De haeresi Catharorum in Lombardia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
De haeresi Catharorum in Lombardia
editio: De heresy catharorum in Lombardia, in A. DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk 1990, III, pp. 306-312
c. Saeculo XII

De haeresi Catharorum in Lombardia

In primis temporibus cum haeresis Catharorum in Lombardi multiplicari cepit, primum habuerunt quedam episcopum Marcum nomine, sub cuius regimine omnes lombardi et Tussi et Marchisiani regebantur. Et iste marcus habebat ordinem suum de Bulgaria. Adveniens quidam papas Nicheta nomine, de costantinopolitanis partibus in Lombardiam, cepit causari ordinem Bulgarie, quem Marcus habebat. Unde Marcus episcopus cum suis subditis hesitare incipiens, relicto ordine Bulgarie, suscepitad ipso Nicheta ordinem drugonthie. Et in illo ordine drughonthie aliquibus temporibus cum suis omnibus complicibus commoratus est. Praeterea, alio tempore, venit quidam de ultramarinis partibus, Petracius nomine, cum sociis suis, et quedam retulit nova de quodam Simone episcopo Drugonthie, a quo origo suscepti ordinis a Nicheta processerat. Et dicebat ipse petracius, quod ille Simon fuit inventus in conclavi cum quadam, et quia alia contra rationem fecerat. Sed et in adventu istius Petracii Marcus iam mortuus erat et ei alius in episcopum successerat, Johannes iudeus nomine, et ab eodem Marco ordinem episcopi acceperat. Et causa verborum istius Petracii, quidam dubitaverunt de ordine accepto ab illo Simone, quidam non; et de hac causa seditio orta est inter eos et ita in duas partes divisi sunt. Ad hoc tandem devenerutn quod una pars obediebat Johanni iudeo, et altera pars elegerunt in episcopum Petrum de Florencia. Et ita utraque pars in hoc statu per aliquos annos exstitit.

Quidam vero de eius sapientibus, de hac divisione dolentes et ad unitatem eos reducere cupientes, ad hoc devenerunt quod ex utraque parte legati electi sunt et eos communiter ad quemdam episcopum ultra montes miserunt tali pacto quod quicquid ille epicopus de divisione illorum censuisset, sine contradictione obedirent sententie illius episcopi. Set ille episcopus, rationibus utriusque partis auditis et diligenter inspectis, talem protulit sententiam, ut illi duo episcopi Lombardie cum suis sequacibus convenirent in unum et sortes proiecerentur inter illos duos episcopos, scilicet Johannem iudeum ex una parte et petrum de Florencia ex alia, et super quem istorum sors episcopatus caderet, alius ei subesset et omnis multitudo subditorum in duas partes prius divisa communiter ei obtemperaret; et ut ille episcopus sorte electus iret in Bulgariam ordinem episcopatus suscipere, et ut repatriatus, sucepto ordine Bulgarie, totam multitudinem illorum reconsolarentur per impositionem manuum. Legati vero, hac sententia accepta, venerunt in Lombardiam, et divulgata est sententia. Et termino statuto in quo sententia adimpleretur et sortes proicerentur, Petrus de Florencia, unius partis episcopus, sententiam adimplere et sortes proicere rennuit. Et ita ab officio episcopatus a suis subditis reprobatus est. Et ita secundum sententiam omne regimen episcopale Johanni iudeo sententiam adimplere volenti de iure cedebat. Set quidam alterius partis, sibi adverse, ob malivolenciam eidem obtemperare nolebant.

Interea vero quidamsapientes adheserunt Johanni iudeo et precibus illum sollicitaverunt ut se, quasi odiosum a quampluribus, ab episcopali officio removeret ex humilitate, asserentes, quod ex eius remotione posset inter eos pax et concordia provenire, addentes, quod hic unum ex sua parte loco illius eligent, et unus ex altera, vice illius Petri de Florencia, qui ad inpletionem sententie defecerat, substitueretur; et inter hos duos electos sortes, sicut in sententia continebatur, proicerentur, et qua sorte episcopus esset electus, episcopali dignitate communiter super omnem multitudinem sine conditione fungerentur. His itaque precibus motus, Johannes, videns se in pace et tranquillitate dominium habere posse, et supiens multitudinem divisam ad unitatem revocare, consilio eorum acquievit et virtute quam habebat se privavit. Et ita fama haec divulgata est.

Factum est autem ut, secundum prius in terminem quem constituerant, congregarentur in loco qui dicitur Mosium, et ibi taliter decreverunt, ut una pars eligeret unum ex alia parte quemcum que vellet et e converso, et ita factum est ut ex parte Johannis iudei quidam nomine Garattus electus est ab alia parte, et ex adversa parte Petri de Florencia alius nomine Johannes de Iudice, et omnis multitudo illi ex hiis duobus quem sortes episcopum declararent sine repugnantia obediret. Et ita Garattus sorte episcopum declaratus est. Et incontinenti ibi omnes pacificati sunt. Et statuerunt certum terminum in quo debebant tribuere societatem hominum et expensas isti Garatto ad iter peragendum in Bulgariam et expensas isti Garatto ad iter perangendum in Bulgariam recipere consolationem et ordinem episcopatus et, eo repatriato, reconsolari multitudinem secundum quod in sententia ab episcopo ultramontano sancitum fuerat. Hiis itaque ordinatis, omnes redierunt in sua.

Sed iste Garattus, ante terminum constitutum, duobus testibus astantibus, reprehensibilis, causa unius mulieris, habitus est. Qua de causa a complutibus illorum illius dignitatis indignus creditus est, et propter hoc non crediderunt se teneri promissione obediente quam sibi fecerant. Unde multitudo prius in duas partes divisa, tunc in sex partes dispertita est. Sicut autem Superius dictum est, ante terminum in quo promiserant illi Garattuo dare societatem et expensa eundi in Bulgariam quidam de Diszenzano, facta congregatione, elegerunt quendam sibi episcopum nomine Johannem bellum, et eum miserunt ultra mare in Drugonthiam ut ibi ordinaretur episcopus ; et haec est modo pars amezonis. Item quidam de Mantua cum suis sequacibus elegerent quemdam nomine Coloiannem sibi in episcopum et, eo in Sclavonia misso, post receptionem ordinis, episcopatus officio super eos functus est. Eodem itaque modo quidam alius, Nicola nomine, a congregatione Vincentiorum electus et in Sclavonia ad ordinem recipeindum missum, post reditum ab eis episcopus teneretur. Similiter et in Tussia duo Episcopi ordinati sunt. Et sic iste Garattus, quamquam sibi omnes ex promissione tenebantur obedire, ab istis prenominatis derelictus est, quibus ipse prohibuit ne taliter multitudinis dominium usurparet. Ipse inde, contempnentes preceptum eius, ab incepto minime destiterunt.

Omnibus itaque, ut dictum est, episcopis ordinatis, quidam alii mediolanenses, consiliis et actibus istorum non consencientes, sicut promiserat Garattum pro episcopo habere volebant. Set iste Garattus, videns se a maiori parte derelictum, non acquievit, dicens Johannem iudeum, qui ex humilitate et causa divisionis ad unitatem reducende episcopatum reliquerat, digniorem esse ad hoc officium Set Johannes iudeo hoc recusante, pars ista iterum misit legatos ultra montes ut super hoc facto consulerent episcopum illum qui sententiam dederat. Ipse episcopus, audiens de divisione facta, multum detestabatur quod factum erat, et misit Johanni iudeo ut iret in Bulgariam et compleret que continebantur in sententia ut esset prelatus in Lombardia omnibus subesse volentibus. Et ita fecit. Post decessum vero eius alius, Joseph nomine, substitutus est. Et Joseph isto mortuo, successit Garattus. Qui vero Garattus, cum complicibus suis, omnes praedictos spicopos cum suis sequacibus de promissione sibi prius ab eis facta astrictos fore causatur nisi ab eo solvantur, et contra deum et contra rationem illos ordinem episcopatus accepisse iudicat. Et ob hoc aliquem illorum episcoporum non vult in communicatione orationum suarum et in reverentiis faciendis suscipere nisi coloniannem, quem nuper absolvit et cum eo pacem fecit. Tali itaque modo, sicut superius narratum est, multitudo Catharorum, imo haereticorum ac perversorum necnon et doctrine Christi adult erat orum, prius in unitate consistens, in duas partes primo divisa est et postea in sex.

Haec est unius partis haereticorum credentia. Marchisius de Soiano episcopus illorum de Descenzano et Amezo eius filius maior, prelati unius partis Catharorum, qui habent ordinem suum de Drugonthia, credunt et predicant duos deos sive dominos sine principio et sine fine, unum bonum et alterum malum penitus. Et dicunt quod unusquisque creavit angelos, bonus bonos et malus malos, et quod bonus deus onnipotens est in celesti patria et malus dominatur in tota hac mundiali machina. Et dicunt quod lucifer est filius dei tenebrarum, eo quod dicitur in evangelioJohannis : «Vos autem patre diabolo estis». Et infra : «Quia menax est, et pater eius diabolus, scilicet lucifer, ut exponunt, est mendax. Et dicunt quod hic lucifer ex hoc suo regno ascendit superius in celum, pro eo quod dicitur Isaia propheta: «Conscendam in celum» etc. Et tunc trasfiguravit se in angelum lucis. Angelis vero admirantibus propter formam aius et intercedentibus pro eo ad dominum, susceptus est in caelo et ibi villicus angelorum effectus est. Hunde in Evangelio luce dicitur: «Homo quidam erat dives qui habebat villicum». Et in tali villicatione seduxit angelos. Et tunc dicunt factum esseprelium magnum in caelo, et «proiectus est draco ille serpens antiquus» cum angelis seductis, secundum quod dicitur in Apocalipsi: «Et cauda eius trahebat terciam partem sellarum celi». Et illi angeli constabant ex tribus : ex corpore, et anima et spiritu. Et dicunt quod corpora remaserunt in caelo ociosa, que dicuntur «ossa arida» in Ezechiel. Et spiritus remanserunt ibi. Anime vero recepte sunt ab ipso lucifero et in hoc mundo incorporantur. Et quod Christus filius Dei pro hiis solis animabua salvandis venit, secundum quod dicitur: «Filius hominis non venit animas perdere set salvare». Et iterum in Evangelio Mathei: «Non sumus missus nisi ad oves que perierunt domus Israel». Et infra: «Venit filius hominis salvare quod perierat et ovem centesimam, que erraverat, reduxit». Et de praedicto praelio frequentant hunc Psalmum : «Deus venerutn gentes». Et dicunt quod adhuc sunt vestes et corone in caelo, et sedes quas amiserunt, et iterum debent eas accipere. De quo apostolus: «De reliquo reposita est michi corona iusticie, quam reddet mihi Dominus in die iustos index». Et dicunt quod sententia iudicii iam data est, pro eo quod dicitur: «Princeps mundi huius iam iudicatus est». Et dicunt quod corpora humana partim vivificantur ab illis spiriibus malignis, quos diabolus creavit, et partim ab illis spiritibus animabus que ceciderunt. Et in istis corporibus agunt ille anime penitentiam et si in corpore non salvantur, anima intrat aliud corpus et agit penitentiam. Et peracta penitentia, receptura sunt corpora et spiritus qui remaserunt in caelo, iuxta illud apostoli: «Ipse autem Deus pacis santificet vos per omnia, un integer spiritus vester et corpus et anima sine querela in adventu Domini nostri Ihesu Christi servetur».

Haec est sententia sive credentia alterius partis haereticorum. Colaiannes episcopus unius partis haereticorum, qui habent ordinem suum de Sclavonia, et Garattus episcopus alterius partis adulteratorum doctrine Christi, qui habent ordinem suum de Bulgaria, credunt et predicant tantum unum bonum deum omnipotentem sine principio, qui creavit angelos et IIIIor elementa. Et dicunt quod lucifer et complices sui peccaverunt in caelo.Set unde processit peccatum illorum, quidam illorum dubitant. Quidam vero dicunt – set archanum est -, quod fuit quidam nequam spiritus habens IIIIor facies, unam hominis, aliam volucris, tercias piscis, quartam animalis, et fuit sine principio et manebat in hoc chaos, nullam habens potestatem creandi. Et dicunt quod lucifer adhunc bonus descendit et videns speciem istius maligni spiritus, admiratus est. Et colluctione et suggestione istius maligni spiritus seductus est. Et remeavit in caelo et ibi seduxit alios, et proiecti sunt de caelo. Et dona naturalia non amiserutn que habebant. Et dicunt quod lucifer et ille alius nequam spiritus volebant distinguere elementa nec poterant. Set inpetraverunt a deo bonum angelum coadiutorem, et ita concessione dei et auxilio illius boni angeli ac virtute et sapientia sua, distinxerunt elementa? Et dicunt quod iste lucifer est ille deus qui dicitur in genesi creasse celum et terram et illa opera per VI dies fecisse. Et dicunt quod lucifer ille formavit de limo terre formam ade et in illa forma vi suffocavit illum bonum angelum, secundum quod dicitur in Evangelio: «Tenens soffocabat illum, dicens: Redde quod debes». Et fecit sibi Evam, ut per eam faceret eum peccare. Et dicunt quod comestio ligni prohibiti fuit fornicatio. Et secundum quosdam, sucut caro a carne, ita spiritus propagatur, iuxta illud Evangelii: «Quod natum est a carne caro est, et quod natum est a spiritu spiritus est». Hinc est enim quedam dissensio inter eos. Quidam alii illorum, hanc sententiam improbantes, dicunt omnes spiritus salvandos simul creatos esse et paulatim corporibus humanis infundi voluntate dei. Qui autem dicunt quod spiritus propagatur a spiritu, credunt quod totus iste mundus constet ex illis spiritibus malignis, idest spiritus illi qui sunt damnandi, et qui salvandi. Qui vero dicunt omnes spiritus sanlvandos simul creatos, asseverant quod illi spiritus qui ceciderunt incorporantur non salvandi, et ita de corpore in corpus procedunt. Et hoc erit usque ad consummationem saeculi. Et in iudicio erunt eiusdem numeri boni et mali; boni supplebunt locum illorum, mali vero habebunt poena eternam. Et hic separantur aliquantulum, quoniam quidam illorum confirmant quod pars illorum qui ceciderunt salvandi sunt, qui non voluntate set quasi coactione peccaverunt, et qui cum deliberatione peccaverutn, damnandi sunt. Et dicunt quod alii spiritus reati sunt a deo omnipotente, qui debent supplere locum non salvandorum.

Communis omnium Catharorum opinio est, quod omnia que dicuntur in genesi, scilicet de diluvio, de liberatione Noe et de locutione Dei ad Abraham, de destructione Sodome et Gomore sunt facta a diabolo, qui ibi Deus nominatur. Et similiter ille talis Deus eduxit populum de Egipto et in deserto dedit eis legem, et induxit eos in terram promissionis, et misit ad eos prophetas et per prophetias istorum faciebat sibi offeri sanguinem animalium ut coleretur tanquam Deus. Et si aliquand o illi prophete aliqua de Christo predixerunt, virtute Spiritus Sancti, se nescientibus, quasi coacti, vaticinabantur. Et confitentur Deum omnipotentem fecisse haec omnia non per se set per diabolum istum, tanquam per ministrum scilicet. Hoc modo dicunt pro eo quod diabolus cum sapientia et virtute sibi a deo in creatione illata, omnia he fecit concessione Dei hac intentione, ut sine fine super hoc demonaretur, deo vero alia intentione permittente, ut fructum salvadorum per penitentiam ex hoc mundo extraheret.

Sclavini tempore gratie credunt quod Filius Dei, Scilicet Ihesus Christus, et Johannes evangelista et Maria fuerunt tres angeli apparentes in carne. Et dicunt quod Christus non in veritate carnem suscepit, nec comedit, nec bibit, nec crocifixus, nec mortuus, nec sepultus est, et omnia que secundum humanitatem fecit, non erant in veritate set apparencia, quia sic videbatur. Quidam Bulgaria haereticorum credunt Mariam veram feminam fuiesse et Filium Dei veram carnem assumpsisse ex ea, et vere comedisse et crucifixum fuisse in carne, set non cum eadem carne ascendisse, set in ascensione deposuisse.

De Johanne Baptista dicunt quod fuit missus a diabolo cum baptismo asque ad impediendam predicationem Christi. Et quando Christum digito demonstrabat vel de eo aliquid predicebat, non a se set a Spiritu Sancto, et eo quasi per tubam loquentem quasi coactus ignorans loquebatur, sicut Caiphas prophetavit nesciens. Pauci vero Catharorum discrepant ab hac sententia; etiam Bulgari hoc credunt. Omnes condempnant matrimonium et negant resurrectione istorum corporum visibilium. Omnes dicunt baptismum asque nullo tempore contulisse salutem, etiam baptismum quod dederutn apostoli in aqua.

Garattus episcopus ordinatus de Bulgaria manet Concorrentii ; filius eius maior Nazarius et filius eius minor Giroldus de Brixia. Coloiannes episcopus de Mantua ; et habet ordinem de Sclavonia. Filius eius maior orto de Bagnolo – set modo est episcopus - ; filius eius minor Aldricus de Gulinguellis de Mediolano. Marchisius de Soiano episcopus de Drugonthia ; filius eius maior Amizo. Nicola de Vicencia, episcopus de Sclavania; filius eius maior Petrus Gallus; minor vocatur Prandus.

Fonte: De heresy catharorum in Lombardia, in A. DONDAINE, Les hérésies et l’Inquisition XII-XIII siècles, Norfolk 1990, III, pp. 306-312