Jump to content

De gubernatione Dei/IV

Checked
E Wikisource

LIBER QUARTUS.

[recensere]

59 I. Disceditur itaque ab illa quam supra diximus Christiani nominis praerogativa, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. Nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata servare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est, nec Christum credat qui Christi mandata conculcat; ac per hoc totum in id revolvitur, ut qui Christiani 60 nominis opus non agit, Christianus non esse videatur. Nomen enim sine actu atque officio suo, nihil est. Nam, sicut ait quidam in scriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine; aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Itaque ut iisdem verbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum vocabulum sine merito, nisi ornamentum in luto? sicut etiam per divinas litteras sacer sermo testatus est dicens: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua (Prov. XI, 22). Et in nobis itaque Christianum vocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse videamur. Denique qui vult plenus scire vocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi, cessantibus meritis, etiam nomina perdiderunt. Duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a Deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt. Populus enim Dei et Israel appellatae sunt. Sic quippe legimus: Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi (Psal. LXXX, 9). Ergo Judaei aliquando utrumque, nunc neutrum. Nam nec Dei populus dici potest qui cultum Dei jam olim reliquit, nec videns Deum qui Dei Filium denegavit, sicut scriptum est: Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3). Propter quod etiam alibi Deus noster de Judaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: Voca nomen ejus, Non dilecta (Ose. I; 9; Rom. IX, 25). Et iterum ad Judaeos ipsos: Vos non estis populus meus, et ego non sum Deus vester (Ibid., 9). Cur autem hoc de eis diceret, ipse alibi evidenter ostendit. Sic quippe ait: Dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum (Jer. XVII, 13). Et iterum: Verbum, inquit, Domini projecerunt, et sapientia nulla est in illis. Quod quidem timeo 61 ne non magis tunc de eis dici potuerit, quam de nobis nunc dici possit: quia nec verbis Dominicis obtemperamus, et qui verbis Domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. Nisi fortasse credimus sapienter nos Deum spernere, et hoc ipsum quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam judicamus. Est quidem causa cur hoc ita existimare credamur. Nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. Quae cum ita sint, quae ratio est ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum Spiritus sanctus nec fidem quidem dicat hominibus Christianis sine operibus bonis posse prodesse. Et utique multo plus est fidem habere quam nomen: quia nomen est vocabulum hominis, fides autem fructus est mentis. Et tamen hunc ipsum fidei fructum infructuosum Apostolus sine operibus bonis esse testatur dicens: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 17). Et iterum: Sicut enim corpus sine spiritu, sic fides sine ope ribus mortua est (Ibid., 26). Addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur.

II. Sed dicet aliquis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. Ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Ibid., 18). Quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse: quia Christianus nisi opera bona fecerit, fidem suam penitus approbare non possit, ac per hoc quod probare non valeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit. Nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat dicens ad Christianum: Tu credis quia 62 unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Ibid., 19). Consideremus quid voluerit hoc loco Apostolus dicere; nec irascamur divinis testimoniis, sed acquiescamus; nec contradicamus, sed proficiamus. Tu credis, inquit ad Christianum sermo divinus, quod Deus unus est. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt. Nunquid erravit Apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? Non utique. Sed ostendere illud volens quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberet, idcirco ait et a daemonibus Deum credi: scilicet ut sicut daemones, cum Deum credant, tamen in perversitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemoniacam habere, qui cum se Deum credere asserant, tamen a malo opere non cessant. Subjungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non credere solum daemones Dei nomen, sed etiam timere et contremiscere: hoc est dicere: Quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio Dei nulla est? aliquid plus daemones habent. Tu enim unam rem habes tantummodo, illi duas. Tu credulitatem habes, non habes timorem; illi credulitatem habent pariter et timorem. Quid miraris ergo si caedimur? Quid miraris si castigamur, si in jus hostium tradimur, si infirmiores omnibus sumus? Sive miseriae nostrae, sive infirmitates, sive eversiones, sive captivitates et pene improbae servitutes, testimonia sunt mali servi et boni domini. Quomodo mali servi? quia patior, scilicet vel ex parte, quod mereor. Quomodo boni domini? quia ostendit quid mereamur, etsi non inrogat quae mereamur. Clementissima enim ac benignissima castigatione mavult 63 nos corrigere quam perire. Nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, lethalibus suppliciis digni sumus. Sed ille plus misericordiae tribuens quam severitati, mavult nos clementis censurae temperamento emendare, quam plaga justae coercitionis occidere. Ingratum nobis esse quod caedimur, satis certus sum; sed quid miramur si peccantes nos Deus verberat, cum ipsi peccantes servulos verberemus? Injusti judices sumus: homunculos nos flagellari a Deo nolumus, cum ipsi conditionis nostrae homines flagellemus. Sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus. Natura in nobis et nequitia servilis est. Volumus delinquere, et nolumus verberari. Ipsi in nobis mores sunt qui in servulis nostris: omnes volumus impune peccare. Denique, si mentior, cunctos consulo. Nego ullum esse, quamlibet magni criminis reum, qui se acquiescat debere torqueri. Hinc ergo cognosci potest quam inique ac pravissime aliis severissimi sumus, nobis indulgentissimi; aliis asperi, nobis remissi. In eodem crimine punimus alios, nos absolvimus. Intolerabilis prorsus et contumaciae et praesumptionis. Nec agnoscere volumus in nobis reatum, et audemus de aliis usurpare judicium. Quid esse injustius nobis aut quid perversius potest? Id ipsum scelus in nobis probabile esse ducimus, quod in aliis severissime vindicamus. Et ideo non sine causa ad nos Apostolus clamat: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Rom. II, 1). III. Sed non eadem, inquit aliquis ex divitibus, non eadem nos agimus quae servi agunt. Ex servis enim fures ac fugitivi sunt, ex servis gulae ac ventri jugiter servientes. Verum est esse haec vitia 64 servorum. Sed plura tamen sunt ac majora dominorum, quamvis non omnium. Excipiendi enim quidam sunt, sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare, quam alios non nominando videar publicare. Ac primum servi, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia etiamsi eis stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt; et ita implent canonem quod non explent satietatem; ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est qui ad furtum cogi videtur invitus. Nam et Scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas videtur dicens: Non grandis est culpae cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam (Prov. VI, 30). In Salomone. Furatur ut expleat animam suam, ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui divino sermone excusantur. Quod autem de furtis servorum dicimus, hoc etiam de fuga; immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam servos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. Pavent quippe actores, pavent silentiarios, pavent procuratores: prope ut inter istos omnes nullorum minus servi sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur, ab omnibus conteruntur. Quid amplius dici potest? Multi servorum ad dominos suos confugiunt, dum conservos timent. Unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. Vim patiuntur infelicissimi. Famulari optant, et fugere coguntur. Discedere a servitio dominorum suorum omnino nolunt, et conservorum suorum crudelitate non permittuntur ut serviant. Mendaces quoque esse dicuntur. Ad mendacium nihilominus 65 atrocitate praesentis supplicii coarctantur. Siquidem dum tormentis se volunt eximere, mentiuntur. Quid autem mirum est si positus in metu servus mentiri mavult quam flagellari? Accusantur etiam gulae et ventris avidi. Nec hoc novum est. Magis desiderat saturitatem, qui famem saepe toleravit. Sed esto, non perferat famem panis. famem certe perfert deliciarum; et ideo ignoscendum est si avidius expetit quod ei jugiter deest. Tu vero nobilis, tu vero dives, qui immanibus bonis affluis, qui hoc ipso Deum sanctis operibus honorare plus debes quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris; videamus si actus, non dico sanctos, sed vel innoxios habes. Et quis, ut superius dixi, divitum, praeter paucos, non cunctis criminibus infectus est? Et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret. Salus erat omnium, innocentia plurimorum. Neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum qui in se id quod dico esse cognoscit. Si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad injuriam ejus spectant cuncta quae dico. Si autem in se esse novit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici aestimet, sed a conscientia sua. Ac primum ut de vitiis servilibus dicam, si fugitivus est servus, fugitivus es etiam tu dives ac nobilis. Omnes enim Dominum suum fugiunt, qui legem Domini derelinquunt. Quid ergo, dives, culpas in servo? hoc facis quod et ille. Ille fugitivus est domini sui, et tu tui. Sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum, et tu bonum. Incontinentiam quoque ventris in servo arguis. In illo rara est per indigentiam, in te quotidiana per copiam. Vides ergo apostolica sententia te potissimum verberari, immo te solum, quia in quo alium judicas, temetipsum condemnas. 66 Eadem enim agis quae judicas: immo non eadem, sed majora multo ac nequiora. In illo quippe etiam infrequentem ventris intemperantiam punis, et tu assidua cruditate distenderis. Furtum quoque, ut putas, servile vitium est. Et tu furtum, dives, facis, quando a Deo vetita praesumis: omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt. IV. Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum divitum, sed latrocinia comprobentur? Quotus quisque enim juxta divitem non pauper aut actu aut statu est? Siquidem pervasionibus praepotentum aut sua homines imbecilli, aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt. Ut non immerito de utriusque personis sacer sermo testatus sit dicens: Venatio leonis, onager in eremo: sic pascua sunt divitum pauperes (Eccli. XIII, 23). Quamvis tyrannidem hanc non pauperes tantum, sed pene universitas patiatur generis humani. Quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio civitatum, aut quid aliud quorumdam quos taceo, praefectura quam praeda? Nulla siquidem major pauperculorum est depopulatio, quam potestas. Ad hoc enim honor a paucis emitur, ut cunctorum vastatione solvatur. Quo quid esse indignius, quid iniquius potest? Reddunt miseri dignitatum pretia quas non emunt. Commercium nesciunt, et solutionem sciunt. Ut pauci illustrentur, mundus evertitur. Unius honor, orbis excidium est. Denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est. Sciunt Africae, quae fuerunt. Sciunt Galliae devastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis vel tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina vacuavit. V. Sed evagati longius sumus, 67 dolore compulsi. Ergo, ut ad superiora redeamus, quid est in quo non servilibus vitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo quia illa quae in servis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt? Denique ad has pervasiones, quas, ut supra dixi, nobiles agunt, servus nec aspirare permittitur. Quamvis mentiar. Quidam enim ex servis nobiles facti, aut paria aut majora fecerunt. Sed hoc tamen imputari servis nequaquam potest, quod quibusdam servilis conditio tam feliciter cessit. Homicidia quoque in servis rara sunt, terrore ac metu mortis; in divitibus assidua, spe ac fiducia impunitatis. Nisi forte iniqui sumus, hoc quod divites faciunt ad peccatum referendo, quia illi cum occidunt servulos suos, jus putant esse, non crimen. Nec hoc solum, sed eodem privilegio etiam in exercendo impudicitiae coeno abutuntur. Quotus enim quisque est divitum connubii sacramenta conservans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam? secundum illud scilicet quod de talibus dicit sermo divinus: Equi insanientes in feminas facti sunt (Jer. V, 8). Quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum pervadere vult concubitu quidquid concupierit aspectu? Nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam injustum esse videatur, quia hoc in comparatione supra dictorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum, et intra certum conjugum numerum frenos libidinum continere. Conjugum dixi, quia ad tantam res impudentiam venit, ut ancillas suas multi uxores putent. Atque utinam sicut putantur esse quasi conjuges, ita solae haberentur uxores! 68 Illud magis tetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti, alias sibi rursum servilis status conjuges sumunt, deformantes sancti connubii honorem per degeneris contubernii vilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena servarum: digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio. VI. Non dubito ex iis plurimos qui aut sunt nobiles, aut videri nobiles volunt, superbe et aspernanter accipere, quod dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus servos quosdam esse quam dominos. Sed cum hoc ego non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicaverim, nullus irasci omnino debet qui nequaquam se talem esse cognoscit; ne hoc ipso quod irascitur, de coetu ipsorum esse videatur. Quin potius quicumque ex nobilibus haec male horrent, irasci talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi qui tales sunt omnem gravent populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur. Diximus itaque nobiles quosdam esse servis deteriores. Diximus utique et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. Ecce enim ab hoc scelere vel maximo prope omnis servorum numerus immunis est. Numquid enim aliquid ex servis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur, et canum vel suum more tantas putat conjuges suas esse, quantas potuerit libidini subjugare? Sed responderi videlicet ad haec potest, quod facere servis ista non liceat. Nam profecto facerent, si liceret. Credo. Sed quae fieri non video, quasi facta habere non possum. Quamlibet enim 69 in eis improbae mentes, quamlibet male cupidates sint, nullus pro eo quod non admittit scelere punitur. Malos esse servos ac detestabiles satis certum est. Sed hoc utique ingenui ac nobiles magis exsecrandi, si in statu honestiore pejores sunt. Quo fit ut ad illum perveniri exitum rei hujus necesse sit, non ut servi sint a reatu nequitiae suae absolvendi, sed ut plurimi divites magis sint servorum comparatione damnandi. Nam illud latrocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod cum Romana respublica vel jam mortua, vel certe extremum spiritum agens, in ea parte qua adhuc vivere videtur, tributorum vinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inveniuntur tamen plurimi divitum quorum tributa pauperes ferunt? hoc est, inveniuntur plurimi divitum quorum tributa pauperes necant. Et quod inveniri dicimus plurimos, timeo ne verius diceremus omnes. Tam pauci enim mali hujus expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte qua multos diximus, omnes pene divites reperire possimus. Ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt quam ut divites cunctos immunes redderent, miserorum tributa cumularent; illis ut demerentur vectigalia vetera, istis ut adderentur nova; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut accessio maximarum affligeret; illi ut eorum quae leviter ferebant imminutione ditescerent, isti ut eorum quae jam ferre non poterant multiplicatione morerentur; ac sic remedium illud alios injustissime erigeret, alios injustissime necaret; aliis esset sceleratissimum praemium, aliis sceleratissimum venenum: Unde advertimus quod nihil esse et divitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius quos 70 etiam illa quae pro remedio cunctis dantur occidunt. VII. Jam vero illud quale, quam sanctum, quod si quis ex nobilibus converti ad Deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? Aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? Statim enim ut quis melior esse tentaverit, deterioris abjectione calcatur; ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne viles habeantur. Et ideo non sine causa Apostolus clamat: Saeculum totum in malo positum est (I Joan. V, 19). Et verum est. Merito enim totum esse in malo dicitur, ubi boni locum habere non possunt. Siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint qui sunt in illo, aut qui boni sunt, multorum persecutione crucientur. Itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se applicuerit, illico honoratus esse desistit. Ubi enim quis mutaverit vestem, mutat protinus dignitatem; si fuerit sublimis, fit despicabilis; si fuerit splendidissimus, fit vilissimus; si fuerit totus honoris, fit totus injuriae. Et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam Dei aut iracundiam perferunt, qui Deum in sanctis omnibus persequuntur? Perversa enim sunt et in diversum cuncta mutata. Si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. Nihil itaque mirum est si deteriora quotidie patimur, qui deteriores quotidie sumus. Et nova enim quotidie homines mala faciunt, et vetera non relinquunt. Surgunt recentia crimina, nec repudiantur antiqua. VIII. Quis ergo est causationis locus? Quamlibet aspera et adversa patiamur, minora patimur quam meremur. Quid querimur quod dure agat nobiscum Deus? Multo nos cum Deo durius agimus. Exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris, et ad puniendos nos trahimus invitum. 71 Cumque ejus naturae sit mens Dei atque majestas, ut nulla iracundiae passione moveatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. Vim, ut ita dixerim, facimus pietati suae, ac manus quodammodo afferimus misericordiae suae. Cumque ejus benignitatis sit ut velit nobis jugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus vindicare. Ac sicut illi solent qui munitissimas urbes obsident, aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur, omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant, ita nos ad expugnandam misericordiam Dei omni peccatorum immanium scelere, quasi omni telorum genere pugnamus et injuriosum nobis Deum existimamus, cum ipsi injuriosissimi Deo simus. Omnis siquidem Christianorum omnium culpa, divinitatis injuria est. Nam cum illa quae facere a Deo vetamur admittimus, vetantis jussa calcamus; ac per hoc impie in calamitatibus nostris severitatem divinam accusamus. Nos quippe nobis accusandi sumus. Nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. Quid ergo de poenarum acerbitate querimur? Unusquisque nostrum ipse se punit. Et ideo illud propheticum ad nos dicitur: Ecce omnes vos ignem accenditis, et vires praebetis flammae: ingredimini in lucem ignis vestri et flammae quam accendistis (Isai. L, 2). Totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo Scriptura memoravit. Primum enim ignem accendit, postea vires ignibus praebet, postremo flammam ingreditur quam paravit. Quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? Scilicet cum primum peccare incipit. Quando autem vires ignibus praebet? Cum utique peccatis 72 peccata cumularit. Quando vero ignem aeternum introibit? Quando inremediabilem jam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleverit, sicut Salvator noster ad Judaeorum principes ait: Implete mensuram patrum vestrorum, serpentes, progenies viperarum (Matth. XXIII, 32, 33). Non longe a plenitudine peccatorum erant, quibus ipse dicebat Dominus ut peccata complerent. Ideo absque dubio, ut quia digni jam salute non essent, implerent iniquitatum numerum quo perirent. Unde etiam cum lex vetus peccata Amorrhaeorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos (Gen. XIX, 12, 13). Diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem illum accenderat quo peribat. Et ideo completis iniquitatibus suis, arsit flammis criminum suorum. Tam male enim de Deo meruit, ut gehennam quae in futuro judicio erit, etiam in hoc saeculo sustineret. IX. Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni, quia nulli illorum impuritatibus comparandi. Verum fortasse istud sit. Attamen quid facimus, quod Salvator ipse omnes qui Evangelium suum spreverint, pejores esse memoravit? Denique ad Capharnaum sic ait: Si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Matth. XI, 23, 24). Si Sodomitas minus esse dicit damnabiles quam cunctos Evangelia negligentes, certissima ergo ratio est qua et nos, qui in plurimis Evangelia negligimus, pejus timere aliquid debeamus; praesertim cum usitatis jam et quasi familiaribus 73 malis contenti esse nolimus. Non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae, non rapinae, non sufficiunt vinolentiae, non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates, non sufficiunt perjuria, non sufficiunt adulteria, non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas injurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus injiciant etiam in Deum. Posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit supra terram, et dixerunt: Quomodo scibit Deus, et si est scientia in excelso (Psal. LXXII, 9, 11)? Et illud: Non videbit nec intelliget Deus Jacob (Psal. XCIII, 7). Ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). Nam qui nihil aspici a Deo affirmant, prope est ut cui aspectum adimunt, etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere, dicant etiam omnino non esse. Et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera conjungi, nullum tamen est, ut puto, vel inrationabilius vel insanius. Quid enim tam furiosum est quam ut aliquis, cum Deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat negligere quae fecit? Quasi vero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut negligeret quae fecisset. Ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum habere dico, ut probem priusquam etiam crearet habuisse. Res quippe ipsa hoc evidenter ostendit. Nihil enim fecerat, nisi curam faciendi habuisset ante quam faceret, praesertim cum etiam in ipso humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes qui ad hoc aliquid agat atque 74 perficiat, ut perfecta non curet. Nam et qui agrum excolit, ad hoc colit ut culta conservet. Et qui vineam plantat, ad hoc plantat ut plantata custodiat. Et qui initia gregum praeparat, ad hoc parat ut curam multiplicandis gregibus impendat. Et qui domum aedificat vel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, jam tamen ipsa quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur. Et quid de homine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? Formicae in subterraneis latibulis varia frugum genera condentes, ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu vitae suae diligunt quae recondunt. Apes, cum fundamina favis ponunt, vel cum e floribus natos legunt, qua causa vel thymum jam nisi studio et cupiditate mellis, vel flosculos quosdam nisi futurae sobolis charitate sectantur? Deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore privavit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit? Ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in in ipso, ut scriptum est, et vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 28), ab ipso utique affectum omnem quo pignora nostra amamus, accepimus. Totus namque mundus et totum humanum genus pignus est Creatoris sui. Et ideo ex hoc ipso affectu quo amare nos fecit pignora nostra, intelligere nos voluit quantum ipse amaret pignora sua. Sicut enim, ut legimus, invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), ita amorem erga nos suum per eum quem nobis erga nostros dedit amorem, voluit intelligi. Et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in coelo et in terra a se ipso 75 voluit nominari (Ephes. III, 15), sic a nobis patris in se affectum voluit agnosci. Et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. Probat quippe hoc vox Salvatoris in Evangelio dicentis: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret pro mundi vita (Joan. III, 16). Sed et Apostolus dicit: Deus, inquit, Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit (Rom. VIII, 32)? X. Hoc est ergo illud quod supra dixi, quia plus nos amat Deus quam filium pater. Evidens quippe res est quod super affectum filiorum nos Deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. Et quid plus? Addo, et hoc filio justo, et hoc filio unigenito, et hoc filio Deo. Et quid dici amplius potest? Et hoc pro nobis, id est, pro malis, pro iniquis, pro impiissimis. Quis aestimare hunc erga nos Dei amorem queat, nisi quod justitia Dei tanta est, ut in eum aliquid injustum cadere non possit? Nam quantum ad rationem humanam pertinet, injustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis servis filium bonum fecisset occidi. Sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis. Dei virtus est, quod ita intelligi ab homine magnitudo justitiae suae non potest, ut quantum ad imbecillitatem humanam pertinet, pene injustitiae speciem magnitudo justitiae habere videatur. Et ideo Apostolus, ad indicandam nobis aliquatenus divinae misericordiae immensitatem, sic ait: Ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur (Rom. V, 6, 7). Ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem Dei. Nam si vix ullus pro summa justitia mortem suscipit, probavit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. Sed cur hoc fecerit Dominus, statim in subditis 76 docet dicens: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Ibid. 8, 9). Hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est. Majoris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. Idcirco itaque ait: Commendat suam charitatem Deus in nobis. Quomodo commendat? Scilicet quia non merentibus praestat. Si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non videbatur quae non debuerat praestitisse, sed quae debuerat reddidisse. Quid ergo nos pro his omnibus retribuimus, vel potius quid retribuere debemus? Primum scilicet illud quod beatissimus propheta ei debere se et redditurum esse testatur dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13). Prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus, ac pro eo qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes; tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. Quo fit ut etiam si mortem suscipiamus, debitum tamen non exsolvamus. Sed tamen quia majus referre non possumus, totum reddere videmur, si totum quod possumus reddere curamus. Itaque prima, ut dixi, haec retributio est. Secunda autem, ut si debitum morte non solvimus, vel amore solvamus. Nam ipse Salvator ideo, ut ait Apostolus, moriendo pro nobis commendare voluit omnibus charitatem suam, ut nos ad reddendam pietatem tantae vicissitudinis pietatis suae traheret exemplo. Et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalybem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est, summa et clarissima 77 regnorum coelestium gemma, hoc scilicet voluit ut dum se licet durissimis nobis descendens de coelo propius adjungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoveret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia, intelligeremus quid nos pro Domino tam bono facere conveniret, cum ille pro malis servis tanta fecisset, et compleretur hoc quod Apostolus dicit, ut mortificaremur charitate illius tota die, et neque tribulatio, neque angustia, neque persecutio, neque fames, neque nuditas, neque gladius posset nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 36). XI. Cum ergo haec a nobis deberi Domino satis certum sit, videamus quid pro his cunctis reddimus; quaeve demus. Quid scilicet nisi totum illud quod supra diximus, quidquid indecens, quidquid indignum, quidquid ad injuriam Dei pertinens, actus improbos, mores flagitiosos, ebrietates, comessationes, cruentas manus, foeditates libidinis, rapidas cupiditates, et quidquid illud est quod plus potest conscientia habere quam sermo. Quae enim, inquit Apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). Nec solum hoc. Nam hoc vetus est, et tam praesentium temporum quam praeteritorum: Illud gravius et lugubrius, quod peccatis veteribus nova addimus, nec solum nova, sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis Dei ante non visa; jactantes scilicet profanas in Deum voces, et contumeliose blasphemantes, dicentes Deum incuriosum, Deum non intendentem, Deum negligentem, Deum non gubernantem, ac per hoc et immisericordem et impraestabilem, inhumanum, asperum, durum. Nam qui non respiciens et incuriosus et negligens esse dicitur, quid superest nisi ut asper 78 et durus et inhumanus esse dicatur? O caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! Non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus involuti, rei in omnibus Deo sumus, nisi etiam accusatores Dei simus. Et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat judicem judicandus? XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas Deus, si curat, si diligit, si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? Cur vinci a barbaris patitur? Cur juri hostium subjugari? Brevissime, ut jam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. Respiciamus enim ad turpitudines, ad flagitia, ad scelera illa Romanae plebis quae supra diximus, et intelligemus si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate vivamus. Itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a Deo dicunt, quod miseri, quod imbecilles simus, quid meremur? Si enim in tantis vitiis, in tanta improbitate viventes, fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat quod non respiceret scelera Romanorum Deus, qui tam malos, tam perditos, beatos esse pateretur. Cum vero tam vitiosos, tam improbos, infirmos et miserrimo esse jubeat, evidentissime patet, et aspici nos a Deo et judicari, quia hoc patimur quod meremur. Sed mereri nos absque dubio non putamus; et hinc est quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. Maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae arrogantia. Inter multos siquidem eorumdem criminum reos nullus est criminosior quam qui se putat non criminosum. Itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios judicemus. 79 Sed esto (inquit aliquis peccator et malignissimus) certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus; et hoc utique ipso manifestum est quod non respicit res humanas Deus, quia cum meliores simus, deterioribus subjugamur. An meliores simus barbaris, jam videbimus. Certe, quod non est dubium, meliores esse debemus. Et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus. Criminosior enim culpa est, ubi honestior status. Si honoratior est persona peccantis, peccati quoque major invidia. Furtum in omni quidem est homine malum facinus; sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona Cunctis fornicatio interdicitur; sed gravius multo est si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. Ita et nos qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, gravius erramus. Atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. Ubi sublimior est praerogativa, major est culpa. Ipsa enim errores nostros religio quam profitemur, accusat. Criminosior est ejus impudicitia, qui promiserit castitatem. Foedius inebriatur, sobrietatem fronte praetendens. Nihil est philosopho turpius vitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem quam vitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. Et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam magnae professionis nomine vivimus, et positi in religione peccamus. XIII. Sed scio plurimis intolerabile videri, si barbaris deteriores esse dicamur. Et quid facimus quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse videatur? 80 Immo causam nostram hoc magis aggravat, si deteriores simus, et meliores nos esse credamus. Qui enim, inquit Apostolus, se existimat aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet homo (Gal. VI, 3, 4). Operi ergo nostro debemus credere, non opinioni; rationi, non libidini; veritati, non voluntati. Igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris judicemur, videamus aut quomodo meliores simus, aut quibus barbaris. Duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est, aut haereticorum, aut paganorum. His ergo omnibus, quantum ad legem divinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores; quantum autem ad vitam et vitae acta, doleo ac plango esse pejores. Quamvis id ipsum tamen, ut ante jam diximus, non de omni penitus Romani populi universitate dicamus. Excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares, aut si id nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles; caeteros vero aut omnes, aut pene omnes, magis reos esse quam barbaros. Hoc est autem deteriorem esse, magis reum esse. Itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur, ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris judicemur, videamus, ut dixi, aut quomodo, aut quibus barbaris. Ego enim praeter eos tantummodo Romanorum quos paulo ante nominavi, caeteros aut omnes, aut pene omnes, majoris reatus dico et criminosioris vitae esse quam barbaros. Irasceris forsitan qui haec legis, et condemnas insuper quae legis. Non refugio censuram tuam. Condemna, si mentior; condemna, si non probavero; condemna, si id quod assero, non etiam 81 Scripturas sacras dixisse monstravero. Igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus judicamus, nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. Vita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores; lege autem catholica sine comparatione meliores. Sed illud considerandum est, quia quod lex bona est, nostrum non est; quod autem male vivimus, nostrum est. Et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si vita nostra et conversatio non est bona. Lex enim bona, muneris est Christi; vita autem non bona, criminis nostri. Immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus, et mali cultores sumus. Quin potius nec cultores, si mali: quia cultor dici non potest malus cultor. Neque enim colit qui rem sanctam sancte non colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus. XIV. Remota ergo legis praerogativa, quae nos aut nihil omnino adjuvat, aut etiam justa animadversione condemnat, vitam barbarorum atque nostrorum, studia, mores, vitia comparemus. Injusti sunt barbari, et nos hoc sumus; avari sunt barbari, et nos hoc sumus; infideles sunt barbari, et nos hoc sumus; cupidi sunt barbari, et hoc nos sumus; impudici sunt barbari, et nos hoc sumus; omnium denique improbitatum atque impuritatum pleni sunt barbari, et nos hoc sumus. Sed responderi fortasse possit: Ergo si pares vitiositate barbaris sumus, cur non sumus etiam viribus pares? Cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam invalidi quam nos sumus, illi esse deberent. Verum est, ac per hoc superest ut illi nocentiores sint qui infirmiores. Quomodo hoc probamus? Scilicet quia, 82 ut superius locuti sumus, omnia ex judicio Deum facere monstravimus. Si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi Domini speculantur bonos et malos (Prov. XV, 3), et juxta Apostolum, judicium Dei est secundum veritatem in omnes malos (Rom. II, 2), videmus nos qui non desinimus mala agere, ex judicio justi Dei poenas malitiae sustinere. Sed eadem, inquis, mala etiam barbari agunt, et tamen non sunt tam miseri quam nos sumus. Hoc ergo interest, quod etsi eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen majore offensione peccamus. Possunt enim nostra et barbarorum vitia esse paria; sed in his tamen vitiis necesse est peccata nostra esse graviora. Nam cum omnes, ut ante jam diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est, Francorum infidelis, Gepidarum inhumana, Chunorum impudica; omnium denique gentium barbarorum vita, vitiositas. Sed numquid eumdem reatum habent illorum vitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alani quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Albani quam rapacitas Christiani? Si fallat Chunus vel Gepida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? Si pejeret Francus, quid novi faciet, qui perjurium ipsum sermonis genus putat esse, non criminis? Et quid mirum si hoc barbari ita credunt, qui legem et Deum nesciunt, cum major fere Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se novit? Nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et siricorum omnium turbas, quae majorem ferme civitatum universarum partem occupaverunt, si aliud 83 est vita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum verba aestimant quae nihil loquentibus prosunt. Tantus apud hos Dei honor est prohibens etiam jusjurandum, ut singularem existiment fructum omnium perjurium. Quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? Nihil enim contemptu agunt coelestium praeceptorum, praecepta Domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. Noster ergo hic peculiariter reatus est qui legem divinam legimus, et legalia semper scripta violamus, qui Deum nosse nos dicimus, et jussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus quem coli a nobis credimus atque jactamus, id ipsum quod cultus Dei videtur, injuria est. XV. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium, praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut pejeret? Unde etiam pervulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: Per Christum quia hoc facio, Per Christum quia hoc ago, Per Christum quia nihil aliud dicturus sum, Per Christum quia nil aliud acturus sum. Et quid plura? In id penitus deducta res est ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non videatur jam sacramentum esse, sed sermo. Nam in tantum apud plurimos nomen hoc parvi penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se jurant per Christum esse facturos. Et cum scriptum sit: Non nominabis nomen Domini Dei tui in vanum (Exod. XX, 7), in id reverentia Christi decidit, ut inter caeteras saeculi vanitates nihil jam pene vanius quam Christi nomen esse videatur. Denique multi non otiosas tantummodo res et aniles, sed 84 etiam scelera quaedam se jurant per Christi nomen esse facturos. Hic enim loquendi usus est talibus: Per Christum quia tollo illud, Per Christum quia caedo illum, Per Christum quia occido illum. Ad hoc res recidit, ut cum per Christi nomen juraverint, putent se scelera etiam religiose esse facturos. Denique quid mihi ipsi evenerit dicam. Cum ante aliquantulum tempus, victus prece cujusdam pauperis, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem quo paupertas illius nitebatur, auferret; tum ille, qui ejus rebus siti rabida inhiaverat, ac praedam jam spe et cupiditate ardentissima devoraverat, respiciens ac vibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quidquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc quod peterem facere se posse respondit: quasi vero jussu aut scripto id sacro faceret quod penitus praeterire non posset. Cumque ego causam qua hoc fieri non valeret quaererem, dixit rem violentissimam, et cui contradici penitus non deberet. Juravi, inquit, per Christum res illius a me esse tollendas. Vide ergo an possim vel debeam non efficere, quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum. Tum ego, (quid enim amplius facerem, cui res tam justa obtendebatur et sancta?) audita religiosissimi sceleris ratione, discessi. XVI. Hic nunc interrogo omnes qui sanae mentis sunt: Quis umquam crederet usque in hanc contumeliam Dei progressuram esse humanae cupiditatis audaciam, ut id ipsum in quo Christi injuriam faciunt, dicant se ob Christi nomen esse facturos? O inaestimabile facinus et prodigiosum! Quid non ausae sint improbae mentes! Armant se ad latrocinandum 85 per Christi nomen, auctorem quodammodo sui sceleris Deum faciunt! et cum interdictor ac vindex malorum omnium Christus sit, dicunt se scelus quod agunt agere pro Christo. Et de hostili iniquitate conquerimur, et paganicam barbariem pejerare causamur! Quanto minore peccato illi per daemonia pejerant, quam nos per Christum! Quanto minoris criminis res est Jovis nomen ludificare, quam Christi! Ibi homo est mortuus, per quem juratur; hic Deus vivus, qui pejeratur. Ibi nec homo ullus; hic Deus summus. Hic cum maximi sacramenti sit dejeratio, necesse est maximi sit reatus et pejeratio; ibi cum prope nullum sit juramentum, nullum constat esse perjurium. Nam cum Deus non sit per quem juratur, non est perjurium cum pejeratur. Denique qui vult scire quam verum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec quae nos dicimus praedicantem. Sic quippe ait: Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur (Rom III, 19). Et iterum: Ubi, inquit, non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Duabus his sententiis duas evidenter exposuit partes generis humani, extra legem positos, et in lege viventes. Qui sunt igitur nunc in lege positi? Qui scilicet nisi Christiani, sicut ipse Apostolus fuit, qui de se ait: Sine lege Dei non sum, sed in lege sum Christi (I Cor. IX, 21). Qui igitur sine lege Christi? Qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes? Et ideo de his dicit: Ubi non est lex, nec praevaricatio. Quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccaverint, legis praevaricatores esse; paganos autem qui legem nesciunt, sine praevaricatione peccare, quia nullus potest ejus rei praevaricator esse quam nescit. Nos ergo tantum praevaricatores divinae legis, qui, ut scriptum est (Rom. II, 21, seqq.), legem legimus, et non facimus eam; 86 ac per hoc nihil est aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem novimus ut majore offensione peccemus: quia quod lectione et corde novimus, libidine ac despectione calcamus. Et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes (Ibid., XXIII, 24). Cujus ergo criminis rei sint Christiani, ex hoc uno intelligi potest, quia Dei nomen infamant. Et cum scriptum sit nobis ut omnia faciamus in gloriam Dei (I Cor. X, 31), nos e diverso cuncta in Dei facimus injuriam. Cumque ipse Salvator noster ad nos quotidie clamet: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant filii hominum opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), nos ita vivimus econtrario ut filii hominum videant opera nostra mala et blasphement Patrem nostrum qui est in coelis. XVII. Quae cum ita sint, magna videlicet nobis praerogativa de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac vivimus ut hoc ipsum quod Christianus populus esse dicimur, opprobrium Christi esse videamur. At e diverso in paganis quid horum simile quae dicimus? Numquid dici de Chunis potest: Ecce quales sunt qui Christiani esse dicuntur? Numquid de Saxonibus aut Francis: Ecce quae faciunt qui se asserunt Christi esse cultores? Numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? Numquid Scytharum aut Gepidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen Domini Salvatoris inducunt? Numquid dici de ullis istorum potest: Ubi est lex catholica quam credunt? Ubi sunt pietatis et castitatis praecepta quae discunt? Evangelia legunt, et impudici sunt; apostolos audiunt, 87 et inebriantur; Christum sequuntur, et rapiunt; vitam improbam agunt, et probam legem habere se dicunt. Numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? Non utique. De nobis quippe omnia ista dicuntur. In nobis Christus patitur opprobium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. De nobis enim dicitur illud quod supra diximus: Ecce quales sunt qui Christum colunt. Falsum plane illud est quod aiunt se bona discere, quod jactant se sanctae legis praecepta retinere. Si enim bona discerent, boni essent. Talis profecto secta est, quales et sectatores. Hoc sunt absque dubio quod docentur. Apparet itaque et prophetas quos habent impuritatem docere, et apostolos quos legunt nefaria sanxisse, et Evangelia quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare. Postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. Aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. Quomodo enim bonus magister est, cujus tam malos videmus esse discipulos? Ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. Promptum est omnibus Christi intelligere doctrinam. Vide Christianos quid agant, et evidenter potes de Christo scire quid doceat. Denique quam prave ac nefarie pagani semper de sacris Dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis Christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. Siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis non nisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur: primum scilicet homicidio: deinde, quod homicidio est gravius, incestu; nec homicidio solum et incestu, sed, quod sceleratius quidem est, incestu ipso et homicidio; incestu matrum sacrosanctarum et homicidio 88 innocentium parvulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam vorari existimabant; et haec omnia ad placandum Deum, quasi ullo facinore magis possit offendi; ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud majus esset; ad commendandum sacrificium, quasi ullam rem Dominus magis possit horrere; ad promerendam vitam aeternam, quasi vero etiam si possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania perveniri. XVIII. Intelligere ergo possumus aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis Deum colerent, aut qualem sollicitent Deum ipsum, qui haec sacra docuisset. Et hoc cur ita? Cur utique nisi ob eos qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, ore fatentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi (Tit. I, 16), per quos, ut legimus, via veritatis blasphematur (II Petr. II, 2), et sacrosanctum Domini Dei nomen sacrilegorum hominum maledictione violatur. Quam gravis autem ac singularis piaculi malum sit nomen Divinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam David beatissimi edocemur exemplo, qui cum suffragio justitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit evadere, hujus tamen criminis veniam nec per poenitentiam patrocinantem potuit impetrare. Nam cum ei errores proprios confitenti Nathan propheta dixisset: Transtulit Deus peccatum tuum: non morieris, subdidit statim: Verumtamen quia blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc, filius qui ex te natus est morietur (II Reg. XII, 13, 14). Et quid post haec? Deposito scilicet diademate, projectis 89 gemmis, exutis purpuris, remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius, gemens, clusus, sacco squalidus, fletu madidus, cinere sordidatus, vitam parvuli sui tot lamentationum suffragiis peteret, et piissimum Deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit; cum tamen, quod fortissimum petentibus adjumentum est, impetraturum se quod sic a Deo peteret credidisset. Ex quo intelligi potest quod nullum penitus majoris piaculi crimen est, quam blasphemandi causam gentibus dare. Quicumque enim sine blasphemia aliorum graviter erraverit, sibi tantum affert damnationem. Qui autem alios blasphemare fecerit, multos secum praecipitat in mortem, et necesse erit ut sit pro tantis reus quantos secum traxerit in reatum. Nec solum hoc, sed quicumque peccator ita peccat ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo quod peccaverit, sacrosanctum autem Dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. Qui vero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum hujus supra criminis humani esse mensuram, quia per convicia plurimorum inaestimabilem Deo facit injuriam. XIX. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur Deus, qui bona discunt et mala faciunt; qui, ut scriptum est, Deum verbis confitentur et factis negant (Tit. I, 16); qui, ut idem apostolus ait, acquiescunt legi et sciunt voluntatem ejus, et probant quae potiora sunt; qui habent formam scientiae et veritatis in lege; qui praedicant non furandum, et furantur; qui legunt non moechandum, et moechantur; qui in lege gloriantur, et per praevaricationem legis Deum 90 inhonorant (Rom. II, 17, seqq.). Et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, qui meliores esse deberent. Non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem suam moribus suis: magis enim damnabilis est malitia quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. Unde etiam Salvator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: Utinam aut calidus esses aut frigidus! Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15, 16). Omnem Christianum Dominus fide ac spiritu jubet esse ferventem. Sic enim scriptum est: Ut simus spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11): In hoc ergo fervore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur, de quo ardore qui plurimum habet, fervens esse agnoscitur fidelis; qui nihil omnino habet, frigidus esse intelligitur et paganus; qui vero inter utrumque vel neutrum est, tepidus atque exosus est Domino Christianus: et ideo ad eum dicitur: Utinam aut calidus esses aut frigidus! Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; hoc est dicere: Utinam aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum, aut certe frigus et ignorantiam paganorum! Aut enim fides te calida Deo insinuaret, aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. Nunc autem quia Christum jam agnovisti, et negligis quem agnovisti, qui susceptus es quasi intra os Dei per fidei agnitionem, projicieris per teporem; quod quidem etiam beatus apostolus Petrus evidenter exposuit dicens de vitiosis ac tepidis, id est, male viventibus Christianis: Melius erat illis non cognoscere veritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. Contigit illis res veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 21, 22). Quod ut evidenter de his dictum 91 intelligamus qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus vivunt, audi quid de eisdem in eodem loco dicat: Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur, facta sunt illis norissima pejora prioribus (II Petr. II, 20). Quod quidem et beatus apostolus Paulus in eumdem modum dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25). Circumcisionem autem Christianitatem intelligendam ipse evidentissime docet dicens: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et non in carne confidimus (Philipp. III, 3). Ac per hoc videmus quod malos Christianos paganis comparat; nec comparat tantum, sed pene postponit, dicens: Si autem praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es (Rom. II, 26, 27). Ac per hoc intelligimus, ut supra dixi, culpabiliores nos multo esse, qui legem Dei habemus et spernimus, quam illos qui nec habent omnino nec norunt. Nemo enim ignota contemnit. Concupiscentiam quippe nesciebam, Apostolus inquit, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). Neque enim praevaricantur a lege quam non habent: quia, ut scriptum est, Ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Ac per hoc si non praevaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent: quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit. Nos ergo et contemptores pariter et praevaricatores sumus, ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt Dei mandata, nos novimus; illi ea non habent, nos habemus; illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. Et ideo apud illos ignorantia est, apud nos praevaricatio; quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.