Migne Patrologia Latina Tomus 44
AugHip.DeGePe 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De gestis Pelagii
Singula errorum capita Pelagio apud Palaestinam Synodum objecta, cum ejusdem ad illa responsionibus, minutatim excutiuntur. Quanquam autem absolutionem a Synodo Pelagius consecutus sit, in eo tamen residere adhuc suspicionem haereseos, monstrat Augustinus: ac denique hominem Synodi sententia sic esse absolutum, ut ipsa haeresis, propter quam in judicium venit, incunctanter damnata fuerit.
1. Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta venerunt, ubi Pelagius ab episcopis quatuordecim provinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa ejus defensione dubitabam. Hanc enim jam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram. Sed quia ejus cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, verebar ne aliquid aliter in meis verbis inveniretur, quam legeretur episcopalibus gestis: atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile convinci uno teste non posset, ego potius ab iis qui ei neganti faverent, aut suppositae falsitatis, aut, ut mitius dicam, temerariae credulitatis arguerer. Nunc ergo cum ea pertracto quae gesta testantur, jam quantum mihi videtur, utrum pro se ille sic egerit, dubitatione sublata, profecto et de ipsius defensione, et de hoc opere nostro Sanctitas tua, atque omnis qui legerit, facilius et certius judicabit.
CAPUT PRIMUM.
2. Primum itaque Domino Deo, rectori custodique meo, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa judices consederunt, opinio non fefellit. Responsiones enim ejus non immerito approbaverunt, non curantes quomodo ea quae objiciebantur, in opusculis suis posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. Alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. Denique in his quae de libello, quem dederunt sancti fratres et coepiscopi nostri Galli, Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius eorum aegritudinem, praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit, « Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. » Quo recitato Synodus dixit: « Tu hoc edidisti, Pelagi? » At ille respondit: « Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed, adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis » (Isai. VIII, 20, sec. LXX). Hoc audito, Synodus dixit: « Non sunt aliena ab Ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio. » Plane aliena non sunt, quae respondit: illud vero quod de libro ejus prolatum est, aliud sonat. Sed hoc episcopi, Graeci homines, et ea verba per interpretem audientes, discutere non curarunt; hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur, sensisse se diceret, non quibus verbis eadem sententia in ejus libro scripta diceretur. 3. Aliud est autem, hominem per scientiam legis ad non peccandum adjuvari; et aliud est, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. Cum enim videamus, exempli gratia, et sine tribulis areas triturari, quamvis adjuvent si adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, quamvis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adjumenta; et multos sine medicis ab aegritudine convalescere, quamvis manifesta sint adjutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines vivere, quamvis panis adjutorium valere plurimum non negetur; et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adjutoriorum genera esse duo. Alia quippe sunt, sine quibus illud ad quod adjuvant, effici non potest; sicut sine navi navigat nemo, nemo sine voce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce intuetur, et multa hujusmodi: unde est etiam illud, quod nemo sine Dei gratia recte vivit. Alia vero sunt adjutoria, quibus sic adjuvamur, ut etiam si desint, possit alio modo fieri propter quod ea requirimus: sicut illa sunt quae commemoravi; tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem, et caetera talia. Quaerendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est, quomodo adjuvet ad non peccandum. Si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri; non solum Pelagius verum respondit in judicio, sed etiam verum scripsit in libro: si vero eo modo, ut adjuvet quidem si adfuerit, possit tamen illud ad quod juvat, alio modo fieri, etiamsi ista defuerit; verum quidem respondit in judicio, quod merito episcopis placuit, « adjuvari hominem ad non peccandum legis scienta; » sed non verum scripsit in libro, « non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, » quod indiscussum judices reliquerunt, latini sermonis ignari, et ejus qui causam dicebat, confessione contenti; praesertim ubi ex adverso nullus astabat, qui verba libri ejus exponendo aperire interpretem cogeret, atque unde fratres non frustra moverentur, ostendere. Paucissimi quippe sunt legis periti: multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam, et legis tam profundae ac multiplicis imperitam, simplicis fidei pietas et spes firmissima in Deo et charitas sincera commendat, quae his donis praedita, gratia Dei se confidit a peccatis posse mundari per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT II.
4. Ad hoc si forte Pelagius responderet, hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quae per doctrinam fidei neophytis atque in Christo parvulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut Symbolum noverint; non quidem ista intelligi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur; sed illa secundum quam legis periti appellantur: verumtamen, si haec verba, quae pauca numero, sed magna sunt pondere, et more omnium Ecclesiarum fideliter baptizandis intimantur, scientiam legis nuncuparet, asserens de hac se dixisse, « non esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, » quae necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem veniant peccatorum; etiam sic circumdaret eum, non disputantium, sed vagientium baptizatorum multitudo innumerabilis parvulorum, qui non verbis, sed ipsa innocentiae veritate clamarent, Quid est, quid est quod scripsisti, « non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit? » Ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus, et legis tamen scientiam non habemus. Nempe isti eum saltem, lingua tacente, tacere compellerent, aut forte etiam confiteri, vel nunc se ab illa perversitate correptum, vel certe hoc se quidem et ante sensisse, quod nunc in ecclesiastico dixit examine; sed ejus sententiae non se circumspecta verba posuisse, et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. Est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua, et non in corde (Eccli. XIX, 16). Quod si diceret, vel si dicat, quis eisdem verbis incautius negligentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam verba illa continent, non defendat, sed eam dicat suam, quam veritas probat? Hoc etiam pios judices cogitasse credendum est: si tamen hoc quod in libro ejus latino est diligenter interpretatum, satis intelligere potuerunt, sicut ejus responsionem graeco eloquio prolatam, et ob hoc facile intellectam, alienam non esse ab Ecclesia judicaverunt. Sed jam caetera videamus.
CAPUT III.
5. Adjecit enim episcopalis Synodus, et ait: « Legatur et aliud capitulum. » Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, « Omnes voluntate propria regi. » Quo lecto Pelagius respondit: « Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona: homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii. » Quo audito episcopi dixerunt: « Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina. » Quis enim condemnaret liberum arbitrium, vel negaret, cum quo Dei adjutorium praedicatur? Quapropter et sententia respondentis merito episcopis placuit: et tamen illud quod in libro ejus positum est, « Omnes voluntate propria regi, » fratres qui noverant quid adversus Dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio debuit permovere. Sic enim dictum est, « Omnes voluntate propria regi, » tanquam Deus neminem regat, et frustra scriptum sit, Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam; et rege eos, et extolle illos usque in saeculum (Psal. XXVII, 9): ne remaneant utique, si voluntate propria sine Deo reguntur, velut oves non habentes pastorem (Marc. VI, 34); quod absit a nobis. Nam procul dubio plus est agi, quam regi: qui enim regitur, aliquid agit; et a Deo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere aliquid ipse vix intelligitur: et tamen tantum praestat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest; et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret, adjutam esse non dubitet, cui dicitur in Psalmo, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). 6. Denique in illo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit, « Omnes voluntate propria regi, et suo desiderio unumquemque dimitti, » subjecit aliquid de testimonio Scripturarum, quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. Ait enim de hoc ipso Sapientia Salomonis: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est; et caetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur, Unus ergo omnibus introitus ad vitam, et similis exitus: propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae (Sap. VII, 1-7). Nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae, non est ausus se regendum sibi committere; sed optavit, et datus est ei sensus, de quo dicit Apostolus, Nos autem sensum Domini habemus (I Cor. II, 16); et invocavit, et venit in eum spiritus sapientiae? Hoc enim spiritu, non viribus propriae voluntatis, reguntur et aguntur qui filii sunt Dei. 7. Nam et illud quod posuit de Psalmo in eodem Capitulorum libro, ut quasi probaret, « Omnes voluntate propria regi, » Dilexit maledictum, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo (Psal. CVIII, 18): quis nesciat hoc vitium esse, non naturae, sicut eam condidit Deus, sed voluntatis humanae, quae recessit a Deo? Verumtamen si non dilexisset maledictionem, et voluisset benedictionem, et in hoc ipso voluntatem suam divina gratia negaret adjutam; ingratus atque impius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore Deo praecipitatus, non se a se ipso regi potuisse, poenis experiretur. Sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit, Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod vis porrige manum tuam: ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 17 et 18): manifestum est, quod si ad ignem manum mittit, et malum ac mors ei placet, id voluntas hominis operatur; si autem bonum et vitam diligit, non solum voluntas id agit, sed divinitus adjuvatur. Sufficit enim sibi oculus ad non videndum, hoc est, ad tenebras: ad videndum vero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adjutorium clari luminis praebeatur. Absit autem ut ii qui secundum propositum vocati sunt, quos praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), suo, ut pereant, desiderio dimittantur. Hoc enim patiuntur vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem: in quorum etiam ipsa perditione notas facit Deus divitias gloriae suae in vasa misericordiae suae (Id. IX, 22, 23). Propter hoc enim, cum dixisset, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me; continuo subjecit, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11, 12). Illis ergo fit quod scriptum est, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I, 24). Non autem fit praedestinatis, quos regit Spiritus Dei; quoniam non inanis est vox eorum: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX, 9). Quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur, Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6). Praestat hoc Deus illis quos subditos regit; non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant, et praefidenti cervice propriae voluntatis illum dedignantur habere rectorem. 8. Quae cum ita sint, filii Dei qui hoc noverunt, et se Dei Spiritu regi et agi gratulantur, quomodo moveri potuerunt, cum audirent vel legerent a Pelagio scriptum, « Omnes voluntate propria regi, et suo desiderio unumquemque dimitti? » Et tamen quia interrogatus ab episcopis, quid mali sonarent illa verba persensit, responditque: « hoc se dixisse propter liberum arbitrium; » continuo subjiciens, « cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii: » hanc quoque sententiam pii judices approbantes, quam incaute vel quo sensu illa in libro ejus verba sint posita, considerare vel quaerere noluerunt; sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona Deus esset adjutor, peccans vero esset in culpa, ad hoc sibi sufficiente propria voluntate. Ac per hoc Deus regit, quibus adjutor est eligentibus bona. Et ideo bene regunt quidquid regunt, quoniam ipsi reguntur a bono. 9. Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit, « In die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos. » Quod ideo fratres moverat, ut objiciendum putaretur, quod ita dictum est, tanquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi, non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamvis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit Apostolus: Si cujus opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Sed cum respondisset Pelagius, « hoc secundum Evangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus, Illi ibunt in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam » (Matth. XXV, 46): nullo modo potuit christianis judicibus evangelica et dominica displicere sententia, nescientibus quid in verbis de libro Pelagii prolatis moverit fratres, qui disputationes ejus vel discipulorum ejus audire consueverunt; quando his absentibus qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem salvandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret, et eo modo intelligentibus judicibus cur fuerit illud objectum, si nollet distinguere, merito culparetur. 10. Quod autem addidit Pelagius, « Et si quis aliter credit, Origenista est: » hoc acceperunt judices, quod revera in Origene dignissime detestatur Ecclesia, id est, quod etiam illi quos Dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse diabolus atque angeli ejus, post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis, et sanctis cum Deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. Hoc ergo Synodus dixit, « alienum non esse ab Ecclesia, » non secundum Pelagium, sed potius secundum Evangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos judicat Evangelium; et quod detestabiliter cum Origene sentiat, quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod Dominus dixit aeternum. De illis vero peccatoribus, quos dicit Apostolus, exusto eorum opere, tanquam per ignem salvos futuros, quoniam nihil Pelagio de iis evidenter objectum est, nihil judicaverunt. Quapropter, qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio veritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconvenienter eum Pelagius Origenistam vocat: sed rursus, qui nullum peccatorem in Dei judicio misericordia dignum existimat, quod vult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica veritate non recipi intelligat. Judicium enim sine misericordia fiet illi, qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). 11. Quomodo autem fiet hoc judicium, difficile in Scripturis sanctis comprehendi potest: modis enim multis significatur, quod uno modo futurum est. Namque aliquando dicit Dominus adversus eos quos in suum regnum non recipit, ostium se clausurum, clamantibusque illis et dicentibus, Aperi nobis; in nomine tuo manducavimus et bibimus, et caetera quae illos dicere scriptum est, se responsurum, Nescio vos, qui operamini iniquitatem (Luc. XIII, 26, 27). Aliquando jussurum se commemorat, ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur, et interficiantur coram illo (Id. XIX, 27). Aliquando venturum se dicit cum Angelis suis in majestate sua, ut congregentur ante eum omnes gentes, et dividat eas, et alios ponat ad dexteram, quorum bona opera commemorans, reportet in vitam aeternam; alios ad sinistram, quibus bonorum sterilitatem imputans, eos aeterno igne condemnet (Matth. XXV, 31-46). Aliquando servum nequam et pigrum, qui pecuniam ejus neglexit impendere (Luc. XIX, 22-24), vel etiam hominem inventum in convivio non habentem vestem nuptialem, jubet ligatis manibus et pedibus mitti in tenebras exteriores. Aliquando susceptis quinque prudentibus, ostium contra stultas alias quinque virgines claudit (Matth. XXV, 10-12). Haec, et si quid est aliud quod in praesentia non occurrit, de judicio dicuntur futuro, utique non in uno vel quinque, sed in multis exercendo. Nam si unus esset qui de convivio, quod non habebat vestem nuptialem, in tenebras jussus est mitti; non continuo sequeretur, et diceret Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Id. XXII, 11-14): cum potius uno projecto atque damnato, multi in domo remansisse videantur. Sed de his omnibus nunc quantum satis est disputare perlongum est. Hoc tamen breviter possum dicere, sine praejudicio (quod in pecuniariis rationibus dici solet), melioris discussionis, unum aliquem judicii modum, qui est inscrutabilis nobis, servata duntaxat in praemiis et poenis diversitate meritorum, multis per Scripturas sanctas significari modis. Quod autem huic causae, de qua nunc agitur, satis est: si dixisset Pelagius, omnes omnino peccatores aeterno igne et aeterno supplicio puniendos; quisquis id judicium approbasset, in se ipsum primitus sententiam protulisset. Quis enim gloriabitur se mundum esse a peccatis (Prov. XX, 9, sec. LXX)? Quia vero nec omnes dixit, nec quosdam, sed indefinite posuit, et hoc secundum Evangelium se dixisse respondit: vera quidem sententia episcopali est confirmata judicio; sed adhuc quid sentiat Pelagius non apparet, et post hoc etiam episcopale judicium non impudenter inquiritur.
CAPUT IV.
12. Objectum est et illud Pelagio, tanquam in suo libro scripserit, « Malum nec in cogitationem venire. » Respondit autem, « Hoc non ita posuimus; sed diximus, debere studere Christianum, ne male cogitet: » quod, sicut decuit, episcopi approbarunt. Quis enim dubitat, malum cogitari non oportere? Et revera in libro suo quod ait, « malum nec cogitari, » si ita legitur, « nec cogitandum quidem, » hoc intelligi solet, malum nec cogitari debere quidem. Hoc autem qui negat, quid aliud dicit, quam debere cogitari malum? Quod si verum esset, non diceretur in laude charitatis, Non cogitat malum (I Cor. XIII, 5) « Non venire » tamen « in cogitationem » justorum atque sanctorum, ideo non tam probe asseritur, quia cogitatio vocari solet etiam cum aliquid in mentem venit, etsi consensio non sequatur. Cogitatio vero quae culpam contrahit, et merito prohibetur, consensione non caret. Potuit ergo fieri ut mendosum codicem legerent, qui hoc ita objiciendum arbitrati sunt, tanquam Pelagius dixerit, « Malum nec in cogitationem venire, » id est, justis et sanctis in mentem non venire quod malum est. Quae sententia profecto absurdissima est; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitata verbis enuntiare non possumus: sed illa, ut diximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quae consensionem trahit.
CAPUT V.
13. Cum ergo et hanc Pelagii responsionem judices approbassent, recitatum est aliud, quod in suo libello scripsit, « Regnum coelorum etiam in Veteri Testamento promissum. » Ad quod Pelagius: « Hoc et per Scripturas probari possibile est: haeretici autem in injuriam Veteris Testamenti, hoc negant. Ego vero Scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est, Et accipient sancti regnum Altissimi » (Dan. VII, 18). Qua ejus accepta responsione, Synodus dixit, « Neque hoc alienum est a fide ecclesiastica. » 14. Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter caetera objicerent, sine causa verba ista moverunt? Non utique: sed Veteris Testamenti nomen modis duobus dici solet, uno modo secundum divinarum Scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi vulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus dicit ad Galatas: Dicite mihi, inquit, sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem in servitutem generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae conjuncta est ei quae nunc est Jerusalem; servit enim cum filiis suis: quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Cum ergo Vetus Testamentum ad servitutem pertineat, unde etiam dictum est, Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Galat. IV, 21-30); regnum autem coelorum ad libertatem: quomodo etiam regnum coelorum ad Vetus pertinet Testamentum? Sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut Scripturas omnes Legis et Prophetarum, quae ante incarnationem Domini ministratae, auctoritate canonica continentur, nomine Testamenti Veteris nuncupemus; quis ecclesiasticis litteris vel mediocriter eruditus ignorat, ita Scripturis illis promitti potuisse regnum coelorum, sicut etiam illud Testamentum Novum, ad quod pertinet regnum coelorum? Certe enim in illis Litteris apertissime scriptum est: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Jacob Testamentum Novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Hoc enim factum est in monte Sina. Tunc autem Daniel propheta nondum erat qui dixerat, Accipient sancti regnum Altissimi. His enim verbis praemium, non Veteris, sed Novi Testamenti prophetabat: sicut ipsum Christum venturum iidem Prophetae praenuntiarunt, cujus sanguine dedicatum est Testamentum Novum: cujus Testamenti ministri Apostoli facti sunt, dicente beatissimo Paulo, Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). In illo vero Testamento quod proprie vetus dicitur, et datum est in monte Sina, non invenitur promitti apertissime, nisi terrena felicitas. Unde illa terra, quo est populus introductus, et per eremum ductus, terra promissionis vocatur; in qua pax et regnum, et ab inimicis victoriarum reportatio, et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum, et si qua hujusmodi, haec sunt promissa Veteris Testamenti: quibus etsi figurantur ad Novum Testamentum pertinentia spiritualia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem Dei, ipse est haeres Veteris Testamenti. Ea quippe secundum Vetus Testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem veterem concupiscuntur. Quae autem illic ad Novum Testamentum pertinentia figurantur, novos homines quaerunt. Neque nesciebat enim quid loqueretur tantus Apostolus, qui duo Testamenta in ancilla et libera, allegorica significatione distincta esse dicebat, veteri filios carnis, novo filios promissionis attribuens: Non qui filii carnis, inquit, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8). Filii ergo carnis pertinent ad terrenam Jerusalem, quae servit cum filiis suis: filii autem promissionis ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram in coelis aeternam. Unde perspicitur qui ad regnum terrenum, et qui pertineant ad regnum coelorum. Istam distinctionem qui etiam illo tempore per Dei gratiam intelligentes, filii promissionis effecti sunt, Novi Testamenti haeredes in occulto Dei consilio deputati sunt, etiamsi Vetus Testamentum per temporum distributionem divinitus datum populo veteri congruenter ministraverunt. 15. Quomodo ergo non merito commoverentur filii promissionis, filii liberae Jerusalem in coelis aeternae, cum ista discretio apostolica atque catholica Pelagii verbis videretur auferri, et Agar quodam modo Sarae crederetur aequari? Ille igitur haeretica impietate scripturae Veteris Testamenti facit injuriam, qui eam ex Deo bono, summo et vero, fronte sacrilegae impietatis negat: sicut Marcion, sicut Manichaeus, et si quae alia pestis hoc sentit. Quapropter, ut de hac re quod sentio, qua possum brevitate complectar: sicut Veteri Testamento, si esse ex Deo bono et summo negetur; ita et Novo fit injuria, si veteri aequetur. Sed cum Pelagius respondisset, cur etiam dixerit in Vetere Testamento promitti regnum coelorum, Danielis prophetae commemorans testimonium, qui sanctos accepturos regnum Altissimi, apertissime prophetavit, non esse hoc alienum a fide catholica, merito judicatum est: non secundum illam distinctionem, qua in monte Sina promissa terrena ad Vetus Testamentum proprie pertinere monstrantur; nec tamen improbe, secundum hanc loquendi consuetudinem, qua universae Scripturae canonicae ante incarnationem Domini ministratae Veteris Testamenti appellatione censentur. Non enim aliud est regnum Altissimi, quam Dei regnum; aut quisquam contendere audebit, aliud esse Dei regnum, aliud regnum coelorum.
CAPUT VI.
16. Post haec objectum est, quod Pelagius in eodem libro scripserit suo, « Posse hominem, si velit, esse sine peccato: » et quod scribens ad viduam adulatorie dixerit, « Inveniat apud te pietas, quae nusquam invenit, locum: inveniat ubique peregrina in te sedem justitia: veritas quam jam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat: et lex Dei quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur. » Et iterum ad ipsam: « O te felicem et beatam, si justitia, quae in coelo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris! » Et in alio ad ipsam libro, post orationem Domini et Salvatoris nostri, docens quemadmodum debeant sancti orare, ait: « Ille ad Deum digne elevat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctae, et innocentes, et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et rapina, quas ad te extendo manus; quemadmodum justa et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis. » Ad hoc autem Pelagius respondens ait: Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus: hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit: sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato; nec per hoc tamen in posterum inconversibilis. Reliqua vero quae subjecerunt, neque in libris nostris sunt, neque talia unquam diximus. » His auditis Synodus dixit: « Quoniam negas te talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent? » Pelagius respondit: « Anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos; siquidem non est dogma. » Deinde judicaverunt episcopi dicentes: « Nunc quoniam propria voce anathematizavit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula. » 17. Numquid hic poterant judices, vel debebant, incognita et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae ad viduam reprehensibilia scripta dicebantur, Pelagium scripsisse convinceret? Ubi profecto parum esset codicem ferre, et de scriptis ejus haec legere, nisi et testes adhiberentur, si illa scripta sua esse, etiam cum recitarentur, negaret. Verumtamen in his quoque fecerunt judices, quod facere potuerunt, interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia se negavit scripsisse, sive dixisse: quos ubi se tanquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de hac re judices, adversariis absentibus, quaerere debuerunt? 18. An et illud fortasse tractandum est, utrum recte dictum sit « non tanquam haereticos, sed tanquam stultos anathematizandos qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? » Sed ab hac quaestione non levi, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus haereticus, recte se in praesentia judices abstinuerunt. Non enim, si quisquam, verbi gratia, dixerit aquilarum pullos paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis palpitaverint, tanquam adulterinos in terram, luce quodam modo convincente, dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus judicandus est. Et hoc, quia in hominum doctorum litteris invenitur, famaque vulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiam si verum non est; nec fidem nostram, propter quam fideles vocamur, aut creditum laedit, aut creditum juvat. Porro, si ex hoc sensu quis contenderit, animas rationabiles inesse volucribus, ex eo quod in eas revolvantur humanae: tum vero tanquam haeretica pestis, ab auribus animoque pellenda est; agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis verum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus vera sunt, longe tamen ab hujusmodi irrationabilium animantium, quamvis mirabili sensu, distare rationem, quae non hominibus et pecoribus, sed hominibus Angelisque communis est. Multa vero etiam stulta dicuntur ab imperitis et vanis, nec tamen haereticis; qualia sunt eorum qui de alienis artibus, quas non didicerunt, temere judicant, aut immoderato et caeco affectu vel laudant quos diligunt, vel vituperant quos oderunt; et quidquid aliud in consuetudine sermonis humani, non statuto dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae levitatem, vel ore profertur, vel stilo etiam litterisque committitur. Multos denique de his paululum admonitos, talia dixisse mox poenitet: ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed quasi undecumque rapta, et non considerata, profuderant. Vix est autem carere istis malis: et quis est qui non labitur lingua, et offendit in verbo (Eccli XIX, 16, et Jacobi III, 2)? Sed interest quantum, interest unde, interest postremo utrum admonitus corrigat, an pertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quod levitate, non dogmate dixerat. Cum igitur omnis haereticus consequenter et stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus haereticus; recte judices incertum stultiloquium propria voce Pelagium anathematizasse dixerunt: quia et si haeresis esset, procul dubio stultiloquium esset. Proinde quidquid illud sit, generalis vitii nomine appellaverunt. Utrum autem ex aliquo dogmate ista sint dicta, an vero non fixa placitaque sententia, sed facile emendabili vanitate, quoniam ille qui audiebatur, quoquo modo dicta essent, sua esse negaverat, discutiendum in praesentia non putarunt. 19. Nos sane cum hanc Pelagii defensionem in illa, quam prius accepimus, chartula legeremus, aderant quidam sancti fratres, qui se Pelagii libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam viduam conscriptos, cujus nomen non est expressum, se habere dixerunt; et admonuerunt requirendum, utrum illic ista quae sua negavit, essent forte conscripta; quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. Tum vero cum iidem libri ab exordio legerentur, quaesita et inventa sunt. Affirmabant autem illi qui protulerant codicem, ante quatuor ferme annos se istos tanquam Pelagii libros habere coepisse, nec unquam utrum ejus essent, ab aliquo se audisse dubitari. Considerantes itaque optime nobis servorum Dei cognitam fidem de hac re non posse mentiri, restare videbatur, ut Pelagium potius in episcopali judicio crederemus fuisse mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus, etiam ante annos tam multos aliquid sub ejus nomine, non tamen ab illo fuisse conscriptum: neque enim isti eosdem libros ab ipso se accepisse, vel quod ipsius essent, ab eodem audisse dicebant. Nam et mihi quidam fratres nostri nonnulla opuscula sub meo nomine in Hispaniam venisse dixerunt, quae quidem ab iis qui alia nostra legissent, non agnoscerentur; ab aliis tamen nostra esse crederentur. 20. Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, adhuc latebrosum est: sed puto quod in istorum gestorum consequentibus partibus elucebit. Ait enim: « Posse quidem hominem esse sine peccato, et Dei mandata custodire, si velit, diximus: hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit: sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato; nec per hoc tamen in posterum inconversibilis. » In his verbis, quam dicat Dei gratiam, prorsus latet: et judices quidem catholici nullam aliam intelligere potuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolica doctrina commendat. Haec est enim, qua nos liberari posse speramus de corpore mortis hujus per Jesum Christum Dominum nostrum:
CAPUT VII.
Et pro qua impetranda oramus, ne intremus in tentationem (Matth. VI, 13). Haec gratia non est natura: sed qua subvenitur fragili vitiataeque naturae. Haec gratia non est legis scientia: sed ea est, de qua dicit Apostolus, Non irritam faciam gratiam Dei: nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): et ideo non est littera occidens, sed spiritus vivificans. Scientia quippe legis sine gratia spiritus, operatur in homine omnem concupiscentiam. Peccatum, enim, inquit, non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Nec ista dicendo legem vituperat, imo etiam laudat, cum dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et iterum legem laudat, dicendo: Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor ignoro. Non enim quod volo, hoc ago: sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Ecce jam legem novit, laudat, eique consentit, hoc est, eam bonam esse consentit: quoniam quod illa jubet, hoc et ipse vult; et quod illa vetat et damnat, hoc et ipse odit: et tamen quod odit, hoc facit. Inest ergo legis sanctae scientia, nec tamen sanatur vitiosa concupiscentia: inest voluntas bona, et valet operatio mala. Hinc est quod duabus legibus inter se colluctantibus, dum legi mentis lex repugnat in membris; et captivat sub lege peccati, a confitente exclamatur, et dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT VIII.
21. Non ergo natura, quae sub peccato venumdata et vitio sauciata redemptorem salvatoremque desiderat, nec legis scientia per quam fit concupiscentiae cognitio, non evictio, liberat a corpore mortis hujus: sed gratia Domini per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT IX.
Ista est non natura moriens, nec littera occidens, sed spiritus vivificans. Jam enim habebat iste naturam cum voluntatis arbitrio; nam dicebat, Velle adjacet mihi: sed non habebat naturam cum sanitate, sine vitio; nam dicebat, Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum. Jam habebat cognitionem legis sanctae; nam dicebat, Peccatum non cognovi, nisi per legem: sed non habebat vires agendae perficiendaeque justitiae; nam dicebat, Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, hoc facio; et, Perficere bonum non invenio (Rom. VII, 7-25). Ideo nec voluntatis arbitrium, nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis hujus; quia utrumque jam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina: sed gratiae Dei poscebat auxilium, per Jesum Christum Dominum nostrum.
CAPUT X.
22. Hanc itaque gratiam, quam in catholica Ecclesia notissimam noverant, episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum dicere, « hominem a peccatis conversum, proprio labore et Dei gratia posse esse sine peccato. » Ego autem propter illum librum, quem mihi refellendum servi Dei dederunt, qui discipuli ejus fuerunt, et cum eumdem Pelagium valde diligerent, ejus esse dixerunt, ubi hac quaestione sibi proposita, quia hoc in eo jam plurimos offenderat, quod adversus Dei gratiam loqueretur, apertissime expressit, « hanc se dicere Dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio: » propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter ejus disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de istorum verborum ejus ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat, atque se hoc dixisse sine praejudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis, ita disserens: « Dixi quidem, proprio labore et Dei gratia posse hominem esse sine peccato; sed quam dicam gratiam optime nostis, et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati sumus a Deo cum libero arbitrio. » Atque ita dum eum credunt episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in novam creaturam adoptati (hanc enim apertissime gratiam divina Scriptura commendat), ignorantes haereticum, tanquam catholicum absolverunt. Suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime dixerit, « Abel justum nunquam omnino peccasse; » modo ait, « Non autem diximus quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato. » Abel quippe justum, non a peccatis conversum in caetera vita dixit factum esse sine peccato, sed « quod peccatum nullum unquam fecerit. » Unde si ille ipsius liber est, profecto ex ipsa responsione emendandus est. Nolo enim eum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quod in libro illo scripserit, se dicat oblitum: proinde caetera videamus. Ea quippe consequuntur in ecclesiasticis gestis, quibus, adjuvante Domino, possumus ostendere, etiam Pelagio, sicut nonnullis videtur, in illa examinatione purgato, et certe apud judices duntaxat homines absoluto, hanc talem haeresim, quam et ulterius progredi et in pejus proficere nolimus, sine dubio esse damnatam.
CAPUT XI.
23. Haec enim sequuntur objecta Pelagio, quae in doctrina Coelestii discipuli ejus referuntur inventa. « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam Lex sic mittit ad regnum, quemadmodum Evangelium. Quoniam ante adventum Christi fuerunt homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in illo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. » Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a Sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. Ubi quidem, ut recolis, ipse non fui, sed postea cum venissem Carthaginem, eadem gesta recensui, ex quibus aliqua memini: sed nescio utrum eis haec omnia teneantur. Quid autem interest, utrum aliqua inibi non sint forte commemorata, et ideo nec damnata, cum constet esse damnanda? Deinde objecta sunt et alia quaedam capitula, commemoratione mei nominis interposita, quae mihi de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici hujusmodi quaestionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum, qui ea mihi in epistola sua consulens miserat, satis sufficienter, ut mihi videtur, respondi (Epistola 157, ad Hilarium scripta). Ista sunt autem: « Posse hominem sine peccato, si velit, esse. Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. » 24. Ad haec sibi objecta, sicut gesta testantur. Pelagius ita respondit: « De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est, » inquit, « superius: de eo autem quod fuerint ante adventum Domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem. Reliqua vero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo: sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. » Post hanc ejus responsionem Synodus dixit: « Ad haec praedicta capitula sufficienter et recte satisfecit praesens Pelagius, anathematizans ea quae non erant ejus. » Videmus igitur et tenemus, non solum a Pelagio, verum etiam a sanctis episcopis qui illi judicio praesidebant, mala perniciosissima hujusmodi haeresis esse damnata: « Adam mortalem factum, » quod ut plenius exponeretur quomodo dictum sit, additum est, « qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod peccatum ejus ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quod infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non illis reputetur, neque regnum Dei possint habere. » Haec certe omnia judicio illo ecclesiastico anathematizante Pelagio, et episcopis interloquentibus, constat esse damnata. 25. His autem quaestionibus, et istarum sententiarum contentiosissimis assertionibus jam usquequaque ferventibus, multorum fratrum perturbabatur infirmitas. Unde coacti sumus sollicitudine charitatis, quam erga Ecclesiam Christi per gratiam Christi nos habere convenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum, qui eos quotidie disputatores molestissimos patiebatur, et me per litteras consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus scribere, et maxime de Baptismo parvulorum: de quo etiam postea, te jubente, in basilica Majorum, gestans quoque in manibus epistolam gloriosissimi martyris Cypriani, et de hac re verba ejus recitans atque pertractans, ut error iste nefarius de quorumdam cordibus auferretur, quibus persuasa fuerant quae in his gestis videmus damnata, adjutus orationibus tuis, quantum potui, laboravi. Haec sunt, quae nonnullis fratribus, quidam talia sentientes, ita persuadere conabantur, ut de orientalibus comminarentur Ecclesiis, quod nisi haec tenerent, earum possent judicio condemnari. Ecce quatuordecim antistites orientalis Ecclesiae, in ea terra cui Dominus praesentiam suae carnis exhibuit, Pelagium non absolverent, nisi ea tanquam fidei catholicae adversa damnaret. Unde, si propterea est iste absolutus, quod anathematizaverit talia; procul dubio illa damnata sunt: quod multo cumulatius atque clarius in consequentibus apparebit. 26. Unde nunc duo illa videamus, quae noluit anathematizare Pelagius, qui etiam sua esse cognovit; sed ut illud, quod in eis offendebat, auferret, quomodo ea sentiret exposuit. « Posse quidem, » inquit, « hominem sine peccato esse, dictum est superius. » Dictum sane, et nos meminimus: sed ideo mitigatum, et a judicibus approbatum, quod addita est Dei gratia, quae in illis capitulis tacebatur. De hoc autem altero quemadmodum responderit, diligentius intuendum est. « De illo autem, » inquit, « quod fuerint ante adventum Domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste, secundum sanctarum Scripturarum traditionem. » Non est ausus dicere, Dicimus et nos quoniam ante adventum Christi fuerunt homines sine peccato; cum hoc illi de Coelestii dictis fuisset objectum; sensit enim quam esset periculosum et molestum: sed ait, « Dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste. » Quis hoc negaverit? Sed aliud est hoc, et aliud fuisse sine peccato: quia et illi sancte justeque vivebant, qui veraciter tamen dicebant, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et hodie multi juste sancteque vivunt. nec tamen in oratione mentiuntur, cum dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Hoc ergo judicibus placuit, quemadmodum se dicere asseveravit Pelagius; non quemadmodum objiciebatur dixisse Coelestius. Nunc ea quae restant pertractemus, ut possumus.
CAPUT XII.
27. Objectum est Pelagio, quod diceret, « Ecclesiam hic esse sine macula et ruga. » Unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum habuerunt in nostra Collatione conflictum; sed illos de permixtione malorum hominum tanquam paleae cum frumentis, propter areae similitudinem potius urgebamus: qua similitudine etiam istis respondere possumus, nisi Ecclesiam in solis bonis vellent fortasse intelligi, quos nullum omnino asserunt habere peccatum, ut possit Ecclesia hic esse sine macula et ruga. Quod si ita est, eadem repeto quae paulo ante memoravi: Quomodo sunt membra Ecclesiae, de quibus verax clamat humilitas, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est; vel quomodo id quod eam Dominus docuit, orabit Ecclesia, Dimitte nobis debita nostra: si in hoc saeculo est Ecclesia sine macula et ruga? Postremo ipsi de se ipsis interrogandi sunt, utrum necne fateantur aliqua se habere peccata. Quod si negabunt, dicendum est eis, quod se ipsos decipiant, et veritas in eis non sit. Si autem peccatum se habere fatebuntur, quid aliud quam de ruga sua vel macula fatebuntur? Non sunt ergo isti Ecclesiae membra; quia illa est sine macula et ruga, hi autem cum macula et ruga. 28. Sed ad hoc objectum vigilanti circumspectione respondit, quam sine dubio catholici judices approbaverunt. « Dictum est, » inquit, « a nobis, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit ita Dominus permanere. » Ad quod Synodus dixit: « Hoc et nobis placet. » Quis enim nostrum negat, omnium in Baptismo peccata dimitti, et omnes fideles sine macula et ruga de lavacro regenerationis ascendere? Aut cui christiano catholico non placet, quod et Domino placet, idque futurum est, ut Ecclesia permaneat sine macula et ruga? Quandoquidem id nunc agitur Dei misericordia et veritate, ut ad illam perfectionem, ubi sine macula et ruga in aeternum mansura est, sancta Ecclesia perducatur. Sed inter lavacrum, ubi omnes praeteritae maculae rugaeque tolluntur, et regnum, ubi sine macula et ruga perpetuo manebit Ecclesia, tempus hoc medium est orationis, ubi necesse est dicat, Dimitte nobis debita nostra. Propter hoc objectum est eos dicere, « hic esse Ecclesiam sine macula et ruga, » utrum per hanc sententiam auderent prohibere orationem, qua diebus et noctibus veniam peccatorum jam baptizata sibi poscit Ecclesia. De quo medio tempore inter remissionem peccatorum quae fit in lavacro, et permansionem sine peccatis quae futura est in regno, cum Pelagio nihil est actum, nihil ab episcopis pronuntiatum: sed tantum hoc quod breviter significandum putavit, non se ita dixisse, ut videbatur objectum. Cum enim hoc ait, « Dictum est a nobis, sed ita; » quid voluit videri, nisi non ita, quemadmodum dixisse, ab his qui objecerant, credebatur? Quid tamen secuti sint judices, ut dicerent sibi hoc placere, id est, Baptismum quo abluitur a peccatis, et regnum ubi permanebit sine peccatis sancta, quae nunc mundatur, Ecclesia, satis, quantum existimo, apparet.
CAPUT XIII.
29. Deinde objecta sunt de libro Coelestii, quid in unoquoque capitulo contineat, magis secundum sensum, quam secundum verba: quae quidem ille latius exsequitur; sed tunc subjicere omnia, qui libellum adversus Pelagium dederunt, se non potuisse dixerunt. Ergo in primo capitulo libri Coelestii hoc scriptum esse posuerunt: « Quoniam plus facimus, quam in Lege et Evangelio jussum est. » Ad quod Pelagius respondit: « Hoc quasi nostrum posuerunt: dictum est vero a nobis secundum Apostolum de virginitate, de qua Paulus dicit, Praeceptum Domini non habeo. » Synodus dixit: « Hoc et Ecclesia recipit. » Legi ego, quo sensu id Coelestius in libro suo posuerit: si tamen eum suum esse non negat. Dixit enim hoc, quo videlicet persuaderet, tantam nos habere per naturam liberi arbitrii non peccandi possibilitatem, ut plus etiam quam praeceptum est faciamus; quoniam perpetua servatur a plerisque virginitas, quae praecepta non est, cum ad non peccandum praecepta implere sufficiat. Quod autem a Pelagio responsum est, ut approbarent judices, non sic acceperunt, tanquam omnia Legis et Evangelii praecepta custodiant, qui virginitatem, quae praecepta non est, insuper servant; sed ad hoc tantum, quod plus est virginitas quae non est praecepta, quam conjugalis pudicitia quae praecepta est, et custodire istam, quam illam, utique plus est: cum tamen neutrum eorum habeatur sine gratia Dei; quandoquidem Apostolus de hac re loquens ait, Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo: alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 25, 7). Et ipsi Domino cum dixissent discipuli, Si haec hominis est causa cum uxore, non expedit nubere, vel, quod latine melius dicitur, non expedit ducere: Non, inquit, omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11). Hoc ergo episcopi Ecclesiam recipere pronuntiarunt, quod plus sit virginitas perseverans, quae praecepta non est, quam nuptiarum castitas, quae praecepta est. Quo autem sensu illud Pelagius, sive Coelestius dixerit, judices nescierunt.
CAPUT XIV.
30. Hinc jam objiciuntur Pelagio alia Coelestii capitula capitalia, et sine dubitatione damnanda, quae nisi anathematizasset, cum his sine dubio damnaretur. In tertio capitulo scripsisse Coelestium, Gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbritrio esse, vel in lege ac doctrina. Et iterum, Dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si peccatoribus illam det, videtur esse iniquus: et his verbis intulisse, Propterea et ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fuerim, sive indignus. Si enim per gratiam omnia facimus; quando vincimur a peccato, non nos vincimur, sed Dei gratia, quae voluit nos adjuvare omni modo, et non potuit. Et iterum ait: Si gratia Dei est, quando vincimus peccata; ergo ipse est in culpa, quando a peccato vincimur, quia omnino custodire nos aut non potuit, aut noluit. Ad ista Pelagius respondit: Haec utrum Coelestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Coelestii esse; ego vero nunquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet. Synodus dixit: Recipit te sancta Synodus, ita verba reproba condemnantem. De his certe omnibus, et Pelagii eadem anathematizantis manifesta responsio est, et episcoporum ista damnantium absolutissima judicatio. Utrum ea Pelagius, an Coelestius, an uterque, an neuter illorum, an alii sive cum ipsis, sive sub nomine illorum senserint, sive adhuc sentiant, sit dubium vel occultum: satis tamen hoc judicio declaratum est, esse damnata, et Pelagium simul fuisse damnandum, nisi haec etiam ipse damnaret. Nunc certe post hoc judicium, quando contra hujusmodi sententias disputamus, adversus damnatam haeresim disputamus. 31. Dicam etiam aliquid laetius. Superius metuebam (Supra, n. 20), cum diceret Pelagius, adjuvante gratia Dei posse esse hominem sine peccato, ne forte eamdem gratiam possibilitatem diceret esse naturae a Deo conditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est, quem tanquam ejus accepi, cui respondi, et eo modo nescientes judices falleret: nunc vero cum anathematizat eos qui gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; satis evidenter apparet, eam illum dicere gratiam, quae in Christi Ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti Spiritus datur, ut ad nostros actus singulos adjuvemur: unde et oramus semper adjutorium opportunum, ne inferamur in tentationem. Nec illud jam metuo, ne forte ubi dixit, Non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, atque id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientiam poneret adjutorium (Supra, n. 2), eamdem legis scientiam Dei gratiam velit intelligi. Ecce anathematizat qui hoc sentiunt: ecce nec naturam liberi arbitrii, nec legem atque doctrinam vult intelligi gratiam, qua per actus singulos adjuvamur. Quid ergo restat, nisi ut eam intelligat quam dicit Apostolus, subministratione Spiritus sancti dari (Philipp. I, 19)? de qua dicit Dominus, Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Nec illud metuendum est, ne forte ubi ait, Omnes voluntate propria regi; idque exposuit, ideo se dixisse, propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona (Supra. n. 5), etiam hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adjutorem dixerit. Cum enim recte anathematizaverit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege ac doctrina: profecto Dei gratia vel adjutorium ad singulos actus datur, excepto libero arbitrio, vel lege atque doctrina: ac per hoc per singulos actus a Deo regimur, quando recte agimus; nec frustra orantes dicimus, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). 32. Sed quod ista sequitur, me rursum sollicitat. Cum enim de quinto capitulo libri Coelestii huic fuisset objectum, quod « affirment unumquemque hominem omnes virtutes posse habere et gratias, et auferant diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet: » Pelagius respondit, « Dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. Non enim auferimus gratiarum diversitatem: sed dicimus donare Deum ei qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. » Ad hoc Synodus dixit: « Consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de deno gratiarum, quae in sancto Apostolo continentur. » Hic dicet aliquis: Quid ergo sollicitat? An tu negabis omnes virtutes et gratias fuisse in Apostolo? Ego vero, si illae accipiantur omnes, quas uno quodam ipse Apostolus commemoravit loco, quas et episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent, et pronuntiarent « sensu ecclesiastico dictum, » non eas dubito habuisse apostolum Paulum. Ait enim: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, deinde donationes sanitatum, adjutoria, gubernationes, genera linguarum (I Cor. XII, 28). Quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus Paulus? Quis hoc audeat dicere? Nam eo ipso quod apostolus erat, habebat utique apostolatum. Sed habebat et prophetiam. An non prophetia ejus est? Spiritus enim manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum (I Tim. IV, 1). Ipse erat et doctor Gentium in fide et veritate (Id. II, 7): et operabatur virtutes et sanitates; nam mordentem viperam manu excussit illaesa (Act. XXVIII, 5), et paralyticus ad verbum ejus restituta continuo salute surrexit (Id. XIV, 9). Adjutoria quae dicat, obscurum est; quoniam vis hujus verbi late patet: quis tamen huic et istam gratiam defuisse dicat, per cujus laborem salutem hominum sic constat adjutam? Quid vero ejus gubernatione praeclarius, quando et per eum Dominus tunc tot Ecclesias gubernavit, et per ejus Epistolas nunc gubernat? Jam genera linguarum, quae illi deesse potuerunt, cum ipse dicat, Gratias Deo, quod omnium vestrum lingua loquor (I Cor. XIV, 18)? Quia ergo istorum omnium nihil apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem Pelagii, « omnes gratias ei donatas esse » dicentis, judices approbaverunt. Sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non sunt. Neque enim, quamvis esset apostolus Paulus multum excellens membrum corporis Christi, nullas plures et ampliores gratias accepit ipsum totius corporis caput, sive in carne, sive in anima hominis, quam creaturam suam Verbum Dei in unitatem personae suae, ut nostrum caput esset, et corpus ejus essemus, assumpsit. Et revera si esse possent in singulis omnia, frustra de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo videretur. Sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut sanitas, sicut vita: sunt autem alia etiam singulis propria, unde nec auris sentit colores, nec oculus voces; propter quod dicitur, Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi adoratus (I Cor. XII, 17)? Quod quidem non ita dicitur, tanquam impossibile Deo sit, et auribus praestare sensum videndi, et oculis audiendi. Quid tamen faciat in Christi corpore quod est Ecclesia, et quam diversitatem Ecclesiarum velut per membra diversa ut essent dona etiam singulis propria, significaverit Apostolus, certum est. Quapropter, et qua causa hi qui illud objecerunt, auferri noluerint distantiam gratiarum, et qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona omnia, quae loco uno commemoravit, agnoscimus, id quod respondit Pelagius potuerint approbare, jam clarum est. 33. Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum factum esse praedixi? Hoc videlicet, quod ait Pelagius, « Donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. » Nihil essem de hac ejus responsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cujus maxime cura gerenda est, ne scilicet gratia Dei, nobis tacentibus et tantum malum dissimulantibus, oppugnetur. Cum ergo non ait, Donare Deum cui voluerit; sed ait, « Donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias; » non potui, cum legerem, non esse suspiciosus. Ipsum quippe gratiae nomen et ejus nominis intellectus aufertur, si non gratis datur, sed eam qui dignus est accipit. An forte quis dicet, Apostolo me facere injuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? Imo tunc facio et illi injuriam, et mihi poenam, si quod ipse dicit, non credo. An ille gratiam non ita definivit, ut eam sic, quod daretur gratis, appellatam ostenderet? Nempe ipse dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Unde item dixit: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Id. IV, 4). Quisquis ergo dignus est, debitum est ei; si autem debitum est, gratia non est: gratia quippe donatur, debitum redditur. Gratia ergo donatur indignis, ut reddatur debitum dignis: ipse autem facit ut habeant quaecumque redditurus est dignis, qui ea quae non habebant donavit indignis. 34. Hoc forte dicet: Ego non ex operibus, sed ex fide dixi Apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides ejus hoc meruit. Quid enim, putamus quod fides non operetur? Imo ipsa veraciter operatur, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, ejusdem apostoli sententiam veram novimus et invictam, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Ideo vero saepe dicit, non ex operibus, sed ex fide, nobis justitiam deputari, cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam existimet ad ipsam fidem meritis operum perveniri, cum ipsa sit initium, unde bona opera incipiunt; quoniam, ut dictum est, quod ex ipsa non est, peccatum est. Hinc et Ecclesiae dicitur in Cantico canticorum, Venies, et transies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Quapropter quamvis bene operandi gratiam fides impetret: ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobis danda, in qua Dominum sequeremur, misericordia ejus praevenit nos (Psal. LVIII, 11). An ipsam nobis nos dedimus, et ipsi nos ipsos fideles fecimus? Prorsus etiam hic clamabo, Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Nihil vero aliud apostolica doctrina commendat, ubi ait: Dico autem per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus qui sunt in vobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Hinc est quippe et illud: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quando et hoc accepimus, unde incipit quidquid in nostris actibus habemus boni. 35. Quid est ergo quod idem dicit apostolus, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex (II Tim. IV, 7, 8); si haec non redduntur dignis, sed donantur indignis? Hoc qui dicit, parum considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia data esset indigno. Ait enim, Bonum certamen certavi: sed idem ipse ait, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Ait, Cursum consummavi: sed ipse idem ait, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Ait, Fidem servavi: sed ipse idem ait, Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12), id est, commendatum meum: nam codices nonnulli non habent, depositum; sed quod est planius, commendatum. Quid autem commendamus Deo, nisi quae oramus ut servet, in quibus et ipsa est fides nostra? Nam quid aliud apostolo Petro Dominus commendavit orando, unde illi ait, Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); nisi ut ejus Deus servaret fidem, ne tentationi cedendo deficeret? Quocirca, o beate Paule, magne gratiae praedicator, dicam, nec timeam (quis enim mihi minus succensebit ista dicenti, quam tu, quiea dicenda dixisti et docenda docuisti?) dicam, inquam, nec timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed Dei dona sunt merita tua. 36. Redditur ergo debitum praemium Apostolo digno: sed ipsum apostolatum indebitum gratia donavit indigno. An hoc me dixisse poenitebit? Absit: ejus enim testimonio ab hac invidia defensabor, nec me quisquam vocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsum vocare mendacem. Ipse clamat, ipse testatur, ipse ut in se Dei dona commendet, nec in se ipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31), non solum nulla se habuisse dicit merita bona, ut apostolus fieret; sed etiam mala merita sua dicit, ut Dei gratiam manifestet et praedicet. Non sum, inquit, idoneus vocari apostolus: quod quid est aliud, quam, Non sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. Hoc est nempe quod quaerimus: nempe isto munere apostolatus illae omnes gratiae continentur. Non enim decebat aut oportebat apostolum non habere prophetiam, aut non esse doctorem, aut non clarescere virtutibus donationibusque sanitatum, aut adjutoria non praebere, aut Ecclesias non gubernare, aut linguarum generibus non excellere. Omnia haec unum nomen apostolatus amplectitur. Ipsum igitur consulamus; ipsum potius audiamus: dicamus ei, Sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum te dicit fuisse, qui acciperes omnes gratias apostolatus tui; tu ipse quid dicis? Non sum, inquit, dignus vocari apostolus? Itane, ut deferam honorem Paulo, Pelagio magis de Paulo credere audebo, quam Paulo? Non faciam: me namque potius onerabo, quam illum honorabo, si fecero. Audiamus etiam, cur non sit dignus vocari apostolus: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei. Si sensum sequeremur, quis non istum a Christo damnandum censeret potius quam vocandum? Quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? Optime ergo ipse atque veraciter, Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Faciens igitur tantum mali, unde meruisti tantum boni? Audiant respondentem omnes gentes: Sed gratia Dei sum id quod sum. Numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est indigno data? Et gratia ejus, inquit, in me vacua non fuit. Hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium voluntatis ostendat, ubi ait, Praecipientes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Unde autem probat quod gratia ejus in eo vacua non fuit, nisi ex eo quod sequitur, Sed plus omnibus illis laboravi? Proinde non laboravit ut gratiam acciperet, sed accepit ut laboraret: atque ita, unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis accepit indignus. Nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare; Cum enim dixisset, Plus omnibus illis laboravi: continuo subjecit, Non ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). O magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! Quid est hoc, Plus laboravi, non ego? Ub sese extulit aliquantum voluntas, ibi continuo vigilavi pietas, et tremuit humilitas, quia se agnovit infirmitas 37. Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio sanctus Joannes Jerosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut interrogatus quae apud illum ante judicium gesta fuerint, coepiscopis nostris, qui simul in illo judicio praesidebant, ipse narravit. Ait enim, tunc quibusdam susurrantibus, et dicentibus, quod « sine Dei gratia » diceret Pelagius « posse hominem perfici, » id est, quod superius dixerat, « esse posse hominem sine peccato: Culpans, » inquit, « super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit: Amplius omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum; et iterum, Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16); et illud, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1); et alia multa similia diximus, inquit, de Scripturis sanctis. Illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis Scripturis, sed adhuc susurrantibus, dixit Pelagius, Et ego sic credo: anathema sit qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum. »
CAPUT XV.
38. Haec narravit episcopus Joannes, audiente Pelagio, qui utique posset honorifice dicere: Fallitur Sanctitas tua, non bene meministi, non dixi ad ista testimonia quae de Scripturis commemorasti, « Ego sic credo: » quoniam non ea sic intelligo, quod gratia Dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, non volentis neque currentis, sed miserentis sit Dei.
CAPUT XVI.
39. Sunt enim quaedam expositiones Epistolae Pauli, quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur, ubi hoc quod scriptum est, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: « non ex persona Pauli » asserit « dictum; sed cum voce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum hoc diceret, tanquam hoc dici utique non deberet. » Non ergo, cum episcopus Joannes plane istam sententiam esse Apostoli agnovit, eamque ideo commemoravit, ne Pelagius sine Dei gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse Pelagium, « Et ego sic credo; » neque cum hoc praesens audiret, respondit, Non sic credo. Oportet ut illam expositionem perversam, ubi hoc non sensisse Apostolum, sed potius redarguisse intelligi voluit, aut suam neget, aut corrigere atque emendare non dubitet. Nam quidquid dixit episcopus Joannes de absentibus fratribus nostris, sive coepiscopis Herote ac Lazaro, sive de presbytero Orosio, sive de aliis quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intelligat ad eorum praejudicium non valere. Si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam, convincere de mendacio, sed forte commemorare, quid forte fuisset oblitus, aut in quo eum fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate: praesertim quia non in gestis agebatur, quae, improbi ne mentiantur, boni autem ne aliquid obliviscantur, utiliter instituta sunt. Si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit, eosque ad judicium episcopale vocaverit, sibi ut poterunt, aderunt: nobis hic laborare quid opus est; quando ne ipsi quidem judices, post coepiscopi nostri narrationem, aliquid inde pronuntiare voluerunt? CAPUT XVII. 40. Cum ergo Pelagius praesens, ad illa testimonia Scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnoverit, quomodo illud Apostoli testimonium paulo superius recolens, et inveniens eum dixisse, Non sum dignus vocari apostolus, quia persecatus sum Ecclesiam Dei, sed gratia Dei sum id quod sum; non vidit, non se dicere debuisse, cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit apostolus, « dignum fuisse qui acciperet; » cum ipse se non solum dixerit, sed et aliam causam reddens, probarit indignum, et eo ipso gratiam vere gratiam commendaverit? Sed si forte illud jamdudum a sancto Joanne narratum, cogitare vel meminisse non potuit; recentissimam suam responsionem respiceret, et quae paulo ante de Coelestio sibi objecta anathematizaverit adverteret. Nempe etiam inter illa est, quod objectum est dixisse Coelestium, « Dei gratiam secundum merita nostra dari. » Si ergo veraciter hoc Pelagius anathematizavit, quid est quod dicit, gratias omnes Apostolo secundum meritum datas? An aliud est dignum esse accipere; aliud, secundum meritum accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere, dignum esse aliquem, sed non mereri? Verum tamen Coelestius, vel quis alius, cujus omnes superiores anathematizavit sententias, nec de hoc verbo eum nebulas obtendere atque in eis latere permittit. Urget enim et dicit: « Et ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fuerim, sive indignus. » Si ergo recte hoc a Pelagio veraciterque damnatum est, ubi dicitur, « Dei gratiam secundum merita et dignis dari: » quo corde cogitavit, quove ore protulit quod ait, « Dicimus donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias? Quis non ista si diligenter adverterit, fiat de illius responsione vel defensione sollicitus? 41. Cur ergo, ait aliquis, hoc judices approbaverunt? Fateor, ideo jam ipse ambigo: sed nimirum, aut breve dictum eorum audientiam et intentionem facile subterfugit, aut aliquo modo id recte posse accipi existimantes, cujus de hac re confessiones liquidas sibi habere videbantur, pene de uno verbo, nihil ei controversiae movendum putarunt. Quod et nobis forsitan contigisset, si cum eis in illo judicio sedissemus. Si enim pro eo quod positum est Dignus, positum esset Praedestinatus, vel aliquid hujusmodi, nihil certe scrupuli tangeret atque augeret animum: et tamen si dicatur, eum qui per electionem gratiae justificatur, nullis quidem praecedentibus meritis bonis, sed destinatione dignum vocari, sicut electus vocatur, utrum vel certe, vel minima offensione intelligentiae dici possit, difficile judicatur. Nam quantum ad me attinet, ab hoc verbo facile transirem, nisi me liber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicit Dei gratiam, nisi naturam nostram cum libero arbitrio, gratiam creaturam, de ipsius Pelagii sensu sollicitum redderet, ne forte hoc verbum non de negligentia locutionis, sed de diligentia dogmatis curarit inserere. Jam ea quae restant novissima, ita judices commoverunt, ut ante responsionem Pelagii damnanda censerent. CAPUT XVIII. 42. Nam in sexto capitulo Coelestii libri positum objectum est, « Filios Dei non posse vocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti. » Unde secundum ipsum dictum est, neque apostolum Paulum esse filium Dei, qui dixit, Non quod jam acceperim, aut quod jam perfectus sim (Philipp. III, 12). In septimo capitulo, « Oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato, quoniam non secundum voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem. » Cum David dicat, Delicta juventutis meae ne memineris et ignorantiae meae (Psal. XXIV, 7): et cum in lege sacrificia pro ignorantia sicut pro peccato offerantur (Levit. IV). In decimo capitulo, « Non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. » In duodecimo capitulo, « Victoriam nostram non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero arbitrio: » quod inferre dictus est his verbis, « Nostra est victoria, quoniam propria voluntate arma suscepimus; sicut e contrario nostrum est quando vincimur, quoniam armari propria voluntate contempsimus. » Et de apostolo Petro posuit testimonium, « divinae nos esse consortes naturae » (II Petr. I, 4). Et syllogismum facere dicitur: « Quoniam si anima non potest esse sine peccato, ergo et Deus subjacet peccato, cujus pars, hoc est anima, peccato obnoxia est. » In tertio decimo capitulo dicit, « Quoniam poenitentibus venia non datur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum merita et laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. » CAPUT XIX. 43. His recitatis Synodus dixit: « Quid ad haec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius monachus? Hoc enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. » Pelagius respondit: « Iterum dico quia haec et secundum ipsorum testimonium non sunt mea; pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo: quae vero mea esse confessus sum, haec recta esse affirmo: quae autem dixi non esse mea, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni contravenienti et contradicenti sanctae catholicae Ecclesiae doctrinis. Ego enim in unius substantiae Trinitatem credo, et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae Ecclesiae: si quis vero aliena ab hac sapit, anathema sit. » CAPUT XX. 44. Synodus dixit: « Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria vero Ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur. » CAPUT XXI. 45. Si ista sint gesta, quibus amici Pelagii gaudent eum esse purgatum: nos, quoniam erga se nostram quoque amicitiam, prolatis etiam familiaribus epistolis nostris, atque in hoc judicio recitatis, quas insertas continent gesta, satis probare curavit, salutem quidem ejus in Christo cupimus et optamus; de ista vero ejus purgatione, quae magis creditur, quam liquido demonstratur, gaudere temere non debemus. Neque hoc dicens, judicum arguo vel negligentiam, vel conniventiam, vel, quod ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogmatum conscientiam: sed eorum judicio pro merito approbato atque laudato, Pelagius tamen apud eos quibus amplius certiusque notus est, non mihi videtur esse purgatus. Illi enim tanquam de ignoto judicantes, his praesertim absentibus qui contra eum libellum dederant, hominem quidem diligentius examinare minime potuerunt: haeresim tamen ipsam, si eorum sequantur judicium qui pro ejus perversitate certabant, penitus peremerunt. Illi autem qui bene sciunt quae Pelagius docere consuevit, sive qui ejus disputationibus restiterunt, sive qui ex ipso errore se liberatos esse gratulantur, quomodo possunt eum non habere suspectum, quando ejus non simplicem confessionem praeterita errata damnantem, sed talem confessionem legunt, quasi nunquam aliter senserit, quam isto judicio in ejus est responsionibus approbatum? CAPUT XXII. 46. Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna ejus laude cognovi: postea coepit ad nos fama perferre, quod adversus Dei gratiam disputaret; quod licet dolerem, et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid, vel in ejus aliquo libro nosse cupiebam, ut si inciperem redarguere, negare non posset. Postea vero quam in Africam venit, me absente, nostro, id est, Hipponensi littore exceptus est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo hujusmodi auditum est: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Postmodum ejus faciem Carthagine, quantum recolo, semel vel iterum vidi, quando cura Collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui: ille vero etiam ad transmarina properavit. Interea per ora eorum qui ejus discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut Coelestius ad ecclesiasticum judicium perveniret, et reportaret dignam sua perversitate sententiam. Salubrius sane adversus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis, ipsi refutarentur et redarguerentur errores, atque ita metu potius ecclesiastici judicii corrigerentur homines, quam ipso judicio punirentur. Nec libris igitur adversus mala illa disserere, nec popularibus tractatibus cessabamus. CAPUT XXIII. 47. Cum vero mihi etiam liber ille datus esset a servis Dei, bonis et honestis viris Timasio et Jacobo, ubi apertissime Pelagius objectam sibi a se ipso tanquam ab adversario, unde jam grandi invidia laborabat, de Dei gratia quaestionem non aliter sibi solvere visus est, nisi ut naturam cum libero arbitrio conditam, Dei diceret gratiam; aliquando, idque tenuiter, nec aperte, ei conjungens vel legis, adjutorium, vel remissionem etiam peccatorum: tum vero sine ulla dubitatione mihi claruit, quam esset christianae saluti venenum illius perversitatis inimicum. Nec sic tamen operi meo, quo eumdem librum refelli, Pelagii nomen inserui: facilius me existimans profuturum, si servata amicitia, adhuc ejus verecundiae parcerem, cujus litteris jam parcere non deberem. Hinc est, quod nunc moleste fero, in hoc judicio dixisse illum quodam loco, « Anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. » Suffecerat dicere, « qui sic tenent; » ut eum crederemus esse correctum: cum vero addidit, « aut aliquando tenuerunt; » primum, quam injuste damnare immeritos ausus est, qui illo, quem sive aliis, sive ipso doctore didicerant, errore caruerunt? Deinde, quis eorum qui eum ista non solum aliquando tenuisse, verum etiam docuisse noverunt, non merito suspicetur, simulate anathematizasse qui haec tenent, cum eodem modo anathematizare non dubitavit qui haec aliquando tenuerunt, in quibus eum ipsum recordabuntur magistrum? Ecce, ut alios taceam, Timasium et Jacobum, quibus oculis, qua fronte conspiciet, suos et dilectores, et aliquando discipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro ejus respondi? qui certe quemadmodum mihi rescripserint, tacendum et praetereundum non putavi; sed exemplum litterarum subter annexui. CAPUT XXIV. 48. « Domino vere beatissimo, et merito venerabili patri episcopo Augustino, Timasius et Jacobus, in Domino salutem. Ita nos refecit et recreavit gratia Dei ministrata per verbum tuum, ut prorsus germane dicamus, Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20), domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum ejusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in his quae refutare, detestari, ac fugere deceat christianum; sive in illis, in quibus non satis invenitur errasse; quamvis, nescio qua calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae Dei munus effulsit. Siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos, etsi tardius, non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nos vero, etsi olim spiritu charitatis, qui in te est, docti, subjectionem ejus abjecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facilitatis uberiore Sanctitatis tuae sermone pandente. Et alia manu: Incolumem Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in aeternum » (Epist. 168, inter Augustinianas). CAPUT XXV. 49. Si ergo et iste confiteretur, ita in hoc errore se fuisse aliquando, ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare qui haec tenent; quisquis ei non gratularetur, tenente jam illo viam veritatis, ipse amitteret viscera charitatis. Nunc vero parum est quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathematizavit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari: in quibus et isti sunt, qui benevolentiam suam erga illum significaverunt, his ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent, hoc se affici, quod tarde illum librum scripserim? « Siquidem contigit, » inquiunt, « absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae veritatis illustratio deberetur; ad quos etsi tardius, » inquiunt, « non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire. » Nomen quippe vel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putaverunt, ut vivente amicitia, error potius moreretur amicorum. 50. At nunc si Pelagius Deum cogitat, si non est ingratus ejus misericordiae, qui eum ad episcoporum judicium propterea perduxit, ut haec anathemata defendere postea non auderet, jamque detestanda et abjicienda cognosceret, gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas, ubi cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos poenitet, augebamus. Si autem mihi fuerit iratus, quam inique irascatur attendat, et ut vincat iram, tandem aliquando Dei postulet gratiam, quam in hoc judicio confessus est singulis nostris actibus necessariam; ut veram consequatur, illo adjuvante, victoriam. Quid enim ei prosunt tantae ejus laudes in epistolis episcoporum, quas pro se commemorandas, vel etiam legendas atque allegandas putavit; quasi eum haec perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonam vitam exhortationes ejus audiebant, facile scire potuerint? CAPUT XXVI. 51. Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, non solum ab ejus laudibus temperavi; sed etiam quantum potui, sine ejus commotione quaestionis, de Dei gratia recte sapere admonui. Dixi eum quippe in salutatione, Dominum: quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere solemus; neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem, quae in Christo est, consequendam, debemus quodam modo liberam servitutem. Dixi dilectissimum: quod et nunc dico, etsi iratus fuerit, adhuc dicam; quoniam nisi erga eum dilectionem tenuero, illo irascente, ipse mihi magis nocebo. Dixi Desideratissimum; quoniam valde cupiebam cum praesente aliquid colloqui: jam enim audieram contra gratiam, qua justificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta cum contentione conari. Denique litterarum ipsarum brevis textus hoc indicat: nam cum egissem gratias, quod me scriptis suis exhilarasset, certum faciendo de sua salute ac suorum, quos utique si correctos volumus, etiam corporali salute salvos velle debemus; mox ei bona optavi a Domino retribui, non ad salutem corporis pertinentia, sed ea potius, quae putabat esse, vel forte adhuc putat, in solo arbitrio voluntatis et propria potestate posita, simul optans et propter hoc vitam aeternam. Deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia quaedam in me bona multum benigneque laudaverat; etiam ibi petivi ab eo, ut pro me oraret, quo potius a Domino talis fierem, qualem me esse jam crederet: ut cum sic admonerem, contra quod ille sapiebat, ipsam quoque justitiam, quam in me laudandam putaverat, non esse volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom IX, 16). Hoc est totum, quod brevis illa epistola mea continet, eaque intentione dictata est: nam ita se habet: CAPUT XXVII et XXVIII. 52. « Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri Pelagio, Augustinus, in Domino salutem. Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime, et desideratissime frater. Ego autem, etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis epistola continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam, ingratus esse non possum: simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiam, qualem me jam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri, incolumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater » (Epist. 146). CAPUT XXIX. 53. In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut Domino placeat, magis hoc esse significavi in ejus gratia, quam in sola hominis voluntate, quando id nec hortatus sum, nec praecepi, nec docui, sed optavi. Quemadmodum vero si hortarer, aut praeciperem, vel docerem, pertinere hoc et ad liberum arbitrium demonstrarem, nec tamen Dei gratiae derogarem: ita quia optavi, Dei quidem commendavi gratiam, non tamen arbitrium voluntatis exstinxi. Utquid ergo in hoc judicio protulit hanc epistolam? secundum quam si ab initio sapuisset, nullo modo fortassis, licet a bonis fratribus, sed tamen perversitate disputationum ejus offensis, ad episcopale judicium vocaretur. Porro autem, sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi; ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegavit, dicentes vel quid putaverint, vel quid ignoraverint, vel qua ratione scripserint. Proinde Pelagius de quorumlibet sanctorum amicitia se jactaverit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea quae contra Dei gratiam, qua vocamur et justificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizaverit, ac deinde contra haec ipsa scripserit et disputaverit, nequaquam his quibus plenius notus est, videbitur esse correctus. CAPUT XXX. 54. Jam enim, quae post hoc judicium consecuta sint, quae hanc suspicionem magis augeant, non tacebo. Pervenit in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur, scribentis ad amicum suum quemdam presbyterum, qui eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, ne per ejus occasionem se aliquis a corpore Ecclesiae separaret. Ibi inter caetera, quae inserere longum est, nec opus est, ait Pelagius: « Quatuordecim episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus, posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire si velit, Quae sententia, » inquit, « contradictionis os confusione perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit. » Sive ergo istam epistolam Pelagius vere scripserit, sive sub ejus nomine a quocumque conficta sit, quis non videat, quemadmodum hic error et de judicio ubi convictus atque damnatus est, tanquam de victoria glorietur? Sic enim posuit haec verba, quemadmodum leguntur in libro ejus, qui Capitulorum vocatur, non quemadmodum objecta sunt in judicio, vel ejus etiam responsione repetita. Nam et illi qui objecerunt, nescio qua incuria, minus posuerunt verbum, de quo non parva est controversia. Posuerunt enim eum dixisse. « Posse hominem, si velit, esse sine peccato, et Dei mandata custodire si velit: » de facilitate nihil est dictum. Deinde ipse respondens ait, « Posse quidem hominem esse sine peccato, et Dei mandata custodire, si velit, diximus: » neque ipse dixit, « facile custodire; » sed tantummodo, « custodire. » Ita alio loco inter illa de quibus me Hilarius consuluit, atque rescripsi, sic objectum est: « Posse hominem esse sine peccato, si velit. » Ad quod ipse ita respondit: « Posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. » Neque hic ergo, vel ab eis qui objecerunt, vel ab ipso qui respondit, additum est, « facile. » Superius etiam in narratione sancti Joannis episcopi ita commemoratum est: « Illis, » inquit, « instantibus et dicentibus, Quia haereticus est; dicit enim quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato: et de hoc interrogantibus nobis eum, respondit, Non dixi quoniam recepit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui voluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et ambulet in praeceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo. Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hominem perfici: Culpans, » inquit, « super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit, Amplius omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum » (I Cor. XV, 10.): et caetera quae jam commemoravi (Supra, n. 37). 55. Quid sibi ergo vult, quod in hac epistola ita gloriari ausi sunt, ut non solum possibilitatem non peccandi, sed etiam facilitatem, sicut in libro Capitulorum ejusdem Pelagii positum est, judicantibus quatuordecim episcopis se persuasisse jactarent, cum toties eadem objecta gestis atque repetita nusquam hoc habere inveniantur? Quomodo enim etiam ipsi defensioni et responsioni Pelagii non est hoc verbum contrarium, cum et episcopus Joannes sic eum apud se respondisse dixerit, ut « eum vellet intelligi posse non peccare, qui voluerit pro salute sua laborare et agonizare; » et ipse jam gestis agens seque defendens, « proprio labore et Dei gratia, » dixerit, « hominem posse esse sine peccato? » Quomodo ergo facile fit, si laboratur ut fiat? Puto enim omnem sensum hominum nobiscum agnoscere quod ubi labor est, facilitas non est. Et tamen epistola carnalis ventositatis et elationis volat, et gestorum tarditate procurata, celeritate praecedens, in manus hominum praevolat, ut quatuordecim episcopis orientalibus placuisse dicatur, non solum « posse esse hominem sine peccato, et Dei mandata custodire, » sed et « facile custodire; » nec nominato Deo juvante, sed tantum, « si velit: » ut videlicet tacita, pro qua vehementissime pugnabatur, divina gratia, restet, ut sola in epistola legatur infelix, et se ipsam decipiens velut victrix, humana superbia. Quasi non hoc se dixerit culpasse Joannes episcopus, et velut giganteos montes adversus supereminentiam gratiae coelestis structos tribus divinorum testimoniorum tanquam fulminum ictibus dejecisse: aut vero cum illo etiam caeteri episcopi judices, vel mente, vel ipsis auribus ferrent Pelagium dicentem, « Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus; » nisi continuo sequeretur, « Hanc enim possibilitatem Deus illi dedit » (quod nesciebant illi, eum dicere de natura, non de illa, quam in apostolica praedicatione noverant, gratia); ac deinde conjungeret, « Non autem diximus, quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato. » Quod etiam sua sententia declararunt, dicentes, eum recte respondisse, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato: » quid aliud metuentes, nisi ne hoc negando, non possibilitati hominis, sed ipsi Dei gratiae facere viderentur injuriam? Nec tamen definitum est, quando fiat homo sine peccato, quod fieri posse adjuvante Dei gratia, judicatum est: non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente adversus spiritum, fuerit, vel sit, vel futurus sit aliquis, jam ratione utens et voluntatis arbitrio, sive in ista frequentia hominum, sive in solitudine monachorum, cui non sit jam necessarium, non propter alios, sed etiam propter se ipsum dicere in oratione, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): an vero tunc perficiatur hoc donum, quando similes ei erimus, quando videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2); quando dicetur, non a pugnantibus, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23); sed a triumphantibus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Quod non inter Catholicos et haereticos, sed inter ipsos Catholicos fortasse pacifice requirendum est. CAPUT XXXI. 56. Quomodo igitur credi potest, Pelagium (si tamen haec epistola ejus est) et Dei gratiam, quae neque natura est cum libero arbitrio, neque legis scientia, neque tantum remissio peccatorum, sed ea quae in singulis nostris est actibus necessaria, veraciter fuisse confessum, et veraciter anathematizasse quisquis contra ista sentiret; quando in epistola sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc judicio quaestio fuit, quasi judicibus etiam de hoc verbo placuerit, et gratiam Dei non posuit, quam confitendo et addendo, poenam ecclesiasticae damnationis evasit? CAPUT XXXII. 57. Est et aliud quod silere non debeo. In chartula defensionis suae, quam mihi per quemdam Charum nostrum Hipponensem civem, orientalem autem diaconum, misit, fecit aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur. Quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius, et omnino enodatius pro catholica veritate contra illius haeresis pestem. Nam, cum eamdem chartulam legerem, priusquam ad nos gesta venissent, nesciebam ea ipsa verba posuisse, quibus, cum sibi adesset, usus est in judicio: pauca enim, et non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo. CAPUT XXXIII. Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum Coelestii, quas cum gestis anathematizasse perspicuum est, servasse sibi defensionem, potest videri. Nam earum quasdam suas negavit esse, dicens tantummodo, « pro eis non se debere satisfactionem: » anathematizare autem in eadem chartula noluit, quae istae sunt: « Adam mortalem esse factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Quod peccatum Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. Quod lex sic mittat ad regnum coelorum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne gemus humanum resurgat. Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiaverint, si quid boni videntur facere, non illis reputari, neque habituros illos regnum coelorum » . Ad ista quippe in chartula illa ita respondit: « Haec omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, nec pro eis debeo satisfactionem. » In gestis autem ad cadem ipsa ita locutus est: « Secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. » Cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? Non multum, ut opinor, atramenti, nec litterarum, nec morae, nec ipsius chartulae, si ita fieret, impenderetur. Sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tanquam pro gestorum illorum breviatione, ista charta usquequaque discurreret? ubi putaretur, non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo objectae, nec ejus probatae fuissent, non tamen anathematizatae atque damnatae.
58. Postea etiam de libro Coelestii capitula sibi objecta in eadem chartula multa congessit; neque his intervallis quae continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula anathematizavit, sed unam simul omnibus subdidit. Quod studio brevitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod nos movet, interesse perspicerem. Ita enim clausit: « Iterum dico, quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea, pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; quae autem mea esse confessus sum, haec recte me dicere affirmo: quae autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni contravenienti sanctae et catholicae Ecclesiae doctrinis; similiter et his qui falsa fingentes, nobis calumniam commoverunt. » Hunc ultimum versum non habent gesta, sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. Sint enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes, eis calumniam commoverunt. Sed cum primum legi, « Quae autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo: » factum illud esse judicium Ecclesiae nesciens, quoniam hic tacitum est, et gesta non legeram, nihil aliud existimavi, quam eum fuisse pollicitum hoc se de his sensurum esse capitulis, quod Ecclesia jam non judicasset, sed quandoque judicaret, et ea se reprobaturum, quae illa jam non reprobasset, sed quandoque reprobaret; ut ad hoc pertineret etiam quod adjunxit, « anathema dicens omni contravenienti vel contradicenti sanctae catholicae Ecclesiae doctrinis. » Verum autem, ut gesta testantur, jam de his ecclesiasticum judicium ab episcopis quatuordecim factum erat, secundum quod judicium se dixit ista omnia reprobare, et anathema dicere his qui talia sentiendo, contra judicium veniunt, quod jam factum fuisse gesta indicant. Jam enim dixerant judices, « Quid ad haec, quae lecta sunt capitula, dicit praesens Pelagius monachus? Haec enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. » Sed hoc qui nesciunt, et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse defendi, tanquam non fuerit judicatum catholicae contrarium esse doctrinae, paratumque se Pelagius dixerit, id de his rebus sapere, quod Ecclesia non judicavit, sed judicaverit. Non itaque sic scripsit in ea, de qua nunc agimus chartula, ut agnosceretur quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus eadem haeresis proserpebat, et contentiosa convalescebat audacia, ecclesiastico judicio praesidentibus quatuordecim episcopis esse damnata. Quam rem, si ut est, innotescere timuit, se potius corrigat, quam nostrae licet serae vigilantiae qualicumque succenseat. Si autem hoc eum timuisse falsum est, et sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quae gestis, quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt, de caetero oppugnet; ne parcendo illis, non solum haec antea credidisse, sed credere videatur. CAPUT XXXIV. 59. Proinde istum librum, in tam gravi et grandi causa non frustra fortasse prolixum, ob hoc ad tuam Venerationem scribere volui, ut si tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quae longe major est quam nostrae exiguitatis industria, quibus necessarium existimaverit, innotescat, ad eorum vanitates contentionesque opprimendas, qui putant absoluto Pelagio, judicibus episcopis orientalibus illa dogmata placuisse, quae adversum christianam fidem, et Dei gratiam qua vocamur et justificamur, perniciosissime pullulentia, christiana semper veritas damnat, et istorum etiam quatuordecim episcoporum auctoritate damnavit, quae simul et Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnasset. Nunc jam, quoniam reddidimus homini curam fraternae charitatis, et de illo ac pro illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus, videamus quomodo breviter possit adverti, etiam illo, quod clarum, apud homines absoluto, haeresim tamen ipsam divino judicio semper damnabilem, etiam judicio quatuordecim episcoporum orientalium esse damnatam. CAPUT XXXV. 60. Haec est illius judicii postrema sententia. Synodus dixit: « Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria vero Ecclesiae fidei reprobat et anathematizet, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur. » Duo quaedam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi judices suae sententiae brevitate complexi sunt: unum quidem « piis eum consentire doctrinis; » alterum autem, « Ecclesiae fidei reprobare et anathematizare contraria. » Pelagius propter haec duo « communionis ecclesiasticae et catholicae » pronuntiatus est. Quibus ergo verbis ejus interim, quantum homines in praesentia de manifestis judicare potuerunt, utrumque claruerit, omnia breviter recapitulando videamus. In his enim sibi objectis, quae sua non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria. Breviter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus. 61. Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19): post veteres haereses, invecta etiam modo haeresis est, non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscumque clericis; sed a quibusdam veluti monachis, quae contra Dei gratiam, quae nobis est per Jesum Christum Dominum nostrum, tanquam defendendo liberum arbitrium, disputaret, et conaretur christianae fidei firmamentum evertere, de quo scriptum est, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (Id. XV, 21, 22): et in actibus nostris Dei adjutorium denegaret, dicendo, « ut non peccemus, impleamusque justitiam, posse sufficere naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio; eamque esse Dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc voluntate possimus, et quod adjutorium legis mandatorumque suorum dedit, et quod ad se conversis peccata praeterita ignoscit; » in his solis esse Dei gratiam deputandam, non in adjutorio nostrorum actuum singulorum. « Posse enim hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. » 62. Ista haeresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret; Coelestius quidam talia sentiens, ad judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, episcoporum sententia condemnatus est. Deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister ejus perhiberetur, cum ista haeresis fuisset objecta, ad episcopale judicium etiam ipse pervenit: recitatisque omnibus quae in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant; illis quidem absentibus, et de aegritudine unius eorum excusantibus, Pelagium ad omnia respondentem, quatuordecim episcopi provinciae Palaestinae secundum responsiones ejus alienum a perversitate hujus haeresis pronuntiarunt; eam tamen haeresim sine ulla dubitatione damnantes. Approbaverunt enim secundum quod ille ad ea quae objecta sunt, respondebat, « adjuvari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est. Legem in adjutorium dedit illis » (Isai. VIII, 20, sec. LXX). Non tamen ex hoc eamdem legis scientiam illam Dei gratiam esse approbaverunt, de qua scriptum est, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). Nec ideo dixisse Pelagium, « Omnes voluntate sua regi, » ut non eos regeret Deus: respondit enim, « Hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; hominem vero peccantem ipsum esse in culpa, quasi liberi arbitrii. » Approbarunt etiam, « iniquis et peccatoribus in die judicii non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos. » Quoniam « hoc se » ille « secundum Evangelium dixisse, » respondit, « ubi scriptum est, Isti ibunt in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam » (Matth. XXV, 46). Non autem dixerat, omnes peccatores ad aeternum pertinere supplicium, ut merito contra Apostolum dixisse videretur, qui quosdam salvos ait futuros, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). « Regnum coelorum » ideo approbaverunt « etiam in Vetere Testamento esse promissum, » quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est, Et accipient sancti regnum Altissimi (Dan. VII, 18). Hoc loco Vetus Testamentum intelligentes ab illo appellatum, non illud solum quod factum est in monte Sina; sed Scripturas omnes canonicas ante adventum Domini ministratas. « Posse » autem « hominem esse sine peccato, si velit, » non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum videbatur, tanquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium; hoc quippe arguebatur sensisse dicendo, « si velit: » sed quomodo nunc ipse respondit; imo quomodo id brevius et apertius judices episcopi sua interlocutione commemoraverunt, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato. Nec tamen definitum est, quando istam perfectionem sancti assecuturi sunt, utrum in corpore mortis hujus, an quando absorbebitur mors in victoriam. 63. Ex iis etiam, quae Coelestium dixisse vel scripsisse, tanquam dogmata discipuli ejus, sunt objecta Pelagio; sua quaedam et ipse cognovit, sed aliter se, quam objiciebantur, sensisse respondit. Hinc est illud, « Quod ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste: » Coelestius autem dixisse perhibebatur, « quod sine peccato fuerint. » Item objectum est, dixisse Coelestium, « Ecclesiam esse sine macula et ruga. » Pelagius autem dixit, « dictum a se quidem, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit Dominus ita permanere. » Item illud dictum a Coelestio, « Quoniam plus faciamus, quam in Lege et Evangelio jussum est. » Pelagius autem « de virginitate se dixisse » respondit, « de qua Paulus dicit, Praeceptum Domini non habeo » (I Cor. VII, 25). Item objectum est, affirmare Coelestium, « Unumquemque hominem posse habere omnes virtutes et gratias, » ac sic auferri diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet. Pelagius autem respondit, « Non se auferre gratiarum diversitatem; sed dicere, donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. » 64. Has ex nomine Coelestii quatuor sententias non sic approbaverunt episcopi judices, sicut eas Coelestius sensisse dicebatur: sed sicut de his respondit Pelagius. Viderunt enim, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte et juste vivere, sicut etiam ante adventum Christi quosdam vixisse Scriptura testatur. Et quamvis non sit hic Ecclesia sine macula et ruga; tamen eam et lavacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari, et eam ita velle Dominum permanere: nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate regnabit. Et quod perpetua virginitas, quae praecepta non est, sine dubio plus sit, quam conjugalis pudicitia, quae praecepta est; quamvis in multis virginitas perseveret, qui tamen non sunt sine peccato. Et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuit apostolus Paulus: quas tamen eum dignum fuisse accipere, aut non secundum merita, sed potius secundum praedestinationem aliquo modo intelligere potuerunt; ipse enim dicit, Non sum dignus, vel, non sum idoneus vocari apostolus (I Cor. XV, 9): aut eorum intentionem subterfugit verbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit, ipse viderit. Haec sunt in quibus episcopi Pelagium pronuntiaverunt piis consentire doctrinis. 65. Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius videamus, quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. In hoc enim potius tota haeresis ista consistit. Exceptis ergo illis, quae in adulatione nescio cujus viduae in libris suis posuisse dictus est, quae ille « neque in libris suis esse, neque talia unquam se dixisse » respondit; « et eos qui talia saperent, non tanquam haereticos, sed tanquam stultos anathematizavit: » haec sunt quibus haeresis illius dumeta quotidie pullulare, imo jam silvescere dolebamus. « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quod infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non eis reputetur, neque regnum Dei possint habere. Quod gratia Dei et adjutorium non ad singulos actus detur; sed in libero arbitrio sit, et in lege atque doctrina. Quod Dei gratia secundum merita nostra detur; et propterea ipsa gratia in hominis sit posita voluntate, sive dignus fiat, sive indignus. Quod filii Dei non possint vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. Quod oblivio et ignorantia non subjaceant peccato; quoniam non eveniant secundum voluntatem, sed secundum necessitatem. Quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio Dei; quoniam propriam voluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. Quod victoria nostra ex Dei non sit adjutorio, sed ex libero arbitrio. Quod ex illo, quod ait Petrus, divinae nos esse consortes naturae, consequens sit ut ita possit esse anima sine peccato, quemadmodum Deus. » Hoc enim in undecimo capitulo libri, non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Coelestii, his verbis positum ipse legi: « Quomodo quispiam, » inquit, « illius rei consortium suscepit, a cujus statu et virtute esse extraneus definitur? » Ideo fratres qui haec objecerunt, sic eum intellexerunt, tanquam ejusdem naturae animam et Doum, et partem Dei dixerit animam: sic enim acceperunt, quod ejusdem status atque virtutis eam esse cum Deo senserit. In extremo autem objectorum positum est: « Quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. » Haec omnia, et si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt, sua negantem, et anathematizantem Pelagium judices approbaverunt: et ideo pronuntiaverunt, eum contraria ecclesiasticae fidei reprobando et anathematizando, damnasse. Ac per hoc quomodolibet ea Coelestius posuerit aut non posuerit, vel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam novae hujus haeresis illo ecclesiastico judicio damnata gaudeamus, et Deo gratias agamus, laudesque dicamus. 66. De his autem quae post hoc judicium ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior fueretur; tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat? Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum, a quibuslibet Catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque nocere possint, quo pervenire potuerint: impia vero facta, quorum coercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a praesentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate plectenda sunt. Nos itaque tam longe positi, optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius judicare; sed quae nobis potius praedicare conveniat: ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque volitante graviter vulnerati sunt, Dei misericordia consequente sanentur. Unde jam hujus libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adjuvante Domino, utilis erit legentibus; tuo quam meo nomine commendatior, et tua diligentia plurimis notior.