Migne Patrologia Latina Tomus 58
FauRhe.DeGrDeE2 58 Faustus Rhegiensis425-490 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Pelagii sensus qui gratiam negavit primo loco necesse sit destrui. De gratia Dei et tenuitate liberi arbitrii, illuminante sancto Spiritu, juxta evangelicas disciplinas, et apostolicas regulas tractaturi, primo loco Pelagii blasphemias, scilicet jamdudum Ecclesiae catholicae fide proditas, eruditione confusas, auctoritate calcatas, brevi et necessario sermone praestringendas esse credidimus. Pro eo quod inter reliquas dogmatis sui abominationes, etiam laborem hominis valere posse sine gratia, elatione damnabili affirmare conatus est. Et ideo nefarios sensus suos vel ex parte aliqua in medium proferre curabimus, ut sollicitus quisque cognoscat, multo aliud esse salutari gratiae officium laboris adjungere, aliud vero nudum absque patrocinio gratiae laborem temeritate una asserere. Hic ergo dum altius humanam fragilitatem, immemor divini timoris, extollit, judicii sui perdidit sanitatem. Ita ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram praedicat et illaesam, sicut illi qui eam ex toto asserunt fuisse evacuatam. Hoc itaque loco gemini inter se colluctantur errores, quorum unus solam gratiam, alter solum laborem, relicto tramite atque mensura veritatis, insinuat. Sectarum genere dispares, sed impietate consimiles. Diverso quidem studio, sed spiritu unius serpentis insibilant. Quorum unus, id est, solius gratiae praedicator, prima quidem fronte venenum suum sub specie pietatis occultat; alter, id est laboris assertor, protinus exstantem tumorem improba elatione manifestat. Haec professio, insinuando solum laborem ipso sui titulo detestanda: illa magis sub religioso colore metuenda est. Haec sacrilegium suum ipsis suis auribus prodit, illa virus suum imis visceribus, pene antequam sentiatur, infundit. Duos angustum obsidere fretum scopulos putes, quorum unus subdeprimitur in profundum, alter minatur in coelum. Unus infestus navigantibus cernitur, alter caeca naufragia improvisus operatur. Ille gratiam loquitur, hic laborem. Utrumque eloquia divina confirmant. Si dissidentes removeas, et dicta conjungas plena fidei sinceritas apparebit. Sed quia velut temerarii remiges sine magistro inexplorato mari vela committunt, ac temperare moderamina nesciunt, et gubernacula tractare non norunt, hic tanquam in Scyllae male dextrum fertur periculum, ille in laevum Charybdis tendit abruptum. Et quid eos inter haec facere oporteat, si requiras; proviso gubernatore navim fluctibus credant, medium teneant cursum, et ambo flatu dextro perducentur ad portum. Videamus cui impietati geminum hunc errorem assimilare vel conferre possimus. Pari modo in petram scandali offendunt, vel illi qui Christum Dominum solum Deum, vel illi qui solum hominem, amissa discretionis luce, asserere praesumpserunt. Pene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen tenere nescit, aequale crimen incurrit. Proinde qui Christum solum hominem dixerit, negavit auctoris potentiam; qui solum Deum, perdidit misericordiam Redemptoris. Ac sic, qui unam in Domino salvatore substantiam confitentur, in hanc constringentur necessitatem, ut aut solum hominem coelo lapsum, aut solum Deum cogantur dicere crucifixum. Sed non ita est. Mortem enim nec solus Deus sentire, nec solus homo superare potuisset. Et ideo eam pro gemina ratione substantiae, homo suscepit et Deus vicit. Si ergo partibus proprietates suas reddas, et Christum Deum simul atque hominem credas et asseras, perinde est ac si gratiam cum labore conjungas, et ab adjutorio Dei conatum hominis non repellas. Ita tamen, ut adnitentis devotioni, elationis culpam penitus non admisceas. Quia quantum detrimenti est non laborare, tantum periculi de labore praesumere. Dicit ergo Pelagius, quod ad obtinendam salutem natura hominis sibi sola sufficiat. Ita hic pestifer doctor affirmat, quasi adhuc factura conditionis nostrae in statu suo illibata permaneat. Ego arbitror quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam privilegium illius transgressio violaret. Quomodo vero nunc potest sibi sola sufficere, ad cujus arrogantiam dicitur: Quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV)? Ad cujus praesumptionem divinus sermo dirigitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI)? Quod utique elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati vero cum gratia implere conceditur. Prosequitur adhuc Pelagius Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non peccasset, esset moriturus. Sed cum dicit Apostolus, Propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors (Rom. V), intelligis quia si peccatum non praecessisset, mors secuta non esset, et donata immortalitas perdurasset, quam utique manifestum est sub proposita lege praestitam, et cum conditione collatam, ut si non recessisset superbus ab obedientia, permaneret aeternus in gloria. Nam cum interdictum coeleste sanxisset dicens: In quacunque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini (Gen. II), inclyti gustus male suasa praesumptio facta est ex accidenti mortis occasio. Morte, inquit, morieris. Si nihil largientis contulit gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa? Mors itaque, id est, peregrinum et adventitium malum, non est ordo naturae, sed poena sententiae. Quoniam, inquit, Dominus mortem non fecit (Sap. I). Aeternitatem creditam fuisse homini, livor ipse testatur inimici. Et quia ei immortalitatem dejectus invidit, ideo causam mortis ingessit, dicendo: In quacunque die comederitis de ligno hoc, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III). Si hoc tantum dixisset: Cum manducaveritis, satietatem de cibi suavitate capietis, usque ad concupiscentiae carnalis illecebram transgressio pervenisset. Cum vero hanc praevaricationis proposuerit finem dicendo, eritis sicut dii, edacitatis culpa usque ad divinitatis ambitum, et usque ad crimen majestatis accessit. Facti sunt ergo sicut dii, dono gratiae coelestis exuti et de beatae stationis culmine proturbati. Ac sic callidus serpens pro superbiae malo ejectus e coelo, machinas sibi ad hominem subruendum de casu propria, lapsuque disposuit, et quomodo cecidit, sic decepit. Quid vero aliud intelligendum est, etiam in ipsa qua homo conditus est, Dei imagine nisi perennitatis insigne? quam perennitatem non solum animae non ademptam, sed etiam corpori agnoscis resurrectionis virtute reparatam. Quapropter immortalitatem homini commissam non dubites ante culpam, quam reddi perspicis etiam post ruinam. Asserit ergo Pelagius sive peccasset, sive non peccasset, omnibus modis fuisse moriturum. Et hoc ex ipsa pravitate descendit, quia negat originale delictum. Dum enim affirmare contendit mortalem necessitatem conditionis fuisse, non transgressionis, vult videri originem hujus debiti; non a servo, sed a Domino; non a contemptore, sed ab auctore coepisse, ut mortis lex ordinationis credatur esse, non criminis. Et hanc lugendam contritionem super humanum genus, non praevaricator putetur transmisisse, sed conditor. Et ubi est illud: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Dum autem peccatum originis denegat, tollit omnino causam qua Redemptor advenerit. Videamus utrum per voluntatem Dei an per hominis pravitatem infelix et deflenda conditio initium sumpserit. Audi quid tuba personet veritatis. Propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V). Dicendo Pelagius Adam mortalem factum, in primo facturae ordine constituit mortem, quam pro noxa praevaricationis tertio gradu constat impositam. Homo enim opus Dei, peccatum opus diaboli: mors, poena peccati. Nam Apostolus non dixit: voluntas Dei mors, sed stipendium peccati mors (Rom. VI). Dolos ergo ejus in profundo latentes, sollicitius inspiciamus. Ideo mortem applicat cond tori, ut, de quo potissimum malo initium ducat, non possit agnosci; ac sic liberius affirmat infantes nexu originis non teneri. Quod cum dicit, duplici impietate blasphemat, dum et mortem ad auctoris invidiam revocat, et negando originale vinculum, gratiam reparatoris evacuat. Itaque ut possit asserere parvulos baptismo non egere, generale peccatum negavit. Quo negato, hic ordo erroris sui fuit, ut unde mors esset generata nesciret. Quid mirum si arborem illam in fructibus non agnoscat, quam noluit in radice cognoscere? Quandoquidem causam vulneris supprimit, et abscondit gladium quo vulnus inflictum est. Stipendium, inquit, peccati mors. Quia intelligere neglexerit tanti principem mali, ideo ignoravit impositam mortis conditionem, pedissequam esse peccati. De qua praefati sumus stipendium peccati mors. Dignam secundum tale opus mercedem recepit, tale stipendium meruit qui diabolo militavit. Unde vas electionis evidentissime rationem redemptionis ostendit et praedicat dicens: Quid enim cum adhuc infirmi essemus, Christus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur (Rom. V). Hoc est dicere: Si abundasset in terris justitia, non fuisset e coelis transmissa medicina. Sed ut adveniret unica sanitas, generalis exegit infirmitas. Inter haec cum Pelagius tantis sacrilegiorum vinculis illigetur, non mirum si per reprobum sensum multiplici tradatur errori, qui per solum laborem putat posse salvari. Merito contra hujus arrogantiae praesumptionem sermo divinus vim suae auctoritatis vel increpationis exeruit. Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater attraxerit eum (Joan. VI). Et iterum: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Quod merito ad se dictum esse reputavit, qui salutem suam cum Pelagio proprio in voluntate ac virtute constituit. Quod utique illi objici non necesse est, qui non de solo labore praesumit, sed conatibus suis quotidianam Dei misericordiam et jugem gratiam implorandam esse cognoscit, et auxilium Domini pervigili obsecratione deposcit.
CAPUT II. Contra observationem Pelagii, qua dicit, parvulos baptismo non egere. Attendat etiam hoc Pelagius: Si per baptismi donum, inquit, tollitur originale peccatum, de duobus baptizatis nati, debent hoc carere peccato. Quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? Quibus facile respondetur duas esse nativitates, de quarum una peccatum ex generantis voluptate transmittitur; ex alia autem, sanctificatio de regenerantis adoptione donatur. Quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? Quam irrationabilis et plena iniquitatis objectio! Non vis ut transfundant in posteros quod naturae est, et vis ut eis possint velut de suo conferre quod gratiae est? De qua natura Apostolus dicit: Eratis, inquit, natura filii irae (Eph. II). Merito quasi de proprio dare nequeunt, quod de sursum et extrinsecus acceperunt. Imprudentissime per parentes filii innocentiae puritatem Pelagius dari credit. Ad parentum ministerium nativitas secunda non pertinet. Officium vult esse hominis quod Dei munus est, ut velut quodam haereditario ordine per hominum currat posteritatem quod extra humanam constat esse substantiam. Originale autem peccatum, ex parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad filios transire non dubium est, dicentibus nobis quotidie cum Propheta: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Ps. L). Sicut et Apostolus istud insanabile piaculum ex uno in omnes homines pertransisse confirmat. Sed dicit Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia ipsa concupiscentia generationis ex Deo sit. Unde autem veniat nexus iste, qui per posteros trahitur, si requiras? sine dubio per incentivum maledictae generationis ardorem, et per illecebrosum utriusque parentis amplexum. Nam cum illum solum videas ab originali immunem esse contagione, qui non carne sed spiritu, nec erubescenda passione, sed stupenda benedictione conceptus est, agnosce causam mali originalis de oblectamento natum conceptionis, et de vitio voluptatis. Propterea etiam Adam et Evam in origine sua obnoxios conditio ista non tenuit, quia a duorum ministerio eorum quoque ortus alienus, illecebram in sui nativitate et creatione nescivit. Sed forsitan requiras, quare in conceptu sit positum originale delictum. Initium totius ruinae, obedientia fuit. Primum enim exaltatus homo, postea humiliatus est et confusus. Et quia cum in honore esset, non intellexit, ideo comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Quandiu ergo circa auctoris obsequium humilitas reverentiam tenuit, nuditatem conscientia immaculata non sensit; cum vero illo animo ut Deus esset, gustum cibi lethalis appetiit, et damnandam cupiditatem in ambitum majestatis extendit, immemor legis et mandatorum legis, rebellis mulctatur in impugnatione membrorum. Et dum aequalitatem Domini sui praesumit, corporis sui perdidit potestatem. De superbia namque nata est incontinentia. Nam quid in eo per cussum esset ostendit, quando verecunda contexit. Praecessit elatio, secuta confusio est. Divinitatis ambitiosus, libidinis coepit esse captivus. Sed forsitan dicas: dum haec asseris nuptias damnare deprehenderis. Non ita est. Ordinatio nuptialis ex benedictione coepit; generatio corruptionis ex transgressione coepit. Interim nuptiarum munus adhuc in paradiso a Creatore concessum, et earum usus extra paradisum jam sumpsit exordium. Peccatum in medio fuit inter generationem et concupiscentiam. Quidquid praeceptio divina constituit, hoc laudo, quidquid humana praevaricatio adjecit hoc reprobo. Quomodo si aliquis atro inquinamento candorem niveae vestis aspergat, non displicet factura, sed macula. Vestimenti non amisit usum, etsi perdidit dignitatem. Futura erat indubitanter casta et sincera generatio, si non intercessisset inimica transgressio. Sed immaculatos thoros caro maledictioni addicta maculavit, et superbiae spiritus, simplicem corrupit affectum. Et sicut immortalitatis privilegium, ita donum perdidit puritatis. Non in querelam vocatur nuptialis gratia, sed obscenae passionis injuria. Non aurum in culpam venit, sed quidquid auro obryzo adulterinum fraus iniquitatis admiscuit, sicut Pelagii spiritum ad meliora studia a Deo conditum, corruptione pestifera nequitiae auctor infecit.
CAPUT III. Contra hoc quod dicunt, quia per solam gratiam omnis homo sine ullo labore salvetur. Nunc veniendum est ad illos qui, dum gratiam aliis dari, aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt. Dicunt ergo ad cultum Dei atque famulatum, etiam post baptismi salutare donum devotae servitutis obedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. Totum, inquiunt, solius est gratiae. Istud melius a nobis poterit dici, hoc magis nostris partibus convenit applicari: qui non in partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur extendi: sic tamen ut ei vigilantiae humanae studium per omnia judicemus adjungi. Nam qui negat gratiae associandum famulati laboris conatum, subtrahit homini servitutis officium. Nescio ubi aut quando ab opere feriari, quando otio debeat derelinqui, qui etiam in paradiso jubetur operari. In quo (sicut legimus) ita est constitutus, ut operaretur et custodiret illum (Gen. II).
CAPUT IV. Contra eum sensum, qui dicendo « Unus ad mortem praeordinatus, alter ad vitam praedestinatus est, » rebus ipsis spem intercludit orando. Cum dixerint: totum gratiae Dei est: quis non ad tam reverendum nomen omni cordis inclinetur affectu? Sed cum responderimus: totum plane gratiae est, sed omnibus ea offert atque ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor. Ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes, respondere praesumunt: Non eam Salvator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. Ecce statim in secundis apparet gratiae impugnator, qui imprimis putabatur assertor. Objiciunt nomen gratiae, ut abominandum sensum operiant blasphemiae. In alterutram itaque partem subsidia orationis excludunt. Quid enim ultra speret, quem jam gratia suum fecit? In quo e contrario non desperet, quem praefinitio violenta damnavit. In hoc culpa, in illo gratia locum non habet. Periclitabitur in utroque justitia. Remunerabitur sine fidei merito, assumptus damnabitur sine proprio crimine derelictus. Salus illi ingerenda est non qraerenti, huic auferenda laboranti. Sed dicis: Ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit. Quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? Sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione omnimodis constituto? Nam etsi ad quam partem fuerit deputatus ignorat, utramque tamen partem defixam esse et immutabilem non ignorat. Quid refert si nondum noverit locum suum, qui definitissime novit quia nullum jam recipiat vel dextera periculum vel sinistra profectum? Quod si adhuc tam confusa persuasio orationem necessariam putat, indubitanter agnoscat quia contra definitionem suam et de salute ad perditionem, et de perditione transire poterit ad salutem. Si ergo orandi usum praetermittendum esse non aestimat, studium non excludat operandi. Quid est hoc? pulsare debere me judicas, et aperiendum mihi esse desperas. Alterutrum ergo faciat, aut fructum orationis neget, aut legem statutae perditionis excludat. Videmus itaque quia haec plena erroris assertio, dum causam intercludit orandi de luce gratiae incipit, et finis ejus in tenebras sacrilegii incurrit ac deficit. Sic diabolus calliditate veteris artificii ac multiformis ingenii, condit blandimenta peccandi. Sic etiam malefici facere solent qui mortiferos herbarum temperant succos in condito, aut aliquo dulci poculo nescientibus propinaturi gustum mentita suavitate componunt, virus amaritudinis obscurant fraude dulcedinis. Provocat primus odor poculi, sed praefocat inclusus sapor veneni. Mel est quod ascendit in labia, fel est quod descendit in viscera. Dicunt quod in alterutro rerum statu illos sibi mors vindicet, istos vita defendat, quae cum dicunt, qui unum in origine perditum, alterum in praedestinatione affirmat electum, vide quo improba persuasione declinet. Quid enim aliud dicit, nisi quod adjutorio orationis neuter indigeat? Nam jam praeordinatis ad vitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse non poterit. In isto supervacua, in illo infirma judicabitur. Beneficia supplicationis qui in acquisitione praedestinationis est non requirit; qui vero in perditionis parte, non recipit. Quod si curam impendendam aestimat rationi, indubitanter intelligat ea quae imminent posse mutari, secundum illud Evangelicum: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XV). Item: Vigilate itaque omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XII). Et iterum: Hoc genus daemonii non ejicitur nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII). Quod si oratio necessaria non est, cur ipse qui exorandus est, formam orationis instituit et oravit? In eo ergo qui indoctis auribus solius gratiae assertione blanditur propheticum illud implebitur: Malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit justo. Auri species primo colore praefertur, sed plumbi vilitas intrinsecus latere deprehenditur. Quomodo si sub praelato mentiti civis habitu subito hostis appareat, aut si se inimici dolosa subtilitas transfiguret in angelum lucis, ita sub pietatis fronte gentilitatis malum, et intra gratiae vocabulum, absconditum erit fatale decretum. Si ergo unus ad vitam, alter ad perditionem (ut asserunt) deputatus est (sicut quidam sanctorum dixit), non judicandi nascimur, sed judicati. Neque ulla sibi juxta haec poterit aequitas constare judicii. Nam si nihil Deus famulo dedit, a famulo quid reposcit?
CAPUT V. Legis opera destruuntur, et gratiae commendantur, vel contra hoc quod indoctissime testimonia pro solius gratiae assertione proponunt. Legimus, inquiunt, ad Romanos: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Rom. IV). Item: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Ibid.). Ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam. Addunt etiam: Si autem gratia non ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia (Rom. XI). Quibus respondendum est, duo esse genera operum, quorum unum post adventum Domini removetur, aliud improbatur. Nam dicendo: ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam, aperte fidem legis operibus anteponit. Neque enim apostolorum testimonia compugnantia et contraria sibi esse dicemus, cum alius apostolus dicat: Fides sine operibus mortua est (Jac. II). Et iterum: Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi operibus fidem meam. Tu credis quoniam unus Deus est, bene facis; et daemones credunt et contremiscunt. Item: Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Sed nec ipse doctor gentium Paulus diversus sibi et contrarius apparebit ita dicens: In omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus (II Cor. VI). Et iterum: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Quae imperitis et indoctis, et his qui veritati obstinato spiritu reluctantur, discordantia videbuntur. Verum juxta catholicam regulam, opera legis evacuantur, quae secundum litteram sunt, et ea quae post gratiam comitante gratia gerenda sunt, asseruntur. Videamus si hoc ita esse rebus ipsis approbare valeamus. Opera legis destrui legimus, cum Judaeorum comprimit elationem dicens: Ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Arbi ramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III). Similiter et ad Galatas dicit: Scientes, inquit, quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Christi Jesu, nos in Christo credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo (Gal. II). Ac sic evacuari opera error impius dixit, sed quae illa essent dolosa calliditate suppressit. Nunc ergo patieris intelligendi difficultatem, si personarum vel operum intellexeris distinctionem. Ad Judaeos enim dicitur: Non justificabitur ex operibus legis omnis caro. Ad Christianos vero jam in Christo renatos, ita instructionis sermo dirigitur: Operamini bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI). Et iterum, Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino (II Cor. XV); ad Christianos, inquam, dicitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V), id est, ut non tam otio resolvamur, quam de operibus bonis, non in nobis, sed in Domino gloriemur. Ad Christianos dicitur: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, in omni gente qui timet illum et operatur justitiam acceptus est illi (Act. X).
CAPUT VI. De eo quod ait, Gratia Dei sum id quod sum. Audi Apostolum laborem cum gratia humili confessione miscentem: Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia illius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Vide quomodo ad gratiae donum semper subjungit laboris obsequium: Non ego autem. Quia mentionem solius laboris intulerat, cito quasi ad amplexum matris gratiae recurrit dicens: sed gratia Dei mecum. Gratia, inquit, Dei sum. Primas partes soli gratiae pie subjectus ascripsit, media quaeque labori magister obedientiae deputavit. Utrumque in consummatione moderatus, gratiam laboremque conjunxit. Non dixit ego sine gratia vel gratia sine me, sed gratia Dei mecum.
Quae prius singillatim distincta protulerat, quam bene in sermonis fine connexuit. Ac sic apud regeneratos, quando gratia sine labore, vel labor sine gratia in Scripturis ponitur, supprimitur non separatur. Cum unum sine alio dicitur, tacetur alterum, non negatur; secundum illam regulam, antistes Augustinus insinuat: Non omnia quae tacentur negantur. Sed et alio loco dicit Apostolus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. XIX). Ecce B. Apostolus jam Christo acquisitus; jam vas electionis effectus, nequaquam sub nomine praedestinationis et gratiae: otio manus relaxat, sed cum Dei beneficiis conatus suos jungit, et dicit: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Ecce jam partis dextrae miles est, et vide quomodo periclitari meruit jam probatus, quomodo reprobari pertimescit electus. Jam victoriam in manibus habet, et necdum arma deponit. Jam perductus est ad triumphum, et adhuc militiae pertimescit eventum. Quae cum ita sint, perspice te non contra infirmam quamcunque personam, sed contra summi Apostoli (Eph. II) doctrinam armis impii erroris insurgere, et Christo qui intra eum loquitur contradicere. Dumque laboris servitium et orandi causas adimis, januam salutis humano generi intercludere te agnosce. Et dum Pelagii impietatem nescis refugere, ad Manichaeorum dogma pestiferum, qui liberum arbitrium totum denegant, te intellige declinare.
CAPUT VII. Quomodo intelligendum sit: « Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; » ubi et fides intra opera numeratur, et cibus legis perire, cibus gratiae manere describitur. Sicut inter opera legis, et fidei desidiae amicus, et discretionis ignarus, ab intelligentiae tramite deviasti, ita inter duo gratiae tempora persuasionem tuam pessimum ducem secutus, lucentem catholicae fidei regulam perdidisti. Tempus gratiae, quo redempti sumus, merita hominum non exspectavit, opera penitus non quaesivit, sola Deus fidei nostrae devotione contentus fuit, secundum illud Apostoli: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gal. III), sicut et alio loco dicit: Justus autem ex fide mea vivet, quod si subtraxerit se, non placebit animae meae (Hebr. X); justum eum et ex fide vivere asseruit, quia ei fidem et justitiam quaerenti contulisse se meminit. Sed dicendo: Quod si subtraxerit se, cum ad devia voluntarius declinavit, non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus. Item ad Hebraeos: Credere autem oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator fit. Quam bene et Domini officium conjunxit et famuli, dicendo, et inquirentibus se remunerator fit. Sicut enim ad Deum largitio remunerandi, ita ad hominem devotio respicit inquirendi. Sed dicis fidem ipsam omnibus posse competere. Non mirum si homini, ad quem denegas opera pertinere, etiam fidem studeas derogare, quam manifestum est inter opera deputari, sicut habemus in Evangelio: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI); ubi cibus, id est, intellectus litterae perire, cibus vero gratiae, id est fides permanere, describitur, et ita continuatus sermo consequitur: Dixerunt ad eum Judaei: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Jesus et dixit eis: Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille. Advertis quia nihil in famulatu Dei sine opere geritur, quando et is qui credere videtur operatur? Item in Apostolo. Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur (Gal. V). Similiter et ad Thessalonicenses secunda, Dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in vobis (II Thess. I). Et de Abraham in epistola apostoli Jacobi: Vides quia fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est (Jac. II). Geminum hic officium recognosce, et operationis, et fidei. Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem (Eph. II). Prima itaque vocatio compendium fidei requirit a nobis, sequentis vero temporis gratia redemptis, ablutis, innovatis, seduntatem operis, et curam laboriosae servitutis indicit, ut quod sine labore accepimus, opitulante adjutorio cum labore servemus, Apostolo commonente, Videte, inquit, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Agnosce distinctos esse gradus vocationis, et consummationis. Fidem exspectat a parvulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit, ita tamen ut credulitatis affectum proficientibus augeat, et laborantibus adjutor quotidianus assistat.
CAPUT VIII. Contra hoc quod dicunt, liberum arbitrium ex toto fuisse sublatum. Hujus improbae persuasionis assertor, hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, divinae imaginis honore decoratum, brutis animantibus et jumentis insipientibus aestimat comparandum, ut ad viam recte nullo suo ductu, sed violento tantum auctoris imperio pertrahatur. Quo genere eum etiam insensibilibus assimilare contendit elementis: ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicujus nec libertas suppetit, nec voluntas, frugum tamen proventus ex his cultore operante capiuntur: ita ex homine ab omni exercitio virtutis otioso, justitiae fructus ac bonarum rerum appetitus atque profectus, solo Deo insistente sumantur, et quasi in nullo vel sentiat vel consentiat, ita cum appetierit gesseritve, in nullo ad conatum ejus ac studium pertinere judicentur. Et sicut mare magnum, quod huc atque illuc ventis agitantibus volutatur, ita ad quodcunque bonum vel facinus, sine ullo affectu suo, solo divinae potestatis impulsu, mens humana versetur. Quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non revocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, jam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis. Ecce haereticus sub praetextu gratiae, qualem vult hominem esse post gratiam. Itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae, vel operatione justitiae, vel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praevaricatione sublatum est, quomodo legimus: Justitiam discite, qui habitatis terram (Esa. XXVI); et iterum: Justus autem ex fide mea vivit (Hebr. X); et: Justi haereditate possidebunt terram (Ps. XXXV, 11); et: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Ps. XXXIII)? Nunquid penitus interiit innocentia, quia in primo ejus gradu possessor ejus stare neglexit? Non opinor, quia scriptum est: Innocentes et recti adhaeserunt mihi (Ps. XXIV). Et iterum: Quis stabit in loco sancto ejus? innocens manibus, et mundo corde (Ps. XXIII). Et iterum: Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia (Ps. LXXXIII). Nunquid sanctificatio corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris in servo rebelli suam non servantibus servitutem, discussa est primae dignitas puritatis? Non utique, quia legimus: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo. Et iterum: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XIX). Ita hoc genere bonorum, illorum quae male secutus paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, etsi est amissa perfectio. Non inquam, harum virtutum periit castitas, etsi est temerata virginalis integritas.
CAPUT IX. Qualiter infirmitas liberi arbitrii intelligenda sit. Sed interrogas et ais: Quomodo intelligendum est infirmatum humanae mentis arbitrium? Attenuata libertas ejus ita gratiae adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus, adjutoriis ac solatiis gressu titubante magis indiget. Igitur sicut post inveteratam luxuriae consuetudinem, reparatio continentiae multo labore constabit: et sicut longo temulentiae usu captivata, sobrietas cum violentia rigidae crucis vix recipitur, quae prius cum illaesa teneretur, parvo negotio servabatar (siquidem cum voluptate quadam inviolata conscientia possidetur), et quemadmodum post diversa carnalium blandimenta vitiorum, quae facile prima aetas st tum suum retinens calcare potuisset, cum magno luctamine, velut contra ardui montis ascensum ad virtutis viam reditur, ita humani arbitrii a Deo concessa libertas florem vigoremque gratiae suae perdidit, tamen ipsa non periit, ut divina munera non tam interdicta sibi sentiat, quam cum summo labore ac sudore per adjutorii patrocinium sibi repetenda esse cognoscat. Audi legislatorem de voluntatis arbitrio disputantem, cum dicit: Posui ante faciem tuam vitam et mortem, bonum et malum; elige vitam ut vivas (Deut. XXX). Et iterum: Viam veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus (Psal. CXVIII). Vides quod neminem hic premit fati, vel impositae perditionis necessitas, ubi competit eligendi potestas? Neque enim in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. Item: Fiat manus tua ut salvum me faciat, quia mandata tua elegi (Psal. CXVIII), hoc est dicere: Sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa mundi voluptas, sed in dexteram mandatorum tuorum traxit utilitas. Itaque cum gentes ipsae ad mali bonive judicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis moderari ad bonam partem voluntatis suae libertate potest humilis Christianus, qui possibilitatem suam in Dei adjutoris virtute constituit. Ad quem dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes (Matth. XIX). Et iterum: Vis sanus fieri (Joan. V, 6)? conscius quantum cordi humano potens factor indiderit, voluntatem ipsius quem est sanaturus interrogat. Nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum et aures ei sunt (Isai. XLIII). Hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intelligitur, non naturae. Et in Evangelio aperte ostendit inditum esse homini bonae voluntatis affectum. Si quis, inquit, vult post me venire, abneget seipsum sibi, et tollat crucem suam et sequatur me (Luc. IX). Hoc est dicere: Meae miserationis est ut voceris, sed tuae voluntatis commissum est ut sequaris. Videamus si per otium ad se invitet hominem Deus. Abneget, inquit, seipsum sibi, id est, qui malus est, bonus esse contendat, et supplicans dicat: et ex voluntate mea confitebor illi. Jubetur unusquisque ex voluntate converti, ne peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. Si quis, inquit, vult post me venire, abneget seipsum sibi, id est, alter efficiatur ex altero. Patientia vincat iracundiam, temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, crux conterat voluptatem. Quis haec sine labore cordis, sine afflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? Abneget seipsum sibi, hoc est dicere: O homo, non putes te ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo justus, de luxurioso castus, de malevolo benignus esse non possis. Quod ut consequi valeas non factura in te est mutanda, sed vita. Nunc ista dicentes, non laborem gratiae coaequamus, sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.
CAPUT X. Quomodo intelligendum sit: « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei; » vel illud: « Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. » Sed dicis: In tantum nihil est hominis, sed tan tum gratiae Dei, ut Apostolus dicat: Non volentis, neque currentis, sicut sibi arrogat Judaeus ex lege, vel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet cum hominis servitute, totum tamen miserentis est Dei, non volentis neque currentis (Rom. IX). Hic illum evidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere, sine manu adjuvantis existimat. Caeterum ad eum qui cum miserantis auxilio conatus suos jungit, non dicit, non volentis neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur. Sic, inquit, currite, ut comprehendatis. Et iterum. Tam bene currebatis, quis vos impedivit veritati non obedire? Si non est etiam voluntas exspectanda currentis, quare dicitur: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; et iterum: Cursum consummavi, fidem servavi? Non volentis neque currentis. Ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in Scripturis sanctis vel personas nescit interrogare, vel causas. Hoc loco Apostolus gentium asserens fidem, Judaeorum superbiam coercet et comprimit, qui sibi justitiam de legis operibus arrogabant, ac Dei misericordiam et gratiam respuebant, qui suam, ut dicit Apostolus, quaerentes statuere justitiam, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). Quos et alio loco simulata justificatione, et obliqua per ironiam voce condemnat dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX), Justos, id est, qui sibi de praesumptione justitiae blandiuntur. Sicut et alio loco justificantem respuit Pharisaeum, et accusantem se suscepit publicanum. Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, id est, non veni vocare Judaeos ex lege sibi justitiae privilegia vindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum poenitentiam profitentes. Nam ob ipsorum elationem et alio loco ita dicit: Non est opus sanis medico, sed qui male habent. Judaei autem justos et sanos se jactabant esse, sed non erant. Quis autem sanum de sano corde dicere auderet quando universitas generis humani uno serpentis morsu percussa languebat? Una est ergo spes sanitatis infirmo, si se coram medico agnoscat infirmum. Dignum vero est ut remedio careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. Et propterea magis gaudii erit angelis in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV). Quis non hoc loco vere justos esse credat hos qui non indigent poenitentia? Sed nemo magis eget salute quam qui se non intelligit indigere. Et ideo magis verus ille pastor exsultat super una ove quae ab errore revocata est, quam super nonaginta novem ovibus quae non erraverunt. Et quis eo mortiferi erroris malo esse possit immunis cum propheta testetur: Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit (Isai. LIII)? Quam dolenda caecitas Judaeorum viam negato Salvatore perdiderat, et errorem suum scire nolebat. Hic ergo sermo divinus sub appellatione justorum, sine praejudicio sensus alterius magis Judaeorum notat atque increpat arrogantiam. Nam cum denarius et centesimus numerus justos perfectosque designet, nonus et nonagesimus injustos et peccatores ipsa imperfecti numeri ratione designat. Itaque hoc loco Judaei elationem, qui se ex lege justificans, Redemptoris misericordiam repudiaverat, Apostoli doctrina castigat dicendo: Non volentis. Quia in humili Christiano ipsa obedientia et subjectio cursus est et ascensus, in Judaei elatione lapsus est et decursus. Non, inquit, volentis neque currentis. Quomodo vox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus subditum, ad quem dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus; et quod praefati sumus: Si quis vult post me venire; et, Voluntarie sacrificabo tibi, Domine; et, Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet illam? Vide quam magnum opus et quam arduum perpendae et in veniendae animae etiam in hominis voluntate constituit. Et propterea ita conclusit: Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Adverte quia dum dicit opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris, sed operatione famulantis largitor gratiae collocavit. Ergo hic non conditio hominis, sed conversatio designatur; et ideo alio loco dicit: Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum (Rom. XIV). Agnosce hoc loco non aliena generis vel originis mala, sed propria corporis gesta novissimo discutienda judicio. Quapropter ex homine qui in Christo renatus est, non quod natus est, sed quod operatus est. Si ergo actus hominis non est etiam voluntatis, quomodo dicit: Si volueritis et me audieritis, bona terrae comedetis (Is. I, 19)? Itaque conditor utriusque, id est, exterioris hominis Deus, sicut potentia sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque membrorum, homini agere ac dispensare permisit. Et sicut dextram in omni homine ipse formavit, sed et in potestate hominis posuit, ut eam quo vellet extenderet, et ad diversa conferret, pari modo sensum rationis, et arbitrium voluntatis in unamquamque animam inseruit, inspiravit, infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam et exercendem reliquit, ejusque officia juri hominis dominioque commisit, ut si malum depravatus appeteret, in arbitrii libertate permissum sibi sciret, licere nesciret. Si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem ejus a Conditore deposceret, ad mercedem vero illius officiosa devotio pertineret. Et ideo hominis formator et rector, bonae voluntatis homini deputavit usum, sibi reservavit effectum. Non ergo aequum justumque, uni velle concessit, et alteri denegavit. Sed sicut omni homini manum, oculum, gressumque donavit, ita similiter omni homini voluntatem, ut eam in quamlibet partem versaret, indulsit. Justitia ergo in homine non personale, sed generale et publicum Dei munus, est aditus capessendae salutis. Quasi fons quidam in medium mundi hujus expositus, et in commune concessus, ad hauriendum universis patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit. Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum est. Nam si circa hominis (ut dicunt) salutem specialis est dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. Sed cum dicat: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Dei. Non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi omnibus misericorditer obtulisset. Igitur in procinctu militiae constitutum ita Apostolus adhortatur: Labora quasi bonus miles Christi. Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certaverit (I Cor. IX). Et iterum: Laborantem agricolam oportet primum fructibus accipere (II Tim. II). Audi et alio loco Apostolum non tua otia praedicantem. De caetero, inquit, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis vesistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, induti lorica justitiae, et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere (Eph. VI). Cum dicat, ut possitis stare adversus insidias diaboli; et iterum, ut possitis resistere in die malo; et in consequenti, sumentes scutum fidei, in quo positis omnia tela nequissimi ignca exstingere, apertissime ostendit a Deo possibilitatem arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare. De quo et alio loco dicit: Vigilate, inquit, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Si huic adversario jam certos quosque impositos, quomodo asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet, nec deputatis vigilare prodesset. Sed non ita est. Nam sicut hostis omnibus admovetur, ita omnibus praesidii et adjutorii dextera non negatur, et orantibus ac vigilantibus misericordiae benignitate succurritur. Quae utique pulsantibus, magis ex devotione quam ex praedestinatione defertur. Itaque inter ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris posse sufficere, nonne tibi videtur in hanc blasphemiae vocem alienata mente prorumpere? Nemo vigilet; nemo jejunet; nemo luxuriae impugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo bellum vitiis mortificatione exteris indicat, nemo interioris curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratae carnis inquirat, nemo hostem illecebris obscenae voluptatis armatum crucis viribus repercutiat, sed contra ignea inimici jacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia, eleemosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae atque justitiae curam vulneribus ferat, sed integra ea ad diem judicii perferat. Ecce hic qui paulo ante assertor gratiae putabatur, intercludendo viam salutis humanae, impugnator gratiae, per quam salus ipsa collata est invenitur, et in diaboli transisse consilia adjutor perditionis ostenditur.
CAPUT XI. Contra hoc quod dicunt, ad malum tantum liberum arbitrium promptum esse homini, ad bonum prorsus non esse. Ubi est illud prophetae: Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum (Isa. LI). Vel illud Apostoli: Nescitis quoniam cui exhibuistis vos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam (Rom. VI). Dum ergo Apostolus ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem bonae voluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, quam ad justa officia praeparatam idem apostolus demonstrat dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus, sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo (Rom. VI). Item: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Ib.). Nonne hic ipsum eumdemque hominem ad bonorum operum studia provocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat? Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema remedia poenitentiae sensu abruptae impietatis evacuat. Et quomodo praedicat gratiam qui misericordiam negat? Quomodo videtur asserere Dei donum, cujus tollit auxilium? Quomodo audet de Scripturis praesumere testimonia, qui Scripturarum conatur excludere beneficia? Quomodo mihi dicitur: Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI), si jam malum declinare non possum? Cur Apostolus loquitur: Mortificate, inquit, membra vestra (Coloss. III); et iterum: Eratis, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Eph. V). Quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si inimitabilem legem factor imposuit. Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem cum actibus ejus, induentes novum. Quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse cognoscis, intellige contrario te spiritu adversus sanctum Spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui evangelicae veritatis oracula mundo in adjutorium dedit, et praecepta divina per laboriosae servitutis officia, gratia cooperante servantibus, regnum coeleste promisit. Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii magnitudine ac dignitate metire, cujus palmam tu pariter et coronam vilem absque dubio judicas, si eam sine laboriosa contritione apprehendi posse confirmas. Nunquid potest sine magna operis intentione mandatum illud divinae praeceptionis impleri? Noli, inquit, vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Vel illud: Nolite seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Et quomodo inter haec asseris acceptum gratia donum nullo modo periclitari, cum legas, insitum moribus bonum a malo posse corrumpi? Num qui docuerit ut obtineatur quod Apostolus dicit: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV). Et quod alio loco dicit: Mihi autem mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). Si haec atque hujusmodi, quibus Scripturae sanctae plenae sunt, per otium comparantur, cur non ab omnibus obtinentur? Multum et remunerantis gloriae, et remuneratoris justitiae derogabitur, si summi et illustres viri per quietem et desidiam coronantur. Et ubi est illud propheticum: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI)? Si procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis, et generalis, et lata est virtutis via, ergo mentiuntur Evangelia quae dicunt: Quam angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Si opera cessabunt, honorem merita non habebunt. Si nihil fuerit in labore arduum, nihil erit in virtute pretiosum. Sed haec ardua via ostendit ignavos, et labor deterret otiosos. Non ergo violentia praescientis, sed inobedientia peccantis in causa est, sicut legimus: Perierunt propter iniquitates suas velut somnium exsurgentis (Ps. LXXII). Et iterum: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Ps. VI). Et alio loco: Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare (Ps. LXXVII). Non ergo impossibilitas ab opere justitiae hominem revocat, sed iniquitas et voluntas. Cum autem Apostolus dicat: Peccantem coram omnibus argue (I Tim. V), nulla ratio est qua vel arguendus sit vel condemnandus qui delinquit invitus. Sed non ita est. Nam per prophetam suum Dominus dicat: Unumquemque secundum vias suas judicabo domus Israel; quicunque succubuit passioni, non praescientia urgente superatus est, sed peccato blandiente seductus est. Adhuc negantes conatum laboris humani, testimonium istud opponunt: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI). Qui hoc imperite objiciunt, et totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum litterae, intellectum suum expedire non possunt. Nunquid enim Dominus per se tantum velut solitaria procuratione salutem humani generis administrat. Non utique. Sed cum corpus per membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat domum suam per Ecclesiae praesules atque pastores, per eos qui dicunt: Dei enim adjutores sumus (I Cor. III, 9). Qui enim curam suscipit salvandi hominis, adjutor est redemptoris. Aedificat ergo domum hanc Dominus per sanctos suos, et sancti per Dominum suum. Aedificatur Ecclesia per eum qui dixit: Ut sapiens architectus fundamentum posui (Ibid. 10). Nunquid aliter aedificat et cognoscit Ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, per apostolorum virtutes et martyrum mortes? Sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam vitaeque jacturam laborare debeat famulus, ad Dominum tamen semper est referendus laboris effectus. Qui vero vel initium operis sibi praesumit arrogare, vel finem, ad illum merito dicitur: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Caeterum sicut ab homine indefessae servitutis exspectanda devotio est, ita operis consummati Domino est deputanda perfectio, cujus dona ille solus non habuit, qui servare neglexit. Nam et ille servus se accepisse cognovit, qui commissum sibi talentum negotio salutis duplicare contempsit, sed terrae potius otio languente mandavit (Matth. XXV). Sed et Saul (I Reg. IX) gratiam Dei a Samuele unctus accepit, et munificentiam specialem, regalemque potentiam, sub conditione hac, ne a praeceptis Dei declinaret, obtinuit. Et qui lucos et fana cum pythonibus suis magistro sacerdote subverterat, defuncto eodem, cum magistro fidem perdidit, et ad pythonissae postmodum responsa fallentia convolavit, qui se ad Deum pertinere potuisse idolorum subversione monstraverat.
CAPUT XII. Contra eum sensum qui dicit quod vas in contumeliam non possit assurgere, ut sit vas in honorem. Aiunt vas contumeliae in vas honoris transire non posse, eo quod dixerit Apostolus: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Hoc loco praecedentes causas, quibus vel in honorem, vel in contumeliam homo transeat, conclusa locatione suppressit. Nam cum homo per gratiam esse coeperit vas honoris, invigilandum est ut acceptus honor divina cooperatione servetur, ne acquisitus homo, postmodum in vas contumeliae culpa existente vertatur. Quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum, in melius non posse mutari deteriorem hominis statum, hoc illic futurum creditur post vitae hujus excessum, ubi jam nec emendatio, nec mutatio erit apud inferos. Caeterum usque in finem, et ad justitiam transire pessimi, et periculum possunt timere perfecti. Sicut legimus: Qui glorificant me glorificabo eos; qui autem contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II). Quare iste honoratur, et ille despicitur? Propter hoc utique, quia et ille Deum glorificare potuit qui intulit contumeliam, et iste contemnere qui detulit gloriam. Quia placere Domino Deo suo et potuit nolle qui voluit, et potuit velle qui noluit. Nec putes hic naturae esse distantiam, ipse est qui vult, ipse est qui non vult. Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit vas malitiae per culpam propriam, vas offensae et irae esse non poterit. Et e contrario, ut fiat misericordiae, prius futurus est vas obedientiae, ut praecedentibus causis justi judicis sententia subsequatur. Ostendamus vas contumeliae in vas honoris adjutorio Dei et studio suo posse transire. Si, inquit, dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, vita vivet et non morietur. Quid est impius, nisi vas contumeliae? Ecce per remedium poenitentiae subito honoratur candore gratiae, et induitur decore justitiae, ut peccatorum faece detersa, confidenter possit dicere cum Propheta: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Audi Apostolum quomodo dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae, ut de vase iniquitatis, vas sanctificationis appareat. in domo, inquit, magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (Rom. IX). Quid enim alia sunt vasa in honorem, alia vero in contumeliam? Attolle cor liberum ab immutabili necessitate, humana conditio, et agnosce circa salutem hominis Domini tui ineffabilem bonitatem. Cum dixisset, alia qui lem in honorem, alia vero in contumeliam, manum spei fidelibus aperuit ac dilatavit ita dicens: Quod si quis se ex his expurgaverit, erit vas in honorem sanctificatum (II Tim. II). Vis ergo cordis utriusque rei capax est, et quod in se ante permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione vacuari, ut ipsum atque idem vas in se et apud se effusa iniquitate permaneat. Itaque vas ad substantiam hominis, quod vero in vase conditur, ad genus ac diversitatem pertinet voluntatis. Et alio loco ostendit Dominus perditum restitui posse, cum dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et iterum: Epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Non ergo in natura ejus fuerat facta perditio, sed qui recedendo contemptu mortuus fuerat, revixit desiderio revertendi. Nam sicut sui criminis est quod longe pii parenti, refugit oculos, ita suae est devotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans, et assurgens, ad paternos recurrit amplexus. Sed gratia quae pulsaverat peregrinantem, ipsa suscepit revertentem. Recedat hinc originalis definitio vel fatalis. Ecce mortuus vivificatur, et perditus invenitur: sicut et mulier evangelica (Luc. XV) quae amissam in domo drachmam, id est, rem vel cujuscunque muneris vel salutis, lucerna inquirit accensa, et ad gratiae oleum apponit studium suum, et cum Dei adjutorio jungit se requirentis intentio. Ac sic quod intus perdiderat, intus invenit. Si quando ergo homo ex bono malus, vel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur, voluntas quae libera est, a Deo data corrigitur, non vis praedestinationis operatur. Et quotiescunque in sacris paginis legeris: In quacunque die conversus ingemueris, tunc salvus eris (Ezech. XXXIII). Et iterum: Nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini a viis pessimis. Et iterum: Impietas impii non nocebit eum, in quacunque die conversus fuerit ab injustitia sua. Et illud: Auferte vetus fermentum, ut sitis nova conspersio (I Cor. V). Et quoties homo ad meliora, deterioribus repudiatis, gratia juvante convertitur, toties de vase contumeliae vas honoris efficitur. Ut vero de bonis mali efficiantur, hoc facilius in se recepit humana fragilitas, ut de vase honoris, in vas contumeliae transeat. Sicut legimus in Abacuc: Et escae ejus electae. De quibus etiam dicitur: Aurum ut paleas reputabit. Jeremias quoque: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV)? Sicut et Apostolus dicit: Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis (I Cor. VI)? Itaque manifesta sententia est, de Christi corpore posse hominem in partem diaboli per culpam propriam commutari. Sicut et alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri, et templum Dei posse violari, ita dicendo: Vos estis templum Dei, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem templum Dei, violaverit, disperdet illum Deus (II Cor. VIII). Ecce jam templum Dei esse dinoscitur, jam a sancto Spiritu possidetur, et tamen per incuriam violari atque corrumpi, et ab indigno hospite occupari posse memoratur. Sicut et propheta increpat animam, Dei gratia sponte vacuatam: Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae (Jerem. II)? Ecce vineam Deo a nobili radice plantatam, studio cultoris electam, proprio ostendit crimine depravatam. Et ideo de ea in Isaiae cantico loquitur: Exspectavi ut faceret vineam, fecit autem spinas. Exspectatio increpantis agricolae ostendit hanc vineam dare fructus potuisse justitiae. Et cum stantem cadere testetur posse, cum dicit: Et qui se existimat stare, videat ne cadat. Et e contrario, ad jacentem loquitur: Nunquid qui cadit non resurgit? Potens est enim Deus statuere illum (I Cor. X). Aperte ostendit statum hominis in diversa non pro constitutione Dei, sed pro arbitrii libertate posse versari. Sed et Isaias evidenter affirmat depravata corrigi, et dilui posse immaculata, cum ad peccatores loquitur dicens: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
CAPUT XII. Item, velle et nolle, sicut ad malam, ita etiam ad bonam partem hominis arbitrio patet fuisse commissum. Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, utrum homo bonum non possit an nolit, insita homini bonae semina voluntatis. Quod evidenter assignat ita dicens: Si volueris, mandata conservabunt te; et, Noli deficere a disciplina Domini; noli abstinere bene facere egenti; et, Noli fabricare in amicum tuum mala; et, Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus; et, Noli repudiare consilia matris tuae; et, Noli intendere fallaci mulieri; et, Noluit intelligere ut bene ageret; et, Noluerunt accipere disciplinam. Cui nolle objicitur, velle in promptu fuisse evidenter ostenditur. Et plura similia sunt in eloquiis Veteris Testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt, et convincunt voluntatem. In libris etiam novis evangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas voluntatis ostenditur, ubi dicitur: Nolite thesaurizare thesauros in terra; et, Nolite eos timere qui occidunt corpus. Sobrii estote, justi, et nolite peccare. Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam quae in te est, nec bonum tuum velut ex necessitate sit, sed ex voluntate. Et alio loco: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi. Nolite detrahere in alterutrum; et, Nolite errare. Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Et, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Videmus ergo et in bonam, et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. Et ideo alio loco dicit: Bonum, inquit, facientes, non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes. Operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Nolite, inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a Domino suo vocatur ad dextram. Et propterea iterum dicit: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Aperte mali necessitate non premitur cui victoria de boni electione promittitur. Non enim in devia lex originis trahit, quem auctor in bivio collocavit, ac sic cui voluntas indita est, ut vincere malum possit, si forte adversarios vocet, si animus ei pugnandi defuit, eventus non defuit obtinendi. Legimus ad Hebraeos: Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia. Secundum haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo cum voluntate peccamus? Qua causa, si reus sit requiras, quia post acceptam notitiam veritatis ad spiritum declinavit erroris. Post acceptam, inquit, notitiam: intellige eum accepisse gratiam, et per negligentiam perdidisse; et iterum: Irritam faciens legem Moysi sine ulla miseratione, duobus vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur, et quasi proprii criminis reus moritur si jam inevitabili ad peccandum naturae lege deprimitur? Sed ideo absque dubio meretur poenam, quia potuit, et noluit custodire justitiam. Qua vero causa in tanto bono exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam fecit. Agnosce hoc loco quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta, deseruit benignitas dantis. Cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis, ac sic cum ad devia voluntarius declinavit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus. Similis effectus illis de quibus Psalmista pronuntiat: Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis (Ps. CVI). Et in sequenti, causas amissae benedictionis obtendit. Et seduxerunt, inquit, eos vana ipsorum, et seduxerunt eos in invio et non in via. Hic praevaricator mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. Similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam, ita dicens: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii serviebatis (Gal. IV). Secundum hanc naturam Deus est Christus, cui servire praecipimur. Sequitur: Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Non dixit, boni esse non potestis, sed mali esse vultis: nisi in bono potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora prolapsi. Ad quos iterum dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Ecce istos qui de fide geniti facti fuerant abortivi, asserit adhuc posse ad Christi imaginem reformari, et dum perditos adhuc filios vocat, praevaricationem sine desperatione condemnat, docens et reparari perdita, et auferri posse collata. Nam cum alio loco haereticus Apostoli sententiam praedestinationem Dei vel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: Miserebor cui voluero, et misericordiam praestabo cujus miserebor (Rom. IX), interrogandus est, utrum quod vult Deus, ordinatum, an inordinatum, justum, an injustum sit? Cum id, quod necesse est, justum esse responderit, dicendum est: Puto hic verba esse justitiae, quia voluntas divina justitia est. Et ita haec elocutio intelligenda est, miserebor cui voluero, id est, quem justum esse cognovero cujus promptam fidem videro, quem praeceptis meis obedire perspexero, quem meam facere probavero voluntatem. Et misericordiam, inquit, praestabo cujus miserebor: quod ita intelligendum est, Qui collatam a Deo misericordiam subdita et sollicita mente servaverit, ampliorem misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: Qui enim habet, dabitur illi, et superabundabit, id est, quia acceptum Dei donum cum vigilantia et cordis timore custodit, magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus ipse pariat incrementa profectuum; sicut alio loco dicit: Et sanctus adhuc sanctificetur. Quod autem et illud ad praefinitionem Dei putant esse referendum, quod Apostolus dicit: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat: Dicis itaque mihi, quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? manifeste hic sub interrogantis vel objicientis persona contrarium sensum Apostolus intromittit, quem ex adverso propositum sequenti increpatione castigat, dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Hic infidelis curiositatem, argumentis auctoritate compescit; et cum dicit: An non habet potestatem? hic columnianti solam Dei objicit potestatem, convincens eum ratione, qui universos humanos actus divinae ordinationi indocte et infideliter ascribebat. An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Inter haec dum dicit, ex eadem massa; quicunque duas humani generis massas esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. Duas autem facit pravitas studiorum et diversitas voluntatum. Ita pro earum qualitatibus, non pro impulsu Dei, unusquisque aut contumeliae vas, aut honoris efficitur.
CAPUT XIV. Ubi sibi gratia Dei et voluntas humana testimoniorum assertione sociantur, et de parvulis inanis calumnia transeundo perstringitur. Si bene intendas animum, aperte copioseque cognoscis quomodo per sanctarum paginas Scripturarum nunc asseratur gratiae virtus, nunc humanae voluntatis ascensus. Fragilitatem arbitrii demonstramus, cum ad Deum dicimus: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CVI). Item jubet sermo divinus ut aliquid vigor possit arbitrii, dum ad hominem dicit: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). Arbitrium commendat Sapientiae sermo, cum dicit: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Sed Apostolus sine divino adjutorio hoc fieri non posse manifestat cum dicit: Dominus custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu (Philip. IV). Asserit in propheta voluntatis propriae facultatem de semetipso dicens: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas (Psal. CXVIII). Sed nihil de solis ejus viribus intelligit praesumendum cum proclamat ad Deum: Inclina, inquit, cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Propter liberum arbitrium indicitur nobis, rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige. Sed nos ad gratiam confugientes, pro infirmitatis conscientia supplicamus. Dirige in conspectu tuo viam meam, et perfice gressus meos in semitis tuis (Psal. V). Imperat nobis, qui propriae voluntatis generali dispensatione jus tribuit, illuminare vobis lumen scientiae. Pro eo vero quod totum ad auctorem gratiae referendum est, legimus: Qui docet hominem scientiam (Ps. XCIII), vel Dominus illuminat caecos (Ps. CXLV), et iterum: Illumina oculos meos ne unquam dormiam in morte (Ps. XII); et, beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Apostolus arbitrii praedictor, libertatem ejus ita incitat dicens: Custodite animas vestras. Sed misericordiam Dei protestatur, ita commemorans: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum (Psal. XC). Per haec itaque quibus modo arbitrii libertas asseritur, modo coelestis largitas demonstratur, nunc homo de concessis viribus admonetur, ne de sola gratia speret otiosus; nunc de gratia sperare praecipitur, ne de solo labore sit securus. Sed dicis: Si praedestinatio non est, cur in parvulis alii baptizantur, alii sine baptismi sanctificatione rapiuntur? Serpentinae fraudis est, ad tenebrosas cavernas relicta luce transfugere, cum per omnia volumina sacrae litterae evidenter liberum loquantur arbitrium. Quid rationis est ut interrogare velis occulta, cum sollicitudini tuae plenissime videas respondere manifesta? Quid utilitatis est certa omittere, et incerta consulere, de quibus nihil invenis catholica lectione conscriptum? Non intelligis quod in veritatis injuriam perscrutaris, quidquid veritas scire te noluit? Materiam de liberi arbitrii ratione proponis, et ad discutiendum infantiae statum pernicioso errore dilaberis, in quo nullum penitus vestigium liberi arbitrii, nullum apparere potest propriae voluntatis indicium.
CAPUT XV. Contra hoc quod dicunt, eos qui post baptismum pereunt, in baptismum penitus non credidisse. Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de quo doctore hoc asserere praesumis? Et cum in baptismo aboleri peccatum originale non deneges, et firmum esse baptisma comprobetur, ubi indivisa Trinitas invocatur, de causas quibus baptizatus adhuc intra debitum originale consistat? Et ipsi, inquis, in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. Nonne tu paulo ante dicebas, ad capescenda Dei dona studium hominis non requiri? Ecce tu ipse manifestissime profiteris sine accipientis devotione irritam esse munificentiam largientis. Tu, inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est, sine cooperatione voluntatis humanae, gratiam nihil prodesse, et quomodo dicis, totum Deus sibi de statu hominis reservavit, et nihil homini dedit? Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis potest constare mysterium, nisi homo juxta benedictionis donum adhibuerit credulitatis affectum. Cui negas conatum, quid ab illo requiris assensum? Cum autem propheta dicat: Exibunt aquae vivae de Jerusalem (Zach. XIV), in quibus vitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest ut innovatus homo deletam veteris hominis cautionem secum retineat? quomodo fieri potest ut cum debito Adae in Christo absolutus resurgat? Quomodo fieri potest ut de sacri fontis irriguo cum adoptivo Dei adhuc mortem vita parturiat, cum dicat Apostolus: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III)? quem utique nullus induere potest, nisi indumenta primae nativitatis exuerit. Cui autem ad baptismum sponte venienti, baptismum non profuisse poteris edocere, cum etiam haeretico, in Trinitatis nomine regenerato tantum per se virtus ipsa mysterii conferat, ut si postmodum ad Christi fidem transeat, baptismatis iteratione non egeat? Sed ita operante gratia ablutus judicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur. Hunc vero persuasionis tuae reprobum sensum catholica detestatur Ecclesia. Ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter veniunt. Non ita est. Adverte quia hoc ipsum ad baptismum venire, et salutem desiderare, jam fidei est. Quicunque, inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in baptismo non crediderunt. Rectius diceres ideo eos periisse post baptismum, quia ad gratiae donum jungere noluerunt laboris officium, quia eos consuetudinis negligentia, cordisque desidia a vigilantia operis, et a sollicitae servitutis revocavit industria. Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de parvulis sentiemus, quibus in parentum devotione, et in lactentis infantiae simplicitate integrae fidei pervigilia deputantur, qui absque ullo infidelitatis periculo immaculata regenerationis munera consequuntur, et multi eorum processu aetatis in mortis praecipitia demerguntur? Quae id ratio agit, nisi quia expugnari se patiuntur ignavia resolvente? Et causam cur fracti viderentur exposuit. Propter incredulitatem, inquit, fracti sunt, non utique propter praescientiam. Non specialem esse circa credentes Dei munificentiam docet, quando et eos quos incredulitatis arguit, credere potuisse demonstrat. Quo genere etiam infideles copiam fidei accepisse manifestat, et dum de naturalibus fractos dicit, praesumentes salutifera castigatione compressit: Si, inquit, naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Et subdidit. Et illi, inquit, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est Deus iterum inserere illos. Magnanimitatem itaque hic et humilitatem cordis alloquitur. Humilitatem, ut et qui incertus est frangi timeat; magnanimitatem, ut spem remunerationis, et qui fractus est, non deponat. Sic ovem perditam pastor sedulus inquisivit, et inventam subjectis ad ovile humeris reportavit. Quomodo sequentem relinqueret, qui sequitur etiam relinquentem?
CAPUT XVI. Cont a hoc quod dicunt, Christum non pro omnibus mortuum. Dominum nostrum Jesum Christum aiunt humanam carnem non pro omnium salute sumpsisse, nec pro omnibus mortuum esse. Hoc omnimodis catholica detestatur Ecclesia. Nam si ita esset, quomodo Apostolus diceret: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV)? Hic dici non potest pro parte totum. Nam sicut pars prima sententiae, omnes in Adam moriuntur, evidenter ostendit sine dubio hoc quod sequitur, in Christo omnes vivificabuntur, nihilominus ad omnes in Christo vivificandos, non ex parte, sed generaliter pertinere Apostolus indicavit. Iidem etiam impii per virtutem resurrectionis Christi resuscitandi esse creduntur, licet etiam non judicandi, sed puniendi resurgant. Cum autem Apostolus dicat: Qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium (I Tim. IV): quod dixit, omnium hominum, ad propositum divinae bonitatis aspexit. Quod autem dixit, maxime fidelium, illos hoc loco pronuntiavit atque distrinxit, qui per fidem, per obedientiam, per subditam voluntatem Redemptoris munera susceperunt. Pro universis autem venisse Christum idem Apostolus declarat: Caritas, inquit, Christi urget nos judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V). Quia ergo resurrectio generalis ad virtutem pertinet redemptionis, si redemptio non ad omnes pertinet, nec ad omnes resurrectio pertinebit. Et ideo quia sicut omnes resurgemus, licet non omnes immutabimur, ita Dominum Redemptorem cum generalis misericordiae beneficio venisse testamur, et si illud infidelitas, quia noluit, non recepit. Nam Deum quolibet tempore qui quaesivit, invenit, et qui invenisse non visus est non quaesivit. Quod si, quemadmodum abrupta blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati, alii praedestinati videntur ad vitam, nullam Christus veniendi causam, nullam moriendi quam pietas ejus invenit, habuit necessitatem. Novum ergo remedium nihil agere potuit si ante saecula res humanas definitio vetusta praefixit. Sed quia fatalis persuasio, quae vim praescientiae cogentis inducit, omnimodis respuenda est, ideo magis et legem dedit, et prophetas mediis temporibus excitavit, quia arbitrium voluntatis humanae attenuatum noverat, non ablatum. Quod si ex toto vigor ejus perisset, quomodo legeretur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus (Ps. I). Et iterum: Voluntarie sacrificabo tibi, Domine. Et ad Philemonem: Ut non ex necessitate, sed voluntarium esset bonum tuum. Et cum dicat in Evangelio: Caro mea est quam ego dabo pro mundi vita (Joan. VI), dubitare penitus non debemus quod toto mundo se impenderit, qui plus dedit quam totus mundus valebat. Sicut et beatus Joannes Evangelista testatur: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed et pro totius mundi (I Joan. V). Sed dicis: Quomodo totum mundum redemit? Ecce videmus homines in peccatis suis vivere: quomodo putabimus redemptos, quos videmus permanere captivos? Hoc loco intellectum de proposita similitudine colligamus. Verbi gratia: si legatus aliquis vel sacerdos intercessurus pro civitate captiva largius pretium deserat, et universum captivitatis populum de manu ejus recipiat qui belli jura retinebat, et omnis omnino relaxetur lex ac necessitas servitutis, et inter haec si forte illic aliquos de captivis vel oblectatio consuetudinis, vel male blandus praedo sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque voluntatis suae servus recuset, nunquid minoravit gratiam pretii contemptus ingrati? Nunquid aliquam benevolentiae redemptoris intulit diminutionem, qui respuit libertatem? Non ita est. Quinimo, sicut redemptoris gratus potest esse, qui rediit, ita de contemptu reus est qui remansit. Volentes enim redemit voluntatum remunerator. Justus enim arbiter Deus voluntarium cupit redire, quem non invitum meminit corruisse. Quae cum ita sint, dic mihi quem a gratia redemptionis exceperit, qui damnationis antiquae chirographum generale delevit.
CAPUT XVII. Contra hoc quod evangelicam sententiam imperito et improbo sensu interpretantur. Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI). Quis tam immemor salutis suae sit, qui attrahentis misericordiam negare praesumat. Sed ille vere impius est qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur impendi. Hoc loco attracti salutem attrahentis putat esse violentiam. Apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae servitutis, qui devotae nescit vincula caritatis. Hic autem sermo divinus specialiter increpat hominem de propriis sibi viribus arrogantem, et de labore suo impie praesumentem. Cum inter haec unus totum labori, alter totum gratiae judicet deputandum, impletur in utroque Graeca sententia: Nimietates, inquit, et inaequalitates sunt similis improbitas; et par esse probatur impietas, si totum soli gratiae, vel si totum soli ascribatur labori. Quid nos oportet inter ista sentire, nisi ut semper gratiae subjiciamus laborem et semper gratiam cum labore sociemus? Sed ante omnia arrogantiam laboris refugiamus, nec nobis quidquam de ejus meritis vindicemus, ne Pharisaeum imitari mortifera jactantiae praesumptione videamur. Nam cum ille orans indubitanter verum diceret: Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecunque possideo (Luc. XVIII), evacuavit veri fidem, quia veritati miscuit vanitatem. Non ergo operatio, sed cordis elatio declinanda est. Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater attraxerit eum. Nunquid velut insensibilis et inepta materies de loco ad locum movendus est et trahendus? Sed assistenti et vocanti Domino famulus manum fidei, qua attrahatur extendit, et dicit: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam (Marc. IX). Et ita se duo ista conjungunt, attrahentis virtus, et obedientis affectus: quo modo si aeger aliquis assurgere conetur, et facultas animum non sequatur, et propterea sibi porrigi dexteram deprecetur. Clamat voluntas, quia sola per se elevari nescit infirmitas. Ita Dominus invitat volentem, attrahit desiderantem, erigit adnitentem. Quid est autem attrahere, nisi praedicare, nisi Scripturarum consolationibus excitare, increpationibus deterrere, desideranda proponere, intentare metuenda, judicium comminari, praemium polliceri? Audi Dominum non duris nexibus, sed manibus attrahentem, et dilectionis brachiis invitantem, sicut ait propheta: Attraxi eos in vinculis caritatis (Ose. XI). Et illud: Post te in odorem unguentorum tuorum currimus (Cant. I). Et ideo dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI), ne ullus excusare se possit exclusus, qui convincitur invitatus. Licet enim non omnes obedientiam exhibituros esse praenosceret, omnibus tamen et velle et posse donaverat. Hoc loco sollicite requiratur utrum quisque attrahi velit an nolit. Si non vult, assolitam attrahentis benevolentiam non meretur. Si autem vult, ecce jam cum des et hominis consensus operatur. Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater attraxerit eum. Quomodo attrahentem vides, cur dissimulas videre venientem? et ideo sicut gratiae est quod attrahitur, ita obedientiae probatur esse quod sequitur. Haec attrahentis Dei misericordia si dignis datur, advertis quia jam et studio humanae utcunque servitutis impenditur; si vero indignis, consequens est ut etiam reprobis non negetur, et evidenti miseratione bonitas Dei indiscrete, et justis et peccatoribus offeratur. Sed is quem perspicis attrahentem requirit omnimodis praecepta servantem, ut per quamdam voluntatis ansulam, comprehendi et attrahi valeat qui vocatur. Quod si eum putas attrahere nolentes, coelesti justitiae iniquitatis pondus imponis. Sed si invenitur attrahere nolentes, quanto magis complectitur desiderantes! Nam etiam qui sine labore videtur attrahi, laboraturus est ut inhaereat attrahenti. Quanti enim venerunt et recesserunt, quia attracti in gratia perseverare desideratore vocante noluerunt? Sicut in Evangelio scriptum est: Multi ex discipulis ejus audientes, abierunt retrorsum, et jam cum illo non ambulabant (Joan. VI). Item: Dixit autem Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Respondit ei Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (Ibid.). In utrisque libera fuit voluntas, et in illis ut ingrata mente discederent; et in istis, ut cum libertate fidei permanerent.
CAPUT XVIII. Contra hoc quod dicunt, quia Dei violentia induret hominem ne venire valeat ad salutem. Si ipse, ut blasphemus vult, obdurat, quomodo ait in psalmo: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV)? Et iterum: Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II). Item in Jeremia: Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; induraverunt facies suas supra petram, et noluere reverti (Jerem. V). Adhuc causam obdurationis adverte, secundum sententiam sapientissimi Salomonis, qui dicit: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII), id est, de assiduitate peccandi desperatio nascitur; obduratio vero ex desperatione generatur. Dum dicit Jeremias: Noluerunt reverti. Vides quia obduratio cordis crimen est propriae voluntatis? Inhonestus, cupidus et cruentus, et cujuslibet facinoris servus, si peccatis non reluctetur. Videamus unde obduratio ista nascatur. Non utique violentia compellentis, sed clementia relaxantis obdurationis occasio est. Dumque ad poenitentiam sustinet delinquentem infatigabilis bonitas, abutitur benevolentia remittentis elata securitas. Ideo ait beatus Apostolus: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). Advertis quod Apostolus dicendo, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, non Deo, sed homini culpam indurationis cordis ascribit. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Agnose quia non austeritas Dei indurat corda malorum, sed bonitas. Nam quia tribulationum laboribus ac flagellis pro Dei patientia non affliguntur, ideo superbia depravantur. Quod ita esse evidenter et Propheta commemorat dicens: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia (Psal. LXXII) eorum. Ac sic dum poena in judicium reservatur, dumque ad emendationem provocat Domini longanimitas, in servo contemptum nutrit impunitas. Qui reddit, inquit, unicuique secundum opera sua (Rom. II). Certe non imponit Deus homini secundum praescientiam peccandi necessitatem, a quo secundum opera sua legitur exacturus esse rationem. Peccavi, inquit propheta, et quid accidit mihi triste (Eccli. V)? hoc est dicere: Certum est Deum nescire peccata, qui non accelerat pro ultione supplicia. Et iterum: Dicit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Dum ergo dicit oblitus est Deus (Ps. IX), patientiam remittentis, negligentiam judicat ignorantis, et arbitratur oblitum, quod magnanimus dispensator reservat in posterum. Quo genere metuentem admonitio Dei castigantis emendat, contemnentem magis lenitas moderantis obdurat, ut putet de Deo impius, quod usque in finem ignorantia obscurante non videat, quidquid ad praesens benevolentia sustinentis punire dissimulat. Et cum probetur ab insultante contemptus, obdurationem putatur operatus. Dum enim iram inter crebrescentia peccata suspendit, peccatorem insultare permittit.
CAPUT XIX Contra hoc quod dicunt, Homines voluntate Dei impelluntur. Si autem, ut dicit haereticus, per voluntatem Dei trahuntur homines in perditionem, quomodo in lectione Regum mulier loquitur ad David? Nec vult, inquit, Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est (II Reg. XIV). Item et Ezechiel sub verbis Dei ita disserit: Multo labore sudatum est, et non exiit ab ea nimia rubigo ejus, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis (Ezec. XXIV). Ecce Deus hominem non solum salvari optat, sed pro ejus purgatione multo labore desudat. Porro pro ratione justitiae per se effectum medentis cura non peragit, quia voluntatem ejus qui est purgandus exspectat. Item, defecit sufflatorium, frustra conflavit sufflator: malitiae enim vestrae non sunt consumptae. Dum audis sufflatorium, vel conflatoris officium, intellige purum metallum adulterina permixtione corruptum, et e naturali sinceritate vitiatum. Si homo in mortem impulsu suo ac voluntate Dei agitur, cur item sub Ezechiele imputans, et velut dolens loquitur: Quare moriemini, domus Israel; quoniam nolo mortem impii, dicit Dominus? Revertimini et vivite (Ezech. XXXIII). Et quomodo eos in mortem, ut blasphemas, impellit, quos ad vitam non solum nutu jubentis, sed affectu supplicantis invitat. Item: Vivo ego, dicit Dominus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat (Num. XIV). Reditum se in potestate habere cognoscat, qui a Domino provocatur ut redeat. Vivo ego, dicit Dominus. Ne de indulgentia reus dubitat, judex clementiam suam etiam quadam sacramenti interpositione confirmat. Sed et per apostoli Petri sententiam voluntas benignissimi insinuatur actoris. Non tardat, inquit, Dominus promissum suum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad poenitentiam reverti (II Pet. III). Peccanti ingeritur poenitentia, ut in conferenda misericordia locum possit habere justitia. Sed patienter, inquit, agit emendationem hominis, quia impatienter desiderat, patienter exspectat. Item secundum Lucam: Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam dicens: Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (Luc. XIX). Hic constringendi sunt haeretici. Si Dominus perituris salutis intercluserat aditum, ergo falso istorum deflevit exitium. Si autem eorum perditionem vero (ut manifestum est) moerore perdoluit, non voluntatem suam homini, sed consensum hominis voluntati suae defuisse monstravit. Quid mirum si pro salute hominis lacrymas fudit, mox sanguinem profusurus? Item in Matthaeo: Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. Duas res hic agit sermo divinus. Nam dum dicit: Quoties volui, et noluisti, in Deo propositi bonitas, in homine arbitrii est expressa libertas. Dicendo autem: Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, salvare se eos voluisse pronuntiat, cum evidenter proferat causas per quas salutem eis negare debuerit. Hoc loco duplici genere in servo iniquitas cruentae mentis ostenditur. In Domino indulgentia benignissimae voluntatis aperitur. Si Deus perire vult hominem, quomodo dicit etiam propheta Michaeas: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dominus requirat a te; utique facere judicium, et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI). Dum dicit, et quid Dominus quaerat a te, utique facere judicium, promptam exercendi boni operis voluntatem non reposceret, si non dedisset. Vides quia sicut Dei est ut provocans adhortetur, ita obedientiae hominis reservatum est ut sequatur.
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Contra hoc quod impie asserunt a Deo induratum fuisse cor Pharaonis. Hic sensum Scripturae sanctae sollicitius perscrutemur, et objicientis animum confundamus, utrum Pharao volens, an invitus a Domino fuerit induratus. Si volens, ipsi utique culpam obdurationis assignas; si vero invitus, iniquitatem Dei obdurantis accusas. Quae etiam justitia erat, si quem ipse obduraverat, ipse puniret? Cum vero Dominus ipse ad eum loquatur et dicat: Cur non vis dimittere populum meum? vel usquequo non vis subjici mihi (Exod. VII)? ecce ubi divinis testimoniis liberam fuisse in Pharaone agnoscimus voluntatem. Hac ratione Pharaonem, dicit Dominus, obdurabo, dum eum mihi in decem plagis, quas a Moyse exoratus removeo, insultare permitto. Ego, inquit, obdurabo cor Pharaonis. Sic interdum familiariter etiam apud homines hujus elocutionis vim assumimus, sic interdum contumacibus famulis exprobramus mansuetudinem nostram, ita dicentes: Ego patientia mea te pessimum feci, ego remissione mea malitiam tuam superbiamque nutrivi, ego te contumacem indulgentia mea reddidi, ego dissimulatione mea cor tuum, ut contra me obduretur animavi. Et hoc modo quod bonitate Domini virtutis est testimonium, in servi improbitate fit vitium. Ait autem sermo divinus: Vidensque Pharao eo quod data esset requies, ingravit cor suum (Exod. VIII). Manifestissime hoc loco indulta requies cor Pharaonis indurasse perscribitur. Hoc enim quod dicit: obduravit cor suum, non passivum est, sed activum. Vis scire quia divina moderatione ob causam induratae mentis operatur? Idem ipse Pharao in decem plagis positus cum percuteretur, mitigabatur; cum laxaretur, ingravabatur. Ac si impium divina severitas inclinabat, bonitas obdurabat, et ut se esse liberi arbitrii demonstraret, castigante Deo populum dimittebat, parcente revocabat. Perspice quomodo rebellem spiritum coelestis lenitas obdurat. Accedentibus mitioribus et flagellis recentibus insolescit. Agnosce rationem obdurationis, et vim propriae voluntatis. Hebraeum populum, quem egredi pro imposita sibi contritione nunc praecipit, et pro plagarum moderatione nunc prohibet, ad extremum incumbentibus plagis etiam festinus perurget et abire compellit. Non ergo induratur in multa Dei potentia, sed contemptor efficitur in multa Dei patientia. Denique inter alternas vices castigationis et remissionis flagellatus humiliatur, exauditus erigitur, liberatus insultat, afflictus obtemperat, et filios Israeliticos post decimam plagam emisisse cognoscitur, ad primam cum emittere potuisse voluntas postrema testatur. Et cum inter medias correptiones profiteatur: Justus es, Domine; ego vero et populus meus impii (Exod. IX), non se a Deo, sed a voluntate propria depravatum conscientiae suae testis ostendit: et tu Deum circa Pharaonem durum vel iniquum fuisse praesumis asserere, quem circa se justum et pium ipse sacrilegus non potuit abnegare? Immitem Deum Christum esse consequitur, quem pium etiam impius confitetur. Hoc ergo agit in hominibus coelestis misericordiae dispensatio, quod in terris pluviae supervenientis infusio: ad copiosi imbris illapsum cultus et edomitus cespes multiplicatur germinum fetibus; verum incultus et crudus inutilibus herbis repletur, et sentibus, ac sic unus idemque imber duas res diversas atque contrarias juxta culturae aut studium operatur, aut vitium. Sicut legimus: Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam, illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledictio proxima, cujus consummatio in combustionem (Hebr. VI). Agnosce terram sub uno eodemque imbre nunc spinas et tribulos germinantem, nunc fructus benedictionibus idoneos proferentem. Eodem modo dum misericordia Dei exspectat et parcit, emendatur obediens, obduratur impoenitens.
CAPUT II. Quod praescientia Dei nec ad justa, nec ad contraria humanas violenter urgeat voluntates. Praescientiam et praedestinationem Dei male intelligunt astruentes quod inde humanorum actuum causa nascatur. Primum quid ex quo pendeat vel procedat, perspicere debemus. Non propterea homo quodcunque facturus est, quia eum coactura sit praescientis auctoritas, sed magis Deo praesciendi ingerit qualitatem libertas praesciti hominis ac voluntas. Ergo non de violentia praevidendi imponitur homini causa peccandi, sed magis de consecuturis hominum meritis ordo exoritur praenoscendi. Generalis itaque praescientia, quae de statu mundi totius apud Deum manet, de potentia nascitur, sed circa statum hominis qualitates et species praenoscendi, de humani actus inspectione mutuatur. Sed inter ista, Deo respondes et dicis: O Domine, quomodo bonum apprehendere valui, quem tu malum futurum esse praescisti? non ita est. Aliud est quod vult Deus, aliud est quod permittit Deus. Vult itaque bonum, et permittit malum, praescit utrumque: justa bonitate adjuvat, injusta pro arbitrii libertate permittit. De suo est quod dat gratiam, de tuo quod praenoscit offensam. Et inde est quod circa iniquos incessabiliter invenitur prohibere quae providit. Nunquam prava hominum studia praeciperet ad meliora converti, si ea sciret non posse mutari; et ideo respondebit tibi consequenter divina providentia: O homo, non te talem feci qualem te futurum esse praescivi. Bonum te pro justitiae meae lege formavi, et ne malum sequereris admonui, malum te pro consecutura voluntatum tuarum iniquitate praevidi. Ubi non compulsio, sed consensio peccandi deprehenditur in querela; non auctor, sed praevaricator in culpa est. Si ad factorem, inquit, o homo, respicit, bonus esse potuisti, si ad praecognitorem, tu me pro gestorum tuorum ordine ut de te malum praenoscerem compulisti. Sed revolvis et dicis: praescientia et praedestinatio humanorum actuum atque meritorum praefigit et excitat causas. Non ita est, magis de origine voluntatis humanae genus praescientiae derivatur. Sed ut aliqui cogitationis suae pravitate ducantur, et actus suos in praescientia aestiment inchoari, hoc de proprio animi vitio, hoc de inemendabili obstinatione procedit, dum simulant passionibus reluctari, et putant se non posse quod nolunt. Legem dicunt esse immutabilis mali consuetudinem delinquendi. Sed adhuc dicis quia opera ac voluntates hominum, de nutu et impulsu praescientiae coelestis incipiant. Non ita est. Hoc potius agnosce, quod praescientia Dei de materia humanorum actuum sumat exordium. Quid de nobis praescire ac praeordinare debeat Deus, quantum pertinet ad futurum, in profectu hominis defectuque consistit. Accipe illud exemplum, quo praescientia Dei pro humana se actione convertit. Ad decumbentem Ezechiam regem mors defertur in verbo tristi, vatis veridici annuntiata responso ita dicentis: Ordina domum tuam, nam cras morieris (I Reg. XIX). At ille conversus ad fletum, ordinavit domum suam, quia humiliavit animam suam. Propheta quidem exploratae sanctitatis agnoscit, sed desperatio spe repellitur. Oratio interdicit oraculo, resolvit deprecatio definitionem: fides plena dicti superat veritatem. Inevitabilem denuntiatae moitis causam extrema vincit deflentis infirmitas. Humiliat se fragilitas humana, et vim quamdam patitur divina sententia. Sicut ait: Regnum coelorum vim patitur (Matth. XI). Omnimodis moriturus fuisset, nisi territus supplicasset. Elige utrum velis, aut praefixam necessitatem confitere mutatam, aut veritatem convince mentitam.
CAPUT III Quia aliud est praescire, aliud praedestinare. Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII). Aliud est praescire, aliud praedestinare. Praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum praedestinatio retribuenda describit. Illa praevidet merita, haec praeordinat praemia. Praescientia ad potentiam, praedestinatio ad justitiam pertinet. Praescientia de alieno subsistit actu, praedestinatio autem de judicio suo; illa facinus manifestat, ista condemnat; illa testis, haec judex est. Cum illa pronuntiaverit causam, tunc pronuntiat ista sententiam. A praescientia quae sunt nostra produntur, a praedestinatione quae sunt praeparantur. Ac sic nisi praescientia exploraverit, praedestinatio nil decernit. Oculi autem vicem praescientiae virtus exercet, et quod se aspectui obtulerit, hoc videbit. Nunquid fecisse creditur, quod deprehendisse cognoscitur? Cum autem oculi ea videant, non quae ipsi intrinsecus operantur, sed quae eis extrinsecus offeruntur, si peccantem quempiam forte conspexerint, non opinor videntis, sed committentis flagitium judicabitur: ita non ad praenoscentis, sed ad praecogniti pertinebit reatum omne delictum. Sic et Deus ea ante diem hominis praevidet, quae non a se, sed ab homine facienda sunt. Et sicut materia existentis efficit ut eam oculi acies contempletur, non autem oculus facit ut res videnda nascatur: ita et praescientia Dei ea quae de hominum meritis secutura sunt, non ut eveniant exigit, sed eventura praecurrit. Et quia sacris eloquiis moris est ut per assumptam quamcunque similitudinem asserendae rei aperiant veritatem, sicut interdum vel grano sinapis, vel fermento mulieris evangelicae, vel sagenae missae in mare, et quam plura talia regnum coelorum legimus comparari, ita et nos distinguere cupientes futura, instituti genus colligitur praesciendi. Quod si praescire compellere est, qui praevidet peccatorem, ergo ipse causa peccati est? Praescit adulterium Deus, ergo ipse ossa et medullas ignibus obsceni furoris inflammat? Praescit Deus homicidam, nunquid ipse bestiales motus perturbatis sensibus suggerit? Ipse ad peragendum facinus gladium cruentae mentis exacuit? Praescit impium, ergo ipse ad profana sacrificia spiritum dementis instigat? Itane quarum rerum ultor est, earum et auctor esse credendus est? et inter haec ad malum perurgere judicandus est captivae voluntatis assensum, qui nec diabolo compellere permisit invitum? Voluntas est quae operatur delictum, voluntas est quae meretur auxilium. Sed dicis: Invenio ubi sola gratia sine societate humanae voluntatis operetur. Nam in Bethleem omnis innocentium populus tam beatam mortem ex sola Dei praedestinatione consequitur. Non ita est. Nam tum forsitan solius gratiae verteretur operatio, si innocentis sanguinis non intercessisset effusio. Quod si una tunc fuit innocentium causa, cur non omnis illic salvatur infantia? Ab illius enim temporis gloria omnis aetas alterius sexus aliena est. Si vis praedestinationis specialem per singulos facit conditionem, cur hic omnes pueri diversis dierum vel mensium temporibus nati unam obtinent felicitatem? Si vero promiscua in genere humano electionis ratio agitur, cur ab hoc munere omnis status puellaris excipitur? Hic ergo decreti sorte cessante, mors pueris pro diaboli infertur furore, mors vero beatissima pro Dei honore confertur. Non ergo eos praedestinatio morti addixit, sed causae occasio consecravit. Hanc itaque parvulorum interfectionem, non dispositio Dei, sed impietas ordinavit inimici. Deus autem, qui etiam malis hominum bene utitur, perempti gloriam de scelere perimentis operatur. Contraria quidem malitiae disponit inventor, sed bonitatis auctor in melius consilia adversa componit
CAPUT IV. Contra hoc quod dicunt, « In istos misericors est quos acquirit, in illos justus est quos reliquit, » cum et circa malos misericors, et circa bonos etiam justus appareat. Si hominis statum Deus, sicut blasphemat impietas, non aequitate, sed potestate disponit, ille fortassis qui pulsavit excluditur, et ille qui non quaesivit attrahitur. Ac sic nec circa salvatos misericors fuisse videbitur, quibus non dedit ut ex officio misericordiam mererentur; nec circa perditos aestimari poterit justus qui sine proprio crimine a misericordia repelluntur. Quod si ambo rei sunt in natura, et in isto justitia periclitabitur, qui sine merito indignus eligitur, et in illo misericordia, qui peritioni sine peccati judicio deputatur. Qua enim misericordia honoratur otiosus? qua justitia damnatur innoxius? Itaque dum imperite tollit homini libertatem, impie Deo probatur negare justitiam. Si dicas quia tantum misericors in acquisito, et solum justus in perdito est, in utraque persona abrupte negabis utramque virtutem. Nam nec in hoc erit aequitas, si eligat non probatum; nec in illo bonitas, si perdat immeritum. Nos autem geminum hoc in Dei operibus bonum, inseparabili consertum fatemur amplexu; sicut legimus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C). Et iterum: Misericors Dominus et justus, et Deus noster miserebitur (Psal. XIV). Et iterum: Misericors et miserator, et justus Dominus (Psal. CXL). Nam misericors est, et in perditos quos inquirit et invitat errantes, qui diu sustinet delinquentes. solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. III), ita utrosque indifferenter lumine rationis implevit, honore imaginis suae induit, ad gratiam redemptionis generaliter evocavit. Itane misericors in illo non fuit, in quem tanta congessit, quem de neglecta et perdita misericordia judicavit? Jam illud minoris negotii est, ut erga acquisitos, sicut misericordem, ita justum esse doceamus. Justus, inquam, et circa eos quos suscipit revertentes, quos non deserit laborantes, quos dignos efficit libertate, fideliter servientes. Haereticus autem ideo circa malos negat misericordem, quia non credit oblatam fuisse salutis copiam his qui delabuntur in mortem. Ideo circa bonos non asserit justum, quia nihil eis aestimat pro humili devotione collatum. Misericors ergo est, quia et malis ingerit rationis intellectum, et bonitatis affectum. Justus vero, quia obedienti proponit praemium; justus, quia nullum salvat invitum. Itaque Apostolus magnifice ad donum gratiae officium laboris adjungit, ita dicens: Laborantem agricolam oportet de fructibus accipere (I Tim. II). Ecce quomodo sibi admirabili commercio divina et humana sociantur. Ad obedientiam pertinet labor, fructus vero laboris ad gratiam. Et iterum: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. II); secundum quod in Evangelio dicit: Cum feceritis haec, dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII). Adverte quia non excludit operis studium, sed operantis requirit obsequium; nec laborem servitutis recusat, sed humilitatem mentis insinuat. Vitium ergo quo laborem imperitissime refugiendum putas, non in opere, sed in corde consistit. Totis ergo viribus laboro, sed quidquid de superna largitate percepero, gratiae, non industriae deputabo; beneficium vocabo, non pretium; donum testabor esse, non debitum; remunerationem, non retributionem. Ita cum ex officio aliquid agimus, nequaquam nos imputare Deo possumus, quia solvimus quod debemus. Tu vero divinae ne invideas bonitati, si opus quod a me illo adjuvante bene gestum est, vel etiam accepta perdiderint? Hoc genere nec converti eos permittunt mala praecedentia, nec sanari.
CAPUT V. Contra hoc quod dicunt: Non tam voluit quam non potuit salvus esse qui periit, juxta quod legimus: Et non poterant credere. Inter haec cum Joannes evangelista commemoret: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor (Joan. XII; Isa. VI), hoc loco elocutio conclusa sic resonat, quasi eis non credendi necessitas imponi videatur invitis. Sed ex illis causam vel culpam incredulitatis exortam in consequentibus lectionis ordo manifestat ita dicens: Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei (Joann. XII). Absolute hic indicat, sicut et de Simone legimus, etiam infidelibus vim credulitatis fuisse collatam: quibus sicut facultas credendi adfuit, ita voluntas defuit confitendi. Quod credunt, gratiae largitas est; quod professionem creditis non accommodant, mentis improbitas est; et impletur in eis: Qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. IV). Ecce quomodo bonum voluntatis et fidei admixta malitia depravavit, sicut alio loco in eodem Evangelio ipse Dominus dicit: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis (Joan. V)? Vides ergo quia sicut suppressis causis absconditur veritas, ita manifestis removetur obscuritas? quae in Isaiae testimonio densiores paulo nebulas videtur obducere, dum eos quos propria nequitia surdos caecosque reddiderat, a Deo asserit obcaecatos, ne forte converso ad Deum corde sanentur. Itaque ut paululum differamus quod Matthaeus apertius elocutus est juxta ipsius sermonis rigorem, qui ex verbis prophetae austerius percutit legentis auditum, altius requiramus quare hoc loco nolle putetur Dominus ut sanentur, id est, ne momentanea conversione suscepta collatis beneficiis abutantur, iram, cum probati fuerint, susceptam neglexisse ac respuisse recidiva infirmitate medicinam, sicut ille ad quem ipse Dominus loquitur: Jam sanus factus es, noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Adverte bonitate sanitatis impium praegravari. Sic Pharao insultasse deprehenditur misericordiae Dei, quem addictus plagarum resipiscentem et convertentem, et humiliantem se, quoties sanare voluit, toties deteriorem esse post humanitatem clementiae deprehendit. Quare (inquam) istos sanare dissimulat? ne fiant utique illius similes, qui supra petrosa seminatus est, id est, qui ad momentum cum gaudio suscipit verbum, qui ad tempus credit, et in tempore tentationis recedit (Matth. IV). Quid est momentaneam suscipere sanitatem, id est, ad tempus credere, et in tempore tentationis pro animi infidelitate discedere, et ad levem tentationis aestum infirma radice deficere. Videamus quos sanare tentaverit, et eis parum pro consequenti incredulitate profuerit. Ecce servo illi in Evangelio magnis debitis et animae languoribus oppresso, decem millia talenta, quae ei remissa videbantur, per crimen propriae malitiae adjectis cruciatibus exiguntur. Ubi et advertendum est quomodo acquisita perduntur, et beneficia jam collata revocantur. Sed et ille depulso a se immundo spiritu ad tempus legitur fuisse sanatus, de quo dicit sermo divinus: Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, perambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens; tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam (Luc. XII), id est, vacuatam virtutibus et vanitatibus adimpletam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Ecce cui sanitatem collatam esse non profuit. In quem multiplicatis malis nocivus languor incubuit et increvit. Sed et alio loco is qui post acceptam notitiam veritatis, id est, post collatam (veritatem) sibi curam salutis, sanguinem testamenti pollutum duxerat, in quo sanctificatus est, id est, in quo sanatus est, graviora mereri supplicia Apostolo attestante perhibetur. Sic itaque gratia in culpam vertitur, nisi custodia subsequatur. Sed in his evangelista Matthaeus dum incrassatum cor, obturatas aures, clausosque oculos ad culpam hominis refert, cur non sanarentur apertiore sensu, et dilucidata ratione perdocuit, dum (inquam) dicit: Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt. Nonne tibi videtur velut interrogantibus, cur videntes non videant, et audientes non intelligant, evidentem protinus dedisse rationem de causis propter quas non videant neque intelligant? quia audire et videre, id est, intelligere et obedire noluerunt. Quia (inquit) non omnes obediunt Evangelio, quia tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem; sicut etiam per se jam Dominus loquitur: Filios alui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Et iterum: Quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. Et in Actibus Apostolorum: Videntes (inquit) Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes viam Domini (Act. XIII). Et iterum: Instabat (inquit) verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. Contradicentibus et blasphemantibus excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum erit; mundus ego ex hoc jam ad gentes vadam (Act. XVIII). Contradicentibus (inquit) illis et blasphemantibus. Vide quomodo remedia ingerit medicus, et recusat aegrotus. Quorum duritiam etiam beatus Stephanus pari auctoritate increpat dicens, Incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII). Ecce quare videre non possunt: quia Spiritui sancto resistunt, atque a se clausis sponte oculis lumen veritatis excludunt. Quod ergo in Evangelio sequitur et dicit: Ne forte oculis videant, et auribus audiant, et corde intelligant; convertantur, et sanem eos (Joan. XII), ne possint converti atque sanari, obdurati cordis vitium et poena peccati est. Ne, inquit, convertantur et sanem eos. Non hic sanitatem volentibus denegat, sed contradicentes se sanare nolle; id est, non debere pronuntiat. Ad conferendum remedium promptissima est bonitas medici, sed intemperantia contradicit infirmi. Nam qui ita intelligendum putat, quod eos sanare noluerit, absolvit hominem et damnat auctorem. Nullus ergo excluditur a beneficiis Dei, qui primum de neglectis beneficiis judicandus est.
CAPUT VI. Quid sit quod ait, Cum enim nondum egissent boni aliquid aut mali. Illum vero Apostoli sensum intra gentilis decreti arctare conantur angustias, quod dicit: Promissionis (inquit) verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patrem nostrum. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX; Mal. I). In his verbis hoc vult intelligi gentilitiae persuasionis impietas, quod Deus absque ullo inter malum et bonum moderatoris examine, non ordine regentis, sed jure dominantis illum affectu dignum reddat, hunc odio, illum recipiat studio, hunc excludat imperio. Et inter duos perditos, nulla consideratio laboris, nulla devotionis habeatur, sed unus sine ratione cessantibus officiis assumatur, alter sine discretione damnetur. Ac sic dum in alterutro nec meriti existit materia, nec delicti, aufertur omnino futuri causa judicii. Quod si haec rerum tam indigna confusio etiam a sensu humanae mentis aliena est, sollicitius requiramus quid divinae conveniat, Apostolo disserente, justitiae, inter duos populos constitutus Judaeorum doctor et gentium, dum ita ait: quia major serviet minori (Gen. XXV), in seniore Judaei arrogantia reprobatur, in juniore fides gentilis eligitur. Itaque ipse sibi obducit ignorantiae nebulas, qui non tam Scripturis sanctis sequaci sensu se accommodat, quam Scripturas sanctas ad intellectum suum violenter attrahere et praesumptive nititur applicare, et id sibi pro captu suo omissa praecedentium vel sequentium ratione persuadet, unde penitus loqui Apostolus non instituit. Quod si ad capituli ipsius de quo agitur recurras exordium, omne absque ulla difficultate declinabis ambiguum. Si magister gentium de genesi hominum tractare coepisset, et diceret homini totius vitae cursum origine praefinitum, et magis necessitati subditum, quam libero arbitrio fuisse commissum, eo quod Dominus omnium pro potestatis nutu violento, quo decreto alios relinqueret ad perditionem, alios eligeret ad salutem, tunc forsitan velut per lineas decurrentes, colorem hunc iniqua persuasio possit asserere. Cum vero Apostolus promissiones Dei, et vocationem gentium altius repetitis texat exemplis, et Judaeorum praesumptionem omnimodo comprimere studeat, qui improbe de legis operibus intumescebant, non in origine seniorum Ismaele vel Esau decretum fatale constituit, sed in benedictione Isaac et Jacob electionem populi minoris ostendit, et propterea minorem majori non velut potentia Dei, sed pro justitia praetulit. Perinde enim impietatem Judaeorum, sicut obedientiam gentium praevidebat. Quia ergo dicit: Cum enim nondum egissent boni aliquid aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori, ex vocante quidem dictum est, non tamen ad compellendos vel repellendos, sed ad credituros et non credituros dictum esse manifestum est, ut divina sibi constante justitia, ad hominis pertineat voluntatem vel renuere, vel observare praecepta. Cum ergo audis, ex vocante dictum est, invitantem intellige, non cogentem. Item dum dicit non ex operibus, asserit circa eos non legis opera, quae utique nondum advenerat, sed etiam ante legem divinae misericordiae ac munificentiae dona viguisse. Non ex operibus, inquit. Audis legis opera destrui, et tu propterea inepto sensu etiam sub gratiae lege viventes, alios sine operibus gratiae credis posse salvari, alios etiam cum operibus prohibente naturali nexu et lege fatali janua salutis excludis. Jacob dilexi, Esau odio habui. Quomodo hic juxta pravi sensus interpretem circa nondum natos sententia coelestis exeritur? Nec reus enim esse potest nondum genitus, nec dilectus: nihil enim meretur nondum productus in lucem; sed sicut in futurum adhuc erat eorum reposita conversatio, ita futura praescientis offensio, futura praenuntiatur electio. Nam divina providentia sicut novit judicare de gestis, ita adhuc gerendis scit praejudicare. Nemo itaque putet quod fratribus nondum natis diversorum necessitas sit praefixa meritorum, cum hoc post transactam vitae militiam de eis Malachias propheta commemoret; et de praeterito eorum statu divinum proferat manifesta aequitate judicium. Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid mirum est si justitia diligat innocentiam, et respuat iniquitatem, apud quam etiam futura facta sunt? Quod autem minor majori ex lege praeponitur, et Jacob neglecto fratre diligitur, hinc paulo tardioribus obscuritas nascitur, quod prolatum dilectionis vel odii testimonium nondum natis fratribus arbitrantur, dum et evidentes causae quibus unus displicuerit, alter placuerit supprimuntur. In his ergo duobus non naturae jura hominibus praefiguntur, sed de fide gentium et infidelitate Judaeorum justitiae statuta narrantur. Non enim hoc loco juxta litteram personae specialiter germanorum, sed rerum causae ac mysteria describuntur, dicente Domino: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi de ventre tuo dividentur (Gen. XXV). Quod si de praefixa lege originis tractaretur, quid opus erat ut majoris et minoris aetatem quod ad rem non pertinebat, insereret, nisi quia apud Judaeorum prosapiam semper in duorum vocatione populorum seniori juniorem antefertur. In qua tamen partium diversitate multi et de Judaeis reprobis eliguntur, et de electis gentibus reprobantur, ut intelligas in utroque populo justum judicem non decreta observare, sed merita. Sed dicis: Cum adhuc non egissent aliquid boni aut mali, jam praefinitis partibus deputontur. Quid mirum si quorum actus praevidit, eorum exitus praesignavit? Et ideo sicut eos cursum vivendi pro arbitrio proprio disposituros esse constabat, ita pro Dei potentia praenoscuntur, pro justitia praeordinantur, hoc totum de eis praedicitur, non praefinitur. In Jacob ergo fidelis populus describitur, in Esau incredulus designatur, de quibus utrisque ita dicit: Quid ergo dicemus, quod gentes quae non sectabantur justitiam apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est; Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX). Dum dicitur, non ex operibus, vides quia legis opera destruuntur, et quod gentibus obedientia viam aperuit ad misericordiam: Judaeis vero praecedens iniquitas et incredulitas praeparavit offensam? Non ex operibus (inquit), sed ex vocante dictum est. Non illos dicit propriis operibus vacuos, sed negat ex operibus legis fuisse salvatos. Absit ut proponi hic damnatio originis aestimetur, ubi vocantis benignitas et obtemperantis humilitas praedicatur, et ubi fidei divitias doctrina generalis inculcat, ac lumen credulitatis insinuat. Non ergo se hoc loco iniquitatis assertio, quae in ipsa conditione partem humani generis damnatam loquebatur, interserat. Causas vero cur Jacob dilexerit Deus, et Esau odio habuerit, evidenter Geneseos expressit historia, quo intelligas non sine operum discussione, nec sine ratione perspicua divinitus pronuntiatum ut Esau odio, Jacob autem dilectione Dei dignus haberetur. Apparuerunt plane in vita Jacob evidentes causae quae judicium Domini rectum omnimodis asserant, sicut Cain dicitur: Sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius (Gen. IV). Non superposuit homini peccatum, sub hac ordinationis suae lege, sed subdidit. Ecce piissimus moderator generosam esse cupiens facturam suam, etiam post ruinam inclinatam, licet hominis voluntatem totius passionis et concupiscentiae, non famulam jubet esse, sed dominam; seductoris vel amicitiam vel repulsam in manu hominis posuit, ad quem ejus judicium collocavit. Videtur quidem utriusque operis appetitum electione ipsius permisisse, sed ideo ut mali licentia boni fieret gloria. Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Nulla peccandi necessitate concluditur, cujus discretioni committitur ut peccato superiore libertate dominetur. Degener vero animus, qui cum beneficio Dei de peccato potest victoriam consequi, mavult cum offensa Dei servus esse peccati. Quae cum ita sint, post primi hominis praevaricationem, non mors arbitrii, sed infirmitas; nec impossibilitas, sed difficultas proposito labore successit. Sed et Abel divinis placere conspectibus, per insitum a Deo generaliter bonum, id est, per propriae meruit voluntatis affectum. Hic ergo cui cognomen justi immaculatae vitae perfectio dedit, quo erudiente justitiae sectator existeret, nisi eum lex visceribus inscripta docuisset? aut unde placituras Deo hostias, et per ignem coelitus absumendas de adipibus et primitiis scisset eligere, nisi fides, quae eum amatorem virtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit, testimonium perhibente muneribus ejus Deo (Hebr. XI). Quod nequaquam obtinere potuisset, nisi ad Domini donum famuli accessisset obsequium. Et tu nihil eum ordinatione Dei habere judicas proprium, cujus devotioni Dei perhibet testimonium? Vides bonum credulitatis non novellum esse privilegium, sed vetustum, et inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis sicut intellectu atque ratione, ita etiam fide a summo auctore dotatam? Itaque jam tum dedit animae notitiam suam, quando ei committere dignatus est imaginem suam.
CAPUT VII. Ad cujus imaginem et similitudinem primus homo sit conditus. Sed dicis: Quid mihi ad libertatem arbitrii jungis imaginem Dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et redemptor, ad illam magis imaginem fecerit hominem, quam per virginem erat assumpturus ex homine? Persuasio haec a plerisque profertur, sed omni ratione nudatur, quia prioris initia imaginem multo posterioris induere nullo modo possunt. Aut quomodo nondum creati similitudinem is qui primus creabatur acciperet. Inter haec facilius hoc credi possit, ut ad secundum Adam primus Adam imaginem suam, pro ordinis ac temporis ratione transmitteret. Minime autem fieri poterat ut imago nondum existentis substantiae diceretur is qui ante tot saecula formabatur: et imprudens assertio probaretur, ut sicut dicunt similitudinis auctorem ex virgine procreandum, antiquissimi protoplasti persona praecederet. Huc accedit quod multum res illa humiliaret in homine primae innocentiae decus, si immaculatus ad exemplar illius fingeretur qui peccaturi erat maculas curaturus; ut cum transgressio nondum existeret, jam tamen transgressionis culpam futuri intercessoris forma praeferret. Consequens itaque non erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius, per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine venturi medici ipso tempore felicis exordii, supplantandi videretur ruina praedici? Id ergo rationi magis congruit, ut in homine, cui in ipsa similitudine a Deo gratiae res traditur non naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore suscipitur. Et de veritate similitudo fuisse collata plenius judicetur, quam tamen cum filio naturali pater jure communicat. Deinde et illud sollicitius advertendum est, quod Dominus noster Jesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit. In secundo autem de nostro deteriora suscepit. Et propterea quando ex nihilo nos paravit, imaginem suam factor apposuit. Quando vero nos perditos reparavit, formam servi restitutor assumpsit, sicut ait Apostolus; Formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus, in cujus membris, visus, auditus, gustus, odoratus et tactus est, quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine, quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum pecude? Gravis ergo eorum error est qui arbitrantur primum hominem juxta illum qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea Trinitate compositum. Neque enim Pater vel Spiritus sanctus veste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad ejus quasi imaginis suae speciem ac facturam primi hominis lineamenta disponeret, ac membra plasmaret, ut possit dicere: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem quam sumpturi sumus ex Virgine. Ideoque ex Deitatis similitudine derivatur quidquid homini Trinitas in commune largitur. Nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem dici posset, etiam si Filius Dei solus hominem condidisset. Cum vero unita Trinitas dicat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. VIII), plurali singulare, et singulari plurale permiscens; et iterum: Et fecit Deus hominem ad similitudinem suam, ad imaginem Dei fecit illum, toties legis hominem ad imaginem Dei conditum; et qua auctoritate contra divina eloquia praesumis asserere juxta servi formam fuisse compositum? Cum ergo imago haec a Patre et Filio, et Spiritu sancto conferatur, absque dubio trium personarum una Divinitas primo homini suae imaginis tribuit dignitatem. Quae cum ita sint, inesse homini attenuatam voluntatis propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam, qua a Deo est honoratus, inspexeris. Imago ergo Dei dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit veritas justitiam, ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. De imagine Dei est, quod intelligit, quod rectum sapit, quod inter malum et bonum judicio examinante discriminat. Et cum Dei bonitas, misericordia, patientia atque justitia sit, quanto quisque magis justus ac patiens invenitur, tanto magis Deo similis approbatur. Cujus utique similitudo, non in vultibus, sed in virtutibus possidetur. Et propterea de Deo dicitur, subtilis, simplex, sincerus. Simplex utique, quia nihil illi extrinsecus adjectitium, nihil aliunde collatum, sed in illo virtus, essentia, atque substantia est. Ac sic Deus quod habet, est; homo vero haec dona nisi acceperit, non habet. Cum ergo Deus justus ac justitia, misericors et misericordia, pius et pietas sit, homo justus esse potest, justitia esse non potest; misericors esse potest, misericordia esse non potest; pius esse potest, pietas esse non potest, quia non naturaliter habet ista, sed largiter. Verbi gratia, ille aurum est, homo vero deauratum vas videri potest; et in homine gratia est, quod in Deo natura est; et in hoc creatum est, quod in illo probatur ingenitum. Et ideo juxta hanc rationem magis duplex status hominis apparet, cui haec ita inseruntur, ut separentur saepius et auferantur. Errant ergo qui justitiam reliquasque virtutes animae putant esse substantiam, sine quibus utcunque potest vitali in natura sua vigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere dignoscitur. Manifeste enim inveniuntur apposita, dum culpis invenientibus exuuntur. Solum vero arbitrium et immortalitas, quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas et beatitudo immortalitatis possit auferri. Quantum ergo ad libertatem arbitrii et immortalitatem pertinet, imaginem Dei, licet e se et in se decoloratam, etiam mali habere possunt, similitudinem nisi boni habere non possunt. Quae cum ita sint, cur homines imagine et similitudine Dei decorati, angeli seu filii Dei meruerint nuncupari, vel paucis adhuc exemplis praestringere nos oportet, quanti ante legem litterae, erudiente lege naturae, quae prima (ut diximus) Dei gratia est, vestibula salutis intraverint, per Christum ad ipsa vitae penetralia perducendi. Sed hoc quoque in loco Abel morum ac meritorum similitudine substitutus, unde profana fratris instituta respueret, inde meliora potuisset eligere, nisi eum in viam rectam intellectus et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles disciplinas velut haereditarium munus transmisit ad posteros, ut angelorum vel filiorum Dei nomine per multas censerentur aetates? Quis dubitet innumeras ejus familias Deo placitas, libertate arbitrii praeditas, et ex gentibus fuisse salvatas, de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad illuminationem saeculi sacris produntur eloquiis? Unde enim Enoch cum Deo ambulare, vel Deo placere potuisset, nisi eum lex visceribus infusa secreto magisterio illuminasset, in tantum, ut nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra Deo assumente raperetur? Qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate caeteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam fuisse perdocet. Sicut legimus: Fide Enoch translatus est, ut non videret mortem. Ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere autem oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se sit remunerator (Hebr. XI). Nisi voluntariam devotionem et intentionem quaereret, remunerationem homini non deferret, et nisi ei aliquid prius unde possit placere tribuisset. Dum autem dicit, ante translationem enim testimonium habuit, placuisse Deo, dubium non est quod prius vita examinetur, et sic electio subsequatur. In persuasione praedestinationis facile declinabitur error accedens, si interrogetur causa praecedens. Inquirentibus se remunerator sit, cum magno non deest crimine non quaerenti, quia dedit unde non possit inquiri. Qualem quantamque homo a Deo legem prima conditione susceperit, perfecta etiam Noe justitia declaravit, quia generalia fidei dona speciali in se studio virtutum sectator excoluit. Cujus tempore cum corrupisset omnis caro viam suam super terram, damnatio secuta non esset, nisi praevaricatio ex arbitrio hominis praecessisset. Sicut ergo culpa poenam meretur, ita culpa poenam testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur. Dum autem dicit sermo divinus: Omnis caro corruperat viam suam (Gen. VI), iniquitates illius temporis non impositae definitioni, sed voluntariae imputat pravitati. Legem itaque litterae absque dubio coelestis dispensatio non dedisset, nisi legem naturae interpellasset usque ad iram diluvii perducta transgressio. Ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, jam secunda est. Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum, etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone prosequitur, ita dicens: Utrumque simul currit in isto alveo atque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. Item nullius quippe vitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema vestigia. Nam hinc et quod etiam impii cogitant aeterna, ac praedicanda etiam in praesenti saeculo jura constituunt, et multa recte reprehendunt, recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis judicant, nisi naturalibus, in quibus vident quemadmodum quisque vivere debeat, etiam si nec ipsi eodem modo vivant? Quod et Apostolus ad Romanos evidentius protestatur dicens: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in injustitia detinent, quia quod notum est Dei manifestum est illis. Deus enim illis manifestavit: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I). Nisi enim a lege Dei recessisset voluntas, iram Dei non sensisset impietas. Et cum dicat: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit, evidenter hoc disserit, per internam doctrinam paginis mentis inscriptam, manifestam illis esse debuisse notitiam Dei, et per creaturae magnificentiam creatorem potuisse cognosci. Inexcusabiles quippe apud Deum non essent, nisi et extrinsecus et intrinsecus copiam percipiendae veritatis habuissent, adjiciente Apostolo: Quia, inquit, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Impios ergo et de intellectu quo abusi sunt damnat, quorum injustitiam in contemptum Divinitatis accusat. Famosi autem exundatio vasta diluvii, quid aliud nisi arbitrium humani generis per reatum damnati orbis asseruit? Ac sic Noe perfecta justitia spontaneos saeculi illius et ostendit et condemnavit errores, sicut legimus: Fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, metuens, aptavit arcam in salutem domus suae: per quam damnavit mundum, et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus (Hebr. XI). Quare condemnavit mundum? quia sequi mundi improbitas justitiae neglexerit exemplum. Ac sic inobedientis accusat reatum, et placuit per obsequium, et arguit alio placere nihilominus potuisse per studium. Certe nullum in illa aetate fatalis constitutio locum habuit. Nam quia universalis fuerat praemissa transgressio, universalis est secuta damnatio. Quomodo dicis quod assumatur unus et alius relinquatur? Vide quemadmodum excepta justi familia, totus orbis cogente iniquitate deletur. Illud ergo quod asseris speciale decretum, excluditur per generale judicium. Et qui pro improbitate damnatur, bonum facere potuisse convincitur.
CAPUT VIII. De eo quod naturae legem in primo homine asserunt interiisse, nec per posteros viguisse, usque ad Salvatoris adventum. Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse, quia ante adventum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse manifestum est. Qui naturam in bonis suis negat praedicari debere, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse qui gratiae est. Hoc qui imprudentissime negat, negat naturae bonum extra Dei opificium, et aut numen quod esse arbitratur aut fatum. Cum vero ipse sit conditor qui reparator, unus idemque in utriusque operis praeconio celebratur. Jure itaque utriusque rei munus assero, quia me scio illi debere quod natus sum, cui debeo quod renatus sum. Et propterea non ideo negabo conditoris dona quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. Extollam benficia creantis, sed in immensum praeferam redimentis. Nec hoc quidem videbor incautus, si profitear, quod aliquoties in dispositionibus nostris, non quidem in vitae nostrae primordiis, sed duntaxat in mediis, gratias speciales et ex accedenti largitate venientes, voluntas nostra, Deo ita ordinante, praecedat. Utrum ita sit, sacra interrogemus eloquia. Legimus in Evangelio dicentem Dominum: Quid tibi vis faciam? et iterum: Vis fieri sanus? Vides quia non tribuitur munus salutis, nisi prius interrogetur desiderium voluntatis. Sed et cum venitur ad baptismum, prius accedentis voluntas inquiritur ut regenerantis gratia subsequatur. Et in centurione Cornelio, quia praecessit voluntas gratiam, ideo praevenit et gratia regenerationem. Nihil hic, ut opinor, redolet praesumptionis, cum et hoc ipsum incessabiliter asseram, quod Deo ipsam debeam voluntatem, praesertim cum in omnibus ejus motibus ad opus gratiae referam, vel inchoationis initia, vel consummationis extrema. Abraham quoque ex media gentilitate progrediens, non solum cum omni familia sua ad salutem vocatur, sed etiam pater multarum gentium testimonio ipsius veritatis efficitur. De Dei bonitate est quod vocatur, de propria voluntate quod promptus obsequitur. Job quoque sine animi libertate incumbenti in se hosti non potuisse obsistere, sed jungit magnitatem cordis cum auxilio protectoris. Ac sic justitia remunerantis devotionem pugnantis ostendit. In spiritali bello, ita ad hominis laborem videtur pertinere conflictus, sicut ad Deum refertur eventus. Amicos quoque Job ex gentibus venisse nondum promulgatae legis ostendit, et dum pro eisdem Job praecipiente Domino supplicasse, et exauditus esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate viventibus salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis gentilitiae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret Ecclesiae. Haec etiam in salutem cum omni domo sua fide operante suscipitur. De qua legimus: Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis. Unde hic extra legem positi accusantur incredulitatis: nisi quia legem naturae, cui fides juncta est, servare noluerunt? Unde objicitur incredulitas, nisi quia in promptu fuit credendi facultas? Liberi itaque arbitrii ratio facit ut remuneretur credens et damnetur incredulus. Legimus in libro Geneseos: Nondum enim completa sunt peccata Amorrhaeorum: praedicit Dominus filios Israel in terra Aegypti humiliandos, atque inde ad perdendas impias nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine, flagellis debitis locum faciant, et extendi in se manum afflictionis extremae consummatae iniquitatis mole compellant. Ubi exspectatur multiplicatio peccatorum, pravitas arguitur voluntatum. Qui gentili absoluto a lege praecepti imponit pro aequitate sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam; simulque longanimitas sustinentis justitiam probatur manifestare damnantis. Nemo enim moram ex moderatione praemittit, qui ex praedestinatione punire disponit. Nondum (inquit) impleta sunt peccata Amorrhaeorum. Dum in plenitudine peccatorum commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis invidia. Divinae hoc loco patientiae agnosce virtutem. Liberandus et subversurus impias gentes, populus Israel interim in servitute retinetur, donec iniquitas gentium compleatur. Tandiu ultionem affert ira judicii, quandiu crescat in cumulum mensura peccati. Ut concurrente sibi bonitate et severitate sub uno eodemque tempore, hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur inimici.
CAPUT IX. Contra hoc quod dicunt, quia ante gratiae tempus agnitio unius Dei gentibus concessa non fuerit. In grandi profundo ignorantiae volutantur qui dicunt quod unius Dei notitiam habere non potuerint gentes ante Salvatoris adventum, cum Apostolus asserat factorem mundi per facturae suae magnificentiam potuisse cognosci, ita dicendo: Quod notum est Dei, manifestum est in illis; invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ut sint inexcusabiles (Rom. I). Quomodo tu excusabiles dicis, eo quod alieni fuerint a coelestibus donis, quos Deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probantur acceptis, et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent, si opus interrogassent? Longe est hoc ab omni ratione atque pietate, ut homo ad cognoscendum Deum nuper putetur eruditus, cui universus ab exordio rerum testis est mundus, et ideo in eadem Epistola dicit: Cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt (Rom. II). Non ergo recenti magisterio ad comprehendendam legem Dei credatur imbutus, qui id quod naturaliter habet in primi utique hominis conditione percepit. Immutaverunt, inquit Apostolus, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I). Dum imprudens abjecta et indigna veneratur, debuisse se omnimodis cultum dignioribus profitetur. Dumque lignum adorat et lapidem, in promptu habuit ut saperet adorare terrestrium et coelestium conditorem. Nam dum homo colendum esse aliquid probat, ipse intellectus colendi crimen conditoris ostendit. Quomodo enim religionis habuit censum? invenisset absque dubio Deum, si inquirendi apponere voluisset affectum, dicente Domino: Quaerite et invenietis. Cum enim mens humana ad videndum oculos aperuerit, statim se desideranti quaesita lux ingerit. Ideoque lex intus incerta docuit venerationem, sed negligentia et contumacia invenire non meruit veritatem. Et propterea dum se mortuis simulacris et figuris insensibilibus figmentum coeleste prosternit, injuriam non solum factori, sed et in se facturae suae intulit, et erubescendis semetipsum contumeliis, propriae immemor generositatis affecit, atque ex errore ipso poenam recepit erroris, sicut ait Apostolus: Et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum (Rom. V). Hic rebellis sensus sponte corruptus, non violenter ablatus est. Sicut (inquit) non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum sensum. Qui pro causis praecedentibus derelinquitur, non fato premitur, sed judicio reprobatur. Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita feritate peccatum? Unde nisi per animi motum mentisque consensum? Denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis libera sunt, quia discretionis nescia, et rationis ignara sunt. Tu deteriorem pecude hominem facis. Cur enim ei relinquis peccatum, cui tollis arbitrium; aut si eum subdis peccato, noli privare judicio. Non ergo mentiatur iniquitas sibi, novit quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. Et ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et condemnatur, bonum facere potuisse convincitur. Magna est ergo vis animi in utramque partem, dum et super honestatem, fundatur, et super inhonestate confunditur. Et ideo dicitur per prophetam: Palpebrae ejus interrogant filios hominum, Dominus interrogat justum et impium (Psal. X). Quid me judicis natus interrogat de peccato, si suae definitionis est quod delinquo. Itaque qui finxit singillatim corda hominum, vias hominum et emerita conscientiarum secretus discussor interrogat. Sed si te et ipse discutias, si quando in sinistram declinare voluisti, nonne trepida conscientia ne peccares admonuit? Nonne te, velut censor occultus, tristis cogitatio castigavit? Ac sic homines seipsos latere non possunt, testimonium reddente illis conscientia, et inter se cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. Inter haec si requiras ubi sit libertas arbitrii posita, ubi sit voluntas hominis constituta, et ubi nisi in intellectu, in ratione atque sapientia? Quae cum ita sint, prius necesse habebis homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere liberam valeas voluntatem. Quamobrem si quando delictum aliquod anima intra domicilium suum captiva meditatur, reclamant ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia sua, sed vires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. Sed revolvis, et dicis quod mali et qui ad perditionem trahuntur non acceperint arbitrii libertatem. Primum scire debemus quia libertas arbitrii, duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem, nunc ad perditionem sui prompta est. Sed opponis quod voluntatis libertas solis liberandis competat, et in redemptionis beneficio constitutis. Non ita est. Liberatio ad donum gratiae et ad propositum consentientis pertinet vitae: libertas vero arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. Quaerentibus illam, vel tribuitur, vel conservatur, etiam non requirentibus ista confertur. Illa renascentibus ministratur, ita nascentibus. Libertas ad solam Dei pertinet operationem, liberatio et ad subditi hominis servitutem. Illa bonis confirmata, ista et malis insita est. Illa acquisitis et perseverantibus competit, ista et perditis suppetit. Illa condentis, ista et obedientis est. Illa potentiae, ista est misericordiae. Illa originis et generis, ista est muneris et virtutis.
CAPUT X. Gentes Deum naturaliter sapuisse. Plenus Spiritu sancto propheta Daniel, sciens Deum in sensu hominis appetitum boni malive posuisse, ita Nabuchodonosor alloquitur dicens: Quamobrem consilium meum placeat tibi, o rex, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas miserationibus pauperum (Dan. IV). Et peccata, inquit, tua eleemosynis redime. Praefixum videri non potest quidquid redimi potest. A sanitate itaque non excluditur, cui remedium persuadetur. Simulque ei arbitrium non negatur cujus consensus exigitur. Liberi animi officium non amisit, qui probatur suscipere potuisse consilium. A salute alienus non invenitur, cui materia salutis ingeritur. Et cui offert propheta comparandae indulgentiae occasionem, inesse ei voluntatis asserit potestatem. Sed et hoc quod Baltasar gentilis arguitur, dicente propheta: Laudasti deos argenteos, et aureos, et ligneos, et lapideos, et Deum in cujus manu flatus tuus est non laudasti (Dan. V). Vides quia hic alienigena Deum et scire potuit et laudare, sed noluit? Inesse homini intellectum Dei pariter et cultum ideo propheta memoravit, quia legem naturae indiscrete intra omnis hominis sensum vigere cognovit. Et propterea cum praefato Nabuchodonosor regi Daniel vim somnii revelasset, Deum se non ignorare quamlibet profanus ostendit, ita dicens: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum. Sed et Darium quis ita de Deo sentire et eloqui docuit, nis vis rationis et legis, cum Daniel Deum conversione posse placari edocuit? Unde fuit quod Deum cum conditione cognovit irasci. Non enim magna illa civitas Jonae eruditione resipuit, nec ejus monitis intellectum petendae salutis accepit, nec docuit populum propheta, sed terruit: nec misericordiam promisit, sed immutabilem sententiam nuntiavit, et tamen urbs illa (sicut scriptum est) contra spem in spem credidit (Rom. IV), atque ipsa sibimet remedia quodammodo interdicta promisit multum placitura Deo, etiamsi promissa quaesisset. Quae quidem remedia, ideo interdum a Domino supprimuntur, ut violentius acquisita serventur. Simulque interposita obtinendi difficultate, dum munificentia absconditur, fides probatur, exercetur ambitus, manifestatur affectus, totumque hoc in homine ignis interior a Deo insitus, et ab homine cum Dei gratia nutritus operatur. Ostendit itaque gens illa ea quae saluti hominis competunt, ipsa ordinatione facturae Deum intra hominem collocasse, et ante munera Redemptoris, circa rationabilem creaturam semper auctoris dona viguisse; a conditore quidem summo praescita per naturam, sed confirmanda per gratiam. Per gratiam, inquam, in cujus tempore praeteritorum salus erat consummanda saeculorum, quia nihil ad perfectum adduxit lex vel litterae, vel naturae. Ninivitis ergo evidenter manifestata est clementiae et bonitatis plena vox Domini ita dicentis: Repente loquar ad gentem et regnum: ut evellam, et destruam, et eradicem. Si gens illa poenitentiam egerit pro peccato suo, et ego poenitentiam agam super malo quod locutus sum ut facerem ei (Jer. XVIII). Optat judex misericors coelestis decreta consilii pio immutare mendacio, si reus medi cinam festinet adhibere peccato, invitus homini pondus damnationis imponit, qui remedium satisfactionis ostendit, et sedulae obsequium servitutis exspectat. Et ideo perfecta illa providentia, quae in hoc saeculo virtutum exercitiis delectatur, ordinatissimum et sapientia sua dignissimum judicavit ut hominem conditum ad sacrae imaginis dignitatem hic prius agonibus et conditionibus exploraret, illic vero donis et retributionibus adimpleret: ut cum famulus exhibuisset in labore obedientiam, Dominus ostenderet in remuneratione justitiam; ut cum infirmitas humana obtulisset humilem devotionem, ineffabilem divina potentia exerceret largitatem. Jugiter ergo laborandum, sed a gratia non recedendum, et dicendum: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. LXIX). Ipsum ergo adjutorii vocabulum laborantis requirit officium. Adjutorii itaque sermo duos indicat, operantem et cooperantem, petentem et promittentem, pulsantem et aperientem, quaerentem pariter et retribuentem. Hoc solum nostrum est, ut qui pro fragilitate idonei non sumus, saltem quaerendi et pulsandi importunitate placeamus. Ubi erit sedulitas miserentis Dei, si cum persona nihil mereatur indigni, et ad hoc desideria accedant otiosi? Et ideo nisi obsequendi studium obedientia indefessa praetulerit, locum remanendi justitia non habebit. Et propterea sermo divinus in spe laboris sui positum describit agricolam, ita dicens: Ecce agricola exspectat pretiosum terrae fructum, ut recipiat temporivum, et serotinum (Jac. V). Quid est temporivum? quid serotinum? Temporivi fructus sunt quos stipendiis militiae praesentis acquirimus. Serotini sunt quos post emeritam servitutem in illius saeculi retributione capiemus. Temporivi sunt fides atque sinceritas cordis, benevolentia, corporis temperantia, contemptus mali, appetitus boni, tranquillitas mansuetudinis, puritas castitatis. Serotini fructus sunt acquisitio rerum immortalium, haereditas coelestium, proprietas aeternorum. De quibus dicitur: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum (I Cor. II). De quibus per apostolos et martyres dicitur: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VII). Temporivi itaque fructus in virtutibus sunt, serotini in remuneratione virtutum. Temporivi sunt quos hic opera capiunt in praeceptis; serotini quos illic vota consequentur in praemiis. Quantum ergo delectetur Deus fieri murum, id est, validissimum contra offensam Dei supplicationis obstaculum, sicut fecit ille de quo legimus: Properavit enim homo sine querela deprecari pro populo, proferens servitutis suae scutum, restitit irae et finem imposuit necessitati (Sap. XV). Qui staret, inquit, oppositus contra me, propterea, ne disperderem eam (Ez. XXII). Qui ostendit quomodo ejus ira separetur, quodammodo placatus irascitur. Inter haec, quicunque a potentissimo ac justissimo conditore ita factum hominem dicit, ut unus in sinistram sine proprio crimine, impulsu tantum praescientiae deputetur; alter in dexteram indiscussis meritis attrahatur, hoc aperte asserere deprehenditur, inordinatas vel iniquas esse dispositiones et factoris et judicis. Sed hoc loco sollicitus indat auditor auctori summo, cum hominem plasmare disponeret, auctori, inquam, summo in ministerium et consilium hominis fabricandi, quatuor astitere virtutes. Quae quatuor? Potentia utique, bonitas, sapientia, atque justitia. Tu vide quam Deo ex his quatuor defuisse praesumas asserere. Itaque ad intellectum evidentius colligendum, proferant, si placet, singulae istae virtutes, quasi tractatus et allocutiones suas. Potentia dicat: Faciamus post coeli regnum in secundis mirabilem creaturam, ne in imperii nostri possessione, quae prima sunt, haec etiam videantur extrema. Istam speciosam mundi machinam consummemus, ut in ea hominem faciamus, et praeficiamus per quem mundus ordinetur, possideatur, ornetur. Bonitas dicat: Fas non est ut sola beneficiis nostris coelestia perfruantur. Faciamus et in terra hominem, circa quem abundantiam gratiae nostrae exerceamus, circa quem benevolentiae munera dilatemus, in quem pietatis ingenitae divitias profundamus. Sapientia dicat: Non solum faciamus, sed etiam sensu rationis ac discretionis honoremus, prudentiae lumine repleamus, faciamus simplicem, faciamus astutum. Simplicem, ne malum callidus inferat; astutum ne incautus incurrat. Insinuemus ei affectum boni, intellectum mali, et juxta gubernationem nostram permittamus eum in manu consilii sui ac proprii in libertate judicii. Tractat inter haec secum sapientia, cui inest et praescientia. Quid agimus, quod eum arbitrio suo permittimus liberum? In peccati devia praenoscimus transiturum, et praetiosae dona facturae conversurum esse praevidemus ad instrumenta nequitiae. Et ideo si opus in eo nostrum volumus esse perpetuum, tollamus ei de potestate peccatum. Dicit justitia: Non ita est. Non competit legibus nostris ut is quem a contrariis oportet probari, de viribus suis non possit agnosci. Non competit, inquam, hoc legibus nostris, ut eum quem glorificari etiam ex officio suo volumus, materiam et causam gloriae denegemus; ut cum quem cupimus munerari per nudam gratiam, faciamus de labore proprio nil mereri. Exerant potius in eo singillatim sociae istae germanaeque virtutes, exerant partes suas. Potentiae sit inter cuncta visibilia, praesertim inter hostes habitaturum creare sublimem, sapientiae ordinare prudentem, bonitatis adjuvare certantem, justitiae coronare vincentem. Talem ergo hominem pro utilitate sui, ac pro nostri dignitate faciamus, quem in dexteram partem non trahat necessitas, sed voluntas; qui malum ratione intelligat, bonum virtute perficiat. Talem faciamus, cui bonitas in natura, malitia vero extra naturam sit; qui bonum in voluntate, malum habeat in potestate; qui bonum naturaliter velit, malum actualiter possit; qui mandata nostra custodiat voluntarius, et periclitari non possit invitus; cui prima ista sit laudis occasio, ut peccare et possit et nolit. Sufficiat autem, quod in quadrupedibus et brutis subjicienda sunt homini, jam fecimus tale animal, quod dum non est obnoxium culpae, fructum non potest habere justitiae. Hunc autem non oportet esse pecudis similem, cui commissuri sumus nostrae imaginis dignitatem. Interrogemus ea quae peccati nescia, ac rationis ignara, absque ullo prudentiae honore formavimus. Nunquid proderit pecudi simplicitas sua, aut arbori fecunditas sua? Erga hominem nostrum non poterimus laudi conferre palmam, si volumus necessitati servire naturam. Hunc ergo conditione subditum, discretione liberum, ratione perfectum, ita ordinare nos aequum est sub potestate permissa, et lege proposita, ut custodia praecepti, aditus et causa sit praemii. Nam si mali copiam ac licentiam non habuerit, boni gloriam non habebit. Si juxta benevolentiam nostram non etiam suo studio vel labore praedicabilem tenuerit sanitatem, non erit innocentia, sed inertia; et praeterea praemium perit, ubi meritum non praecedit. Bona nostra non potest servare qui nescit acquirere.
Nisi fuerit obedientiae praemissa devotio, gratiae vilescit oblatio. Simulque verecundia remuneransis est, si honoretur otiosus, si remuneretur ignavus. Quin potius cooperante adjutorio etiam suo opere fiat dignus, et cum bona conscientia sit beatus. Nam nisi fuerit tribuentis justa liberalitas, non erit accipientis perfecta felicitas; et nisi prius explorata fuerit inquirentis aviditas, in quo jocundabitur benignitas largientis? adhuc cum justitia verba conserit praescientia, et ipsa ita dicit: Melius est ut non fiat genus humanum, quam ita fieri videatur ut pereat. Respondet bonitas atque justitia: Non ita est. Propter impium Cain Abel pius reus non erit? Propter crescentem malitiam mundus Noe justitiam non videbit? Propter Judam non habebimus Petrum? Propter eos qui vitio blandiente vincendi sunt, in vitam non venient qui per rigidam magnanimitatem virtutis austerae justo judicio coronandi sunt? Propter praevaricatorum multitudinem, praetermittentur in nihilum justorum saecula, millia martyrum, regnumque sanctorum? Propter eos quos suo crimine praenoscimus peccatores, non faciemus eos quos praescimus etiam suo merito placituros? Si ita est, plus fraudabit potentiae nostrae praecognita quam consummata malitia. Nocebit siquidem bonis malorum praescita generatio? nocebit bonis, qui propterea creandi non erunt, quia creata quandoque soli sibi nocere potuisset? Sed dicat bonitas: Ita faciamus humanum genus, ut peccare non possit. Cui respondeat e contra circonspecta justitia: Quomodo terrestribus dabimus, quod coelestibus indulsimus? Quomodo habebit fragilitas hominum quod natura non obtinuit angelorum? Quae cum ita sint, non audeat creatura de Creatoris opere disputare. Potentiae itaque fuit ut immortalem ex nihilo hominem conderet; sapientiae, ut capacem rationis efficeret; bonitatis, ut ad beatitudinem praepararet; justitiae, ut non ante eligeret quam probaret. Sed inter haec aliquis persistit, et dicit: Si constat peccatores in illo saeculo suppliciis addicendos et aeternis ignibus mancipandos, sic fieri homo debuit ut is omnino peccare non posset. Quid praecurris, o homo, auctoris tui dispensationes? quid quaeris rem immortalitatis in regione mortis? quid quaeris in malitia quod paretur in gloria? quid ante emeritum laborem poscis quae praeparata sunt post laborem? Dabitur hoc, sed jam in aeternum justificato, quando id quod collatum fuerit perire non possit. Dabitur hoc, sed in tempore beatitudinis, ubi jam peccatum nec vincere sit necesse, nec scire; ubi ad peccandum non voluntas, non possibilitas erit; ubi sancte, integre, pie vivere non erit diligentia, non industria, sed natura: dispensante ita divina misericordia atque justitia, ut qui hic studuerit integritati, nulla illic ultra possit labe corrumpi. Dignum enim esse judicavit, ut homo peccare qui noluit infirmus, non possit aeternus. Sed ut labentibus in immensum saeculis sine metu gaudium, sine invido praemium, sine hoste sit regnum.