De gubernatione Dei/VII

E Wikisource

LIBER SEPTIMUS.[recensere]

141 I. Cum in conclusione libelli hujus, qui nunc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio quod nunc agimus, dixisse videamur. Scio enim posse hoc loco subjici, hinc maxime probari quod non respiciat res humanas Deus; quia cum Romani quondam pagani et vicerint et regnaverint, nunc Christiani et vincantur et serviant. Sufficere quidem ad confutationem objectionis istius poterant illa quae dudum de cunctis fere paganis gentibus dicta sunt: id est, magis peccare eos qui scientes negligant legem Dei, quam qui non faciant nescientes. Sed tamen, si Deus annuerit, cum ad eam negotii partem accesserimus ut de veteribus Romanis aliqua dicantur, evidenter divino munere approbabimus tam justum tunc erga illos fuisse Domini favorem, quam nunc erga nos justam severitatem; tam dignum illud fuisse quod Romanos tunc Deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse quod punimur. Atque utinam poena ipsa prodesset! Illud gravius multo ac luctuosius, 142 quod post poenam nulla correctio est. Curare nos vult castigationibus suis Dominus, sed curam remedia non sequuntur. Quid hoc mali est? Jumenta ac pecudes sectione curantur, et putrefacta mulorum, asinorum, porcorum viscera, cum adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt; statimque ubi aut cremata aut desecta fuerit vitiatorum corporum labes, in locum demortuae carnis viva succedit. Nos et urimur, et secamur; sed nec ferri desectione, nec cauteriorum adustione sanamur: immo, quod est gravius, cura ipsa deteriores sumus. Et ideo non frustra nobis evenit quod evenire pecudibus et jumentis solet, quae inremediabiles morbos ferunt. Nam in omnibus partibus mundi quia curis medicantibus non corrigimur, morte atque occisione finimur. Ecce enim, ut non repetam quae multo ante jam dixi, hoc ipsum quale est quod paulo ante memoravi, scilicet quia et miseri pariter ex luxuriosi sumus? Esto enim, sint vitia ista felicium (quamvis nemo idem et probrosus esse possit et felix: quia ubi non est vera honestas, non est vera felicitas), sed tamen, ut supra dixi, esto, sint vitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. Cur, quaeso, illic sunt, ubi jam nulla pax, ubi nulla securitas? In omni enim ferme orbe Romano pax et securitas non sunt. Cur sola tantum vitia perdurant? Quis, rogo, ferre possit in homine egestuoso esse lasciviam? Criminosior quippe est luxuriosa paupertas; et majoris invidiae, miser nugax (Eccli. XXV, 4). Totus Romanus orbis et miser est et luxuriosus. Quis, quaeso, pauper et nugax, qui captivitatem exspectans de circo cogitat? quis metuit mortem, et ridet? Nos et in metu captivitatis ludimus, et positi in mortis timore ridemus. Sardonicis quodammodo herbis omnem Romanum populum putes esse saturatum. 143 Moritur, et ridet. Et ideo in omnibus fere partibus mundi risus nostros lacrymae consequuntur; ac venit etiam in praesenti super nos illud Domini nostri dictum: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25). II. Sed forsitan, cum de ludicris ac foeditatibus publicis diutissime dixerimus; in hoc tantum quis deteriores esse nos putat barbaris, quia illi haec non agunt, nos agimus, caeterum ipso carnalis libidinis scelere et fornicationis funestae coeno non ita pollui. Comparemus, si placet, caeteris nationibus etiam in hac parte Romanos. Et quidem nescio an ullis rectius comparentur quam his quos Deus in medio rei publicae sinu positos, possessores fecit ac dominos soli esse Romani. Unde quamvis nihil disputari de judicio Dei possit, tamen cum ablatam nobis juris nostri optimam partem barbaris dederit, videamus an id quod nobis tulit et illis tradidit, justo judicio tradidisse videatur. Nemini dubium est Aquitanos ac Novempopulos medullam fere omnium Galliarum et uber totius fecunditatis habuisse; nec solum fecunditatis, sed, quae praeponi interdum fecunditati solent, jucunditatis, voluptatis, pulchritudinis. Adeo illic omnis admodum regio aut intertexta vineis, aut florulenta pratis, aut distincta culturis, aut consita pomis, aut amoenata lucis, aut inrigua fontibus, aut interfusa fluminibus, aut crinita messibus fuit; ut vere possessores ac domini terrae illius non tam soli istius portionem quam paradisi imaginem possedisse videantur. Quid ergo post ista omnia? Officiosiores absque dubio Deo esse debuerant, quos peculiariter Deus abundantissima beneficiorum suorum dote ditaverat. Quid enim rectius aut quid dignius quam ut quibus per munera sua Dominus quasi specialiter videbatur placere voluisse, 144 iidem quoque specialius Domino cultu ac religione placuissent, praesertim cum a nobis Deus nil onerosum, nil grave exigat? Non enim nos ad aratra aut ad ligones vocat, non ad scindendas terras neque ad vineas pastinandas, non denique illa exigit a servis suis quae nos exigimus a nostris. Quid namque ait? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Non ergo nos ad laborem vocat Dominus, sed ad refectionem. Quid namque a nobis exigit, quid praestari sibi a nobis jubet, nisi solam tantummodo fidem, castitatem, humilitatem, sobrietatem, misericordiam, sanctitatem, quae utique omnia non onerant nos, sed ornant? Nec solum hoc, sed ideo vitam praesentem ornant, ut futuram ornare plus possint. O bonum, o pium, o inaestimabilis misericordiae Dominum, qui ad hoc nobis in praesenti religionis munera tribuit, ut ipsa in nobis postea quae nunc dat munera muneretur! Tales igitur etiam omnes absque dubio Aquitani esse debuerant. Et quidem, ut diximus, specialius tales, quia specialia Dei munera possidebant. Et quid post haec omnia? quid secutum est? quid, nisi cuncta quae e diverso sunt? In omnibus quippe Galliis, sicut divitiis primi fuere, sic vitiis. Nusquam enim improbior voluptas, nusquam inquinatior vita, nusquam corruptior disciplina. Hanc pro muneribus sacris dederunt Domino retributionem, ut in quantum eos beneficiis suis ille ad se inlexerat ad propitiandum, in tantum illi flagitiis suis laboraverint ad exacerbandum. III. An forte falsum est, et invidiose potius quam vere ista dicuntur? Non oratoria 145 probatione, qua uti alii in causis solent, utar ut producam quoscunque ad probandum aut paucos aut extraneos aut minus idoneos testes. Ipsos interrogemus a quibus acta sunt. Falsum diximus, si negaverint. Fatentur enim; et quidem, quod est gravius, sic fatentur ut in ipsa confessione non doleant. Idem enim nunc est animus in fatentibus, qui in agentibus fuit. Sicut tunc non puduit flagitia committere, sic nunc omnino non poenitet flagitiosa fecisse. Exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus viris, qui, ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis; exceptis, inquam, his quos loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum colluvione vitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus qui corrigi a Divinitate meruerunt. Non penitus enim dominum suum laedit, cui propitiatio reservatur. Et quid plura? Puto quod semper Deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit ne diutius erraret. Caeteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi, prope idem omnes; pene unus gurges, omnium gula; pene unum lupanar, omnium vita. Et quid dicam de lupanaribus? Minoris quippe esse criminis etiam lupanar puto. Meretrices enim quae illic sunt, foedus connubiale non norunt, ac per hoc non maculant quod ignorant. Impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. Adde huc, quod et pauca ferme sunt lupanaria, et paucae quae in his vitam infelicissimam damnavere meretrices. Apud Aquitanicos vero, quae civitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? Quis potentum ac divitum non in luto libidinis vixit? Quis non se barathro sordidissime colluvionis immersit? Quis conjugi fidem reddidit? 146 immo, quantum ad passivitatem libidinis pertinet, quis non conjugem in numerum ancillarum redegit, et ad hoc venerabilis connubii sacramenta dejecit ut nulla in domo ejus vilior videretur in maritali despectione, quam quae erat princeps matrimonii dignitate? IV. Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matresfamilias jus suum, et dominarum honorem potestatemque tenuisse. Verum est. Habuerunt quidem multae integrum jus dominii, sed nulla ferme impollutum jus matrimonii. Et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta virorum fuerit disciplina. Quamvis nec potestatem quidem illic matresfamilias integram habuisse dicam: quia quaecunque jus connubii inviolatum ac salvum non habet, nec dominii salvum habet. Haud multum enim matrona abest a vilitate servarum, ubi paterfamilias ancillarum maritus est. Quis autem Aquitanorum divitum non hoc fuit? Quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum jure dixerunt? Equi enim emissarii, ut propheta ait, in feminas facti sunt. Unusquisque enim ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8). Atque illi de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passivitate peccabant. Hi autem vere ut emissarii equi, non ad paucas tantum, sed pene ad omnes vernulas suas, id est, quasi ad greges proprios hinniebant; et in morem eorum pecudum qui mariti gregum appellantur, fervidae libidinis debacchatione grassantes, in quamcunque eos primum feminam ardens impudicitiae furor traxerat inruebant. Hic jam quaero a sapientibus, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patresfamilias? 147 quanta servorum illic corruptela, ubi dominorum tanta corruptio? Morbido enim capite, nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur ubi quod est principale non constat. In domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est; et vita ejus, cunctis norma vivendi. Pessimumque hoc est in hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur; et facilius mala institutio depravat bonos, quam bona emendat malos. Porro autem cum etiam boni atque honesti patresfamilias famulos bonos facere non possint; quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum? quamvis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed vis ac necessitas quaedam: quia parere impudicissimis dominis famulae cogebantur invitae, et libido dominantium necessitas subjectarum erat. Ex quo intelligi potest quantum coenum impudicarum sordium fuerit, ubi sub impurissimis dominis castas esse, etiamsi voluissent, feminas non licebat. V. Sed videlicet difficile hoc probari potest, et nulla omnino exstant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque vestigia. Ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant, et in comparatione praeteritarum opum pauperes vivant, pejores ferme sunt quam fuerunt. Pejores autem, non uno modo: quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt quia a scelere non cessant. Siquidem facinora eorum, etsi genere ipso majora non sint, attamen plura sunt; ac per hoc etsi criminum novitate non crescunt, pluralitate cumulantur. Adde autem quod haec, ut dixi, faciunt jam senes, adde quod pauperes. Utrumque enim sceleris augmentum est. Minus siquidem prodigiosum est peccare juvenes, peccare locupletes. 148 Quae autem in iis spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec vitae extremitate revocantur? Esto enim quosdam aut stulta praesumptio longae vitae aut spes quandoque agendae poenitentiae consoletur; nonne novum hoc monstri genus est, esse aliquos etiam in morte vitiosos? Quae cum ita sint, nunquid est aliquid quod dici amplius possit? Sed adhuc tamen addimus: scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et quotidiano discrimine ac timore captivi; cumque ob impurissimam vitam traditi a Deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt. VI. Sed tales forte hostes sunt inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur gravissime si, cum ipsi impudici sint, videant castos esse Romanos. Quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena: quia quemlibet hominum magis sibi praestare convenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus; et plus id laborandum est ut placeamus Deo per honestatem, quam ut hominibus per impuritatem: ac perinde etiam si inter impudicos quis barbaros vivat, magis tamen pudicitiam sequi debet quae sibi expedit, quam impudicitiam quae impuris hostibus placet. Sed quid accedit insuper ad mala nostra? Inter pudicos barbaros impudici sumus. Plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. Esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praejudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. Et quae nobis, rogo, spes ante Deum est? Impudicitiam nos diligimus, Gothi exsecrantur; puritatem nos fugimus, illi amant; fornicatio apud illos crimen atque discrimen est, apud nos decus. Et putamus nos ante Deum posse consistere; 149 putamus posse nos salvos esse, quando omne impuritatis scelus, omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris vindicatur? Hic nunc illos requiro qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum vel paucissimi Gothi faciant, vel quid non horum Romani omnes vel pene omnes? Et miramur si terrae vel Aquitanorum vel nostrorum omnium a Deo barbaris datae sunt, cum eas quas Romani polluerant fornicatione, nunc mundent barbari castitate? VII. Sed forte hoc in Aquitanicis tantum? Transeamus etiam ad alias mundi partes, ne de solis tantummodo Gallis dixisse videamur. Quid? Hispanias nonne vel eadem vel majora forsitan vitia perdiderunt? quas quidem coelestis ira etiam si aliis quibuslibet barbaris tradidisset, digna flagitiorum tormenta toleraverunt puritatis inimici. Sed accessit hoc ad manifestandum illic impudicitiae damnationem ut Wandalis potissimum, id est pudicis barbaris traderentur. Dupliciter in illa Hispanorum captivitate ostendere Deus voluit, quantum et odisset carnis libidinem et diligeret castitatem, cum et Wandalos ob solam maxime pudicitiam superponeret, et Hispanos ob solam vel maxime impudicitiam subjugaret. Quid enim? Nunquid non erant in omni orbe terrarum Barbari fortiores, quibus Hispaniae traderentur? Multi absque dubio, immo ni fallor, omnes. Sed ideo ille infirmissimis hostibus cuncta tradidit, ut ostenderet scilicet non vires valere, sed causam; neque nos tunc ignavissimorum quondam hostium fortitudine obrui, sed sola vitiorum nostrorum impuritate superari. Ut vere in nos venerit dictum illud, quo ait Dominus ad Judaeos: Secundum immunditias suas et secundum iniquitates suas feci illis, et averti faciem meam ab eis (Ezech. XXXIX, 24). 150 Et alibi ad gentem ipsam: Adducet Dominus super te gentem de longinquo (Deut. XXVIII, 49): et ungulis, inquit, equorum suorum omnes plateas tuas conculcabunt, et populum tuum gladio interficient (Ezech. XXVI, 11). Completa ergo in nos sunt omnia quae dixit sermo divinus, et vim verborum coelestium luit poena cunctorum. VIII. Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanorum sanguinem biberint, omnes viscera nostra laceraverint; quid est quod Deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in jus potissimum ignavissimorum quondam hostium dedit? Quid? nisi ut agnosceremus scilicet quod supra dixi, meritorum hoc fuisse, non virium, utque ipsum hoc nobis in confusionem caderet ac poenam quod ignavissimis traderemur, et vel sic plagam coelestis manus agnosceremus; quia nos non fortissimi hostium, sed ignavissimi, subjugarent. Sic enim legimus, quod si quando evidenter intelligi Deus voluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infirmos acta res est; ne opus coelestis dexterae virtuti assignaretur humanae. Ideo siquidem et dux Sisara quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est (Judic. IV, 21); et Abimelech civitatum expugnatorem feminea manus perculit (Judic. IX, 53); et ferratae Assyriorum acies vidua opitulante ceciderunt (Judith. XIII, 10); et ne de solis tantum feminis loquar, Benadab regem Syriae (III Reg. XX, 1-20), cui praeter innumera populi sui millia, triginta et duo reges exercitusque ejusdem numeri serviebant; nonne ideo a paucis principum pedissequis Dominus vinci voluit, ut qui esset auctor talis victoriae nosceretur? Contra Madianitas quoque, qui, ut liber Judicum refert (Judic. VII, 12 seqq.), instar locustarum cuncta compleverant, Gedeon jubetur pugnare cum paucis; non quia plures in exercitu non haberet, 151 sed vetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi posset aliquid de victoria vindicare. Unde cum triginta armatorum millia congregasset, sic ad eum Dominus locutus est: Multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus ejus. Et quid postea? Homini adversum innumera Barbarorum millia pugnaturo trecentos tantum viros reliquit. In eam quippe exiguitatem redigi agmen militum jussit, ut sibi de patrato divinitus belli opere paucitas usurpare nihil posset. Denique cur hoc Dominus ita faceret, ipse evidentissime declaravit dicens: Ne glorietur contra me Israel, et dicat, Meis viribus liberatus sum. Audiant, inquam, hoc omnes improbi, audiant omnes praesumptuosi, audiant praepotentes, audiant cuncti quid Deus dicit: Ne glorietur, inquit, contra me Israel, et dicat, Meis viribus liberatus sum. IX. Audiant hoc, inquam, omnes contraria et blasphema jactantes; audiant haec spem suam in homine ponentes. Loqui universos adversum se Deus dicit, qui liberari se viribus suis posse praesumunt. Quis autem est Romanorum non ita dicens, quis est non ita sentiens? Quis nostrae partis non prope jugiter in hac parte blasphemat? Nullas esse jam rei publicae vires omnium conscientiae est: et nec sic quidem agnoscimus cujus hoc beneficiis, quod adhuc vivimus, debeamus. Si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum Deus tribuit, alius hoc ascribit fortunae, alius eventui, alius ordinationi ducum, alius consilio, alius magistro, alius patrocinio, nullus Deo. Et miramur si nobis coelestis manus aliqua non praestet, cui quidquid praestiterit derogamus? Quid enim aliud facimus cum bona quae praestat, nos vel eventibus casuum, vel virtutibus ducum, vel quibuscunque aliis rebus frivolis deputamus? 152 Hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus, et vineis quod vindemiamus, et mari quod pisces capimus, et silvis quod ligna caedimus, et ovibus quod veste tegimur, et pecudibus caeteris quod carne saturamur. Nam quae ratio est ut ei pro muneribus aliis grati esse velimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam derogamus? Aut quis contentus est homo nostrae conditionis, ut ei quis acceptum quippiam referat, cui de donis suis summa detraxerit? Ita et nos, licet Deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse vellemus quae nobis ad usum vivendi dedit. Cur hanc gratiam tollimus quod nos et in angustiis juvat, et in periculis liberat, et in medio barbararum gentium sitos jugi protectione conservat? At non ita Gothi, non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. Offendi quamvis quosdam suspicer his quae dicimus: sed quia veritas magis quam offensio cogitanda est, dicam, et saepe dicam: Non ita Gothi, non ita Wandali; qui et in discrimine positi, opem a Deo postulant, et prosperitates suas munus divinitatis appellant. Denique probavit hoc, illo proximo, infelicitas nostra. Cum enim Gothi metuerent, praesumebamus nos in Chunis spem ponere, illi in Deo: cum pax ab illis postularetur, a nobis negaretur; illi episcopos mitterent, nos repelleremus; illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. Prout actus utriusque partis, ita et rerum terminus fuit. Illis data est in summo timore palma, nobis in summa elatione confusio. Ut vere et in nobis tunc et in illis evidenter probatum sit illud Domini nostri dictum: 153 Quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Illis enim exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione dejectio. X. Itaque agnovit hoc ille dux nostrae partis, qui eamdem urbem hostium quam eodem die victorem se intraturum esse praesumpsit, captivus intravit. Probavit scilicet quod propheta dixit: Quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Prov. XVI, 9; XX, 24). Nam quia viam suam juris sui existimavit, nec gressum directionis habuit, nec viam salutis invenit: Effusa est, ut legimus, abjectio super principem, seductus est in invio, et non in via (Psal. CVI, 40); et ad nihilum deductus est, velut aqua decurrens (Psal. LVII, 8). In quo quidem, praeter ipsam rerum infelicitatem, praesens judicium Dei patuit; ut quidquid facturum se usurparat, ipse pateretur. Nam quia sine divinitatis auxilio ac Dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpavit, ignominiam temeritatis incurrit: vincla quae aliis paravit, ipse sustinuit. Et quod, rogo, evidentius Dei judicium esse potuit quam ut habens praedatoris fiduciam, praeda fieret, triumphum praesumens, triumphus esset, circumdaretur, corriperetur, alligaretur, retorta tergo brachia gereret, manus quas bellicosas putabat, vinctas videret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret, inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret, et qui maximum habuerat supercilium fortis viri, mortem subiret ignavi? Atque utinam hoc ipsum breve remedium malorum esset, non diurna toleratio. Ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo Barbarorum tabe consumptus, in hanc miseriam redactus est ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis gravius 154 atque acerbius putant, in miserationem hostium deveniret. Et hoc cur? Cur absque dubio, nisi quia, ut jam dixi, illi Deo humiles, nos rebelles; illi crediderunt in manu Dei esse victoriam, nos in manu nostra, immo in sacrilega atque impia: quod est pejus nocentiusque quam nostra? Denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probavit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione jacuit, ad bellum de oratione surrexit. Priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnavit; et ideo fidens processit ad pugnam, quia jam meruerat in oratione victoriam. XI. Non dissimiliter autem illud etiam apud Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret, tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantam etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu, pari exitu conruerunt. Venitque super exercitum nostrum illud Prophetae dictum: Obruet Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum (Jerem. II, 37). Confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra Dei mandata dicentis: Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24). Non immerito itaque victi sumus: ad meliora enim se illi subsidia contulere, quam nostri. Nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber divinae legis occurrit. Ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis coelestis eloquii opponeret et adversum venientes aemulos suos sacri voluminis scripta quasi ipsa quodammodo divinitatis ora reseraret. Hic nunc requiro, quis hoc unquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus fuerat si putasset esse faciendum? inrisus, utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. 155 Et ideo quid prodesse nobis praerogativa illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus, quod fideles esse jactamus, quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica pravitate vivamus? Itaque rectissime nobis dicitur illud quod Judaeis in lege fidentibus dixit sermo divinus: Quomodo dicitis: Sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est (Jerem. VIII, 7)? Nolite, inquit, confidere in verbis mendacii dicentes, Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, et advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; habitabo vobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum (Jerem. VII, 4-7). Quo utique ostenditur quod si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus. Sed hinc jam et superius satis dictum est, et adhuc fortasse dicetur; nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi Dei juge judicium est. Quid enim vel de nobis vel de Gothis ac Wandalis Deus judicet, res probat. Illi crescunt quotidie, nos decrescimus; illi proficiunt, nos humiliamur; illi florent, et nos arescimus. Ut vere in nos veniat dictum illud, quod de Saul et David ait sermo divinus: Quia David erat proficiens, et semper serpso robustior: domus autem Saul decrescens quotidie (II Reg. III, 1). Justus enim, ut propheta ait (Psal. CXVIII, 137), justus est Dominus, et rectum judicium suum. XII. Judicamur itaque etiam praesente judicio a Deo; ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens quae de loco in locum pergens,de urbe in urbem transiens, universa vastaret. Ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam primam, nomine barbaram, ditione Romanam; 156 post cujus exitium primum arsit regio Belgarum, deinde opes Aquitanorum luxuriantium, et post haec, corpus omnium Galliarum: sed paulatim id ipsum tamen; ut dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur. Sed ubi apud nos emendatio, aut quae pars Romani orbis, quamvis afflicta, corrigitur? Omnes enim, ut legimus, declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII, 3). Et ideo propheta ad Dominum clamat et dicit: Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti (Jerem. V, 3).. Quam vere autem etiam hoc in nos cadat, res ipsa indicat. Vastata est diu Gallia. Ergo emendata est, cum in vicino esset, Hispania. Nec immerito, quia nullus erat omnino timor: nulla correctio, flammis quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. In quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et gravissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt vitia peccantium. Et ideo compulsus est criminibus nostris Deus, ut hostiles plagas de loco in locum, de urbe in urbem spargeret, et excitatas pene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret quae Afrorum scelera punirent. Quid enim? Nunquid abductae a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? aut ut non degerent quem timebant, quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta vastaverant! Sed esto, intra Gallias formidabant. Quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriverant? Nunquid consistere aut permanere metuebant jam victores, jam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intelligerent sibi Romanae rei publicae vires etiam cum Barbarorum auxiliis pares esse non posse? 157 XIII. Potuerant ergo illic degere, nec timebam. Sed illa utique coelestis manus quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad vastandam Africam transire cogebat. Ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent, agi enim se divino jussu ac perurgeri. Ex quo intelligi potest quanta sint mala nostra, ad quos vastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inviti, secundum illud scilicet quod vastator terrae Israeliticae rex Assyriorum ait: Nunquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam (Isa. XXXVI, 10). Et alibi sacer sermo: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum (Jerem. XXV, 9), veniensque percutiet terram Aegypti (Jerem. XLIII, 11). Unde agnoscere possumus cuncta quidem quae affliguntur, judicio Dei percuti; sed tamen, ut saepe memoravi, propter peccata subverti. Ac per hoc quidquid actum est, peccatis, non Deo ascribendum; quia recte illi rei factum ascribitur, quae ut quid fieret exegit. Nam et homicida, cum a judice occiditur, suo scelere punitur; et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur. Unde et quod Wandali ad Africam transierunt, non est divinae severitati, sed Afrorum sceleri deputandum. Gravi enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. Et ideo intelligere debemus quia pietatis divinae fuit, quod poenam diu debitam distulit; piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. Nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint. Caeteri enim homines etsi nonnullis vitiorum flagitiis 158 obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur; etsi violentia non carent, malevolentia carent; etsi libidine aestuant, rapacitate non saeviunt; multos denique etsi accusat incontinentia corporum, simplicitas commendat animorum. In Afris vero pene omnibus nihil horum est quod ad utrumque pertineat, id est, bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum. Adeo exclusa naturae originalis sinceritate, aliam quodam modo in his naturam vitia fecerunt. XIV. Exceptis enim paucissimis Dei servis, quid fuit totum Africae territorium quam domus una vitiorum aeneo illi similis de quo propheta dicit: O civitas sanguinum! Aeneum in quo est aerugo, non exiet de eo, quia sanguis non exiet de eo (Ezech. XXIV, 6). Civitatem, ut videmus, aeneo et iniquitatem sanguini comparavit: ut intelligamus scilicet sic esse in civitate populi iniquitatem sicut in aeneo sanguinem bullientem. Non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: Factae sunt mihi domus Israel commixtae omnes aeramento, et ferro, et stagno, et plumbo, et in medio argentum permixtum est. Propterea dic haec: Sic dicit Dominus Deus: Pro eo quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo vos et insufflabo in vos in igne irae (Ezech. XXII, 18-21). Dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memoravit. Et quomodo in eodem conflatorio res diversae conflantur? Scilicet quia in diversitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. Et ideo etiam argentum, id est, nobilioris materiae metallum, iisdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium vita degenerante damnatur. Sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus Dominum per prophetam: Fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus Deus: Tu consignatio similitudinis et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: 159 omnem lapidem optimum indutus es, sardium, et topazium, et smaragdum (Ezech. XXVIII, 11-13). Et iterum: Argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos: a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua (Ibid., 4, 5). Quae omnia nunquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta videantur? Ubi enim majores thesauri, ubi major negotiatio, ubi promptuaria pleniora? Auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. Ego plus addo, tam divitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum, sed etiam mundi thesauros videatur implesse. Et quid post haec? Exaltatum est, inquit, cor tuum in decore tuo: propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te projeci (Ibid., 17). Quomodo Africanae potentiae et hoc competit, aut quomodo projecta esse videtur in terram? Quomodo, nisi quia quando amisit potentiae veteris altitudinem, quasi coelestem perdidit dignitatem? Et ducam, inquit, ignem de medio tui: hic te devorabit (Ibid., 18). Quid hac re verius? De media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicitatem prioris temporis devoravit. Et omnes, inquit, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te (Ibid., 19). Convenire illis hoc non putemus, si non eversio Africani soli luctus est generis humani. Perditio, inquit, factus es, et non eris amplius in aeternum (Ibid.). In perditionem illic jam deducta omnia satis constat. Superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur. XV. Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae Deus. Nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse videatur. Quid enim piaculorum est non illic semper admissum? Nec de omnibus dico; quia et enormia fere sunt, et sciri ac dici tanta non possunt. 160 De sola vel maxime obscenitate impuritatum loquor, et quod est gravius, sacrilegiorum. Praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, vitium totius generis humani. Praetereo avaritiae inhumanitatem, quod proprium est Romanorum pene omnium malum. Relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis. Taceatur superbia et tumor. Tam peculiare hoc divitum regnum est, ut aliquid forsitan de jure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quidquam voluerit vindicare. Transeatur denique prope omne fraudum, falsitatum, perjuriorum nefas. Nulla unquam his malis Romana civitas caruit. Etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. Nam sicut in sentinam profundae navis conluviones omnium sordium, sic in mores eorum quasi ex omni mundo vitia fluxerunt. Nullam enim improbitatem scio quae illic non redundaverit; cum utique etiam paganae ac ferae gentes etsi habeant specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia exsecratione digna. Gothorum gens perfida, sed pudica est; Alanorum impudica, sed minus perfida; Franci mendaces, sed hospitales; Saxones crudelitate efferi, sed castitate mirandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala, ita etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum. Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt; si ebrietas, ebriosi; si falsitas, fallacissimi; si dolus, fraudulentissimi; si cupiditas, cupidissimi; si perfidia, perfidissimi. Impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt: quia illis quae supra diximus malis, aliorum gentium vitia; his autem etiam sua ipsa vicerunt. XVI. Ac primum ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aethnam 161 putes impudicarum fuisse flammarum? Nam sicut Aethna intestinis quibusdam naturae ferventis ardoribus, sic illa abominandis jugiter fornicationum ignibus aestuavit. Nec volo in hac re assertionibus meis credi: testimonium requiratur generis humani. Quis non omnes omnino Afros generaliter sciat impudicos, nisi ad Deum forte conversos, id est, fide ac religione mutatos? Sed hoc tam rarum est ac novum, quam ratum videri potest quemlibet Gaium non esse Gaium, aut quemcunque Seium non esse Seium. Tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam novum et inauditum, Afrum non esse Afrum. Ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicunque ex eis impudicus esse desierit. Afer non esse videatur. Nec discurram per loca singula, aut cunctas discutiam civitates; ne studiose videar quaerere atque investigare quae dicam. Una tantum universarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore et dignitate. Carthaginem dico, et urbi Romae maxime adversariam, et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonia sola sufficit, quia universa penitus quibus in toto mundo disciplina rei publicae vel procuratur vel regitur, in se habuit. Illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta, illic artium liberalium scholae, illic philosophorum officinae, cuncta denique vel linguarum gymnasia vel morum: illic quoque etiam copiae militares, et regentes militiam potestates: illic honor proconsularis: illic quotidianus judex et rector; quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores, et differentes inter se 162 tam gradu quam vocabulo dignitates; omnium, ut ita dicam, platearum et compitorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes. Hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium caeterarum; ut intelligamus scilicet quales illae fuerint civitates quae minores habuerunt probi officii procurationes, cum viderimus qualis exstiterit ubi summi semper fuere rectores. Quo loco prope est ut poeniteat me promissionis meae, id est, quod superius spopondi, cunctis prope Afrorum criminibus praetermissis, de impuritatibus praecipue ac blasphemiis eorum esse dicturum. Video enim quasi scaturientem vitiis civitatem, video urbem omnium iniquitatum genere ferventem, plenam quidem turbis, sed magis turpitudinibus; plenam divitiis, sed magis vitiis; vincentes se invicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate, alios impuritate certantes, alios vino languidos, alios cruditate distentos, hos sertis redimitos, illos unguentis oblitos, cunctos vario luxus marcore perditos, sed pene omnes una errorum morte prostratos; non omnes quidem vinolentia temulentos, sed omnes tamen peccatis ebrios. Populos putares non sani status, non sui sensus, non animo incolumes, non gradu, quasi in morem baccharum crapulae catervatim inservientes. Jam vero illud cujusmodi aut quam grave, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi hoc dispar forte quia majus? Proscriptiones dico orphanorum, viduarum afflictiones, pauperum cruces: qui ingemiscentes quotidie ad Deum, ac finem malorum imprecantes, et quod gravissimum est, interdum vi nimiae amaritudinis etiam adventum hostium postulantes, aliquando a Deo impetraverunt, ut eversionem tandem a barbaris in commune 163 tolerarent, quam soli a Romanis ante toleraverant. XVII. Sed esto: haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano, et spopondi me de his malis hoc loco pauca dicturum. Quid ergo impudicitia atque impuritas de qua loquor, nunquid non ad eversionem Afrorum sola suffecerat? Quae enim fuit pars civitatis non plena sordibus, quae intra urbem platea aut semita non lupanar? Adeo omnia pene compita, omnes vias aut quasi foveae libidinum interciderant, aut quasi retia praetexebant; ut etiam qui ab hac re penitus abhorrerent, tamen vitare vix possent. Latronum quodammodo excubias videres commeantium viatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles, omnes anfractus ac diverticula sepsissent, ut nullus ferme tam cautus esset qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset. Fetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius cives coeno libidinis, spurcum sibimet ipsis mutuo impudicitiae nidorem inhalantes. Sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. Unam illic putes fuisse libidinum fornicationumque sentinam, coenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum. Et quae illic spes esse poterat ubi, praeter id quod in Domini templo erat, nihil videri penitus nisi sordidum licebat? Quanquam quid dicam in Dei templo? Hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum pertinet: quos non discutio, quia Domini mei ministerio reverentiam servo; et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut percuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte (Gen. XIX, 30). Caeterum quantum ad plebem pertinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit? castum dico. 164 Quis non fornicarius, non adulter, et hoc sine cessatione, sine termino? Rursum clamitem itaque necesse est. Quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter tot millia si diligentissime quaereres, castum vel in Ecclesia invenire vix posses. Plus multo dicam. Utinam haec essent sola quae diximus, et contenta illic virorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari! Illud gravius et scelestius, quod illa de quibus beatus apostolus Paulus, cum summa animi lamentatione conqueritur (Rom. I, 23 seqq.), in Afris pene omnia fuerunt; scilicet quia masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non convenit. Nunquid hoc beatus Apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est, specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim vincere imperio ac sublimitate valuerunt, quod potuerunt unum, impuritate vicerunt. Quicunque ergo jure se mihi irasci putat, magis Apostolo irascatur: scilicet quia quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos. XVIII. Sed forte vel id occultum quod loquimur erat, aut saltem hoc providebant procuratores ne publicae passim disciplinae oculos civitatis scelera propalata polluerent. Quod si factum utique fuisset, quamvis multi exstitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant visu atque animo sordidati; et solet satis res flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. Supra omnem autem monstruosi 165 piaculi exsecrationem est, scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. Quid rogo fieri illic prodigiosius potuit? In urbe Christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, viri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine pudoris umbraculo, sine ullo verecundiae amictu: ac sic, quasi parum piaculi esset si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae civitatis. Videbat quippe hoc universa urbs, et patiebatur: videbant judices, et acquiescebant: populus videbat, et applaudebat: ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scelerisque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat assensus. Sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit? Quis credere aut etiam audire possit convertisse in muliebrem tolerantiam viros non usum tantum atque naturam, sed etiam vultum, incessum, habitum, et totum penitus quidquid aut in sexu est aut in usu viri: adeo versa in diversum omnia erant, ut cum viris nihil magis pudori esse oporteat quam si muliebre aliquid in se habere videantur; illic nihil viris quibusdam turpius videretur quam si in aliquo viri viderentur. XIX. Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit; et quod non a pluribus perpetratum est, cunctis nocere non potuit. Jam quidem supra dixi saepissime, in Dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum; sicut ex furto Achar populus ruit (Josue VII), sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia (I Reg. XIX), sicut ex sancti David dinumeratione mortalitas (II Reg. XXIV). Ita est enim Dei Ecclesia quasi oculus. Nam ut in oculum etiam si parva sordes incidat, totum lumen 166 obcaecat, sic in ecclesiastico corpore etiam si pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen offuscant. Et ideo Salvator ipse principalem Ecclesiae partem oculum nominavit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI, 22, 23). Unde et Apostolus: Nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6)? Quamvis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam; non quia molles plurimi fuerint, sed quia mollities paucorum, labes est plurimorum. Nam etsi pauci sunt qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. Sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. Et nescio qui eorum ante Deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. Neque enim molles, inquit, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Illud ergo magis ingemiscendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius reipublicae videbatur, et universa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. Cum enim muliebrem habitum viri sumerent, et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent, et femineis tegminum illigamentis capita velarent, atque hoc publice in civitate Romana, urbe illic summa et celeberrima; quid aliud quam Romani imperii dedecus erat ut in medio reipublicae sinu exsecrandissimum nefas palam liceret admitti? Potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari. 167 In cujus enim manu est ut prohibeat, jubet agi, si non prohibet admitti. XX. Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro: in quibus haec barbaris gentibus aut facta sunt unquam, aut fieri publica impunitate licuerit? Denique, ne longius de hac re ambigi aut investigari necesse sit, ipsos illos Africae vastatores Afrorum populis comparemus. Videamus quid simile a Wandalis factum sit. Et certe barbari elatione tumidi, victoria superbi, divitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in divinis litteris scriptum est (Deut. VI, 3), terram lacte et melle manentem, fecundam, opulentissimam, omnium deliciarum copiis quasi ebriam; in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura. Ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se vitiorum atque impuritatum coeno immersisse, aut, ut levissime dicam, saltem illa fecisse quae ab Afris jugiter facta fuerant, in quorum jura migrarant? Et certe si ea tantum, continentissimi ac modestissimi judicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. Quotus enim quisque sapientum est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate vitiositas? Ac per hoc temperatissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt qui capti ac subjugati sunt, tales illi fuissent victores. Igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est? Nunquid parum videtur? Certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. Sed quid adhuc addo? Nullus vel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu? Certe hoc apud Romanos 168 jam pridem tale existimatum est, ut virtus potius putaretur esse quam vitium, et illi se magis virilis fortitudinis esse crederent qui maxime viros feminei usus probrositate fregissent. Unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus, haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur ut quia viri fortes essent, viros in mulieres demutarent. Prohnefas! et hoc Romani. Plus addo, et hoc Romani non hujus temporis; attamen, ne veteres accusemus, Romani, sed non antiqui, jam scilicet corrupti, jam dissoluti, jam sibi et suis dispares, et Graecis quam Romanis similiores. Ut (quod saepe jam diximus) minime mirum sit, si Romana respublica aliquando patitur quod jam dudum meretur. XXI. Haec ergo impuritas in Romanis et ante Christi Evangelium esse coepit, et, quod est gravius, nec post Evangelia cessavit. Et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbem opulentissimam, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta vitantes. Sufficere igitur ad laudem eorum haec possunt, etiam si alia non dicam: abominati enim sunt virorum impuritates. Plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum. Nunquid hoc credibile ullis videri potest, Romanos haec admisisse, Barbaros horruisse? aut nunquid est, post ista quae diximus, quod dici posse videatur? Sed est tamen, et multo plus est. Nam quod vitasse eos res foedas diximus, minus est. Potest enim quis inhonesta horrere, non tollere. Illud magni ac singularis est meriti, 169 non solum ipsum labe non pollui, sed providere etiam ne unquam alii polluantur. Procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur ut alii mali esse desistant. Grande est profecto quod dicimus, grande ac supereminens. Quis credat Wandalos in civitatibus Romanis ista fecisse? Remota quippe est ab illis omnis carnis impuritas. At quomodo remota? Non sicut removeri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non adulterandum, et primi adulterant; statuunt non furandum, et furantur. Quamvis pene non possim dicere quod furentur. Non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. Punit enim judex in alio peculatum, cum sit ipse peculator; punit rapinam, cum ipse sit raptor; punit sicarium, cum ipse sit gladiator; punit effractores claustrorum et ostiorum, cum ipse sit eversor urbium; punit exspoliatores domorum, cum ipse sit exspoliator civitatum atque provinciarum. Atque hoc utinam illi tantum qui in potestate sunt positi, et quibus jus exercendorum latrociniorum honor ipse largitur! Illud gravius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et privati hisdem ante honoribus functi. Tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant jus latrocinandi. Adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere privatam: ac sic levior est potestas illa quam habuerunt judices, quam haec quam privati habent. In illa enim eis saepe succeditur, in hac nunquam. Ecce quid valeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. Sane ad parendum humiles abjectique coguntur, compelluntur jussis obtemperare pauperculi; et nisi obtemperaverint, puniuntur. 170 Eamdem enim rationem in hac re habent quam in tributis. Soli jussis publicis serviunt, sicut soli tributa solvunt. Ac sic in ipsis legibus et in ipsa justa rerum praeceptione maximum injustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra observare coguntur quae majores jugiter quasi nulla conculcant. XXII. Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem, rerum indignitate compulsus. Nunc ad superiora redeamus. Diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae civitates, et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem iis omnibus non fuisse pollutos. Non tales ergo isti de quibus loquimur, Barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem exstiterunt. Abstulerunt enim de omni Africa sordes virorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum; nec horruerunt tantum aut temporarie summoverunt, sed penitus jam non esse fecerunt. O pie Domine, o Salvator bone, quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt vitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata sunt. At quomodo immutata? Interest enim non solum effectus rerum, sed etiam effectuum causas dicere. Difficile est quippe impudicitiam verbo aut jussione tolli, nisi fuerit ablata; et difficile est pudicitiam verbo exigi, nisi fuerit exacta. Quod isti utique scientes, sic impudicitiam summoverunt quod impudicas conservaverunt, non interficientes mulierculas infelices, ne vitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. Sed ita errantes emendaverunt ut factum eorum medicina esset, poena non esset. Jusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta in connubia verterunt; 171 implentes scilicet Apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier virum haberet suum, et unusquisque vir conjugem suam (I Cor. VII, 2); ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permixtione non posset, ita legitimum usum calor corporalis acciperet ut peccatum incontinentia non haberet. In quo quidem non id tantummodo provisum est ut viros feminae haberent quae sine viris esse non possent, sed etiam ut per conservatores domesticos salvae essent quae seipsas servare nescirent; et adhaerentes jugiter gubernaculo maritali, etiam si ad improbum eas facinus consuetudo anteactae impuritatis inliceret, conjugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet. Addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, severas pudicitiae sanctiones decretorum gladio impudicitiam coercentes; ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi connubii reservaret affectus, et in publico metus legum; ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur, et foris quod timeretur. Leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae quae ita partem improbitatis removent ut partem obscenitatis admittant; aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus removerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria vetantes, lupanaria aedificantes. Timuerunt videlicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent. At non ita isti de quibus loquimur, qui sic inhibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis volunt esse feminas nisi maritis suis, et viros nullis volunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis; qui evagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad divinae legis regulam dirigentes, 172 ut nihil sibi in hac re crederent licere quod Deus voluit non licere. Et ideo non putaverunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a Divinitate permissum. XXIII. Scio quia intolerabilia quibusdam videantur ista quae diximus. Sed ratione rerum agendum est, non libidine voluptatum. Dicat mihi quisquis ille est qui indignatur me ista dicere, nunquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delphici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sic, ut daemoniorum erat. Videamur ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit, et quas illi de quibus loquimur. Uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat: matrimonia enim cunctis debent esse communia: sic namque major erit concordia civitatum, si omnes viri feminis sine discretione omnibus misceantur, omnes se feminae omnibus viris sine distinctione substernant; ac sic fiant omnes viri omnium mulierum mariti, omnes feminae omnium virorum uxores. Nunquid ullum unquam aut phreneticum aut daemoniacum, varia insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognovimus? Tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes viros esse feminarum omnium maritos, et omnes feminas virorum omnium uxores, et parvulos omnes omnium filios. At ego hac ratione dico, neque ullum virum ullius feminae maritum, neque ullam mulierem ullius masculi uxorem, neque ullum pignus ullius parentis filium. Ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid vindicare. Nec sufficit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset: uxorem enim suam alteri viro tradidit: scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est, alius Italiae Socrates. 173 Ecce quae sunt Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. Sed vicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit, et memoriae haec pudenda mandavit. Plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit. Quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo. Injuste damnatus dicitur a judicibus. Et verum est. Rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnavit. Nam cum in hac re doctrinam ejus omnes repudiaverint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo magis est, vitae electione damnaverunt: et recte. Conferantur enim cum his quae ille constituit, illa quae statuerunt ii quos dominari Africae Deus jussit. Statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina viris omnibus subjaceret, isti ut nulla femina alium quam virum suum nosceret; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari voluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e civitatibus sustulerunt; ille prostrare voluit omnes virgines, isti castas fecere meretrices. Atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non et complurium Romanorum ac pene omnium; qui etsi nequaquam Socratis vitam in caeteris, in hac re tamen Socratica instituta sectantur: quia et complures viri uxores plurimas singuli, et innumerae mulieres viros complures singulae habent. Omnes denique civitates nunquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? Et quid dico omnes? certe nobilissimae quaeque, ac sublimissimae adeo dignitatis: quae etiam et praerogativa 174 est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt caeteris magnitudine, tantum praestent impuritate. Et quae esse, rogo, Romano statui spes potest, quando castiores ac puriores Barbari quam Romani sunt? Parum est quod dicimus. Quae nobis, rogo, ante Deum aut vitae esse aut veniae spes potest, quando castitatem in Barbaris cernimus, et nec sic casti sumus? Erubescamus, quaeso, et confundamur. Jam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, jam apud Wandalos nec Romani. Tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum severitas disciplinae, non solum quod ipsi casti sint, sed, ut rem dicamus novam, rem incredibilem, rem pene etiam inauditam, castos etiam Romanos esse fecerunt. Si infirmitas id humana pateretur, exclamare super vires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: Pudeat vos, Romani ubique populi, pudeat vitae vestrae. Nullae pene urbes lustris, nullae omnino impuritatibus vacant, nisi illae tantum in quibus Barbari esse coeperunt. Et miramur si miseri, qui tam impuri sumus; miramur si ab hoste viribus vincimur, qui honestate superamur; miramur si bona nostra possident, qui mala nostra exsecrantur? Nec illos naturale robur corporum facit vincere, nec nos naturae infirmitas vinci. Nemo sibi aliud persuadeat, nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum vitia vicerunt.