter Iovis filios non apponat.[recensere]

Poteram, si placuisset, tam amplissimi tercii Iovis proli duos illustres addere viros, Alexandrum scilicet Macedonem Asie domitorem, et Publium Cornelium Scipionem, cui concessum est et Hyspanias ab Affris occupatas recuperare, et ipsos Affros Romanis subigere. Verum quoniam iam horum evo in dissuetudinem abisse videtur stultitia vetus illa, qua gloriabantur insignes fictionibus generi deorum ascribi, et illa advenerant secula, in quibus per virtutem claritas quereretur, hac extulisse illos fictione potius quam splendor, videretur ridiculum, omittendos censui. Preterea quod ambitione queritur atque fraude, aut taciturnitate respuitur, non satis iuste conceditur. Passus enim primo Alexander est fabulari Iovem anguis in specie cum Olympiade matre mixtum, et se genitum ex concubitu illo. Inde iam non contentus titulorum multiplicium, quos fortuna audacie sue favens splendori addiderat suo, quod satis vulgi fabula non videbatur quesitum, fraude Iovem in patrem sibi querere conatus est, sacerdotibus ad hoc Amonis Lybici subornatis. O insipidum incliti iuvenis desiderium! malle potius se ex adulterio quam ex connubio genitum, malle matrem habere incestuosam potius quam pudicam, malle draconis se filium credi, quam Phylippi clarissimi regis, et potius spurium quam legitimum arbitrari. O mortalium mentium, non solum inanis, sed detestanda gloria; is qui continue in oculis amicorum patiebatur mortalia, per mendaciorum fascinationes ab eisdem se immortalem existimari cupiebat insipide. Sed quid tandem? Hanc ob causam reicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat laudari. Scipio autem, etsi murmure vulgi diceretur a Iove in specie serpentis in cubiculo matris versato genitus, et ob id, et quoniam noctu eunti in Capitolium nunquam latrarent canes occurrentes, et eius etiam operantibus meritis videretur augeri fabule fides, et si non negaverit, cum sapientissimus esset, confiteri nunquam voluit. Quam ob rem cum frivolo honori tacite renuntiasse videatur, non est meum illum eidem expresse concedere. Et sic cum nusquam alios Iovis compererim filios vel nepotes, et sibi fecerit prosapia finem, ego eque libello conficiam.