De obscuritate quaestionis.
1. 1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et defendunt, ut Dei gratiam qua uocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad uitam perueniamus aeternam, negare audeant et conentur auferre, multa iam disseruimus, litterisque mandauimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium, aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium, hinc aliquid scribere ad uestram Caritatem, Valentine frater, et caeteri qui simul Deo seruitis, compellente mutua caritate curaui. Nuntiatum est enim mihi de uobis, fratres, ab aliquibus qui in uestra congregatione sunt, et ad nos inde uenerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in uobis sint. Itaque, dilectissimi, ne uos perturbet huius quaestionis obscuritas, moneo uos primum, ut de iis quae intellegitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo peruenire nondum potest uestrae mentis intentio, pacem inter uos et caritatem seruantes, a Domino ut intellegatis orate; et donec uos ipse perducat ad ea quae nondum intellegitis, ibi ambulate quo peruenire potuistis. Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis sufficit uenerimus: continuoque subiunxit: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis Deus reuelabit; uerumtamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. Ambulando quippe in quod peruenimus, et quo nondum peruenimus peruenire poterimus, Deo nobis reuelante si quid aliter sapimus, si ea quae iam reuelauit non relinquamus.
Est in homine liberum arbitrium: testimonia sanctae Scripturae excusationem ignorantiae tolluntur.
2. 2. Reuelauit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum uoluntatis arbitrium. Quomodo autem reuelauerit, commemoro uos, non humano eloquio, sed diuino. Primum, quia ipsa diuina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum uoluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perueniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet, sicut Dominus dicit in Euangelio de Iudaeis: Si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod praesciebat eorum futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus uenisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus: Reuelatur ira Dei de caelo in omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles. Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana superbia: Si scissem, fecissem; ideo non feci quia nesciui"? aut: "Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio"? Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, uel scientia non peccandi manifestatur.
Homines de ipso Deo se excusare ne conentur.
2. 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur dicat: Quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est; ipse autem neminem tentat. Unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero, cum consummatum fuerit, generat mortem. Item de ipso Deo se excusare uolentibus, respondet liber Prouerbiorum Salomonis: Insipientia uiri uiolat uias eius; Deum autem causatur in corde suo. Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris: Quia propter Dominum recessi: quae enim odit non facias. Ne dixeris: Quia ipse me induxit: non enim opus habet uiro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Si uolueris, conseruabis mandata, et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque uolueris extende manum tuam. In conspectu hominis uita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei. Ecce apertissime uidemus expressum liberum humanae uoluntatis arbitrium.
Domini mandata ostendunt liberum arbitrium uoluntatis humanae.
2. 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri iubet Deus? quomodo iubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit uoluntas eius? nonne satis indicat uoluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quae ipsam quodammodo nominatim conueniunt uoluntatem, sicut est: Noli uinci a malo; et alia similia, sicut sunt: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; et: Noli repellere consilia matris tuae; et: Noli esse sapiens apud te ipsum; et: Noli deficere a disciplina Domini; et: Noli negligere legem; et: Noli abstinere bene facere egenti; et: Noli fabricare in amicum tuum mala; et: Noli intendere fallaci mulieri; et: Noluit intellegere ut bene ageret; et: Noluerunt accipere disciplinam: et innumerabilia talia in ueteribus Libris diuinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium uoluntatis humanae? In Libris etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud ostenditur, ubi dicitur: Nolite uobis condere thesauros in terra; et: Nolite timere eos qui occidunt corpus; et: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum; et: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis; et quod dicit apostolus Paulus: Quod uult faciat, non peccat si nubat: qui autem statuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae uoluntatis, et hoc statuit in corde suo, seruare uirginem suam, bene facit. Item dicit: Si autem uolens, hoc facio, mercedem habeo; et alio loco: Sobrii estote iuste, et nolite peccare; et iterum: Ut quemadmodum promptus est animus uoluntatis, ita sit et perficiendi. Et ad Timotheum dicit: Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere uolunt; et alibi: Sed et omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur; et ipsi Timotheo: Noli negligere gratiam quae in te est. Et ad Philemonem: Ne bonum tuum uelut ex necessitate esset, sed ex uoluntate. Seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo seruiant cum bona uoluntate. Item Iacobus: Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi; et: Nolite detrahere de alterutro. Item Ioannes in Epistola sua: Nolite diligere mundum; et caetera huiusmodi. Nempe ubi dicitur: Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum uel non faciendum in diuinis monitis opus uoluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria uoluntate. Quando enim uolens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est: Qui reddet unicuique secundum opera sua.
Ignorantia de diuinis mandatis excusatio homini non est.
3. 5. Qui ergo nouerunt diuina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt, qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt: qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. Quod mihi non uidetur Apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significauerit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Peius enim uidetur esse perire, quam iudicari; sed cum hoc de Gentibus et de Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat dicere Iudaeos qui in lege peccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quandoquidem de illis dictum est, per legem iudicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur ut pereant. Nam si peior est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo uerum erit quod Dominus in Euangelio ait: Seruus qui nescit uoluntatem domini sui, et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui scit uoluntatem domini sui, et facit digna plagis, uapulabit multa? Ecce ubi ostendit grauius peccare hominem scientem quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo arguitur, de quo dicitur: Noluit intellegere ut bene ageret. Sed et illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit quia non audiuit omnino quid crederet; sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: Effunde iram tuam in gentes quae te non nouerunt; et illud quod ait Apostolus: Cum uenerit in flamma ignis dare uindictam in eos qui ignorant Deum. Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: Nesciui, non audiui, non intellexi; uoluntas conuenitur humana, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; quamuis peior appareat, de quo dictum est: Verbis non emendabitur seruus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. Quando autem dicit homo: Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea uincor, iam quidem de ignorantia non habet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Et utique cui dicitur: Noli uinci, arbitrium uoluntatis eius sine dubio conuenitur. Velle enim et nolle propriae uoluntatis est.
In defensione liberi arbitrii gratiae Dei locus relinquatur.
4. 6. Sed metuendum est ne ista omnia diuina testimonia, et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii, sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae Dei locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Ieremiae prophetae dicentis: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor eius. Intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. Quia enim non dixit Propheta: Maledictus homo qui spem habet in se ipso, posset alicui uideri ideo dictum esse: Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea cum dixisset: Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit operandi. In nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque inualidam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adiutorium sperat a Domino. Propterea subiecit: et a Domino discedit cor eius. Talis est haeresis pelagiana, non antiqua, sed ante non multum tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius disputatum, etiam ad concilia episcopalia nouissima necessitate peruentum est; unde uobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi. Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri: nec a Domino discedat cor nostrum; sed ei dicat: Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Sine gratia Dei nihil boni agit liberum arbitrium: diuina testimonia: 1) de continentia monachorum.
4. 7. Proinde, carissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probauimus, ad bene uiuendum et recte agendum esse in homine liberum uoluntatis arbitrium, sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, quae sint diuina testimonia uideamus. Ac primum de ipsa uestra professione aliquid dicam. Neque enim congregaret uos ista societas, in qua continenter uiuitis, nisi uoluptatem coniugalem contemneretis. Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli: Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere, respondit eis: Non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. Numquid non liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens: Contine te ipsum? Et in hac re potestatem uoluntatis ostendit, ubi ait: non habens necessitatem, potestatem autem habens suae uoluntatis, ut seruet uirginem suam. Et tamen: non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod uolunt; quibus autem datum est, sic uolunt ut impleant quod uolunt. Itaque, ut hoc uerbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum arbitrium.
2) de continentia coniugali.
4. 8. De ipsa quoque pudicitia coniugali nempe Apostolus ait: Quod uult faciat, non peccat si nubat; et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura: A Domino iungitur mulier uiro. Ideo Doctor Gentium et pudicitiam coniugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstrauit, scribens ad Corinthios, et admonens coniuges ne se inuicem fraudent; quos cum admonuisset, adiecit: Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum: quia utique ipse ab omni concubitu continebat; et continuo subiunxit: Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic. Numquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque enim praeciperentur, nisi homo haberet propriam uoluntatem, qua diuinis praeceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo seruari castitatis praecepta non possunt. Unde ait ille in libro Sapientiae: Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Ut autem ista non seruentur castitatis sancta mandata, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Ubi si dixerit: Volo seruare, sed uincor a concupiscentia mea, respondet Scriptura libero eius arbitrio, quod iam superius dixi: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Quod tamen ut fiat, adiuuat gratia: quae nisi adiuuerit, nihil lex erit nisi uirtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et maiores uires accipit lege prohibente, nisi adiuuet spiritus gratiae. Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum; uirtus uero peccati, lex. Ecce unde dicit homo: Volo legis seruare mandatum, sed uirtute concupiscentiae meae uincor. Et cum uoluntas eius conuenitur, et dicitur: Noli uinci a malo, quid ei prodest, nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adiunxit: nam cum dixisset: uirtus peccati lex, continuo subiecit: Gratias autem Deo, qui dat nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Ergo et uictoria qua peccatum uincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine adiuuantis liberum arbitrium.
3) de concupiscentia uniuersi generis.
4. 9. Propter quod dicit et caelestis Magister: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si uoluntate bona uincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium uoluntatis humanae, nisi a Domino uictoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. Quid uero euidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Saluator noster: Vigilate, ne intretis in tentationem, admonuisse tantummodo uideretur hominis uoluntatem; cum uero addidit: et orate, ostendit Deum adiuuare, ne intretur in tentationem. Dictum est libero arbitrio: Fili, noli deficere a disciplina Domini; et Dominus dixit: Ego rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Homo ergo gratia iuuatur, ne sine causa uoluntati eius iubeatur.
Gratia Dei fit etiam ad Deum nostra conuersio...
5. 10. Cum dicit Deus: Conuertimini ad me, et conuertar ad uos, unum horum uidetur esse nostrae uoluntatis, id est, ut conuertamur ad eum; alterum uero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse conuertatur ad nos. Ubi possunt putare pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in prouincia Palaestina, in qua est ciuitas Ierusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est. Nam inter caetera quae illi obiecta sunt, et hoc obiectum est quod diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc obiectum sibi anathemasset, ipse inde anathematus exisset. Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores eius indicant libri, in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia ergo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi: Conuertimini ad me, et conuertar ad uos, ut secundum meritum conuersionis nostrae ad Deum, detur gratia eius, in qua ad nos et ipse conuertitur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conuersio, non ei diceretur: Deus uirtutum, conuerte nos; et: Deus, tu conuertens uiuificabis nos; et: Conuerte nos, Deus sanitatum nostrarum; et huiusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et uenire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo conuerti? Et tamen ait: Nemo potest uenire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo.
...contra Pelagianos dicentes gratiam Dei secundum merita nostra dari.
5. 11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon: Dominus uobiscum, cum uos estis cum eo, et si quaesieritis eum, inuenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet uos, manifestat quidem uoluntatis arbitrium. Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; eius autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc meritum dari eius gratiam, ut inueniamus eum. Et in libro primo quod dictum est: Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et serui ei in corde perfecto et anima uolente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium nouit; si quaesieris eum, inuenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum, declarat uoluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est: si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est : inuenietur tibi; et omnino laborant, quantum possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari: hoc est, gratiam non esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratiam, sed secundum debitum, sicut apertissime dicit Apostolus.
Paulus apostolus exemplo est.
5. 12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit: Non sum idoneus uocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adiunxit: Sed gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit: et gratia eius in me uacua non fuit, sed plus omnibus illis laboraui. Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit: Rogamus ne in uacuum gratiam Dei suscipiatis. Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent uoluntatem? Tamen ne ipsa uoluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset: Gratia eius in me uacua non fuit, sed plus omnibus illis laboraui, subiunxit atque ait: Non ego autem, sed gratia Dei mecum: id est, "non solus, sed gratia Dei mecum": ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de caelo uocaretur, et tam magna efficacissima uocatione conuerteretur, gratia Dei erat sola; quia merita eius erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Euangelio secundum uirtutem Dei saluos nos facientis, et uocantis uocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu. Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes, abominabiles, inuicem odio habentes. Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra datur, factum est quod deinde subiungit et dicit: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Iesum Christum Saluatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem uitae aeternae.
Donata gratia incipiunt esse merita nostra bona.
6. 13. His et talibus testimoniis diuinis probatur, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, uerum etiam multis meritis malis praecedentibus uidemus datam, et quotidie dari uidemus. Sed plane cum data fuerint, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen: nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo: Adiutor meus esto, ne derelinquas me. Dicendo: ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni ualet ipse per se: unde et ille ait: Ego dixi in abundantia mea: Non mouebor in aeternum. Putauerat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moueretur; sed ut ostenderetur illi, cuius esset illud, de quo tamquam suo coeperat gloriari, paululum gratia deserente admonitus dicit: Domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum iustificetur impius, id est, ex impio fiat iustus, cum redduntur ei bona pro malis, sed etiam cum fuerit iam iustificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico Canticorum de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum? Dealbata est enim quae per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per Prophetam dicit: Si fuerint peccata uestra ut phoenicium, sicut niuem dealbabo? Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur; iam uero alba facta, bene ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseueranter incumbat. Propter quod et ipse Iesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis: Sine me nihil potestis facere.
Redeamus ad apostolum Paulum.
6. 14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certo inuenimus sine ullis meritis bonis, immo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis: uideamus quid dicat, sua iam propinquante passione, scribens ad Timotheum: Ego enim iam immolor, inquit, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. Ista utique iam merita sua bona commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam. Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Cui redderet coronam iustus iudex, si non donasset gratiam misericors pater? Et quomodo esset ista corona iustitiae, nisi praecessisset gratia quae iustificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur?
Vita aeterna redditur meritis quae donauit Deus.
6. 15. Sed cum dicunt pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur, illam uero quae datur in fine, id est, aeternam uitam, meritis nostris praecedentibus reddi, respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intellegerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia; quoniam uero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Prorsus talia cogitanti uerissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt: quia, sicut dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Unde dicit et Ioannes praecursor Domini: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo: utique de caelo, unde etiam uenit Spiritus Sanctus, quando Iesus ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tamquam merita tua, sed tamquam dona sua.
Verba apostoli Pauli: Bonum certamen certaui... cursum consummaui...
7. 16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit coronam iustitiae redditurum Iudicem iustum, et uideamus utrum merita ipsius tamquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei. Bonum, inquit, certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes bonae, nulla essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens ad Corinthios: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certaui. Quaero qua uirtute certauerit: utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae desuper data sit. Sed absit ut tantus doctor ignorauerit legem Dei, cuius uox est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo: Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi uirtutem magnam hanc; sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere uirtutem. Quid autem prodest bonum certamen, nisi sequatur uictoria? Et quis dat uictoriam, nisi ille de qua dicit ipse: Gratias Deo qui dat nobis uictoriam per Dominum nostrum Iesum Christum? et alio loco cum commemorasset testimonium de Psalmo: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus uelut oues occisionis, subiecit atque ait: sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos: non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde dixit: Cursum consummaui; sed ille hoc dixit, qui alio loco dicit: Igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Quae sententia nullo modo potest etiam sic conuerti ut dicatur: Non miserentis Dei, sed uolentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere.
Fidem seruaui.
7. 17. Postremo dixit: Fidem seruaui; sed ille hoc dixit, qui alibi ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Non enim dixit: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed: ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. Quod apertissime docet, dicens: Gratia salui facti estis per fidem, et hoc non ex uobis, sed Dei donum est. Possent enim dicere: Ideo accepimus gratiam, quia credidimus; tamquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum dixisset: per fidem, et hoc, inquit, non ex uobis, sed Dei donum est. Rursus, ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subiecit: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Non quia negauit aut euacuauit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera eius, sed quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera iustitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est: Iustus ex fide uiuit.
Fides quae per dilectionem operatur.
7. 18. Homines autem non intellegentes, quod ait ipse Apostolus: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis, putauerunt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male uiuat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret Vas Electionis; qui cum dixisset quodam loco: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, mox addidit: sed fides quae per dilectionem operatur. Ipsa est fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Iacobus, credunt et contremiscunt; sed non bene operantur. Non ergo habent istam fidem ex qua iustus uiuit, id est, quae per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus uitam aeternam secundum opera eius. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium etiam ipsam uitam aeternam gratiam nuncupauit.
Quomodo est gratia uita aeterna?
8. 19. Et nascitur inde non parua quaestio, quae Domino donante soluenda est. Si enim uita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit Scriptura: Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera eius, quomodo gratia est uita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum? et iterum: Reliquiae, inquit, per electionem gratiae saluae factae sunt; et mox addidit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Quomodo est ergo gratia uita aeterna, quae ex operibus sumitur? An forte uitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Immo uero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset: Stipendium peccati, mors, continuo subdidit: Gratia autem Dei, uita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.
Quomodo quaestioni respondeatur.
8. 20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi uidetur posse dissolui, nisi intellegamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur uita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Iesus: Sine me nihil potestis facere. Et ipse Apostolus cum dixisset: Gratia salui facti estis per fidem, et hoc non ex uobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur, uidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat, et rursus posse homines de bonis operibus extolli, uelut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit Deus, ut in illis ambulemus. Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset: non ex operibus, ne forte quis extollatur, cur hoc dixerit rationem reddens: Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis? Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et intellege, non ex operibus dictum, tamquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tamquam his in quibus te Deus finxit, id est formauit et creauit. Hoc enim ait: Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis: non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique iam homo erat: Cor mundum crea in me, Deus; et de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo noua creatura, uetera transierunt; ecce facta sunt noua: omnia autem ex Deo. Fingimur ergo, id est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparauimus nos, sed praeparauit Deus, ut in illis ambulemus. Itaque, carissimi, si uita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia, sine dubio et uita aeterna, quae bonae uitae redditur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est; haec autem quae illi datur, quoniam praemium eius est, gratia est pro gratia, tamquam merces pro iustitia; ut uerum sit, quoniam uerum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera eius.
Gratia pro gratia.
9. 21. Utrum autem legerimus in Libris sanctis: gratiam pro gratia, forsitan quaeritis. Sed habetis Euangelium secundum Ioannem tanta luce clarissimum, ubi Ioannes Baptista de Domino Christo dicit: Nos autem ex plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia. Ex eius itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tamquam particulas nostras ut bene uiuamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei; quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic, et ipsa est gratia; sed insuper accipiemus et gratiam pro gratia, quando nobis uita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus: Gratia autem Dei uita aeterna in Christo Iesu Domino nostro: cum prius dixisset: Stipendium peccati, mors. Merito enim stipendium, quia militiae diabolicae mors aeterna tamquam debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere: Stipendium autem iustitiae uita aeterna, maluit dicere: Gratia autem Dei, uita aeterna: ut hinc intellegeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam uitam, sed pro sua miseratione perducere. De quo in Psalmo dicit homo eius animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia. Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona opera ille in bonis operatur, de quo dictum est: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate, ideo dixit Psalmus: Coronat te in miseratione et misericordia: quia eius miseratione bona operamur, quibus corona redditur. Non enim, quia dixit: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est. Quid si ita esset, non superius dixisset: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini. Quando enim iubetur ut operentur, liberum eorum conuenitur arbitrium: sed ideo cum timore et tremore, ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tamquam suis extollantur operibus. Tamquam ergo interrogaretur Apostolus, et diceretur ei: Quare dixisti: Cum timore et tremore? horum uerborum rationem reddidit dicens: Deus est enim qui operatur in uobis. Si enim timetis et tremitis, non extollimini tamquam de uestris operibus bonis, quia Deus est qui operatur in uobis.
Per legem cognitio peccati; ex fide Christi iustificatio.
10. 22. Itaque, fratres, debetis quidem per liberum arbitrium non facere mala, et facere bona: hoc enim nobis lex Dei praecipit in Libris sanctis, siue Veteribus, siue Nouis; sed legamus et adiuuante Domino intellegamus Apostolum dicentem: Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram illo: per legem enim cognitio peccati. Cognitio dixit, non: Consumptio. Quando autem cognoscit homo peccatum, si non adiuuat gratia ut cognitum caueatur, sine dubio lex iram operatur. Quod alio loco ipse Apostolus dicit, ipsius enim uerba sunt: Lex iram operatur. Hoc autem dixit, quia ira Dei maior est in praeuaricatore, qui per legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praeuaricator est legis, sicut et in alio loco dicit: Ubi enim lex non est, nec praeuaricatio est. Propter hoc et alibi ait: Ut seruiamus in nouitate spiritus, et non in uetustate litterae: legem uolens intellegi litterae uetustatem, nouitatem uero spiritus quid, nisi gratiam? Et ne putaretur accusasse legem uel reprehendisse, continuo sibi opposuit quaestionem, et ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Deinde subiunxit: Sed peccatum non cognoui, nisi per legem; hoc est quod dixerat: Per legem cognitio peccati. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem aliquando uiuebam sine lege; adueniente autem mandato, peccatum reuixit, ego autem mortuus sum, et inuentum est mihi mandatum quod erat in uitam, hoc esse in mortem; peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Et ad Galatas dicit: Scientes autem quoniam non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credidimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Gratia non est lex.
11. 23. Quid est ergo quod uanissimi homines et peruersissimi pelagiani legem dicunt esse Dei gratiam, qua iuuamur ad non peccandum? Quid est miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo contradicunt? Ille dicit peccatum uires aduersus hominem accepisse per legem, et eum per mandatum, quamuis sanctum et iustum et bonum, tamen occidere, et per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur, nisi uiuificaret spiritus eum, quem littera occiderat, sicut alio loco dicit: Littera occidit, spiritus autem uiuificat: et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra uocem Dei surdi, occidentem litteram uiuificare dicunt, et uiuificanti spiritui contradicunt. Ergo, fratres, ut ipsius potius Apostoli uerbis uos moneam, debitores sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis. Haec dixi, ut apostolicis uerbis liberum arbitrium uestrum a malo deterrerem, et exhortarer ad bonum; nec tamen ideo debetis in homine, hoc est, in uobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem uiuitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis. Ut enim non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei, propterea cum dixisset: Si autem spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis, continuo subiecit: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quando ergo spiritu actiones carnis mortificatis ut uiuatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cuius Spiritu agimini ut ista ualeatis, ut uos filios Dei esse monstretis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Adiutorio gratiae, non sola uoluntate hominis lex impletur.
12. 24. Quotquot ergo adiuncto solo adiutorio legis, sine adiutorio gratiae, confidentes in uirtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. Tales sunt de quibus idem dicit Apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. De Iudaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant. Suam uero iustitiam dicit eos uolentes constituere, quae iustitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam iustitiam constituerant, quando eamdem legem suis uiribus se implere posse credebant: ignorantes Dei iustitiam, non qua iustitia Deus iustus est, sed quae iustitia est homini ex Deo. Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse iustitiam, quae est ex lege, hanc autem Dei, quae homini est ex Deo, audite quid alio loco dicat, cum de Christo loqueretur: Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta esse credidi, uerum et stercora existimaui esse, ut Christum lucrifaciam, et inueniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Quid est autem: non habens meam iustitiam quae ex lege est, cum sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi quia suam dixit iustitiam, quamuis ex lege esset, quia sua uoluntate legem se posse putabat implere sine adiutorio gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset: non habens meam iustitiam quae ex lege est, secutus adiunxit: sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Hanc ignorabant, de quibus ait: ignorantes Dei iustitiam, id est, quae est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed uiuificans spiritus), et suam uolentes constituere (quam dixit ipse ex lege iustitiam, cum diceret: non habens meam iustitiam quae ex lege est), iustitiae Dei non sunt subiecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subiecti. Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. Propter quod alibi dicit: Peccatum enim uobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia: non quia lex mala est, sed quia sub illa sunt quos reos facit iubendo, non adiuuando. Gratia quippe adiuuat ut legis quisque sit factor, sine qua gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. Talibus itaque dicit: Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.
Gratia non est natura.
13. 25. Quis ita sit surdus aduersus apostolicas uoces, quis ita desipiat, immo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur: Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis? Si autem lex non est gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex adiuuare, sed gratia, numquid natura erit gratia? Nam et hoc pelagiani ausi sunt dicere, gratiam esse naturam, in qua sic creati sumus, ut habeamus mentem rationalem, qua intellegere ualeamus, facti ad imaginem Dei, ut dominemur piscibus maris, et uolucribus caeli, et omnibus pecoribus quae repunt super terram. Sed non haec est gratia, quam commendat Apostolus per fidem Iesu Christi. Hanc enim naturam etiam cum impiis et infidelibus certum est nobis esse communem; gratia uero per fidem Iesu Christi eorum tantummodo est, quorum est ipsa fides. Non enim omnium est fides. Denique sicut eis qui uolentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, uerissime dicit: Si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, uerissime dicitur: Si ex natura iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat; iam hic erat et natura, et non iustificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non ueni soluere legem, sed implere, et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit uenisse se quaerere et saluare quod perierat: in quem uenturum antiqui etiam Patres crediderant, qui diligebant Deum.
Gratia non est solum dimissio peccatorum.
13. 26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Iesu Christi, quae neque lex est neque natura, ad hoc tantum ualere, ut peccata praeterita dimittantur, non ut futura uitentur, uel repugnantia superentur. Sed si hoc uerum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, non adderemus: et ne nos inferas in tentationem. Illud enim dicimus ut peccata dimittantur; hoc autem ut caueantur, siue uincantur: quod a Patre qui in caelis est, nulla ratione peteremus, si uirtute uoluntatis humanae hoc possemus efficere. Commoneo autem Caritatem uestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem scripsit de oratione dominica, diligenter legatis; et quantum uos Dominus adiuuerit, intellegatis, memoriaeque mandetis. Ibi uidebitis quemadmodum sic alloquatur liberum arbitrium eorum, quos conscriptione sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea quae implenda iubentur in lege, in oratione esse poscenda. Quod utique uanissime fieret, si ad illa agenda sine diuino adiutorio uoluntas humana sufficeret.
Num uoluntas credentis praecedat gratiam Dei.
14. 27. Sed cum fuerint conuicti, non defensores, sed inflatores et praecipitatores liberi arbitrii, quia neque scientia diuinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum est illa gratia, quae per Iesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur: cum ergo in his conuicti fuerint, ad hoc se conuertunt, ut quocumque modo conentur ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dicunt enim: "Etsi non datur secundum merita bonorum operum, quia per ipsam bene operamur, tamen secundum merita bonae uoluntatis datur: quia bona uoluntas", inquiunt, "praecedit orantis, quam praecessit uoluntas credentis, ut secundum haec merita gratia sequatur exaudientis Dei".
Spiritus gratiae facit ut habeamus fidem.
14. 28. Iam quidem de fide, hoc est, de uoluntate credentis superius disputaui, usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus non diceret: Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram, sed diceret: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait: Sapite ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Et quod iam commemoraui: Gratia salui facti estis per fidem, et hoc non ex uobis, sed Dei donum est. Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Et illud, ubi ait: Quia uobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Et illud maxime, ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei. Non enim ait: Scientiam fidei, sed: spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intellegeremus, quia fides et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. Quomodo enim inuocabunt, inquit, in quem non crediderunt?. Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quae iubemur. Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex iubet, facere non ualemus, nisi per fidem rogando impetremus, ut facere ualeamus.
Fides datur a Deo.
14. 29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam peruersas et fidei contrarias uoluntates omnipotentem Deum ad credendum posse conuertere. Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si uocem eius audieritis, nolite obdurare corda uestra. Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per Prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Quod de Nouo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait: Epistola nostra uos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei uiui; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter uiuant qui debent spiritaliter uiuere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intellegens debuit comparari? Sic enim hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum nouum dabo eis; et euellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et iustificationes meas obseruent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, dicit Dominus. Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum bonae uoluntatis in homine praecessisse, ut euelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam uoluntatem et aduersus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit bona uoluntas, iam non est utique cor lapideum.
Deus non propter hominum merita, sed propter nomen suum donat.
14. 30. Nam et alio loco per eumdem Prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in uobis ante oculos eorum. Et accipiam uos de gentibus, et congregabo uos ex omnibus terris, et inducam uos in terram uestram; et aspergam uos aqua munda, et mundabimini ab omnibus immunditiis uestris, et ab omnibus idolis uestris, et mundabo uos; et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis; et auferetur cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum, et spiritum meum dabo in uobis: et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea obseruetis et faciatis. Quis ita sit caecus, ut non uideat, quis ita lapideus, ut non sentiat istam gratiam, non secundum merita bonae uoluntatis dari, Domino dicente atque testante: Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum? Quare enim dixit: Ego facio, sed propter nomen meum sanctum, nisi ne illi putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere pelagiani? Non solum autem bona merita eorum nulla, uerum etiam mala merita praecessisse demonstrat, dicendo: sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus. Quis non uideat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis uos, ego faciam uos bonos, non propter uos: et sanctificabo, inquit, nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum. Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat sanctum. Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes: Sanctificetur nomen tuum, ut sanctificetur in hominibus, quod per seipsum sine dubio semper est sanctum. Denique sequitur: Et scient omnes gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in uobis. Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus largitur gratiam suam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen Domini profanauerunt.
Semper est autem in nobis uoluntas libera.
15. 31. Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum arbitrium, ideo in Psalmo dicitur: Nolite obdurare corda uestra. Et per ipsum Ezechielem: Proiicite a uobis omnes impietates uestras, quas impie egistis in me, et facite uobis cor nouum et spiritum nouum, et facite omnia mandata mea. Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et conuertimini et uiuetis. Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur: Conuerte nos, Deus. Meminerimus eum dicere: Proiicite a uobis omnes impietates uestras: cum ipse iustificet impium. Meminerimus ipsum dicere: Facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: Dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis. Quomodo ergo qui dicit: Facite uobis, hoc dicit: Dabo uobis? Quare iubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat ut faciat cui iubet? Semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. Gratia uero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo bonae uoluntatis, qui prius fuit uoluntatis malae. Per hanc etiam fit ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata quae uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. Ad hoc enim ualet quod scriptum est: Si uolueris, seruabis mandata: ut homo qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat, et oret ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adiuuatur, ut faciat quod iubetur. Tunc enim utile est uelle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum uolumus: nam quid prodest, si quod non possumus uolumus, aut quod possumus nolumus?
Deus iubet quae non possumus ut nouerimus quid ab illo petere debeamus.
16. 32. Magnum aliquid pelagiani se scire putant, quando dicunt: "Non iuberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri". Quis hoc nesciat? Sed ideo iubet aliqua quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. Denique ipse qui dixit: Si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me?. Iam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Cum ergo uerum sit quod dixit: Si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in Psalmo: Pone, Domine, custodiam ori meo? Quare non ei sufficit mandatum Dei et uoluntas sua, quandoquidem si uoluerit, conseruabit mandata? Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam, iam nouit ea; si uoluerit, conseruabit ea. Quare ergo paulo post dicit: Domine Pater et Deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? Iam dixerat ei lex: Non concupisces: uelit ergo, et faciat quod iubetur; quoniam si uoluerit, conseruabit mandata. Quare sequitur et dicit: Concupiscentiam auerte a me? Contra luxuriam Deus quam multa mandauit: faciat ea; quia si uoluerit, conseruabit mandata. Quid est quod clamat ad Deum: Ventris appetitio et concubitus ne apprehendat me? Si haec ei praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto, intellegite quomodo dixerim: Si uolueris, conseruabis mandata. Certum est enim nos mandata seruare, si uolumus; sed quia praeparatur uoluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum uelimus, quantum sufficit ut uolendo faciamus. Certum est nos uelle, cum uolumus; sed ille facit ut uelimus bonum, de quo dictum est, quod paulo ante posui: Praeparatur uoluntas a Domino; de quo dictum est: A Domino gressus hominis dirigentur, et uiam eius uolet; de quo dictum est: Deus est qui operatur in uobis et uelle. Certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uoluntati, qui dixit: Faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea obseruetis et faciatis. Cum dicit: faciam ut faciatis, quid aliud dicit, nisi: auferam a uobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo uobis cor carneum, unde faciatis? Et hoc quid est, nisi: Auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: Pone, Domine, custodiam ori meo. Hoc est enim dicere: Fac ut ponam custodiam ori meo: quod beneficium Dei iam fuerat consecutus, qui dixit: Posui ori meo custodiam.
Mandata Dei implentur magna uoluntate, hoc est magna caritate.
17. 33. Qui ergo uult facere Dei mandatum et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est, magna caritate fecerunt: de qua caritate ipse Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Unde et Apostolus dicit: Qui enim diligit proximum, legem impleuit; nam: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis, dilectio. Ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negauit. Timor enim non est in caritate, sicut ait Ioannes euangelista in epistola sua; sed perfecta caritas foras mittit timorem. Et tamen quamuis parua et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino: Animam meam pro te ponam: putabat enim se posse, quod se uelle sentiebat. Et quis istam etsi paruam dare coeperat caritatem, nisi ille qui praeparat uoluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit? Quoniam ipse ut uelimus operatur incipiens, qui uolentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in uobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. Ut ergo uelimus, sine nobis operatur; cum autem uolumus, et sic uolumus ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo uel operante ut uelimus, uel cooperante cum uolumus, ad bona pietatis opera nihil ualemus. De operante illo ut uelimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle. De cooperante autem cum iam uolumus et uolendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum. Quid est: omnia, nisi et ipsas terribiles saeuasque passiones? Sarcina quippe illa Christi, quae infirmitati grauis est, leuis efficitur caritati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam leuem, qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negauit Christum.
Qualis caritas?
17. 34. Istam caritatem, id est diuino amore ardentissimam uoluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus uelut oues occisionis. Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem uiam uobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Caritas magnanima est, benigna est: caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; caritas numquam cadit. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum caritas: sectamini caritatem. Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per caritatem seruite inuicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Hoc est quod ad Romanos ait: Qui diligit alterum, legem impleuit. Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec caritatem, quae est uinculum perfectionis. Et ad Timotheum: Finis, inquit, praecepti est caritas: et adiungens qualis caritas: de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ad Corinthios autem cum dicit: Omnia uestra cum caritate fiant, satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum caritate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes, mox adiunxit: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. Haec autem omnia quae nisi caritas operatur?
Caritas plenitudo legis.
17. 35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter uos caritatem perpetuam habentes, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum. Dicit etiam apostolus Iacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, bene facitis. Item Ioannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet. Et alio loco: Qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quia haec est annuntiatio quam audiuimus ab initio, ut diligamus inuicem. Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi, et diligamus inuicem. Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta eius facimus. Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta eius seruemus, et praecepta eius grauia non sunt. Et in epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum nouum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus inuicem.
In dilectione Domini et proximi tota lex.
17. 36. Dicit etiam ipse Dominus Iesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere. De quibus duobus praeceptis in Euangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et uidens quoniam illis bene responderit, interrogauit eum quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud non est mandatum. Dicit etiam in Euangelio secundum Ioannem: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, ut et uos diligatis inuicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem.
Caritas ex Deo est.
18. 37. Haec omnia praecepta dilectionis, id est caritatis, quae tanta et talia sunt, ut quidquid se putauerit homo facere bene, si fiat sine caritate, nullo modo fiat bene; haec ergo praecepta caritatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum uoluntatis arbitrium; sed quia per legem dantur et ueterem et nouam (quamuis in noua uenerit gratia quae promittebatur in uetere), lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia uero spiritus uiuificans, unde est in hominibus caritas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, uicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, uicimus pelagianos. Sedeat ergo inter nos iudex apostolus Ioannes, et dicat nobis: Carissimi, diligamus inuicem. In his uerbis Ioannis cum se illi extollere coeperint et dicere: Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex nobis habemus ut inuicem diligamus? sequitur continuo idem Ioannes, confundens eos et dicens: quia dilectio ex Deo est. Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est: Diligamus inuicem, quia dilectio ex Deo est, nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod iubebatur impleret. Cum dicitur: Diligamus inuicem, lex est; cum dicitur: quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat. Unde scriptum est in Psalmo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit.
Nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret.
18. 38. Nemo ergo uos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Ioannes apertissime hoc ostendit, et dicit: Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. Gratia nos facit legis dilectores, lex uero ipsa sine gratia nonnisi praeuaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus: Non uos me elegistis, sed ego elegi uos, nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret, prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur. Sed ipse qui ueritas est, aliud dicit, et huic uanitati hominum apertissime contradicit: Non uos me elegistis, inquit. Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, uos elegi. Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis huius saeculi praetulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt. Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeueniret. Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses : Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate in inuicem et in omnes. Hanc benedictionem dedit ut nos inuicem diligeremus, qui legem dederat ut inuicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum iam erat, quod eis ut esset optauerat: Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro uobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides uestra, et abundat caritas uniuscuiusque uestrum in inuicem. Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tamquam ex se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides uestra, inquit, et abundat caritas uniuscuiusque uestrum in inuicem, gratias agere debemus Deo de uobis, non ita uos laudare, tamquam hoc habeatis ex uobis.
Caritas, pax, fides: magna bona Dei.
18. 39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae. In quo sane Apostoli testimonio cauere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. Non quo timore Petrus Christum negauit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in Gehennam: ita dico uobis, hunc timete. Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus. Hunc enim auferri uoluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant. Huius timoris non accepimus spiritum, sed uirtutis et caritatis et continentiae. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Non itaque per nos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, ipsa caritate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam: Pax, inquit, fratribus et caritas cum fide. Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Iesu Christo. Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona.
Pelagiani caritatem ex nobis ipsis uolunt.
19. 40. Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. In Ioanne lux dicit: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei uocemur et simus. Et in pelagianis tenebrae dicunt: Dilectio nobis ex nobis est. Quam si ueram, id est, christianam dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ioannes dicit: Deus dilectio est. Et pelagiani etiam ipsum Deum non ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex Deo nobis esse fateantur, caritatem ex nobis ipsis uolunt. Nec audiunt Apostolum dicentem: Scientia inflat, caritas autem aedificat. Quid est ineptius, immo uero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate caritatis alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine caritate inflat, et ex nobis esse caritatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicat Apostolus: supereminentem scientiae caritatem Christi, quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est caritati, et ex hominibus caritatem, quae supereminet scientiae? Fides autem uera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est: A facie eius scientia et intellectus procedit; scriptum est: Caritas ex Deo est. Et legimus: Spiritum scientiae et pietatis; legimus: Spiritum uirtutis et caritatis et continentiae. Sed maius est donum caritas quam scientia: nam scientia quando est in homine, caritas est necessaria, ne infletur; caritas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur.
Deus dominatur in uoluntatibus hominum.
20. 41. Satis me disputasse arbitror aduersus eos qui gratiam Dei uehementer oppugnant, qua uoluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit adiuuatur; et sic disputasse, ut non magis ego, quam diuina ipsa Scriptura uobiscum locuta sit euidentissimis testimoniis ueritatis: quae Scriptura diuina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum uoluntates quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit uitam, uerum etiam illas quae conseruant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo uoluerit, quando uoluerit, faciat inclinari, uel ad beneficia quibusdam praestanda, uel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse iudicat, occultissimo quidem iudicio, sed sine ulla dubitatione iustissimo. Nam inuenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum; sicut sunt uasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem; sicut est induratio Pharaonis, cuius et causa dicitur, ad ostendendam in illo uirtutem Dei; sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de ciuitate Gai: in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc factum est ut uindicaretur peccatum eo modo, quo fuerat uindicandum: unde dicit Dominus ad Iesum Naue: Non poterunt filii Israel subsistere ante faciem inimicorum suorum. Quid est: Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed per timorem turbata uoluntate fugiebant, nisi quia Deus dominatur et uoluntatibus hominum, et quos uult in formidinem conuertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum aduersus populum Dei, quem ducebat Iesus Naue, sua uoluntate pugnarunt? Et tamen dicit Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obuiam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur. Numquid non sua uoluntate homo improbus filius Gemini maledicebat regi Dauid? Et tamen quid ait Dauid, plenus uera et alta et pia sapientia? quid ait illi qui maledicentem percutere uoluit? Quid mihi, inquit, et uobis, filii Saruiae? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus dixit illi maledicere Dauid. Et quis dicet ei: Quare fecisti sic?. Deinde Scriptura diuina plenam sententiam regis uelut ab alio initio repetendo commendans: Et dixit, inquit, Dauid ad Abessa et ad omnes pueros eius: Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quaerit animam meam, et adhuc modo filius Gemini. Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut uideat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto eius in die isto. Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere Dauid, quis sapiens et intelleget? Non enim iubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod eius uoluntatem proprio uitio suo malam in hoc peccatum iudicio suo iusto et occulto inclinauit, ideo dictum est: dixit ei Dominus. Nam si iubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postea nouimus esse punitum. Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere Dauid, hoc est, cor eius malum in hoc peccatum miserit uel dimiserit: ut uideat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto eius in die isto. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus etiam malorum ad laudem atque adiumentum bonorum. Sic usus est Iuda tradente Christum, sic usus est et Iudaeis crucifigentibus Christum. Et quanta inde bona praestitit populis credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum. Numquid non sua uoluntate Abessalon elegit consilium quod sibi oberat? Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus eius patrem orantem, ut hoc fieret. Propter quod Scriptura ait: Et Dominus mandauit dissipare consilium Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala. Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causae, quia pro ipso erat contra patrem eius, contra quem rebellauerat, ut posset eum opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel, agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat eligeret.
Agit Deus in cordibus hominum ad inclinandas uoluntates quocumque uult.
21. 42. Quis non ista iudicia diuina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid uult, reddens eis tamen secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et uerbis coaeuorum suorum potius acquieuit, respondendo minaciter quibus leniter debuit. Unde hoc, nisi propria uoluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Ieroboam, ut irati Dei uoluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat. Quid enim Scriptura dicit? Et non audiuit rex plebem, quoniam erat conuersio a Domino, ut statueret uerbum suum quod locutus est in manu Achiae Selonitae de Ieroboam filio Nabath. Nempe sic factum est illud per hominis uoluntatem, ut tamen conuersio esset a Domino. Legite libros Paralipomenon, et inuenietis in secundo libro scriptum: Et suscitauit Dominus super Ioram spiritum Philistiim et Arabum qui finitimi erant Aethiopibus; et ascenderunt in terram Iuda, et dissipauerunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in domo regis inuenta est. Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris uastandis, quas tali poena iudicat dignas. Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Iudaeam dissipandam sine sua uoluntate uenerunt, aut sic uenerunt sua uoluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitauit? Immo utrumque uerum est, quia et sua uoluntate uenerunt, et tamen spiritum eorum Dominus suscitauit. Quod etiam sic dici potest, et eorum spiritum Dominus suscitauit, et tamen sua uoluntate uenerunt. Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum uoluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse uoluerit, qui omnino iniuste aliquid uelle non nouit. Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam regem: Non ueniat tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis Ephrem: quoniam si putaueris obtinere in illis, in fugam conuertet te Deus ante inimicos, quoniam uirtus est Deo uel adiuuare uel in fugam uertere? Quomodo uirtus Dei alios adiuuat in bello dando eis fiduciam, alios immisso timore uertit in fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia quaecumque uoluit fecit, etiam in cordibus hominum operatur? Legimus quid dixerit Ioas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam regem uolentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit: Nunc sede in domo tua. Quid prouocas in malum, et cadis tu et Iuda tecum?. Deinde Scriptura subiunxit: Et non audiuit Amessias; quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deos Edom. Ecce Deus idololatriae peccatum uolens uindicare, hoc operatus est in eius corde, cui utique iuste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus: Et propheta si errauerit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel. In libro Esther scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra captiuitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in eius libro scriptum est, quod cum haberet necessitatem interueniendi pro populo suo, quem rex, ubicumque in regno eius esset, iusserat trucidari, orauit ad Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter iussum regis et praeter ordinem suum ad illum auderet intrare. Et uidete quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tamquam taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conuersus est color eius per dissolutionem, et inclinauit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam; et conuertit Deus, et transtulit indignationem eius in lenitatem. Scriptum est et in Prouerbis Salomonis: Sicut impetus aquae sic cor regis in manu Dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. Et in Psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit Deus: Et conuertit cor eorum ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. In Litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item paulo post: Sicut non probauerunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.
Operatur Deus in cordibus hominum ad inclinandas uoluntates quocumque uult.
21. 43. His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia, siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen iusto. Fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc quando legitis in Litteris ueritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi uel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur; ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: Insipientia uiri uiolat uias suas; Deum autem causatur in corde suo. Gratia uero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia iam non est gratia: quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. Si autem potens est, siue per Angelos, uel bonos uel malos, siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut creuit per propriam uoluntatem, quid mirum est, si per Spiritum Sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona?
In accipienda gratia, paruulorum nulla est uoluntas cuius meritum praecessisse dicant.
22. 44. Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per Dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur; de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina Sacramenta percipiunt: quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio; et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito praecedente, alioquin gratia iam non esset gratia. Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quomodocumque perueniunt; aliquando autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus subueniri. Fiunt uero ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et inuestigabiles uiae: quod ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini. Agebat enim de Iudaeis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait: Sicut enim aliquando uos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate, ita et hi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem ueritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala ut uenirent bona, mox exclamauit atque ait: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! Haec enim inscrutabilia iudicia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogitantes, et procliues ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum, putabant et iactitabant Apostolum dicere: Faciamus mala, ut ueniant bona. Quod absit ut Apostolus diceret; sed homines non intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus: Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum: ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. Sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerunt mala; non ut perseuerent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere: Faciamus mala, ut ueniant bona; sed: Fecimus mala, et uenerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in Psalmo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Prius itaque non ideo uenit Filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum: hoc propter misericordiam; postea uero propter iudicium uenturus est iudicare uiuos et mortuos, quamuis et in hoc tempore ipsa saluatio non fiat sine iudicio, sed occulto: ideo ait: In iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant; et qui uident, caeci fiant.
Deus bonus et iustus est.
23. 45. Ad occulta ergo Dei iudicia reuocate, quando uidetis in una causa, quam certe habent omnes paruuli, haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri ut baptizetur, illi non subueniri ut in ipsa obligatione moriatur; illum baptizatum in hac uita relinqui, quem praesciuit Deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eius; et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam Deo, apud quem iustitiae fons est et sapientiae; sed sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod peruenistis, in eo ambulate, et hoc quoque uobis Deus reuelabit, et si non in hac uita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non reuelabitur. Quando ergo auditis dicentem Dominum: Ego Dominus seduxi prophetam illum, et quod ait Apostolus: Cuius uult miseretur, et quem uult obdurat, in eo quem seduci permittit uel obdurari, mala eius merita credite; in eo uero cuius miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: Ego induraui Pharaonem; uel: induraui, aut: indurabo cor Pharaonis. Non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomya, dicente Scriptura: Et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. Ac per hoc et Deus indurauit per iustum iudicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam iustus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.
Ubi non intellegitis, orate ut intellegatis.
24. 46. Repetite assidue librum istum, et si intellegitis, Deo gratias agite; ubi autem non intellegitis, orate ut intellegatis: dabit enim uobis Dominus intellectum. Mementote scriptum esse: Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Iacobus dicit. Illam uero sapientiam repellite a uobis, et orate ut non sit in uobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in uobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus prauum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione. Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intellegite gratiam; quia si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creauit Deo postulanda esset. Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi, cui est honor et gloria et regnum cum Patre et Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.