Jump to content

De gratia et libero arbitrio (ed. Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De gratia et libero arbitrio
(ed. Migne) XLIV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44

AugHip.DeGrEtL 44 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De gratia et libero arbitrio

Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberum voluntatis arbitrium inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem Scripturis divina documenta. Postea contra Pelagianos probat gratiam non secundum merita nostra dari. Explicat quomodo vita aeterna, quae bonis operibus redditur, vere sit gratia. Tum vero monstrat quod neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit illa gratia quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. Expugnat vanum illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt, « gratiam, etsi non secundum merita bonorum operum detur, tamen dari secundum merita bonae voluntatis, quae praecedit, credentis et orantis. » Incidit in quaestionem, cur Deus jubet quod ipse daturus est; et an jubeat aliqua quae non possumus. Charitatem, sine qua praecepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo esse convincit. Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Tandem gratuitae gratiae nec meritis redditae luculentum exemplum suppetere in iis parvulis qui salvantur, dum alii unam cum ipsis causam habentes pereunt.

CAPUT PRIMUM.

1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad vitam perveniamus aeternam, negare audeant et conentur auferre, multa jam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium; aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere ad vestram Charitatem, Valentine frater, et caeteri qui simul Deo servitis, compellente mutua charitate curavi. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet hujus quaestionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quae intelligitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum potest vestrae mentis intentio, pacem inter vos et charitatem servantes, a Domino ut intelligatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quae nondum intelligitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis. Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait, Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis sufficit venerimus: continuoque subjunxit, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. (Philipp. III, 12-16). Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quae jam revelavit non relinquamus.

CAPUT II.

2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commemoro vos, non humano eloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet: sicut Dominus dicit in Evangelio de Judaeis, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod praesciebat eorum futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de coelo in omnem impietatem et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles (Rom. I, 18-20). Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana superbia, Si scissem, fecissem; ideo non feci, quia nescivi? aut, Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio? Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur. 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo. (Prov. XIX, 3). Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris, Quia propter Dominum recessi: quae enim odit non facias. Ne dixeris, Quia ipse me induxit: non enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende manum tuam. In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei (Eccli. XV, 11-18). Ecce apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium. 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri jubet Deus? quomodo jubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas ejus (Psal. I, 2)? nonne satis indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quae ipsam quodam modo nominatim conveniunt voluntatem, sicut est, Noli vinci a malo (Rom. XII, 21): et alia similia, sicut sunt, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et, Noli repellere consilia matris tuae (Prov. I, 8); et, Noli esse sapiens apud te ipsum; et, Noli deficere a disciplina Domini; et, Noli negligere legem; et, Noli abstinere bene facere egenti; et, Noli fabricare in amicum tuum mala (Id. III, 7, 11, 27, 29); et, Noli intendere fallaci mulieri (Id. V, 2); et, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4); et, Noluerunt accipere disciplinam (Prov. I, 29): et innumerabilia talia in veteribus Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanae? In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis quid aliud ostenditur, ubi dicitur, Nolite vobis condere thesauros in terra (Matth. VI, 19); et, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Id. X, 28); et, Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Id. XVI, 24); et, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): et quod dicit apostolus Paulus, Quod vult faciat, non peccat si nubat: qui autem statuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc statuit in corde suo, servare virginem suam, bene facit (I Cor. VII, 36, 37). Item dicit, Si autem volens, hoc facio, mercedem habeo (Id. IX, 17): et alio loco, Sobrii estote juste, et nolite peccare (Id. XV, 34): et iterum, Ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (II Cor. VIII, 11). Et ad Timotheum dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt (I Tim. V, 11): et alibi, Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (II Tim, III, 12): et ipsi Timotheo, Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14). Et ad Philemonem: Ne bonum tuum velut ex necessitate esset, sed ex voluntate (Philem. 14). Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant cum bona voluntate (Ephes. VI, 6). Item Jacobus, Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi (Jacobi II, 1): et, Nolite detrahere de alterutro (Id. IV, 11). Item Joannes in Epistola sua, Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15): et caetera hujusmodi. Nempe ubi dicitur, Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est, Qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27).

CAPUT III.

5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt, qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Pejus enim videtur esse perire, quam judicari: sed cum hoc de Gentibus et de Judaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt; quis audeat dicere Judaeos qui in lege peccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint; quandoquidem de illis dictum est, per legem judicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita judicabuntur ut pereant. Nam si pejor est conditio nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod Dominus in Evangelio ait, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 48, 47)? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo arguitur, de quo dicitur, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Sed et illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quid crederet; sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt (Psal. LXXVIII, 6): et illud quod ait Apostolus, Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. I, 8). Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque, Nescivi, non audivi, non intellexi; voluntas convenitur humana, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9): quamvis pejor appareat, de quo dictum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19). Quando autem dicit homo, Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea vincor: jam quidem de ignorantia non habet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21). Et utique cui dicitur, Noli vinci, arbitrium voluntatis ejus sine dubio convenitur. Velle enim et nolle propriae voluntatis est.

CAPUT IV.

6. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii, sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adjutorio et gratiae Dei locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiae prophetae dicentis, Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus (Jerem. XVII, 5). Intelligite, fratres, hoc propheticum testimonium. Quia enim non dixit propheta, Maledictus homo qui spem habet in se ipso; posset alicui videri ideo dictum esse, Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem; propterea cum dixisset, Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit, et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit operandi. In nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adjutorium sperat a Domino. Propterea subjecit, et a Domino discedit cor ejus. Talis est haeresis Pelagiana, non antiqua, sed ante non multum tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius disputatum, etiam ad concilia episcopalia novissima necessitate perventum est; unde vobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi. Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri: nec a Domino discedat cor nostrum; sed ei dicat, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9). 7. Proinde, charissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in homine liberum voluntatis arbitrium; sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, quae sint divina testimonia videamus. Ac primum de ipsa vestra professione aliquid dicam. Neque enim congregaret vos ista societas, in qua continenter vivitis, nisi voluptatem conjugalem contemneretis. Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli, Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere; respondit eis, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11). Numquid non liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens, Contine te ipsum (I Tim. V, 22)? Et in hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, ut servet virginem suam. Et tamen, non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt: quibus autem datum est, sic volunt ut impleant quod volunt. Itaque, ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum arbitrium. 8. De ipsa quoque pudicitia conjugali nempe Apostolus ait, Quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. VII, 37, 36): et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura, A Domino jungitur mulier viro (Prov. XIX, 14). Ideo Doctor Gentium et pudicitiam conjugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad Corinthios, et admonens conjuges ne se invicem fraudent: quos cum admonuisset, adjecit, Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum; quia utique ipse ab omni concubitu continebat: et continuo subjunxit, Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Numquid tam multa quae praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque enim praeciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis praeceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo servari castitatis praecepta non possunt. Unde ait ille in libro Sapientiae: Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). Ubi si dixerit, Volo servare, sed vincor a concupiscentia mea: respondet Scriptura libero ejus arbitrio, quod jam superius dixi, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod tamen ut fiat, adjuvat gratia: quae nisi adjuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et majores vires accipit lege prohibente, nisi adjuvet spiritus gratiae. Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Ecce unde dicit homo, Volo legis servare mandatum, sed virtute concupiscentiae meae vincor. Et cum voluntas ejus convenitur, et dicitur, Noli vinci a malo; quid ei prodest, nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adjunxit: nam cum dixisset, virtus peccati lex, continuo subjecit, Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 56, 57). Ergo et victoria qua peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine adjuvantis liberum arbitrium. 9. Propter quod dicit et coelestis Magister, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster, Vigilate, ne intretis in tentationem; admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem: cum vero addidit, et orate, ostendit Deum adjuvare, ne intretur in tentationem. Dictum est libero arbitrio, Fili, noli deficere a disciplina Domini (Prov. III, 11): et Dominus dixit, Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Homo ergo gratia juvatur, ne sine causa voluntati ejus jubeatur.

CAPUT V.

10. Cum dicit Deus, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3): unum horum videtur esse nostrae voluntatis, id est, ut convertamur ad eum; alterum vero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos. Ubi possunt putare Pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia Palaestina, in qua est civitas Jerusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est. Nam inter caetera quae illi objecta sunt, et hoc objectum est, quod diceret, gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc objectum sibi anathemasset , ipse inde anathematus exisset. Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores ejus indicant libri in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia ergo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi, Convertimini ad me, et convertar ad vos; ut secundum meritum conversionis nostrae ad Deum, detur gratia ejus, in qua ad nos et ipse convertitur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos; et, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 7, 5); et hujusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI, 66). 11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon, Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2); manifestat quidem voluntatis arbitrium. Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; ejus autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc meritum dari ejus gratiam, ut inveniamus eum. Et in libro primo quod dictum est, Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit: si quaesieris eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum (I Par. XXVIII, 9); declarat voluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est, si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est, invenietur tibi: et omnino laborant, quantum possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari; hoc est, gratiam non esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratiam, sed secundum debitum, sicut apertissime dicit Apostolus (Rom. IV, 4). 12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit, Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adjunxit, Sed gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit, Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset, Gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi; subjunxit atque ait, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10): id est, non solus, sed gratia Dei mecum: ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de coelo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione converteretur (Act. IX), gratia Dei erat sola; quia merita ejus erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu (II Tim. I, 8, 9). Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes. Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra datur, factum est quod deinde subjungit et dicit: « Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7).

CAPUT VI.

13. His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie dari videmus. Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen: nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Dicendo, ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moveretur: sed ut ostenderetur illi, cujus esset illud, de quo tanquam suo coeperat gloriari, paululum gratia deserente admonitus dicit, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum justificetur impius, id est, ex impio fiat justus, cum redduntur ei bona pro malis; sed etiam cum fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? Dealbata est enim quae per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per prophetam dicit, Si fuerint peccata vestra ut phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur: jam vero alba facta, bene ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certe invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat sua jam propinquante passione, scribens ad Timotheum. Ego enim jam immolor, inquit, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ista utique jam merita sua bona commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam. Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 6-8). Cui redderet coronam justus judex, si non donasset gratiam misericors pater? Et quomodo esset ista corona justitiae, nisi praecessisset gratia quae justificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur? 15. Sed cum dicunt Pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur; illam vero quae datur in fine, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus reddi: respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intelligerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia: quoniam vero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Prorsus talia cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua; si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt; quia sicut dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Unde dicit et Joannes praecursor Domini, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27): utique de coelo, unde etiam venit Spiritus sanctus, quando Jesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tanquam merita tua, sed tanquam dona sua.

CAPUT VII.

16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit coronam justitiae redditurum judicem justum, et videamus utrum merita ipsius tanquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes bonae, nulla essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens ad Corinthios, Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi. Quaero qua virtute certaverit; utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae desuper data sit. Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cujus vox est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem (Deut. VIII, 17, 18). Quid autem prodest bonum certamen, nisi sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi ille de qua dicit ipse, Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57)? Et alio loco cum commemorasset testimonium de Psalmo, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis; subjecit atque ait, Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Psal. XLIII, 22; Rom. VIII, 36, 37): non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde dixit, Cursum consummavi: sed ille hoc dixit, qui alio loco dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Quae sententia nullo modo potest etiam sic converti ut dicatur, Non miserentis Dei, sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere. 17. Postremo dixit, Fidem servavi; sed ille hoc dixit, qui alibi ait, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Non enim dixit, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. Quod apertissime docet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Possent enim dicere, Ideo accepimus gratiam, quia credidimus; tanquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum dixisset, per fidem; et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. Rursus, ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subjecit, Non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Non quia negavit aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera ejus (Rom. II, 6): sed quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera justitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. II, 4). 18. Homines autem non intelligentes, quod ait ipse Apostolus, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28); putaverunt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi male vivat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret Vas electionis: qui cum dixisset quodam loco, In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; mox addidit, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ipsa est fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Jacobus, credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19); sed non bene operatur. Non ergo habent istam fidem ex qua justus vivit, id est, quae per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam aeternam secundum opera ejus. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est, et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium, etiam ipsam vitam aeternam gratiam nuncupavit.

CAPUT VIII.

19. Et nascitur inde non parva quaestio, quae Domino donante solvenda est. Si enim vita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit Scriptura, Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27): quomodo gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente, Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4)? et iterum, Reliquiae, inquit, per electionem gratiae salvae factae sunt: et mox addidit, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 5, 6). Quomodo est ergo gratia vita aeterna, quae ex operibus sumitur? An forte vitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Imo vero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset, Stipendium peccati, mors; continuo subdidit, Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro (Id. VI, 23). 20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Et ipse Apostolus cum dixisset, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur: vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat; et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset, non ex operibus, ne forte quis extollatur; cur hoc dixerit rationem reddens, Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis? Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et intellige, non ex operibus dictum, tanquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tanquam his in quibus te Deus finxit, id est formavit et creavit. Hoc enim ait, Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis; non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique jam homo erat, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12); et de qua dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18). Fingimur ergo, id est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparavimus nos, sed praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Itaque, charissimi, si vita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est: haec autem quae illi datur, quoniam praemium ejus est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro justitia; ut verum sit, quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera ejus.

CAPUT IX.

21. Utrum autem legerimus in Libris sanctis, gratiam pro gratia, forsitan quaeritis. Sed habetis Evangelium secundum Joannem tanta luce clarissimum, ubi Joannes Baptista de Domino Christo dicit, Nos autem ex plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Ex ejus itaque plenitudine accepimus pro modulo nostro tanquam particulas nostras ut bene vivamus, sicut Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3); quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7); et ipsa est gratia: sed insuper accipiemus et gratiam pro gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus, Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro: cum prius dixisset, Stipendium peccati, mors. Merito enim stipendium, quia militiae diabolicae mors aeterna tanquam debitum redditur. Ubi cum posset dicere, et recte dicere, Stipendium autem justitiae vita aeterna; maluit dicere, Gratia autem Dei, vita aeterna: ut hinc intelligeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam, sed pro sua miseratione perducere. De quo in Psalmo dicit homo ejus animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia ipsa bona opera ille in bonis operatur, de quo dictum est, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate; ideo dixit Psalmus, Coronat te in miseratione et misericordia: quia ejus miseratione bona operamur, quibus corona redditur. Non enim, quia dixit, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est. Quod si ita esset, non superius dixisset, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 13, 12). Quando enim jubetur ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium: sed ideo cum timore et tremore; ne sibi tribuendo quod bene operantur, de bonis tanquam suis extollantur operibus. Tanquam ergo interrogaretur Apostolus, et diceretur ei, Quare dixisti, Cum timore et tremore? horum verborum rationem reddidit dicens, Deus est enim qui operatur in vobis. Si enim timetis et tremitis, non extollimini tanquam de vestris operibus bonis, quia Deus est qui operatur in vobis.

CAPUT X.

22. Itaque, fratres, debetis quidem per liberum arbitrium non facere mala, et facere bona; hoc enim nobis lex Dei praecipit in Libris sanctis, sive veteribus, sive novis: sed legamus et adjuvante Domino intelligamus Apostolum dicentem, Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati (Rom. III, 20). Cognitio dixit; non, Consumptio. Quando autem cognoscit homo peccatum, si non adjuvat gratia ut cognitum caveatur, sine dubio lex iram operatur. Quod alio loco ipse Apostolus dicit, ipsius enim verba sunt: Lex iram operatur. Hoc autem dixit, quia ira Dei major est in praevaricatore, qui per legem cognoscit peccatum, et tamen facit: talis quippe homo praevaricator est legis, sicut et in alio loco dicit, Ubi enim lex non est, nec praevaricatio est (Id. IV, 15). Propter hoc et alibi ait, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: legem volens intelligi litterae vetustatem, novitatem vero spiritus quid, nisi gratiam? Et ne putaretur accusasse legem vel reprehendisse; continuo sibi opposuit quaestionem, et ait, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Deinde subjunxit, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: hoc est quod dixerat, Per legem cognitio peccati. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem aliquando vivebam sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum (Id. VII, 6-13). Et ad Galatas dicit: Scientes autem quoniam non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credidimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Galat. II, 16). CAPUT XI. 23. Quid est ergo quod vanissimi homines et perversissimi Pelagiani legem dicunt esse Dei gratiam, qua juvamur ad non peccandum? Quid est miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo contradicunt? Ille dicit peccatum vires adversus hominem accepisse per legem, et eum per mandatum, quamvis sanctum et justum et bonum, tamen occidere, et per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur, nisi vivificaret spiritus eum, quem littera occiderat sicut alio loco dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6): et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra vocem Dei surdi, occidentem litteram vivificare dicunt, et vivificanti spiritui contradicunt. Ergo, fratres, ut ipsius potius Apostoli verbis vos moneam, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Haec dixi, ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo deterrerem, et exhortarer ab bonum: nec tamen ideo debetis in homine, hoc est, in vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem vivitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis. Ut enim non se extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec bona opera facere posse, non Dei; propterea cum dixisset, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, continuo subjecit, Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 12-14). Quando ergo spiritu actiones carnis mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cujus spiritu agimini ut ista valeatis, ut vos filios Dei esse monstretis. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. CAPUT XII. 24. Quotquot ergo adjuncto solo adjutorio legis, sine adjutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. Tales sunt de quibus idem dicit apostolus, quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). De Judaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant. Suam vero justitiam dicit eos volentes constituere, quae justitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam justitiam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant: ignorantes Dei justitiam, non qua justitia Deus justus est, sed quae justitia est homini ex Deo. Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse justitiam, quae est ex lege; hanc autem Dei, quae homini est ex Deo: audite quid alio loco dicat, cum de Christo loqueretur. Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta esse credidi, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 8). Quid est autem, non habens meam justitiam quae ex lege est; cum sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi, quia suam dixit justitiam, quamvis ex lege esset, quia sua voluntate legem se posse putabat implere sine adjutorio gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset, non habens meam justitiam quae ex lege est; secutus adjunxit, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Hanc ignorabant, de quibus ait, ignorantes Dei justitiam, id est, quae est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed vivificans spiritus); et suam volentes constituere, quam dixit ipse ex lege justitiam, cum diceret, non habens meam justitiam quae ex lege est: justitiae Dei non sunt subjecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subjecti. Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. Propter quod alibi dicit, Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14): non quia lex mala est; sed quia sub illa sunt quos reos facit jubendo, non adjuvando. Gratia quippe adjuvat ut legis quisque sit factor, sine qua gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. Talibus itaque dicit, Qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4). CAPUT XIII. 25. Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita desipiat, imo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur, Qui in lege justificamini, a gratia excidistis? Si autem lex non est gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex adjuvare, sed gratia; numquid natura erit gratia? Nam et hoc Pelagiani ausi sunt dicere, gratiam esse naturam, in qua sic creati sumus, ut habeamus mentem rationalem, qua intelligere valeamus, facti ad imaginem Dei, ut dominemur piscibus maris, et volucribus coeli, et omnibus pecoribus quae repunt super terram. Sed non haec est gratia, quam commendat Apostolus per fidem Jesu Christi. Hanc enim naturam etiam cum impiis et infidelibus certum est nobis esse communem: gratia vero per fidem Jesu Christi eorum tantummodo est, quorum est ipsa fides. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Denique sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit, Si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat; jam hic erat et natura, et non justificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed implere (Matth. V, 17): et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat (Id. XVIII, 11, et Luc. XIX, 10); in quem venturum antiqui etiam patres crediderant, qui diligebant Deum. 26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Jesu Christi, quae neque lex est neque natura, ad hoc tantum valere, ut peccata praeterita dimittantur, non ut futura vitentur, vel repugnantia superentur. Sed si hoc verum esset, utique in oratione dominica, cum dixissemus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; non adderemus, et ne nos in ferasin tentationem (Matth. VI, 12, 13). Illud enim dicimus ut peccata dimittantur; hoc autem ut caveantur, sive vincantur: quod a Patre qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute voluntatis humanae hoc possemus efficere. Commoneo autem Charitatem vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem scripsit de Oratione Dominica, diligenter legatis; et quantum vos Dominus adjuverit, intelligatis, memoriaeque mandetis. Ibi videbitis quemadmodum sic alloquatur liberum arbitrium eorum, quos conscriptione sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea quae implenda jubentur in lege, in oratione esse poscenda. Quod utique vanissime fieret, si ad illa agenda sine divino adjutorio voluntas humana sufficeret. CAPUT XIV. 27. Sed cum fuerint convicti, non defensores, sed inflatores et praecipitatores liberi arbitrii, quia neque scientia divinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum est illa gratia, quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur: cum ergo in his convicti fuerint, ad hoc se convertunt, ut quocumque modo conentur ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dicunt enim: « Etsi non datur secundum merita bonorum operum, quia per ipsam bene operamur; tamen secundum merita bonae voluntatis datur: quia bona voluntas, » inquiunt, « praecedit orantis, quam praecessit voluntas credentis, ut secundum haec merita gratia sequatur exaudientis Dei. » 28. Jam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius disputavi (Supra, nn. 16-18), usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus non diceret, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed diceret, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait, Sapite ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Et quod jam commemoravi: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Id. VI, 23). Et illud, ubi ait: Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Et illud maxime, ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei (I Cor. IV, 13). Non enim ait, Scientiam fidei; sed, spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intelligeremus, quia fides et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. Quomodo enim invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quae jubemur. Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex jubet, facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus, ut facere valeamus. 29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere. Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Quod de novo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2). Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent spiritualiter vivere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intelligens debuit comparari? Sic enim hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et justificationes meas observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, dicit Dominus (Ezech. XI, 19, 20). Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum bonae voluntatis in homine praecessisse, ut evelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit bona voluntas, jam non est utique cor lapideum. 30. Nam et alio loco per eumdem prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum. Et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram: et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vobis: et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 22-27). Quis ita sit caecus, ut non videat; quis ita lapideus, ut non sentiat, istam gratiam, non secundum merita bonae voluntatis dari, Domino dicente atque testante, Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum? Quare enim dixit, Ego facio, sed propter nomen meum sanctum; nisi ne illi putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere Pelagiani? non solum autem bona merita eorum nulla, verum etiam mala merita praecessisse demonstrat, dicendo, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus. Quis non videat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis vos, ego faciam vos bonos, non propter vos: et sanctificabo, inquit, nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum. Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat sanctum. Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): ut sanctificetur in hominibus, quod per seipsum sine dubio semper est sanctum. Denique sequitur: Et scient omnes gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis. Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus largitur gratiam tuam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen Domini profanaverunt. CAPUT XV. 31. Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum arbitrium, ideo in psalmo dicitur, Nolite obdurare corda vestra. Et per ipsum Ezechielem, Projicite a vobis omnes impietates vestras, quas impie egistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum, et facite omnia mandata mea. Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et convertimini et vivetis (Ezech. XVIII, 31, 32). Meminerimus eum dicere, et convertimini et vivetis; cui dicitur, Converte nos, Deus (Psal. LXXIX, 4, et LXXXV, 5). Meminerimus eum dicere, Projicite a vobis omnes impietates vestras: cum ipse justificet impium (Rom. IV, 5). Meminerimus ipsum dicere, Facite vobis cor novum et spiritum novum; qui dicit, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis. Quomodo ergo qui dicit, Facite vobis; hoc dicit, Dabo vobis? Quare jubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est; nisi quia dat quod jubet, cum adjuvat ut faciat cui jubet? Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est, quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo bonae voluntatis, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est, Si volueris, servabis mandata (Eccli. XV, sec. LXX): ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur, ut faciat quod jubetur. Tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum volumus: nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod possumus nolumus? CAPUT XVI. 32. Magnum aliquid Pelagiani se scire putant, quando dicunt, « Non juberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri. » Quis hoc nesciat? Sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. Denique ipse qui dixit, Si volueris, conservabis mandata; in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit. Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me (Id. XXII, 33)? Jam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII, 14). Cum ergo verum sit quod dixit, Si volueris, conservabis mandata: quare quaerit in ore suo dari custodiam; similis ei qui dicit in Psalmo, Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL, 3)? Quare non ei sufficit mandatum Dei et voluntas sua; quandoquidem si voluerit, conservabit mandata? Quam multa Dei mandata sunt contra superbiam: jam novit ea; si voluerit, conservabit ea. Quare ergo paulo post dicit, Domine Pater et Deus vitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? Jam dixerat ei lex, Non concupisces (Exod. XX, 17): velit ergo, et faciat quod jubetur; quoniam si voluerit, conservabit mandata. Quare sequitur et dicit, Concupiscentiam averte a me? Contra luxuriam Deus quam multa mandavit: faciat ea; quia si voluerit, conservabit mandata. Quid est quod clamat ad Deum, Ventris appetitio et concubitus ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 4-6)? Si haec ei praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione mea, qua haec a Deo peto, intelligite quomodo dixerim, Si volueris, conservabis mandata. Certum est enim nos mandata servare, si volumus: sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle, cum volumus: sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est, quod paulo ante posui, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); de quo dictum est, A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23); de quo dictum est, Deus est qui operatur in vobis et velle (Philipp. II, 13). Certum est nos facere, cum facimus: sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit, Faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis. Cum dicit, faciam ut faciatis: quid aliud dicit, nisi, auferam a vobis cor lapideum, unde non faciebatis; et dabo vobis cor carneum, unde faciatis? Et hoc quid est, nisi, Auferam cor durum, unde non faciebatis; et dabo cor obediens, unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo, Pone, Domine, custodiam ori meo. Hoc est enim dicere, Fac ut ponam custodiam ori meo: quod beneficium Dei jam fuerat consecutus, qui dixit, Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2). CAPUT XVII. 33. Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam: poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, hoc est, magna charitate fecerunt: de qua charitate ipse Dominus ait, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Unde et Apostolus dicit, Qui enim diligit proximum, legem implevit: nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis, dilectio (Rom. XIII, 8-10). Ipsam charitatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit (Matth. XXVI, 69-75). Timor enim non est in charitate, sicut ait Joannes evangelista in Epistola sua; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et tamen quamvis parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37): putabat enim se posse, quod se velle sentiebat. Et quis istam etsi parvam dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle. De cooperante autem cum jam volumus et volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum (Rom. VIII, 28). Quid est, omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe illa Christi, quae infirmitati gravis est, levis efficitur charitati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem (Matth. XI, 30), qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum. 34. Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas magnanima est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; charitas nunquam cadit. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas: sectamini charitatem (I Cor. XII, 31-XIV, 1). Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 13, 14). Hoc est quod ad Romanos ait, Qui diligit alterum, legem implevit (Rom. XIII, 8). Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Et ad Timotheum, Finis, inquit, praecepti est charitas: et adjungens qualis charitas, de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ad Corinthios autem cum dicit, Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI, 14); satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum charitate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes; mox adjunxit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15). Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. Haec autem omnia quae nisi charitas operatur? 35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos charitatem perpetuam habentes, quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Dicit etiam apostolus Jacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, bene facitis (Jacobi II, 8). Item Joannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet (I Joan. II, 10). Et alio loco: Qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem (Id. III, 10, 23). Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Id. IV, 21). Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta ejus facimus: Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus, et praecepta ejus gravia non sunt (Id. V, 2, 3). Et in Epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem (II Joan. 5). 36. Dicit etiam ipse Dominus Jesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40). De quibus duobus praeceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud non est mandatum (Marc. XII, 28-31). Dicit etiam in Evangelio secundum Joannem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 34, 35). CAPUT XVIII. 37. Haec omnia praecepta dilectionis, id est charitatis, quae tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene; haec ergo praecepta charitatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium: sed quia per legem dantur et veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quae promittebatur in vetere, lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus vivificans), unde est in hominibus charitas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Sedeat ergo inter nos judex apostolus Joannes, et dicat nobis: Charissimi, diligamus invicem. In his verbis Joannis cum se illi extollere coeperint et dicere, Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Joannes, confundens eos et dicens, quia dilectio ex Deo est (I Joan. IV, 7). Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est, Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod jubebatur impleret. Cum dicitur, Diligamus invicem, lex est: cum dicitur, quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, 16, sec. LXX). Unde scriptum est in Psalmo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8). 38. Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Joannes apertissime hoc ostendit, et dicit, Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi praevaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16); nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret; prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur. Sed ipse qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis inquit. Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi. Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis hujus saeculi praetulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt. Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeveniret. Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses: Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). Hanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem dederat ut invicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum jam erat, quod eis ut esset optaverat: Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem (II Thess. I, 3). Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tanquam ex se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides vestra, inquit, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, gratias agere debemus Deo de vobis; non ita vos laudare, tanquam hoc habeatis ex vobis. 39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). In quo sane Apostoli testimonio cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus. Hunc enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 5, 4). Hujus timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et charitatis et continentiae. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Non itaque per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ipsa charitate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam, pax, inquit, fratribus et charitas cum fide. Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona. CAPUT XIX. 40. Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt (Joan. I, 5). In Joanne lux dicit, Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus (I Joan. III, 1). Et in Pelagianis tenebrae dicunt, Dilectio nobis ex nobis est. Quam si veram, id est, christianam dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat Apostolus, qui dicebat, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Joannes dicit, Deus dilectio est (I Joan. IV, 16). Et Pelagiani etiam ipsum Deum non ex Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex Deo nobis esse fateantur, charitatem ex nobis ipsis volunt. Nec audiunt Apostolum dicentem, Scientia inflat, charitas autem aedificat (I Cor. VIII, 1). Quid est ineptius, imo vero quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius, quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine charitate inflat, et ex nobis esse charitatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicat Apostolus, supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19); quid est insanius, quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est charitati, et ex hominibus charitatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est, A facie ejus scientia et intellectus procedit (Prov. II, sec. LXX): scriptum est, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Et legimus, Spiritum scientiae et pietatis (Isai. XI, 2): legimus, Spiritum virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). Sed majus est donum charitas quam scientia: nam scientia quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur; charitas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur (I Cor. XIII, 4). CAPUT XX. 41. Satis me disputasse arbitror adversus eos qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit adjuvatur; et sic disputasse, ut non magis ego, quam divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis: quae Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo. Nam invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum: sicut sunt vasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem (Rom. IX, 22): sicut est induratio Pharaonis, cujus et causa dicitur, ad ostendendam in illo virtutem Dei (Exod. VII, 3, et X, 1): sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de civitate Gai; in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc factum est ut vindicaretur peccatum et modo, quo fuerat vindicandum: unde dicit Dominus ad Jesum Nave, Non poterunt filii Israel subsistere ante faciem inimicorum suorum (Josue VII, 4, 12). Quid est, Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed per timorem turbata voluntate fugiebant; nisi quia Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos vult in formidinem convertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum adversus populum Dei, quem ducebat Jesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et tamen dicit Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur (Id. XI, 20). Numquid non sua voluntate homo improbus filius Gemini maledicebat regi David? Et tamen quid ait David, plenus vera et alta et pia sapientia? quid ait illi qui maledicentem percutere voluit? Quid mihi, inquit, et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus dixit illi maledicere David. Et quis dicet ei, Quare fecisti sic? Deinde Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab alio initio repetendo commendans: Et dixit, inquit, David ad Abessa et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quaerit animam meam, et adhuc modo filius Gemini? Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut videat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto (II Reg. XVI, 5-12). Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis sapiens et intelliget? Non enim jubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod ejus voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum judicio suo justo et occulto inclinavit, ideo dictum est, dixit ei Dominus. Nam si jubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postea novimus esse punitum. Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere David, hoc est, cor ejus malum in hoc peccatum miserit vel dimiserit: ut videat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus etiam malorum ad laudem atque adjumentum bonorum. Sic usus est Juda tradente Christum, sic usus est Judaeis crucifigentibus Christum. Et quanta inde bona praestitit populis credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum. Numquid non sua voluntate Abessalon elegit consilium quod sibi oberat? Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus ejus patrem orantem, ut hoc fieret. Propter quod Scriptura ait: Et Dominus mandavit dissipare consilium Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala (II Reg. XVII, 14). Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causae, quia pro ipso erat contra patrem ejus, cotra quem rebellaverat, ut posset eum opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel, agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat eligeret. CAPUT XXI. 42. Quis non ista judicia divina contremiscat, quibus agit Deus in cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et verbis coaevorum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus leniter debuit. Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt Jeroboam, ut irati Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse praedixerat. Quid enim Scriptura dicit? Et non audivit rex plebem, quoniam erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod locutus est in manu Achiae Selonitae de Jeroboam filio Nabath (III Reg. XII, 3-20). Nempe sic factum est illud per hominis voluntatem, ut tamen conversio esset a Domino. Legite libros Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum: Et suscitavit Dominus super Joram spiritum Philistiim et Arabum qui finitimi erant Aethiopibus, et ascenderunt in terram Juda, et dissipaverunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in domo regis inventa est (II Par. XXI, 16, 17). Hic ostenditur, Deum suscitare hostes eis terris vastandis, quas tali poena judicat dignas. Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Judaeam dissipandam sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt sua voluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum eorum spiritum suscitavit? Imo utrumque verum est, quia et sua voluntate venerunt, et tamen spiritum eorum Dominus suscitavit. Quod etiam sic dici potest, et eorum spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua voluntate venerunt. Agit enim Omnipotens in cordibus hominum etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui omnino injuste aliquid velle non novit. Quid est quod homo Dei dixit ad Amessiam regem, Non veniat tecum exercitus Israel, non est enim Dominus cum Israel, omnibus filiis Ephrem: quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adjuvare vel in fugam vertere (II Par. XXV, 7, 8)? Quomodo virtus Dei alios adjuvat in bello dando eis fiduciam, alios immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), etiam in cordibus hominum operatur? Legimus quid dixerit Joas rex Israel, mittens nuntium ad Amessiam regem volentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit: Nunc sede in domo tua. Quid provocas in malum, et cadis tu et Juda tecum (IV Reg. XIV, 9, 10)? Deinde Scriptura subjunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deos Edom (II Par. XXV, 20). Ecce Deus idololatriae peccatum volens vindicare, hoc operatus est in ejus corde, cui utique juste irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus, Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel (Ezech. XIV, 9). In libro Esther scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra captivitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in ejus libro scriptum est, quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo, quem rex, ubicumque in regno ejus esset, jusserat trucidari, oravit ad Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter jussum regis et praeter ordinem suum ad illum auderet intrare (Esther III et IV). Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tanquam taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam: et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Id. V, sec. LXX). Scriptum est et in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae, sic cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud (Prov. XXI, 1). Et in psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum ejus, ut dolum facerent in servos ejus (Psal. CIV, 25). In Litteris etiam apostolicis videte quae scripta sunt; in Epistola Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item paulo post: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24, 26, 28). Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati; sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10, 11). 43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur, operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Fixum enim debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14). Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur: ne incurratis in illud proverbium Salomonis, Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3). Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6): quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos, sive quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem: quid mirum est, si per Spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona? CAPUT XXII. 44. Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant praecedere, ut justificentur per Dei gratiam; non intelligentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod volunt de majoribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda gratia, cujus voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari videmus, quando baptizantur et divina Sacramenta percipiunt; quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si jam libero uterentur arbitrio: et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito praecedente, alioquin gratia jam non esset gratia. Et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei providentia in manus piorum quomodocumque perveniunt: aliquando autem filii fidelium non eam consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae: quod ut Apostolus diceret, quid praedixerit intuemini. Agebat enim de Judaeis et Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait: Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 30-33). Et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem veritatem, sed magnam profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala ut venirent bona, mox exclamavit atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Haec enim inscrutabilia judicia et investigabiles viae perversi homines non cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad intelligendum, putabant et jactitabant Apostolum dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Id. III, 8.) Quod absit ut Apostolus diceret: sed homines non intelligentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit Apostolus, Lex autem subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. 5, 20). Sed utique gratia id agit, ut jam fiant bona ab eis qui fecerunt mala; non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere, Faciamus mala, ut veniant bona: sed, Fecimus mala, et venerunt bona; jam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona. Propter quod scriptum est in Psalmo: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Prius itaque non ideo venit Filius hominis in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): hoc propter misericordiam: postea vero propter judicium venturus est judicare vivos et mortuos; quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine judicio, sed occulto, ideo ait, In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX, 39). CAPUT XXIII. 45. Ad occulta ergo Dei judicia revocate, quando videtis in una causa, quam certe habent omnes parvuli, haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione moriatur; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem praescivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet intellectum ejus (Sap. IV, 11): et nolite in istis dare injustitiam vel insipientiam Deo, apud quem justitiae fons est et sapientiae: sed sicut vos exhortatus sum ab initio sermonis hujus, in quod pervenistis, in eo ambulate, et hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 16 et 15), et si non in hac vita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26). Quando ergo auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV, 9); et quod ait Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18): in eo quem seduci permittit vel obdurari, mala ejus merita credite; in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus, Ego induravi Pharaonem; vel, induravi, aut indurabo cor Pharaonis (Exod. IV-XIV, passim). Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum (Id. VIII, 32). Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27). Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro injustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia. CAPUT XXIV. 46. Repetite assidue librum istum, et si intelligitis, Deo gratias agite: ubi autem non intelligitis, orate ut intelligatis: dabit enim vobis Dominus intellectum. Mementote scriptum esse: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei (Jacobi I, 5). Ipsa est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Jacobus dicit. Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit in vobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione (Id. III, 14-17.) Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intelligite gratiam; quia si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui nos creavit Deo postulanda esset. Fratres, orate et pro nobis, ut temperanter et pie et juste vivamus in hoc saeculo, exspectantes illam beatam spem, et manifestationem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 12, 13), cui est honor et gloria et regnum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.