Jump to content

De gubernatione Dei/V

Checked
E Wikisource

LIBER QUINTUS.

[recensere]

92 I. Scio infidelissimos quosque et veritatis divinae incapaces dicere adversum haec posse quae diximus: Si tantus sit Christianorum infidelium reatus ut plus peccent praetermittentes mandata Domini quae sciant, quam paganae gentes quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnoverint veritatem. Quibus hoc respondendum est, non veritatem his obesse, sed vitia; nec legem nocere, sed mores. Denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt. Tolle vitia, lex prodest. Scimus enim, inquit Apostolus, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Legitime itaque lege utere, et legem tibi bonam ipse fecisti. Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod justo lex non est posita (Ibid., 8, 9). Ac per hoc justus esse incipe, et eris liber a lege: quia non potest lex venire contra mores, quae jam habetur in moribus. Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod justo lex non est posita, sed injustis, et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus; et si quod aliud sanae doctrinae adversatur (Ibid., 8-10). Ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi adversaris; nec lex contra te bene praecipiendo, sed tu contra legem male vivendo agis. 93 Immo illa pro te est, tu contra illam. Illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam venis prava faciendo; nec contra illam tantum, sed etiam contra te; hoc ipso enim quod contra illam et contra te, quia in illa salus et vita tua est: ac per hoc dum legem divinam deseris, salutem propriam derelinquis. Non aliter ergo nos de Dominica lege querimur quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingravescere sibi morbos vitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. Quasi vero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si ei non obedierit infirmus; aut sanare quemquam observantia valeat quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat. Quid juvant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur? Quid conferunt phrenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? Aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur venenum? Et nobis itaque lex est antidotum, sed vitiositas venenum. Sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt venena vitiorum. Sed jam de his et antea satis diximus; et si ita res postulaverit, etiam post haec juvante Deo aliqua dicemus.

II. Interim quia duo superius barbarorum genera vel sectas esse memoravimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis jam, ut arbitror, satisfecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subjiciamus. Potest enim quispiam dicere: Etiamsi a paganis lex divina non exigat ut mandata faciant quae non sciunt, certe ab haereticis exigit qui sciunt: eadem enim etiam illos legere quae nos legimus, eosdem apud illos prophetas Dei, eosdem apostolos, eosdem evangelistas esse; ac per hoc aut non minus ab illis legem negligi quam a nobis, aut etiam multo magis: 94 quia cum eadem legant scripta quae nostri, multa faciunt deteriora quam nostri. Utrumque ergo videamus. Eadem, inquis, legunt illi quae leguntur a nobis. Quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita? ac per hoc jam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa quae sunt in aliqua sui parte vitiata. Incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino servant quae sacramentorum virtute privata sunt. Nos ergo tantum Scripturas sacras plenas, inviolatas, integras habemus, qui eas vel in fonte suo bibimus, vel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus. Nos tantummodo bene legimus. Atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus! Sed vereor quod qui non bene observamus, nec bene lectitemus: quia minor reatus est sancta non legere, quam lecta violare. Caeterae quippe nationes aut non habent legem Dei, aut debilem et convulneratam habent; ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. Nam etsi qui gentium barbararum sunt qui in libris suis minus videantur Scripturam sacram interpolatam habere vel laceram, habent tamen veterum magistrorum traditione corruptam, ac per hoc traditionem potius quam Scripturam habent, quia hoc non retinent quod veritas legis suadet, sed quod pravitas malae traditionis inseruit. Barbari quippe homines, Romanae, immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt; quod audiunt, hoc sequuntur: ac sic necesse est eos qui totius litteraturae ac scientiae ignari, sacramentum divinae legis doctrina magis quam lectione cognoscunt, doctrinam potius retinere quam legem. Itaque eis traditio magistrorum suorum 95 et doctrina inveterata quasi lex est, quia hoc sciunt tantummodo quod docentur. Haeretici ergo sunt, sed non scientes. Denique apud nos sunt haeretici, apud se non sunt. Nam in tantum se catholicos esse judicant, ut nos ipsos titulo haereticae appellationis infament. Quod ergo illi nobis sunt, hoc nos illis. Nos eos injuriam divinae generationi facere certi sumus, quod minorem Patre Filium dicant. Illi nos injuriosos Patri existimant, quia aequales esse credamus. Veritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem divinitatis esse quod credunt. Inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium. Impii sunt, sed hoc putant veram esse pietatem. Errant ergo, sed bono animo errant, non odio, sed affectu Dei, honorare se Dominum atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam Dei aestimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die judicii puniendi sint, nullus potest scire nisi judex. Interim idcirco eis, ut reor, patientiam Deus commodat, quia videt eos, etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare; maxime cum sciat eos ea facere quae nesciunt, nostros autem negligere quod credunt: ac per hoc illos magistrorum peccare vitio, nostros suo; illos ignorantes, nostros scientes; illos id facere quod putent rectum, nostros quod sciant esse perversum. Et ideo justo judicio illos patientia Dei sustinet, et nos animadversione castigat; quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus veniam non meretur. Sic enim scriptum est: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit paucis. Qui autem scit eam, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). III. Non ergo miremur 96 quod multis caedimur; quia non inscientia, sed rebellione peccamus. Scientes enim bona, non bene agimus, et discretionem recti ac pravi intelligentes, prava sectamur; legem legimus, et legitima calcamus, et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut gravius post interdicta peccemus. Deum colere nos dicimus, et diabolo obtemperamus. Et post haec volumus ut bona a Deo accipiamus, cum malis mala semper addamus; fieri voluntatem nostram a Deo cupimus, cum Dei nos facere nolimus. Quasi superiores nos Deo agimus. Volumus ut voluntati nostrae Deus jugiter pareat, cum omnes nos voluntati ejus jugiter repugnemus. Sed ille justus est, licet nos simus injusti. Castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. Utrumque ad unam rem vult proficere ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia Dei faciat plenam fidei noscere veritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos videat catholicis vitae comparatione praestare. Omnes autem isti de quibus loquimur, aut Vandali sunt aut Gothi. Nam de Romanis haereticis, quorum innumera multitudo est, nihil dicimus, neque aut Romanis eos aut barbaris comparamus, quia et infidelitate Romanis sunt deteriores, et foeditate vitae barbaris turpiores. Sed hoc nos non solum non juvat, sed etiam supra id quod a nobis ipsis gravamur gravat, quia et ii quos tales causamur esse, Romani sunt. Unde intelligere possumus quid mereatur omnis Romana respublica, cum pars Romanorum offendat Deum vita, pars et infidelitate pariter et vita. Salvo eo quod etiam ipsae quondam haereses barbarorum de Romani magisterii pravitate fluxerunt, 97 ac perinde etiam hoc nostrum crimen est, quod populi barbarorum haeretici esse coeperunt. IV. Porro autem quantum ad conversatioem Gothorum aut Vandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? Ac primum ut de affectu et charitate dicam (quam praecipuam Dominus docet esse virtutem, et quam non solum per omnes Scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: In hoc scietur quod discipuli mei estis, si vos invicem diligatis [Joan. XIII, 35] omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes pene Romani se mutuo persequuntur. Quis enim civis non invidet civi? Quis enim plenam vicino exhibet charitatem? Omnes quippe a se, etsi loco non absunt, affectu absunt; etsi habitatione junguntur, mente disjuncti sunt. Atque utinam hoc, licet sit pessimum malum, utinam cives tantum atque vicini! Illud est gravius, quod nec propinqui quidem propinquitatis jura conservant. Quis enim se proximis suis proximum reddit? Quis solvit charitati, quod se agnoscit debere vel nomini? Quis hoc est animo quod vocatur? Quis tam propinquus corde quam sanguine, in quo non luridus malevolentiae zelus ardet, cujus non sensum livor invasit, cui non prosperitas aliena supplicium est? Quis non bonum alterius, malum suum credit? Cui ita sufficit felicitas sua, ut etiam alium velit esse felicem? Novum et inaestimabile nunc in plurimis malum est. Parum alicui est si ipse sit felix, nisi alter fuerit infelix. Jam vero illud quale, quam saevum, quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris, quam familiare Romanis, quod se invicem exactione proscribunt: immo non invicem: nam hoc tolerabilius ferme esset si pateretur quisque 98 quod fecerat; illud gravius est, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse privatos; et hoc non summi tantum, sed pene infimi; non judices solum, sed etiam judicibus obsequentes. Quae enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque vici; ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sint? Quanquam forte hoc nomine sibi gratulentur, quia potens et honoratus esse videatur. Nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. Quis ergo, ut dixi, locus est ubi non a principalibus civitatum viduarum et pupillorum viscera devorentur, et cum his ferme sanctorum omnium? Nam et hos quasi viduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt, aut pro innocentia atque humilitate non possunt. Nemo itaque horum tutus est, neque ulli admodum praeter summos a vastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui fuerint ipsis latronibus pares in hac conditione; immo in hoc scelus res devoluta est, ut nisi quis malus fuerit, salvus esse non possit. V. Sed videlicet cum tot sint qui bonos vastant, sunt fortasse aliqui qui in hac vastatione succurrant; qui, ut scriptum est, eripiant egenum et pauperem de manu peccatoris (Psal. LXXXI, 4). Non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum (Psal. XIII, 1). Ideo dixit, pene usque ad unum quia tanta est raritas bonorum, ut pene unus esse videatur. Quis enim vexatis atque laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum violentiae etiam sacerdotes Domini non resistant? Nam aut tacent plurimi eorum, aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur; et hoc multi non inconstantia, sed consilio, ut putant, atque ratione. 99 Exsertam enim veritatem proferre nolunt, quia eam aures improborum homines sustinere non possunt; nec solum refugiunt, sed etiam oderunt et exsecrantur, et non modo auditam non reverentur aut metuunt, sed majore etiam superbientis pervicaciae perduellione contemnunt. Et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis parcunt; nec volunt eis vim apertae promere veritatis, ne faciant eos ingesta acrius veritate pejores. Inter haec vastantur pauperes, viduae gemunt, orphani proculcantur, in tantum ut multi eorum et non obscuris natalibus editi et liberaliter instituti ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae afflictione moriantur; quaerentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos barbaram inhumanitatem ferre non possunt. Et quamvis ab his ad quos confugiunt discrepent ritu, discrepent lingua, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induviarum barbaricarum fetore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem, quam in Romanis injustitiam saevientem. Itaque passim vel ad Gothos, vel ad Bacaudas, vel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non poenitet. Malunt enim sub specie captivitatis vivere liberi, quam sub specie libertatis esse captivi. Itaque nomen civium Romanorum, aliquando non solum magno aestimatum, sed magno emptum, nunc ultro repudiatur ac fugitur; nec vile tantum, sed etiam abominabile pene habetur. Et quod esse majus testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles, et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt ut nolint esse Romani? Et hinc est quod etiam hi qui ad barbaros 100 non confugiunt, barbari tamen esse coguntur: scilicet ut est pars magna Hispanorum, et non minima Gallorum, omnes denique quos per universum Romanum orbem fecit Romana iniquitas jam non esse Romanos. VI. De Bacaudis nunc mihi sermo est, qui per malos judices et cruentos spoliati, afflicti, necati, postquam jus Romanae libertatis amiserant, etiam honorem Romani nominis perdiderunt. Et imputatur his infelicitas sua, imputamus his nomen calamitatis suae, imputamus nomen quod ipsi fecimus. Et vocamus rebelles, vocamus perditos, quos esse compulimus criminosos. Quibus enim aliis rebus Bacaudae facti sunt, nisi iniquitatibus nostris, nisi improbitatibus judicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicae nomen in quaestus proprii emolumenta verterunt, et indictiones tributarias praedas suas esse fecerunt, qui in similitudinem immanium bestiarum non rexerunt traditos sibi, sed devorarunt, nec spoliis tantum hominum, ut plerique latrones solent, sed laceratione etiam et, ut ita dicam, sanguine pascebantur? Ac sic actum est ut latrociniis judicum strangulati homines et necati inciperent esse quasi barbari, quia non permittebantur esse Romani: acquieverunt enim esse quod non erant, quia non permittebantur esse quod fuerant; coactique sunt vitam saltem defendere, quia se jam libertatem videbant penitus perdidisse. Aut quid aliud etiam nunc agitur quam tunc actum est, id est, ut qui adhuc Bacaudae non sunt, esse cogantur? Quantum enim ad vim atque injurias pertinet, compelluntur ut velint esse, sed imbecillitate impediuntur ut non sint. Sic sunt ergo quasi captivi jugo hostium pressi. Tolerant supplicium necessitate, non voto. Animo desiderant libertatem, sed summam sustinent servitutem. 101 VII. Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur. Una enim re ad duas diversissimas coarctantur. Vis summa exigit ut aspirare ad libertatem velint, sed eadem vis posse non sinit quae velle compellit. Sed imputari his potest forsitan quod hoc velint homines qui nihil magis cuperent quam ne cogerentur hoc velle. Summa enim infelicitas est quod volunt. Nam cum his multo melius agebatur si non compellerentur hoc velle. Sed quid possunt aliud velle miseri, qui assiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper gravis et indefessa proscriptio, qui domos suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exsilia petunt, ne supplicia sustineant? Leniores his hostes quam exactores sunt. Et res insa hoc indicat. Ad hostes fugiunt ut vim exactionis evadant. Et quidem hoc ipsum, quamvis durum et inhumanum, minus tamen grave atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. Illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa divitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. Nec alia causa est quod sustinere non possunt, nisi quia major est miserorum sarcina quam facultas. Res diversissimas dissimillimasque patiuntur, invidiam et egestatem. Invidia est enim in solutione, egestas in facultate. Si respicias quod dependunt, abundare arbitreris; si respicias quod habent, egere reperies. Quis aestimare rem hujus iniquitatis potest? Solutionem sustinent divitum et indigentiam mendicorum. Plus multo est quod dicturus sum. Adjectiones tributarias ipsi interdum divites faciunt, pro quibus pauperes solvunt. Sed dicis: Cum ipsorum maximus census sit, et ipsorum maximae pensiones, 102 quomodo id fieri potest, ut ipsi sibi augere debitum velint? Neque ego id dico quod sibi augeant. Nam et ideo augent, quia non sibi augent. Dicam quomodo. Veniunt plerumque novi nuntii, novi epistolarii a summis sublimitatibus missi qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. Decernuntur his nova munera, decernuntur novae indictiones. Decernunt potentes quod solvant pauperes, decernit gratia divitum quod perdat turba miserorum. Ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt. Sed non possunt. inquis, non honorari et liberalius accipi qui fuerint a majoribus missi. Estote ergo vos divites primi in conferendo, qui estis primi in decernendo. Estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate verborum. Qui das de meo, da et de tuo. Tametsi rectissime, quisquis ille es qui solus vis capere gratiam, solus patereris expensam. Sed acquiescimus pauperes vestrae, divites, voluntati. Quod paucis jubetis, solvamus omnes. Quid tam justum, quid tam humanum? Gravant nos novis debitis decreta vestra. Facite saltem debitum ipsum vobis nobiscum esse commune. Quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, qui cunctos facitis debitores? Et quidem miserrimi pauperes sic totum hoc quod diximus solvunt, quod qua re vel qua ratione solvant penitus ignorant. Cui enim licet discutere cur solvat, aut cui permittitur explorare quid debeat? Sed tunc id evidentissime proditur, cum invicem sibi divites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint. Tunc a quibusdam eorum audias dici: O facinus indignum! Duo aut tres statuunt quod multos necet: a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris dependatur. 103 Honori enim suo unusquisque divitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non justitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. Denique quod in aliis reprehenderant, ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione, aut pro potestatis praesumptione constituunt. Ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi. Nunc istorum scilicet, nunc illorum fluctibus obruuntur. VIII. Sed videlicet qui in hac parte iniqui sunt, in alia moderati inveniuntur et justi, ac pravitatem unius rei alterius probitate compensant. Nam sicut in onere novarum indictionum pauperes gravant, ita in novorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis novis minores maxime deprimuntur, sic remediis novis maxime sublevantur. Immo par est iniquitas in utroque. Nam sicut sunt in aggravatione pauperes primi, ita in relevatione postremi. Si quando enim, ut nuper factum est, defectis urbibus minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimaverint, illico remedium cunctis datum soli inter se divites partiuntur. Quis tunc pauperum meminit? Quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos vocant? Quis eum qui primus est semper in sarcina, vel ultimo esse loco patitur in medela? Et quid plura? Tributarii omnino pauperes non putantur, nisi cum his tributi cumulus imponitur. Extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia dividuntur. Et putamus quod poena divinae severitatis indigni sumus, cum sic nos semper pauperes puniamus? aut credimus, cum iniqui nos jugiter simus, quod Deus justus in nos omnino esse non debeat? Ubi enim aut in quibus sunt, nisi in Romanis tantum, haec mala? Quorum injustitia tanta, nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt. 104 Chuni ab his sceleribus immunes sunt. Nihil horum est apud Vandalos, nihil horum apud Gothos. Tam longe enim est ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem qui inter eos vivunt ista patiantur. Itaque unum illic Romanorum omnium votum est, ne umquam eos necesse sit in jus transire Romanorum. Una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis vitam quam agunt agere cum barbaris. Et miramur si non vincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud eos esse quam apud nos Romani? Itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt. Et quidem mirari possim quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est quare non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. Nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant ut vim exactionis evadant, quomodo non quae compelluntur deserere vellent, sed secum, si possibilitas pateretur, auferrent? Ergo quia hoc non valent quod forte mallent, faciunt quod unum valent. Tradunt se ad tuendum protegendumque majoribus, dedititios se divitum faciunt, et quasi in jus eorum ditionemque transcendunt. Nec tamen grave hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentum magnitudinem quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent, non cupiditati. Illud grave ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes videntur ut spolient, hac lege defendunt miseros ut miseriores faciant defendendo. Omnes enim qui defendi videntur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam 105 priusquam defendantur addicunt; ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii haereditatem. Tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur. Ecce quae sunt auxilia ac patrocinia majorum. Nihil susceptis tribuunt, sed sibi. Hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. Vendunt itaque, et quidem gravissimo pretio vendunt majores quidam cuncta quae praestant. Et quod dixi vendunt, utinam venderent usitato more atque communi! aliquid forsitan remaneret emptoribus. Novum quippe hoc genus venditionis et emptionis est. Venditor nihil tradit, et totum accipit. Emptor nihil accipit, et totum penitus amittit. Cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat ut invidia penes emptorem, inopia penes venditorem esse videatur, quia emptor ad hoc emit ut substantiam suam augeat, venditor ad hoc vendit ut minuat: inauditum hoc commercii genus est; venditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. Nam illud quale, quam non ferendum, atque monstrigerum, et quod non dicam pati humanae mentes, sed quod audire vix possunt; quod plerique pauperum atque miserorum spoliati resculis suis, et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur, cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit? Proprietatibus carent, et vectigalibus obruuntur. Quis aestimare hoc malum possit? Rebus eorum incubant pervasores, et tributa miseri pro pervasoribus solvunt. Post mortem patris, nati obsequiis juris sui agellos non habent, et agrorum munere enecantur. Ac per hoc nil aliud sceleribus tantis agitur, nisi ut qui privata pervasione nudati sunt, publica afflictione moriantur, 106 et quibus rem depraedatio tulit, vitam tollat exactio. Itaque nonnulli eorum de quibus loquimur, qui aut consultiores sunt, aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut pervasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos majorum expetunt, et coloni divitum fiunt. Ac sicut solent aut hi qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt; ita et isti qui habere amplius vel sedem vel dignitatem suorum natalium non queunt, jugo se inquilinae abjectionis addicunt, in hanc necessitatem redacti ut extorres non facultatis tantum, sed etiam conditionis suae, atque exsulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate careant, et jus libertatis amittant. IX. Et quidem, quia ita infelix necessitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. Illud gravius et acerbius, quod additur huic malo saevius malum. Nam suscipiuntur ut advenae, fiunt praejudicio habitationis indigenae; et exemplo quodam illius maleficae praepotentis quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes qui intra fundos divitum recipiuntur, quasi Circei poculi transfiguratione mutantur. Nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios; quos esse constat ingenuos, vertuntur in servos. Et miramur si nos barbari capiunt, cum fratres nostros nos faciamus esse captivos? Nil ergo mirum est quod vastationes sunt atque excidia civitatum. Diu id plurimorum oppressione elaboravimus ut captivando alios, etiam ipsi inciperemus esse captivi. Sentimus enim, etsi tardius 107 multo quam merebamur, sentimus tandem illa quae fecimus, et, juxta sermonem sacrum (Psal. CXXVII, 2), labores manuum nostrarum manducamus, ac justo judice Deo solvimus quae debemus. Miserti quippe exsulum non sumus; ecce ipsi exsules sumus. Peregrinos fraude cepimus; ecce ipsi peregrinamur atque fraudamur. Praejudiciis temporum ingenui status homines circumvenimus; ecce ipsi nuper quidem in alieno solo vivere coepimus, sed praejudicia jam timemus. Et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus judicantis Dei, et necdum nos agnoscimus judicari. Et mirantur aliqui sanctorum, quod exemplo nostro caeteri non emendentur qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum nec ipsi quidem qui jam a Deo plectimur, corrigamur. O superbiam non ferendam! Plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intelligere causas poenarum nemo dignatur. Sed est causa evidens quae hanc superbiam facit; scilicet, quia etsi aliqua jam patimur, nondum tamen patimur quae meremur. Tanta est enim misericordia Dei ut etsi nos pati vult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare: quia castigat malos, non reddit mala; et agnoscere nos peccata nostra mavult quam sustinere. Scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, juxta illud scilicet beati Apostoli dictum quo ait: Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiem autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II, 4, 5). Et vere ita agimus, ut dicit Apostolus. Deus enim nos vocat ad poenitentiam, sed nos thesaurizamus iram. Deus nos invitat ad veniam, sed nos quotidie cumulamus offensam. Vim Deo facimus 108 iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram Divinitatis armamus. Cogimus ad ulciscendas criminum nostrorum immanitates nolentem Deum. Prope est ut eum non permittamus ut parcat. Nam cum in eum nullum unquam injustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus ut si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, injustus esse videatur. X. Sed videlicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse jam non est? An est ullus criminum modus, et non prius est ut de vita homines quam de iniquitate discedant? Quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur, et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? Ut vere de his propheticum illud rectissime dici possit: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum; et comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. XLVIII, 12, 13). Atque utinam jumentis! Melius quippe fuerit belluina imprudentia deviasse. Illud pejus et criminosius, quia non ignorantia Dei, sed despectione peccarunt. Atque hoc videlicet laici tantummodo, non quidam etiam clericorum? saeculares tantummodo, non multi etiam religiosi? immo sub specie religionis vitiis saecularibus mancipati: qui scilicet post veterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto, non conversatione alii, sed professione nomen tantum demutavere, non vitam et summam divini cultus habitum magis quam actum existimantes, vestem tantummodo exuere, non mentem. Unde illi se minore invidia criminosos putant; qui cum poenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos, ita etiam habitum non relinquunt. Nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea poenitentiam criminum egisse quam postea ipsius poenitentiae poenitere, nec tam prius poenituisse 109 quod male vixerint quam postea quod se promiserint bene esse victuros. Sciunt me verum loqui, et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii, tum praecipue illi novorum honorum religiosi ambitores, et post acceptum poenitentiae nomen, amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores. Adeo non saeculares tantum, sed plus etiam quam saeculares esse voluerunt; ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. Quomodo igitur tales isti poenitentiam se egisse non poenitent; sicut etiam illi de conversione ac Deo aliquid cogitasse, qui a conjugibus propriis abstinentes, a rerum alienarum pervasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum. Novum prorsus conversionis genus. Licita non faciunt, et inlicita committunt. Temperant a concubitu, et non temperant a rapina. Quid agis, stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Non conveniunt vestris studiis facta vestra. Non debetis esse amici criminum, qui dicitis vos sectatores esse virtutum. Praeposterum est quod agitis. Non est hoc conversio, sed aversio. Quia jam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. Et quidem justum est, ut ab omni scelere. Sed tamen si non ab omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, certe vel a maximo et prodigioso. Esto, juxta te, quicumque ille es, vicini stare non valeant. Esto, pauperes habitare non possint. Esto, sis persecutor multorum inopum vastatorque miserorum. Esto afflictar omnium, dummodo extraneorum. Tandem, quaeso, vel tuis parce; et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et grave judicas si tuis omnibus 110 parcas, parce saltem vel illis tuis qui te non affinibus tantum aliis aut propinquis, sed personis etiam devinctissimis et pignoribus charissimis praetulerunt. Et quid dicam de pignoribus ac filiis? Praetulerunt te etiam animabus pene ac spebus suis, non quidem laudabiliter; et errorem suum qui ita egit, ipse cognoscit. Sed quid ad te tamen, cui ipsum hoc praestitit quod erravit? Hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccavit. Caecus quidem factus est affectu tuo, et notatur a cunctis atque reprehenditur. Sed tu tamen hoc magis ei obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari. XI. Quid ergo simile apud barbaros Gothos? Quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis chari sui mucrone jugulatur? Tu amantes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas; et non metuis, non expavescis? Quid faceres, si judicium Dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses? Addis insuper et adjungis malis prioribus nova crimina. Considera quae te maneant graviora facientem, cum minora soleant etiam per daemones vindicari. Contentus esto jam, quaesumus, amicorum tuorum et sodalium latrociniis: sufficiat vexatos fuisse pauperes, sufficiat spoliatos a te fuisse mendicos: pene nullus juxta te intrepidus, nullus potest esse securus. Facilius praecipitati Alpina rupe torrentes aut incendia ventis exagitata tolerantur. Non sic pereuntes, ut ita dixerim, nautae Gharybdis voracitate aut Scylleis, ut aiunt, canibus devorantur. Exturbas possessiunculis suis vicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. Numquid, ut scriptum est (Isa. V, 8), super terram solus habitabis? Hoc unum quippe est quod obtinere non poteris. 111 Quamlibet enim cuncta occupes, quamlibet cuncta pervadas, vicinum semper invenies. Respice, quaeso, alios, quos velis nolis et ipse suspicis. Respice alios, quos velis nolis etiam ipse miraris. Altiores sunt caeteris dignitate, et aequales dignatione; majores sunt potestate, et minores humilitate. Scis profecto etiam ipse ad quem nunc loquimur, de quo loquamur; et idem de quo nunc querimur, debes agnoscere quem hac laude veneremur. Atque utinam multi essent qui laudarentur! Salubritas esset omnium, generositas plurimorum. Sed esto, tu nolis esse laudabilis; cur velis, quaeso, esse damnabilis? Cur tibi injustitia nil amicius, cur avaritia nil jucundius, cur rapacitate nil charius? cur nil judicas pretiosius quam nequitiam, cur nil praestantius quam rapinam? Disce vel a pagano homine verum bonum. Charitate enim, inquit, et benevolentia septum te oportet esse, non armis Fallunt te itaque opiniones tuae, fallit pravae et caecae mentis improbitas. Si vis probus, si vis potens, si vis magnus esse, honestate debes caeteros, non malignitate superare. Legi quondam in quodam loco: Nemo malus, nisi stultus. Si enim saperet, bonus esse mallet. Et tu ergo, si tamen redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si vis habere sapientiam. Si enim optas vel sapiens omnino esse vel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. Abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo. Repudia te, ut recipiaris a Christo. Perde te ipse, ne pereas. Qui enim, inquit Salvator, perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Luc. IX, 24). Dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut assequaris veram salutem. Liberandus enim a Deo omnino non eris, nisi te ipse damnaveris.