De grammatica (Alcuinus), J. P. Migne
265 MONITUM PRAEVIUM.
(0849A) Praesens opusculum ex bino dialogo constat; primus inter magistrum et discipulos, qui quasi praeliminaris instructio est ad veram sapientiam acquirendam, ad quam per grammaticam, rhetoricam, dialecticam, arithmeticam, geometriam, musicam et astrologiam, veluti per gradus ascendendum esse magister docet; atque ideo huic primo dialogo in cod ms. Frisingensi singularis haec praemittitur inscriptio: Disputatio de vera philosophia.
Alter dialogus, qui proprie de Arte grammatica est, tres habet interlocutores, magistrum nempe duosque pueros, unum Saxonem, alterum Franconem. Quanti hanc beati Alcuini grammaticam fecerit celebris ille Notkerus Balbulus, ex illius ad Salomonem suum discipulum, postea Constantiensis Ecclesiae episcopum, verbis aestimari potest: « Albinus, inquit, talem grammaticam condidit, ut Donatus Nicomachus, Dositheus, et noster Priscianus in ejus comparatione (0849B)nihil esse videantur. » Sed hoc quidem elogium nimium est; videri tamen possit, hanc grammaticam ratione methodi, qua tractatur, multis aliis utilitate praestare; quod judicium est D. Riveti, Hist. Lit. Franciae tom. IV, pag. 317, num. 21. De eadem grammatica, de egregiis doctrinis in illa repertis, deque duobus pueris Saxone et Francone copiose et erudite commentatus est illustris D. Joan. Guilielmus de Berger, eloquentiae professor publicus, bina dissertatione de Eruditione Saxonis Carolini, Vitembergae habita anno 1741; cujus copiam mihi fecit vir celeberrimus atque ob singularem eruditionis copiam clarissimus D. Christ. Adolphus Klotzius regi Borussiae a consiliis aulicis.
Primus hoc opusculum in publicum produxit Canisius tom. V Lect. Antiq., pag. 988 et seqq., et apud Basnage, tom. II, part. I, pag. 506. Posthac illud Collectioni veterum grammaticorum Putschii, quae anno 1605 Hanoviae prodiit, insertum fuit.
(0849C)Hic vero hanc beati Alcuini grammaticam ad codd. mss. vetustissimos et optimae notae Frisingensem et S. Emmerami diligenter emendatam exhibemus, sublatis plurimis mendis, expletisque lacunis in editione D. Quercetani exstantibus, quae omnia, more nostro, his [] signis conclusa significamus.
DISCIPULI. MAGISTER.
DISCIPULUS. Audivimus, o doctissime magister! saepius te dicentem quod philosophia esset omnium virtutum magistra, et haec sola fuisset quae inter omnes saeculi divitias nunquam miserum se possidentem reliquisset. Incitasti nos, ut vere fatemur, his dictis ad tam excellentis felicitatis indagationem, scire cupientes quae esset hujus magisterii summa, vel quibus gradibus ascendi potuisset ad eam. (0849D)Aetas [enim ( Edit., igitur)] nostra tenera est, et te non dante dexteram sola surgere satis infirma est. Animi vero nostri naturam esse intelligimus in corde, seu oculorum in capite. Oculi itaque si splendore solis, vel alia qualibet lucis praesentia asperguntur, perspicacissime, quidquid obtutibus (0850A)occurrit, discernere valent: caeterum sine lucis accessu in tenebris manere notissimum est. Sic animi vigor acceptabilis est sapientiae, si erit qui eum illustrare incipiat.--MAGISTER. Bene siquidem, filii, comparationem oculorum et animi protulistis. Sed qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), illuminet mentes vestras, ut in ea proficere valeatis philosophia, quae nunquam, ut dixistis, deserit possidentem.
DIS. Scimus, magister, scimus certissime quod ab eo postulandum est qui dat affluenter et nulli improperat. Nos tamen morulis quibusdam instruendi sumus, et quasi infirmi tardiore gressu ducendi, quousque aliquid fortitudinis accrescat in nobis. Ignem siquidem silex naturaliter habet in se, qui solet (0850B)exire ad ictus. Naturale itaque est mentibus humanis scientiae lumen, sed nisi crebra doctoris intentione excutiatur, in se quasi scintilla in silice latet.--MAG. Est equidem facile viam vobis demonstrare sapientiae, si eam tantummodo propter Deum, [propter rerum scientiam], propter puritatem animae, propter veritatem cognoscendam, etiam et propter seipsam diligatis; et non propter humanam laudem, vel honores saeculi, vel etiam divitiarum fallaces voluptates, quae omnia 266 quanto plus amantur, tanto longius aberrare faciunt a vero scientiae lumine ista quaerentes: velut ebrius domum, quo tramite revertatur, ignorat.
DIS. Fatemur scilicet nos beatitudinem amasse: (0850C)sed si qua possit in hoc saeculo esse ignoramus.--MAG. Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas: sed ad falsa quaedam plurimos eorum devius error abducit. Quorum quidem alii maximam felicitatem divitiis abundare credunt [ Al., credentes], alii honoribus gaudent, alii potentia congratulantur, alii voluptatibus delectantur, alii laudibus inhiant. Quae diligentius considerata tantis implicantur calamitatibus, ut vix aliquid beatitudinis habere videantur. Haec enim sibi somniantes veram aliqui felicitatem fore existimant, et dum eos ad verum bonum naturalis intentio ducit, multiplex tamen error propter ignorantiam abducit.
DIS. Quis sanum sapiens haec esse transitoria ignorat? tamen hujus vitae viatorem horum abundantia (0850D)adjuvari quis nesciat?--MAG. Moderatus eorum usus adjuvat, nimius gravat. Unde philosophicum illud valet elogium: Ne quid nimis.
DIS. Notum est, omnia nimia nocere. Sed usque ad quem finem eorum est, quae paulo ante numerasti, abundantia petenda?--MAG. Quantum necessitas (0851A)corporis exigit, et quantum sapientiae expostulat studium.
DIS. Perfectorum esse arbitramur hujusmodi rationis frenis animarum cursus coercere.--MAG. Ad hanc scilicet perfectionem, dum aetas floret, dum animus viget, vos, filii, cohortor.
DIS. Duc, age, et reduc per divinae vias rationis, et ad hujus cacumen perfectionis transfer. Nam, licet impari gressu, te ductorem sequimur.--MAG. Quid homo, rationale animal, meliore parte immortalis, tui Conditoris imago, quid propria perdis? quid aliena petis? cur infima quaeris et summa relinquis?
DIS. Quae sunt propria, vel quae aliena?--MAG. Aliena sunt, quae extra quaeruntur, ut divitiarum congregatio: (0851B)intra, sapientiae decus. Igitur tu, o homo! si tui ipsius compos eris, possidebis quod nec unquam amittere dolebis, nec ulla tibi fortuna auferre valebit. Quid igitur, o mortales, extra petitis, dum intra habetis quod quaeritis?
DIS. Felicitatem quaerimus.--MAG. Bene quaeritis, si manentem quaeritis, et non fugientem. Videtis quam multis amaritudinibus terrena felicitas aspersa est, quae nulli vel tota proveniet, vel fida permanet, quia nil non mutabile praesentis vitae inveniri potest. Quid pulchrius luce? et haec tenebris succedentibus obfuscatur. Quid floribus venustius aestatis? qui tamen hiemalibus frigoribus pereunt. Quid salute corporis suavius? et quis hanc perpetuam habere confidit? Quid tranquilla pace jucundius? (0851C)et tamen saepe haec tristi discordiarum fomite irritatur.
DIS. Haec omnia sic se habere, sicut dicis, non dubitamus. Sed quorsum ista?--MAG. Ut ex majoribus minora cognoscatis.
DIS. Quonam modo?--MAG. Si coelum terraque suis semper vicissitudinibus mutantur, generalis omnium [mortalium] pulchritudo et utilitas; quanto magis cujuslibet rei specialis delectatio transitoria esse necesse est? Et cur ea amari debent quae permanere nequeunt? Quid vos homines de [nominis ( Edit., hominis)] laude, de honoris dignitate, de divitiarum congregatione cogitatis? Legistis Croesi divitias, Alexandri famam, Pompeii honorem? Et quid (0851D)haec perituris proderunt? dum quisque illorum immatura morte cum magno quaesitam labore cito perdidit gloriam, minuitque quodammodo propriae integritatem scientiae [ Ms., justitiae], qui ex alienis sibi sermunculis laudem quaerit. Quid de divitiis congregandis studetis, quae vel deserunt, vel deseruntur? quae effundendo quam servando melius ditant [ Ms., nitent]? Siquidem avaritia odiosos, claros largitas facit. Quarum abundantia nonnisi ex aliorum indigentia [ Ms., indulgentia] congeritur. Quid honores fomenta superbiae quaeritis? Nonne unus est omnium Pater? Et cur injuriam facitis Conditori vestro pejora amando, et meliora amittendo? Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem (0852A)vestram infra infima quaeque detruditis. Quanto melius est interius ornari, quam exterius, animam perpetuam splendore polire.
267 DIS. Quae sunt animae ornamenta [perpetua]?--MAG. Primo omnium sapientia, cui vos maxime studere cohortor [ Ms., suadeo].
DIS. Unde scimus sapientiam esse perpetuam? Et si haec omnia quae ante numerasti, transitoria sunt, cur non et horum scientia pertransit?--MAG. Animam putatis esse perpetuam?
DIS. Non solum putamus, sed etiam certissime scimus.--MAG. Estne sapientia decus et dignitas animae?
DIS. Est vere.--[ MAG. Quomodo absque sapientia, decore suo, anima feliciter poterit esse perpetua? (0852B)Nonne absque ratione est, animam absque decore et dignitate sua esse perpetuam?] Consequens videtur utramque esse perpetuam, animam scilicet et sapientiam. Videtisne quolibet casu saepissime divitias habentem deserere, et omnes saeculi honores multoties minui?
DIS. Videmus itaque ut ne regni quidem potentia perduret [ Ms., uti perdurat].--MAG. Quid divitiae sine sapientia?
DIS. Quod corpus sine anima, Salomone dicente: Quid prosunt divitiae stulto, cum sapientiam emere non possit (Prov. XVII, 16)?--MAG. Nonne haec est, quae humilem exaltat, et erigit de stercore pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat?
(0852C)DIS. Est quidem, sed quam speciosa in habendo, tam laboriosa in acquirendo.--MAG. Quis miles sine certamine coronabitur? Quis agricola sine labore abundat panibus? Nonne vetus proverbium, radices litterarum esse amaras, fructus autem dulces? Igitur et noster orator in Epist. ad Hebr. idem probat. Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris; postea [vero] pacatissimum fructum exercitatis in ea affert justitiae.
DIS. Duc, age, quo libeat, sequimur libenter, quia spes praemii solet laborem relevare. Omnis quippe qui arat, in spe arat percipiendi fructus. Fertur itaque, dum Diogenes magnus ille philosophus omnes suos a se expulit discipulos dicens: (0852D)Ite, quaerite vobis magistrum, ego vero [inveni] mihi, ei solus Plato adhaesit, et quadam die lutulentis pedibus super exstructum magistri lectulum cucurrit assidere doctori, quem Diogenes baculo ferire minitabatur; cui puer inclinato capite respondit: Nullus est tam durus baculus, qui me a tuo segregare possit latere. At si [ Ms., Si ergo] ille amore saecularis sapientiae flagrans, coelestis vero, quae ad vitam ducit perpetuam, ignarus, sic ardenter magistrum sequi persistebat, quanto magis nos tua, magister, ingredientem vel egredientem vestigia sequi debemus, qui non solum litterario [ Ms., litteratorio] nos liberalium studiorum itinere ducere nosti, sed etiam meliores sophiae vias, quae ad vitam ducit aeternam (0853A)[pandere] poteris?--MAG. Divina nos praecedat gratia, et in thesauros spiritalis deducat sapientiae, in qua divinae ubertatis fonte inebriari [possitis], ut sit in vobis fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed quia Apostolo praecipiente legimus: Omnia vestra honesta cum ordine fiant, vos per quosdam eruditionis gradus ab inferioribus ad superiora esse ducendos reor, donec pennae virtutum paulatim accrescant, quibus ad altiora puri aetheris spectamina volantes dicere valeatis: Introduxit nos rex in cellaria sua, exsultabimus et laetabimur in eis (Cant. I, 3).
DIS. Da dexteram, magister, et nos ab humo imperitiae eleva, et in gradus sophiae nos tecum constitue, in quibus te ex morum dignitate, ex verborum (0853B)veritate saepius consistere agnovimus, quo te rerum ratio pulcherrima ab ineunte, ut audivimus, aetate perduxit; et si poeticis licet aures accommodare fabulis, nobis non incongruum videtur, quod asserunt, epulas deorum esse rationes.--MAG. Verius, o filii! dicere potestis, rationes esse angelorum cibum, animarum decorem, quam epulas deorum.
DIS. Quoquo modo haec dici debeant, primos precamur nobis sapientiae ostendi gradus, ut Deo donante et te edocente ab inferioribus ad superiora pervenire valeamus.--MAG. Legimus, Salomone dicente, per quem ipsa se cecinit [Sapientia]: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Quae sententia licet ad divinam (0853C)pertineat sapientiam, quae sibi in utero virginali domum, id est corpus, aedificavit, hanc et septem donis sancti Spiritus confirmavit: vel Ecclesiam, quae est domus Dei, eisdem donis illuminavit; tamen sapientia 268 liberalium litterarum septem columnis confirmatur; nec aliter ad perfectam quemlibet deducit scientiam, nisi his septem columnis vel etiam gradibus exaltetur.
DIS. Tandem aliquando pande quod promisisti, et propter fragilitatem nostrae aetatis nos mollioribus incipe lactare, ut ad solidiora, crescente aetate, facilius perveniamus.--MAG. Divina praeveniente etiam et perficiente gratia faciam quod rogastis, vobisque ad videndum ostendam [ Ms., ostendero] septem philosophiae gradus, per eosdemque Deo donante et vita (0853D)comite pro nostrarum portione virium penes temporis et aetatis opportunitatem ad sublimiora speculativae scientiae deduxero.
DIS. Duc etiam, duc et tandem aliquando de nidulo ignaviae in ramos tibi a Deo datae sapientiae compone; unde aliquod veritatis lumen cernere valeamus: et quos toties promisisti, septenos theorasticae [ Ms. forastice] disciplinae gradus nobis ostende.--MAG. Sunt igitur gradus, quos queritis, et utinam tam ardentes sitis semper ad [ascendendum ( Edit., discendum)], quam curiosi modo estis ad videndum: grammatica, rhetorica [dialectica], arithmetica, (0854A)geometrica, musica et astrologia. Per hos enim philosophi sua contriverunt otia atque negotia. Iis namque consulibus clariores effecti, iis regibus celebriores, iis videlicet aeterna memoria laudabiles: iis quoque sancti et catholici nostrae fidei doctores et defensores omnibus haeresiarchis in contentionibus publicis semper superiores exstiterunt.
Per has vero, filii charissimi, semitas vestra quotidie currat adolescentia, donec perfectior aetas et animus sensu robustior ad culmina sanctarum Scripturarum perveniat. Quatenus hinc inde armati verae fidei defensores et veritatis assertores omnimodis invincibiles efficiamini.
SAXO, FRANCO, DISCIPULI; MAGISTER. (0854B)Fuerunt in schola Albini magistri duo pueri, unus Franco, alter Saxo, qui nuperrime spineta grammaticae densitatis irruperunt. Quapropter placuit illis paucas litteralis [ Ms., paucis litterulis] scientiae regulas memoriae causa per interrogationes et responsiones excerpere.
At prior illorum Franco dixit Saxoni: Eia, Saxo, me interrogante responde, quia tu majoris es aetatis. Ego XIV annorum; tu ut reor XV. Ad haec Saxo respondit: Faciam; ita tamen, ut si quid altius sit interrogandum, vel ex philosphica disciplina proferendum, liceat magistrum interrogare.
Ad haec magister: Placet, filii, propositio vestra: et libens annuo vestrae sagacitati. Et primum dicite unde [primum] vestram convenientius disputationem (0854C)esse arbitramini incipiendam?
DIS. Unde, domine magister, nisi a littera?--MAG. Bene arbitramini, si non philosophiae memoriam paulo prius fecissetis [ Ms., fecissemus]. Unde a voce, cujus causa litterae sunt inventae, inchoandam disputationem constat [ Ms., censeo]: vel magis primo omnium interrogandum est, quibus modis constet disputatio?
DIS. Et a te, magister, suppliciter rogamus exponi. Nam nos nescire confitemur quibus modis constet disputatio.--MAG. Tria sunt quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt, quae animi ratione percipimus. Intellectus, quibus res ipsas addiscimus. Voces, quibus res intellectas proferimus; cujus causa, (0854D)ut diximus [ Ms., ut prius dixi], litterae inventae sunt.
DIS. Sed quia disputationis modos dixisti, vocis differentias ut exponas, precamur.--MAG. Quatuor sunt differentiae vocis: articulata, inarticulata; litterata, illitterata. Articulata est, quae copulata atque coarctata cum sensu profertur, ut: Arma virumque cano . . . Inarticulata, quae a nullo sensu proficiscitur, ut crepitus, mugitus. Litterata, quae scribi potest; illitterata, quae scribi non potest.
DIS. Unde dicta vox?--MAG. A vocando. Ecce habetis quae interrogastis. Nunc a littera incipite, filii.
FRANCO. Dic Saxo prior, unde littera sit dicta?--SAXO. (0855A)Ut reor, littera est quasi legitera, quia legentibus iter praebet.
269 FR. Da definitionem quoque.--SAXO. Littera est pars minima vocis articulatae.
DIS. Habet et, magister, alteram definitionem littera?--MAG. Habet, sed in eumdem cadentem sensum. Littera est individua, quia sententias in partes, partes in syllabas, syllabas in litteras dividimus. Litterae vero indivisibiles sunt.
DIS. Unde litterae elementa dicuntur?--MAG. Quia sicut elementa coeuntia corpus perficiunt, sic hae conglutinatae litteralem vocem componunt.
FR. Da, collega, divisionem litterarum.--SAXO. Sunt aut vocales aut consonantes. Item consonantes dividuntur in semivocales et mutas.
(0855B)FR. Rationem pone singulis divisionibus.--SAXO. Vocales per se proferuntur et per se syllabam faciunt. Consonantes nec per se edici possunt, nec per se syllabam facere.
DIS. Habentne, magister, alteram rationem cur dividantur?--MAG. Habent. Vocales sunt sicut animae, consonantes sicut corpora. Anima vero et se movet et corpus. Corpus vero immobile est sine anima. Sic sunt consonantes sine vocalibus. Nam scribi possunt per se; edici vero vel potestatem habere sine vocalibus nequeunt.
FR. Unde dictae sunt vocales et consonantes?--SAXO. Vocales dictae sunt, quia per se vocem impleant nulla adhaerente consonante. Consonantes vocatae sunt, quia per se non sonant, sed vocalibus (0855C)consonant.
FR. Quae est differentia inter semivocales et mutas?--SAXO. Quantum enim a vocalibus superantur semivocales, tantum semivocales superant mutas. Nam a vocalibus incipiunt et in se desinunt: et majori euphonia sonant, et saepius dictiones semivocalibus quam mutis, propter euphoniam, id est, sonoritatem, finiuntur. Mutae vero a se incipiunt et in vocales desinunt et deformius sonant.
FR. Ut reor, in Donato legimus, tria accidisse litteris: nomen, figuram, potestatem. De nominibus et figuris non est opus dicere, sed de potestate velim dicas, et primo vocalium.--SAXO. Vocales sunt apud Latinos quinque. Nam y litteram sextam vocalem, (0855D)causa Graecorum nominum, assumpsere Latini, sicut et z consonantem. Itaque vocales et per se, ut dictum est, faciunt syllabas; plenas quoque solae positae explent partes; A, ut: A mihi non teneras glacies secet aspera plantas! E, ut: . . . . . Sitiens simul ebibit amnem. O, ut: O si Gallorum victor remeasset in urbem! I quoque verbum est: I, decus, i nostrum melioribus utere fatis! Sed I et U transeunt in consonantium potestatem, (0856A)cum in principio syllabae aliis vocalibus junguntur. Ut: janua, vates, jecur, veritas, Jonas, votum. Vel si sibi ipsis anteponuntur, ut: Juno, virgo. Fiunt quoque hae ipsae mediae, quando y Graecae vocalis sonum habent [ut i ], quando post u loco consonantis posita [ Ed., positae] sequente d, vel m, vel r, vel t, vel x: video, vim, virtus, vitium, vix. U eumdem habet sonum, id est y, cum inter q et aliam vocalem, vel post g et aliam vocalem in eadem syllaba [constituitur], ut: quisque, pingue, lingua. Est quoque ubi i pro duabus ponitur consonantibus, ubi inter duas vocales ponitur, ut: Troja, Maja. U quoque loco duplicis digammae in quibusdam locis accipitur, ut cupii, brevis i; Cupivi, longa i. Et ubicunque v loco consonantis ponitur, semper pro digamma habenda (0856B)est.
FR. Habentne aliquae ex consonantibus aliquas singulares potestates?--SAXO. Habent. Primo quod unaquaeque suam habet potestatem, sicut et nomen et figuram; sunt aliquae ex illis liquidae, quae et vim consonantium amittunt. Accentus quoque saepe in prosa mutant.
FR. Quae sunt illae?--SAXO. L, R, M, N. Sed et S quoque singularis est potestatis. H quoque aspirationis nota. X vero et Z duplices sunt. Sed has rationes metricae subtilitatis esse reor, in quibus necdum eruditi sumus. Ideo noli me de illis plus interrogare, sed festinemus ad syllabas.
DE SYLLABA. (0856C)FR. Syllaba quid?--SAXO. Vox litteralis sub uno accentu et uno spiritu prolata
270 FR. Quot litteris fiunt syllabae?--SAXO. Ab una incipiens usque ad sex: a, ab, abs, Mars, stans, stirps.
FR. Habet syllaba sensum per se? SAXO. Non habet, nisi plena dictio per unam syllabam constet, ut ars, do, dic, et alia.
FR. Syllabae quot accidunt [ Al., accedunt]?--SAXO. Quatuor: tenor, spiritus, tempus, numerus. Accentus; acutus, gravis, circumflexus; in dictione certus, absque dictione incertus; non potest tamen sine eo esse. Spiritus; asper vel lenis. Tempus I vel II [ Ms., unum vel duo]. Numerus litterarum.
FR. Quomodo habet syllaba unum tempus vel duo?--SAXO. (0856D)Brevis syllaba unum habet, longa duo.
FR. Quomodo fiunt breves vel longae?--SAXO. Breves fiunt natura et potestate [longae natura et positione]. Brevis est natura, dum raptim vocalis enuntiatur, ut: pater. Longa, dum moratur vox, ut: mater. Vel dum duae vocales in unam concurrunt syllabam, quod diphthongon vocant: et sunt tales compositiones quinque: ae, oe, au, eu, ei.
FR. Unde dicitur diphthongos?--SAXO. Quasi dualis vox. Nam quoties duarum vocalium voces in unam syllabam et in unam vocem coeunt, diphthongos dicitur.
FR. Quot modis fiunt syllabae positione longae?--SAXO. (0857A)Sex. Cum correpta vocalis in duas desinit consonantes, ut: ast. Aut in unam duplicem, ut: dux. Aut in unam desinit consonantem et excipitur ab altera, ut: arca. Aut excipitur ab x duplici, ut: axis. Aut j loco consonantis posita, ut: Troja. Aut desinit in consonantem [et] excipitur ab i, vel u, loco consonantis posita, ut: advena, adjutor.
FR. Si [ Pro an] necesse est unamquamque syllabam longam esse vel brevem?--SAXO. Sunt syllabae [quae dicuntur] communes. Quae ad votum poetarum possunt vel breves vel longae esse. Sed haec, quia ad metricos pertinent, relinquamus.
FR. Magis interrogemus magistrum, ne ignari simus hujus quoque rationis.
DIS. Dic nobis, magister, qua ratione vel quibus (0857B)modis communes possunt esse syllabae?--MAG. Novem modis fiunt syllabae communes. Communes sunt, cum correpta vocalis in medio verbo excipitur a duabus consonantibus, quarum prior muta quaelibet est, vel f semivocalis: posterior liquida, ut: Tenebrae, pharetra, refluit. Aut, cum correpta vocalis in consonantem desinit, excipitur ab h, ut: vir humilis. Aut cum aliqua syllaba in brevem desinit vocalem, et excipitur a duabus consonantibus, quarum prior est s, ut: alba smaragdus. Aut cum post [pedem ( Ms. pedes duos) quemlibet] una brevis remanserit syllaba de verbo, ut: Omnia vincit amor, et nos cedamus amori Aut cum pars aliqua in diphthongon desinit, et (0857C)excipitur a vocali sequentis verbi, ut: Insulae Ionio . . . Aut cum productam vocalem in eodem verbo mox alterius syllabae sequitur vocalis, ut: fidei. Aut cum pronomen littera c terminatum est, et a vocali sequentis verbi excipitur, ut: hoc est. Aut cum correptam vocalem in una parte z duplex sequitur, ut: gaza. Item novissima syllaba in metro semper indifferens est, et voluntati poetae subjecta est. Est quoque, quando in tribus consonantibus fit, communis syllaba, dum in brevem vocalem desinit syllaba et excipitur ab s sequente muta et liquida, ut Horat.: Linquimus insani ridentes praemia scribae. Plenius haec, vita comite, in metrica ratione vobis, filii, monstravero.
(0857D)DIS. Quid vis, magister, an de pedibus et accentibus ordinem Donati magistri sequentes interrogemus?--MAG. Amplius [ Ms., Aptius] haec quoque in illa metrorum subtilitate intelligetis. Quia pedes vel accentus, nisi ex brevibus longisque syllabis nequeunt intelligi. Unde ad partes vos [convertite ( Edit., convenite)].
DIS. Prius, si placeat, magister, unde grammatica sit dicta vel quod sit ejus officium, pande nobis.--MAG. Grammatica est litteralis scientia, et est custos recte loquendi et scribendi; quae constat natura, ratione, auctoritate, consuetudine.
DIS. In quot species dividitur grammatica?--MAG. (0858A)In XXVI. In vocem, in litteras, in syllabas, partes, dictiones, orationes, definitiones, pedes, accentus, posituras, notas, orthographiae [ Ms., orthographiam . . . . . ], analogiae, etymologiae, glossas, differentias, 271 barbarismum, soloecismum, vitia [ Ms., vitium], metaplasmum, schemata, tropos, prosam, metra, fabulas, historias.
DIS. De istis singulis, antequam ad partium tendamus disputationem, aliquam cognitionem edissere nobis, magister, per singula currens.--MAG. Jam de voce, littera et syllaba in superioribus habuistis. Dictio est pars minima vocis constructae, plenumque sensum habentis. Oratio est ordinatio dictionum, congruam sententiam perfectamque demonstrans: et est oratio dicta quasi oris ratio. Definitio est brevis (0858B)oratio, unamquamque rem propria significatione concludens, ut: homo est animal mortale, rationale, risus capax. Scire igitur debetis quod definitio ad omnes disciplinas et res pertinet. Pes est syllabarum compositio et temporum certa dimensio [ Ms., dinumeratio]. Pedes dicti, eo quod ipsis [ Ms., per ipsos] metra ambulent. Accentus est certa lex et regula ad levandam et comprimendam syllabam. Positurae sunt puncti ad distinguendos sensus. Notae sunt figurae quaedam, vel ad brevianda verba, vel sensus exprimendos: vel ob diversas causas constitutae, ut in Scriptura sacra obelus ÷, vel asteriscus *. Orthographia est recta scriptura, ut puta ad praepositio d accipiat; [ at conjunctio t]. Analogia est similium comparatio, ut incerta certis probentur. Etymologia (0858C)est origo et ratio vocabulorum, ut: a regendo rex, et ab humo homo dicitur. Glossa est unius verbi vel nominis interpretatio, ut: catus, id est, doctus. Differentia est distinctio duarum rerum cum interpretatione, ut: rex dicitur, quia modestus est; tyrannus, quia crudelis est. Barbarismus est una pars vitiose dicta, ut vulgare proverbium est: malae arboris nodo malus cuneus quaerendus est. Soloecismus est oratio vitiose composita. Vitia sunt, quae in eloquiis cavere debemus et sunt VII. Metaplasmus est metrica licentia, vel necessitate immutata regula locutionis. Schemata sunt ornamenta eloquii et habitus, quibus sententiae vestiuntur. Tropus est dictio translata a propria significatione ad non propriam similitudinem, ornatus necessitatisve (0858D)causa. Prosa est recta locutio absque metro et versu composita. Metra vocata sunt, quia certis pedum mensuris terminantur. Fabulae res sunt fictae ludendi causa vel cujuslibet significationis. Historia est narratio rei gestae. Ecce habetis definitiones breves singularum specierum. Nunc ad partes convertite vos.
DIS. Faciemus ut jubes. Attamen singularum partium proprietates prius breviter ut pandas nobis, flagitamus.--MAG. Vestra curiositas modum non habet. Ideoque modum manualis libelli excedere vultis. Proprium nominis est substantiam vel qualitatem vel quantitatem significare: et proprium est (0859A)pronominis pro nomine poni proprio et certas significare personas. Verbi vero proprium est actionem vel passionem sive utrumque cum modis et temporibus significare. Proprium adverbii est cum verbo poni, et sine eo perfectam significationem non habere, ut: bene lego. Participii proprium est tempus habere et casus; ideo a quibusdam verbum casuale dicitur. Proprium conjunctionis est cum omnibus partibus modo praeposita, modo postposita jungi et conjungere partes. Proprium praepositionis est anteponi casualibus semper separatim.
DE NOMINE. FR. Eia age, Saxo, ingrediamur disputationem nominis per ordinem, et primum dic, quid sit nomen?--SAXO. (0859B)Nomen est pars orationis, secundum grammaticos, quae unicuique corpori vel rei communem vel propriam qualitatem distribuit; et est nomen dictum quasi notamen, eo quod hoc notamus singulas substantias vel res, communes, ut: Homo, disciplina; vel proprias, ut: Virgilius, arithmetica. Interrogemus tamen, o Franco, magistrum philosophicam definitionem nominis.
MAG. Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, definitum aliquid significans in nominativo, cum est aut non est, ut: homo est, homo non est. In [aliis] casibus licet addas est vel non est, nihil tamen certum significat, si non apponas quid sit vel quid non sit. Ut: hominis est, hominis non est. Secundum placitum, id est compositionem (0859C)singularum gentium sunt nomina 272 composita, ut quod Latine dicis aurum, hoc Graece χρυσός dicitur. Una est substantia, sed diversa nomina.
FR. Quot accidunt nomini?--SAXO. Sex, secundum Donatum: qualitas, comparatio, genus, numerus, figura, casus. Secundum Priscianum, quinque; quia ille qualitatem et comparationem simul, species nominavit, quia sunt omnia nomina propriae speciei, vel appellativae: principalis vel derivativae. Propriae, ut: Julius. Appellativae, ut: Mons. Principalis, ut: Julius, Mons. Derivativae ut: Julianus, Montanus. In quibus, id est [ Ms., idem] derivativis comparationes nominum imposuit.
FR. Propriorum nominum species quot sunt?--SAXO. (0859D)Quatuor: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomina sunt, quae dignitatis vel differentiae causa propriis nominibus praeponuntur, ut: Anicius Boetius: Anicius a nobilitate et libertate generis dicitur. Differentiae, ut Lucius Cornelius et Publius Cornelius. Notanturque praenomina vel singulis litteris vel binis vel ternis. Singulis, ut: M., Marcus. Binis, ut: Cn., Cneus. Ternis, ut: Sex., Sextus. Nomen est unius cujusque proprium, ut: Paulus. Cognomen est cognationis vel familiae commune nomen, ut Scipio. Nam ab ejus nomine omnis cognatio illa sic dicebatur. Agnomen, quod ab aliquo eventu sic dicitur, ut: Africanus, quia Africam vincebat [ F., vicerat].
(0860A)FR. Appellativorum species quot sunt?--SAXO. Multae sunt: alia corporalia, ut: homo, terra, mare. Alia incorporalia, ut: pietas, dignitas, justitia. Alia principalia, ut mons, schola. Alia derivativa, ut montanus, scholasticus. Alia comparativa, ut fortior, fortissimus. Alia denominativa, ut sanctus, sanctitas; sapiens, sapientia. Alia diminutiva, ut rex, regulus. Alia homonyma, ut nepos, acies. Alia synonyma, ut gladius, ensis, mucro. Alia adjectiva, quae possunt in laude vel vituperatione poni, ut justus homo, injustus homo. Alia in medio posita, ut magnus. Dicimus magnus imperator, et magnus latro. Haec et accidentia saepe fiunt, ut niger corvus, altum mare. Alia ad [aliquid dicta ( Edit., ad aliud)] ut filius servus. Dicendo [enim] filium et servum, patrem significamus (0860B)et dominum. Alia quasi ad aliquid, ut dies, nox; dextera, sinistra. Nam quamvis unum horum intereat, potest tamen alterum manere. Non sic de filio et de servo. Alia sunt gentem significativa, ut Graecus, Hispanus: alia patriam, ut Romanus, Thebanus. Alia interrogativa, ut qualis, quantus, quot? cum suos servant accentus. Alia relativa, ut tantus, talis, tot. Alia collectiva quae in singulari numero multa significant, ut populus, plebs. Alia dividua, ut bini, terni, centeni. Alia factitia, id est, de sono facta, ut tintinnabulum, turtur, clangor. Alia sunt generalia, quae in diversas species possunt dividi, ut animal, arbor. Alia specialia, ut homo, vitis. Alia ordinalia, ut primus, secundus. Alia numeralia, ut unum, duo, tres. Alia absoluta, ut Deus, ratio. Alia temporalia, (0860C)ut mensis, annus. Alia localia, ut propinquus, longinquus. Alia patronymica [ Ms., patrimonica], ut Scipiades a Scipione, Thesides a Theseo. Haec saepe ab avis fiunt et a conditoribus, ut Iliades, Aeneades. Sunt alia possessiva, quae aliquid ex his significant quae possidentur, ut Evandrius ensis, et regius honor. Haec cum genitivo principali interpretantur [ Ms., Haec genitivo principali deserviunt], ut Evandri ensis et regis honor. Sunt et aliae species, quas Donatus ponit, sed illae in his reperiuntur, ut qualitas et quantitas. In adjectivis et accidentibus inveniuntur bonus, magnus [et] mediae sunt significationis.
FR. Comparationes nominum unde veniunt?--SAXO. A nominibus adjectivis et accidentibus alicujus substantiae, qualitatem vel quantitatem animi significantibus (0860D)vel corporis, quae possunt vel incrementa vel detrimenta sumere. Homo vel lapis, substantia est. Homo prudens et prudentior; lapis magnus et major dicitur. Et semper comparativus communis est generis, ut hic et haec prudentior. Et neutrum in ius, ut hoc prudentius, facit. Invenitur et comparativus pro positivo poni, ut Virgil. (Aen. V, 301): . . . Comites senioris Acestae, pro senis. Est quando minus positivo singulari [ Ms., positivum singularem] significat, et nulli comparatur ut Virgil. (Aen. I, 322): Tristior atque oculos lacrymis suffusa nitentes. Tristior hic ex parte significat tristem. Fiunt et a (0861A)comparativis diminutiva, ut majusculus, minusculus; sed non absolute [ Ms., absolutae] 273 ut caeterae diminutiones, sed ad aliquid respiciunt, ut Terent. (Eunuch. III, 3, 21) : Thais paulo, quam ego sum, majuscula est.
FR. Cujus generis superlativus fit [ Ms., sit]?--SAXO. Superlativus mobilis est per tria genera. Prudentissimus, a, um.
FR. Superlativorum quot sunt species?--SAXO. Octo: simus, rimus, in quas pleraque desinunt superlativa: limus, ximus, timus, tremus, imus, nimus, ut sanctissimus, pulcherrimus, simillimus, maximus, ultimus, extremus, [primus] minimus; e longam, dum ubique i penultima corripitur, praeter, primus (0861B)et imus.
FR. Comparativus et superlativus quibus junguntur casibus?--SAXO. Ablativo utriusque numeri jungitur comparativus, ut, Hector fortior Diomede fuit, et audacior Trojanis. Superlativus genitivo plurali, ut, Hector fortissimus Trojanorum fuit. Invenitur et [in] singulari jungi [genitivo ( Ed., generi)] cum ipsum singulare nomen multitudinem significat, ut, Hector fortissimus est Trojanae gentis. Est, quando superlativus per se ponitur et nulli comparatur; sed tum pro valde adverbio accipiendus est; ut: fortissimus fuit Hercules, id est, valde fortis.
FR. Memini te, Saxo, dixisse quod aliqua nomina appellativa essent diminutiva. Num a propriis nominibus possint fieri diminutiva?--SAXO. Possunt, ut (0861C)a Sergio Sergiolus; ab Antonio, Antoniaster.
FR. Quot modis diminutiva fiunt?--SAXO. Tribus modis. Aut necessitatis causa, ut a rege regulus, hoc est, parvus rex, ut Sallust. Postquam reguli coire [Ms., convenere] in unum. Aut urbanitatis causa, ut Juvenalis ( Sat: 98): . . . . Malim fraterculus esse gigantum. Aut adulationis causa, ut [in puerulis dicitur Sergiolus ( Edit., pueris Sergiolis)].
FR. Formae igitur diminutivorum quot sunt?--SAXO. Masculini generis XI: culus, ulus [Ms., illus], olus, ellus, xillus, illus, ulus, cio, aster, [leus, tulus]. Ut: Agniculus, tantulus [Ms., tantillus], capreolus, agnellus, pauxillus, codicillus, homulus, homuncio, parasitaster, aculeus, nepotulus.
(0861D)Feminini generis VII: cula, ula, ola, ella, xilla, illa, ulla. Ut: Agnicula, sylvula, unciola, capella, maxilla, anguilla, ulla.
Neutrorum VII sunt formae. Culum, ulum, olum, ellum, illum, xillum, ullum. Ut: Corpusculum, capitulum, laureolum, lucellum, villum, vexillum, ullum.
Fiunt et diminutivorum diminutiva tertio et quarto gradu, ut: Paulus, Paululus; et pauxillus, et pauxillulus; homo, homuncio, homunculus, homulus, homullulus.
Ecce, France, de appellativis speciebus habes abunde, ut reor, licet nullus tuae aviditati possit satisfacere.
(0862A)FR. Non sum tam avidus quam tu invidus, qui nulla vis aperire, nisi interrogatione coactus.--SAXO. Interroga quae vis: ego non ero segnis respondere.
DE GENERIBUS. FR. Nunc, ut aestimo, ordo accidentium nominis poscit a generibus inquirere. Unde genera dicta sint, primo velim scire.--SAXO. Genera dicta sunt a generando. Quapropter proprie genera sunt, quae generare possunt: id est, masculinum, femininum. Nam neutrum et commune magis vocis qualitate, quam natura dignoscuntur. Epicoena promiscua sunt, et sub una voce profertur [ Ms., proferunt] masculinum et femininum.
FR. Quid est inter commune et epicoenum?--SAXO. (0862B)Quod commune modo masculino, modo feminino articulo, prout constructio orationis eget, jungitur. Epicoenon semper uno articulo profertur, et utriusque naturae animalia una voce et uno articulo significat.
FR. Num omnia nomina certi sunt generis?--SAXO. Nequaquam. [Multa enim dubii generis.]
FR. Unde sunt dubii generis nomina? forte differentiae causa?--SAXO. Non differentiae, nec aliqua necessitatis causa, sed sola auctoritate veterum, ut: hic et haec finis, cortex, silex, margo, cardo, fornax, [cinis,] frutex, frons, vesper, humus, artus, limes [Edit., arcus, limus], latex. Hic et hoc sal. Cato: Ex sale, qui apud Carthaginenses fit. Africanus: (0862C)Quidquid loquitur, sal merum [Ed., verum] est.
274 FR. Quae sunt fixa nomina?--SAXO. Quae in alterum genus transire non possunt, ut, pater et mater.
FR. Quae sunt mobilia?--SAXO. Quae moveri possunt et in aliud transire genus. Alia ex propriis nominibus, ut: Marcius, Marcia. Alia ex appellativis, ut: Bonus, bona, bonum.
FR. Quot litteris masculina finiuntur nomina?--SAXO. Septem: a, o, l, n, r, s, x; ut: scriba, Cicero, sol, flumen [Ms., flamen], Caesar, bonus, rex.
FR. Feminina quot?--SAXO. Eisdem, ut: Roma, virgo, Tanaquil, Siren, mater, civitas, pax.
FR. Neutra quot?--SAXO. Duodecim, a, e, i, u, l, m, n, r, s, c, t, d; ut: Poema, mare, gummi (0862D)cornu, mel, regnum, numen, tuber, sidus, lac, caput, aliquid. [Communia, uti trium generum, desinunt in i, m, r, s, x; ut: hic et haec et hoc frugi, nequam, par, prudens, audax. ]
FR. Quomodo possum scire cujus generis sit nomen quodlibet.--SAXO. Singulae vero terminationes habent regulas praefixas, quot genera possint in eis esse. Sed longum est hoc et huic nostrae puerili disputationi onerosum edicere.
FR. Hoc est, quod pridem dixi.--SAXO. Quidnam?
FR. Quid? nisi quod invides meae peritiae.--SAXO. Nequaquam, frater; sed tuae avaritiae modum imponere volui.
(0863A)FR. Modum meae avaritiae et non tuae tenacitati imponere vis.--SAXO. Eia, perge, quo velis sequar te.
FR. Pergam interrogando, tu sequere respondendo. Et primum dic in quo sit maxima nominis difficultas?--SAXO. In generibus et declinationibus.
FR. Declinatio in quo agnoscitur?--SAXO. In terminatione genitivi casus.
FR. Quot sunt terminationes genitivi casus?--SAXO. Quinque. Atque ideo quinque sunt nominum declinationes.
FR. Dic singulas.--SAXO. Prima in ae, ut: hic poeta, hujus poetae. Secunda in i, ut: hic doctus, hujus docti. Tertia in is brevem, ut: hic pater, hujus (0863B)patris. Quarta in us productam, ut: hic senatus, hujus senatus. Quinta in ei divisas, ut: hic dies, hujus diei.
FR. Nomina in a [finita] cujus generis vel declinationis sunt?--SAXO. Omnia [nomina], si Latina sunt, primae [declinationis sunt] et trium generum, masculini, feminini, communis.
FR. Discerne quae pertineant ad hoc vel illud genus. SAXO. Hominum nomina in a desinentia masculini sunt generis, ut: Sylla, Seneca. Aliarum vero rerum propria feminina sunt, ut: Roma, Ilia [Ms., Italia], curia. Et omnia appellativa feminini fiunt [ Ms., sunt] generis, ut: regina, justitia: nisi haec quae ad officia virorum pertinent, ut: lixa, scriba, collega, et quae a Graecis sumpsimus mutatione s finatis (0863C)in a, ut poetes, citharistes; nos poeta et citharista dicimus: et quae a verbis composita sunt, vel derivativa sunt, communia sunt, ut: hic et haec agricola, rurigena, advena, patricida, conviva, et his similia.
FR. Aliarum prosequere vocalium regulas.--SAXO. Faciam. In e omnia tertiae declinationis et neutri generis, ut: hoc monile. In i neutrum; hoc gummi. In o finita omnia tertiae sunt declinationis, sed diversi generis. E antecedente o masculina propria sunt, ut: Labeo, ganeo, aleo. I antecedente o, quando sunt verbalia, feminina sunt, ut: oratio, actio, conjugatio, etc. G vel d praepositis o, si mutatur o in i in obliquis casibus, feminina sunt, ut: (0863D)virgo, uligo, dulcedo, cupido, quod et masculinum est, quando proprium est. Excipiuntur: hic, ordo, cardo, mango, margo, praedo, cudo, spado; et communia, ut: homo, latro. Item: duo, ambo, octo, pondo communia [sunt]. Et Juno et caro feminina [sunt]. Alia omnia masculina sunt, ut: stellio, Cicero, carbo, sermo. In u neutra sunt et quartae declinationis, ut: cornu, genu, gelu. Et sunt aptota in singulari numero.
FR. Placet quod dicis, licet III [ Al., VI, seu vi, id est violenter ] dicas. Sed consonantium regulas pande per te, me tacente et probante.--SAXO. Fiat. In c neutra duo, ut: Lac, alec. In d neutra, ut: quid, quod, aliud; quae nomina esse multis modis ratio probat. In al, 275 si Latina, neutra sunt, ut: tribunal, (0864A)vectigal et sal, quod masculinum et neutrum invenitur. Si barbara fiunt, masculina sunt, ut Annibal, etc. In el neutra. Mel, fel. In il unum masculinum, pugil; unum femininum, Tanaquil. Unum commune, vigil. Unum neutrum indeclinabile, nihil. In ol unum masculinum, sol. In ul finita duo masculina, consul, praesul. Unum commune, ut: exsul. In am unum commune, ut hic et haec et hoc nequam. Et haec omnia juxta tertium flectuntur ordinem [ Al., tertiam . . . declinationem]. In um omnia neutra sunt et secundae declinationis, ut templum, templi. In en novem sunt masculina: lien, rien, flamen, pecten, tibicen, fidicen, liticen, tubicen, cornicen; caetera omnia neutra sunt, ut carmen, flumen; et omnia tertiae declinationis. In ar finita sunt tertiae declinationis (0864B)et neutralia, ut torcular, pulvinar. Exceptis: hic [Al., his] Caesar, Jar, et Nar, fluvii nomen: et communis generis, ut hic et haec et hoc par, et quae ex eo composita sunt: impar, dispar, compar. In er finita, exceptis: haec mater, haec mulier: et his neutris, Juber, papaver, [tuber,] cadaver, laser, siler, iter, cicer, siser; et communibus his, [ pauper (Ed., paucis)] uber, celer, alia omnia masculini sunt generis; alia secundae, alia tertiae declinationis, quorum declinatio facile ex obliquis casibus intelligi potest. Et ideo de declinationum diversitate minime laborandum censeo.
FR. Fac ut placet. Ex me enim possum declinationes, ut dixisti, experiri.--SAXO. In ir unum masculinum, hic vir; et ex eo composita, ut, semivir, (0864C)duumvir, levir [Al., laevir ]. Et unum neutrum, ut hoc ir [medietas palmae] indeclinabile: et sunt secundae declinationis. In or desinentia sequuntur formam tertiae declinationis, et sunt masculina, propria vel appellativa, ut: Hector, orator, furor, doctor: exceptis tribus femininis, soror, uxor, arbor: et neutris his: Ador, marmor, aequor, ebor, olor, femor, cor: et commune, hic et haec auctor, discolor, concolor: hic et haec memor et immemor; et omnia comparativa or finita communis sunt generis, ut hic et haec doctior, melior; excepto uno, hic senior. In ur unum secundae [declinationis] invenitur: hic satur et facit satura feminino. Masculina vero, hic astur, turtur, vultur. Communia, ut hic et haec augur et fur. Alia omnia neutra sunt, ut guttur, sulphur, murmur, (0864D)jecur; et tertiae declinationis. In as terminata feminini sunt generis, ut haec dignitas, pietas, exceptis, hic as, assis, mas, maris, vas, vadis; et hoc vas vasis: et hoc fas et nefas et omnis generis nugas [ Al., nugax]; et omnia tertiae declinationis. Sed inveniuntur propria primae declinationis, ut hic Aeneas, Lysias. Et tertiae quoque [declinationis] patriae nomina, hic Mycenas, Capenas, Arpinas. In es correptam terminata, si naturaliter de mare et femina significatio potest esse, communia fiant [ Al., fiunt], ut hic et haec hebes, id est, tardus. Sic teres, comes, dives, sospes, hospes, praeses, deses, obses, superstes, quadrupes, sonipes. Alia vero omnia, id est, quae nullam naturalem communionem [ Al., naturam communem] (0865A)cum feminis habent, masculina sunt, ut stipes, limes, fomes, cespes [meridies ]; exceptis in ges syllabam desinentibus, e in genitivo servantibus, ut haec seges segetis, teges et abies: et omnia tertiae sunt declinationis. Alia in es productam desinentia, si propria fiunt, masculina erunt, ut Hercules, Ulixes, et verres appellativum, cum porcum significat: et communia, ut haeres, locuples. Alia vero omnia feminina sunt: quaedam tertiae, ut caedes, strages, vulpes, apes; quaedam vero quintae [declinationis], ut facies, effigies, spes, res, fides: et omnia in es purum finita quintae sunt declinationis, praeter quies, abies, paries: et omnia consonante praecedente tertiae sunt declinationis, praeter, spes, fides, res. In is [terminata] omnia tertiae declinationis sunt: sed in (0865B)is, terminata, si n vel c ante is habent, vel si una syllaba supercrescunt in genitivo, omnia masculina sunt, ut hic panis, piscis; hic lapis lapidis: exceptis: haec bipennis, et haec cuspis, cassis cassidis, hic et haec canis. Inveniuntur quoque pauca, licet his regulis non subjaceant, masculina, ut hic fustis, ensis, postis, anguis, unguis, collis, follis. corbis, vectis, mensis, torquis, axis, orbis. Si fiunt vero adjectiva vel derivativa vel ad homines solos pertinentia, semper communia fiunt, ut hic et haec fortis, suavis, dulcis, exsanguis, exanimis, civis, hostis, aedilis: alia 276 omnia feminina sunt, ut, haec avis, classis, cutis; et tertii ordinis [id est, declinationis] cuncta. In os feminina tria, cos, dos, glos. Communia quinque, custos, sacerdos, bos, compos, impos. Neutra duo, os (0865C)oris, os ossis. Alia omnia masculina, mos, flos, ros, nepos, lepos: et tertiae declinationis omnia. Us tam multiplex est in generibus et declinationibus, ut nullatenus tibi, o France, sub angustia hujus nostri lusus ejus possim pandere diversitates. Nam trium declinationum est, secundae, tertiae, et quartae. Generis quoque masculini, feminini et neutri, communis et omnis et epicoeni.
FR. Pande tamen aliquas de eo regulas. [Nam] saepe, dum solem non habemus, ad effugandas nocturnas tenebras, laternis utimur.--SAXO. Ergo in us masculini generis propria vel appellativa, mobilia vel fixa, secundae sunt declinationis. Propria, ut Terentius Terentii; Marcius Marcii. Mobilia, ut bonus boni; sanctus sancti. Fixa, campus campi, hortus (0865D)horti, fumus fumi. Et tria feminina: haec colus, alvus, humus: item feminina arborum nomina secundae sunt [declinationis], haec pirus, prunus, pinus, fagus fagi, etc. Item neutra tria: hoc vulgus, virus, pelagus. Alia neutra in us finita omnia tertiae sunt declinationis, ut jus, juris: [thus], munus, pondus, corpus, pectus. In us productum feminina, omnia tertiae sunt [declinationis], et una syllaba in genitivo accrescunt: ut salus salutis, tellus telluris; u producta in obliquis, excepto palus paludis, Venus Veneris; et uno [ Edit., unum] omnis generis, ut hic et haec et hoc vetus veteris; et paucis communis generis, ut hic et haec ligus liguris; grus gruis; sus suis: et epicoenon, mus muris; et uno masculino, (0866A)ut lepus leporis. Igitur quartae declinationis feminina haec tantum sunt: anus, manus, porticus, tribus, domus, nurus, socrus, quercus. Quae vero a verbis vel nominibus participalibus [ Ms., principalibus] veniunt, masculina sunt, et quartae declinationis: ut hic status, hujus status, a sto; hic ductus, a duco; consulatus, a consule; tribunatus, a tribuno. Item s vel x antecedentibus us masculina et quartae declinationis sunt; ut risus, metus, sexus. Item penus, et specus tam masculina quam feminina, et neutra. Invenitur etiam secundae, tertiae et quartae declinationis. Invenitur etiam in usu: [ hic et haec acus ] et hoc acus, hujus aceris, purgamentum frumenti. Pus et virus indeclinabilia sunt.
In x litteram, quacunque vocali vel consonante (0866B)antecedente eam, omnia tertiae sunt declinationis, sed diversorum generum. Ut tamen breviter dicam, omnia accidentia x littera finita, communia sunt, ut hic et haec et hoc audax, aurifex, velox. Item appellativa ad utrumque sexum hominum pertinentia communia sunt, ut hic et haec conjux, dux. Quae vero ad solos mares pertinent, masculina sunt, ut rex: et quae ad solas feminas, feminina sunt, ut pellex. Propria masculina sunt, ut hic Ajax, Pollux. Item quae una syllaba accrescunt in genitivo masculina sunt, ut hic vertex, apex, [varix] latex, cortex, codex, pollex, calix, fornix, et reliqua. Feminina vero sunt haec, fornax, silex, ilex, carex, salix, radix, cornix, filex, meretrix, cicatrix, velox. Item omnia verbalia feminina sunt, ut victrix, genitrix, (0866C)nutrix [Al., natrix, quod et masculinum est]. Item monosyllaba omnia feminina sunt; ut pax, lex, pix, nox [Al., nux], lux, arx, falx: excepto rex et hic grex, et hic et haec dux. In t finitum unum invenitur neutrum, ut caput: et ex eo composita, sinciput, occiput.
Quae nomina in duas desinunt consonantes, si sint [ Al., fiunt] accidentia, trium generum omnia, ut hic et haec et hoc expers, prudens, inops, coelebs, princeps, parens. Pauca masculina, ut Mavors, Aruns. Pauca feminina, ut hiems, cohors, adeps. Monosyllaba in duas desinentia consonantes maxime feminina sunt, ut ars, fors, gens, mors, lens, frons, pars, sors, scrobs, styps, trabs, urbs, puls. Exceptis: hic mons, pons, fons, dens, Mars. In aus, feminina: laus, (0866D)fraus. In aes, masculinum, ut praes praedis. Neutrum, ut aes aeris. Vix tandem aliquando fenore me solvebam gravissimo.
FR. Sed gratissimo. Quapropter ad numeros transeamus.-- SAXO. Fiat.
277 DE NUMERO. FR. Numerus quid est?--SAXO. Dictionis forma, discretio quantitatis [ Al., distinctionis forma, quantitas discretionis].
FR. Numeri nominum quot sunt?--SAXO. Duo. Singularis, ut homo. Pluralis, ut homines. Sed singularis numerus finitus est; pluralis infinitus est. Cum dico homo, certum est, unum me significasse. (0867A)Cum homines dico, incertum est de quot, nisi addam, decem, centum, mille, vel quotlibet: nam a duobus ad innumerabiles extenditur significatio.
FR. Quae dictiones habent numeros?--SAXO. Quae personas habent: id est, nomina, pronomina, verba, participia. Ut, vir, viri. Ego lego, nos legimus. Hic legens, hi legentes. Ideo [autem] infinita verba et impersonalia carent numero, quia non habent personas.
FR. Nunquid adverbia non habent numeros?--SAXO. Habent: sed inter accidentia adverbii numerus non ponitur: et indeclinabiles sunt numeri adverbiorum: et ad singularem et [ad] pluralem dictionem aeque ponitur, ut: ter feci, ter fecimus.
FR. Quid tum interest inter numerorum nomina (0867B)indeclinabilia et inter adverbia?--SAXO. Quod adverbia et singularibus et pluralibus similiter junguntur. Ut: millies dixi, et millies diximus. Nomina vero non nisi pluralibus, ut, mille homines diximus.
FR. Suntne aliqua nomina quae una litteratura utrosque habent numeros?--SAXO. Sunt. Nam in prima declinatione [genitivus et dativus singulares [ Ed., generis dativi singularis] una voce cum nominativo et vocativo plurali proferuntur: ut hujus et huic poetae, [ut hi et o poetae ]. Et in omnibus hoc idem invenies declinationibus saepissime. In secunda: ut hujus docti et hi docti. Tertia, haec caedes, et hae caedes. Quarta, hic fluctus et hujus fluctus: hi et hos et o fluctus: us producta in omnibus his casibus. Quinta, ut, haec res, et o res: hae et has et o res. In (0867C)pronominibus quoque et participiis invenies voce communia, ut illi, isti, ipsi, dativi singularis et nominativi pluralis. In participiis mobilia omnia in eadem voce habent feminina in singulari nominativo et neutralia in plurali, ut haec victura femina, et haec victura animalia. In verbis vero nulla vox est quae eadem possit esse in singulari numero et plurali.
FR. Unde aliqua nomina, sicut in Donato legi semper singularia sunt, et alia semper pluralia?--SAXO. Natura, vel usu. Natura, ut propria, quae naturaliter individua sunt, ut Hector, Achilles; sol, luna, Italia, Sicilia. Usu, ut sanguis, pulvis, lux, vita. Item quae ad pondus vel mensuram pertinent, singularia sunt, ut aurum, triticum, etc. Similiter natura vel usu quaedam sunt semper pluralia: natura, ut Gemini, (0867D)pisces, in coelo. Usu, ut arma, moenia, nundinae, Kalendae. Nam per omnia genera invenies quaedam semper singularia, quaedam semper pluralia, quae studio brevitatis nobis praetermittenda esse reor.
DE FIGURIS. FR. Fiat ut vis, etsi non libens, tamen consentio. Sed de figuris disputemus. Et primo dic quid sit inter figuratas dictiones et derivativas?--SAXO. Quod figuratae dictiones aut simplices sunt, ut magnus; aut compositae, ut magnanimus. Derivativae autem a simplici nomine derivantur, ut a pio pietas; aut a composito, ut a magnanimo magnanimitas, quae decomposita dicuntur. Composita [enim] intelligibilia semper, (0868A)[et] solubilia debent esse in integras dictiones; sive ex integris, sive ex corruptis componantur, ut respublica; ex duobus corruptis, ut, parricida, ex parente nomine, et caedere verbo. Magnanimitas [Edit., magnanimus ] si dico, a magno et animitate esse compositum non potest esse, quia animitas [ Ms., nimitas] intelligibile non est: ideo necesse est ut a composito, id est magnanimo, sit derivatum magnanimitas.
FR. Quot modis componuntur nomina?--SAXO. Quatuor. Ex duobus integris, ut jusjurandum. Ex duobus corruptis, ut parricida. Ex integro et corrupto, ut inimicus. Ex corrupto et integro, ut efferus.
FR. Cum quibus partibus componuntur nomina?--SAXO. Cum omnibus praeter interjectionem. Cum nomine (0868B)[ Edit., nominibus], ut paterfamilias. Cum pronomine, ut illiusmodi. 278 Cum verbo, ut Lucifer. Cum adverbio, ut satisfactio. Cum participio, ut plebiscitum. Cum conjunctione, ut uterque. Cum praepositione, ut perfidus.
FR. A quot dictionibus componuntur nomina?--SAXO. A duabus, ut septentrio. A tribus, ut inexpugnabilis. Vel a compluribus [ Ms., ab amplioribus], ut cujuscunquemodi.
FR. Quomodo declinantur composita nomina?--SAXO. Si ex nominativo et obliquo casu componuntur, ea parte qua nominativus casus est, declinantur [nam alter casus non declinatur], ut hic tribunusplebis, hujus tribuniplebis, huic tribunoplebis. Si ex duobus nominativis, utrinque declinantur, ut hoc jusjurandum, (0868C)hujus jurisjurandi, huic jurijurando. Sin ex duobus obliquis componuntur, manent, indeclinabilia, ut hujusmodi, istiusmodi, ejusmodi. Componuntur quoque singularia cum pluralibus, ut orbis terrae et orbis terrarum. Possunt tamen haec eadem composita etiam separata esse, si diversos accentus his dederis, ut res publica, vel si conjunctionem interponas, ut tribunusque plebis.
FR. Accentus compositae figurae quomodo fiunt?--SAXO. Per omnes casus et per omnes compositiones semper sub uno accentu proferuntur, ut jusjurandum, jurisjurandi, cujuscunquemodi. Verte te, France, ad casus, quia de figuris habes quod quaesisti.
FR. Vertam, et laetus vertam, quia placitas mihimet rationes protulisti de figuris.
DE CASIBUS. (0868D) Primo mihi explana unde casus dicatur.--SAXO. Casus utique a cadendo dicitur, quia ab hoc sensu cadit in illum, vel ab hac terminatione cadit in illam.
FR. Scio sex esse casus; sed singulorum interpretationes velim pandere te, o Saxo.--SAXO. Bene vis. Primus nominativus, quia per ipsum nominatio fit. Iste dicitur et rectus, quia primus a natura nascitur, et ab eo facta inflexione nascuntur alii. Deinde genitivus, quia per ipsum genus significamus, ut genus est Priami Hector. Iste quoque appellatur possessivus, eo quod possessionem semper per ipsum significamus, ut, Priami regnum. Post hunc dativus est, (0869A)qui a dando dicitur, significans aliquid nos dare, ut, do tibi illam rem; qui et mandativus [ Ms., commendativus] dicitur, ut, commendo homini illam rem. Quarto loco est accusativus, qui et causativus, ut, accuso hominem. Tum vocativus, qui et salutativus vocatur [ Ms., salutatorius dicitur], ut o Aenea, et salve Aenea! Novissime ablativus ponitur, qui et comparativus, significans aliquid absumi vel comparari: ut, aufero ab Hectore gladium; et, fortior Hectore Achilles est.
FR. Ordinem quoque, cur sic positi sint, profer.--SAXO. Nominativus primum sibi locum usurpat, quia primum natura hunc protulit. Genitivus secundum, quia naturale vinculum generis possedit, omnesque obliquos generat. Dativus tertium, quia magis amicis (0869B)convenit. Accusativus quartum, quia ad inimicos saepius profertur. Deinde vocativus, quia imperfectior est aliis sensu: et ad secundam solummodo pertinet personam, dum alii casus ad omnes personas junguntur, ut, ego homo sum, tu homo es, ille homo est. Mei, tui, illius hominis est. Mihi, tibi, illi homini da. Me, te, illum hominem accuso. A me, a te, ab illo homine hoc protuli. Solus vocativus dicit: o homo veni. Sed ablativus, qui novissime repertus est, novissime ponitur.
FR. Num omnia nomina per omnes casus declinari possunt?--SAXO. Non possunt, quia sunt nomina quae nominativum solum habent, et dicuntur aptota, ut fas, git, pus, ir. Sunt quae nominativum non habent, ut, Jovis, Jovi, Jovem, a Jove. Sunt alia (0869C)in quibus tres tantum obliqui inveniuntur; frugi, frugem, a fruge. Alia, in quibus duo, ut vicem, a vice. Alia, in quibus unus, ut sponte, caepe.
FR. Quot formae casuales sunt?--SAXO. Sex sunt nomina monoptota, quae una terminatione pro omni casu funguntur, ut gummi, nequam. Sub qua regula sunt etiam nomina litterarum et numerorum a quatuor usque ad centum. Diptota sunt, quae duos casus diversos habent, ut sors, a sorte: vel omnes duabus tantum diversitatibus discretos, ut cornu omnes casus habet in brevem [ Ms., habent, tres in brevem u, et tres in longum u ]. Alia triptota, qualia sunt neutra in secunda declinatione, quae tres diversitates 279 casuum habent, ut templum, templi, templo, et omnia (0869D)neutra pluralia per omnes declinationes, sidera, siderum, sideribus. Alia tetraptota, qualia sunt omnia in r [Ms., er] desinentia secundae declinationis, ut puer, pueri, puero, puerum. Alia pentaptota, qualia sunt masculina secundae declinationis in us finita, ut doctus, docti, docto, doctum, docte. Hexaptota sunt, quae sex diversos habent casus, ut est: unus, unius, uni, unum, une, ab uno.
FR. Ne sit tibi onerosum singulorum casuum terminationes per omnes quinque declinationes mihi exponere.--SAXO. Longiorem me facis multis interrogationibus.
FR. Quid si utiliorem in necessariis regulis?--SAXO. Primae declinationis genitivus et dativus in ae diphthongon: accusativus in am. Vocativus [similis (0870A)nominativo] et ablativus in a [longam] desinunt. Ut hic poeta; genitivo, hujus poetae; dativo, huic poetae; hunc poetam; o poeta, ab hoc poeta. Nominativus et vocativus pluralis in ae [diphthongon]. Genitivus in arum. [Accusativus in as. ] Dativus et ablativus in is (nisi sit discernendi generis causa, ut deabus, filiabus, natabus, equabus) hi poetae, horum poetarum, his poetis, hos poetas, o poetae, ab his poetis.
Secundae declinationis genitivus in i desinit. Dativus et ablativus in o productam. Accusativus in um, nisi sint neutra, quorum accusativus ubique sequitur suum nominativum, seu in singulari numero, seu in plurali. Vocativus similis est nominativo in illis omnibus [ Ms., nominibus] quae in m vel r desinunt; si vero in ius nomina desinunt propria, vocativus (0870B)in i, ut Virgilius, Virgili [finit]. Si [autem] nominativus in us, vocativus in e desinit: ut hic magnus, magni, magno, magnum, o magne, a magno. Nominativus et vocativus plurales, nisi in neutro, per i finiuntur. Genitivus in orum [Ms., in rum ]. Dativus et ablativus in is, accusativus in os. Hi magni, magnorum, magnis, magnos, o magni, a magnis.
Tertiae declinationis genitivus in is. Dativus in i. Accusativus in em; in paucis in im, ut, turrim, sitim [restim, puppim ]: vocativus smilis est nominativo. Ablativus in quibusdam per e correptam, ut: a patre: in quibusdam per i; ut, Tiberi [Ed., Liberi ]. In quibusdam per e et i, ut, a felice et felici. Hic rex, regis, regi, regem, rex, a rege. Nominativus et accusativus [et vocativus] plurales in es productam. In paucis (0870C)accusativus [ F., nominativus] in is, ut turris. Genitivus in um, in quibusdam in ium, ut turrium. Dativus et ablativus in bus, ut, hi reges, regum, regibus, reges, o reges, a regibus.
Quartae declinationis genitivus singularis in us productam. Dativus in ui. Accusativus in um. Vocativus similis est nominativo. Ablativus in u productam. Ut, hic senatus, hujus senatus, huic senatui, hunc senatum, o senatus, ab hoc senatu. Nominativus et accusativus et vocativus [plurales] in us productam. Genitivus in uum. Dativus et ablativus in bus, ut, hi senatus, horum senatuum, senatibus, senatus, o senatus, a senatibus.
Quintae declinationis genitivus et dativus singularis (0870D)in ei divisas. Accusativus in em. Vocativus similis est nominativo. Ablativus in e profertur [ Ms., in e productam]. Ut, haec res, hujus rei, rei, rem, res, a re. Nominativus et accusativus et vocativus plurales in es. Genitivus in um [Ms., in rum ]. Dativus et ablativus in bus: ut hae res, rerum, rebus, res, o res, a rebus. Num, France, adhuc sat habes de nomine?
FR. Sat habuissem, Saxo, si non ciniphes quae sunt in domo magistri aures mihi quaestiunculis suis implessent. Tamen si placet transeamus ad alia. Illas quoque modo excutiam. Tu transi quo velis, sequar te quo vadis.
DE PRONOMINE. FR. Pronomen quid est?--SAXO. Pars orationis cum casu positum [ Ms., posita] nominis vice, ne (0871A)saepius iteratum nomen fastidium faciat [ Ms., faceret] audienti vel legenti: et finitas recipit personas.
FR. Pronomini quot accidunt [ Ms., accedunt]?--SAXO. Sex: Species, persona, genus, numerus, figura, casus.
280 FR. Species pronominum quot sunt?--SAXO. Duae. Quia sunt pronomina aut privativa, aut derivativa.
FR. Primitiva quot sunt?--SAXO. Octo. Ego, tu, sui, ille, ipse, iste, hic, is.
FR. Derivativa quot sunt?--SAXO. Septem. Meus, tuus, suus, noster, vester, nostras, vestras.
FR Unde haec [pronomina] derivantur?--SAXO. A genitivis primitivorum. A mei meus, a tui tuus: a sui suus: a nostrum noster et nostras: a vestrum (0871B)vester et vestras. Haec sunt quindecim pronomina in quibus nulla dubitatio est.
FR. Personae pronominum quot sunt?--SAXO. Tres. Sed prima persona et secunda singulas habent voces, quia praesentes semper sunt inter se, ut: ego, tu. Tertia vero sex habet voces, quia tertiarum personarum plurimae sunt diversitates, ut, sui, ille, ipse, iste, hic, is. Et tertia persona modo praesens est, ut iste: modo absens, ut ille.
DE GENERIBUS PRONOMINUM. FR. Genera pronominum quot sunt?--SAXO. Quinque. Masculinum, ut, hic; femininum, ut, haec; neutrum, ut, hoc; commune, ut, nostras, vestras; trium generum, ut ego, tu. Et omnia pronomina necesse est tria genera habere, vel in una voce confusa, (0871C)ut, ego, tu; vel in diversis distincta terminationibus, ut meus, mea, meum. Quia pro uniuscujusque rei propriis accipiuntur nominibus [pronomina].
DE FIGURIS. FR. Figuram pronominum dic.--SAXO. Sunt pronomina simplicia, ut iste, hic. Sunt composita, ut istic, quod ex iste et hic componitur. Idem componitur ex is pronomine et demum proverbio; et est numero commune, ut idem vir et idem viri: in masculino i producta, in neutro i correpta: et ejus femininum eadem. Geminatur quoque ejus compositio in neutro, et dicitur idem idem [Ms., identidem ], id est, idem et idem.
Componuntur pronomina cum adverbiis, ut eccum, (0871D)id est, ecce eum! ellum, ecce illum. Et cum praepositione, sed per anastrophen, ut mecum, tecum, secum; et cum nomine, ut hujusmodi, istiusmodi.
FR. Unde est illa compositio: egomet et hujusce? --SAXO. Non est compositio, sed paragoge, id est, adjectio syllabae. Et sunt quatuor ejusmodi adjectiones, met, ce, te, pte, ut, egomet, tute, meapte, hujusce, (0872A)illice, quod per apocopen profertur illic, ultima [syllaba] circumflexa.
DE NUMERO. FR. Numeri pronominum quot sunt?--SAXO. Duo. Singularis, ut iste. Pluralis, ut isti.
Sunt et numero communia, ut sui, sibi, se, a se, quae nominativo carent, quia si esset hi vel si nominativus, dubitationem fecisset inter hi aliud pronomen, et si conjuctionem. Vel quia transitio vel reciprocatio personae in nomine non potest esse, quod sui semper habet: Reciprocatio, ut sui meminit. Transitio, ut, suo servo loquitur.
DE CASIBUS. FR. Casus pronominum profer.--SAXO. Casus (0872B)pronominum sunt ut nominum, nisi quod prima persona et tertia plus quinque casibus habere non possunt, quia vocativus in eis fieri non potest, qui proprius est secundae personae, 281 excepto meus possessivum [ Ms., possessivo], quod mi facit vocativum, duas breves e e in [unam] i longam euphoniae causa convertens. Cujus pluralis quoque vocativum habet: o noster.
FR. Quot formae casuales fiunt in pronominibus?--SAXO. Sunt pronomina monoptota, ut eccum, ellum, mecum, tecum. Alia triptota, ut sui, sibi, se, meum, tuum, suum [Edit., mecum, tecum, secum ]. Alia tetraptota, tuus, suus, illud, istud. Alia pentaptota, ille, ipse, iste. Nam sextaptota non inveniuntur pronomina.
(0872C)FR. Dum pronomina casus habent et numeros, necesse est eos habere et declinationes, quarum regulas ut edisseras flagito.--SAXO. Improbus es scrutator.
FR. Quin [ Ms., Quia] tu tenax es largitor.--SAXO. Quatuor sunt declinationes pronominum. Prima est quae in tribus primitivorum personis cernitur, cujus genitivus et dativus in i, accusativus et ablativus in e productam, ut, ego, mei, mihi, me, a me. Tu, tui, tibi, te, a te. Sui, sibi, se, a se. Primae et secundae personae plurales, nominativum et accusativum in os; genitivum in um vel in i; dativum et ablativum in is; ut nos, nostrum vel nostri, nobis, nos, a nobis. Similiter et vos. Tertia persona non habet nominativum, et per caeteros casus communis (0872D)est numeri, id est sui.
FR. Unde personae intelliguntur pronominum?--SAXO. In primis syllabis: in extremis casus et numeri. Secunda declinatio est in reliquis quinque primitivis, quorum genitivus in ius, dativus in i, desinit per tria genera: praeter huic solum, ne hui interjectio putetur. Accusativus autem et ablativus (0873A)singularis, et omnes casus plurales in masculino et neutro secundae declinationis, nominum terminationes servat; in feminino [vero] primae. Ut ille, illius, illi, illum, ab illo. Et pluraliter: Illi, illorum, illis, illos, ab illis. Illa, illius, illi, illam, ab illa. [Et pluraliter] Illae, illarum, illis, illas, ab illis. Illud, illius, illi, illud, ab illo. [Et pluraliter] Illa, illorum, illis, illa, ab illis. Sic et reliqua quatuor declinantur; nisi hic et haec et hoc, [quod] c per omnes singulares casus assumit, praeter genitivum.
Tertia declinatio est pronominum in quinque derivativis, quae secundum regulam nominum mobilium in utroque numero declinantur: in masculino et neutro secundam, in feminino primam sequens declinationem. Et sunt haec: meus, tuus, suus, (0873B)noster, vester.
Quarta declinatio est communium: et declinantur sicut in duobus reliquis, quae sequuntur tertiae declinationis nomina. Ut, hic et haec nostras, vestras: et hoc nostrate, vestrate; nostratis, vestratis.
[( Ex ms. ) FR. Quare non declinantur haec pronomina: Eccum, eccam: ellum, ellam? --SAXO. Quia ex obliquo et indeclinabili parte componuntur.] Ecce habes quae vi extorsisti.
FR. Melius est vi extorquere, quam non habere. Dic tamen de o, qui vocativo casui in nominibus et pronominibus et participiis jungitur; est pronomen, an non?--SAXO. Non est pronomen, sed adverbium (0873C)vocandi vel optandi; ejusdem significationis dum dicis, heus juvenis, et o juvenis. Et nulli alii personae potest jungi, nisi secundae.
FR. Memor esto, dixisse te quindecim pronomina esse. Sed quid est quod Donatus inter pronomina posuit, quis, qualis, talis, quot, tot, quotus, totus, [quantus, tantus ]?--SAXO. Memini me dixisse quindecim esse pronomina, in quibus nulla dubitatio esset. De istis enim quae ponis, dubitatio est an sint pronomina, an nomina. Priscianus Latinae eloquentiae decus nomina interrogativa vel relativa vel redditiva ea omnino [ Ms., nomina] dicit, et pronomina negat esse posse, quia finitas personas non habent, quod proprium est pronominis cum casu juncti: sicut et alia novem nomina mobilia quidam (0873D)errore seducti pronomina dicunt esse, quia pronominum declinationem habent, id est, unus, ullus, nullus, solus, totus, alius, alter, uter, neuter: quos multae lectionis ratio revincit.
282 An meus, tuus, suus, nomina dicenda sunt; quia per omnes casus nominum sequuntur declinationem? Quantum ad puerilem nostram disputationem pertinere visum est, de pronomine habes sufficienter. Sed totum te transfer ad verbum.
FR. Placet quod habeo, licet plus indiguissem. Attamen totum me, ut suades, transferam ad (0874A)inquisitiones verbi. Tu te ad responsiones para.--SAXO. Faciam.
DE VERBO. FR. Primo omnium verbi definitionem dic mihi.--SAXO. Magis interrogemus magistrum, quae sit verbi definitio secundum philosophiam.
DIS. An habet, magister, juxta philosophiae rationem haec tam principalis pars definitionem propriam, veluti nomen [habet]? MAG. Habet subtilem definitionem et nobilem, et est hujusmodi: Verbum est vox significativa secundum placitum, cum tempore, definitum aliquid significans et accidens [ Edit., accedens].
DIS. Expone, pater, hanc nobis definitionem.--MAG. Dum dico, lego, actum significo legentis: (0874B)quem actum alia Graecus significat voce; et ideo verbum secundum placitum est: tempusque attrahit. Definitum, id est, certum aliquid significat: et accidens; accidit enim actio vel passio homini. Sed vestram vos intrate disputationem; haec alias.--DIS. Fiat ut jubes.
FR. Profer, Saxo, proprietatem verbi.--SAXO. Verbum est pars orationis cum temporibus et modis, sine casu, agendi vel patiendi significativum.
FR. Si verba actum vel passionem significant, unde dicuntur neutra?--SAXO. Non ideo quod actum vel passionem [non] significent [ Edit., ne significent], sed ideo quia unum horum significant. Nam activa in nostro actu alterius passionem (0874C)significant, [sicut et passiva in nostra passione actum alterius significant]. Nam dum dico: amo te, patiaris [ Ms., pateris] actum meum, id est, quod amo te. Et dum dico: amor a te, patior ego actum tuum, id est, quod tu amas me. Neutra vero uniformiter significant, vel agentem; ut ambulo, curro, prandeo; vel patientem, ut ardeo, veneo, vapulo. Sed et casibus non egent, quibus activa vel passiva egent. Nam activa accusativo casui junguntur, ut amo te; saepe et genitivo, ut memor sum tui; et dativo, ut dico tibi. Passiva ablativo junguntur, ut amor a te. Neutra absoluta sunt et per se [plenum] sensum significant, ut vivo, spiro, pergo.
FR. Verbo quot accidunt?--SAXO. Septem. Significatio, (0874D)quae et genus dicitur, tempus, modus, species, figura, persona, numerus.
Significatio verborum proprie in actione vel in passione est, quae secundum analogiam duabus terminantur litteris, o et r. In o activa et neutralia. In r passiva, deponentia et communia. Et haec sunt genera verborum quinque.
Activa sunt, quae semper actum significant, ut, amo te. [Passiva sunt, quae semper passionem significant, ut, amor a te ]: tamen si quis altius consideret et in activis verbis passionem, et in passivis actionem, sicut supra diximus, inveniet. Neutra (0875A)uniformiter semper proferuntur, id est, aut actum solum, aut passionem solum significant. Actum, ut, manduco, curro [Ms., ambulo ]: passionem, ut, vapulo a te, [veneo a te ]. Sunt quoque neutralia intrinsecus in seipsis habentia passionem, et non ab alio extrinsecus, ut, rubeo, ferveo, caleo, aegroto, ruo. Deponentia quoque unam semper habent significationem, aut activam, ut, sequor te, praestolor te: vel sine adjectione casus, ut, luctor, loquor: aut passivam, ut, nascor a te, patior a te, mereor a te. Communia duas habent in una voce significationes agentis et patientis, ut, osculor te, osculor a te.
FR. Quot modis declinantur verba.--SAXO. Duobus modis. Nam neutra activorum, deponentia et communia passivorum regulam in declinatione maxime (0875B)sequuntur. Sunt praeterea neutra passiva, quae in praeterito perfecto et plusquamperfecto passivi declinationem habent. Et sunt haec sola: Audeo, ausus sum. [Gaudeo, gavisus sum. Soleo, solitus sum]. Fido, fisus sum. Fio, factus sum: et si qua ex his componuntur. Sunt alia passivo neutra superioribus contraria: Compereor, mereor, divertor; faciunt enim praeteritum, comperii, merui, diverti.
283 FR. Nunquid certas habent semper verba significationes?--SAXO. Nequaquam semper certas. Sed alia sunt quae una voce vel conjugatione diversas habent significationes, ut colo, pro diligo, et habito, et aro accipitur. Committo, pro credo et commendo. Condo, pro aedifico et celo. Gratulor pro gaudeo et gratias ago ponitur. Sunt alia quae cum (0875C)conjugatione mutant significationem. Haec in secunda persona discernitur: ut mando, mandas, a mandando; mando, mandis, a manduco, [Ms., mandendo]; fundo, fundas, a fundando; fundo, fundis, a fundendo; volo, volas, a volando; volo, vis, a voluntate [Ms., volendo]. Sero, seras, seravi; sero, seris, sevi; lego, legas; et lego, legis; dico, dicas, brevis di; dico, dicis, longa di; appello et compello, compellas, id est, clamo, acclamo; appello, appellis, id est, applico; repello, compello, id est, cogo. Haec, France, de varia verborum significatione dicta sufficiant; nunc ad tempora curro [ Ms., curre].
FR. Fiat. Primo dic mihi, unde dictum sit tempus?--SAXO. A temperamento. Quia omnia mortalia tempus habent.
(0875D)FR. Tempora quot sunt?--SAXO. Tria secundum naturam: praeteritum, ut legi; praesens, ut lego; et futurum, ut legam. Quadam tamen necessitate praeteritum tempus in tres dividitur distantias; quia quaedam sunt quae multo ante dicimus transacta, ut legeram. Aliquando quaedam quae paulo ante, ut legi heri. Quaedam inchoata [ Al., inchoativa] sunt, sed nondum perfecta, ut legebam. Et ideo quinque tempora annumerabimus in verbis.
FR. Quod horum tempus [ Ms., temporum] in verbis principalem inter caetera tenet locum?--SAXO. Praesens, quia in ipso sumus, dum loquimur de praeterito et futuro. Et a praesenti ducuntur praeteritum (0876A)et futurum. Quamvis itaque praesens tempus instabili motu naturaliter exsolvatur [ Ms., volvatur], et pars ejus jam praetereat, parsque sequatur, tamen ad ordinationem [ Edit., ornationem] diversorum gestorum tempora dividimus.
FR. Num in omnibus modis omnia tempora inveniuntur?--SAXO. Nequaquam. Nam imperativus naturali necessitate non habet praeteritum. Quia ea sola imperamus quae in praesenti sunt vel in futuro. Caeterum indicativus et subjunctivus per omnia tempora currunt. Optativus quoque et infinitivus, licet confusa voce, in quibusdam tamen omnia habent tempora, ut utinam legerem nunc et heri; et utinam legissem ante, ante, et ante quinquaginta annos. Item legere me volo et volebam: et legisse me volui et (0876B)volueram.
FR. An in omnibus verbis haec quinaria temporum divisio invenitur?--SAXO. Non. Quia sunt verba quae rationem temporum non servant, ut inchoativa verba in omni praeterito perfecto et plusquamperfecto deficiunt. Item omnia impersonalia, quae a se nascuntur, in futuro infinitivi deficiunt, ut poenitere, poenituisse; et pleraque neutra in futuro infinitivi deficiunt, ut horreo, horrere, horruisse. Nam poenitum ire non dicimus, etc.
Sunt quoque verba quae praeteritum tempus non habent, nisi ex aliis sumantur [ Ms., sumatur] verbis, ut percutio, percussi: ferio non habet praeteritum, nisi dicas, percussi. Sic statuo, statui; sisto, statui; sustollo, sustuli; et suffero, sustuli; tollo, (0876C)tuli; et fero, fers, fert, tuli facit; insanio, insanivi, et fureo insanivi; cerno, crevi, et cresco, crevi facit. Item quoque inchoativa et meditativa non solum in praeterito, sed etiam in futuro infinitivi deficiunt: tepescere, parturire. Item verbis in or desinentibus desunt tempora praeterita perfecta [et plusquamperfectum] et futurum conjunctivi [ Ms., subjunctivi], sed per participia [ Ms., participium] [praeteriti temporis] et verbum substantivum sum declinantur, ut amatus sum, amatus fueram, amatus ero, etc.
DE MODIS VERBORUM. FR. Modi verborum quid [ Al., qui et quot] sunt?--SAXO. Modi sunt diversae inclinationes [ Ms., declinationes] (0876D)animi, varios ejus affectus demonstrantes. Et sunt quinque: indicativus, qui et definitivus, quo indicamus vel definimus quid agatur vel patiatur a nobis; qui ideo primus ponitur, quia perfectus est personis et temporibus; et alii modi ex eo regulam sumunt. Vel quod ex eo participia vel nomina vel verba derivantur; ut a duco, ducens: a duxi ductus, et dux: a ferveo, fervens, fervesco, fervor.
284 Imperativus est, quo imperamus aliis, ut faciant vel patiantur. Et est per se absolutus, nec [per se] alterius indiget partis ad significandum: et ideo secundum tenet locum in modis. Et hoc orantes saepissime utimur; ut: (0877A)Musa, mihi causas memora . . . Deinde optativus, per quem optamus. Qui ideo tertius in ordine ponitur, quia inferior est qui optat quam qui imperat; et adverbio optandi indiget ad complendum sensum, ut, utinam legerem.
Quarto loco subjunctivus ponitur et jure. Eget enim non modo adverbio vel conjunctione, verum etiam altero verbo, ut perfectum significet sensum. Unde et subjunctivus dicitur; ut Virgilius (Eclog. III, 77] : Cum faciam vitula [ Ms., vitulam], pro frugibus ipse venito. Et omnibus aliis modis sociari potest; ut dum legerem, scripsi: et, dum legam, scribe; et, dum legerem, utinam scriberem.
(0877B)Infinitivus est, qui et personis et numeris deficit, et eget uno ex supradictis quatuor modis, ut plenum aliquid significet, ut, legere propero, legere propera, utinam legere properarem, cum legere properarem.
Impersonale verbum a neutris activae significationis vel ab activis nascitur, ut curritur, vivitur, legitur, amatur. Et per omnes modos et personas et tempora et numeros, junctis pronominibus rite declinantur [ Ms. declinatur]: curritur a me, a te, ab illo; curritur a nobis, a vobis, ab illis. Praeterito imperfecto, legebatur [a me ]. Praeterito perfecto, lectum est [vel lectum fuit a me ]. Praeterito plusquamperfecto, lectum erat. Futurum, legetur [a me]. Sic et per alios modos.
(0877C)FR. Quid est inter impersonale et infinitivum?--SAXO. [Quod] infinitiva [voluntariis] verbis junguntur; ut: legere volo. Impersonalia pronominibus; ut legitur a me.
FR. Quot formae sunt impersonalium?--SAXO.--Quatuor. Aut in tur, aut in at, aut in it, aut in et exeunt: ut, statur, restat, contingit, pudet. Sed quae in et exeunt, alia a verbis veniunt, ut miseret. Alia a se oriuntur, ut pudet, poenitet, decet.
FR. Quae sunt supina et participialia?--SAXO. Quinque sunt ejusmodi voces; ut: legendi, legendo, legendum, lectum, lectu. Quas Priscianus omnino nomina vult esse, quia temporibus carent, et personas non discernunt, et praepositionibus separatis junguntur; ut, ad legendum vado, vel legendo venio.
(0877D)FR. Intentus sum de specierum ratione audire maxime, quia hoc accidens verbi Donatus dimisit.--SAXO. Non dimisit, sed in formis attigit. Nam species verborum duae sunt: una principalis, quam Donatus perfectam formam nominat; ut, lego. Altera derivativa, quam ille meditativam, frequentativam, vel [ Ms., et] inchoativam dicere voluit; ut, a lego, lecturio et lectito. Et a ferveo, fervesco. Et haec, id est inchoativa, semper in sco desinunt et tertiae sunt conjugationis; ut, calesco, calescis; vesperasco, vesperascis. Et praeteritum non habent tempus, nec participia futuri temporis.
Frequentativa primae sunt conjugationis, ut in tito, vel to, vel so, vel xo desinunt; ut, lectito, as; dicto, (0878A)as; merso, as; nexo, as; et fiunt [ Ms., sunt] semper neutra [sicut et] inchoativa.
Meditativa in urio desinunt et quartae [tantum ( Ms. om. tantum)] conjugationis sunt; ut, lecturio, is; esurio, is, quod ab edo derivatur.
Sunt aliae quoque species derivativorum; ut, a video, viso, id est cupio videre; a facio, facesso; a capio, capesso; a lacero, lacesso; ab arceo, arcesso; ab acceo, accesso. Quae frequentativa non esse conjugatio ostendit. Sunt quoque alia per diminutionem derivativa [ Ms., derivata], ut a sorbeo, sorbillo; a garrio, garrulo; a calvo, calvillo. Item a nominibus derivativa fiunt; ut, a patre, patrisso; a graeco, graecisso. Impersonalia quoque pene omnia ab activis [ Edit., adjectivis] vel neutralibus derivativa (0878B)sunt; ut, a lego, legitur; a sto, statur. Inveniuntur quoque et ab adverbiis verba derivari; ut a perendie, perendino; et a cras, procrastino; et ab intus, intro intras, [intravi].
285 DE FIGURIS VERBORUM. FR. Figuratas verborum compositiones, precor, expone.--SAXO. Sunt verba simplicia, ut cupio, taceo. Et [sunt] composita, [ut] concupio, conticeo. Sunt et decomposita, id est, a compositis derivata [ Edit., derivativa], ut concupisco, conticesco. Sunt et ex tribus partibus composita, ut perterrifico. Sunt et quae mutant in compositione conjugationem, ut: do, das, facit reddo, reddis; facio, facis, amplifico, amplificas. Sunt composita, quorum simplicia (0878C)in usu non sunt, ut offendo, aspicio, aperio, refragor. Fendo [enim], et spicio, et perio, et fragor non reperi. Sunt quae genus mutant in compositione: Sperno, spernis, activum; aspernor, aspernaris, deponens. [ Sentio, neutrum; assentior, deponens.] Sedeo, sedes, neutrum; insidior, insidiaris, deponens; obsideo vero et adsideo activa sunt. Eo et facio neutra sunt; adeo, subeo, perficio, conficio, et ex eis composita activa sunt; faciunt [enim] adeor, subeor, perficior, conficior. Ex facio quoque neutro, versificor, versificaris, et gratificor, gratificaris, deponentia nascuntur. Complecto, activum; amplector, deponens. Componuntur verba cum nominibus, ut ab amplo et facio, amplifico, ex quo participium amplificans: et cum altero verbo, ut calefacio, id est, (0878D)calere facio; vel cum adverbio, ut, benedico; vel cum praepositione, ut indico, subeo. Sed praepositionibus per compositionem junguntur semper sicut nominativo casu [ Edit., casui], cujus vim ubique obtinent verba per omnes personas, ut, facio ego, facis tu, facit ille, nisi imperativa secundae personae, [quae] vocativum [ Ed., vocem] adsciscunt, ut scribe, Virgili: lege, Terenti.
DE CONJUGATIONE VERBORUM. FR. Ecce de figuris habeo. Sed conjugationum distantias dic mihi. Et primum, unde dicta sit conjugatio, expone.--SAXO. Conjugatio dicta est quod in unam declinationis rationem plurima conjungi verba.
(0879A)FR. Conjugationes quot sunt?--SAXO. Apud Graecos decem [ Ms., decim, non male, sed antique; unde undecim]. Apud Latinos quatuor. Et eorum quae in o prima persona desinit, sed secunda in as finitur, ut amo, amas, sto, stas, haec prima dicitur. Et secunda in es, ut moneo, mones. Tertia in is brevem, ut lego, legis. Quarta in is longum [ Ms., longam], ut munio, munis. Eorum verborum, quae in or prima persona finitur, et in aris secunda, prima est conjugatio, ut amor, amaris, criminor, criminaris, luctor, luctaris. Secunda in eris producta penultima [ Al., pene ultima], ut doceor, doceris, reor, reris. Tertia in eris correpta penultima, legor, legeris, sequor, sequeris. Quarta in iris producta penultima, munior, muniris, molior, moliris.
(0879B)FR. Num singula verba certas habent conjugationes?--SAXO. Sunt verba in prima persona confusa: in secunda vero sensu et [certa] conjugatione discernuntur, ut dico, dicis, et dico, dicas; volo, vis, et volo, volas; fundo, fundas, fundo, fundis; mando, mandas, mando, mandis [Ms., mundo, mundas, mundo, mundis ]. Sunt quaedam e contrario unius significationis, sed diversae conjugationis, ut denso, densas, et denseo, denses; strideo, strides; strido, stridis; ferveo, ferves, ([inde] fervesco, cis), fervo, fervis; cieo, cies; cio, cis; dureo, dures, unde duresco et duro, duras; tueor, tueris; tuor, tueris, penultima correpta; fulgeo, fulges; fulgo, fulgis; excelleo, excelles; excello, excellis; sono, sonas; sono, sonis; uno, unas; unio, unis.
(0879C)FR. Quot modis declinantur verba?--SAXO. Quorum rationabiliter prima persona in o desinit, tribus modis declinantur, absque praeterito perfecto indicativi, et imperativo et infinitivo. Nam juxta praesens tempus trium conjugationum per omnes modos et tempora declinari solent verba, nisi praescripta. Praeteritum vero imperfectum et plusquamperfectum primae conjugationis: item secundae et tertiae, et quartae optativi, futurum et praesens subjunctivi [ Ms., subjunctativi] secundum primae praesens tempus in ultimis litteris semper declinantur, ut amo, amas, amat, amamus, amatis, amant; amabam, amabas, amabat, amabamus, amabatis, amabant; amaveram, amaveras, amaverat, amaveramus, amaveratis, amaverant. Optativi, futurum et praesens subjunctivi: (0879D)Doceam, doceas, doceat, doceamus, atis, ant. Secundum praesens tempus secundae conjugationis 286 futuri indicativi [ Ed., secundum conjugationem futuri indicat]. In tertia et quarta omne praesens et praeteritum optativi, et subjunctativum praeteritum imperfectum longae [ Ed., longam] in penultima, et plusquamperfectum in omni conjugatione, primae quoque optativus, futurum et subjunctivum praesens (ut legam, leges, leget, emus, etis, ent; doceo, ces, cet, cemus, cetis, cent ), sic declinanda sunt: Amarem, amares, amaret, amaremus, retis, rent; amavissem, ses, set, emus, etis, sent, quae sunt subjunctativo et (0880A)optativo communia. Item optativi, futurum et subjunctativi [ Ms., subjunctivum] praesens: Amem, es, et, emus, etis, ent. Secundum tertiae conjugationis praesens et indicativi futurum, primae et secundae et quartae in eo desinentis, et subjunctativi praeteritum perfectum et futurum, nisi in tertia persona plurali, u mutant in i, ut lego, legis, legit, legimus, legitis, legunt; amabo, is, it, imus, itis, unt; docebo, bis, bit, bimus, bitis, bunt. Subjunctativi praeteritum perfectum: Amaverim, is, it, imus, itis, int. Item: Amavero, is, it, imus, itis, int. Et quartae: Ibo, ibis, ibit, ibimus, ibitis, ibunt. Horum autem omnium verborum, quae bina [ Al., trina] distinctione a secunda persona declinantur, prima persona aut in o, aut in am, aut in em, aut in im desinit.
(0880B)FR. Quomodo praeteritum perfectum et imperativus declinanda sunt?--SAXO. Omne praeteritum perfectum, si juxta rationem declinatur, in i mittit primam personam; in secunda in sti, syllabam; tertiam in it, et pluralem numerum in imus, in istis, in erunt vel ere, longa e, mittit.
FR. Imperativi finales litteras deprome.--SAXO. Omne imperativum singulare primam, natura abdicante, personam non habet et vocativo casui jungitur, quia praesenti imperat in secunda persona, quae in prima conjugatione a longa finitur, ut ama; in secunda e quoque longa, ut ave [Ms., habe]; in tertia e brevis, ut lege; in quarta i longa, ut audi. Quae ubique, in verbis vel nominibus, i in fine posita producitur. Tertia persona in prima conjugatione (0880C)in et: in caeteris conjugationibus in at, ut amet, habeat, legat, audiat. Prima persona in numero plurali in mus; in secunda in te; tertia in ent, in prima conjugatione; in caeteris ant, ut amemus, amate, ament; doceamus, docete, doceant, etc., ubique penultima primae personae et secundae longa, absque tertiae conjugationis secunda persona, quod est, legite. Futurum imperativi in to secunda persona, ut amato, habeto, legito, audito, longa penultima absque tertiae conjugationis [ Ms., absque tertia declinatione]. Tertia persona futuri similis est ubique praesenti: tertia persona et prima pluralis numeri similis quoque est plurali praesentis. Secunda persona pluralis in tote, ut amatote, habetote, legitote, (0880D)auditote. Tertia finit in nto, ut amanto, docento, legunto, audiunto.
FR. De infinitivis dic.--SAXO. Omne infinitivum praesens in re, et praeteritum in se, et futurum in ire vel esse in omni conjugatione desinit, ut amare, amasse, amatum ire, vel amaturum esse.
FR. Quid de quinque gerundiis [ Al., gerendivis] sentiendum est?--SAXO. Quid aliud, nisi ut prius dixi, quod omnino, secundum Priscianum, nomina sunt. Nam praepositiones separatas accusativos casus et ablativos [ Ms., accusativi casus et ablativi] accipiunt ut [ ad] amandum, in amando, quod verbo non potest accidere.
(0881A)FR. Quid tamen distat inter, amandum, amando, et amatum, amatu? --SAXO. Quod amandum necessitatem amoris significat; amatum initium amoris. Similiter amando in ipso amore; amatu pro amatione, id est, pro ipsa re accipitur.
FR. Passivi [ Ed., passim] regulas pande mihi.--SAXO. Pandam breviter, ne prolixior sim, quam huic puerili ludo deceat ( Sic mss. ). Omne passivum ex activo [suo] sit ubique per omnes conjugationes. O finita vel m in activis tempore praesenti et praeterito imperfecto, et futuro assumunt r in passivis, ut [ amo, amor] amabo, amabor; amato, amator; amanto, amantor; amabam, amabar; amarem, amarer; amem, amer; legam, legar, etc. Caeterae personae secundum praedictas regulas trium conjugationum (0881B)praesentis temporis declinantur. Nam secunda persona in ris vel in re desinit, tertia in tur; et prima in plurali in mur, secunda in mini, tertia in ntur. Omnium modorum praeteritum [ Edit., praeter] perfectum et plusquamperfectum et subjunctivi futurum per participium praeteriti temporis, et sum subjectivum verbum declinatur, 287 ut amatus sum, vel fui: amatus eram, vel fueram. Optativus: amatus essem vel fuissem. Subjunctivus: amatus sim vel fuerim; essem vel fuissem. Futurum: amatus ero vel fuero. Passiva imperativi secundae personae praesentis [temporis] in omni conjugatione similes activis infinitivis, ut amare, docere, legere, audire, penultima longa, nisi tertia conjugatione. Tertia vero in tur exit, prima pluralis in mur, secunda in mini, (0881C)[quod in indicativo et imperativo similiter profertur ( Edit., quod imperativus et infinitivus similiter proferuntur)] in prima conjugatione. Tertia pluralis in prima, in entur; aliis in antur: et futuri temporis secunda persona in tor, et tertia in tur: et pluralis prima in ur, et secunda in minor, et tertia in ntor, ut amare, ametur; amemur, amaminor, amentor: ametor, ametur; amemur, ameminor, amentor. Infinitiva passiva semper in i praesentis temporis, ut amari, doceri, legi, audiri. Et praeteritum per participium neutrale et esse vel fuisse, ut doctum esse vel fuisse. Et futurum in iri, ut amatum iri. Ecce habes, France, quod quaesisti; sed tua curiositas te facit non amatum iri.
FR. Nec tua te indivia gratum iri.--SAXO. Caute! (0881D)ne audiat qui flagellare solet. Sed prosequere caetera.
FR. Ut reor, ordo accidentium deposcit personas verborum investigare.--SAXO. Personae verborum tres sunt. Prima est, quae de seipsa loquitur et alias ostendit. Secunda, ad quam loquitur. Tertia, de qua loquitur. Nisi enim sit prima, quae profert sermonem, aliae esse non possunt. Et primae quidem et secundae verborum personae finitae sunt; praesentes enim demonstrant. Tertia vero infinita est, itaque eget plerumque praenomine, ut definiatur. Et prima quidem potest sibi et secundam et tertiam conjungere, ut, ego et tu, et nos facimus: ego et ille facimus. Secunda vero non [potest] conjungere (0882A)sibi nisi tertiam, ut, tu et ille facitis. Tertia vero nec primam nec secundam, sed alteram tertiam, ut, iste et ille faciunt. In imperativis prima persona singularis non potest esse, quia naturaliter imperans, ab eo cui imperat dividitur. Infinita [ Ms., Infinitiva] quoque et impersonalia et gerundia carent naturaliter personis.
DE NUMERO FR. Numerum verbis accedentem [ Ms., accidentem] pande.--SAXO. Numerus singularis, ut lego, pluralis, ut legimus, accedit verbo veluti omnibus partibus casualibus: sed in verbo sub una voce nunquam singularis et pluralis invenitur numerus sicut in caeteris partibus, ut dies, res, nominativus singularis (0882B)et pluralis; isti, illi, dativus singularis et nominativus pluralis. Sciendum quoque est tibi, o France, quod quaecunque verba personis deficiunt, semper et numero defectiva fiunt, ut impersonalia et infinitiva. Ideo pronominibus additis assumunt personas et numeros, ut, legitur a me, a nobis: legere te volo, et legere vos volo.
FR. Sed quia defectiva esse verba introduxisti, subito defectiva per singula accidentia opus habeo ut pandas mihi, maxime quia Donatus magister noster haec valde obscure et breviter tetigit.--SAXO. Non sum tibi debitor irrationabilium, sed rationabilium, et eorum quae regulis subjaceant. Attamen, uti scias non me invidiosum esse in te, sicut nec te fastidiosum intelligo, pandam aliqua ex illis. Tribus enim (0882C)modis verba, vel [ Ms., velut] aliae partes [fiunt] defectivae; aut naturae necessitate, aut fortunae casu, vel differentiae causa. Naturae necessitate, ut, si velimus masculinum dicere ab eo, quod [est] nupta, nuptus: vel a puerpera, puerperus, repugnat ipsa rerum natura: vel inconsonantiae causa; ut, si velimus a cursor curstrix facere femininum, sicut a victor victrix, inconsonum [est]. In fortunae casu, inusitata et turpia vitantur, et quibus auctores non utuntur; quomodo a do dor secundum regulam dici potuit; sed quia in auctoribus non invenitur, recusamus dicere. Differentiae quoque causa plurima vitantur, ut, fero, fers, fert per syncopam sine i littera in secunda et tertia persona profertur, ne si feris, ferit, dicas, a ferio putetur venire. Sic edo, es, est, et, (0882D)volo, vis, vult, differentiae causa anomalam habent litteraturam. Et volo naturaliter imperativo modo caret, quia imperata necessitatis sunt, non voluntatis. Sic fac, duc, dic, fer, placuit auctoribus per apocopam proferri differentiae 288 causa, ne si face, duce, dice, fere, diceremus, aliud significare putaremus. Item multa non dicuntur, quia in auctoribus non inveniuntur, de quibus per singula accidentia aliqua tuae pandam aviditati.
Nam quaeso non habet alios modos nisi indicativum; personam primam in utroque numero, et [ quesere ] infinitivum. Item ovat et infit, non habent nisi tertiam personam; et ovans participium. Item ausim, id est, auctoritatem habeam; et inquam, contra morem (0883A)in prima persona proferuntur. Salve et salvete imperativa tantum secundam personam habent. Item, cede pro da [ Ms., dic]. Cete [Ms., Cedite ] pro date. Terentius: Cete patri meo, id est, date: Et ave, pro gaude: et avete pro gaudete secundae personae sunt. Item faxo, pro faciam futuri temporis est tantum indicativi modi, et facit: faxo, faxis, faxit; faximus, faxitis, faxunt, id est, facient. Item: facesso et capesso, et viso, desiderativa sunt, non frequentativa, quia primae non sunt conjugationis. Facesso, id est, desidero facere. Capesso, desidero capere. Viso, id est, desidero videre. Item sis, id est, si vis: et sodes, id est, si audes, secundae personae sunt. Item foret, pro esset, et forent pro essent: et fore pro esse invenitur. Item aio et meio in multis deficiunt. Nam (0883B)aio, ais, ait: et aitis, aiunt, facit; in prima plurali deficit: et ait praeteritum perfectum: sicut meio infinitivum meiere facit. Sunt, quae idem habent praesens et praeteritum imperfectum [ Al., perfectum], haec sola: odi, novi, memini, coepi, pepigi, haec in imperfecto [ Al., imperativo] deficiunt praeter memini, quod memento et mementote facit; et in futuro et infinitivo modo et in supinis, nec non in participiis, utrisque temporibus [ Al., utriusque temporis] deficiunt, praeter odi, quod [in figura composita] duo participia [praeteriti temporis] facit: exosus, perosus. Sunt passiva quoque et deponentia, quae in praeterito deficiunt, nisi aliunde ad supplementum declinationis assumatur praeteritum. Ut, feror, ferior, tollor, poscor, urgeor; faciunt enim praeteritum, (0883C)latus sum, ictus sum, sublatus sum, postulatus sum, convictus sum. Item deponentia: vescor, fruor, medeor, liquor, reminiscor [Edit., remuneror ], faciunt, pastus sum, potitus sum, medicatus sum, liquefactus sum, recordatus sum.
Sum verbum, quod inaequalem habet declinationem, sive in simplici participio, sive in compositis praesentis temporis deficit, nisi in duobus ab eo compositis, id est, absum et praesum, quod facit, absens et praesens. Possum, potes, postest, mutant s in t euphoniae causa. Et prosum, prodes, prodest, assumit d, hiatus causa devitandi. Volo vero et malo et ex eo compositum [ Ms., composita], id est, magis volo, naturali necessitate imperativo carent, quia imperata necessitatis sunt non voluntatis, quod tamen in alio (0883D)suo composito habet, id est, nolo; facit enim noli et nolite.
FR. Pleniorem tamen declinationem horum quatuor verborum, ut reddas mihi, deposco; id est, sum, fero, edo, volo. --SAXO. Inusitata est in multis locis illorum declinatio. Attamen ut in magistrorum exemplis eorum reperitur ratio, pandam. Sum verbum neutrale est, quod declinatur sic: Sum, es, est: Plural. Sumus, estis, sunt. Praeteritum imperfect. Eram, eras, erat. Plural. Eramus, eratis, erant. Praeteritum perfect. Fui, fuisti, fuit. Plural. Fuimus, fuistis, fuerunt, vel fuere. Praeterit. Plusquamperfect. Fueram, fueras, fuerat. Plural. Fueramus, fueratis, (0884A)fuerant. Futuro. Ero, eris, erit. Plural. Erimus, eritis, erunt. Imperativo modo tempore praesenti, ad secundam et tertiam personam: Sis vel es, sit. Plur. Simus [estote vel ] sitis, sint; et sunto et suntote. Optativo modo tempus praesens et Praeteritum imperfect. Utinam essem, esses, esset: Plural. Essemus, essetis, essent. Praeterit. Perfect. et Plusquamperfect. Fuissem, fuisses, fuisset. Plural. Fuissemus, fuissetis, fuissent. Futurum. Sim, sis, sit: Plural. Simus, sitis, sint. Conjunctivo modo tempore praesenti: cum sim, sis, sit. Plural. Simus, sitis, sint. Imperfecto: Essem, esses, esset. Plural. Essemus, essetis, essent. Perfectum. Cum fuerim, fueris, fuerit. Plur. Fuerimus, fueritis, fuerint. Plusquamperfectum: Cum fuissem, fuisses, fuisset. Plural. Fuissemus, (0884B)fuissetis, fuissent. Futurum. Cum fuero, fueris, fuerit. Plural. Fuerimus, fueritis, fuerint. Infinitivo modo, numero et personis, tempore praesenti: esse. Praeterito: fuisse. Futuro; esse, et ire, et fore.
289 Cujus praesens participium veteres ens proferebant, unde componitur potens. Nam futurum magis a fio verbo videtur nasci. Potest tamen et a fui esse existimari. Sic enim declinanda sunt ex eo composita: Prosum, adsum, desum, obsum, [intersum, praesum, supersum ]. Et ex eis [tantum] duo participia praesentis temporis [sunt], id est: praesens et absens.
Fero verbum discretionis causa per syncopen abjicit i in secunda et tertia persona, propter ferio (0884C)verbum, quod ferio, feris, ferit, facit. Fero, fers, fert. Plural. Ferimus, fertis, ferunt. Imperfectum. Ferebam, ferebas, ferebat. Plural. Ferebamus, ferebatis, ferebant. Praeteritum perfect. Tuli, tulisti, tulit. Plural. Tulimus, tulistis, tulerunt vel tulere. Praeteritum plusquamperfectum. Tuleram, tuleras, tulerat. Plur. Tuleramus, tuleratis, tulerant. Futurum. Feram, feres, feret. Plur. Feremus, feretis, ferent. Imperativus. Fer [ vel ] feras, ferat. Plur. Feramus, ferte, ferant. Futurum: Ferto [ vel feras], ferat. Et Plur. Feramus, fertote, ferant. Optativus. [Utinam] ferrem, ferres, ferret. Plural. Ferremus, ferretis, ferrent. Plusquamperfect. Tulissem, tulisses, tulisset. Plural. Tulissemus, tulissetis, tulissent. Futurum. Feram, feras, ferat. Plural. Feramus, (0884D)feratis, ferant. Conjunctivi [modi temp. praes. cum] feram, feras, ferat. Plural. Feramus, feratis, ferant. Imperfectum. Ferrem, ferres, ferret. Plural. Ferremus, ferretis, ferrent. Perfect. Tulerim, tuleris, tulerit. Plur. Tulerimus, tuleritis, tulerint. Plusquamperfect. Tulissem, tulisses, tulisset. Plur. Tulissemus, tulissetis, tulissent. Futurum. Tulero, tuleris, tulerit. Plur. Tulerimus tuleritis, tulerint.
Edo verbum inaequale, cujus secunda et tertia persona, causa differentiae, per concisionem proferuntur. Edo, es, est. Plural. Edimus, estis, edunt. Praeteritum Imperfect. Edebam, edebas, edebat. (0885A)Plur. Edebamus, edebatis, edebant. Praeteritum perfect. Edi, edisti, edit. Plur. Edimus, edistis, ederunt vel edere. Plusquamperfect. Ederam, ederas, ederat. Plural. Ederamus, ederatis, ederant. Futurum. Edam, edes, edet. Plur. Edemus, edetis, edent. Imperativus. Es, edat. Plur. Edamus, este, edant. Futurum. Esto, edat, Plural. Edamus, estote, edant, vel edunto, eduntote. Optativus. Essem, esses, esset. Plural. Essemus, essetis, essent. [ Praeterito perfecto et plusquamperfecto ]. Edissem, edisses, edisset. Plural. Edissemus, edissetis, edissent. [ Futuro ]. Edam, edas, edat. Plural. Edamus, edatis, edant. Conjunctivo [modo] Edam, edas, edat. Plural. Edamus, edatis, edant. Essem, esses, esset. Plural. Essemus, essetis, essent. Ederim, ederis, ederit. Plural. Ederimus, (0885B)ederitis, ederint. Edissem, edisses, edisset. Plural. Edissemus, edissetis, edissent. Edero, ederis, ederit. Plur. Ederimus, ederitis, ederint. Infinitivi modi tempus praesens: Esse. Similiter praeteritum, esse. Futurum: esum iri, vel esurum esse. Impersonale: Estur [ Ms., editur] [ Praeterito imperfect. ] edebatur. [ Praeterito perfect. ] esum est, vel fuit. [ Praeterito plusquamperfect. ] esum erat vel fuerat. Futurum: edetur. Supina: Edendi, edendo, edendum. Esum, esu [ Al., Essum, essu].
Volo quoque verbum neutrale per syncopen prolatum in secunda et in tertia persona, et in imperfecto [ Ms., imperativo] deficit. Volo, vis, vult. Plur. Volumus, vultis, volunt. Volebam, volebas, volebat. Plur. Volebamus, volebatis, volebant. Volui, voluisti, (0885C)voluit. Plur. Voluimus, voluistis, voluerunt, vel voluere. Volueram, volueras, voluerat. Plural. Volueramus, volueratis, voluerant. Volam, voles, volet. Plur. Volemus, voletis, volent. [ Optativo ]. Vellem, velles, vellet. Plural. Vellemus, velletis, vellent. Voluissem, voluisses, voluisset. Plural. Voluissemus, voluissetis, voluissent. Velim, velis, velit. Plural. Velimus, velitis, velint. Vellem, velles, vellet. Plural. Vellemus, velletis, vellent. Voluerim, volueris, voluerit. Plur. Voluerimus, volueritis, voluerint. Voluissem, voluisses, voluisset. Plural. Voluissemus, voluissetis, voluissent. Voluero, volueris, voluerit. Plur. Voluerimus, volueritis, voluerint. Infin. [modo], praesens: Velle. Praeteritum: voluisse. Participium praesens: volens.
(0885D)Sic declinanda sunt: Nolo, non vis, non vult; nisi quod nolo imperativum habet, ut, noli, nolite. Malo, mavis, mavult, et reliqua. Immitis es in me, 290 France. Ecce quale onus imposuisti mihi, ducens me per aspera et spinosa. Dimitte me tandem aliquando respirare.
FR. Dimittam, et juxta Virgilium (Eclog. IX, 65): . . . . Ego hoc te fasce levabo. --SAXO. Etsi hoc levas, timeo ne aliud imponas.
FR. Noli timidus esse . . . . . Labor omnia vincit Improbus. (0886A)--SAXO. Vincit: quapropter eamus viae quod [ Ms., viam, quae] restat.
DE ADVERBIO. FR. Tandem, Saxo, diu obserata ora reclude, et hucusque clausas adverbiorum regulas enuclea mihi.--SAXO. Faciam, France. Adverbium est pars orationis semper verbo cohaerens: et hoc agit verbis additum, quod adjectiva nomina appellativis adjuncta: ut, prudens homo prudenter agit, felix vir feliciter vivit.
FR. Adverbio quot accidunt?--SAXO. Tria: species, significatio, figura.
FR. Speciem pande.--SAXO. Quia sunt primitiva, aut derivativa. Primitiva quidem sunt, quae a se [ipsis] nascuntur, ut, non, ita, ceu. Derivativa, (0886B)quae ab aliis adverbiis nascuntur, ut, a clam, clanculum: et a prope, propius. Et ab aliis partibus orationis, ut a nomine Latinus, Latine: Tullius, Tulliane. A verbo: a parco, parcius. A nomine et verbo: a pede et tento, pedetentim. A pronomine, ut a me, mecum [ Ms., meatim]. Ab ille et hic, illic. A praepositione, ut ab ex, extra.
Fr. Nunquid adverbium per se positum plenum potest habere sensum?--SAXO. Non potest, nisi verbo vel participio jungatur [ Edit., legatur], ut, bene lego, bene legens.
FR. Possuntne aliae partes pro adverbiis poni?--SAXO. Possunt. Nam nomina per diversos casus pro adverbiis ponuntur.
FR. Da exemplum.--SAXO. Genitivus pro adverbio (0886C)ponitur, ut Romae, ut Cicero: Romae ne sit. Dativus: vesperi, sorti. Virgilius (Georg. IV, 165): Sunt quibus ad portam ( Al., portas] cecidit custodia sorti. Accusativus: Romam pergo [vel] Athenas. Terentius: Quid tu, indocte, Athenas? Ablativus. [Unde] Virgilius (Ecl., VII, 1): Forte sub arguta consederat ilice Daphnis.
FR. Quomodo discerni potest utrum nomina sint sic composita, an adverbia?--SAXO. Cum nomina loco adverbiorum accipiuntur, manent indeclinabilia, licet diversis jungantur casibus, ut, sublime volans, sublime volantis, sublime volanti, etc. Si vero nomina sunt, declinantur, ut, hoc sublime volans, hujus (0886D)sublimis volantis, huic sublimi volanti, etc.
FR. Num aliae partes pro adverbiis ponuntur?--SAXO. Ponuntur. Nam vel conjunctio, et, per, et ex praepositiones, pro valde accipiuntur, ut Cicero: Vel magnum bellum, pro valde magnum. Excelsus, pro valde celsus.
DE FIGURIS. FR. Figurae adverbiorum quot sunt?--SAXO Tres. Simplex, ut, diu. Composita, ut, interdiu. De composita, id est, quae a compositis derivantur, ut, ab indocto, indocte, a misericorde, misericorditer.
FR. Significatio adverbiorum quae est [ Ms., quot (0887A)species habet]?--SAXO. Significatio adverbiorum diversas species habet. Sunt enim [ Ed., autem] temporalia, ut pridem, nuper, nudiustertius. Sunt quae praesens tantum tempus significant, ut, nunc, praesto. Sunt, quae praeteritum, ut, heri, hesterno. Sunt, quae futurum, ut cras, perendie. Sunt alia communia diversorum temporum, ut, olim, dudum, [quondam ]. Praeteriti, ut Horat. (Sat. l, I, sat. 8): Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum. Praesentis, ut [Virgilius (Georg. II, 403) ]: Ac jam olim seras posuit cum vinea frondes. Futurum idem Virg. (Aen. II, 207): . . . Forsan et haec olim meminisse juvabit. Dudum: praeteritum, [ut Terentius (And. III, (0887B)IV, 3) ]: Ego dudum nonnihil veritus sum. Praesentis [Virgilius (Aen. II, 103) ]: Idque audire sat est; jam dudum sumite poenas. Quondam; praeteritum: Quondam fuit ista in hac republica virtus (Cic. I Catil., 3). Praesens Virgilius (Aen. II, 367) : Quondam etiam victis redit in praecordia virtus. Futurum: Tempus erit quondam. Similiter ex eo composita; aliquando, nequando, quae in penultimo [ Ms. antepenultima] accentum habent, ne duae partes putentur. Sed quando, et quomodo, 291 ubi, unde [Al., unde], qua, quo, interrogativa acuuntur; relativa gravantur per omnes syllabas: et sunt [eorum] (0887C)differentiae quatuor. Quo ad locum. Ubi, in loco. Unde, de loco. Qua, per locum. Quando quoque pro causali conjunctione accipitur; Virgil. (Aen. I, 265): Hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet ( Ms., momordit). Quando pro quoniam posuit. Sed et alia sunt localia quatuor differentias habentia. Ad locum: huc, illuc. In loco, hic illic. De loco: hinc, illinc, inde, et ex eo composita: subinde, perinde, exinde, proinde, quae omnia penultimam [ Ms., antepenultimam] acuunt. Per locum: hac, illac. Sunt quoque a versum et nomine et pronomine composita [ Ms., sunt quaedam unam loci significationem habentia. Ad locum, etc.]. (0887D)Ad locum: Horsum, deorsum, sursum, sinistrorsum, dextrorsum. Italiam versum. Et quorsum, id est, quo versum. Alia dehortativa, ut, ne, quod pro neque, et pro non, et pro valde accipitur. Cicero: Ne dici quidem opus est, pro, neque dici. Terent. Ne dicam dolo, pro, non dicam. Idem: Ne illa illum haud movit, pro, valde illa. Alia confirmativa: profecto, scilicet, quippe, videlicet, nempe. Inveniuntur quoque duae partes pro his poni, ut, quidni, cur ne, sic est, quid istic. Alia, jurativa, ut, aedepol, aecastor, [ercle], medius fidius. Per quoque praepositio pro his accipitur, ut Virgilius (Aen. X, 596): Per te, per qui te talem genuere, parentes. Est quoque per confirmativum. Terentius: Tu quoque (0888A)perparce. Sic quoque jurativum est. Virgilius (Eclog. IX, 30) : Sic quoque Cyrnaeas fugiant examina taxos. Alia optativa, ut, utinam, quod compositum est ex uti et enim [ Al., nam]. O et si. Virgilius: Adsis o tandem. Idem (Aen. VI, 187): Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat. Alia hortativa, ut, eia, aie [Al., age ]. Alia remissiva: pedetentim, paulatim, sensim. Alia congregativa, loci et temporis communia, ut, simul, una; in eodem loco et eodem tempore. Alia discretiva, ut, seorsum, secus, separatim, secreto, utrinque [divise] singillatim, bifariam, omnifariam. Alia, similitudinis, ut, ceu, quasi velut, velut, veluti, sic, sicuti, ut, uti. Alia (0888B)ordinalia, ut, deinde, continuo, protinus, praeterea. Alia intensiva, ut, valde, nimium, prorsus, penitus, omnino. Alia comparativa, ut, magis, minus, ocius, quod a Graeco derivatur ὠκύς.
FR. Nunquid, quae ab aliis derivantur, primitivorum significationem vel qualitatem servant?--SAXO. Servant utique, ut a Tullio, Tulliane; a corpore, corporaliter; ab alio, aliter; a graeco, graece; a viro, viriliter.
FR. Prosequere.--SAXO. Alia sunt numeralia, ut, ab uno semel; a duobus bis, quae sola inaequaliter proferuntur. Caeteri vero numeri a vocibus suis faciunt adverbia, ut, a tres, ter; a quatuor, quater; et sic decies [millies ]. Alia demonstrativa, ut, en, ecce. Alia interrogativa, ut, cur, quare, quamobrem. Alia (0888C)negativa, ut, non, haud, nunquam, minime est, quando duae partes pro his accipiuntur, ut, nullo modo, nullatenus.
FR. Nunquid adverbia, synonyma vel polyonyma possunt esse?--SAXO. Possunt. Sunt synonyma, id est, dum multae voces unam rem significant; ut, en ecce. Et pene in omnibus significationibus invenies. Polyonyma, ut, ubi, quo, qua, quomodo, quae sunt infinitiva, et interrogativa et relativa. O, quoque diversas habet significationes. Est adverbium vocandi. Virgilius (Aen. I, 528): O regina, novam cui condere Jupiter urbem. Est admirandi. Juvenalis (Sat., X, 157): O qualis facies . . . . . (0888D)Est indignandi, ut, O tempora! o mores! Est et optandi. Virgilius: Adsis o tandem ( Ms., tantum). In aliis quoque multis adverbiis invenies multas significationes in una eademque voce; quomodo etiam a contrario in diversis vocibus unam significationem, ut, aliquando, olim, dudum, cito, propere [Ed., prope], celeriter, actutum.
FR. An convenientius praeponuntur adverbia, vel subponuntur?--SAXO. Manifeste aptius praeponuntur, quomodo adjectiva nomina, ut, bonus homo bene agit; fortis imperator fortiter pugnat. Tamen praepostere inveniuntur poni multa, praeter monosyllaba, (0889A)ut, non, dum, en, cur. Demonstrativa quoque et interrogativa et hortativa, et similitudinis, vocativa et optativa adverbia praeponuntur, ut, en, ecce, cur, quare, eia, age, ceu, quasi, heus, utinam. En habes, France, de adverbio satis.
FR. Non satis; pausemus tamen ad horam.--SAXO. Pausemus.
DE PARTICIPIO. 292 FR. Surge, Saxo.--SAXO. Quid vis, France?
FR. Ut regulas participiorum pandas mihi velim.--SAXO. Pandam. Sed illa pars parum quid habet obscuritatis. Tamen si quid opus habes, interroga.
FR. Primo interrogandum reor, unde participium dictum sit.--SAXO. Participium dictum est, quia (0889B)partem nominis partemque verbi tenet, et medium inter ea locum habet, et semper in derivatione est; quod nulla alia pars orationis habet, dum aliae partes primitivas habent species, unde derivantur, ut, a rege, regalis: a mei, meus: a ferveo, fervesco; a prope, propius: ab ex, extra. Participia vero semper a verbis derivantur, et comparationem non possunt habere, Si comparantur, transeunt in nomina: ut, amans ab amo verbo veniens. Si facis amans, amantior, amantissimus, nomen est, carens tempore.
FR. Sed unde agnosco an nomen sit vel participium talis dictio?--SAXO. Ex casuum circumstantia. Nam participium casum sui verbi sequitur, ut, amo illum, amans illum. Nomen vero si fiet, casum (0889C)verbalis [ Al., verbialis] nominis sequitur, ut, amator illius, sic dicimus: amans illius. Vides quod participium accusativo, nomen genitivo jungitur. Sed et participia tempus significant.
FR. Nunquid non quaedam nomina quoque tempus significant, ut annus, mensis, dies, hora, et alia multa?--SAXO. Significant. Sed interest quod nomina illa nihil aliud significant, nisi ipsum tempus per se: participia itaque actionem vel passionem in quolibet tempore fieri demonstrant, non ipsum tempus: Et quod participium exsequitur casus, quos et verba, ex quibus nascuntur: et quod verborum significationes habent, et quod pro verbo ponuntur. Unde quidam participium verbum casuale nominant; quia quod verbo per se deest, id est casus, possidet in participio. (0889D)Ideo in constructione per obliquos casus, ubi verbum jungi non potest, participium loco verbi subit; ut bonus [homo] loquebatur: boni hominis loquentis orationem audivi; bono homini loquenti respondi; bonum hominem loquentem audivi; tu bone homo loquere; a bono homine loquente didici. [Et] ex eo nominativus et vocativus recti casus nominantur, quia per se verbis jungi possunt.
FR. Quam utilitatem habet participium in nominativo et vocativo, si sic verbi loco obliquis jungatur?--SAXO. Quod verba sine conjunctione in nominativo et vocativo conjungere potes. Nam diversa verba sine conjunctione recti [ Ms., recte] jungi non possunt, ut, lego, scribo; vel doceo, discis, non est (0890A)dicendum; sed, lego et scribo, doceo et discis. Si participium loco prioris verbi ponas, bene sine conjunctione profertur, ut, legens scribo, docens discis. Igitur participium inventum est, ut in nominativo et vocativo sine conjunctione proferatur cum alio verbo, ut, legens doceo, pro, lego et doceo: et, legens fac, pro, lege et fac, quae positio intransitiva est. hoc est, ipsam ostendit in se manere personam. Obliqui vero casus participiorum ad hoc sunt utiles, quod non solum sine conjunctione proferuntur, sed etiam ad alias transeant personas; ut, docentis potior, docenti respondeo, docentem audio, illo docente didici.
FR. Quot accidunt participio [ Al., accedunt participiis]?--SAXO. Sex. Genus, casus ex nomine, significatio, tempus ex verbo, numerus, figura ex (0890B)utroque.
FR. Quot genera habet?--SAXO. Quatuor. Masculinum, ut, amatus. Femininum, ut, amata. Neutrum, ut, amatum. Omnis generis, ut, hic et haec et hoc amans. Nam commune duum generum et epicoenomena [ Al., epicenon] in participio inveniri, natura ipsa prohibet. Cum enim verba, ex quibus nascuntur participia, pariter omnibus jungantur generibus, ut, legit vir, legit femina, legit mancipium: necessario participium, quod ex eo proficiscitur, eisdem generibus associatur. Et omne participium in ans vel in ens, praesens et praeteritum imperfectum sive trium generum est; ut, hic et haec et hoc laudans, docens, legens, audiens. Si vero in us finiuntur, praeterita vel futura, mobilia sunt per tria genera, (0890C)ut amatus, amata, amatum. Amaturus, amatura, amaturum.
FR. Casus participiorum expone mihi.--SAXO. Casus participiorum sex sunt, sicut et nominum. Nec sunt inventa participia in aliquo casu deficientia, sicut 293 nec nomina mobilia vel in duas desinentes consonantes. Quae enim deficiunt, fixa sunt; ut, fas [ditione] tabo.
FR. Quomodo declinantur participia?--SAXO. Ad similitudinem nominum in ens desinentium, vel in us mobilium.
FR. Tempora participiorum qualiter currunt?--SAXO. Participia conjuncta habent, sicut verba infinitiva, id est, praesens tempus [ Edit., praesentis temporis] et praeteritum imperfectum. Item praeterit. (0890D)perfect. et plusquamperfect. pariter, ut: legens scribo, legens scribebam; lectus fui, lectus fueram.
FR. An ex omni significatione verborum omnia tempora inveniuntur in participiis?--SAXO. Nequaquam. Nam cum quinque sint verborum significationes, activa, passiva, neutra, communia, deponentia; participia ab activis quidem et neutris praesentis temporis inveniuntur et futuri; ut amans, amaturus: stans, staturus: sed praesentis participium et substantivum verbum sum, praeteritum perfectum proferimus; ut, amans fui, fuisti, fuit, pro, amavi, amavisti, amavit: et sic per omnes modos in tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto. Itaque quod deest naturaliter simplici dictione, impletur (0891A)juncturae ratione. Inveniuntur tamen in quibusdam neutris participia praeterita, ut, a coeno coenatus: a prandeo pransus: a placeo placitus: a nubo nupta: a pateo passus. Virgilius (Aen. I, 484): Crinibus Iliades passis, id est, dispersis. Fit quoque a patior passus: a juro juratus: ab adsuesco adsuetus: a titubo titubatus et talia multa; ut, discessus, interitus, obitus, occasus, potus, enectus [Ed., senectus ]. Neutra quoque passiva, quae quinque sunt, trium temporum habent participia; ut, gaudeo, gaudens, gavisus, gavisurus: audeo, audens, ausus, ausurus: soleo, solens, solitus, soliturus: fio, fiens, factus, futurus; differentiae causa, ne si facturus diceretur, a facio verbo putaretur quod vim activam habet, cujus passivum fio est. (0891B)Fido quoque, fidens, fisus, fisurus facit. A passiva significatione duo quoque veniunt participia, praeteritum et futurum; ut, amatus, amandus; pro cujus praesenti saepe necessitatis causa auctores praeterito uti inveniuntur. A communi verbo quatuor nascuntur participia; et non mirum, quia activam habet significationem et passivam commune verbum. Et ideo utriusque significationis habet participia; activae, ut, criminans et criminaturus: passivae, ut, criminatus et criminandus. Sed criminatus in utraque invenitur significatione. Sciendum est tibi, o France! quod omnia participia in dus desinentia eadem possunt esse et nomina.
FR. Et quomodo possum, o Saxo! scire, an sint nomina vel participia?--SAXO. Dum nomina sunt, (0891C)amittunt tempora, ut olim tibi dixi: ut, docendus sum participium est: ad docendam rhetoricam veni, nomen est. A deponenti trium temporum veniunt participia; praesentis et praeteriti imperfect. sequens: praeteriti perfect. et plusquamperfect. secutus: futuri, secuturus. Sed apud antiquos ex hujusmodi verbis participia praeteriti temporis tam activam quam passivam significationem habentia inveniuntur, ut, meditatus, auxiliatus, amplexatus, adminiculatus, utriusque significationis possunt esse.
FR. Numeros participiorum profer.--SAXO. Numeri participiorum duo sunt. Singularis, ut, currens. Pluralis, ut, currentes. Et sicut non deficiunt casibus, sic nec numeris defectiva invenies participia.
FR. Figurae participiorum unde veniunt?--SAXO. (0891D)A verbis semper, ut ab efficio, efficiens: ab intelligo, intelligens. Nam per se nunquam componitur participium, nisi prius componatur ejus verbum. Si enim ipsa componuntur per se, transeunt in nominum vim; ut, noceo, nocens; innocens nomen est, innocentior faciens: sapio, sapiens; insipiens [insipientior ] nomen est. Simplicia enim eorum possunt et nomina et participia esse: composita vero tantum nomina esse.
FR. Memini te dixisse omnia participia esse derivativa a verbis. Velim scire a quibus temporibus vel modis sint derivata?--SAXO. Ab indicativo modo praesentis temporis fiunt participia praesentia, et semper in ans vel in ens desinunt, ut ab amo, amas, (0892A)amans: habeo, habes, habens, interposita n secundae personae ultimis litteris. In tertia et quarta conjugatione o conversa in ens fiunt participia, 294 ut, lego, legens; audio, audiens. Praeteriti temporis participia et futuri veniunt a supino verbo u finito, addita s in praeterito; rus in futuro: ut, amatu, amatus, amaturus: coenatu, coenatus, coenaturus: criminatu, criminatus, criminaturus: locutu, locutus, locuturus. Mortuus solum a morior duo u habet. Passiva [ Al., participia] vero futura veniunt a genitivo participii praesentis temporis, tis in dus conversa, ut, amans, amantis, amandus.
FR. O si voluisses colligere difficiliora verba cum praeterito perfecto et [ Ms., a] supino et participio, quam necessarium esset!--SAXO. Necessarium esset, (0892B)sed modum nostri ludi excederet.
FR. Tamen aliqua profer [difficiliora verba]: caetera facilius conjicio.--SAXO. Faciam. Amo, amas, amavi, amatum, amatus. Necto, nectis, nexui, nexum, nexus, et ex eo frequentativum nexo. Et do, dedi, datum, daturus, a brevi ubique. Oro, oravi, oratum, oraturus. Seco, secui, sectum, secturus. Neco, necui, nectum, necturus: a neco quoque necatum invenitur, sed necatus, ferro occisus, dicitur; nectus vero alio quolibet modo. Plico et plicavi, et plicui facit: ideo et plicatum et plicitum invenitur; ita et ex eo composita: explico, duplico, implico, dupliciter proferuntur. Nam lavi et cavi et favi differentiae causa a longam in au mutant, ut, lautu et lautus; cautu et cautus; fautu et fautus faciunt, quia latum, et catum et (0892C)fatum alias habent significationes. Sto, stas, statum, staturum, longa a cum in nominibus [ Al., omnibus] ab eo derivatis ubique brevietur, ut status, stabilis: ut Lucanus (X, 240): . . . . Quorum stata tempora flatus. Juvo, juvi, jutum, longa u. Unde adjutus. Sterno, stravi, stratum, straturus. Edo, edi, esum, esurus; ex quo esurio [esuris]. Eruo, eruis, erutum, eruturus. Cio, civi, citum, citurus. Moveo, movi, motum, moturus. Sedeo, sedi, sessum, sessurus; quod geminat s, ne duae partes putentur. Foveo, fovi, fotum, foturus. Facio, feci, factum, facturus.
Et observandum est tibi, o France, quod pene in omnibus verbis quae minuunt syllabas in praeterito perfecto, semper penultimas producunt, licet in praesenti (0892D)correptae essent.
FR. Unde hoc fit?--SAXO. Ut compensent temporibus quod deest in syllabis, ut, sero, sevi, satum, saturus, unde sertus. Sino, sivi, situm, siturus. Pono, posui, positum, positurus. Lino, livi, litum, liturus. Eo, ivi, itum, iturus. Rideo, risi, risum, risurus. Video, vidi, visum, visurus. Ardeo, arsi, arsum, arsurus. Mordeo, momordi, morsum, morsurus. Pendeo, pependi, pensum, [pensu] pensurus. Tondeo, totondi, tonsum, [tonsu] tonsurus. Spondeo, spopondi, sponsum, sponsurus: quod s in secunda amittit syllaba. Candeo, studeo, frondeo [Ed., fundo], splendeo, faciunt supina: canditum, studitum, fronditum, splenditum, licet rarissime a neutris secundae conjugationis (0893A)supina vel participia invenias; ut caleo, tepeo, horreo, rubeo, palleo, et caetera talia. Sed non est opus tibi ut quadriformi tramite per singula verba curram. Poteris ex supinis participia intelligere vel ex participiis supina.
FR. Fac, ut placeat tamen, ut obscuriora semper pandas.--SAXO. A pateo, patui, passum nascitur. Meio, mixi, mictum, et, mingo, minxi, mictum, n euphoniae causa amittens: et inde micturus. Flecto (Ms., flexo), [flexis] flexi, flexus, flexurus. Fluo, fluxi, [fluxum], fluxurus. Obsoleo, obsolevi, obsoletum, ab obs et oleo compositum, [non] a soleo. A careo, cassus, cariturus invenitur. Habeo [habui ] habitum, habiturus. Cado, cecidi, casum, casurus. Cedo, cessi, cessum, cessurus. [ Fodio] fodi, fossum [fossurus]. (0893B)Dedi, datum; credidi, creditum; capio, cepi, captum; coepi, coeptum, cujus praesens caepio in usu non est; sapivi, sapitum; peperi, partum, pariturus, et ex eo parturio; orior, ortus, orturus [ Al., oriturus]: et morior, mortuus: hoc solum per duo u profertur [moriturus]. Quatior, quassum, unde frequentativum, quasso, quassas. Percutio, percussi, percussurus, per duo s. Uro, ussi, ussurus; farcio, farsi, farsum, farsurus; sarcio, sarsi, sarsum, sarsurus; potior, [potitus], potiturus; [ arguo] argui, argutum, id est, convictum, arguturus. Ruo [ruis ], ruitum [ Ms., rutum], ruiturus; loquor, locutum, locuturus. Fruor, fructum facit, sicut, struo, structum, 295 structurus. Caluo, id est decipio, calui, caluitum [ Ms., calutum] secundum regulam debet facere: ex eo derivatur calumnia. (0893C)Neo, nevi, netum, neturus [ Al., neutum, neuturus].
Sciendum quoque tibi est quod saepe ea verba quae in praeterito perfecto v consonantem assumunt, in secunda et tertia persona syncopam patiantur, ut, neo, nevi, nevisti vel nesti. Amo, amavisti, vel amasti: et in plurali [ amavistis ], vel amastis, [amaverunt ] vel amarunt. Illa vero quae in praesenti v habent consonantem, non possunt in praeterito syncopam pati; ut, lavo, lavasti; nemo dicit, lasti vel lastis, vel larunt. Ico, ici, ictum, icturus; [vel] brevis i in praesenti et praeterito; [vel] longa, ut, quievi, quieturus. [Linquo] liqui, lictu, licturus; et ex eo, reliqui, [relictum] relicturus. Vinco, vici, victurus. Cresco, crevi, cretum, creturus. Scio, scivi, scitum, (0893D)sciturus; et ex eo scisco. Nosco, novi, notum, noturus. Ignosco, ignoturus. Pasco, pavi, pastum, pasturus. Disco, discitum, disciturus. Parco, parsu, parsurus. Paciscor, pactum, pacturus. Proficiscor, profectum, profecturus. Expergiscor, praeterito, experrectus [Edit., expergitus sum], experrectu, experrecturus. Nanciscor, nactus sum, nactum, nacturus, absque n. Pangor, pactus, pacturus. Fingor, fictus, ficturus. Tangor, tactus, tacturus. Jungor, junctus, juncturus. Fungor, functus, functurus. Plangor, planctus. Angor, anctus; praeteriti participium faciunt. Sic et ulciscor, ultus: Irascor, iratus: Defatiscor [Ms., deficiscor], defessus, id est, fatigatus; nam a deficio defectus fit participium. Comminiscor (0894A)commentum: adipiscor adeptum. Tundo, tutudi, tunsurus. Rado, rasi, [rasum] rasurus. Credo, creditum, crediturus. Cado, casum a producta. In omni enim supino et participio praeteriti temporis a producitur in penultima, exceptis datum et statum, et satum. Findo, fidi, fissum, fissurus. A comedo quoque comesum et comestum invenitur. Ostendo, ostentum vel ostensum, ostensurus. Mergo, mersi mersum, mersurus. Tergo, tersi tersum, tersurus. Pungo, pupugi vel punxi, punctum. Ago, egi, actum, acturus. Pango, pepigi, pactum, et ex eo impingo [impegi]. Fingo, finxi, fictum. Stinguo, stinxi, stinctum; et ex eo exstinguo. Ango, [anxi] anctum, anxurus. Cogo, coegi, coactum. Veho, vexi, vectum. Psallo, psalli facit, cujus nec supinum nec participium (0894B)legi. Vello, vulsi, vulsum. Pello, pepuli, pulsum. Alo, alui, alitus vel altus. Tollo, sustuli, sublatum, sublaturus. Como, compsi, comptum, compturus. Demo, dempsi, demptum [dempturus ]. Sciendum est tibi quod hujusmodi positionibus litterarum ubique inter m et tum p ponendum est.
Vomo, vomui, vomitum. Premo, pressi, pressum, pressurus. Cano, cecini; ex eo, occino, occinui, occentum. Succino, succentum. Temno, tempsi, temptum [Al., contempno, contempsi, contemptum]. Creo, crevi, cretum; ex eo et do verbo, credo componitur, quasi certum do. Lino, [lini et] livi; vel linio, litum, liturus. Sciendum est quod tam [ Ms., tamen] litum et itum, et ex eo composita, obitus, praeteritus, et situm, et queo, quitum, et a cio, citum, a nequeo, nequitus, corripiunt (0894C)penultimas, quod in aliis supinis et participiis, quae a praeteritis in vi terminantibus non invenies; ut, amavi, amatus; movi, motus; cupivi, cupitum; nevi, netum. Rumpo, rupi, ruptum. Verro, [versi vel] verri, versum, versurus. Quaero, quaesivi, quaesitum. Reor, ratus; exsero, exserui, exsertum, exserturus [Ms., Exero, exerui, exertum, etc.]. Meto, messui, messum, messurus. Mitto, misi, missum, missurus per duo ss, cum misi per unum debeat scribi. Peto, petivi, petitum, longa penultima. Texo, texui, textum. Nexo, nexui, nexum. Farcio, farsi, fartum; unde fartores: sicut a sarcio, sarsi, sartum, sartores. Sentio, sensi, sensum. Raucio, rausi, rausum. Sepio, sepsi, septum. Venio, veni, ventum, venturus. Pario, peperi, partum, parturus. Scio, scivi, scitum, penultima (0894D)ubique longa, ut auditus, munitus, arcessitus; nisi in praenominatis [ Ms., praenotatis]. Sepelio, sepelivi, sepultus, sepulturus. Salio, salui [Ms., salivi], saltum. Salio a sale, salivi, salsum, salsurus; Participium quoque ex eo praeteritum est, salitus et salsus [vel sallus]. Ambio, ambivi, ambitum; et ex eo ambitus nomen, correpta penultima
296 FR. Cur hoc?--SAXO. Quia ambio ab eo verbo compositum est. Nam verbalia nomina a secunda venientia conjugatione penultimam habent brevem; ut, habitus, monitus. Memorandum quoque tibi est, impersonalia supinis et participiis defecisse, nisi raris; ut a poenitet poenitens, unde et poenitentia; et a licet licentia et licitus: et a libet, libens.
DE CONJUNCTIONE. (0895A) FR. Nunc ordo partium flagitat ut de conjunctione dicas.--SAXO. Conjunctio est pars orationis indeclinabilis, conjunctiva et significativa [ Ms., consignificativa], aliarum partium vim et ordinationem demonstrans.
FR. Quomodo vim et ordinationem demonstrans?--SAXO. Vim, quando aliquas res simul significat, ut, et pius et fortis fuit Aeneas. Ordinationem, quando consequentiam aliquarum demonstrat rerum; ut, si ambulat, movetur; sequitur enim ambulationem motus.
FR. Quot accidunt conjunctioni?--SAXO. Tria: figura, et species, et ordo. Figura simplex, ut: at, et, sed. Composita, ut: atque, etenim, sedenim. Haec (0895B)enim ex accentu composita esse noscuntur.
FR. Da specierum quoque rationem.--SAXO. Species, quas Donatus potestatem nominat, secundum eum quinque sunt: copulativa, expletiva, causalis, disjunctiva, rationalis. Secundum Priscianum plures. Sed hae quinque species principales sunt, aliasque in se continentes species.
FR. Pande singularum exempla specierum.--SAXO. Copulativae sunt, quae copulant tam verba, quam sensus, ut: et, que, at, atque, ac, ast. Disjunctivae sunt, quae quamvis dictiones jungant, sensus [ Al. sensu] tamen disjungunt, et unum e duobus esse significant, ut: vel, ve, ne, nec, neque, [aut]. Expletivae sunt quae vel bonum vel malum explent (0895C)sensum, ut: quidem, equidem, saltem [Al., saltim], videlicet, quanquam, quamvis, quoque, autem, porro, scilicet, tamen. Causales sunt, quae causam antecedentem significant, ut: doctus sum, nam legi; si sol est, jam lucet. Causa enim luminis sol est. Et sunt haec: Si, etsi, etiamsi, siquidem, quando, quandoquidem, quinetiam, quatenus, sin, seu, sive [neve], namque, ni, nisi [nisi si], enim, etenim, ne, sedenim, interea, quomobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea. Rationales sunt, quae rationem rei reddunt, ut: ita, itaque, quoniam, enim, etenim, enimvero, quia, quare, quapropter, quoniam, quidem, quippe, ergo, ideo [igitur], scilicet, propterea [videlicet ].
FR. Ordo conjunctionum in quo est?--SAXO. (0895D)Quia aliae sunt, quae semper praeponuntur, ut: at, ast, aut, ac, vel, nec, neque, si, quia, quatenus, sin, seu, sive, ni [nam ]. Aliae supponuntur, ut: quidem, quoque, autem. Aliae pene omnes indifferenter et praeponi et supponi possunt, ut: ergo, igitur. Inveniuntur quoque saepe conjunctiones in aliarum conjunctionum potestatem transire, ut: vel distinctiva conjunctio pro copulativa ponitur, ut Terentius. . . . Vel rex, pro, etiam rex. Inveniuntur quoque aliae partes pro conjunctione poni; nomina, ut: qua causa? qua gratia? quam ob rem? Verbum, ut; quamvis, et licet pro quanquam Virgilius (Aen. XI, 348): Dicam equidem, licet arma mihi, mortemque minetur. (0896A)Sunt quoque conjunctiones dubitativae, ut: ne, nec, anne. Virgilius (Aen. III, 39; XI, 126): Eloquar an sileam . . . . ? Justitiaene prius mirer, belline labores? Sunt [ Ms., fiunt] eaedem interrogativae, ut (Aen. X, 668): Tantone me crimine dignum Duxisti? Fiunt et electivae, quando ex diversis rebus aliquid eligitur, ut: Dives esse volo, quam pauper. Fiunt et adjunctivae, cum verbis subjunctivis adjunguntur, ut: si, cum, ut, dum, quatenus. Ut: Si venias, facio: Cum faciam vitula pro frugibus, ipsa venito: Ut prosit tibi, facio: Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem; (0896B)Quatenus id libenter facio. Possunt et hae ipsae causales esse.
FR. Sed unde sciam ad quam speciem pertineant?--SAXO. Adjunctivae cum dubitatione proferuntur: causales cum affirmatione, ut: Eris doctus, si legas. 297 Sunt, quae diminutionem significant, ut (Aen. IV, 327): Saltem, si qua mihi ( soboles ) de te suscepta fuisset. Fiunt et continuatae [Ms., continuativae ]; ut: si ambulat, movetur; continuat enim ambulationem motus. Hae et aliae species in Prisciano reperiuntur, quae tamen incidere possunt in praedictas quinque. Sed nunc haec habeto de conjunctionibus.
DE PRAEPOSITIONE. (0896C)FR. Praepositio quid est?--SAXO. Pars orationis indeclinabilis.
FR. Quid habet officii?--SAXO. Ut aliis praeponatur partibus vel appositione, vel compositione.
FR. Appositione quomodo?--SAXO. Quando foris apponitur dictioni; et hoc, nomine vel pronomine; casu accusativo vel ablativo, ut: ad hominem; vel, ab homine: ad illum, ab illo.
FR. Quomodo per compositionem?--SAXO. Quando cum aliis partibus [componitur] in unam dictionem, ut nomine [ Ms., nomini], per omnes casus: ut, indoctus, indocti, indocto, indoctum, indocte, ab indocto. Pronomini non componitur. Verbo componitur, ut, induco, expleo. Participio per derivationem vel consequentiam (0896D)compositorum verborum, ut, inducens, explens. Adverbio quoque per compositionem jungitur, ut, perinde, abhinc, deinceps. Nam et [in] seipsa [ Ms., in semetipsam] per compositionem nectitur, ut, imperitus [ Ms., imperterritus]. Loco etiam conjunctionis causalis [ Edit., casualis] solet accipi, ut, per desidiam malitiae nascuntur, id est, causa desidiae; similiter propter et ob poni possunt.
FR. Si unquam supponuntur praepositiones?--SAXO. Etiam, sed raro. Et hoc euphoniae causa, id est, [bonae] sonoritatis, ut in pronominibus, mecum, tecum, secum, nobiscum, vobiscum. Sed et poetica auctoritate in metris praepostere poni eas invenies, (0897A)ut: Maria omnia circum, et ibi finalis syllaba acuitur, ne nomen putetur.
FR. Habent praepositiones accentus per se?--SAXO. Habent acutum accentum in fine, tam apud Graecos, quam apud Latinos; qui tamen in gravem semper vertitur, quia praepositio ubique sequenti dictioni seu per appositionem, seu per compositionem adnectitur, et quasi una pars cum ea profertur. Inveniuntur quoque praepositiones in media poni dictione, ut, qua de re, quam ob rem, qua in parte.
FR. An omnes praepositiones componuntur?--SAXO. Quaedam sunt, ut nunquam componantur, ut, apud, erga, citra, circa, extra, infra, juxta, pene [Al., pone], prope, secundum, ultra, supra, circiter. Quaedam sunt quae nunquam separantur, ut, con, di, dis, (0897B)re, se, an [Ms., am ]. Aliae pene omnes componuntur et separantur. Et aliae sunt quae in compositione collisionem patiuntur a consequenti vocali, ut, coago, coarguo, coarto, coaequo. Aliae sunt quae consonantem d pro sequenti vocali assumunt, ut, emo, redimo; ago, redigo; prodes, prodest. Quaedam syncopam patiuntur, ut, supra pro supera, extra pro extera, infra pro infera. Sed et diversis modis praepositiones in compositionibus alias partes corrumpunt, et ipsae corrumpuntur, quod saepius est, quam exemplis indigeat.
FR. Possuntne praepositiones in alias transire partes?--SAXO. Possunt.
FR. Da exempla.--SAXO. Post, praepositio est. Virgilius (Georg. III, 213): (0897C)Post montem oppositum; transit in adverbium. Idem (Aen. I, 140): Post mihi non simili poena commissa luetis. Ante praepositio. Virg. (Georg. I, 125): Ante Jovem nulli subigebant arva coloni; transit in adverbium: Ante, et Trinacria tentandus remus in unda. Sic supra, contra, prope, transeunt in adverbia.
FR. Si aliae partes in praepositiones transire possunt?--SAXO. Possunt. Nam adverbia saepe transeunt in praepositiones, ut: pridie Kalendas. Pridie hoc loco praepositio est. Subtractae quoque nominibus quibusdam loco adverbiorum faciunt nomina accipi, (0897D)ut, domo venio, pro, a domo. Et: domum eo, pro, ad domum.
FR. Separatae praepositiones quibus casibus junguntur?--SAXO. Accusativo et ablativo.
298 FR. Accusativi praepositiones quae sunt?--SAXO. Monosyllabae hae: Ad, ob, per, post, cis, trans. Dissyllabae: Apud, ante, citra, circa, erga, extra, inter, intra, juxta, prope, pone, praeter, propter, ultra, usque, penes. Trissyllabae: circiter, adversum, secundum.
FR. Num singulae certas habent significationes?--SAXO. Non certas, sed diversas. Sed longum est earum significationes explanare.
FR. Dic tamen, et quanta brevitate possis, succinge (0898A)te [ Al., succingere].--SAXO. Dicam. Ad juxta significat in compositione, vel appositione, ut, ad currum, pro, juxta currum; ad Trojam, pro, juxta Trojam. Significat quoque contra; ad illum mihi pugna est, hoc est, contra illum. Accipitur et pro usque: ad bellum Persicum, hoc est, usque bellum. Ob et pro et contra et circum significat; ut: haudquaquam ob meritum, id est, pro merito. Ob unius, contra unius: obambulo, circumambulo. Per est et localis, ut: Per medium forum. Est et temporalis, ut: Per medium diem. Est et jurandi, ut: Per te, per qui te talem genuere parentes. Adverbii quoque valde vim obtinet [ Ms., continet]. Terentius: Perscitus puer, id est, valde scitus. Abnegationem (0898B)quoque significat in compositione, ut, perfidus. Post componitur et separatur, et locum significat. Virgilius (Georg. III, 213): Post montem oppositum. Significat et tempus, ut, post multum tempus. Cis localem habet significationem, ut, cis Alpinam Galliam. Et pro ultra accipitur, ut, cis definitum tempus, hoc est, ultra. Et ex eo, citra. Trans componitur et separatur, ut, transfero, et trans Padum. Et in compositione saepe n et s amittit, ut, traduco, trado, trano. Et pro super ponitur; ut, transgressus, id est, supergressus. Apud locum significat, ut, apud Numantiam. Ante locum et tempus significat, ut, ante januam, ante annum. Derivantur ex eo antiquus, antiquarius, nomina. Citra pene eamdem significationem habet quam cis, nisi (0898C)quod propriis nominibus cis, et appellativis citra, saepius praeponi solet: cis Rhenum; cis Alpes: citra forum. Et a cis, citra derivatur; a citra, citer, citerior, citissimus. Circa, loci et temporis, pro juxta ponitur [ Ms., positum invenitur], ut circa templum, et circa viginti annos. Circum componitur et apponitur, ut, circumfero, circum mare. Circiter ad tempus solum pertinet, ut, circiter Kalendas Januarias. Erga non componitur, et affectum significat, ut, bonus est erga propinquos. Contra separatur et componitur: contra adulterium, et contradico. Extra apponitur, ut, extra me. Inter, utrumque, ut, inter amicos, intervallum, interpres, cujus simplex in usu non est. Et ab in inter et intra nascuntur; a sub subter, a pro propter, a cis citra, ab ex extra, a prae praeter. Juxta (0898D)pro prope ponitur, ut, juxta te, id est, prope te. Secundum duas habet significationes: proximitatem et aemulationem: secundum eum sedeo, et secundum mores ejus vivo. Haec de praepositionibus accusativi casus, quae difficiliores videbantur, dicta tibi sufficiant.
FR. Sufficiunt. Sed ad ablativum te totum fer.--SAXO. Ablativi praepositiones monosyllabae hae sunt: A, ab, abs, e, ex, de, pro, prae, cum.
FR. Quare non addidisti, clam? --SAXO. Quia magis adverbium est, qualitatem significans, [et] diminuitur contra praepositionum naturam; clam, clanculum. Et sine casu proferri potest, ut, bona aperte facit, mala clam.
(0899A)FR. Sequere caeteras.--SAXO. Dissyllabae: coram, palam, sine, absque, tenus.
FR. Potestates singularum expone.--SAXO. A et ab et abs et e et ex eamdem fere significationis vim habent. Nam et locales, et temporales, et ordinales similiter inveniuntur, ut, est a domo, a die, a te; sic et caetera. Sed a et e saepius consonantibus praeponuntur, ut, a templo, e culmine. Alia utrumque et vocalibus et consonantibus, appositione et compositione junguntur, ut, abito, ab illo, abduco, ab hora. Et saepe b euphoniae causa in aliam mutabitur litteram; in r, ut, arripio; in u, ut, aufero; in s, ut, asporto. Ex quoque pro extra poni invenitur, ut, excludo, pro extracludo: Exsul, [id est], extra solum. Modo pro valde [adverbio], ut, excelsus, id est, (0899B)valde celsus. Modo privativum est vel intensivum vel perfectivum, ut, exstirpo, extendo, expleo. E in compositione privativum est vel intensivum et pro extra accipitur, ut, enodes trunci, enarro, educo. Derivatur ab abs, absque. Nam que, quando 299 vim et significationem conjunctionis non habet, syllaba est, non pars orationis, quomodo in ubique, undique, denique, itaque, utique, uterque, plerumque, et ideo accentum non mutant. De prima syllaba additio syllabica est, non conjunctio, ut in pronomine ce et met, et te. De memorativum est, et intensivum, et privativum: de homine, detraho, desum. Pro in appositione et compositione localis [est] et temporalis: pro templo, provideo. Et loco e et super, vel ante, vel ad vel in accipitur: Prominet, [pro eminet, vel pro] supereminet. (0899C)Pro curia signa sociis dare, id est, ante curiam. Virgil. (Aen. V, 500): Tum validis flexos incurvant viribus arcus Pro se quisque viri, id est, ad suas vires. Pro testimonio, id est, in testimonium. Et pro interjectione accipitur, ut, proh dolor, et circumflectitur. Prae in appositione vel compositione invenitur, et, ad vel ob vel super, vel valde vel ante significat. Terent.: Contempsi illum hic prae me, hoc est, ad comparationem mei. Item: fit misera prae amore, id est, ob amorem. Praesideo [id est] supersedeo. Praevalidus, valde validus. Praedico, ante dico. Cum praepositio est copulativa, ut, cum ducibus vado. Et nunquam componitur, quia con in ejus loco (0899D)in compositione ponitur; ut, concurro, contraho. Et sciendum est quod con et in tunc mutant n in m, quando b vel m vel p sequitur, ut, comburo, imbuo, comminus, immunis, compello, impello. Tunc n convertunt in sequentes consonantes, quando l vel r sequitur, ut, collido, illido, corripio, irruo. Cum quoque postponitur quibusdam pronominibus euphoniae causa, ut, mecum, tecum, secum, nobiscum, vobiscum, et antepenultima in his elevatur; aliis postposita acuitur, ut, quocum, quacum, quicum, quibuscum. Coram ad personas pertinet, ut, coram me, te, se. Palam ad omnia accipitur, ut, palam omnibus. Sine (0900A)et absque negativa sunt, ut, sine homine, et, absque homine. Et sine anteposita gravatur, ut; sine timore. Postposita acuitur, Virgil. (Aen. X, 31): Si sine pace tua. Tenus postponitur, ut hactenus, et genitivo quoque jungitur, ut: . . . Crurum tenus a mento palearia pendent. Ecce habes praepositiones.
FR. Habeo utcunque: sed non habeo utriusque casus quatuor communes.--SAXO. Quid de illis quaeris, nisi quod Donatus dixit, quod accusativa sunt in et sub, dum ad locum ire aliquem: tum ablativum, cum in loco esse aliquem significant [ Ms., significamus], ut, in urbem vado, in urbe sum. Sub culmen (0900B)eo, sub culmine sum.
FR. Hoc placet, sed plus quaero.--SAXO. Quid a me quaeris, si tibi Donatus non sufficit?
FR. Non a te tanta quaesissem, si Donatus mihi suffecisset [ Ms., sufficeret].--SAXO. Nam in, si pro contra vel ad: et sub, si pro ante vel pro per ponitur, accusativo jungitur, ut, in hostem, hoc est, contra hostem. Et, in puppim rediere rates, pro: ad puppim. Sub lucem exornant ( Al., exportans) calathis, pro, ante lucem. Et: . . . . . . . Sub noctem cura recursat, pro, per noctem. In modo in compositione privativum est, ut, injustus, improbus: modo intensivum, ut, imprimo, incuso. Sub est et localis, ut, subeo, subpono. (0900C)Est et diminutivum, ut, subrideo, id est, paululum rideo; subtristis. Et in sequentem mutat b consonantem, si c, vel f, g, m, vel p sequitur, ut succumbo, suffero, suggero, submitto [Forte, summitto], suppono. Super, si pro supra ponitur, accusativum est, ut, Saeva sedens super arma, id est, supra. Si de vel in significat, ablativum est, ut: Multa super Priamo rogitans. hoc est, de Priamo. Item: Fronde super viridi, id est, in viridi. Item subter accusativum est, ut subter terram. Item ablativum, subter densa testudine.
FR. Unde dicuntur quaedam praepositiones loquelares?--SAXO. (0900D)Quia semper in compositione loquelis, id est dictionibus, componuntur, et sunt sex: di, dis, re, se an [Ms., am], con, ut, diduco, distraho, recurro, recubo, amplector, congero [Ms., congredior]. Di quidem et dis separativa sunt, et eamdem significationem habent quomodo ab et abs. Ut, divido, distraho. Et dis componitur, quando sequitur c, f, p, s, t et i loco consonantis, ut, discurro, differo, diffundo, s in f mutata euphoniae causa; disputo, dissero, distraho, disjungo. In aliis consonantibus di praeponitur: diduco, digero, diluo, dimitto, diruo; et ubique (0901A)di producitur, praeter dirimo, disertus. Re videtur a retro per apocopam factum, sicut ipse sensus probat. Quid est respicio, nisi retro spicio: revertor, retro vertor? 300 Se separativa est, ut, separo, sejungo. Est et abnegativum, ut, secus. Et a se, seorsum; sicut a de deorsum, et a super sursum adverbium venit. Am circum vel circa significat, ut, amplector, amputo, ambio: In quo etiam additio b consonantis fit [ Ms., addito b consonante], propter m. Con pariter significat, ut, [ coneo ], et loco cum praepositionis ponitur, ut, concurro, conjungo. Ecce habes de praepositione, quantum brevitas disputationis sinebat.
FR. Habeo quod placet. Sed parvum [ Al., parum] viae, quod restat, peragamus [ Ms., pergamus].--SAXO. (0901B)Pergamus. Et tu more tuo praecede interrogando; sequar ego respondendo.
DE INTERJECTIONE. FR. Interjectio quid est?--SAXO. [Est pars orationis . . . ] Heu! quid interrogas de interjectione? (0902A)Quantas me audisti incondita voce proferre, dum ante pedes magistri jacui?
FR. Audivi et timui, motumque animi in exclamatione vocis intellexi. Attamen reor diversas esse interjectionum significationes, sicut diversi sunt motus animi.--SAXO. Sunt, ut dicis. Et aliae sunt gaudii, ut, Evax. Aliae risus: Ha, ha, he. Aliae respuendi, ut, Phy, ehoê. Aliae hortandi, ut, Eia. Aliae illudendi, ut, Euge. Aliae doloris, ut, Vae, heu, ei. Ut: Hei mihi, qualis erat! Aliae exsecrandi, ut, Ah! [Virgilius (Ecl. I, 15) ]: . . . . Ah silice in nuda connixa reliquit. Aliae timoris, ut, at at. Terent. (Eun. IV, VIII, 18): At at mihi homo formidolosus es. Aliae admirandi, ut, Papae [Ms., Pape ]. Terent. (0902B)(Eun. II, II, 48) : Papae! haec super ipsam Thaidem?
FR. Quid de accentibus earum dicis?--SAXO. Quid aliud, nisi quod incerti [sunt] et pro affectus qualitate longius et brevius, acutius et gravius incondita voce proferuntur.