Jump to content

De haeresi et historia Priscillianistarum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De haeresi et historia Priscillianistarum
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 55

LeoI.DeHaEtH2 55 Leo I440-461 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De haeresi et historia Priscillianistarum

210 CAPUT PRIMUM.

Quisnam fuerit Priscillianus.

1. Cum mecum ipse deliberaverim omnes haereses Leonis aevo vigentes, sive exortas, scripto referre, jam ipsius consilii et temporis ratio postulat ut ad exitum perductis quae de Manichaeorum haeresi fuerant dicenda, nunc ad Priscilliani recensendos errores, quos idem S. pontifex rejecit, exagitavit atque proscripsit, animum stylumque ipsum convertam. Quae autem de hujus novae haereseos auctore, quae de hujus patria et moribus, quae de synodis in eum ejusque sobolem coactis, quae denique de variis multiplicibusque nefariae hujus sectae dogmatibus dicenda occurrunt, nemo hactenus aut accurate descripsit, aut saltem in lucem edidit. Propterea ego cum hisce conscribendis dissertationibus manum admovissem, et multis periculis rem plenam esse intellexissem, necessarium fore mecum reputavi veteres recentioresque in hac causa scriptores percurrere; ita tamen, ut, omnibus sepositis praejudiciis, nullo partium studio adductus, ea dumtaxat quae aut veritatem patefaciunt, aut saltem veritati propius accedere videntur, ipsis lectoribus exhiberem. Igitur cum mihi primo de Priscilliani vita corruptisque moribus agere praescripsissem, neminem eruditorum hoc meum consilium improbaturum existimavi, quamvis revera a Leonis gestis, quae referre et vindicare animus fuit, in ipso dissertationis vestibulo atque decursu paululum digredi videri possem. Siquidem, cum in hanc ecclesiasticae historiae partem nonnulla dubia et obscura, alia vero supposititia et falsa, quamplurima denique prorsus ignota offenderimus, ideo illud ipsum veritatis studium quod unice nostro insidet animo rem totam a suis exordiis repetere atque praescribere coegit. 2. Priscillianus itaque, nobili genere natus, et maximis abundans divitiis, vir fuit acer ingenio, inquies, facundus, multa lectione eruditus, in disserendo et disputando promptissimus. Felix profecto (ait Severus Sulpicius) si non pravo studio corrupisset optimum ingenium; prorsus in eo multa animi et corporis bona cerneres, sed idem vanissimus, et plus justo inflatior rerum profanarum scientia. Cum 211 ergo is in societatem sibi quemdam Marcum Aegyptium ascivisset, ab eo omnia facinora atque portenta ex Gnosticorum Manichaeorumque sectis prodeuntia hausit atque animo imbibit. Tum, utrorumque dogmatibus propriis additis flagitiis, novam in orbem sectam invexit, in qua promiscuae libidines, stupra, adulteria, connubiorum solutiones, mendacia, perjuria, et alia hujuscemodi, tamquam religiosa et licita, exercebantur. Quae omnia cum ipse mecum reputassem, facile in eam adducebar persuasionem, nihil umquam in naturae honestatem nocentius ac turpius, nihil humanae societati perniciosius, nihil denique in religionis exitium superstitiosius aut magis sacrilegum a quopiam haereticorum fuisse excogitatum. Nam praeter turpitudines in se ipsos et in proximos admissas, praeter etiam injurias Deo irrogatas, ita apud Priscillianum astrologiae studium fatalisque necessitatis opinio valebat, ut perpetuo magicis artibus vacaret. Immo quamvis sacro baptismo initiatus et Christianae fidei nomen dedisset, tantopere tamen ethnicorum implicatus vivebat erroribus, ut faventia sibi sidera, quemadmodum putabat, colere et adversantia mitigare studeret, adhibitis ea de causa profanis sacrilegisque ritibus, quos a Moyse usque ad nostra tempora semper Ecclesia caverat et exhorruerat. Interim vero, ne omnem prorsus pietatis et religionis rationem contemnere videretur, nimia fallendi arte, quam optime callebat, humilitatis speciem habitu praetendebat, nudipedalem incessum ducebat, jejunia etiam Dominicis diebus et Natali Domini servanda praedicabat; et dum fictam morum gravitatem affectaret, mulierum maxime animos demulcebat, quarum societatem semper appetebat. Hae namque nimia blandiendi arte facile alliciebantur, et catervatim ad eum confluentes, rerum novarum cupiditate ac libidinum licentia haud difficulter capiebantur. Haec quae de Priscilliani moribus, institutis, agendi ratione hactenus exposuimus, a nemine in dubium revocata sunt; idcirco nobis opus non fuit, aut aliquam instituere concertationem, aut in iis expediendis diutius immorari.

CAPUT II.

Quo tempore et unde potissimum Priscilliana haeresis coeperit grassari, variae scriptorum opiniones annotantur. 1. Priscillianam gravissimam pestem anno Christi 379, in Hispania potissimum, grassari coepisse auctor est Prosper in Chronico, Ausonio et Olybrio consulibus, ita scribens: Gratianus, post mortem Patrui, Theodosium Theodosii filium in consortium assumpsit, imperiumque ei tradidit Orientis. Ea tempestate Priscillianus episcopus de Gallis ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate haeresim nominis sui condidit. Ausonii porro, Hermogenis et Olybrii consulatum in laudatum 379 annum esse rejiciendum, jam Romanorum consulum tabulae palam ostendunt. Scio tamen criticae artis peritissimos viros potius existimasse eam haeresim serius per Hispaniam propagatam fuisse. Quam persuasionem Guillelmus Cave, Severinus Binius, aliique secuti sunt, contendentes biennio post eam haeresim ortam, et Priscillianum ex Hispania duxisse originem. Utrumque autem a Severo Sulpicio affirmatum asseverant. Sed ex hujus scriptis neutrum quidem compertum fiet. Nam laudatus Severus, suae aetatis mala, quibus non usitato modo pollutae Ecclesiae et omnia perturbata fuerant, describere aggressus, eorum principes auctores denuntiat, 212 sed nec tempus presse definit, nec Priscillianum in Hispaniis ortum asseruit. Immo si Sulpicii verborum vim sedulo attendamus, diu eam sectam, antequam Priscillianus accederet, latuisse credendum est, cum videlicet Marcus Aegyptius, Memphis ortus, subsidio cujusdam nobilis ac praedivitis feminae Agapes appellatae, et Elpidii rhetoris, Gnosticorum sectam primum in Hispanias induxit, quibus deinde post et Priscillianus ipse accessit, ex quo haeresis illa nomen sortita est. Tum primum (ait) infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa superstitio exitiabilis, arcanis occultata secretis. Origo hujus mali oriens ab Aegyptiis, sed quibus ibi initiis coaluerit, haud facile est disserere. Primus eam intra Hispanias Marcus intulit Aegypto profectus, Memphis ortus. Hujus auditores fuere Agape quaedam non ignobilis mulier, et rhetor Elpidius. Ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praedives opibus, etc.. Duo ergo tempora ibidem distinguit Severus Sulpicius: unum videlicet quo Gnosticorum secta grassabatur; alterum, quo Priscillianus, Gnosticis accedens, et horum impietate superata et aucta, Marci, Agapes et Elpidii errores in novae nefandissimaeque sectae portentum improbitate, audacia et furenti libidine vertit. Hoc Ausonii et Olybrii consulatu, nec serius evenire potuisse, ex aliis rebus etiam et ex ipsa Caesaraugustana synodo definiri potest.

2. Nam cum, auctore Sulpicio, idem Priscillianus suorum sectariorum numerum in dies augeri cognosceret, in unum omnes convocare coepit, quos in montium latebras et deverticula abducere solitus, nefarias ibi agebat collectas, quas, ut aliorum oculis et notitiae subtraheret, sectariis suis communionem cum Ecclesia catholica, sacris elementis in manu acceptis et secum asportatis, simulandam indulsit. Ubi itaque Hispaniarum episcopi religionem, justitiam, honestatem pessum ire, nec luxuriae, sacrilegiis, nec magicis incantationibus modum fieri noverunt, eas leges et canones quos gravissimis hisce malis cohibendis maxime necessarios putarunt, sollicite condidere. Non igitur verisimile est quod Caveus et caeteri asseruerunt, anno Domini videlicet 381 eam haeresim in lucem ortam. Qui vero id fieri potuit, cum eo anno, jam longe lateque per eas provincias propagata, altas radices in improborum animis defixerat; quando maxima virorum atque mulierum frequentia, quibusdam anni diebus, cum in montibus, tum in villis Priscillianistae, suas collectas agebant; quando denique omnia obscena et profana quae in latibulis exercebantur sacris catholicae Ecclesiae pastoribus innotuerant? Innotuisse autem haec omnia, octo illi Caesaraugustani concilii canones produnt, de quibus paulo post dicemus. 3. Neque vero arbitremur ea haeresi statim innotescente sacros Ecclesiae praesules in concilium coivisse. Nam comperta primum ab Hyginio, Cordubensi episcopo, magni Osii successore, virulenta Priscilliani tabe, quae nonnullos etiam episcopos, quos inter Instantium et Salvianum, depravaverat atque corruperat, negotium ad Idatium, Emeritae civitatis sacerdotem, relatum voluit. Is vero, Hyginius videlicet, in sectarios excandens, sine modo (ait Severus Sulpicius) et ultra quam oportuit, Instantium sociosque ejus lacessens, facem quamdam nascenti incendio subdidit, ut exasperaverit malos potius quam compresserit. Re igitur ad Idatium delata, atque gravius exagitatis Instantio et sociis, necdum statim ad concilium deventum est. Sed post multa inter utramque partem inita certamina, cum catholicorum spes, qua sibi persuadebant posse haereticos ad poenitentiam adducere, penitus frustraretur, tandem catholici episcopi duodecim apud Caesaraugustam convenerunt. 4. Priori itaque hoc Cavei, Severini Binii atque aliorum lapsu 213 notato, postremum praecavere et eripere oporteret, illum videlicet de Priscilliani patria et origine. Ne vero hujus vel illius gentis nationem modo in invidiam adducere velle videar, eam quaestionem Vix delibabo. Subjiciam, dumtaxat, perperam omnino Severo Sulpicio istud assertum ascribi: nimirum Priscillianum in Hispania ortum, nec enim quidquam tale offendet, qui ejusdem Severi secundum Historiae librum totum integrumque percurrerit. Immo si aliorum veterum testimonia lustrare voluerimus, adhuc difficile rem hanc definire poterimus. Nam et ipse Hieronymus, qui aliorum consuevit origines referre, non semel et iterum, sed pluries Priscilliani mores, gesta et exitium recensens, altum ubique tamen de ejus patria et origine servavit silentium. Priscillianum autem per omnes virorum et mulierum coetus in Hispania errores sparsisse fatetur, Gallam mulierem, non natione, sed nomine, sibi pravorum criminum sociam ascivisse docet; ex qua autem gente aut loco ipse suam duxerit originem, prorsus reticuit aut dissimulavit. Sed nec Cavei aliorumque recentiorum opinioni unum ex tot veteribus Patribus qui de ea haeresi scripserunt suffragari exploratissimum est. Augustinus quidem variis pluribusque in locis Priscillianistarum describit errores, quos, ait. Priscillianus in Hispania instituit. Orosius, fere Priscilliano coaevus, in commonitorio, seu consultatione, ad Augustinum eam haeresim dumtaxat per Hispaniam diffusam conquestus est. Idatius in Chronico, cum Priscilliani, tum Priscillianistarum habet mentionem; nullibi vero hunc Hispania ortum indicavit. Epiphanius similiter, haeresi 49, de Priscillano agens, paucis flagitia atque facinora ejus definit, sed de ortu atque patria nihil asseruit. Auctor tandem libri de Haeresibus, qui Rufino Palaestino tom. XXVII Bibliothecae Patrum inscribitur, haec tantummodo habet: Septuagesimam haeresim Priscillianorum apud Hispanos Priscillianus legitur inchoasse. 5. Quae quidem omnia cum ipse mecum reputarem, non ut Hispanorum gentis jura defenderem, vel ut eos ab hac nota purgarem, sed magis ut veritati insisterem, et eam suspicionem praecavere curassem, qua nonnulli Priscillianum in Galliis ortum possent arbitrari. Hujusmodi autem suspicionis gravissima solidissimaque fundamenta, non tantum ex laudato Prosperi Aquitani Chronico, sed ex multis aliis conjecturis augebantur. Nam et Chronicum illud quod dumtaxat Prosperi Aquitanici nomen praefert, vel illud quod Tironis nomine auctum, et a Canisio in lucem editum, expresse habent: Priscillianus episcopus de Galatia; Priscillianus episcopus de Galliis. Sed praeterea expresse indicant Aquitaniae provinciam ea haeresi fuisse labefactatam; inter caeteras mulieres, etiam Euchrotiam Delphidii, seu Helpidii rhetoris uxorem, criminum et mortis sociam Priscillianum habuisse. Sed is Delphidius, seu Helpidius vir erat Gallus, et in eadem Aquitaniae provincia rhetoricam docens, ut ex Galliae Christianae vetustissimis monumentis patefactum est, quorum profecto collectores, cum de Burdigalensi agerent archiepiscopatu, ita de S. Delphino, ad Christi annum 380, scripsere: S. Delphinus Ecclesiae Gallicanae singulare ornamentum . . . . , concilio Caesaraugustae in Hispania Tarraconensi celebrato, anno 380 aut anno sequenti, cum aliis Aquitaniae praesulibus interfuit, ubi damnati sunt Priscillianus et Delphidius, rhetor Aquitanus, aliive nefariorum dogmatum sectatores. Praeterea tandem, qui fieri potest ut Prosperi tam apertum tamque perspicuum testimonium rejiciamus? Illud profecto nec rejecerunt, nec de errore notarunt Tillemontius atque Dionysius Petavius; qui quamvis de Priscilliani patria et origine disserere dissimulent, tamen nobiscum illius haereseos 214 exordium ad 379 Christi annum revocarunt, solo Prosperi testimonio adducti. Non igitur Prosper ipse, ne in suum et totius Aquitaniae gentis dedecus et probrum verteretur, Priscillianum Gallum appellasset, si id certo cum sibi tum caeteris satis superque non fuisset perspectum. Si ita profecto, contra vulgatissimam traditionem omniumque persuasionem ratiocinaremur, nodum in scirpo quaerere videremur. Etenim ibi Priscillianum duxisse originem, ubi primum ejus errores propagati sunt, sine ulla prorsus animi haesitatione est affirmandum. Quod si deinde laudati Chronici verba repugnare videantur, quae Galatiae vocem exhibent, non inde tamen Priscillianum Gallum fuisse arbitrari oportet, cum potissimum Chronicon illud, multis erroribus scatere eruditi quam saepissime judicaverint, et aliunde quandoque illud vocabulum a veteribus fuerit usurpatum ad designandum Galatiae populos intra Hispaniarum confinia positos, ut sexcentis exemplis demonstrare possemus. Id potissimum ipsi praestabimus in adornanda sancti Leonis Magni epistola ad Turribium Asturicensem, de qua lucelentius in hujus historiae narratione suo loco agere reservamus.

CAPUT III. Instantius atque Salvianus Hispaniarum episcopi Priscilliano morem gerentes, eum Abulae episcopum consecrarunt. Eodem fere tempore in Caesaraugustana synodo primum damnatus, tum Gratiani edicto ab Hispania expulsus, Romam ad Damasum proficiscitur. 1. Sed jam rejectis quae a criticis viris parum accurate dicta fuere, quaeque lectoris animum in pravam suspicionem possent adducere, ad Idatium caeterosque undecim Galliarum et Hispaniarum episcopos revertendum est, qui, ut vidimus, cum per multa certamina, nec audaciam, nec effrenatos mores, nec sacrilegam Priscilliani superstitionem umquam cohibere et corripere potuissent, sacra Ecclesiae auctoritate et unanimi consensu Patres eas sententias tulerunt, quae religioni, divino cultui, fidei mysteriis, pietati, morum integritati atque humanae societati magis prospicerent, ac nefariam illam pestem destruerent atque delerent. Qui vero apud Caesaraugustam in unum convenere sacri ordinis episcopi, fuerunt: Fitadius, Delphinus, Eutychianus, seu Bastitanus, Ampelius, Augentius, Lucius, Ithacius, Splendonius, Valerius, Caesaraugustanus, Symposius, Catherius, Idatius; qui omnes veluti ex sacro senatusconsulto octo canones, seu leges, condiderunt, easque Lucius episcopus in conventu recitavit, ut ab universis episcopis contra transgressores anathema conclamaretur. Harum autem sententiarum seu legum exempla tomo secundo Conciliorum scripta sunt, easdemque Severinus Binius variis notis adornavit. 2. Interim vero dum haec in Caesaraugustana synodo agebantur, nec Instantius et Salvianus, nec Priscillianus, aut quispiam ex ejus sectariis coetui interfuit; sed omnes coram illis Patribus se sistere detrectarunt, ne se judicio committerent. Rem narrat Severus Sulpicius, addens in absentes sententiam latam fuisse, et in eos qui damnatos in communionem ausi essent recipere. Igitur post multa, ait, inter eos et digna memoratu certamina, apud Caesaraugustam synodus congregatur, cui etiam Aquitani episcopi interfuere. Verum haeretici committere se judicio 215 non ausi, in absentes tum lata sententia, damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Helpidius et Priscillianus laici. Additum etiam, ut si quis damnatos in communionem recepisset, sciret in se eamdem sententiam promendam. Haec autem, ubi a sectariis comperta sunt, majoris odii in Ecclesiam et in omnes catholicos causa fuere. Nam ad augendas magis seditiones, magisque nefarios errores propagandos, duo illi episcopi, Caesaraugustani concilii judicio condemnati, Instantius, videlicet, et Salvianus, Priscillianum laicum, sed principem malorum omnium ab eadem synodo notatum, ad confirmandas vires suas (ait idem Severus) episcopum in Labiensi oppido constituunt, rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese. Tanti porro facinoris impietatem, qua sacerdotii honos et auctoritas summo dedecore polluebatur, notavit immo et exhorruit, inter caeteros unus Hieronymus ad Ctesiphontem, illius haereseos originem magnaque incrementa describens: In Hispania Agape Elpidium, mulier virum, caecum caeca duxit in foveam, successoremque sui habuit Priscillianum Zoroastris magi studiosissimum, et ex mago episcopum, cui juncta Galla non gente, sed nomine, germanam huc illucque currentem alterius et vicinae haereseos fecit haeredem. 3. Illud autem Caesaraugustanum concilium anno Domini 381 sub Damasi papae pontificatu coactum fuisse, illius canones a Garsia Loaysa editi quam perspicue produnt. Sed integra ejusdem concilii Acta aut intercidisse, aut nondum lucem aspexisse, ex iis quae habet Severus Sulpicius nobis compertum est. Narrat siquidem, ut vidimus, in eodem sacro coetu anathema iis dictum fuisse qui jam damnatos temere in communionem suscipere ausi essent. Qua sententia potissimum in Idiginum episcopum Cordubensem animadvertere voluerunt. Nam quamvis is, primo cupidus illius sectae abolendae, Priscilliano et asseclis bellum indixisset atque ad id Idatium ipsum per epistolas sollicitasset, tamen, mutata dein mente, catholicorum consilia non probavit, sed, turpiter depravatus, a concilio se abstinuit, haereticosque nefarios in communionem recepit. Atque id Ithacio Sossubiensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret, maximeque Iginum extra communionem faceret, qui cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset. Ex cujus facti serie et narratione probe intelligimus laudatos octo canones qui supersunt utique sinceros et genuinos esse, cum eos inter episcopos, qui iisdem subscripsere, Igini, seu Idigini Cordubensis nomen nequaquam offendamus. Impetunt illi praeterea atque taxant palmares quosdam illius sectae errores, horum ritus, magisterium, conventus, jejunia palam prohibent et insectantur, quamvis multa alia facinora et turpitudines nedum forte tum satis explorata silentio praetermittant . 4. Verum enim vero illarum Ecclesiarum status in dies miserabilior efficiebatur. Nam duo illi catholici episcopi, praesertim Idatius et Ithacius, post synodalia decreta, atque post turpem illam Priscilliani ordinationem, acrius instantes, saeculi judices adeunt, ut horum decretis atque exsecutionibus haeretici urbibus pellerentur. Igitur, auctore eodem Sulpicio, post multa et foeda, Idatio supplicante, elicitur a Gratiano tum imperatore 216 rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum, aut urbibus, sed extra omnes terras propelli jubebantur. Asperam nimis foedamque eam fuisse Idatii et Ithacii agendi rationem, cum Severus Sulpicius, tum caeteri animo mitiores catholici episcopi judicarunt. Nam, nullo alio Hispaniarum et Galliarum episcopo consulto, neque Damaso ipso Romano pontifice certiore facto, sectariorum causa ad saeculi tribunal delata est. Nec enim de laicis personis, sed de episcopis Instantio, Salviano, Priscillianoque agebatur, haeretica quidem labe inquinatis. Nec quaestio habebatur de iis criminibus quorum cognitio ad imperatorem spectaret, sed de iis dumtaxat quae ecclesiasticum debebant subire judicium. Accedit denique Idatium Ithaciumque privata solum auctoritate, non concilii sanctione, Gratianum interpellasse, ejusque judicium expetivisse, et idcirco in Ecclesiae dedecus et in sacri ordinis maximam ignominiam verti merito existimatum est. 5. Interim autem Priscillianus et caeteri, qui episcopi videbantur, cum se exsilio affectos intelligunt, rebus suis diffisi, nec ausi judicio certare, sponte cessere; laicorum vero multitudinem metus dispersit. Sed dum afflictis hisce rebus premerentur, nequaquam opem et praesidia posse invenire desperarunt. Propterea tres illi episcopi, caeterorum sectariorum antesignani, Romam proficisci decreverunt, ut qui publicae auctoritatis decreto criminum poenas luebant, dolis deinde Damaso Romano pontifice circumvento, tamquam innocentes et innoxii, quadam ecclesiastica reconciliatione doloso obtenta, a catholicis haberentur. Dum itaque Romam proficiscuntur, ex Hispania per Aquitaniae provinciam iter suscipiunt, ubi ab imperitis magnifice suscepti, sparsere perfidiae semina, maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere. Elusa porro civitas ad Gelisam fluviolum vetustissima, olim archepiscoporum seu metropolitanorum Novempopuloniae, sub qua cum plurimis aliis ipsa civitas Ausciorum continebatur. Ab Elusa vero pagus Elusanus nus dictus est, qui Armaniacensis comitatus nunc est pars. In oppidulum autem versa dicitur, ob frequentes clades quibus attrita est a Gothis, Saracenis, Normannis. Haec ex Dionysio Sammarthano, tom. I Galliae Christianae annotavimus, qui praeterea novum catalogum episcoporum Elusatum nuper contextum se vidisse testatus est. In Burdigalensem deinde dioecesim Priscillianus et caeteri se contulere. Sed a Delphino episcopo repulsi, cum in Euchrotiae, nefariae et impudicae feminae, agro aliquantisper commorati, nonnullos suis erroribus infecere. Inde vero iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in quis erat Euchrotia ac filia ejus Procla, de qua fuit in sermone hominum, Priscilliani stupro gravidam, partum sibi graminibus abegisse. Sive ergo Procla ex Priscilliano fetum conceperit, interitumque, seu abortum curaverit, vel non, sive Priscillianus ipse matrem filiamque nefando compresserit incestu, ex sola quorumdam hominum opinione, auctor noster Severus definire minime ausus est. 6. Romam vero post nova, innumera tamque horrenda facinora, Priscillianum cum suis sociis venisse, non tantum ex vulgi fama, sed ex certissimis monumentis fit manifestum. Quae quidem consilii ratio nova etiam ecclesiasticae disciplinae exempla suppeditat, ut inde intelligamus in conciliis damnatos, ad Romanorum pontificum judicia provocare et recurrere consuevisse, ut hi videlicet, apostolica divi Petri auctoritate, aliorum episcoporum acta, etiam in synodis definita, aut rescinderent aut confirmarent. Quod sane exemplum, utpote ex fidei inimicis desumptum, etsi flocci pendendum arbitremur, nec ei adhaereamus, 217 ut supremum apostolicae sedi in fidei rebus stabiliendis jus asseramus, illud tamen minime rejiciendum esse contendimus. Nec enim Hispaniarum episcopi ad Romanum pertinebant concilium, quos solos a pontificibus judicari potuisse confingit Quesnellus. Neque Priscillianus et socii Romanorum clericorum albo fuerant ascripti, nec Romanae sedi assentari volebant, ut de similibus causis vaferrimo Launoius contendit; sed eo uti intendebant jure, quod sacrae litterae indicant, quod universalis PP. traditio praedicat, quod denique generalis ubique Ecclesiarum praxis usu obtinuerat. Ea itaque Priscilliano et sociis, cum post synodalia decreta, tum post Gratiani imperatoris sententiam fuit agendi ratio, ut nequaquam ad generale concilium provocarent, ut in praesentia ejusmodi dictis et votis haereticorum recentiores, ad Romanae sedis auctoritatem angustioribus finibus restringendam, conficiuntur. Sed Priscillianum apud Damasum Romanum pontificem sibi et sociorum causae munimen et praesidia comparare nisum fuisse exploratissimum est. Nam, auctore Sulpicio, hi, ubi Romam pervenere, Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem ejus admissi sunt. Neque obstat S. pontificem, illo spiritu ductum qui in Petri successoribus semper perseveraturus est, laudatorum hominum injustos conatus irritos reddidisse, nullo aditu prorsus purgationi eorumdem permisso. Nam ille ipsorum in Urbem adventus, ut causam dicerent, maximum solidissimumque est argumentum episcoporum caeterorumque causas, synodalibus decretis jam ad exitum perductas, Romanorum pontificum auctoritate iterum recognosci et judicari potuisse. Haec autem leviter delibare placuit, ne recentiorum dogmatistarum disserendi ratio nos latere videretur. Jam vero prioribus conatibus frustratis, ad novos Priscillianus et Instantius animum vertere, ut mox ex sequentibus innotescet. CAPUT IV. Gratianus imperator, a Macedonio circumventus, Instantium et Priscillianum suis sedibus restitui jubet. De Brittone Trevirorum episcopo, illiusque sedis honore et praerogativis. Blondelli et Tillemontii falsae conjecturae rejiciuntur. 1. Necdum tamen, post gravem repulsam quam a Damaso papa Instantius et Priscillianus episcopi passi fuerant, ad plenum exitium res suas perductas esse credidere. Sed, consueta haereticorum obstinata vafritie dominati, adhuc suis malis et exsilio quibus gravabantur mederi cupientes, novum excogitarunt consilium: illud videlicet, ut Mediolanum regrederentur, vana forte quadam spe adducti a magno illius Ecclesiae antistite Ambrosio se in catholicorum communionem recipiendos. Qua tamen persuasione duo soli episcopi, Instantius videlicet et Priscillianus, ducebantur; nec enim tum erat amplius superstes alius episcopus eorumdem criminum et haereseos socius Salvianus, qui in Urbe jam obierat. Sed res longe aliter ac opinabantur evenerunt. Nam comperta ab Ambrosio Romani pontificis agendi ratione, aeque eis adversari coepit, facinus gravissimum reputans eos audire vel in communionem suscipere, quos apostolica S. Petri sedes exhorruerat. Tum (ait 218 idem Sulpicius) Priscillianus et Instantius vertere consilia, ut quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat non illuserant, largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent. 2. Eo tempore autem adhuc imperialium rerum summa ipse Gratianus potiebatur, apud quem malis artibus magis quam auctoritate Macedonius officiorum magister cum praevaleret, eum facile in eam persuasionem adduxit, ut, revocato atque abolito priore in Priscillianum et socios exsilii decreto, ediceret ut sedibus a quibus prius jusserat exturbari restituerentur. Grave profecto et immane facinus istuc ab omnibus reputatum est. Siquidem Gratianus, alioqui vir religiosus et princeps maxime pius, ab improbo officiorum magistro circumventus, in illum temerarium ausum prolapsus est, ut non tantum praecedentia decreta sanctissime a se edita in irritum mitteret ac deleret, verum etiam Caesaraugustanae synodo, Magno Ambrosio et Romano ipsi pontifici, et sibi (quod gravius est) adversari voluerit. Laetabundi ergo Instantius et Priscillianus ob imperatoris Gratiani in eos lenitatem, Hispanias repetere diu non distulere. Quo tandem, ineunte anno 383, profecti, suas occupant episcopales sedes, quibus Idatius resistendi animum habens, nihil in religionis munimen tentare potuit. Deerat illi quippe facultas, quia haeretici, corrupto Volventio proconsule, vires suas confirmaverant. Immo, cum tali tantaque saeculi potentia se fultos viderent, audacter nimis in episcopum catholicum Ithacium insurgunt, huncque quasi Ecclesiarum perturbatorem, reum apud proconsulem postulant, qui, scelestissimorum annuens votis, omni divino et humano jure sacrilege violato, jubet per atrocem exsecutionem Ithacium deduci. Sed is intrepidus profugit ad Gallias, ibi praefectum Gregorium adiit. Ubi autem Gregorius praetorii Galliarum praefectus rerum gestarum seriem apprime novit, actutum rapi ad se turbatum auctores jubet, et de omnibus interim certiore facto imperatore, hunc adhortatur ut haereticis viam ambiendi praecluderet. Sed id frustra fuit (subjicit idem Severus), quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. Igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, obtinent ut, imperiali auctoritate praefecto erepta, cognitio Hispaniarum vicario (Marianeno) traderetur, nam jam proconsulem habere desierant. Atque, missis praeterea a Macedonio ad Treviros militiae officialibus, qui per vim ex ea urbe Ithacium extraherent, eumque ad dirum subeundum haereticorum furorem in Hispanias reducerent, restitit tamen Trevirorum episcopus, qui, fraude comperta, mira animi prudentia atque sacerdotali constantia cum Macedonii imperialium officiorum magistri, tum hujus militiae officialium improbos elusit conatus atque evertit.

3. Inter caeteros igitur catholicae fidei vindices Brittonem Trevirorum episcopum non infimum tenere locum satis arbitror ex mox dictis esse perspectum. De eo enim verba faciens Severus Sulpicius Pritanum appellat. Sed verendum est ne binominis fuerit, aut ne in ejusdem Severi exemplaria, ob quamdam nominum affinitatem, error irrepserit. Nam in illius Ecclesiae tabulis hocce nomen prorsus desideratur; sed aliud parum absimile legimus, Britto nimirum, seu Brittonius, qui anno Domini 374 Valentino concilio subscripsit: Ego Britto episcopus opto vos, fratres, in Domino bene valere. Praeter autem illius urbis Annales, id Bollandus, ad diem 5 Maii indicat, Brittonem inter illius Ecclesiae confessores recensens. Suffragatur Sirmondus in notis ad Valentinum concilium; atque id denique omnes fere scriptores docent, quos inter Blondellus et Tillemontius. 4. Sed jam minime dissimulanda sunt quae hi duo postremi auctores 219 de episcopo Brittone scripsere, ut forte eidem inter Occidentales episcopos post Damasum papam honoris et jurisdictionis praerogativam vindicarent. Aiunt itaque Trevirorum urbem ob nonnullorum imperatorum sedem ibidem collocatam in tantam honoris et potentiae amplitudinem pervenisse, ut etiam illius episcopi, aliis, sive in synodis, sive in publicis actis, praecellerent. Ea autem de causa subjiciunt Trevirorum urbem primas non tantum in Gallias obtinuisse, sed in Hispanias et Angliam; ibidem aut imperatorum praefectus, aut etiam ipsi imperatores, cum in Galliis versabantur, commorari consuevere; quibus rationibus Orientales Patres adducti, in epistola ad Romanum concilium anno Domini 382 scripta, auctore Theodoreto, Brittonem Trevirensem immediate post Damasum et Ambrosium collocant, illumque ante Aquileiensem, Thessalonicensem et Syrmiensem episcopos statuunt, ut nimirum ea agendi ratione, cum illius virtutem, tum auctoritatis amplitudinem indicarent. Lepidum profecto et fabulosum commentum! Sed mirum quod propter hanc imperatorum sedem Brittoni supra Damasum atque Ambrosium primatus praerogativam non asseruerint. At quam frigida sit ejusmodi ratiocinatio, nemo non videt. Si quidem episcopalium sedium honor et praerogativae non ex civili quadam temporalium rerum administratione, non ex saeculi potentia, imperatorum praefectis, vel sedibus, aut denique ex ipsis provinciarum consulibus, quae omnia pro temporum varietate innumeris subjacuere mutationibus, ut sacra et profana indicant monumenta, gradus habebant; sed omnino ex earum origine, antiquitate et fundatoribus repetendae sunt. 5. Quod vero ex conciliorum privilegiis Romanorumque pontificum largitionibus et dispensationibus metropolitae jus aliquibus Ecclesiis attributum reperiatur, illud tamen Trevirorum sedi supra caeteras Galliarum, Hispaniarum et Angliae Brittonis aevo datum fuisse, minime demonstrari potest. Immo, si ecclesiasticis monumentis fidem velimus adhibere, dubio procul credendum erit Trevirorum episcopum tum primatus honorem haud obtinuisse supra archiepiscopum Viennensem, utrumque Narbonensem, Lugdunensem et quosdam caeteros alios Galliarum episcopos, qui ad Valentinam synodum convenere. Britto ille namque, de quo cum Blondello et Tillemontio modo negotium est, decimum quintum habet locum in illius synodi Actis subscribendis. Dicant igitur, amabo, duo illi scriptores, qui novum quasi in Occidente patriarcham supra trium regnorum provincias, quarto labente saeculo, delineare et confingere allaborant, cui potius fidem adhibere debeamus, Brittoni ipsi videlicet, qui ob suam sedem tantis ornatus praerogativis describitur, an vero conjecturis quibus forte ad Romanae sedis jura elevanda aliqui insistere possent? Nemo sanae mentis umquam sibi confinget tanti honoris et auctoritatis episcopum, decimo quinto sedisse loco, dum concilium illud in Gallia Transalpina, Allobrogum urbe, Viennensi archiepiscopatui subjecta, celebrabatur. Jam vero et Britto ipse post Justum Viennensem episcopum iis actis subscripsit. 6. Sed ad Orientalium epistolam a Theodoreto laudatam quod attinet, quid aiunt post Damasi et Ambrosii nomina illud statim Brittonis offendi? Sed rogo: Estne is Trevirorum episcopus? Nullibi id Theodoretus affirmat. Immo Henricus Valesius eum Capuanum episcopum fuisse suspicatus est. Sed rem definire impossibile reputamus, cum Romanae illius synodi Acta a Damaso coactae jam integra in Conciliorum collectione non asserventur, et episcoporum subscriptiones jamdiu interciderint. At dabo hunc Brittonem eumdem Trevirorum episcopum fuisse. Ergo tam solidum ex ea Orientalium episcoporum epistola deducitur ne argumentum, 220 ut hujus sola male confecta aut descripta epigraphe tanti momenti quaestionem definiat? Retulitne eam Theodoretus quemadmodum in suo autographo descriptam reperiit? Aut Orientales illi Patres de Occidentalium sedium ordine vel optime edocti, vel eum, nihil immutantes, fideliter persecuti sunt? Quis alterutrum affirmabit? Nam imprimis Orientales illi, qui Constantinopolim in concilio convenerant, Romanae Damasi synodo, quae tum agebatur, detrectarunt interesse, se excusantes, post tot innumeras gravissimasque aerumnas Arianorum furore exhaustas, tam longum et laboriosum iter arripere non posse, ut Romam venirent. Ea de causa tres episcopos legatos ad Damasum et Romanam synodum mittunt, Cyriacum, videlicet, Eusebium et Priscillianum, qui secum laudatam a Theodoreto epistolam detulere. Illis ergo Orientis Patribus, cum ordo, quem Occidentales episcopi in Romano concilio tenuere, tum horum numerus prorsus erant ignoti. Et idcirco nonnullorum nomina dumtaxat descripsere, caetera autem generali hac formula concludentes: Et caeteris sanctis episcopis in celebri urbe Roma convocatis. Nihil denique dicam de suspecta Theodoreti fide in veterum monumentis recensendis, cum jam Baronius atque alii merito eum de consimilibus fraudibus insimulent. Sed eam fraudem longe abesse a Valentini concilii Actis jam Sirmondi studium indicat. Eadem quippe vir doctus, ex codd. mss. Remen., Lugdun., Anicien., Fossat. et tribus aliis collegii Paris., societ. Jesu, collect. Isidorianae, ut castigatius lucem aspicerent curavit. Eos autem codd. ante 900 annos conscriptos arbitratus est. Quare eorumdem archetyporum exemplarium summa consensio omnem prorsus fraudis suspicionem eripit, ut nobiscum eruditi judicabunt. Age vero nunc ad Priscillianum et Ithacium revertamur. Macedonii itaque hujusque officialium conatibus per Prittanium, seu Brittonem episcopum elusis, simulque occluso aditu, ne ex urbe Trevirorum Ithacium in Hispanias reducerent, gravis rumor oboriri coepit Clementem Maximum intra Britannias sumpsisse imperium, ac brevi in Gallias erupturum. Ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare, interim sibi nihil agitandum. Nec aliter quidem, quam fama pertulit, res contigere. Nam anno Domini tercentesimo octogesimo tertio jam inchoato, idem Maximus imperialium copiarum in Britannia dux, tyrannidem arripiens, a suis militibus imperator acclamatus est, et transmittens exercitum in Gallia ab infensis Gratiani legionibus imperium sibi corroborat. Haec ex Victore et Zosimo scribit Baronius, tom. IV, ad Christi annum 383.

CAPUT V. De Maximo Tyranno, et ejusdem in Priscillianistas judicio agendive ratione. 1. Gratiano imperatore superstite, et Macedonio imperii negotia agente, episcopis catholicis et Ithacio potissimum nulla spes superesse potuit, ut Priscillianistarum everteretur impietas et audacia. At statim quam Galliarum legiones Gratiano infensae, cum in Britannia, tum in aliis regionibus Maximum imperialium copiarum ducem, imperatorem renuntiarunt, jam eorumdem Priscillianistarum causa deterior facta usque ad exitium perducta est. Quale vero fuerit Maximi ingenium, summatim veluti Gilda, cognomento sapiens, descripsit, dicens: Maximus, callida primum arte potius quam virtute finitimos quosque 221 pagos vel provincias contra Romanum statum retia perjurii mendaciique sui facinoroso regno advectans, et unam alarum ad Hispaniam, alteram ad Italiam extendens, et thronum iniquissimi imperii apud Treviros statuens, tanta insania in dominos debacchatus est, ut duos imperatores legitimos, unum Roma, alterum religiosissima vita pelleret. Profecto igitur Treviros Maximo, ibique imperiali sua sede stabilita, Ithacius de omnibus, quae a Priscillianistis, a catholicis Patribus, a Gratiano hactenus gesta fuerant, novum imperatorem edocere non distulit. Tum enim Gratianus non amplius erat superstes; nam is, a suis desertus, forte ob nimiam lenitatem in Priscillianistas adhibitam, per Andragatii ducis dolum, apud Lugdunum, octavo kal. Septembris, anno 383, occisus est. Interim Maximus, ne Ecclesiae rebus videretur infensus, easque in dies magis turbari sineret, haereticorum judicium ecclesiasticis pastoribus in unum Burdigalae coituris commisit. Ea de causa, ait noster Severus Sulpicius: Datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino, quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdigalensem jubet. At ubi ad synodum convenere, primus coram judicibus Instantius se sistens, causam dicere jussus, cum nec ab objectis criminibus se posset purgare, PP. in eum animadvertunt, et episcopatu indignum esse pronuntiant. Quae Priscillianus advertens, et deteriorem causam habere sibi conscius, statim ad Maximum imperatorem appellationem interposuit, ut sacri conventus judicium eluderet. Hisce fere verbis idem Severus historiam describit, qui praeterea molli brachio concilii Patres objurgat, subjiciens: Priscillianus vero ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit. Permissumque id nostrorum inconstantia, quia aut sententiam in refragantem ferre debuerant, aut si hi ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservari, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere. Ita omnes quos causa involverat ad regem deducti. Ne modo vero extra scenam agere videamur, de violatis Ecclesiae juribus hic disserere prorsus dissimulamus. Severi Sulpicii testimonium nos annotasse dumtaxat sufficiat, ex quo nonnisi stolidi aut caecutientes inficiari poterunt Ecclesiam a suis incunabulis usque veluti sacrilegas eas appellationes exhorruisse, quas tamquam ab abusu licitas esse, nimis audacter et temere, elapso saeculo, unus Maiemburgus propugnavit. 2. Maximus igitur, qui omnia imperii jura per fas et nefas tyrannice verterat, posthabita atque despecta tum Aureliani, tum Magni Constantini agendi ratione, etiam ab hoc judicandi munere non abhorruit, sed illud actutum sibi vindicavit. Hoc vero tamquam gravissimum facinus sanctissimi episcopi, quos inter Martinus Turonensis, reputantes, enixe imperatorem exorabant ne capite in haereticos animadverteret; sed, de sacerdotum sententia contentus, eos e suis episcopalibus sedibus juberet extrudi. Primo quidem in hanc sententiam Maximus propendere videbatur, immo et in eam, Martini Turonensis praesertim hortatu, jam descendisse, Severus Sulpicius asseverat. Sed cum Ithacius tunc strenue nimis accusatoris partes obiret, et gravi odio in reos furens apud imperatorem pro horum morte instaret, cum negotium in ancipiti adhuc versaretur, episcoporum catholicorum coetus in duas factiones scissus est, altera alteri communicare detrectabat. Prior enim prudenter et sancte infelicium sanguine abstinendum contendebat. Sed altera saevior et immitior, 222 ut crimina morte diluerent expetebat. Rebus igitur ita pendentibus, saeculi tribunal eam cognoscere causam distulit, quoad usque Treviris S. Martinus commoratus est; hunc enim benigne et perhumaniter Maximus excipiebat, tantaque reverentia et honore prosequebatur ut e Trevirorum urbe discessurus ab ipso sponsionem elicuerit nihil cruentum in reos constituendum. Rerum tamen exitus sponsionem protinus elusit. Nam imperator per Magnum et Rufum Hispaniarum episcopos depravatus, et a mitioribus consiliis deflexus, causam praefecto Evodio permisit, viro acri et severo, qui Priscillianum gemino judicio auditum convictumque maleficiis, nec diffitentem obscenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit, redegitque in custodiam donec ad principem referret. Episcoporum autem, qui Maximum depravaverant, cum nulla apud veteres mentio occurrat, haud eorum sedium nomina referre possumus. De quodam Rufo episcopo dumtaxat in S. Martini Vita legimus, hunc juvenis cujusdam astu Eliam et Christum se appellantis et confingentis ita fuisse elusum, ut tamquam Dominum adoraret. Propter quod eum postea ab episcopatu dejectum vidimus. 3. Quod vero ad male inchoatum ab Evodio in Priscillianistas judicium attinet, minime verendum est cruentum exitum contra imperatoris fidem Martino datam non obtinuisse. Siquidem prioris capitis inquisitione jam facta, reorum confessione pariter audita, atque in carceribus ipsis facinorosis detentis, nihil aliud supererat quam ad jurium apices accusatores coram reis accire, ut, roborata absolutaque quaestione, imperator tandem sententiam ferret. Tum Ithacius (ait Severus Sulpicius) videns quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium judiciis exstitisset ( etenim iterari judicium necesse erat) subtrahit se cognitioni frustra, callido jam scelere perfecto. Nonnisi ergo ob excitatam in se episcoporum catholicorum invidiam Ithacius a perpetrato facinore abhorrere coepit; sed frustra se a criminum contestatione subductum voluit. Nam Maximus cuidam Patritio fisci patrono Ithacii, vices et accusatoris partes, ut obiret, jussit, quo insistente, Priscillianus una cum Felicissimo et Armenio, qui nuper ad haereticorum partes defecerant, capite damnaretur. Latronianus quoque et Euchrotia, Asarinus et Aurelius diaconus gladio perempti sunt. Mitius tamen cum Instantio actum est. Hunc enim in Sylinam insulam ultra Britanniam exsilio deportarunt, ubi comitem habuit Tiberianum, omnibus bonis antea possessis judicis decreto privatum. Caeteri denique, videlicet Tertullus, Potamius, et Joannes tamquam viliores personae, et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati. 4. Eamdem autem caedem anno Domini 385 contigisse narrat Prosper in Chronico ad consulatum Arcadii atque Bautonis, quo tempore Siricius, Damaso jam vita functo, praecedenti anno Ecclesiae catholicae clavum obtinuerat. Sed idem Prosper praeterea addit, sequenti anno, consulibus Honorio et Evodio, Burdigalae quamdam Priscilliani discipulam nomine Urbicam ob impietatis pertinaciam per seditionem vulgi lapidibus exstinctam fuisse. Sed in alio Chronico, quod sub Tironis nomine circumfertur, eam vulgi in Urbicam seditionem Arcadio et Bautonio coss. excitatam fuisse narratur. Jam vero iis omnibus necatis, aut exsilio affectis, religionis et Ecclesiae negotia in praeceps ferri visa sunt. Nam imprimis non solum repressa non est haeresis, quae Priscilliano auctore proruperat, sed confirmata, latius propagata est. Siquidem illius sectatores, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt. Peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque obsequiis celebrata eorum funera; quin jurare per Priscillianum summa religio putabatur. 223 Nec vero religio solum in Hispania tam sacrilego sceleratoque cultu labefactabatur, sed in Galliis, magno schismate exorto, etiam ipsi catholici episcopi in duas factiones discesserunt. Alii enim in Ithacio non tantum reprehenderunt, quod is, praeter Ecclesiae morem et lenitatem, laesae fidei reos Ecclesiam exagitantes in capitis causa insectatus fuerat, sed etiam quia a Theognosto episcopo palam damnatus, ab ejus communione se abstinebant. Alii vero, regis metu, Ithacio faventes, ab illius communione minime abhorrebant. CAPUT VI. Maximus tyrannus ad Romanum pontificem catholicae fidei confessionem scripto exaratam dedit. Novas clades imperator contra Priscillianistas per Hispanias excitavit. 1. Imperatores saeculique principes, tamquam sacrarum legum et religionis catholicae vindices, Ecclesiae rebus afflictis opem et praesidia praestare oportere, ne tyrannus et insaniens haereticorum furor divina mysteria ad exitium perducat, jam ab eruditis omnibus sincere praedicatur. Quapropter non mirum, si Romani pontifices cum primum aliquem imperatorem esse renuntiatum intellexerunt, omni studio ab iis catholicae fidei confessionem expostularunt, sine qua cum iisdem communionem habere detrectassent. Inter vetustissima porro hujus agendi oeconomiae exempla, hoc nobis S. Siricius papa suppeditavit, qui anno 185, post Damasi mortem, ad pontificatum assumptus, a Maximo hanc catholicae fidei confessionem expostulans, is lubenti animo sua epistola facere non detrectavit, quod aequis et christianis principibus semper in more fuit. Quare primo de susceptis pontificiis epistolis habet mentionem, tum sacerdotalis muneris amplitudinem, tum splendidissimae Romanae urbis dignitatem exornans subjicit: Fidei vero catholicae, de qua clementiam nostram consulere voluisti, quo majus circa me et speciale judicium divinitatis experior, hoc me confiteor habere curam majorem, qui videlicet ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim, et cui semper in omnibus conatibus atque successibus Deus fautor affuerit, cujusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, Pater charissime. Spondet praeterea se operam daturum ut ecclesiasticas causas ejusdem Ecclesiae sacerdotes pertractent, cum potissimum tunc ageretur de Agricio, quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse S. pontifex commemoraverat, et propterea idem Maximus legitimorum imperatorum exemplum affectans, ait: Quid religioni nostrae catholicae possum praestare reverentius, quam ut de hoc ipso, cujusmodi esse videatur, catholici judicent sacerdotes? Cui quippe quaestioni ut Galliarum et caeteri episcoporum qui intra quinque provincias commorabantur opportune interesse possent, conventum in qua elegerint urbe constituendum decernit, ut, iisdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit judicetur. Praeclarum postremo sincerae suae fidei testimonium daturus, narrat Pontifici quemadmodum ipse, ex Britannia Treviros adveniens, multorum sceleratorum ita inquinatam et labe pollutam religionem repererit atque deprehenderit, ut, nisi (ait) nostra provisio atque medicina, quae ex Dei summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio atque perditio fuisset exorta, 224 et vix sananda postea vitia concrevissent. Quid autem superstitionis et impietatis Priscillianistae, quos ibidem Maximus Manichaeos appellat, admiserint, non argumentis (subjicit) neque suspicionibus incertis, sed ipsorum confessione inter judicia prolatis, malo quod ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat; quia hujusmodi non modo factu turpia, sed etiam foeda dictu, proloqui sine rubore non possumus. Cum hac epistola ergo totius quaestionis inquisitionisque Acta Maximum Tyrannum ad Siricium misisse, omnino constat. 2. Quid autem ad haec rescripserit, aut ex iis Actis S. pontifex judicaverit, hactenus ex nullo Christianae rei monumento erui potest. Illud unum dumtaxat tamquam certissimum contra recentiores quosdam dogmatistas intelligimus: videlicet, Romanos pontifices indirectam saltem in catholicos reges potestatem exercuisse. Non enim Siricius papa de Maximi imperatoris fide percunctatus fuisset, non scripto ejus professionem expetivisset, nisi a supremo sacerdotii munere judicandi auctoritatem obtinuisset, an Maximus jure, vel injuria, aut tyrannice imperium regeret. Sed ea de re alii disserant. Nos interim animadvertimus hoc eodem anno Ithacianae factionis episcopos Treviris in concilium coivisse, ubi, aliis sanioris consilii episcopis etiam advenientibus, illi apud Maximum agebant, ut, lata prius in Ithacium a Theognosto episcopo, anathematis et depositionis sententia in irritum missa, hunc tamquam insontem absolverent, nec cuiquam liceret communionem eidem denegare. Synodum adire auctoritas Martinum compulit, qui, a magisterii officialibus circumventus, primo spopondit se cum Christi pace Treviros venisse. Tum imperiale palatium ingressus, et ipsius Maximi minis territus, tum denique Felicis episcopi Trevirensis ordinationi se sistere cum deberet atque voluisset, per horam dumtaxat cum haereticis Ithacio faventibus communicare compulsus est. Sed ut eam communionem scripto firmaret, nullo terrore, aut minis potuit induci. Postero die se inde proripiens (ait Severus in Dialogis) cum revertens in via moestus ingemisceret se vel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum . . . . . ille subsedit causam doloris et facti accusante ac defendente invicem cogitatione pervolvens, astitit ei repente angelus: Merito, inquit, Martine, compungeris, sed aliter exire nequisti, Repara virtutem, resume constantiam, ne jam non periculum gloriae, sed salutis incurreris. Itaque ab illo tempore satis cavit cum illa Ithacianae partis communione misceri. Caeterum noxiae illius communionis causa, tardius quam solebat divinam opem et praesidia pro patrandis miraculis obtinuisse, ipse jam expertus est, cum quibusdam daemone correptis cuperet mederi. Sexdecim postea vixit annos, nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conventibus se removit. Ita illud caput claudit Severus Sulpicius laudato dialogo. 3. Nos vero antequam de hujus emortuali anno verba faciamus, minime silentio eam cladem premere possumus, quam Maximus imperator ex concilii Trevirensis sententia in haereticos per Hispanias grassantes excitavit, cum tribunos summa potestate armatos illuc mittere decrevit, qui et haeretica labe inquinatos inquirerent, et deprehensis vitam et bona adimerent. Sed illud decretum ecclesiasticae lenitati prorsus repugnans, atque ira odioque maximo cum abundaret. Martini animum internis cruciatibus torquebat. Etenim absque ulla haesitatione, per maximam tribunorum avaritiam atque libidinem, non scelestos dumtaxat sacrilegosque exagitandos, puniendos atque necandos esse intelligebat, sed ipsos catholicos et sanctorum etiam turbam depopulandam, cum parvum omnino discrimen sit inter hominum genera. Etenim (ait Severus Sulpicius) tum solis oculis judicabatur, cum quis pallore potius aut veste haereticus aestimaretur. 225 Haec ergo Martino concilium advenienti maxime displicebant. Idcirco nil mirum, si post Trevirensem synodum se ab ejusmodi coetibus in posterum abfuturum religiose statuerit, iisdemque quoad usque vixerit interesse recusaverit . 4. De hujus vero sancti viri emortuali anno summa (ait Dionysius Petavius) veterum scriptorum dissensio est. Gregorius Turonensis, cap. 46, Caesario et Attico coss. obiisse narrat media nocte quae Dominica habebatur. Hic annus porro (subjicit idem Petavius) est 397. Verum eo anno littera Dominicalis fuit D, proinde Novembris 11 erat 4 feria, non Dominica. Sigibertus, quem Annales Ecclesiastici sequuntur, annum 402 addicit. At eo anno littera fuit E, Novembris 11 feria 3; aut ergo anno 400 obiit, quo littera Dominicalis erat A C, Novembris 11 feria prima, aut anno 401, quo fuit secunda feria. Si prius amplectimur, mortuus erit illa nocte quae Dominicam antecessit; si posterius placet, ea nocte quae Dominicam excepit. Annum 401 suadet Severus Sulpicius, qui dialogo laudato scribit, ut vidimus, Martinum sexdecim annis vixisse post consulatum Evodii, qui incidit in annum 386, a quo sextus decimus annus est Christi 401. Gregorius vero Turonensis, lib. II cap. 43, annum 400 designat dum Clodovaeum ab obitu Martini anno 112 mortuum esse scribit, qui excessit anno Christi 511. Rem ita describit eruditissimus Dionysius Petavius, Rationarii Temporum parte II cap. 13, cujus conjecturis nihil nostro studio accessit. Sed tum jam Maximum Tyrannum malo fine apud Aquileiam periisse certissimum est. Is enim, a Theodosio et Valentiniano superatus, spoliatus (ut ait Prosper in Chronico) indumentis regiis sistitur, et capite damnatur. Cujus filius Victor eodem anno post paucos dies ab Arbogaste in Galliis interfectus est. Andragatius autem (subjicit Petavius) se in mare praecipitavit. Horum necem Idatius et laudatus Prosper ad Theodosi II et Gynegii referunt consulatum, qui juxta Ecclesiae tabulas est Christi annus tercentesimus octogesimus octavus. CAPUT VII. De Toletanis synodis Priscillianistarum causa coactis. 1. Jam vero rerum ordinem prosecuti, silentio haudquaquam premere possumus, quarto labente Ecclesiae saeculo, ita Priscillianam percrebuisse pestem, ut non tantum vulgi homines, sed viri olim pietate et dignitate clarissimi ab eadem labefactarentur. Ad cujus haereseos mala cum catholici episcopi animadvertere cogerentur, ita eorum animus conficiebatur, ut non semel in unum convenire debuerint. Primo enim, cum eam in haeresim hujusque sectatores libellarem, ut aiunt, direxerunt sententiam. Sed ubi, aut quando convenerint, difficile est judicare. Verum ante Toletanam synodum, quae nunc exstat, Hispanos episcopos aliud concilium habuisse, ipsi Toletani novemdecim PP. in suae synodi praefatione hisce verbis perspicue indicant: Omnes decem et novem isti sunt, qui et in aliis gestis adversus Priscilliani sectatores et haeresim quam astruxerat libellarem direxere sententiam. Veteri hac Latinorum loquendi formula Toletani PP. ad innuendam damnationis sententiam non verbis tantum prolatam, sed scripto et palam editam, forte usi sunt. Ad hanc porro in judiciis ferendis Hispaniarum episcoporum agendi rationem minime adverterunt Tillemontius, Sirmondus, Pagius, Severinus 226 Binius, Aguirre, et caeteri omnes qui de quarti saeculi Hispanicis ecclesiasticisque judiciis agentes, nec unum prorsus verbum habent de concilio illo quod ipsi Toletani PP. paulo prius habuisse affirmant. Immo id potissimum ex omnium sententia praestare quidem debuisset novissimus scriptor Cajetanus Cenni, qui sibi agere proposuit: De Judiciis Ecclesiae Hispaniarum per saeculum quartum. Vel Franciscus Gervesius Urgellensis presbyter, qui anno elapso hic Romae de Priscillianistarum historia bipartitam dissertationem prelo commisit. Sed ambo clarissimi doctissimique viri alium et alium scribendi scopum cum sibi assumpsissent, tantum otii illis haud esse potuit, ut singula annotarent. Nam D. Cajetanus Cenni, Romanorum pontificum supremae in totius orbis Ecclesias auctoritatis et asserendae et propugnandae studio cum ageretur, contra Dupinium aliosque huic similes theologos calamum stringens, ita potissimum huic scopo erat intentus, ut ad concilii Toletani primi Acta aut non attenderit, aut omnino lustrare praetermiserit. Scriptor vero posterior summatim dumtaxat Priscillianistarum originem, incrementum et exitium, ordinata quadam methodo indicare in votis habuit, caeteris omissis quae ad rem suam non pertinere arbitrabatur. 2. Patruinus igitur cum caeteris decem et octo Hispanis episcopis, habita ratione ad impia Priscilliani et hujus sectatorum dogmata, haec eadem, ut aequum erat, scripta in tabulis sententia proscripsere; tum deinde, paucis elapsis, ut credibile est, annis, iterum in Toletanam urbem convenire voluerunt, ut ea quae ad ecclesiasticam disciplinam, quae ad scandala, quae ad schisma tollendum, quae denique ad summam concordiam firmandam necessaria videbantur, definirent. Quare considentibus presbyteris, astantibus diaconibus, et caeteris qui intererant concilio congregatis, Patruinus episcopus dixit: Quoniam singuli coepimus in Ecclesiis nostris facere diversa, et inde tanta scandala sunt, quae usque ad schisma perveniunt, si placet, communi concilio decernamus quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis sit sequendum. Sed mihi hujus Toletanae synodi Acta et canones legenti, eosque ad Siricii papae epistolam Himmerio Tarraconensi caeterisque Hispaniarum episcopis datam exigenti, compertum est haec omnia ita inter se concinere, ut illi PP. nihil aliud sequendum decreverint, nisi ea quae summus pontifex jam 385 apostolica auctoritate ipsis observandum mandaverat, vel ea quae in Nicaena synodo de ordinationibus jam pridem fuerant constituta. Quae res cum innuat Hispaniarum episcopos in Ecclesiae judiciis ferendis Romanam semper consuluisse sedem, nec ab ejus umquam regulis resilire ausos fuisse, merito nos in admirationem trahit, quod praecedentes laudati scriptores talem tantumque horum monumentorum consensum similitudinemque non animadverterint, aut annotare neglexerint. Nec enim ut hos, alioqui eximios et de litteraria optime meritos, scriptores contumeliose laedamus, sed ut argumentorum quae ipsi contra novatores adducunt vim et pondus augeremus, haec referre debuimus. 3. Interim vero ad hujus Toletani primi concilii tempus, variasque in eo excitatas quaestiones, et genuina Acta, quod attinet, inter Ecclesiae scriptores minime convenit. Baronius imprimis istud concilium non nisi quarto sancti Innocentii pontificatus anno, qui quadringentesimus et quintus Christi est, coactum fuisse asseverat, ea nimirum persuasione ductus, quod ad hujus synodi PP. ipse Innocentius eam epistolam scripserit, quae sequentem epigraphem praesefert: Innocentius ad episcopos synodi Toletanae. Et quamvis Baronii conjecturis ipsa Toletani concilii Acta repugnent, 227 quorum inscriptio haec habet: Concilium Toletanum novemdecim episcoporum tempore Anastasii, Honorii et Arcadii, Stilicone consule habitum aera 438, anno Domini 400, Patrono episcopo praesidente sub die septimo idus Septembris; tamen errorem in hanc irrepsisse, nec ad primum, sed ad secundum Stiliconis consulatum, qui in laudatum annum 405 incidit, Acta illa esse referenda contendit. Ita ergo Innocentianae illi epistolae Baronius insistit, ut, laudato hoc Toletanae synodi titulo et inscriptione neglecta, non Patruini praesidis nomen, non Hispanicam aeram, non Anastasii pontificatum, non quadringentesimi anni Christianam epocham esse probandam duxerit. Sed jam doctum virum allucinari non tantum omnia edita et manuscripta exemplaria patefaciunt, sed et ipsa sancti Innocentii papae epistola. Quid? In ea quippe S. pontifex de illa synodo loquitur in qua Gregorius Emeritensis in Patruini locum fuerat suffectus, cujus Gregorii querimonias audiri jubet. At Toletanae synodo, de qua nos agimus, Patruinus adhuc vivens interfuit, immo et praefuit, ut ex tota illa Actorum serie ipse lector intelliget. Contra vero illius epistolae capite de Patruino ita scripsit Innocentius: Gregorii etiam Emeritensis episcopi, qui in locum Patruini venerabilis recordationis est ordinatus, querela, si qua est, audiatur, et si contra meritum suum passus est injuriam, in invidos honoris alterius vindicetur, ne posthac in quemquam bonorum spiritus factionis insurgat. Quae sane verba clare multos Hispaniae scriptores de errore convincunt, quorum alii Patronum, seu Patruinum Toletanae synodi praesidem, Toletanum antistitem, alii Bracarensem fuisse existimarunt; ex iis enim verbis apparet quod illis in mentem non venerat, videlicet Emeritensem episcopum fuisse, cui jam defuncto Gregorius quinquennio post successerat. 4. Longe ergo nobis aliam disserendi rationem esse oportuit, qui Innocentianam illam epistolam non ad primam Toletanam synodum, sed ad alteram esse referendam judicamus. Id jam pridem Sirmondus, Pagius, Petavius, Severinus Binius, Tillemontius aliique scriptores, quamvis non iisdem rationibus et conjecturis adducti, monuerunt; quorum alii Toletanam primam synodum vel in Christi annum 399, vel in sequentem rejiciendam esse rationabilius docuerunt, de qua nos luculentius disserere praetermittimus, cum jam difficilius aliud quidpiam et obscurius nobis expediendum supersit: earum rerum videlicet inquisitio quae hujus primae Toletanae cogendae synodi Patrono, seu Patruino occasionem dedere. Multas porro gravissimasque causas fuisse illius aevi monumenta quae supersunt nobis persuadent; quas recensere cum Ecclesiae scriptores hactenus neglexerint, nos percurrere cogimur, ne in oscitantiae aut nimiae conniventiae notam incidamus. Illius itaque in Toletana urbe concilii habendi causam principem schisma quoddam gravissimum ex Priscilliana ortum haeresi fuisse, notum et perspectum omnibus esse volumus. Fuerit vero illud idem quod Ithaciana factio excitaverat, an potius aliud, non satis perspicue evinci potest: unum dumtaxat notissimum aeque ac certissimum, ita ecclesiasticas Hispaniarum provinciarum res quoad dogma, quoad mores, quoad disciplinam ex illa Priscilliana lue turbatas et labefactas fuisse, ut episcopi etiam ac caeteri clericalis ordinis ministri, a SS. Patrum regulis abscedentes, quod magis eorum studiis favebat sequerentur. Tanta quippe eos inter erat animorum discordia et dissimilis agendi ratio, ut sine ullo prorsus delectu poenitentes susciperent, conjugali vinculo alligatos, vel concubinas habentes filiosque procreantes, ad majores sacros ordines promoverent; Bigamos et saeculari militiae addictos, servosque dominis obligatos, ad ecclesiastica ministeria assumerent. Alii cum sacrilegis et anathemate percussis libere communicabant; alii a propriis 228 recedentes Ecclesiis, unde egressi fuerant, sub depositionis poena redire non cogebantur. Alii denique, vel religiosarum puellarum familiaritate, vel sacra synaxi abutebantur, episcoporum presbyterorumque defunctorum superstites uxores sibi conjugio adjungebant, atque in tot tantaque alia non minoris momenti facinora prolabebantur, ut non tantum canonum sanctiones ex malorum abusu, sed et ipsa divina apostolicaque praecepta pessum abirent. Sed et de iisdem rebus paulo ante aliud a Lusitanis habitum fuisse concilium sequentia prioris illius capituli seu canonis evidentissime nobis indicant. Placuit (aiunt Toletani PP.) ut diacones, si vel integri, vel casti non sint, et continentis vitae, etiamsi uxores habeant, in ministerio constituantur; ita tamen, ut si qui etiam ante interdictum quod per Lusitanos episcopos constitutum est incontinenter cum uxoribus suis vixerint, presbyterii honore non cumulentur. At hujus Lusitani concilii decreta seu interdicta praetereamus. Illius quippe Acta ab eruditis desiderantur, nec cardinalis Aguirre Hispanicarum rerum diligentissimus collector disertius quidquam de iisdem describere potuit. 5. Alteram igitur Toletani illius concilii causam expediamus. De ea quidem celebriores scriptores verba fecerunt, quos inter Tillemontius et Paschasius Quesnellus locum habent; qui potissimum in praesens nobis agere instituentibus de Symphosio episcopo, de Dictinio, aliisque clericalis ordinis hominibus, qui ex Priscilliana redeuntes haeresi, Ambrosio et Romano pontifice agentibus, a Toletanae primae synodi patribus in communionem suscepti sunt, negotium facessunt. Et primo quidem totius controversiae nodum cum in multis situm esse deprehendamus, ut facilius dubia a certis et falsa ab authenticis secernamus, varia opus est praemittamus. Primum videlicet Symphosium cum aliis undecim episcopis anno Domini 381 Caesaraugustano subscripsisse concilio, Priscillianoque et hujus dogmatibus anathema dixisse, ut ex hujus concilii Actis intelligitur. Quamvis revera, si unicum dumtaxat Caesaraugustae fuisse coactum concilium dicamus, a caeterorum PP. illorum communione se subduxisse credendum erit, ut suo loco dicturi erimus. Non igitur tum ea lue nefanda certo poterat labefactari Symphosius. Neque de hac haeresi, palam saltem, is fuerat postulatus Christi anno 385, cum videlicet Priscillianus hujusque socii, Maximi tyranni decreto, vel capitis, vel exsilii poena mulctati fuere. Severus quippe Sulpicius, qui lib. II Hist. rem totam describit, haereseos utique auctoris et sociorum nomina in catalogum redegit, nulla prorsus Symphosii facta mentione. Quod argumenti genus, tamquam ex scriptoris silentio depromptum, quamvis aliis in rebus imbecillum, parvique pendendum ducamus, illud tamen in praesentia maximum robur obtinet, ne Severum Sulpicium de socordiae vel oscitantiae vitio postulandum esse arbitremur. An is celeberrimi hujus episcopi nomen reticuisset, qui aliorum hujus sacri ordinis nomina recensuit, qui Igini, seu Idigini, Cordubensis lapsum post Toletanam synodum annotavit, quique ad plenam earum rerum notitiam alios etiam infimae plebis viros et mulieres expresse nominavit?

Ex quo tertium illud sequitur, videlicet nonnisi post Priscilliani caedem, et Ithaciano jam schismate ingravescente, et Hispaniarum rebus mutatis, ob Maximi tyranni necem, Symphosium in apertam haeresim erupisse. Non igitur ante Christi annum 389 ipse Symphosius tamquam Priscillianista haberi potuit; nec enim debitas corporis poenas evasisset, quas huc illucque per Hispaniae provincias imperialium tribunorum tyrannis, libido et avaritia contra Priscillianam sobolem, capitali etiam adhibita poena, districte exercebat. Ne itaque Symphosium imperialium tribunorum inquisitionem per miraculum evasisse arbitremur, dubio procul 229 fateri oportet hunc ejusque filium Dictinium, Maximo tyranno adhuc in vivis superstite, catholicam fidem exterius saltem simulasse. Sed Maximum vita functum apud Aquileiam cum intellexissent, jam praeconceptum necis subeundae timorem Symphosius et Dictinius excusserunt, et Priscilliana illa dogmata, quae occulto forte hactenus prosequebantur, palam verbis et scriptis, ut latius propagarent, docere coeperunt.

6. De Dictinii porro Operibus inter caeteros agit etiam Augustinus libro contra Mendacium ad Consentium, in quo ubique Priscillianistis excitatis illum Dictinii librum describit, cujus nomen est Libra; eo quod pertractatis duodecim quaestionibus, velut unciis explicatur, tantis (intelligitur Dictinius) extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri millibus pretiosiorem esse testetur. Eo ergo in libro Dictinius dogmatizabat: ad occultandam religionem religiosos debere mentiri. Quod argumenti genus, cum ex sacris Scripturis et harum exemplis deduci auctor contenderet, ipse Augustinus, ut divinarum Scripturarum sanctitati auctoritatique consuleret, omnes excelsae suae sapientiae nervos ad librum illum catholicae pietati maxime injuriosum refellendum atque destruendum adhibuit. Sed et alios Dictinium in Priscillianae haereseos tutelam et praesidium edidisse tractatus, inter caeteros Leo noster asseverat, ut nos ipsi suo loco dicemus. 7. Interim vero, ne a proposito instituto longius abscedamus, Symphosii ac Dictinii apertum lapsum non ante quintum vel sextum Siricii pontificatus annum revocandum esse certissime arbitramur; quorum quidem impietate a caeteris Hispaniae et Lusitaniae episcopis cognita, et ex Dictinii Operibus, quae omnium manibus terebantur, magis comprobata, catholici ab eorum communione se abstinere coeperunt, et in aliquo, ut arbitror, episcoporum conventu anathemate proscripti fuere. Sed de re tam obscura, cujus veteres scriptores altum servavere silentium, ne in divinationem labamur, verba facere omnino praetermittimus. Sed ad Idatii Chronicon sermonem convertentes, quandonam Symphosius et Dictinius ad catholicorum communionem redierint, paucis explicabimus . 8. Idatius itaque, Hispaniarum rerum scriptor accuratissimus, sub Anastasii pontificatu quoddam Toletanum concilium habitum fuisse, atque in eo tum Symphosium, tum Dictinium, aliosque Gallaeciae provinciae episcopos Priscillianam haeresim ejurasse, propriaque manu fidei professione subscripta condemnasse asseverat. Romanae Ecclesiae 37 habetur episcopus Anastasius. In provincia Carthaginensi, in civitate Toleto, synodus episcoporum contrahitur, in cujus gestis continetur Symphosius, et Dictinius, et alii cum his Gallaeciae provinciae episcopis Priscilliani sectatores haeresim ejus blasphemissimam cum assertore eodem professionis suae subscriptione condemnant. Addit praeterea: Statuuntur quaedam etiam observanda de Ecclesiae disciplina, communicante in eodem concilio Ortigio episcopo, qui Gelenis fuerat ordinatus. Sed agentibus Priscillianistis, pro fide catholica pulsus factionibus exsulabat. Mirari profecto oportet nec veteres nec recentiores scriptores ad tam celebre testimonium animadvertisse, sed horum alios, quoad concilii causas, quoad tempus, quoad gesta, in unam, alios in alteram abiisse opinionem. Immo admirationem auget quod hujus vel alterius opinionis assertores non iisdem insistant 230 principiis, cum eorum quilibet, vel propriis studiis indulgeat, vel, quasi divinationibus usus, longius quam par est in re non mediocris momenti abscedat a veritate. Nec enim cum Baronio aut Conciliorum collectoribus hic contendere audeo, qui, in tanta sacrorum monumentorum copia et Christianae rei suppellectile tempus et operam insumentes, omnia collegerunt, disposuerunt, ornarunt, non ita tamen, ut eadem semper oculis suis lustrare potuerint, eademque ad optimae critices regulas redigere. Sed nostra oratio potius eos tangit et urget qui commentaria vel in Baronium, vel in concilia ipsa ediderunt. Pagius enim, Severinus Binius, cardinalis Aguirre, Sirmondus, Baluzius, atque alii eruditi et antiquae rei studiosi scriptores legitimum concilii Toletani tempus definierunt, caetera vero ibidem acta silentio praeterierunt. Tillemontius deinde ad concilii cogendi causas examinandas descendit, multa de Symphosio et Dictinio comminiscitur, cum ad divi Ambrosii epistolas 52, 56, provocat, in quibus nec de Priscillianistis, nec de duobus illis episcopis unicum profert verbum. Cajetanus Cenni octo priorum saeculorum ecclesiasticam historiam illustrandam suscepit, ac praesertim de formis ecclesiastici judicii servatis in Ecclesia Hispana verba facere sibi proposuit. Sed vir doctus vix delibatis iis quae ad Toletani concilii tempus pertinent, caetera silentio prorsus praeterit, amplissimo relicto nobis aliisque campo, quem eidem Dictinii et Symphosii causa aperuerat pontificiae apostolicae sedis auctoritatis tum asserendae, tum propugnandae. Qua in re a proposito sibi scopo minime cessisse certe ii judicabunt qui ejusdem Cenni praefationem percurrerunt. CAPUT VIII. Ad refellendas quorumdam et Paschasii Quesnelli potissimum falsas opiniones, Symphosii et Dictinii episcoporum causa exactius ex ecclesiasticis monumentis ad examen revocatur. 1. Quamvis hactenus multus fuerim in expendendis Caesaraugustanorum Toletanorumque conciliorum Actis, ad Priscillianistarum causam et condemnationem pertinentibus, tamen nihil me praestitisse arbitror, nisi exactius stylum admoveam in iis describendis quae ad Symphosium et Dictinium episcopos, quondam Priscilliana labe pollutos, spectare videntur. De iisdem enim duobus episcopis aliqui etiam ex recentioribus scriptoribus verba fecere, quos inter principem obtinet locum Paschasius Quesnellus, qui in adornandis sancti Leonis Magni Operibus, nimis suis partibus indulgens, nullo veritatis studio adductus, solam ratiocinandi libidinem secutus, rerum ecclesiasticarum seriem, susquedeque, vertere nisus, veterum monumenta aut oscitanter lustravit, aut in pravum sensum detorsit; et denique veteri Ecclesiae disciplina abolita, novam regiminis et oeconomiae rationem moliri allaboravit. Is namque in notis et observationibus ad S. Leonis Magni epistolam 15 disertius Priscillianistarum causam et concilia in eosdem Priscillianistas congregata, tempus quo Symphosius et Dictinius vel in haeresim lapsi sunt, vel in Ecclesiae communionem suscepti fuere, diligentius inquirit. In praeceps sane multa ruerent, quae nos tamquam certa probavimus, si Quesnellianae conjecturae robur haberent. Sed tentabundus imprimis is scriptor incedens, utriusque lapsum, Symphosii nimirum et Dictinii, ante Caesaraugustanum 231 statuit concilium. De qua haeresi infamatus uterque fuit in Caesaraugustana synodo anni 381 adversus Priscillianum, cujus judicium declinasse dicitur Symphosius, in sententia Toletanae I synodo se subducens. Nutare arbitror hocce primum Quesnelli assertum. Nam definitiva illa sententia, quae post concilii Toletani primi acta legitur, ex qua is certe suam hausit opinionem, minime hisce dictis cohaeret. Siquidem animum suspensum in veritatis inquisitione habuisse Symphosium ibidem asseritur, sola tamen una die concilio Caesaraugustano stitisse se, qui postmodum declinando sententiam praesens audire contempserat. Qua ratione autem haec cum Priscillianistarum historia cohaerere possint, me omnino latet. Symphosium episcopum Caesaraugustano concilio anni 381 subscripsisse certissimum est. Ad aliud igitur Caesaraugustae habitum concilium laudata verba referri debent, de quo plerique suspicati sunt, sed hujus Acta non exstant. Praeterea quae ibidem subduntur praecedentibus repugnare videntur, nam aiunt: Arduum nobis esset audire jam dictos, litteris tamen sanctae memoriae Ambrosii, quas post illud concilium ad nos miserat, ut, si condemnassent quae perperam egerant, et implessent conditiones quas praescriptas litterae continebant, reverenter ad pacem (adde, quae sanctae memoriae Siricius papa suasisset) . . . . , magnam nos constat praestitisse patientiam. Totam in suam sententiam hanc transtulit Quesnellus narrationem, minime tamen perpendens an cum caeteris aliis Priscillianistarum historiae certissimis monumentis cohaereret, necne. Si ad memoriam revocemus ea quae in superioribus ex Severo Sulpicio exscripsimus, dissimilem quamdam in Ambrosio agendi rationem in eadem causa deprehendimus. Is quidem Priscillianum, Instantium aliosque hujus sectae viros, qui Caesaraugustanae illi synodo anno 381 se sistere detractarunt; quamvis Mediolanum profectos; non audivit; non recepit; nec pro iisdem recipiendis ullas ad catholicos Hispaniarum episcopos litteras dedit. Qui ergo fieri potuit ut idem Ambrosius post illud idem Caesaraugustanum concilium audierit, receperit, poenitentiaeque agendae conditiones Symphosio episcopo et hujus filio Dictinio atque aliis praescripserit, qui iisdem moribus et vitiis labefactabantur? 2. Sed aliud quidpiam praeterea laudata in narratione est; quod cum Caesaraugustani concilii tempore minime conciliari potest. Ibidem enim sancti Siricii papae pro haereticis poenitentibus recipiendis statuta laudantur, Nec Ambrosius ipse alias conditiones jure praescribere poterat, nisi eas quas apostolica summi pontificis auctoritas decreverat. Recognovit enim ille sanctissimus Mediolanensis antistes, et caeteri illius provinciae episcopi jam in concilio congregati, neminem ab Ecclesia exclusum legitime eam iterum ingredi posse, cui supremus Janitor, S. Petri successor, januam non aperuerit. Propterea Ambrosius ad Siricium cum caeteris in concilio congregatis rescribens, epistolam sic orditur: Recognovimus litteris sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui diligenter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias, etc. Hisce ergo principiis Ambrosius insistens, Hispaniarum episcopis suggerere debuit, ut Symphosium et Dictinium poenitentes ad reconciliationem reciperent, sub illis conditionibus, dumtaxat, quas jam apostolica sedes decreverat. Verum cum Siriciana ejusmodi statuta lucem non aspexerint nisi quadriennio saltem post Caesaraugustanum illud concilium, anno videlicet 385, III idus Februarias, Arcadio et Bautone consulatum agentibus, idcirco mihi numquam persuadere possum Symphonii et Dictinii causam anno 381 in Caesaraugustana synodo fuisse recognitam, ambosque ab illo episcoporum judicio se subduxisse. Nam admissa illa diffamatione quam confingit Quesnellus, 232 tum probata illa subductione a Caesaraugustanorum Patrum judicio anni 381, jam Symphosium et Dictinium, utpote contumaces, necessario ad Burdigalensem synodum accire debebant, cui interesse si detrectasset, parem cum Instantio et Priscilliano poenam solvissent. Quid plura? Maximi tyranni gladium minime evasissent, nec denique ab imperialium tribunorum furore se incolumes praestitissent, ut paulo prius observavimus. Burdigalensis porro synodus illa eodem anno 385 iisdemque consulibus coacta fuit, in qua nihil de Symphosii et Dictinii diffamatione et contumacia dictum fuisse, Severi Sulpicii silentio probatum est. 3. Nos ergo, ut hujusmodi figmentum praecaveamus; affirmare oportebit, vel scribarum imperitia in eam sententiam ista verba irrepsisse: Post Caesaraugustanum concilium, in quo sententia in certos quosque dicta fuerat, sola tamen una die praesente Symphosio, qui postmodum declinando sententiam praesens audire contempserat; vel ad aliud quam ad illud, quod anno 381 coactum fuerat debere referri; hocque nonnisi post Priscilliani, Instantii, aliorumque necem haberi potuisse, nostra quidem sententia est. Cardinalis Aguirre, variis adductus conjecturis, tom. II Concil. Hispaniae, praeter illud primum Caesaraugustanum concilium, aliud anno 383 ibidem celebratum asseverat, cui nos subscribere haud possumus, qui serius illud coactum fuisse contendimus. Verum quam vis multis obvolutum tenebris istuc negotium sit et videatur, tamen caetera, quae in laudato illius definitivae sententiae exemplari subduntur, magnum lumen ad veritatem propius attingendam suppeditant. Legitur namque Symphosium, sancto Ambrosio praesente et audiente, eas conditiones acceptasse et posuisse, videlicet a recitatione eorum qui dicebantur martyres jam recessisse et perpetuo recessurum; Dictinium vero ecclesiastica obtenta pace, presbyterii locum tenere, nec accipere honoris augmentum, ut jam papa Siricius priori sua epistola de lapsis poenitentibus decreverat. Plane ergo omnes illorum conjecturae ruunt qui Symphosium et filium ejus Dictinium ante Priscillianistarum caedem lapsos esse contendunt. Cujus caedis gesta referens Severus Sulpicius causam fuisse ait, ut non solum non repressa fuerit haeresis quae illo auctore, proruperat, sed confirmata, latius propagata est. Namque sectatores ejus, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt. Peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque obsequiis celebrata eorum funera. Caeso itaque Priscilliano et sociis, catholica religio impie magis et superstitiose foedari coepit, cum videlicet tamquam veri martyres haberentur et colerentur ii quos ob graviora scelera saeculi gladius interfecerat. 4. Ex cujus facti novitate ita ecclesiasticae res perturbatae fuere, ut plurimi sanctioris vitae episcopi ab illo judicii et vindictae genere maxime abhorrentes, quasi Priscilliani causam tueri videbantur, cum caedium auctoribus, Ithacio videlicet et caeteris, communione denegata, anathemate dicto episcopalibusque sedibus spoliatis, tam grave cruentumque facinus exhorrebant. Ab illo enim catholicorum schismate Priscillianistae occasionem arripuere magis atque magis suam sectam propagandi, cum caesorum cadaveribus sacros martyrum honores vindicarent, impiamque eam consuetudinem inter se ipsos et in Ecclesias inducentes, ut horum nomina inter aliorum martyrum memorias divinis in persolvendis officiis recitarent. In ejusmodi quippe amentiam cecidit Symphosius, a multis deceptus et circumventus, quemadmodum illius definitivae sententiae exemplaria patefaciunt. Ex Priscilliani autem dogmatibus duo dumtaxat profitebatur Symphosius: alterum innascibilem esse Deum, alterum vero duo rerum aspectabilium principia reperiri. Nullis tamen libris apocryphis, aut novis scientiis, quas Priscillianus composuerat Symphosius umquam usus est, quamvis Dictinius epistolis aliquantis pene lapsus, quas omnes suas professione 233 condemnans, correctionem petens, in Toletano illo concilio veniam postulavit. Haec itaque omnia tantam apud nos vim habent, ut nulla prorsus ratione in Quesnelli sententiam adducamur, ut videlicet arbitremur Symphosium anno 381 in Caesaraugustana illa synodo diffamatum, et veluti Priscillianistam se ab illorum Patrum judicio subduxisse. Vix enim ecclesiasticae reconciliationis donum sibi promereri potuisset, si novemdecim annorum spatio (quale inter illud et istud Toletanum concilium intercessit) pertinax in sua contumacia perstitisset. 5. Jam vero ad alia gradum faciamus, quae ob veterum monumentorum jacturam aeque obscura et multis difficultatibus implexa sunt: Ambrosium itaque, veluti pacis et reconciliationis sequestrem, a Symphosio et caeteris qui lapsi erant interpellatum fuisse, jam inter omnes cum veteres tum recentiores scriptores convenit. Non ita tamen exploratum est quo anno istos Mediolanum profectos Ambrosius receperit, traditis illis communicatoriis litteris, ut sub quibusdam praescriptis et acceptatis conditionibus catholici ipsi Hispaniarum episcopi, qui se a lapsorum communione separaverant, ad pacem et ecclesiasticam reconciliationem eos admitterent. Quid autem in se continerent divi illae Ambrosii epistolae ad Hispaniarum episcopos datae, cum jam temporis injuria interciderint, non undequaque perspectum esse potest. Ex Actis dumtaxat hujus Toletani concilii anno 400 coacti evincitur, illas in praecedenti alia Toletana synodo, ad quam Sympliosius, Dictinius et caeteri lapsorum acciti venire detrectarunt, fuisse recitatas; tum etiam Ambrosium sequestris officio sub iis conditionibus functum esse, ut Symphosius ab ordinationis munere se abstineret, et Dictinius hujus filius perpetuo in presbyterii gradu ita permaneret, ut ipse et alii clerici aequalis vel inferioris ordinis numquam ad superiores gradus Ecclesiae possent ascendere. Sed duo sane tum contigerunt, quae paci et ecclesiasticae reconciliationi prorsus repugnabant. Detrectarunt imprimis quotquot Ambrosium adierant coram Hispanorum episcoporum synodo condemnare quae perperam egerant, ut idem Mediolanensis antistes, apostolicae sedis statutis innixus, faciendum praescripserat, tum a poenitentium statu atque proposito contra fidem datam recesserunt. Nam vita functo Asturicensi episcopo, Symphosius ad eam sedem Dictinium filium evexit, et episcopum consecravit, et Dictinius ipse, cum eodem Symphosio multos alios in Galliciae provincia, quorum fides non satis probata erat, in episcopos ordinarunt. Horum autem omnium gestorum seriem continet illud definitivae sententiae exemplar quod in Toletana anni 400 synodo editum fuit. 6. Superest nunc ergo ut illius habitae Toletanae synodi tempus inquiramus in qua, lectis Ambrosii litteris, poenitentes illi ad reconciliationis pacem admitti debebant, a qua tamen Symphosius et caeteri se subtraxerunt. Eam autem habitam fuisse ante Ambrosii mortem probabilius est. Paulinus enim in hujus Vita ait: Theodosio imperatori Christianissimo triennium fere supervixit Ambrosius, qui et ipso die sabbati sancti illum desiisse vivere scribit: prorsus (Petavius subdit) Aprilis 4, Christi anno 397, Caesario et Attico coss. Marcellinus autem hujus obitum anno sequenti 398 ascribit, Honorio et Eutychiano coss. Non diu igitur ante divi Ambrosii mortem potuit illa synodus congregari, nam omnes illi novemdecim episcopi, qui in contumaces absentes libellarem direxere sententiam, adhuc 400 anno erant superstites, quod difficile fuisset, si inter illam et hanc Toletanam synodum multorum annorum spatium interfluxisset. Nullum prorsus ad haec horumque similia respectum habuit Paschasius Quesnellus, sed, pro more et ingenio suo, divinationibus usus, plures Toletanas synodos distinxit, quarum primam inter Caesaraugustanam anni 381 et Toletanam anni quadringentesimi statuit, nulla interim prorsus habita ratione, vel ad Burdigalensem, vel ad Trevirensem, vel ad aliam forte 234 Caesaraugustanam, quae certissime omnes Toletanos conventus praecesserunt. Verum isthaec praetereamus, ne in minimis cum Quesnello contendentes, nodum in scirpo quaerere voluisse videamur. 7. Hinc igitur nostra potius se vertat oratio, ubi graviores Quesnelli lapsus offendimus. Cujus quidem generis esse arbitramur palmares illos errores quibus notae et observationes in epistolam 15 S. Leonis refertae sunt. In priori quippe horum Operum editione, quasi ex suggestu, Paschasius Quesnellus docuerat Dictinium ex episcopali sua sede ob Priscillianam haeresim ejectum fuisse, cui postmodum Turribius successerat. Huic autem errori causam dedere verba sequentia, quae ex Idatii Chronico recitare dixit: Dictinius Asturicensis episcopus, cui ob Priscilliani haeresim, quam profitebatur, ejecto, cum aliis ejusdem sectae episcopis, successit Turribius. Incaute etiam monachos congregationis sancti Mauri lapsos esse deprehendimus, qui in sancti Augustini Operum editione, nimia forte Quesnello vel alteri mendaci scriptori, fide adhibita, illud idem testimonium Idatiano asseruerunt Chronico, repugnantibus aliunde Augustini verbis, quibus Dictinium inter catholicos Ecclesiae episcopos diem clausisse affirmat; et Ferrario, qui scripsit Dictinium catalogo sanctorum episcoporum Asturicensis Ecclesiae ascriptum reperiri, ejusque memoriam quotannis die 2 Junii ea in Ecclesia recoli consuetum fuisse. 8. Interim autem Paschasium Quesnellum suis laudibus fraudari iniquum foret, qui, laudatum Idatii Chronicum percurrens, memoriae defectionem seu allucinationem in prima editione se passum esse fatetur, ex cujus Chronici lectione sapientior factus, quae jam dixerat in altera retractavit editione, sed nimis subdole. Hominis ingenium, qui quoad usque vixit a jam dictis contra catholicae fidei articulos prolatis et scriptis numquam recedere voluit, quis profecto mirari desinet? Sed haereticorum schismaticorumque ejusmodi fuisse agendi rationem nemo ignorat. Hi namque quam saepissime, si in historicis similibusque rebus, parum nihilumve ad eorum systema conducentibus quandoque per inscitiam, oscitantiam et arrogantiam defecerunt, haud difficile postmodum errata revocarunt, correxerunt, et quibusdam veritatis umbraculis contexerunt, ut videlicet veracium ingenuorumque animorum opinionem apud suos asseclas, quos in fidei morumque regulis decipere voluerunt, sibi vindicent. Sed eum errorem in postrema sua editione nec integre omnino emendavit Quesnellus. Verba illa quidem in Idatiano Chronico desiderari, nec suo fuisse studio conficta sincere et quasi jurejurando fassus est. Caeterum fragmentum illud, cum omnibus substructis, non abradendum a postrema editione censuit, in spem nimirum adductus posse aliquando eruditis oculis inter legendum occurrere, et ad typographum deferri, huic historiae inserendum. Cui quidem opinioni cum insisteret, non spurium esse illud fragmentum sibi persuadet, sed ignoto potius parenti adjudicandum, et tamquam somniator multa falsa commentitiaque imaginatur, quae catholicae Ecclesiae et Priscillianistarum historias dejiciunt, Toletanorum conciliorum fidem auctoritatemque nimis reddunt suspectam; et, quod gravius est, Idatii Chronicum, quod et ipse summis laudibus ornat, pravis suis interpretationibus mutilat, corrumpit et in contrariam detorquet significationem. Sed ne de mea sententia comminisci videar, singula quae Quesnellus adducit, jam statim refellam. 9. Et primo rogo unde is scriptor hauriat Dictinium jam ante 400 annum e sua Asturicens sede dejectum, huicque statim S. Turribium suffectum? Unde, quaeso, deducit iterum Dictinium ipsum, Toletanis PP. annuentibus, suam primam occupasse sedem, quae disserendi ratio, contra 235 Ecclesiae canones, duos confingit episcopos eamdem sedem administrantes? Horum porro nihil habet Idatius in Chronico, nihil Toletani Patres, qui de hac Dictinii restitutione, aut de Turribii ordinatione nec unum verbum protulerunt. Immo Chronicum illud et hujus concilii Acta mire inter se concinunt; in ea videlicet indicanda indulgentia, qua Dictinio et caeteris poenitentibus episcopis benigne fuit concessum in suis sedibus perseverare, et dumtaxat cautum fuit ut ab initiandis episcopis, presbyteris atque diaconibus se abstinerent, quoadusque Romani pontificis Anastasii et Simpliciani Mediolanensis episcopi, Ambrosii successoris, communionis litteras reciperent: Symphosius autem (aiunt Toletani praesules) senex religiosus, qui quod egerat, supra scripsimus, in Ecclesia sua consistat, circumspectior circa eos quos ei reddemus futurus; inde exspectabit communionem unde prius spem futurae pacis acceperat. Quod observandum etiam Dictinio et Antherio esse decrevimus. Cum itaque Toletani Patres decrevissent Symphosium, Dictinium et Antherium in suis Ecclesiis debuisse consistere, an non confinxit Quesnellus Dictinium ante illud concilium e sua sede ejectum, eique Turribium suffectum? Consistant aiunt PP., non suas sedes recipiant, ut noster annotator somniatur, quae voces non idem importare vel leviter attendenti fit manifestum. Non ergo est credendum, Dictinio adhuc superstite in hujus locum Turribium fuisse ordinatum, sed Dictinium ipsum a die suae consecrationis ad emortualem diem usque in Asturicensi Ecclesia semper constitisse. Qua in re, tamquam omnino imbecillae, illico cadunt duae illae Quesnelli conjecturae et suspiciones, vel de duobus episcopis eodem tempore eamdem Ecclesiam administrantibus, quod sacris canonibus vetitum est, vel de summa Turribii senectute, ad quam certe pervenisset, si ejus ordinatio ante 400 annum esset repetenda, cum jam adhuc esset in vivis, et ad laboriosissima habenda itinera aptus, et habilis anno Christi 447 sub Leonis Magni pontificatu reperiretur, ut ex ejus colligitur epistola de qua in seqq. capitibus verba faciemus. Sed de Turribii ordinatione ex monumentis quae supersunt, nihil certi definire possumus. Illud unum dumtaxat nobis ex Augustino exploratum est, Dictinium ejus praedecessorem extremam clausisse diem ante annum 420. Siquidem cum S. Pater hoc anno librum contra Mendacium ad Consentium scripsisset, Dictinium ex hac vita decessisse hisce verbis indicavit: Dictinii episcopi vel cogniti vitam, vel incogniti famam laudare mendaciter, est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus, atque ex illo errore correctus. 10. Nec aliqua ratione urgeri possumus genuino illo Idatii testimonio, quo olympiad. 306 scripsit: In Asturicensi urbe Galliciae quidam ante aliquot annos latentes Manichaei gestis episcopalibus deteguntur, quae ab Idatio et Turribio, qui eos audierunt, ad Antonium Emeritensem episcopum directa sunt. Manichaeorum nomine Priscillianistas ibidem designari, nescio quo pacto affirmet Quesnellus, cum jam Idatius eo in Chronico numquam Priscillianistas cum Manichaeis confundere consueverit, quamvis ambae haereses Gnosticorum propagines fuerint. Olympiade enim 24, descripta Priscilliani et sociorum nece, subjicit: Exin in Gallaeciam Priscillianistarum haeresis invasit. Rursus, olympiade 294, agens de Ortigio, qui Celenis fuerat ordinatus, addit: Sed agentibus Priscillianistis, pro fide catholica pulsus factionibus exsulabat. Hac eadem loquendi formula idem Idatius usus est de sancti Leonis Magni ad Turribium Asturicensem epistola disserens: Romanae Ecclesiae 43 praesidet episcopus Leo. Hujus scripta per episcopi Turribii diaconum Pervincum contra Priscillianistas ad Hispalenses episcopos deferuntur. Quae quidem omnia 236 cum ipse mecum reputarem, non facile Quesnelli opinioni subscribere potui, quod videlicet priori laudato ejusdem olympiadis loco sub Manichaeorum nomine Idatius Priscillianistas designare voluerit, cum nobis caeterisque illud Chronicum percurrentibus utriusque sectae haereticos suis propriis nominibus appellasse constet. Et quidem paulo post, de quodam Manichaeo Pascentio urbis Romae, qui de Asturica diffugerat, sermonem instituens, eum Manichaeum expresse nominat, quem Antonius episcopus Emeritae comprehendit, auditumque etiam de provincia Lusitania facit expelli. Hunc autem Priscillianistam quis affirmabit? Cum Romae numquam, et Leonis tempore potissimum, Priscilliana lues fuerit grassata. Verum quamvis ultro daretur quod Idatius ibidem ejusmodi haereticos Manichaeos vocarit, quid inde? Nullum dubium est Turribium, defuncto Dictinio, in episcopatu successisse. Hujus igitur studium cum Idatio Lemicae urbis episcopo in detegendis Manichaeis adhibitum nihil obstat quin Dictinius usque ad diem emortualem in Asturicensi throno consederit; non evincit eum e sua sede exturbatum fuisse; non denique eam Ecclesiam a duobus episcopis administratam. Quando enim Dictinius obierat, aut Zosimus, aut Bonifacius Romanam sedem tenebant. Quando vero Turribius et Idatius in occultos animadverterunt Manichaeos, jam sanctus Leo pontificatum gerebat, ut in laudato Chronico idem Idatius affirmat. CAPUT IX. De Toletana synodo, in qua Symphosius et Dictinius tamquam poenitentes suscepti sunt, et de Gallaeciae schismate horum causa exorto. Quesnellianae conjecturae et ratiocinationes annotantur atque rejiciuntur. 1. Relicto in hisce exordiis parumper Quesnello ad nonnulla alia gradum facere statuimus. Ad Toletani videlicet concilii Acta, ad aliarum rerum seriem in hac eadem causa gestarum, ad gravissimum denique illud schisma in Galliciae potissimum provincia excitatum, postquam Symphosium, Dictinium aliosque episcopos et presbyteros, quondam Priscilliana lue infectos, a Toletanis Patribus receptos et absolutos fuisse, quidam invidi, aut ecclesiasticae disciplinae conservandae importuno studio addicti, resciverunt. Et imprimis quod ad laudata Acta attinet, qui oculos, prout a conciliorum collectoribus edita sunt, in ea conjiciunt, valde mutila et imperfecta modo asservari judicabunt, quod nemo hactenus animadvertit. Id sequens specimen, quod subjicimus, patefaciat. In epigraphe quidem nullum vitium irrepsisse arbitramur, nisi forte illud a collectoribus derivatum, qui istud Toletanum primum appellant, cum jam aliud ibidem ab iisdem novemdecim episcopis habitum Patruinus in sua asserat praefatione, ut etiam in superioribus annotavimus. Caeterum istud sub Anastasii pontificatu, Honorio, Arcadio imperantibus, cum videlicet Stilico primum consul renuntiabatur, congregatum fuisse, perspicue Idatius in Chronico indicavit olymp. 294. Eam epigraphem deinde titul capitulorum excipiunt, qui brevem dumtaxat summam continent eorum quae ad ecclesiasticam disciplinam ibidem instaurandam sancita fuerunt. Sed ibi jam vitium irrepsit, nam laudati tituli Romanis etiam numeris notati, unum supra viginti capitula firmata fuisse indicant; sed postremum, quod erat: De regulis fidei catholicae contra Priscillianos prorsus desideratur. Hisce vero capitulorum titulis concilii praefatio subjicitur, in qua primum illorum novemdecim episcoporum in Toletana 237 convenientium Ecclesia nomina describuntur, nulla tamen facta mentione Ecclesiarum quibus praeerant. Sed iis fideliter descriptis, Patruinus Emeritensis episcopus illius coetus praeses, gravem et brevem orationem habuit, qua in Hispaniarum provinciis ecclesiasticam disciplinam pessum ivisse conquestus est, atque ita clericorum scandala percrebuisse, ut gravissimum schisma excitassent. Quibus quidem malis remedium adhibere Patruinus cupiens, a communi concilio definiendum expetiit quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis esset sequendum. Tum primus omnium ipse praeses in hanc erupit sententiam: Mihi autem placet constituta primitus concilii Nicaeni perpetuo esse servanda, nec ab iis esse recedendum. Cui quippe Patruini sententiae caeteri episcopi assensi sunt ad unum, anathematis poena praeterea eos postulandos esse judicantes, qui aliud quam statutum est facere ausi essent. 2. Nihil autem praeter haec habet praefatio illa, quam deinde viginti dumtaxat capitula, ut diximus, seu canones excipiunt, afflictis illorum temporum rebus maxime convenientia, cum ad malorum luem id dies magis percrebrescentem purgandam, tum ad aditum intercludendum, ne latius serperet, et incolumes adhuc Ecclesias et catholicos labefactaret. Sed cum vigesimum capitulum, quod est de chrismate a solo episcopo conficiendo, subscriptiones episcoporum immediate sequantur, ideo graviter dolendum est quod altera Toletanorum gestorum pars exciderit, aut saltem e primigenia sua sede fuerit avulsa, ut quae ad Priscillianam pertinent historiam, modo integra, perfecta, et prout a Patribus fuerunt disposita, minime habeamus Ejusmodi porro gravis jactura partim dumtaxat reparari potuit ex alterius concilii Actis, cujus Patres, vita functis Symphosio, Dictinio ac caeteris qui de Priscilliana haeresi postulabantur, apud Toletanam urbem forte convenientes, ne praepostere quidquam praecipitique animo de transacta haeresi et schismate judicarent, sancte secum reputarunt, Priscillianistarum res gestas altius repetere, cunctaque cognoscere quae jam in ea causa contigerant. Hac occasione ergo praecedentes Toletanae synodi definitiones de plenariis gestis excerpi jusserunt, easdemque, ut universo illi novo caetui innotescerent, publice recitari demandarunt. Quo autem anno quave occasione ejusmodi gestorum exemplaria e suis sedibus avulsa in alio concilio posteriori recitata fuerint, cum Ecclesiae monumenta quae exstant non prodant, certo definiri non potest. Illud certe extra omnem dubitationis aleam est, excerpta ex genuinis Actis fuisse avulsa, quando jam Symphosius, Dictinius episcopi, et Comasius presbyter, ex hac luce migraverant. Sufficienter hoc indicant sequentia verba posterioris concilii: Post habitum jam concilium kal. Septembris, tertio nonas Septembris, post diversas cognitiones tunc habitas, sub die octava iduum Septembrium excerptae sunt de plenariis gestis professiones domini Symphosii, et domini Dictinii sanctae memoriae episcoporum, et domini sanctae memoriae Comasii tunc presbyteri, quas inter caeteros habuerunt in concilio Toletano de damnatione Priscilliani vel sectae ejus. Quis ergo sibi persuadet sanctae memoriae eos episcopos, illumque presbyterum, in concilio dictos fuisse, si jam adhuc superstites exstitissent? Nec enim vita aut episcoporum mors ab aliis episcopis comprovincialibus, metropolis aut nationalibus, potuit ignorari, et idcirco illos diem extremam clausisse quando ejusmodi professionum exemplaria in concilio longe posteriori fuere avulsa et publice recitata, credendum est.

3. Sed harum possessionum exemplaria confictionem subolere Quesnellus suspicatus est, nec ab hac suspicione Stephanum Baluzium vacuum arbitramur. Unde vero confictionis conjecturae hauriri possint aut debeant, nullus 238 sufficienter indicavit. Nam Quesnellus, qui in notis ad epistolam 15 S. Leonis aliquos illarum professionum suppositionis characteres in medium produxit, a recto disserendiscopo aberravit, et multa falsa et infirma commentus est. Cujusmodi quidem est illud primum quo SANCTAE MEMORIAE episcopos appellat Symphosium et Dictinium; quod si alias tolerabile esset, in ea tamen professione qua haeresim abdicant absurdum videtur. Adeone scrupolose agis, Quesnelli, ut quondam haeretica labe aspersi, si postmodum evadant poenitentes, singulos ejurent errores, et cum Ecclesia reconciliati tandem in pace obdormiant, nefas reputes eos sanctae memoriae viros appellari? Profecto tota Christianae rei historia, sacra diptycha et vetustae Ecclesiarum tabulae ruerent, pessum irent, et commentis scatere censenda essent. Antiquitus enim, sicut et modo, illa loquendi formula usurpata erat ad innuendam ecclesiasticam pacem et communionem in qua obierant qui jam ex hac luce demigrarunt; neque iis vocabulis sanctae memoriae fraudabantur ob haeresim, vel schisma, in quod lapsi essent, dummodo poenitentes decederent, et, absoluti ante vitae exitum, pristinae communioni restituerentur. Immo ejusmodi homines post adeptum reconciliationis sacramentum, ita in honore habebantur, ut eorum nomina Deo ad altare offerrentur, ut constat ex can. 29 concilii Illiberitani, quo cautum est ne energumenorum nomina sacris in mysteriis recitarentur; vel ex 19 concilii Emeritensis, quo sacerdotibus jubetur: Pro singulis diebus dominicis sacrificium Deo offerre, et eorum nomina a quibus eas Ecclesias constat esse constructas, vel qui aliquid his sanctis Ecclesiis videntur aut visi sunt contulisse, si viventes in corpore sunt, ante altare recitentur tempore missae; quod si ab hac decesserunt, aut decesserint luce, nomina eorum cum defunctis fidelibus recitentur suo ordine. Horum porro nominum recitatio catholicae communionis argumentum fuisse erudite probant Albaspinaeus et Ferdinandus Mendoza in notis et observationibus ad Illiberitanum concilium . 4. Sed addit Quesnellus, sanctae memoriae verba illa, etsi tolerabilia censeantur, in ea professione qua haeresint abdicant absurda videri. Sed hic gravissimum nostri annotatoris Quesnelli oscitantiae lapsum lector, quaeso, animadvertat, et nobiscum serio illarum professionum exemplar percurrat, quae in concilio Toletano contra Priscilliani sectam editae fuere, simulque perpendat quae ad postremum concilium pertinent. Illius quippe exemplaris exordium totum spectat ad postremi concilii PP., qui, adducti studio inquirendae veritatis, dicunt consuluisse Toletanae synodi Acta, et excerpi jussisse de plenariis gestis professiones domini Symphosii, et domini Dictinii sanctae memoriae episcoporum. Et duo ergo illa verba prorsus extra professiones posita sunt, et a posterioris concilii notariis et PP. adhibita dumtaxat fuere ad innuendam eam ecclesiasticam pacem et communionem in qua Symphosius et Dictinius obierant. Praeterea non sibi suadeat Quesnellus hujus concilii notarios integre eas professiones, prout erant, in autographo huc transtulisse. Multa quidem ab iisdem praetermissa sufficienter ea indicant verba: Post aliquanta . . . . . eodem tempore acta . . . . Dictinius episcopus dixit: Audite me. Unde eruitur, ex plenariis Toletanae synodi gestis ea dumtaxat selegisse quae in criminum contestationem, horumque exsecrationem, tum a Dictinio et Symphosio, tum a Comasio, dicta fuere. Cum igitur professio ab iis vocibus ordiatur: Audite me, optimi sacerdotes, non est cur Quesnellus eam confictionis insimulet, cum 239 omnia praecedentia verba (inter quae haec duo, sanctae memoriae ) notario tribui debeant, ut legentibus patebit. 5. Jam vero aliud confictionis argumentum, quod secundo loco Quesnellus subjicit adhuc perpendamus. Deinde (ait) errores Priscilliani et asseclarum ejus vix attigit, de sola Filii innascibilitate loquens, et de duobus principiis, et animae cum Patre consubstantialitate, quas sententias ita condemnant, ut fucum facere videantur, sibique suas professiones explicandi reservare facultatem. Cui quippe conjecturae ut robur adderet auctoritatemque, ad S. Leonem provocat, ex cujus verbis professionis confictionem comprobare intendit. Et tertio enim (ita immediate subjicit) S. Leonis capitulo patet illos aliquo sensu nascibilem Filium dixisse. Ex quinto, non illos contendisse disertis verbis unam Dei et hominis esse naturam, quod in se solummodo reprehendit Dictinius in illa professione. His ergo similibusque aliis eruditus criticus insistit, ut lectorem in malam fidem adducat, ad credendum videlicet totas illas professiones ad fraudem esse confictas. Ita quidem ratiocinatur Quesnellus. Sed verane isthaec omnia esse arbitrabimur? An potius nobis erit verendum argutulum hunc nimis licenter fabulosa quaedam comminisci potuisse, cum de aliorum fraudibus et confictionibus nimis anxie inquirebat? Eum autem turpiter aberrasse, priora illa indicant verba: Deinde errores Priscilliani et assectarum vix attigit. Quid enim? Attingere forte et confiteri debebant errores in quos numquam lapsi fuerant? Exemplar quippe illud de quo agimus, non fidei professionem in Toletano concilio ab episcopis et presbyteris poenitentibus factam continet, sed dumtaxat criminum confessionem ejurationemque. In ea autem ex Priscilliani erroribus eos dumtaxat exprimere debebant quibus adhaeserunt, tum deinde Priscilliano auctori caeterisque ejus blasphemiis anathema dicere. Cum igitur ex Priscilliani dogmatibus illa profiteri ausi fuissent: Innascibilem esse Deum, unam Dei et hominis esse substantiam, aut duo esse principia, ideo expresse haec tantum confiteri opus erat; eadem exsecrari, quin se illorum criminum reos facerent quae numquam admiserunt. 6. Confessionem autem criminumque ejurationem exemplar illud continere, minime fidei professionem, produnt illa verba, in quae primus omnium Dictinius poenitentiam agens erupit: Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio data est. Scriptum est enim: Vobis datae sunt claves regni coelorum, sed peto a vobis ut claves nobis regni, non portae aperiantur inferni. Haec hominis humiliter poenitentiam agentis, veniam absolutionemque enixe deprecantis, verba esse quis inficiabitur? Post haec autem singillatim sua aperit crimina. Haec, si dignamini, omnia ante oculos pono. Hoc in me reprehendo, quod dixerim, etc. pari ratione quoque omnia retractavit quae scripserat, subdens: Sed et omnem praesumptionem meam de scriptis meis arguo et condemno. Et interposito juramento, omnia toto corde respuere Dictinius profitetur, et quae contra fidem scripserat condemnavit. Haec igitur in se spectata nullam olent suppositionem, fraudem, aut confictionem; praesertim cum illi poenitentes coram synodo se sistentes fidei professionem ab iis Patribus acceptam ex chartula scripta recitarunt, et anathemate dicto omnibus haereticorum libris et dogmatibus, et Priscilliani potissimum, absoluti et ad communionem recepti fuere, ut ab exemplari definitivae sententiae colligimus. 7. Falsissimum praeterea est fucum facere voluisse, aut sibi suasque professiones explicandi reservasse facultatem. Undenam id conjicit annotator? Contrarium quidem innuunt haec et consimilia verba concilii Patribus dicta: Omnem praesumptionem meam de scriptis meis arguo, atque 240 condemno. Vel illa alia: Testis est mihi Deus; aut isthaec: Quaecumque conscripsi, omnia me toto corde respuere; excepto nomine Dei, omnia anathematizo; omnia quae inveniuntur contra fidem cum ipso auctore condemno. Non ergo tam subdoli et versipelles fuerunt poenitentes illi, de quibus ibi sermo est, ut fucum facere nisi sint, aut contra fidem prolata explicandi facultatem sibi reservaverint, ut hac nostra aetate Quesnellus ipse ejusque asseclae ad apostolicae sedis judicium acciti, et condemnati, contra omne jus quam saepissime nimis audacter tentarunt. Splendide tandem noster annotator Quesnellus nugatus est, cum ad S. Leonis Magni dicta provocans, ea quasi in testimonium confictae illius professionis adduxit. Absolute quidem innascibilem esse Deum, Leone auctore, Priscillianistae asseruerunt. Quia verbum caro factum (ait S. doctor) non vere isti honorent, sed honorare se simulent, jejunantes eodem die, sicut et die Dominico, qui est dies Resurrectionis Christi; quod utique ideo faciunt, quia Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt quae vera non fuerint. Disertis quoque verbis Priscillianistas contendisse unam Dei et hominis esse substantiam et naturam ipse S. Leo, cap. 5 docuit, dicens: Quinto capitulo refertur animam hominis divinae esse substantiae, nec a natura creatoris sui conditionis nostrae distare naturam. Quae duo cum ego sedulo animadvertissem, facile in eam persuasionem adductus sum, aut Quesnellum nimis fidenter suis studiis indulsisse, aut in S. Leonis Operibus adornandis oscitanter semper ea percurrisse ut quam saepissime nostris hisce dissertationibus palam fecimus. CAPUT X. De caeteris episcopis et clericis Priscilliana labe pollutis in Toletana prima synodo condemnatis vel absolutis. 1. Quae de Symphosio et Dictinio dicenda occurrebant quanta potuimus brevitate praecedenti capite explicavimus. Nonnulla alia in praesentiarum dicturi sumus de quibusdam aliis episcopis et clericis eadem Priscilliana labe pollutis, qui cum eisdem Symphosio et Dictinio, nondum poenitentibus et ab Ecclesia absolutis, communicarunt, vel ad sacrorum ordinum ministeria ab iis se promoveri passi sunt. Et primo quidem ad eos se nostra vertit oratio qui, ad synodum canonice acciti, eoram Episcopis se sistere non detrectarunt, quos inter locum habuisse Paternum, definitivae illius concilii sententiae exemplaria ex gestis translata produnt. Is enim ante ordinationem, Priscilliani errores sciebat et profitebatur. Sed post adeptam Bracarensem sedem, omne illius haereseos virus ejuravit lectione librorum sancti Ambrosii. 2. Hunc ergo cum Symphosius ordinasset contra ecclesiasticas leges, quadam adhibita indulgentia, suam retinere sedem permisere, despondentes praeterea illius Toletanae primae synodi PP. eum in communiorem suscepturos, cam sedes apostolica rescriberet. Eamdem indulgentiam erga Isonium adhibuere, qui, nuper baptizatus a Symphosio, contra ecclesiasticas regulas ad episcopatum statim fuit promotus, quem ab hoc gradu minime esse dejiciendum concilium judicavit, quia hoc se tenere quod in praesenti concilio professus est respondit. Haec synodi Patres cum decrevissent, ad Vegentini causam examinandam processerunt, 241 qui olim ante Caesaraugastanum concilium episcopus factus, similiter libros Priscilliani cum auctore damnaverat, ut de caeteris Acta testantur. Sed cum postmodum fidem mutasset, ac Priscillianistis adhaerere voluisset, sacra communione erat privatus. Et huic indulgendum, quamvis forte graviorem culpam admisisset, communi suffragio definitum est, eumque in pristinam communionem receperunt, ea conditione proposita et servata, ut sinceram fidei professionem scripto consignaret. 3. Aliter vero cum Herena episcopo hujusque clericis factum fuisse intelligimus. Nam Herenas ille, qui suos clericos sequi maluerat, quique sponte, nec interrogatus, Priscillianum catholicum sanctumque martyrem clamasset, et ipse usque ad finem catholicum esse dixisset persecutionem ab episcopis passum; hunc (inquam) cum his omnibus tam suis clericis quam diversis episcopis, hoc est Donato, Acurio, Aemilio, qui consortium perditorum sequi maluerunt, sacerdotio submovendos esse decreverunt. Nec vero tanti momenti quaestionem hisce decretis definitionibusque dumtaxat absolutam fuisse arbitrabimur. Alia quippe adhuc supererant, quibus consulere et medicinam adhibere oportebat. Iis videlicet qui ad concilium ex Gallaecia venerunt, et in Symphosii communione semper durarunt, cum episcopus ille Priscilliana luc inficiebatur. Pro his ergo istud decretum factum legimus, ut, accepta forma a concilio missa, si subscripserint, etiam ipsi in coelestis pacis contemplatione consistant, exspectantes pari exemplo quid papa, qui nunc est, quid sanctus Simplicianus Mediolanensis episcopus reliquique Ecclesiarum rescribant sacerdotes. Si qui autem, audacius agentes, concilii hujus spreta indulgentia, subscriptionem formae quam misimus non dederint, Ecclesias quas detinent non retineant, neque his communicent qui, reversi de synodo, datis professionibus, ad suas Ecclesias reverterunt. Non licere praeterea cuiquam communione privato collectiones facere per mulierum domos, et apocrypha quae damnata sunt legere, ne communicantes his pari impietate tenerentur, jure et merito sancitum est. Qua in re catholicis episcopis maxime praeceptum voluerunt, ne suum onus et officium obliviscerentur: Quoniam quicumque eos susceperint (aiunt), certum est eos etiam graviori sententia retinendos esse. Postremo tandem Ortygium Celenis catholicum episcopum, nefarie Priscillianistarum factionibus et impetu ante hoc concilium a sua sede expulsum, ad suam reverti debere Ecclesiam pronuntiarunt, ut tradit etiam Idatius in Chronico, de hac Toletana synodo habens sermonem.

4. Haec itaque sunt omnia quae causa religionis tuendae, Ecclesiasticae disciplinae reparandae, atque pacis firmandae, perpetuoque duraturae concordiae, a Toletanis illis PP. anno 399 aut 400 firmata sunt. Verum cum in iis condendis decretis laudati PP. semper eam conditionem apposuerint, se pleniorem remissionem poenitentibus concessuros, cum sedes apostolica rescripserit, ut cum Vegentino et Paterno factum legimus, videlicet, Recepturi etiam in nostram communionem, cum sedes apostolica rescripserit; vel cum agebatur de recipiendis iis Gallaeciae episcopis qui cum Symphosio semper communicaverant, quibus dictum est, ut exspectarent pari exemplo quid papa, qui nunc est, quid S. Simplicianus Mediolanensis episcopus reliquique Ecclesiarum rescribant sacerdotes; vel illud denique, quod de Dictinio et Anterio pariter episcopis servandum constituerunt, quos ab ordinationis sacrae ministerio abstentos esse voluere, quoadusque per papam vel sanctum Simplicianum communio ipsis redderetur; cum, inquam, nos ejusmodi loquendi formulas ab Hispanis conciliis adhibitas offendamus, inde est ut nos in iis, tamquam in speculo, conspiciamus Hispaniarum praesules talem tantamque venerationem atque obedientiam apostolicae sedi, et ipsis Romanis summis 242 pontificibus exhibuisse, ut adhuc ab ipsis synodice prolata judicia, in poenitentium episcoporum et clericorum causis, firma et rata esse minime arbitrarentur, nisi ejusdem apostolicae sedis auctoritate probarentur. 5. Quam quidem veritatem cum omnibus fere haereticis aliisque invidis hominibus exosam esse noverim, jam illud statim mihi eripere opus est quod opponere possent. Aequalem reverentiam, videlicet, Hispaniae PP. tunc exhibuisse Simpliciano, Mediolanensium episcopo, caeterisque sacerdotibus, ut decreverunt, cum in causa episcoporum Gallaeciae, qui semper cum Symphosio communicaverant, tum in causa Dictinii et Anterii episcoporum, in quarum postrema judicium aeque reservatum fuit sancto Simpliciano episcopo Mediolanensi ac Romano pontifici tum existenti. Sed haec agendi oeconomia Romanorum pontificum auctoritatem (aiunt) elevat, aliorum episcoporum auctoritati aequiparando, vel ut saltem in Romanum concilium eaedem causae finiendae referantur. Ita profecto blaterant, et nunc blaterare possent, qui, ecclesiasticam unitatem scindere cupientes, nimis anxie Romanos pontifices caeteris aliis episcopis exaequare student. Sed incassum eos laborare in hac aliisque similibus causis perspectum est. Nam ut alia praeteream, de quibus vel jam disserui, vel alibi verba faciam, plenissime constat Toletanos PP. non una et eadem ratione adductos Simpliciani Mediolanensis episcopi et papae, qui tunc erat, litteras exspectandas esse decrevisse. Ambrosius in primis, Simpliciani praedecessor, sequestris officio apud Hispaniarum PP. functus fuerat, ut Symphosius, et Dictinius sub conditionibus a Siricio papa praescriptis reciperentur. Ambrosii votis annuerunt Toletani illi Patres. Sed quia jam is ex hac luce migraverat, et Simplicianus hujus thronum conscenderat, nec Symphosius atque Dictinius praescriptas impleverant conditiones, sed, necessitate aut contemptu, contra canonum sanctiones irritas reddiderunt. Hoc quippe gravissimum violatae fidei, tum sacris canonibus irrogatae injuriae, facinus, ob quod irregularitatis vitium contraxerant, et arctioribus excommunicationis vinculis se obstrinxerant, illi Ecclesiae innotescere oportebat, cujus pastor mediatoris officium interposuerat, ut poenitentes illi absolverentur. Quare cum Ambrosius eorumdem intercessor jam apud Hispaniarum catholicos episcopos egisset, non ut a quocumque vitio absolverentur, sed sub illis dumtaxat conditionibus quas supremus et universalis pastor Siricius ex haeresi revertentibus praescripserat, idcirco illi de Symphosio rescripserunt: Inde exspectabit communionem, unde prius spem futurae pacis acceperat. Quod observandum etiam in Dictinio et Anterio esse decrevimus. Quae verba, etsi ad mediatorem et supremum etiam judicem debeant referri, non tamen parem utrique auctoritatem fuisse indicant. Ambrosius enim, in hac causa, vicaria, dumtaxat, seu delegata summi pontificis potestate fungebatur, cum ipse conditiones sub quibus poenitentes illi reciperentur non praescripserit, sed eos sub praescriptis a Siricio papa recipiendos insinuaverit suaseritque. Nihil nostro confingimus marte. Sed ejusdem definitivae sententiae illa verba id sonant: Litteris sanctae memoriae Ambrosii, quas post illud concilium ad nos miserat, ut, si condemnassent, quae perperam egerant, et implessent conditiones quas praescriptas litterae continebant, reverenter ad pacem (adde, quae sanctae memoriae Siricius papa suasisset ) . . . Quid enim ea ibi verba apponere, quae sanctae memoriae Siricius 243 papa suasisset, si Ambrosius propria et non apostolicae sedis auctoritate ad Hispaniarum episcopos scripsisset? Siricii quippe, non Ambrosii est magnum illud decretum ad Tarraconenses, Carthaginienses, Baeticos, Lusitanos atque Gallaecios, eosque qui in vicinis habitabant provinciis, quo statuit ea conditione poenitentibus, bigamis, vel viduae maritis, qui indebite in sacram militiam irrepserunt, veniam esse relaxandam, ut in magno debeant computare beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis, in hoc quo inveniuntur ordine perpetua stabilitate permaneant. Cum itaque in recipiendis lapsis poenitentibus, a concilio Toletano potissimum, de illius Siriciani decreti dispensatione ageretur, non ad aliam quam ad apostolicam sedem recurrere oportebat, atque ab hac definitiva sententia omnino erat exspectanda. Siquidem istuc dispensandi jus cum iis qui ejusmodi irregularitatis vitio erant impediti, non cujuscumque ordinis episcopis, non conciliis indulsit, sed sibi suisque successoribus papa Siricius reservavit, ut illius decreti verba immediate subsequentia patefaciunt: Scituri post haec omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderimus assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam. 6. Nunc dicant, amabo, novae ecclesiasticae disciplinae assertores, qui audacter apostolicae sedis jura oppugnare conantur, eamdem arctissimis finibus circumscribere cupientes, an tam grave, tam sanctum, tam peremptorium (ut vocant) decretum fuisset ab illo nationali concilio dissimulandum? Vel an novemdecim illi Patres, qui in concilio convenerunt, pietate utique, doctrina atque morum integritate clarissimi, decretum illud potuerint ignorare aut contemnere? Utrumque vero absimillimum. Nam isthoc decretum, seu interdictum, ut ait Siricius, de non promovendis ad episcopatum aut sacros ordines quondam haeretica labe pollutis, jam ante quatuordecim annos omnibus Hispaniarum Ecclesiis innotuerat, eoque non tantum clerici qui promoveri cupiebant, sed et episcopi ordinatores constringebantur. Cum igitur Symphosius, Dictinius, Anterius, Vigentinus, et caeteri omnes, qui, veluti homines ad clericalem militiam ascripti, poenitentiam agentes coram synodo se stiterunt, talia facinora admisissent quae apostolicae sedis dumtaxat indulgentia plenissime poterant relaxari; idcirco PP. ad eam provocare oportebat, speciali simul facta mentione Siriciani interdicti. Laudatum vero Siricii papae interdictum die III iduum Februariarum prodiisse, eo anno quo Arcadius et Bautonius, seu Baudonius, consulatum agebant, qui est 385, jam ipsi ex Romanorum consulum tabulis in superioribus annotavimus. 7. Miramur tamen tanti momenti res, ad ecclesiasticam illustrandam historiam aptissimas, hactenus a nemine fuisse ad trutinam revocatas, hujus concilii gesta cum praecedentibus Siricii decretis atque canonibus conferendo. Nec enim suppositionis nota isthaec epistola argui potest, vel inter Isidorianas merces rejici. Eam quippe in sua collectione Dionysius Exiguus admisit, atque eamdem laudarunt, cum Carolus Magnus in Capitulari Aquisgranensi anni 789, tum Hincmarus Rhemensis opusc. 10, ne quidquam dicam de libro Pontificali, in quo legitur: Hic fecit constitutum de omni Ecclesia, cujus auctoritas plerisque criticis suspecta est. Immo nostram admirationem maxime auget Tillemontii licentia, qui cum 244 sibi alium scopum proposuisset, praeter illum Romanae sedis jura asserendi et propugnandi, in laudata Toletani concilii verba parenthesi interclusa offendens, videlicet (adde, quae sanctae memoriae papa Siricius suasisset ), ea extra textum amandanda censuit, nec aliud nisi purum putumque redolere additamentum existimavit. Sed ibi vir doctus nugas agit, cum futilibus insistens conjecturis, haudquaquam rationi consentaneum sibi videri arbitratur S. Ambrosium ea occasione, aut ex Siricii consilio, aut ex hujus legatione, ut Symphosius et Dictinius a Toletanis Patribus absolverentur, egisse. Papae! Ita non oportebat Tillemontium ratiocinari, ne Quesnello aut aliis videretur velle episcoporum jura minuere, et apostolicae sedi legitima jura asserere. Age igitur, aliorum praejudiciis vir doctus non adhaereat, eademque non propugnet . Sed dicat, amabo, an Siriciana illa decreta cum Ambrosium, tum Hispaniarum episcopos latere potuerint, an ab iisdem omnino contemni? Alterutrum asserere, aut suspicari, nimis inverisimile est. Nam Ambrosii ad Siricium papam epistolae qualem quantamque ipse erga apostolicam sedem animi reverentiam et submissionem exercuerit, quantumque Romanum pontificem ob jam damnatos haereticos laudaverit, nimis evidenter manifestant. Ambrosius igitur agens cum Hispanis episcopis de recipiendis Symphosio et Dictinio poenitentibus, non poterat praeterire conditiones jam ab eodem papa Siricio praescriptas; nec ipsi Hispani episcopi poenitentium causam cognoscere poterant, de ea inquirere et judicare, nisi sub iisdem conditionibus quas Siriciana statuta continebant. Igitur in definitivae sententiae decreto, quod Toletani PP. ediderunt, necessario ea verba exprimere oportebat: Litteris tamen sanctae memoriae Ambrosii . . . . ut, si condemnassent quae perperam egerant, et implessent conditiones, quas praescriptas litterae continebant, reverenter ad pacem (adde, quae S. memoriae papa Siricius suasisset) . . . . magnam, etc. Quod si facere praetermisissent, non irreverentiae dumtaxat, sed et schismatis et contumaciae redargui et puniri potuissent. At ne operam tandem vel cum uno Tillemontio, vel cum apostolicae sedis inimicis ludere videar, relictis modo Siricianis decretis atque Toletani concilii gestorum exemplaribus, ad ea gradum facere libet quae post hujusmodi gesta in iisdem Hispaniarum provinciis contigerunt. CAPUT XI. De gravi schismate inter Hispanos orto post Toletanam synodum. 1. Grave quidem tunc schisma ob veniam relaxatam episcopis et clericis poenitentibus, Priscillianistarum haeresim et scripta exsecrantibus, vel ob indulgentiam contumacibus denegatam, paulo post excitatum fuisse, jam sancti Innocentii papae epistolae ad synodum Toletanam evidentissime patefaciunt. Cujus quidem schismatis auctores Boetici, et Carthaginenses episcopi fuere, qui aegerrime ferentes quod Toletani Patres Symphosium, Dictinium aliosque Gallaeciae episcopos in communionem, retentis honoribus et gradibus, recepissent, ab iis qui eos receperant desciverunt. An livor, invidia et rixandi desiderium Boeticorum et Carthaginensium animum urgeret: an vero Toletanis sanctionibus repugnaverint, ne ecclesiasticae disciplinae rigor nimis relaxaretur, non audeo definire. Id unum dumtaxat certum et exploratum est, brevi ita duarum factionum partes in illis provinciis percrebuisse, ut, auctore Hilario episcopo, et Elpidio presbytero, qui ad apostolicam sedem convolarunt, pax 245 fuerit violata, disciplinae ratio confusa, et contra canones, Patrum contempto ordine, neglectisque regulis, in Ecclesiarum usurpatione multa commiserint, quae sacerdotalem concordiam, in qua catholicae nostrae fidei stabilitas tota consistit, quasi pervicaci et rabido animo dissolverunt. Interim dum ejusmodi mala latius in dies magis propagabantur, Anastasius summus pontifex ex hac luce demigrat. Quibus ut Hilarius et Elpidius necessariam adhiberent medelam, Romam proficiscuntur, quando jam Innocentius papa apostolicae sedis clavum tenebat. Sed in quem Christi annum horum in Urbem adventus rejici debeat, ex nullo Christianae aut civilis rei monumento conjicere potuimus. Potissimum, quia in illa epistola quam S. Innocentius pro componendo Ecclesiarum Hispaniae turbatissimo statu ad Toletanam synodum scripsit, temporaria seu consulum nota desideretur. Probabilius tamen est Toletanam inter laudatam synodum et Innocentianae hujus epistolae tempus varios effluxisse annos, quorum cursu commode et opportune schisma, in Boetica et Carthaginensi provincia primo excitatum, longe lateque per omnes Hispaniarum partes potuit propagari. Id nobis suadet Patruini Emeritensis episcopi, qui Toletanae synodo praefuit, obitus, hujusque successoris Gregorii institutio et ordinatio; tum graves injuriae quas post adeptam Emeritensem sedem idem Gregorius passus fuerat, cujus honorem sanctus Innocentius ut vindicaret jussit, ne post haec in quemquam bonorum spiritus factionis insurgat. Sed nec in sui pontificatus exordiis huic gravissimo schismati Innocentium papam occurrisse, perspicue produnt verba illa, a quibus ipse suam epistolam orditur, videlicet: Saepe me et nimia cum teneret cura sollicitum super dissensione et schismate Ecclesiarum, quod per Hispanias latius in dies serpere et citatiore gradu incedere fama proloquitur. Nam saepe auditis ex fama tantorum malorum rumoribus, iis medicinam afferre secum distulit, quoadusque ex remotioribus Hispaniae finibus Hilarius et Elpidius, qui jam Romam venerant, fideli narratione, cum dolore et gemitu prosecuti sunt quae in consensum presbyterii actorum confectione, qua laborabat pernicie Ecclesia, exposuerunt. Tunc quidem emersisse tempus, quo non posset emendatio differri; sed oportere congrua medicina provideri, ipse Innocentius fassus est. Quare scribere statuit ad Toletanae synodi episcopos, molli castigare brachio, et vellicare, et eos carpere, qui propter Galliciorum cum Symphosio et Dictinio communionem ab omnium pace desciverunt. Ad quam autem Toletanam synodum S. Innocentius suas epistolas direxerit, non satis inter scriptores convenit. Baronius et alii S. pontificem ad praecedentem laudatam synodum scripsisse sibi persuadent, aut saltem ad episcopos superstites, qui ad eam convenerant. Contra vero Severinus Binius cum quibusdam aliis scriptoribus ad novum concilium apud Toletum quoque coactum has epistolas referri debere, variis conjecturis innixi, arbitrantur, suffragante etiam Vivario, qui quinque Toletanos conventus brevi habitos fuisse autumat. Sed cum hujus rei decisio gravissimis nodis obnoxia sit, ad quos dissolvendos aut praecavendos saltem, necessaria non supersunt monumenta, nihil prorsus definiemus. 2. Illuc igitur potius nostra se convertet oratio, unde S. Innocentius Toletanos episcopos allocutus est. Apostolici vigoris in primis plena esse verba, quibus ad penitus exstinguendum contentionis ignem usus est, nemo inficiabitur. Nam schismatis auctores impetit, quod, obtinendi proposito unusquisque quod voluit, aeternum orbem mali et circulum quemdam de tali animositate fecerunt, cum utique bono cuique in rebus talibus vinci melius sit, quam malo more pravum propositum quod semel placuit obtinere. Ut fortius deinde S. Innocentius in dissensionum auctores inveheret, irregulares rabidosque eos motus luciferiano schismati aequiparat, quando videlicet pertinacia eum episcopum retraxit a concordia illorum 246 qui Arianorum haeresim prudenti conversione damnaverant. Eodem autem prorsus studio tum permotos fuisse asseverat qui Priscillianistis conversis communicare detrectabant, cum Ecclesia jam auctoritate, qua pollet, horum primum confessione acceptata poenitentia et conversione probata, in suum sinum eos receperat. Quod factum utile (subjicit) et ipsam Ecclesiarum pacem aliquibus (Boeticis videlicet et Carthaginensibus episcopis) displicuisse detegitur. Sed quia novit laudatos episcopos invidia disrumpi, quod cum honoribus et muneribus Ecclesia Symphosium, Dictinium aliosque receperat, primo horum unitatis et concordiae propositum laudat, quo adducti pravam haeresim damnarunt, tum deinde quasi miratur quod inventi fuerint quibus recte facta correctio displiceret. Quaero (paulo post ipse subjicit) quare doluerint Symphosium atque Dictinium aliosque qui detestabilem haeresim damnaverunt, receptos in fidem catholicam tunc fuisse? Numquid nam aliquid de honoribus amiserunt, quos habebant? Quod si quos hoc pungit et stimulat, legant Petrum apostolicum post lacrymas hoc fuisse quod fuerat, considerent Thomam post dubitationem illam nihil de prioribus meritis amisisse. 3. Haec igitur et id genus alia exempla ex sacris litteris deprompta schismatis auctoribus objiciebat sive ut praecedentia Toletanorum Patrum statuta vindicaret, sive ut a Symphosio et Dictinio omnem haereseos labis suspicionem amoveret, sive denique ut, omnibus dissidiis compositis, cunctos in unitatis atque concordiae vinculum adduceret, et in Hispaniarum Ecclesiis unum inexpugnabile corpus esse inciperet. Ita quidem generaliter omnes tamquam singulos scripto allocutus est. Dehinc vero ad particularia scandala sermonem convertens, Rufinum episcopum corripi mandat, qui, in Toletana synodo inter poenitentes susceptus, postmodum sui metropolitani jura sibi usurpaverit, et, contra populi voluntatem et disciplinae rationem, episcopum in locis abditis ordinare et Ecclesias scandalis miscere ausus fuerat. Tarraconensium deinde episcoporum causam tractare jubet, qui pari modo Minicium in Gerundensi Ecclesia episcopum ordinasse conquesti sunt. Sed quia denique cum Rufinus, tum Minucius Gerundensis, passim in alienis Ecclesiis maxima cum metrepolitanorum injuria ordinationum jus sibi vindicaverant, juxta Nicaenos canones (videlicet) ferenda est (ait) de tali usurpatione sententia, et plena discussione habita circa ordinatos, sacerdotio privandos decernit, ut quia perperam facti sunt, intelligant id quod vitioso initio adepti sunt se diutius obtinere non posse. 4. Capite tertio cujusdam Joannis episcopi animi exagitat levitatem, qui, a concilio absens, cum per suum vicarium Toletana probasset gesta, cumque ei Symphosii et Dictinii a synodo reversorum correctio ita probabilis visa fuisset, ut jam cum eisdem communicaret, attamen, temporis decursu, ab illis se subducens, in apertum schisma consenserat. In hunc ergo et in alios qui a communionis consortio cessasse videbantur, plenius inquiri, deprehensosque, si ad concordiam redire abnuant, excommunicari jubet. 5. Majoris praeterea aut saltem aequalis momenti ea sunt quae de illicitis clericorum ordinationibus exaggerat, circa quas ecclesiastica disciplina, aut collapsa, aut penitus abolita videbatur. Quare etsi ad majores perturbationes praecavendas, ejusmodi ordinationes, utpote jam factas, et propter corrigendorum numerum, in dubium non revocat, sed Dei judicio dimittat, tamen hisce verbis quatuor ordinatorum defectus iis objicit dicens: Quantos enim ex his qui, post acceptam baptismi gratiam, in forensi exercitatione versati sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, ascitos ad sacerdotium esse comperimus, e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur? Quantos ex aliqua militia, qui, cum potestatibus 247 obedirent, severa necessario praecepta sunt exsecuti? Quantos ex curialibus, qui, dum parent potestatibus, quae sunt sibi imperata fecerunt? Quantos, qui voluptates et editiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse, quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenire? In hos itaque omnes irregularitatis vitiis impeditos potuisset papa Innocentius animadvertere, vel jubere saltem ut in novo concilio plena inquisitio, apostolicae referenda sedi, haberetur. Sed lenitatem S. pontifex adhibuit, delinquentibus venia et remissione impartita. Unde maluit potius ut in posterum dumtaxat sacrae disciplinae rigor servaretur: Ut si post haec adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint, una cum creatoribus suis ipsis in quo inventi fuerint ordine et honore priventur. 6. Ne vero in posterum Nicaenorum canonum observatio temere negligeretur, neve cuiquam eos aliter interpretandi liberum arbitrium relinqueret, ab omni altaris ministerio docet eos arcendos esse, qui, baptismate accepto, militarunt, qui causas egerunt, neque de curialibus aliquem venire ad ecclesiasticum ordinem posse, qui post baptismum vel coronati fuerint, vel sacerdotium, quod dicitur, sustinuerint, vel editiones publicas celebraverint. Sed sacris ministeriis eos praeficiendos mandat qui vel ab ineunte aetate baptizati fuerint, et electorum officio sociati; et ex majoribus baptizatis subjicit, vel si majores sint, cum fuerunt Dei gratiam consecuti, statim se ecclesiasticis ordinibus mancipaverint. Denique quod ad bigamos attinet, eos perpetuo a sacris ordinibus excludit, atque Apostoli verbis, I ad Timot. cap. III, unius uxoris virum, innixus, illorum errores refellit qui opponebant quod ante baptismum uxor accepta non debeat imputari, quia in baptismo omnia dimittuntur. Sed haec de solis peccatis intelligi oportere declarat: Sola utique peccata (ait) in baptismo dimittuntur, nec uxorum numerus aboletur. Cujus quidem pravae opinionis auctores multis rationibus perstringit, quarum postrema ejusmodi est: Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum, nec filii ex ea suscepti inter filios poterunt numerari. Quod quam absurdum sit atque alienum, prudentia vestra melius aestimabit. 7. Haec ergo Innocentii papae agendi ratio, Siricii aliorumque ejus praedecessorum statutis et oeconomiae apprime consona, perspicue prodit quaenam qualiave jura apostolica sancti Petri sedes perpetuo exercuerit in aliarum catholici orbis Ecclesiarum haereticos damnandos proscribendosve; aut cum agebatur de poenitentibus recipiendis, et canonicis poenis per indulgentiam relaxandis; aut denique, dum necessitas postulabat ut nova statuta a synodis edita robur obtinerent. Veteres vero et probatos canones recte et fideliter interpretarentur, et prava quorumdam asserta, errores in fidei, morum et disciplinae rebus continentia proscriberentur. An non ista omnia ipse Innocentius papa unica hac epistola assecutus est, quin quisquam ausus fuerit ad aliud judicium provocare? An super recensitas gravissimas causas Hilarius episcopus et Elpidius presbyter Romam profecti sunt, ut Innocentium dumtaxat consulerent; non vero, ut idem pontifex definitivam, et scripto quidem, expromeret sententiam? Inepte nimis, ne dicam stolide, ratiocinantur, qui sibi confingunt Romanos pontifices in his similibusque causis consultorum atque doctorum, non judicum, officio functos fuisse. Catholici omnes qui primis etiam Ecclesiae saeculis floruerunt, Romanorum pontificum oraculis numquam repugnarunt, sed eorum statuta, tamquam fidei et morum regulas, summa animi veneratione et exquisierunt et susceperunt. 248 Interim autem gravius dolendum est quod Innocentiana illa statuta facile atque perfecte exsecutioni demandari non potuerint. Nam quamvis tempus praecise quo apostolica sedes illa ediderit non innotescat, ut diximus; tamen extra omne dubium est illa ad Hispaniae episcopos transmissa fuisse, cum jam Barbarorum clades imminebat.

CAPUT XII. Alanis, Vandalis, Suevisque Galliam et Hispanias latius depopulantibus, catholicae religionis res plene ad exitium reducuntur. 1. Toletani concilii sanctiones, S. Innocentii Romani pontificis decreta, caeteraeque catholicorum episcoporum sanctiones in Priscillianae haereseos odium et exitium robur et vim haudquaquam obtinere potuere, quia, mutato de repente rerum civilium statu, Barbarorum gentes suis incursionibus Galliarum et Hispaniarum provincias diripuerunt. Anno quippe 409 innumeris calamitatibus Galliam et Hispaniam oppressas fuisse, cum Alani, Vandali, et Suevi, populatis Galliis, Pyrenaeum transgressi, Hispanias occuparunt. Auctor est Idatius in Chronico. Immo Petavius quemadmodum regnum illud in diversas provincias divisum, diversorum quoque Barbarorum tyrannidem sustinuerit, ad eumdem Christi annum iis verbis descripsit: Gallaeciam Vandali et Suevi, Alani Lusitaniam et Carthaginensem provinciam, Silingi, quod Vandalorum genus alterum fuit, Baelicam invadunt. In tantis itaque illius regni calamitatibus et perturbationibus impossibile prorsus erat ut catholici episcopi in unum coetum coirent, metropolitanorum jura vindicarent, in sacrilegos animadverterent, male et illicite ordinatos e sacris ministeriis removerent, et caetera fideliter adimplerent quae Innocentius papa I, tum pro schismate abolendo, tum pro haereticis Priscillianistis evertendis, exsequendum praeceperat. 2. Sed quod Barbari illi, praeter urbium direptiones et excidia, omnia tentaverint ad plenam catholicae religionis deletionem, ecclesias, sacerdotes, sanctorum martyrum exuvias perdere nisi fuerint, et omnem clericalem militiam ad necem usque vexaverint, certissima monumenta patefaciunt. Nam ut praetermittamus in primis concilii Bracarensis I Acta, in quibus suppositionis notae eruditis suboluerunt, tamen certissimum est tunc a Barbaris templa eversa, servos Christi in ore gladii occisos fuisse, et memorias sanctorum, ossa, sepulcra, coemeteria profanata, vires imperii confractas, atque omnia commotionem pertulisse, sicut stipulam ante faciem venti. Ita revera suam praefationem orsum fuisse Pancratianum, sive Pancratium, illius forte pseudosynodi praesidem, Ecclesiaeque Bracarensis episcopum, illorum Actorum architectus narrat, cujus fictio, si qua est, minime referri debet ad res a Barbaris tum in Hispaniis gestas, sed potius ad assertum ibi Bracarensis sedis supra Gallaecios et Lusitanos episcopos primatum; quod jus anno 411 aut 415, Bracarensis metropolita sibi haud poterat vindicare, ut disertius ad Christi annum 411 Antonius Pagius annotavit. Caeterum hisce gravissimis malis tum Hispanias afflictas fuisse, docent Orosius homo Hispanus, res patrias non ignorans, Cassiodorus et Prosper in Chronicis, ad consulatum Honorii octavum, et Theodosii tertium, quod in Christi annum 409 incidisse ipsae Rom. consulum tabulae demonstrant. Sed Augustinus infelicissimum illarum Ecclesiarum statum 249 in epist. olim 180, nunc vero in novissima editione PP. S. Mauri 228, ad Honoratum, cap. 5, descripsit, dicens: Non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidem sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis. Cui quidem maximo excidio foedissimas Hispanorum carnis libidines occasionem dedisse Salvianus Massiliensis asseverat. Sed turpes eas, effrenatasque omnium libidinum turpitudines in omni cum virorum tum mulierum coetu, Priscillianistarum studio et dogmatibus, apud Aquitanos potissimum et Hispanos, propagatas, non tantum idem Salvianus tunc Massiliensis episcopus octo libris descripsit, sed tristi admodum et lugubri carmine Prosper Aquitanus deflevit. Quare is et cladis diuturnitatem et Barbarorum recensens furorem, decennalem fuisse affirmat, et tanto impetu Vandalos florentissimas illas olim regiones diripuisse, ut aspera etiam et difficilia loca ad exitium perduxerint. . . . . . . . . . . . . . Heu caede decenni Vandalicis gladiis sternitur et Gothicis. Non castella petris, non oppida montibus altis Imposita, aut urbes amnibus aequoreis, Barbarici superare dolos, atque arma furoris Evaluere: omnes ultima pertulimus. 3. Quemadmodum vero barbarica illa incursio et invasio contigisset, eruditis omnibus satis perspectum arbitror. Nec enim est qui ignoret eos foedere cum Attalo junctos, veluti amicos et auxiliares, in Aquitanorum sinu primum exceptos fuisse; sed de repente, spreto Attalo, divinae ultionis effectos ministros, in rapinas et incendia se totos convertisse, ut etiam Paulinus consularis in Eucharistico carmine narravit. Verum Paulinus iste ex nobili consulari Ausonia gente progenitus, duo de se ipso exponit, quorum postremum mire ad rem nostram pertinere judico. Attalo in primis dissensisse fatetur, qui eum comitem curatorem largitionum creaverat, cum jam sciret istud munus nullo prorsus sensu subsistere posse. Tunc quippe Paulinus, Attali tyranni partibus spretis, Gothicam partem secutus est. Alterum vero deterius, quod perperam factum, amara deflevit poenitentia; illudque fuit, ait Baronius, quod ad improbata fidei dogmata Christianus homo diverterat: sed improbis adhaesisse dogmatibus integro quindecim annorum spatio, non obscure sequentia produnt carmina, quibus se catholicae restitutum communioni commemorat: Post autem, exacta jam trieteride quinta, Rite recurrente statuto tempore Pascha, Ad tua, Christe Deus, altaria sacra reversus, Te miserante, tua gaudens sacramenta recepi. Sed quibusnam haereseos vinculis tamdiu Paulinus obstrietus permanserit, Baronius inquirit et probabile existimat Priscillianistarum turpibus erroribus pollutum et implicitum fuisse. Etenim Severi Sulpicii et aliorum testimonio jam vidimus in ea provincia clarissimos viros ac feminas a Priscilliano et ejus sectatoribus Romam proficiscentibus fuisse seductos; quos merito divina ultio secuta est, cum ad illius haereseos impudicitias abolendas, nec sacrae, nec ecclesiasticae, nec civiles leges ullum robur obtinuissent 4. Et quidem ipsi etiam Christiani orbis imperatores, ut catholicae fidei rebus optime prospicerent, paulo antequam Vandali, Gothi, Alani, aliique Barbarorum Gallias et Hispanias diriperent, varias leges in hujus Priscillianae haereseos odium condiderunt. Honorius enim Augustus legem contra eosdem in Occidente tulit, qua Senatori praefecto praetorio jubet in Manichaeos, et Phrigias, seu Priscillianistas diligenter inquirere, eosdem variis poenarum generibus coercere. Sed ut ii quoque 250 in Orientis partibus delerentur, Theodosius imperator Augustus studium adhibuit; quando videlicet duobus datis ad Antherium praefectum praetorio rescriptis, Montanistis, Priscillianistis, Eunominianis praeter necem omnia supplicia decrevit. Sed quid? Imperialium forte ministrorum socordia, improbitas, avaritia, aut falsa religio, cum iis legibus obtemperare neglexisset, divina agente ultione, in iis regionibus Romanum imperium prorsus deletum fuit, et populi ipsi, bonis, libertate aut etiam vita privati, debitas haereseos et suarum impudicitiarum poenas persolverunt.

5. Cum itaque Hispaniarum et Gallaeciae regnorum civiles atque ecclesiasticas res tot tantaeque perturbationes vexarent, Innocentiana illa statuta exsecutioni demandari nullo modo poterant, praesertim quia Hispaniae et Gallaeciae populi non uno tantum Principi, sed duobus Arianorum labe pollutis tum obtemperare cogebantur. In Hispaniis enim Athaulphus, Christi anno 414, primus ex Gothorum gente regnavit. Sed vix imperii anno absoluto a quodam Gotho necatus est, cui Segericus succedens post sex menses ipse etiam interficitur. Quibus et alii quatuordecim ex eadem stirpe Ariani reges ad annum 568 usque successere. In Gallicia autem et Lusitania principes ex Suecorum stirpe regnarunt, quorum primus fuit Hermericus, qui, post imperii annos 32 decedens, anno 440 Rechilam successorem habuit. Is autem, septem dumtaxat annis in imperio consumptis, Recciario regni habenas reliquit, qui in catholica edoctus religione, ecclesiasticas res sanctis episcopis haud difficile componendas permisit. CAPUT XIII. De Turribio Asturicensi episcopo, ipsius ad apostolicam sedem consultationibus, rebusque ab eo gestis ad Priscillianam haeresim penitus exstinguendam, et ecclesiasticam disciplinam reparandam. 1. Quadringentesimus quadragesimus sextus, aut septimus Christi annus tum agebatur, cum Turribius Asturicensis Ecclesiae in Gallicia episcopus, modica tranquillitate illucescere incipiente, Priscillianam luem prorsus purgare et Dictinii libros aliasque apocryphas scripturas, quae aut in privatis domibus asservabantur, aut palam in Ecclesiis legebantur, proscribere, disperdere, aut omnino incendio consumere nisus est. Quae omnia cum maxime in votis haberet, caeterorum catholicorum Patrum exempla secutus, actutum non alium judicem et magistrum censuit esse interpellandum quam sanctum Leonem Romanum pontificem, ad quem sua scripta direxit. Pervincio itaque suae Asturicensis Ecclesiae diacono Romam proficisci et ad S. Leonem ejusmodi scripta deferenda ipse Turribius commisit. Quorum porro generum scripta ad apostolicam sedem transmiserit, Leo ipse in exordiis suae epistolae 15 indicavit, dicens ex epistolae sermone, et commonitorii serie, et ex libelli textu didicisse Priscillianistarum fetidissimam apud eas regiones recaluisse sentinam. Sed ejusmodi Turribii scripta, ex quibus facilius Galliciae et Hispaniarum Ecclesiarum aerumnosum statum potuissemus comprehendere, jam diu interciderunt. Cujus quidem jacturae gravissimum damnum aliqua ratione dumtaxat litteris ad Idatium et Ceponium episcopos, quae sub Turribii Asturicensis nomine circumferuntur, tum sincera celebrique ea epistola quam in hac causa ad Turribium Leo rescripsit, possumus reparare. Utrisque ergo nos insistere in praesens oportet, ut Priscillianistarum hanc historiam, quam illustrare aggressi sumus, absolvamus. 2. Et certe quidem illarum Ecclesiarum statum deplorandum Turribius ipse, vel qui Turribii agit personam, ea in epistola descripsit, cum 251 videlicet de molesta et injucunda peregrinatione disserens, quam semper inter duos labores et lacrymabiles necessitates subierat. Inter has aliquid adjumenti habuisse asseverat, cum adeundo incognita, et ignorata discendo, quodam profectu mentis augemur, plerumque ea quae apud nos optima videbantur prava esse atque deterrima reddita nobis meliori ratione, noscentes. Super autem quibus rebus Turribius peregrinando instructior evaserit, ut facile noscere potuerit, prava atque deterrima reddita esse, quae ei quandoque optima videbantur, statim patefacit, eam unitatem maxime commendando, quam in omnibus Ecclesiis earum provinciarum quas peragraverat, reperiit. In iis namque summa animorum consensione et sine ullo schismate omnes invicem communicabant, et, condemnatis omnibus errorum sectis, reperi (ait) unum atque eumdem catholicae fidei sensum teneri, ex purissimo veritatis fonte venientem, qui in nulla divortia multifidis rivulis scissus, camporum plana in coenosas voragines solvat, quae rectum fidei iter impediant. Qua narratione non aliud in mentem eorum episcoporum revocare voluit quam studium catholicae hujus unitatis et communionis procurandae. Hanc enim ab Hispaniarum et Galliciae Ecclesiis dudum pestiferum Priscillianae haereseos virus ejecerat atque exsulaverat Propterea, ut Idatii et Ceponii animos ad religionis studium incenderet, Ecclesiarum quas lustraverat exempla subjicit, quorum pastores eos quos pravorum dogmatum virus infecerat, aut correctos piae parentis gremio reformari contumaces, veluti abortivos partus ac non legitimam sobolem ex consortio sanctae haereditatis expellit. 3. Post longas igitur annorum metas Turribius Asturigiam reversus, dire cruciabatur, cum animadverteret damnatas jam dudum ab Ecclesia traditiones, quas iis in regionibus plene abolitas arbitrabatur, pertinacius adhuc vigere. Immo ejusmodi cruciatus in eo augebantur cognoscente pro uniuscujusque hominum studio et voluntate prava dogmata velut quibusdam hydrinis capitibus pullulare. Quorum alii haereticorum veteri errori blasphemiarum suarum argumenta conferebant, alii Priscilliani doctrinam integre profitebantur, alii denique, ejuratis ex parte dumtaxat principalioribus dogmatibus quae perspicue veritati catholicae repugnabant, cum nonnulla adhuc retinerent, reliquis adhaerere videbantur. Haec, inquam, omnia huc illucque per Hispanias et Galliciam liberius crevisse, synodorum conventibus decretisque cessantibus, ipse Turribius asseverat. Atque tandem gravissimum impiissimumque facinus cunctis quidem deterius deplorabat, illud videlicet, quod ad unum altare diversis fidei sensibus conveniretur. Cum autem isthaec omnia Turribius recenseret, sola in patriam charitate, non temeraria praesumptione, a qua prorsus erat alienus, agebatur. Atque idcirco catholicam veritatem studiose prosequens, vernaculos haereticos furibus et adulteris aequiparavit, qui, a sacris dogmatibus veritate subtracta, divini verbi auctoritatem exsecrabantur, quam ut facilius adulterio corrumperent, repudiatis canonicis et evangelicis Scripturis, apocryphorum librorum lectioni dumtaxat incumbebant. Ne episcopis ergo, ad quos scribebat, gravis et molestus fieret, neve erga eos magisterium exercere videretur, prudentiae simul et zelo inserviens, nullam prorsus in eos auctoritatis adhortationem, sed dumtaxat suggestionis instructionem adhibere fatetur, gravioris quidem criminis reum coram Deo se reputans, si tacuisset.

4. Haec, inquam, fuit Turribii erga confratres episcopos animi moderatio, hoc studium in describenda haereticorum hominum perfidia, quorum doctrinas et magisterium si quis catholicorum paulo constantius increpabat, continuo congressionum disputationes eludebant, inficias euntes, 252 et perfidiam perfidia occulere conabantur; quod ne ultra jam facerent, subdolas versutasque eorum artes describit patefacitque, quibus aut apocryphas Scripturas canonicis praeferunt libris, aut occultas arcanasque traditiones venerabantur, nullis quidem libris, etiam apocryphis, expressas, per quas SS. apostolos locutos esse mentiebantur: aut forte denique quosdam alios libros apud se dumtaxat occultius asservabant, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes. 5. Quibus vero apocryphis libris Priscillianistae praesertim uterentur, paulo post indicavit, speciatim de Actis disserens, quae S. Thomae nomine circumferebantur. Unum in illis prae caeteris notandum atque exsecrandum animadvertit, quod dicit eum non baptizare per aquam, sicut habet Dominica praedicatio, sed per oleum, quam pravam consuetudinem Manichaei cum eodem antesignano Manete prosequebantur. Haec igitur universis exsecrabilis et in omnibus terrarum partibus damnata soboles, vel libros dumtaxat apocryphos recipiebat, aut quibusdam aliis apocryphorum fabulis refertis utebatur, quemadmodum eorum confessione innotuerat. Sed Priscillianistarum manibus alii ejusdem generis libri terebantur. Actus videlicet illi qui vocantur S. Andreae, vel alii qui dicebantur S. Joannis, quos olim sacrilego ore Lucius conscripserat, vel denique volumen illud omnium blasphemiarum portentum, quod Memoria Apostolorum perperam inscribebatur. In eo quippe pseudoapostoli et pseudoprophetae ad magnam perversitatis suae auctoritatem doctrinam Domini mentiebantur, tota destruebatur lex veteris Testamenti, et omnia quae S. Moysi de diversis naturis creaturae Factorisque divinitus revelata sunt. 6. Tot ergo tantisque aerumnis atque nefariis sacrilegisque erroribus Galliciam potissimum et Hispanias labefactatas cum reperisset Turribius, aliorum SS. episcoporum animos ad eam medelam procurandam tum adhibendam excitabat, quae divinis et ecclesiasticis legibus magis esset consona. Quamobrem, ut facilius id assequeretur, quoddam opus conscripsit, in quo ea testimonia blasphemiis plena digessit quae in Priscillianistarum scripturis reperiebantur, iisdemque, ut potuit, pro sensus sui qualitate respondit. Istud vero opus a se elaboratum primum in vulgus dispergere curasse arbitramur, ut nemo (ait ipse) deinceps quasi rerum inscius diceret se simpliciter hujusmodi libros vel habere, vel legere. Tum deinde Idatii et Ceponii judicio, censurae et existimationi illud subjecit, ut nimirum isti universa perpenderent, et quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria videbantur, cum aliis fratribus sibi sociatis resecare atque abolere curarent. 7. Occurrit autem nobis, et quidem doctus et eruditus vir, Stephanus Baluzius, nimirum quaerens et dubitans de hujus Turribii epistolae fide et auctoritate. Huic enim plures suppositionis notas suboluisse produnt observationes quibus concilium Asturicense habitum anno Christi 446 adornavit. Totam porro confictionis suspicionem ex sancti Leonis verbis haurire fassus est. Nam summus pontifex, ad Turribium Asturicensem rescribens, jussit Ut Galliciae saltem episcopi convenirent, quibus congregandis fratres nostri Idatius et Ceponius imminebunt. Ad haec autem animadvertens subjicit Baluzius: Gravis suspicio epistolam illam, Leonis videlicet, immisisse alicui impostori cogitationem confingendi eam quae a Turribio scripta esse dicitur ad Idatium et Ceponium; itaque ab illa abstineo. Sed, Baluzio se opponens, Turribio Asturicensi laudatam epistolam adjudicandam esse doctissimus cardinalis de Aguirre contendit, atque ad eripiendum quod a docto illo Conciliorum collectore objicitur, hunc primo excusat, veluti conscium innumerabilium fabularum, in pseudochronicis antiquis exstantium, iisdemque adductum rejecisse quaecumque in iis narrantur, dum aliunde non innitantur, aut confirmentur certo aliquo et firmo testimonio. Secundo, ait Turribii epistolam 253 de qua agimus non esse excogitatam et fictam a veteratoribus illis qui tot commentis et absurdis Hispanicam historiam deturparunt, sed reperiri in ms. cod. sexcentorum circiter annorum antiquitatis, etc. Sed inter duas has contrarias opiniones cui subscriberem, animus olim haerebat suspensus. Codicis quippe antiquitatem, quam cardinalis Aguirre tanti fecit, non omnem delet suspicionem, quod ab aliquo antiquo impostore laudata epistola non fuerit conficta. Nihil sane conficit quod Philippus II rex, tempore Ambrosii Morales, ex antiquissima bibliotheca insignis monasterii S. Emiliani codicem illum transtulerit in aliam recentem S. Laurentii in Scoriali, viginti annis circiter ante fictiones Dextri, Maximi, Juliani. Quid? An non antiquiores exstitere impostores, qui a pluribus saeculis eam confingere potuerunt? Apostolis enim jam vita functis, sub nomine etiam sacrarum scripturarum multa volumina ab impostoribus conficta fuisse omnia Ecclesiae monumenta et epistola haec de qua agimus perspicue produnt. Illius ergo codicis vetustas nihil conficeret, nisi antiquiorem impostorem de Hispaniae et Galliciae rebus optime instructum, jam undecimo saeculo labente, vel duodecimo ineunte, hanc unam Turribii epistolam confinxisse. 8. Huic ego tamen Baluzii opinioni non tam facile subscribo, sed cardinalis Aguirre rationes prorsus infirmas esse contendo. Nam si de suppositionum argumentis ea in epistola repertis hic agere instituerem, multa quidem in ejus lectione me offendisse fateri possem, quae nec a Stephano Baluzio, nec ab ipso Hispaniae Conciliorum collectore, nec a quoquam alio annotata fuere. Cujusmodi enim illud exordium apparet, in quo Turribius de seipso, tamquam de longinqua peregrinatione veniente, in qua longum annorum spatium insumpserat, disseruit. An haec de episcopo disciplinae ecclesiasticae tuendae apprime studioso vera esse possint, quis poterit suspicari? Tot enim perurgentibus calamitatibus, sub Dei et Ecclesiae indignatione, optimum hunc pastorem gregem suum deserere voluisse aut potuisse arbitrabimur? Nemo id mihi nugari poterit, praesertim cum S. Leo, cui Turribius deterrimum illarum Ecclesiarum statum exposuit, summis laudibus hunc ornet, quod semper vigilans sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoralis impendisset. Profecto si arbitrio ductus dumtaxat Turribius peregrinatus fuisset, eum potius sanctus pontifex carpere et corripere debuisset, quod a Dominico grege diffugerat, concreditas sibi oves luporum furori dilaniandas subjiciendo. Duplici de causa dumtaxat has similesque objurgationes indebite evadere potuisset, exsilii videlicet altera, in quod, Arianis principibus agentibus, Turribius episcopus pulsus fuisset; altera vero, quod, nondum ad episcopatum assumptus, longo annorum spatio peregre iter fuerit profectus. Sed utraque vacillat. Nam si Arianorum principum furor in eum excandens exsilium subiisset, non peregrinationis labores et incommoda exaggeraret, sed exsilii; et aliunde post latam in eum sententiam jam in Asturicensi throno alius intrusus fuisset, quemadmodum quarto Ecclesiae saeculo praecedenti Ariani ipsi facere consueverunt. Quid? Si Turribius in hac epistola ad alios duos Galliciae coepiscopos hanc exsilii poenam, utpote ipsis notissimam, commemorare praeteriit, id forte in epistola ad Leonem narrare omisisset? Vel Leo ipse in suo rescripto, in paternae commiserationis signum id non indicaret? Quid plura? An Idatius in Chronico, qui alias episcoporum clades descripsit, hanc unam de Turribii exsilio reticuisset? Denique, cur et caeteri omnes Hispaniae Galliciaeque scriptores tanto silentio laborassent in maximi momenti re? Non itaque ad hocce effugium recurrendum est. 9. Neque quidem tam longam plurium annorum peregrinationem, antequam ad episcopatum eveheretur, Turribius peragere potuit. Post Dictinii quippe mortem, quae ante Christi annum 420 contigit, ut ex Augustino 254 vidimus, jam Asturicensem Ecclesiam Turribius est assecutus. Sed tunc non Leo Magnus, sed Zosimus, aut Bonifacius, catholicae Ecclesiae praeerat. Quare cum in exordio secundi capitis illius epistolae Turribius de seipso tamquam de homine jamjam ex peregrinatione adveniente loquatur, inde fit quod quae de Asturicensi concilio ex Idatii Chronico narrant Baluzius et Aguirre minime in Leonis aevum, videlicet in annum 446, rejici possint. Quod si tandem confingamus non statim post adeptum episcopatum Turribium ad Idatium et Ceponium scripsisse, nec Leonem veluti supremum magistrum et judicem interpellasse, sed totum illud 27 aut 28 annorum spatium effluxisse, statim culpandus esset Turribius, quod tam sero gravissimis illis malis recrudescentibus, medicinam quaerere et afferre distulerit, et contra sacrorum canonum statuta, sua relicta Ecclesia, peregrinari voluerit. Fateri ergo oportet ea in epistola talia saltem obscura contineri, quae cum Turribii pietate et sanctitate, cum Ecclesiae disciplina, sacris canonibus et Christianis rebus minime cohaerere et conciliari possunt. Ita profecto mecum reputavi, postquam saepius epistolam perlegi. In qua et alia offendi quae apertam scriptoris oscitantiam saltem redolent. Ejusmodi quidem mihi visa sunt, vel quae capite 4, leguntur, quod ne ultra jam faciant usque ad finem, in quibus nulla ratione genuinus sensus juxta syntaxeos grammaticae regulas argui potest; vel quod in subsequenti capite 5 conspicitur, ubi eadem narratio de apocryphis S. Thomae Actibus iteratur, et id genus alia, quae certe aut scriptoris indiligentiam arguunt, aut illius codicis, in quo sub Turribii nomine epistola illa fuit inventa et fideliter eruta, praestantiam maxime elevant. 10. Sed quamvis ea in epistola multa eluceant quae a veritate, aut saltem a verisimilitudine, plurimum dissident, illam tamen rejiciendam, aut veluti supposititiam habendam esse, vereor judicare. Immo egomet in divi Leonis Magni Operibus colligendis et ornandis, quaemadmodum Quesnellus in suam transtulit editionem, ita et in alia nova quam post has Exercitationes facere deliberavi, servandam esse necessarium duco. Ea propter variis annotationibus ex probatissimis scriptoribus haustis, eam adornare pro viribus curavi, ut videlicet aequivocationes et obscuros sensus quibus scatet, amicus lector praecavere possit. Interim vero, antequam de tabula manum removeam, affatim probanda esse existimo quae de illarum Galliciae et Hispaniae Ecclesiarum statu ibidem descripta sunt. Cumulatissime quippe cum iis respondent quae in 15 S. Leonis Magni epistola conspiciuntur, de cujus fide et auctoritate saltem suspicari maximum crimen foret. Nam et veluti genuinum S. pontificis fetum, cum vetera, tum antiqua mss. exemplaria illam continent, concilii Bracarensis PP. et quarta generalis synodus eam S. Leoni adjudicarunt; omnes scriptores, nemine refragante, cum hanc eamdem testarentur veritatem, editoribus amplissimum aperuerunt campum ut, omni remoto scrupulo, in omnibus vulgatis exemplaribus eam excuderent. 255

CAPUT XIV. De epistola 15 S. Leonis Magni ad Turribium Asturicensem scripta, Priscillianae haereseos occasione. Novum ejusdem fragmentum de canonicis Scripturis, ex Palat. Vat. bibliot. cod. erutum. 1. Nos itaque, tot tantisque praecedentibus suffulti testimoniis, cum de veritate auctoritateque epistolae 15 S. Leonis Magni minime ambigere possemus, tantummodo eam a mendis purgare, si quae in eam irrepserunt, curavimus. Pro quo quidem labore felicius absolvendo necessaria nobis non defuere subsidia; nam, praeter varios antiquissimos Vaticanos codd., quos nostris oculis lustravimus; praeter Grimaneum archetypum Parisiis asservatum, juxta cujus lectiones Paschasius Quesnellus suam adornasse editionem maxime gloriatur, quem nos ipsi amicorum ope adjuti fideliter exscribere curavimus, illam eamdem epistolam tum ad Vallicellanum, tum ad duo Florentina exemplaria exegimus, ut divino quandoque Nomine opitulante, omnia Leonis Opera puriora, nitidiora auctioraque novis typis prodire possint. Sed jam ad institutum revertamur. Laudata igitur S. pontificis ad Asturicensem episcopum epistola sexdecim subjecta habet capitula, quia totidem discutienda et definienda Turribius Leoni proposuerat. Id ea verba innuunt: Quia ergo dilectio tua fideli quantum potuit diligentia damnatas olim opiniones sexdecim capitulis comprehendit. Sed perantiquum Vaticanum exemplar cum Grimaneo codice decem et septem esse legendum probant. Id magis confirmat ipsa capitum divisio, quae postremo loco hunc Romanum numerum cum sequenti titulo exhibet: Cap. XVII. An caro Christi vere requieverit in sepulcro. Qui Quesnelli studium, laborem diligentiamve in divi Leonis Operibus ornandis castigandisve plus aequo commendare consueverunt, animadvertant, quaeso, in qualem lapsus sit oscitantiam? Videant an haec argumento sint Grimaneum codicem tamquam lapidem lydium assumpsisse in religiose probandis Leonini textus lectionibus. Dicant an sedulo S. pontificis Opera lustraverit, qui in male concinnata synopsi sexdecim dumtaxat subjicit capitum titulos, ultimo praetermisso, cum jam epistola ipsa in decem et septem dividitur, quorum postremum et suum titulum habet, in praecedenti synopsi prorsus desideratum? Sed de hac re diligentius suo loco disputabitur, quemadmodum de alio perantiquo Vat. Palatino exemplari hujus epistolae quoddam de canonicis Scripturis hactenus ineditum fragmentum nobis exhibente. Sitne istud Leoni adjudicandum, an non, alibi quoque prosequemur, cum potissimum ad ritum dumtaxat et ordinem spectare videatur quos per anni tempora in divinis canonicisque legendis Scripturis Romana divi Petri Ecclesia servare consueverat. Nostrae ergo orationi modo liceat tantum in hujus Leoninae epistolae amplissimo campo, prout in omnibus vulgatis hactenus exstat, spatiari; certissimis quippe uberrimisque testimoniis undequaque epistola illa cum referta sit, facilius ex ea cum Priscillianae haereseos fontes et errores colligemus, tum simul clarius apostolicae sedis auctoritatem irreformabileque judicium in iis refellendis intuebimur.

2. Et quidem Priscilliana dogmata praecedentium omnium haereticorum erroribus nequiora fuisse, atque ex iis omne virulentum impietatis traxisse contagium, statim S. Leo docuit in illius epistolae exordio, qui Priscillianistarum sectam omnium haeresum fetidissimam sentinam appellat. Addit Priscillianistas in paganitatis tenebras adeo se immersisse, ut, mathematicorum vanis mendaciis et magicae artis profanis secretis adhibitis, fidem religionis morumque rationem in potestate daemonum et in affectu siderum ipsi collocarent. Haec et alia similia illius nefandissimae sectae dogmata 256 Leo recensuit, et antiquorum Patrum qui praecedenti saeculo floruerunt studium in mentem revocat, qui in conciliis omnes conatus adhibuere ut ejusmodi impius furor ab universa pelleretur Ecclesia. Refert deinde quemadmodum saeculi principes tantopere hanc sacrilegam amentiam detestati sint (Maximus tyrannus videlicet) ut ejus auctorem cum plerisque discipulis legum publicarum ense prosternerent. Primum hoc cruenti judicii genus et exemplum, quo saeculi principes et magistratus in pertinaces haereticos quandoque animadverterunt, plurimum animum veterum et recentiorum scriptorum hactenus torquere potuit: Prospexi, ait Natalis Alexander, Hist. Eccl. saeculo IV, cap. 3, art. 17, haereticos hac historia abuti posse, tum contra sanctae inquisitionis officium, quod pertinaces haereticos saecularibus magistratibus tradit, seu relinquit extremo supplicio puniendos; tum contra principes ac magistratus ipsos, qui suo jure in illos etiam poena capitis animadvertunt. Ibidem P. Natalis ab omni censura eam propositionem vindicare intendit, quae in priorem ejus editionem irrepserat: Nullus catholicorum dixit imperatores et reges non posse in haereticum etiam capitis poena animadvertere. Quo sensu autem eam dixerit, in postrema deinde editione explicavit, atque in asserenda hac saeculi principibus potestate laborat. De eadem principum auctoritate agere etiam voluit ejus annotator Constantinus Roncaglia in postrema Lucensi editione. Qui primo canonistarum suffragio ostendit in haereseum causis judicandis, et ea quae sunt juris, et ea quae sunt facti, Ecclesiam potestate pollere. Tum deinde ait: Non esse alienum a potestate principum legibus poenisque indictis haereses, sacrilegia, etc., amovere, docuit Bellarminus, etc.. 3. Profecto si ambo clarissimi viri, et quotquot de hac similibusque disseruerunt causis, ad nostrum S. pontificem animadvertissent, nec tantopere laborassent, sed facilius expeditiusque quidquid ab heterodoxis objici potest eripuissent. Cur autem saeculi principes cruentum illud judicii genus in Priscillianistas exercere demandaverint, S. pontifex Leo sequentibus explicat verbis: Videbant enim (saeculi principes videlicet) omnem curam honestatis auferri, omnem conjugiorum copulam solvi, simulque divinum jus humanumque subverti, si hujusmodi hominibus usquam vivere cum tali professione licuisset. Priscillianistarum ergo crimina talia cum essent, ut non religioni dumtaxat summum dedecus gravissimamque injuriam afferrent, sed civilem ipsam rempublicam, in iis potissimum quae naturae jura laedunt, ad plenum exitium perducere possent, ideo saeculi principes illius sectae professionem cum suis auctoribus perdere et abolere, capitis poenis adhibitis, nisi sunt. Quibus rationibus S. pontifex innixus, simile judicium ecclesiasticae lenitati diu profuisse fassus est. Subjicit enim: Profuit diu ista districtio ecclesiasticae lenitati, quae etsi, sacerdotali contenta judicio, cruentas refugit ultiones, severis tamen Christianorum principum constitutionibus adjuvatur, dum ad spiritale nonnumquam recurrant remedium, qui timent corporale supplicium. Capitalia ergo supplicia, cum Ecclesia in pertinaces haereticos animadvertit, non statuit, non infligit, nec infligenda quaerit. Suis ipsa semper spiritualibus contenta poenis, et, ne lenitatis incurrat defectum, quascumque refugit cruentas ultiones. Sed si tamen istae publicis saecularium principum et magistratuum decretis statuantur, plurimum ei prosunt, iisque maxime adjuvatur, praesertim quia delinquentes, 257 severitate corporalium poenarum perterriti, ad spirituale remedium, ad criminum ejurationem videlicet, et ad poenitentiam recurrere consuescunt. 4. Nec quis, simili Leonis loquendi ratione, sibi persuadeat Idatii et Ithacii contumaciam, de qua in superioribus egimus, et ob quam catholicis episcopis, et Martino potissimum, invisi fuere, et Ithacius ipse a Theognosto episcopo palam damnatus, iri excusatum. Nulla quippe excusatione episcopus purgari potest, qui, propriis studiis indulgens, confratrum in conciliis adductorum judicia spreverit, quippe suis accusationibus saeculares principes et magistratus urgere voluerit noxiorum necem procurando. Hanc quidem agendi rationem catholicae lenitati repugnare evidentissimum est. Sed ab ea maxime abhorrent, cum nostrarum Ecclesiarum praesules, tum sanctum illud inquisitionis officium, contra quod haereticos comminisci posse P. Natalis Alexander prospexit. Et quidem eas severitatis poenas Ecclesiae adjumento fuisse, Leo ipse ex eo etiam confirmavit, quod corporalia supplicia, et ecclesiasticarum legum exsecutiones, ob gravissimas bellorum vicissitudines, multorum spatio annorum cessare debuissent, nec ipsis provinciarum sacerdotibus in unum frequentius coire, cum haud amplius liceret: Invenit (ait S. pontifex) secreta perfidia libertatem, et ad multarum mentium subversionem iisdem malis est incitata quibus debuit esse correcta. Ex cujus causa statim deplorare pergit deterrimum Galliciae et Hispaniarum statum, quarum non solum plebes, ut a Turribio acceperat, mortifera contagionis peste erant labefactatae; sed, quod gravius est, eorumdem sacerdotes, hoc lethali correpti morbo, veritatem multis erroribus opprimebant, Priscilliani doctrinam evangelicis praeferebant documentis, et ista tandem profanis sensibus depravata populis proponebant, aut praedicabant, ut Spiritus sancti revelationibus rejectis, diaboli dogmata in auditorum animos inspirarent. Haec quippe ad illarum Ecclesiarum deplorandum statum Turribius S. Leoni reformanda proposuerat; quibus decem et septem capitula subjecit, strictim damnatas olim opiniones comprehendentia, quaeque S. pontifex, pro suprema sui apostolatus dignitate, denuo tractavit, ne aliquid earumdem blasphemiarum tolerabile aut dubium videretur in posterum. 5. Nos interim horum capitulorum summam stricte et veluti in compendio hic subjicere lectoribus non ingratum futurum arbitramur. Ad quod praestandum opus, etsi jam pridem plures insigniores theologi in ecclesiasticis conscribendis historiis manum admoverint, nescio tamen an felicius saltem palmares omnes hujus sectae errores, ex quibus et alii minoris momenti originem ducebant, annotaverint. Nec vero id plene P. Natalis Alexander assecutus est, qui, catalogum quemdam seu synopsim omnium Priscillianistarum errorum contexere instituens, nescio quo fato allucinatus, quatuordecim dumtaxat annotavit, tribus aliis, et ex principalioribus quidem, omnino praetermissis. Verum ex sola hac Leonis epistola luce clarius omnibus innotescit decem et septem fuisse, ut mox enuntiabimus. Sanctus pontifex ergo, ut Asturicensis episcopi Turribii animum expleret, singillatim eadem capitula retractat quae ex Gallicia Pervincus diaconus judicanda detulerat. Primo Priscillianistae impie de Trinitatis mysterio sentiebant, unam dumtaxat in Deo trinominem personam praedicantes, ut Sabellius et Patripassiani docuerunt. Hunc errorem S. pontifex non tantum Nicaenae synodi decretis refellit, sed et theologicis rationibus, quae Athanasiani symboli loquendi formulas redolere videntur.

Confingebant secundo quasdam virtutes ex Deo procedere, quas non semper Deum in sua essentia habuisse affirmabant, sed aliquando eas habere coepisse, ut pessime Ariani ratiocinabantur.

Tertio ideo unigenitum dici Dei Filium contendebant, quia solus sit 258 natus ex Virgine. Quare vel principium de matre Christo dabant cum Paulo episcopo Samosateno et Photino, vel non unum esse Dei Filium credebant, sed alios quoque ex summo Patre genitos, quorum hic unus sit natus ex femina qui ob hoc appellatur unigenitus, quia hanc nascendi conditionem alius filiorum Dei nemo susceperit.

Quarto Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credebant, et idcirco cum Cerdone, Marcione atque Manete apparentem dumtaxat et illusoriam carnem sibi copulasse affirmabant. Quo quidem errore seducti, diem Natalis et Resurrectionis Domini in moerore et luctu ducebant, sua corpora jejuniis affligentes.

Quinto deinde animam hominis divinae asserebant esse substantiae, nec a natura creatoris sui conditionis nostrae distare naturam.

Sexto aiebant diabolum numquam fuisse bonum, neque naturam ejus Dei opificium fuisse, sed illum ex tenebris et chao emersisse, quia scilicet nullum sui habeat auctorem, sed omnis mali ipse principium sit atque substantia.

Septimo nuptiarum et matrimonii usum cum Manichaeis quoque damnabant: ea ratione, videlicet, ut legitimae prolis procreationem perhorrescerent omniumque turpitudinum libertatem facilius admitterent.

Cui errori et octavus maxime fuerat affinis, cum dicerent humana corpora diaboli esse figmenta, quatenus conceptionum semina in mulierum uteris configurarentur, et corpora ipsa animae dignitati, utpote diabolica virtute formata, minime congruere possent. Hinc semel soluto corpore, iterum per resurrectionis mysterium reviviscere posse atque debere inficiabantur.

Non minus portentosa fuit nona eorumdem annotatio, qua promissionis filios, non ex carnis semine, sed ex Spiritu sancto esse conceptos praedicabant, hosque minime peccato mortalique contagio obnoxios quae in prolem Adami primi parentis vitio transcurrunt.

Decimo autem docebant animas, quae humanis inseruntur corporibus, olim in coelis omni corporea mole spoliatas peccasse, ob idque a sublimioribus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes incidisse, et per aereas sidereasque potestates, alias durioribus, alias mitioribus corporibus esse inclusas, sorte diversa et conditione dissimili, ut quidquid in hac varie et inaequaliter provenit, ex praecedentibus causis videatur accidere.

Undecima ipsorum blasphemia, fatalibus stellis et animas hominum et corpora opinabantur obstringi, et idcirco cum gentilibus aut faventia sibi sidera colere, aut adversa mitigare studebant.

Duodecimo sub aliis potestatibus partes animae, sub aliis corporis membra describebant, et qualitates interiorum praesulum, virtutum scilicet, quas animam regere fingebant, in patriarcharum statuebant nominibus, quibus e regione signa opponebant corporea, quorum virtuti corpora subjicerentur. Addebant corporis humani partes duodecim coeli signis respondere, et secundum ipsa compositas esse, constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, etc.

Decimotertio circa Scripturarum scientiam errarunt, cum canonicarum Scripturarum corpus sub patriarcharum nominibus accipiebant. Fabulabantur enim duodecim illas virtutes quae reformationem hominis interioris operantur, in horum vocabulis indicari.

Decimoquarto, ita siderum et signorum potestati hominem subjiciebant, ut contenderent multa in sanctis libris reperiri, quae ad exteriorem hominem pertinerent, ut in ipsis Scripturis divinam inter terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas, et aliunde sit quod sibi vindicent animi praesules, aliunde quoque corporis conditores.

6. Decimoquinto, veris Scripturis adulteratis, falsas inducebant, quas canonicas appellabant; cui quippe gravissimo malo ut S. pontifex 259 occurreret, generalem illam indidit legem, qua Ecclesiarum sacerdotes jussit omnem diligentiam adhibere, ne aut falsati codices in usu lectionis haberentur, aut apocryphae scripturae servarentur a quopiam. De his autem sic scripsit: Apocryphae scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendae, sed penitus auferendae sunt, atque ignibus concremandae. Nullo ergo praesidio haeretici aut novatores septi sunt, cum multis injuriis recentiores Romanos pontifices afficiunt, quod sua Opera proscribant, et ignibus concremari jubeant. Nimis vetusta est ejusmodi in catholica Ecclesia disciplina, nec solum a Gelasio papa, vel a concilio septuaginta episcoporum tum habito repetenda, sed a Leone Magno, qui eam omnibus catholicis episcopis observandam inculcat. Quare splendide inter caeteros acatholicos Van Espen et Beausobre allucinatos esse, Leonis haec agendi ratio suadet patefacitque. Nam Van Espen, cum in priori suorum Operum parte, quae Juris Ecclesiastici universi inscribitur, haudquaquam ad hocce Leonis decretum animadverteret, cumque agere institueret de Ecclesiae disciplina in haereticorum libris prohibendis, Gelasiano decreto dumtaxat insistit, cujus verbis vim omnem roburque prorsus adimere conatur, quasi ex suggestu affirmans Ecclesiam tantummodo publicam, non privatam, proscriptorum librorum lectionem cavere voluisse. Splendide, inquam, Van Espen allucinatur. Quod ut innotescat, minime opus erit ut, a nostro proposito recedentes, nunc de Gelasiano disserere incipiamus decreto. Istud quippe multis eruditisque notis adornatum prodiit, Chifletii Holstenii et P. Josephi Bianchini studio et labore, ut novis animadversionibus locupletare prorsus supervacaneum sit. Ad Van Espen igitur lapsum praecavendum, ea quae S. Leo subjecit advertere sufficiet. Is itaque non publicum tantum corruptorum, apocryphorum falsorumque codicum usum catholicis, sed et privatis horum lectionibus vacare, vel etiam hujusmodi exemplaria in domibus retinere, sub haereseos nota episcopis qui id permitterent interdixit. Quare subjecit: Unde si quis episcoporum vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani sunt emendatione corrupti, haereticum se noverit judicandum, quoniam qui alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Perantiquum Palatin. Vatic. ms. exemplar, post haec verba, celebre hujus epistolae fragmentum nobis exhibet, hactenus a praecedentibus Operum S. Leonis editoribus nec annotatum, nec publici juris factum. Hoc autem quamvis Leoninam orationem omnino redolere non videatur, tamen laudati codicis vetustas et auctoritas, tum argumenti ratio, praecedentibus S. pontificis dictis apprime concinens, nos in illud consilium adducunt, ut in altero tomo lineolis interclusum typis committamus. Et quoad codicis antiquitatem spectat, nonum attingere saeculum antiquorum characterum aestimatores nobiscum judicarunt. Argumenti ratio plane respondet sancti Leonis scribendi scopo. Nam post rejectas apocryphas scripturas illi interesse videbatur designare canonicas, et quo ordine in Ecclesia legendae occurrerent, ut summa concordia in divinis laudibus concinendis et mysteriis celebrandis sacri altaris ministri convenirent. Praeterea hujus fragmenti accessione, aptissime priora posterioribus conjunguntur; et in codice eam epigraphem offendimus, videlicet: Incipit sententia papae Leonis de apocryphis scripturis. Quae exordium habet ab illis vocibus laudati capitis 15 hujus epistolae ad Turribium: Curandum ergo est et sacerdotali diligentia maxime providendum ut falsati codices, etc., usque ad illa, quae in omnibus editis hoc caput claudunt, nimirum: Quoniam qui alios ab errore non 260 revocat seipsum errare demonstrat. Post quae, haec alia immediate subduntur: Leguntur autem omnes Scripturae divinae sancti canonis ab initio anni usque ad finem in Ecclesia sancti Petri hoc ordine. Tempore veris, hoc est septem diebus ante initium Quadragesimae usque ad octavam diem ante Pascha, leguntur libri Moysis cum Jesu Nave et Judicum, etc. Duo itaque dumtaxat brevi otio hic animadvertere et annotare haud praetermittam. Alterum, ordinem in hoc fragmento descriptum pro legendis omnibus sacri canonis Scripturis in totius anni curriculo non differre ab illa distributione et ordinatione quae modo etiam in Romano Breviario conspicitur. Hoc probat enim sacri hujus ritus auctoritatem vetustatemque a nostris majoribus derivatam, qui consilium habuere singulis quatuor anni temporibus, et divinis mysteriis in Ecclesia celebrandis aptiores, et magis consonas Scripturarum lectiones distribuere et accommodare, ut magis mysteriorum dignitati et populorum institutioni consulerent atque prospicerent. Alterum est, in laudato fragmento descriptos reperiri omnes libros in canone Tridentino, sess. 4, descriptos, si unum tamen alterumque excipiamus. Quae duo sane sacrarum Liturgiarum studiosis viris, qui merito hisce temporibus in hoc labore magna cum sacrae antiquae rei utilitate operam insumunt, eruditarum dissertationum supellectilem exhibebunt. Nos integrum illud hic non subjicimus, ne longius quam par est a proposito scopo abscedamus. Illud tamen prout exstat in ms. cod. publici juris faciemus in altero tomo omnium Operum S. Leonis pontificis, brevibusque notis adornabimus. Ad nostra itaque revertentes, ita ratiocinamur. Si ergo, canonicae disciplinae rigore spectato, quinto jam Ecclesiae saeculo, nemini licebat per domos sacras Scripturas habere ab haereticis vitiatas atque corruptas, qui fieri nunc potest ut tantopere heterodoxi conquerantur, cum suos libros sub anathematis poena legendos catholicis ab apostolica sede interdictum intelligunt? Sed in hac re exploratissima diutius immorari vitio mihi daretur, et propterea ad sextum decimum caput gradum facimus, in quo de aliis libris haereticorum studio conscriptis S. pontifex verba fecit.

7. Hoc itaque sextum decimum caput, postremum sanctus Leo Magnus appellat, eo sensu videlicet, ut sexdecim capita discutienda Turribii libellus ad apostolicam sedem transmissus contineret. Sed quia et aliud in extrema familiaris suae epistolae parte idem Asturicensis episcopus subjecerat, quod est de Christi carne: An vere requieverit in sepulcro, idcirco merito judicavimus antiquam vulgatam lectionem, sexdecim nimirum, esse expungendam, et codicum suffragio, ut diximus, novam, decem et septem videlicet, esse sequendam. Sextodecimo igitur Turribiani libelli capiti S. pontifex occurrens, ejusdem imprimis Turribii approbat querimoniam, eam scilicet quae circa Dictinii quondam in Asturicensi sede sui praedecessoris scripta et tractatus versabatur. Dictinium autem eos libros scripto consignasse cum Priscilliana labe esset pollutus, jam Toletani concilii Acta, jam Augustinus aliique coaevi scriptores, ut vidimus, et nunc ipse S. Leo apprime testati sunt. Hos autem libros multi cum veneratione legebant, qui reparationem ejus magis debebant amare quam lapsum. Non ergo Dictinium (ait S. pontifex) sed Priscillianum legunt, et illud probant quod errans docuit, non quod correctus elegit. Quare extra ecclesiasticum coetum eos esse declarat qui ejus scriptis utebantur. Neminem ibi profecto summus pontifex excepit, sed ut cujusque ordinis ac status homines comprehenderet, ex sancti apostoli Petri subselliis pronuntiat: Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur quisquis utitur scriptis non ab Ecclesia solum catholica, sed etiam a suo auctore damnatis. Post haec S. Leo Priscillianistarum et Manichaeorum artes exaggerat, quibus ad imperialium legum severitatem praecavendam solerter utebantur. Quarum vero sectarum homines, cum ad 261 invicem corda haberent, eadem sacrilegia profitebantur, quamvis diversis appellarentur nominibus. Quare, etsi vetus Testamentum, quod Priscillianistae suscipere simulabant, Manichaeorum soboles refutaret, ad unum tamen finem (ait S. pontifex) utrorumque tendit intentio, cum, quod isti adbicando impugnant, Priscillianistae recipiendo corrumpunt. Caeterum in exsecrabilibus mysteriis, in obscenitatibus omnique turpitudinum genere cum Manichaeis Priscillianistas convenisse, jam ex tota hujus historiae serie arbitror comprobatum. Quod maxime hic Leo Turribio inculcans, ad eam sollicitissimam inquisitionem Romae contra Manichaeos habitam provocat, cujus judicii et Actorum exemplaria ad eumdem Asturicensem praesulem direxit. 8. Ultimum restat caput, quod in extrema familiaris suae epistolae parte, ut jam diximus, Leoni definiendum Turribius proposuerat: An caro Christi, videlicet, vere requieverit in sepulcro. Hocce quippe nostrae religionis mysterium plerisque catholicorum etiam in dubium venerat, ex eo quod Christus ad inferna descenderat. Qua enim ratione duo illa, descensus videlicet ad inferos et Christi carnis in sepulcro requies, cum vera conjungerentur proprietate, Hispaniarum populi intelligere haud poterant. Duo haec apostolici Symboli dogmata inter se nequaquam repugnare S. pontifex variis Scripturarum testimoniis demonstrat. Sed contrarium assertum ex Priscilliani et Manichaei dogmatibus derivasse, non dubium est, qui sacrilego (ait) sensu ita se Christum simulant confiteri, ut et incarnationis, et mortis, et resurrectionis auferant veritatem. Non igitur verendum est quin in iis retractandis capitulis S. Leo supremi judicis et magistri partes obierit. Nec hic enim adversariorum nugas locum habere posse, ipse S. pontifex manifestat. Qui, ut sui ipsius doctrina et canonica judicia omni clericorum coetui singulisque fidelibus innotescerent, primo encyclicas inter episcopos epistolas habendas jubet ad concilii celebrandi locum opportunum designandum. Ad istud deinde vicinarum provinciarum sacerdotes convenire praecipit, ubi plenissima habita districtione, ad examen potissimum revocare voluit et jussit, an essent aliqui inter episcopos qui Priscillianae haereseos contagio polluerentur. Eos autem, quos tali tantaque labe inquinatos reperisset concilium, servatis omnibus pontificiarum harum sanctionum regulis, a catholica communione sine dubio separandos decernit, si tamen nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluissent. Ut autem haec, quae ad apostolicae sedis jura pertinent plenius faciliusque exsecutioni mandarentur, haudquaquam S. pontifex hac epistola fuit contentus. Sed, nulla interposita prolatione, alias litteras dedit ad coepiscopos, Tarraconenses nimirum, Carthaginenses, Lusitanos atque Gallicios, quibus concilium generale indixit, in quo certe indicendo supremum sui pontificatus jus exercuisse, haud dubium esse potest. Id quippe isthaec Leonis verba perspicue patefaciunt. Ad tuae (ait) dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur. An vero unam tantum encyclicam, vel plures epistolas, Leo scripserit, ut laudatos omnes Hispaniarum et Galliciae episcopos ad concilium venire compelleret, non ausus sum definire; cum quaecumque illae fuerint, hactenus non prodierint, et temporum injuria fortasse jam interciderint. 262

9. Nunc vero si mihi ex Romanae sedis jurium cavillatoribus percunctari liceret, cur magnus ille Turribius inter maximas versans angustias, ad unam apostolicam sedem sua consulta direxerit, non vero ad alterius sedis episcopum; quid inter caeteros Launoius, Blondellus, Quesnellus aliique reponerent? Num contendere audebunt totum negotium ad futurum concilium fuisse remissum? Deciperentur quidem, et sibi fucum facerent. Nam summus pontifex, suorum praedecessorum vestigiis insistens, ex Vaticani throno, non theologicis rationibus tantum singulos Priscillianistarum errores rejecit, sed et sub anathemate damnavit; apocrypharum scripturarum exemplaria et haereticorum librorum privatam publicamque lectionem proscripsit, eosdemque comburendos praecepit; extra catholicam communionem eos episcopos declarans qui ejusmodi statutis non obtemperassent. Quid igitur? Num haec futuro definienda concilio remisit? Num ab hisce regulis atque statutis leviter etiam resilire concilii Patribus licuisset? Nugas agerent id confingentes, cum veritatis studiosi intelligant concilii Patribus examen dumtaxat fuisse remissum, an essent aliqui inter episcopos qui hujus haereseos contagio polluerentur, qui, secundum has ad Turribiana consulta responsiones, a communione sine dubio erant separandi. Frustra enim (ait S. pontifex) utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt. Non agendum igitur erat in illo concilio de haeresi damnanda, quam jam RR. PP. et Leo ipse damnaverant; sed de haereticis puniendis, quorum causa nondum satis apostolicae sedi erat explorata. Propterea noster Leo, jam sufficienter discussis quae ad jus pertinebant, ea quae circa personas et factum versari poterant concilii generalis, aut saltem provincialis, judicio subjecit. 10. Et quidem quia totus pontificis animus potissimum versabatur in Galliciae malis medendis, atque in praecavendo ne, latius in iis regionibus serpentibus, catholica religio ad plenum perduceretur exitium, sequentem censuit adhibere oeconomiam. Si videlicet aliquid obstitisset quominus generale concilium celebraretur, Galliciae saltem sacerdotes in unum convenire praecepit, quibus congregandis Idatio, et Ceponio, utpote metropolitico jure insignitis, cura demandata est, quibus et Turribii sollicitudinem adjunxit, ut citius vel provinciali conventu remedium tantis vulneribus afferretur. Dum haec igitur in Gallicia et Hispania agenda Leo jussit, et dum Pervincio Asturicensi diacono epistolas pontificias utriusque regni episcopis deferendas tradidit, jam Calipius et Ardubare Romanum consulatum agebant. Id vero in Christi annum 447 contigisse, jam Romanorum consulum tabulae patefaciunt. Si quid tamen abundantius theologicarum rerum studiosi veritatisque amatores ad hujus nefandissimae sectae refellendos errores sibi cupiunt nancisci, ejusdem S. pontificis consulant homilias. Vix enim ab eodem comperta nequissimorum hominum impietate et sacrilegiis, studium cohibere non potuit, quin inter sacra mysteria peragenda profanam eam religionem hujusque dogmata impeteret et exagitaret. Cujus quidem agendi rationem nobis satis est indicasse, ne prolixior justo haec nostra evadat oratio. 263 CAPUT XV. De conciliis in Galliciae et Hispaniae regnis sancti Leonis Magni praecepto habitis. Falsum Paschasii Quesnelli judicium de antiquo cod. Canonum Rom. Ecclesiae. 1. Obscuriores autem nunc res nos scribere oportet, et iis quae jam diximus multo difficiliores, praesertim cum ob veterum monumentorum jacturam iis subsidiis careamus quae facile ad cognoscendam rerum veritatem nos dirigere atque conducere possent. Interim tamen a suscepto proposito manum non removebimus, quoadusque exploratius fiat quemadmodum pontificiis mandatis utriusque regni sacerdotes obtemperaverint. Episcopi ergo illi cum ob diversas rerum civilium administrationes, ut jam vidimus, tum ob diversorum principum stirpem, ingenia et religionem, in unum generale concilium convenire haud potuerint, uniuscujusque regni metropolitae suas synodos coegerunt. Tarraconenses enim. Carthaginenses Lusitani et Baetici episcopi, quibus in rebus civilibus Theodoricus Arianus ex Gothorum stirpe ortus dominabatur, eodem anno 447, suum concilium celebrarunt. Cujus quippe rei celebre illud esse testimonium mihi persuadeo, quod Conciliorum generalium collectores suppeditant. Post concilii enim Toletani I canones, fidei quaedam regula legenda occurrit, quae sequentem epigraphem praesefert: Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses, et quam maxime contra Priscillianos, quam episcopi Tarraconenses, Carthaginenses, et Baetici fecerunt, et, cum praecepto papae urbis Romae Leonis, ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt, ipsi etiam et suprascripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano. Apud Toletum ergo Hispaniae episcopos convenisse, postrema illa indicant verba. Sed praecedentia capitula prout in Conciliorum collectione hodie asservantur Leonis aevo edita fuisse nemo sibi persuadeat. Iisdem namque primo Patruinus cum caeteris subscripsit, qui 400 anno in Symphosii et Dictinii causam convenerant. Subscripsit praeterea Ortigius, Galliciae episcopus, de quibus jam in superioribus satis superque disseruimus. Sed eos adhuc anno 447 potuisse esse superstites, vel Ortigio liberum fuisse cum Hispaniarum episcopis ad hunc venire conventum, prorsus inverisimile est. Luce clarius itaque apparet Harduini annotationem esse probandam, qui scripsit in editione hujus concilii a Loaysia curata haec verba legi: Explicit concilii Toletani, quae argumento sunt subsequentem fidei regulam ad illud haudquaquam pertinere, sed ad concilium jussu Leonis coactum esse referendam. 2. Non aliter profecto ea de re a Pagio est judicatum, qui sedulo atque maturius secum reputans quae ad ecclesiasticas sanctiones et ad monumentorum ordinem pertinere videntur, ut gestarum rerum perturbationem praecaveret, fidei professionem de qua agimus Leonis aevo conscriptam fuisse asseveravit. Cujus quippe veritati minime officere potest tanta illa mss. et editorum exemplarium diversitas, quae nobis in iis anathematismis conspicienda occurrit, dum videlicet aliqui ex codicibus duodecim dumtaxat anathematismos contineant, edita exemplaria decem et octo, in Augustini Operibus horum numerus usque ad viginti sex augeatur. Tantam porro diversitatem cum animadverteret Quesnellus, suis studiis 264 et partibus prodesse posse censuit. Et propterea eam modo Leoni adjudicat, quam ex Romano canonum codice avulsisse suspicatur, modo eam Augustino asserendam esse conjicere conatur, quasi quod aliquando vel ad Hispaniarum episcopos miserit, vel illam ex Africa asportatam a Leone, cum ille adhuc acoluthus Zosimi decretum adversus Pelagianos detulit, etc. Rectene ac sapienter hoc loco et sequentibus Quesnellum ratiocinari arbitrabimur? Frivolum utrumque et sine fundamento esse jam olim Harduinus annotavit. Sed Parisiensem hunc Leonis Operum editorem pro more comminisci et nugari voluisse, ii perspicue intelligent, qui cum in fidei professionem, tum in illos subjectos decem et octo anathematismos oculos conjiciant. Nam quis sibi adulabitur eam fidei regulam cum subjectis anathematismis jam diu fuisse concinnatam, textamque antequam omnes Priscillianistarum errores, artes horumque fontes unde dimanabant, plenius innotescerent? si jam Romanorum Canonum codici eam fidei professionem antequam Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici episcopi convenissent insertam confingamus, vel si antequam Turribius apostolicam sedem consuleret, et S. pontifex consultationibus responderet, Augustinus, vel quisquam alius eam edidisset, dicat, amabo, Quesnellus an Turribium et Leonem latere potuisset? Id suspicari haud licet. Ambos enim de rebus in Ecclesia gestis instructos esse oportebat, et Romanus pontifex potissimum id novisset, si vel ex Africa istud monumentum Romam secum asportasset, illudque sui praedecessores, vel ipse etiam, Romanorum canonum codici inseruissent. Cur ergo S. pontifex ad hanc fidei professionem numquam provocavit? Cur singillatim Priscillianistarum articulis anathematismos professioni subjectos non opponit? Cur denique Turribius ipse apostolicam consuluit sedem, si jam diu Hispaniarum episcopi ex Augustino fidei tessaram acceperant? Isthaec ergo mea persuasio est, videlicet, Quesnellum versute omnino nugatum fuisse, eam fidei professionem Augustino adjudicando. Tarraconenses enim, et caeteri PP. qui in concilium convenerunt, si ex ejus Operibus eam mutuati essent, ejus nomen non reticuissent, immo nec omisissent indicare Romanae et apostolicae sedis canones et statuta, si fidei regulam ex illo codice desumpsissent. Atqui in illa epigraphe non aliud quam Leonis nomen legendum occurrit: habet enim: Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses, et quam maxime contra Priscillianos, quam episcopi Tarraconenses . . . . fecerunt, et cum praecepto papae urbis Romae Leonis ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt.

3. Nec errore aut oscitantia amanuensem liceat notare nam, Bracarensis concilii PP. anno Christi 563 sincere id fassi sunt, quando videlicet Lucretius episcopus illius sacri conventus praeses, caeteros alloquens episcopos, ad Toletanam provocat synodum Leonis aevo et praecepto habitam, in qua regulam fidei contra Priscillianam haeresim cum aliquibus capitibus conscribentes, ad Balconium tunc Bracarensis Ecclesiae praesulem direxerunt. Igitur si Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici episcopi anno Christi 447 fidei professionem illam cum subjectis anathematismis, seu capitulis, conscripserunt, jam illa Augustini studio in lucem prodire non potuit, cum jam S. episcopus apud Hipponam sedem suam extremam diem clausisset anno 430. Si denique ex Augustini Operibus, vel ex Romanorum canonum collectione PP. illi mutuati essent, nequaquam Lucretius dixisset: Regulam fidei contra Priscillianam haeresim cum aliquibus capitibus conscribentes, sed potius alia usus familiari loquendi formula dixisset: Vel recitata fuit fidei professio; aut ex codice fidei professionem, cum subjectis capitulis legerunt, vel exscribere fecerunt. Levibus autem divinationibus nos minime insistere plenissime norunt, 265 qui conciliorum Acta et historias percurrerunt. Sed id jam et Quesnellus novisset, nisi, nimium suorum studiorum partibus adductus, ejusdem Bracarensis concilii gesta, ad quae provocat, evolvere aut intelligere neglexisset. Annon idem Lucretius episcopus, post illa verba a nobis laudata, et ab ipso Quesnello exscripta, immediate haec alia subjecit? Unde quia et ipsum praescriptae fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic habemus pro instructione ignorantium, si vestrae placet reverentiae recitetur. Tunc autem omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio. Nec aliam adducunt rationem, nisi hanc, ut simplicioribus, videlicet, quibusque pristina sanctorum Patrum statuta pandebantur, abominata jam olim a sede beatissimi Petri apostoli et damnata Priscillianae haeresis figmenta cognoscerent. An vero isthaec Quesnellum jugulent, quaeso, lector animadvertat? Pristina profecto illa sanctorum Patrum statuta, quibus Priscillianae haereseos portenta damnata fuere, apostolicae beatissimi Petri sedi tribuuntur. Non igitur illius professionis fidei illorumque capitulorum auctor Augustinus dicendus est; is enim, quamvis meritis, laboribus honoribusque clarus, quandonam apostolicum Petri thronum assecutus est? 4. Neque deinde tanta illa tamque a Quesnello decantata diversitas in anathematismorum numero reperta huic veritati tenebras obducit. Nam imprimis manuscripta exemplaria ex quibus potissimum illa diversitas hausta est, amanuensium quandoque indiligentia et oscitantia fuerunt corrupta, vel aucta; vel quia, aliis occurrentibus causis, Patres ipsi, ad praecedentia Ecclesiae statuta provocantes, ea dumtaxat in medium adducebant quae ad novas excitatas quaestiones videbantur pertinere; vel et alia addiderunt quae rebus quas agebant magis congruere arbitrabantur. Quid ergo mirum si quandoque in evolvendis veterum scriptis unum idemque monumentum, modo interpolatum et diminutum, modo vero prolixius et auctius nobis occurrat? In hisce quippe rebus quae ab scribentium et utentium voluntate pendent, nisi eorum animus innotescat, non sine negotio judicari potest, praesertim cum autographa exemplaria desiderantur. 5. In hoc negotio tamen non multum operis Quesnello insumendum fuisse arbitror. Iidem namque ejusdem laudati Bracarensis concilii Patres Acta eorum qui Toletanae synodo anno 447 coactae interfuerunt in genuino contenta codice prae manibus habebant. Idcirco, lecto fidei exemplari cum subjectis capitulis, necessarium duxerunt post annos 116 eadem capitula simplicius et evidentius exponere, ut minus e ruditis innotescerent quae sub anathematis sententia olim ex Priscilliani dogmatibus ab apostolica divi Petri sede fuerant damnata, licet (aiunt Bracarenses PP.) horum capitulorum lectio necessaria recensita sit, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt exsecrabilia, ita praepositis etiam capitulis, modo declarentur, ut qui minus est eruditus intelligat, et sic sub anathematis sententia explosa jam olim Priscilliani erroris figmenta damnentur, etc. Nobis ergo gratulari oportet quod Patres isti eadem retractaverint capitula, latam enim apertamque viam nobis pararunt ut securius ad nostram pervenirent notitiam quot et quales anathematismos Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Baetici Patres anno 447, jussu Magni Leonis, ediderint ad noxium Priscillianae haereseos virus penitus exstinguendum. Anathematismi porro isti, si oculos in eos conjiciamus, Leoninae omnino epistolae ad Turribium respondent. Non igitur fieri potest ut, rationabili adducti fundamento, vel eos uni Augustino adjudicemus, vel in Romanum Canonum codicem relatos ante S. Leonem confingamus. Qua in re ne apud Quesnelli studiosos in commenti sive mendacii suspicionem adducamur, nobis opus est causam referre cur Bracarenses illi Patres eadem omnino capitula retractaverint, luculentiusque explicare voluerint 266. Ut quisque (aiunt) clericus vel monachus, sive laicus, tale aliquid (intellige cum Priscilliano) sentire adhuc vel defendere fuerit deprehensus, tamquam vere putridum membrum, continuo de corpore abscindatur catholicae Ecclesiae, ne aut societatis aut pravitatis ejus maculata corda recte credentibus de permixtione talium aliquod orthodoxi reputetur opprobrium. Ejusmodi autem sententia a Lucretio episcopo prolata, quam totius concilii Patres probarunt, olim statuta contra Priscillianam haeresim capitula continebat, ut sequentia verba indicare videntur. Proposita contra Priscillianam haeresim capitula et relecta continentur haec. Sed cum decem et septem anathematismi illa statim excipiant, quae, ut diximus, et Turribianis consultationibus apprime respondent, et Leoninis responsionibus omnino concinunt, ut eorum lectio satis perspicue patefacit, idcirco extra omnem dubitationis aleam positum arbitror, Tarraconenses Patres cum aliis trium Hispaniae provinciarum episcopis, Leonis mendatis obtemperare volentes, tunc primum, anno videlicet 447, et fidei regulam, et anathematismos de quibus agimus edidisse et promulgasse. Si id neget Quesnellus, alterutrum ei affirmare opus erit; videlicet, aut Turribii ad apostolicam sedem consultationes jam ante Leonis pontificatum fuisse discussas et definitas, aut epistolam ad Turribium alteri Romano pontifici quam Leoni esse adjudicandam, quae duo nonnisi pura putaque redolent figmenta. 6. Jam vero effugium quod sibi paraverat Quesnellus praecavere et eripere oportet. Illud nimirum quod sibi suppeditatum arbitratus est ex illius fidei professionis epigraphe, quam cum decem et octo anathematismis Toletano I concilio assutam Conciliorum collectores exhibuerunt. Legitur enim: Incipit regula fidei catholicae contra omnes haereses, et quam maxime contra Priscillianos, quam episcopi Tarraconenses, etc.. Si ergo isthaec fidei professio omnes haereses taxat et rejicit, non tunc primum prodiit quando illi Hispaniarum episcopi in unum convenere. Licebit ergo potius inferre hos Hispaniae Patres hanc in suum transtulisse usum, quia mirifice in Priscillianistas quadrare noverunt. Ita profecto effutire posset qui isthoc monumentum, aut Augustino adjudicat, vel qui illud ex Romano Canonum codice ante Leonem edito mutuatum confinxit. Sed hunc maxima ecclesiasticae historiae et Leoninorum Operum potissimum inscitia laborare, argumento esset. Quid enim S. hic pontifex de Priscilliana hac haeresi praedicavit ac scripsit? Annon ipse eam haeresim ex praecedentium omnium haereseon fontibus et auctoribus scripsit esse derivatam, ita ut suis ad Turribium responsionibus perspicue ostendat Gnosticorum, Cerdonis, Photini, Apollinaris, Sabellii, Patripassianorum, Arii, Manichaei aliorumque improborum hominum errores Priscillianistas admisisse et propugnasse? Hispaniarum episcopi igitur, si Leoninae doctrinae et epistolae insistere cupiebant, eos iis vocibus uti oportebat: contra omnes haereses, et quam maxime contra Priscillianos. Nam S. pontifex variis in locis, sed potissimum in exordio epistolae ad Turribium, de hac disserens haeresi, scribit: Nihil est enim sordium in quorumcumque sensibus impiorum quod in hoc dogmate non confluxerit, quoniam de omni terrenarum opinionum luto multiplicem sibi faeculentiam miscuerunt, ut soli (Priscillianistae nimirum) totum biberent quidquid alii ex parte gustassent. Sed hisce verbis immediate et ista alia, quae in rem nostram mirifice faciunt, subjecit: Denique si universae haereses quae ante Priscilliam tempus exortae sunt diligentius retractentur, nullus pene invenitur error de quo non traxerit impietas ista contagium. Neque vero quisquam sibi blandiatur S. pontificem isthaec generatim dumtaxat indicare voluisse. Nam cum iisdem Turribianis occurreret consultationibus atque quaestionibus, singillatim fontes et auctores designat unde derivaverint errores quos in decem 267 et septem, vel in decem et octo, epistolae suae capitibus refellit. Quam agendi rationem apprime imitati sunt, et Hispaniarum episcopi qui ad illud convenere concilium, et Bracarenses Patre, qui, ut vidimus, laudata haereseon capita denuo tractarunt. De Bracarensibus autem Patribus Quesnellus id sincere fassus est, qui praeterea in notis ad epistolam 15 animadvertit hujus concilii anathematismos, sive capitula, editos esse ad normam responsionum quas olim noster Leo ad Turribium direxit. Tantam porro affinitatem illa inter se habere cognovit, ut scripserit: Nullum enim fere verbum est, quod a Leone non sint, Patres mutuati, nulla Leonis capitula quae suis non comprehenderint. Priores primi quinque concilii articuli quinque Leonis capitibus respondent; alii cum aliis, etsi nec ordine servato eodem, nec numero, omnino conveniunt. Sed hic Quesnellum suo se gladio jugulare quis non videt? Nobiscum enim fatetur Bracarenses Patres ex Leonis sententiis et verbis sua capitula et anathematismos concinnasse. Atque laudati Bracarae Patres aiunt se prosecutos esse capitula jam pridem in Hispaniae concilio a Tarraconensibus, Carthaginensibus Patribus edita et conscripta. Igitur utriusque concilii Patres, apostolicae sedis instructionibus ac definitionibus adhaerentes, eadem omnino capitula ediderunt et conscripserunt. Non igitur opus est ut fidei professionem illam cum subjectis capitibus, aut Augustino, aut incerto Romanorum canonum auctori adjudicemus. 7. Sed eam fidei professionem non omni naevo carere, tam Quesnellus quam Harduinus contendunt. Arbitrantur enim auctiorem modo exhiberi quam olim a suis auctoribus primum in lucem prodiit; cum videlicet mentio habeatur processionis Spiritus sancti ex Patre Filioque, quae verba recentiorem manum prodere non est qui dubitare possit. Hoc ultro sane dare possem, mecum deinde singula reputans dissidia quae, Photiani schismatis causa, catholicos Romanos inter et Graecos, octavo Ecclesiae saeculo et sequentibus contigerunt. At ne duorum criticorum censuris subscribam, non tantum Leoninorum Operum lectiones, sed et manuscriptorum vetustas ad quae exemplaria ejusdem S. pontificis Opera exegimus, impediunt et prohibent. Etenim mihi de hoc dogmate ex Leonis scriptis inquirenti varia testimonia occurrunt, quae jam postmodum excitatam quaestionem persolvunt. Haec inter autem principem locum habere mihi persuadeo quae contra Priscillianam haeresim de qua agimus scripsit. Siquidem Turribio caeterisque Galliciae et Hispaniarum episcopis quae de Trinitatis mysterio sunt credenda describens, sine ullo prorsus verborum involucro et ambiguitate, Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere docuit et definivit. Primo itaque capitulo demonstratur quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam atque eamdem asserunt esse personam, tamquam idem Deus nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur, nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit. Sed locum hunc Spiritus sancti a Filio quoque processionem non tantum significare, sed et exprimere, neminem diffiteri posse arbitror. Etenim cum Spiritum sanctum de utroque procedere affirmet, hujus processionem aeque a Patre et Filio derivatam esse oportet. Ita profecto, hocce Leonis testimonio adductus, ratiocinatus est Theodulphus libro de Spiritu sancto, qui pro praeteriti temporis voce processit, hac alia praesentis, nimirum procedit, usus est. Insignioris notae theologis praeterea verba illa recentiorem manum minime suboluerunt, qui, ad probandum contra Graecos hujus dogmatis in Ecclesia perpetuitatem, non tantum ad Leonis testimonium provocant, sed ad illam fidei professionem quam Toletani I concilii PP. adjudicarunt. Verum enim vero dogma 268 istud processionis Spiritus sancti a Patre et Filio jam in Romana Ecclesia satis provulgatum fuisse, produnt duo alia S. pontificis testimonia, sermonibus de Pentecoste expressa, quae hic indicasse sufficiat. De quibus aliqua dicemus in notis ad eosdem sermones, quos novis typis sequenti tomo adornabimus.

CAPUT XVI. An fidei illa professio Toletanis PP. adjudicata Augustini stylum et aetatem redoleat. Adhuc canonum codicem a Quesnello editum falso Ecclesiae Romanae esse adjudicatum ostenditur. 1. Sed infirma illa tum Quesnelli tum Harduini annotatione erepta, et iis rejectis quibus fidei laudata professio cum subjectis capitulis, seu anathematismis, aliis perperam quam Leoni et Hispaniae episcopis adjudicabatur, adhuc de Augustini scriptis disserere oportet, inter quae istud monumentum de quo agimus auctius quidem locum habere unus Quesnellus contendit. Hanc ait a Magistro Sententiarum lib. III, dist. 21, sub finem, iis verbis laudari: « secundum quam rationem (inquit) dicit Augustinus, Si quis dixerit, atque crediderit Filium Dei, Deum passum, anathema sit. Locus (ait idem Parisinus editor) Augustini ad marginem notatus recentiori, ut puto, manu est: Sermo de Fide, qui est 3 in feria 5 in Coena Domini. Revera, tom. X Operum ejus exstat sermo 129 de tempore, de Fide recta inscriptus, quem in appendicem non rejecerunt doctores Lovanienses, ac proinde Augustinianum fetum esse censuerunt. » Hactenus Quesnellus, qui, ita suarum partium studio abreptus, varias, sed levissimas et inter se pugnantes, nec ad propositum facientes, conjecturas in medium affert, ut nugis dumtaxat et verbis, quemadmodum legentibus patebit, certare vel ludere videatur. Qua in re explicanda, nos certo multos esse oporteret, si singula annotare, et deinde rejicere cuperemus, quae ibidem comminisci nisus est. Sed quaestionem ad quaedam peculiaria capita reducere satius ducimus, ut inde quantum a veritate recesserit perspicue intelligamus. 2. Et primo quidem Augustinus, anno 393, cum adhuc esset presbyter, occasione Hipponensis generalis Africae concilii tum in secretario basilicae Pacis babiti, contra Manichaeos disputans, ita de divinis disseruit personis, ut nec unam loquendi formulam laudatae professionis verbis affinem adhibeat, nec unum ex illis erroribus, aut errorum fontibus quos laudata professio indicat et exprimit innuat, impetat atque refellat. Immo si sedulo ea quae de Spiritu sancto ibi dicta sunt animadvertamus, Ecclesiae Africae doctrinam longissime ab apostolicae sedis institutionibus tum abfuisse, veritatis cultores judicabunt. Tunc etenim nondum tam copiose a doctis et magnis divinarum rerum magistris hoc dogma fuerat disputatum; idcirco cum Dei donum esse praedicabant, non tamen tamquam Filium de Patre genitum, neque de Filio productum tamquam Patris nepotem, aut duo esse rerum omnium prima principia, ut Manichaei perperam opinabantur. De Spiritu sancto autem (ait) nondum tam copiose ac diligenter disputatum est a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, ut intelligi facile possit et ejus proprium quo proprio fit, ut eum neque Filium, neque Patrem dicere possimus, sed tantum 269 Spiritum sanctum, nisi quod donum Dei esse praedicant, ut Deum credamus non seipso inferius donum dare. Servant tamen, ut non genitum Spiritum sanctum tamquam Filium de Patre praedicent, unicus enim est Christus. Neque de Filio tamquam nepotem summi Patris, nec tamen id quod est nulli debere, sed Patri ex quo omnia, ne duo constituamus principia sine principio, quod falsissimum est, et absurdissimum, et non catholicae fidei, sed quorumdam haereticorum proprium. Cum itaque Augustini aetate de Spiritus sancti processione nimis obscura apud Afros quaestio esset, Patres in sacris Scripturis eruditi, eum dumtaxat Deum, donum, dilectionem, non Filium, non Patris nepotem appellabant. Numquam vero a Patre et Filio tamquam ab unico procedentem principio praedicarunt. Qua ratione igitur haec cohaerere possunt cum apostolicae sedis doctrina, satis ea in professione expressa, quae longe aliis clarioribus congruentioribusque loquendi formulis et phrasibus referta est? Profecto si apud Afros etiam apostolicae sedis loquendi phrases in usu venissent, Augustinum iis uti maxime decebat in fidei et Symboli expositione. Quas cum non adhibuerit, cum de Spiritu sancto nondum tam copiose et diligenter disputatum fuerat a doctis et magnis divinarum Scripturarum tractatoribus, id sane argumento est, laudatam fidei professionem non Augustini aetatem, stylum, doctrinam redolere posse. 3. Sed nec Quesnellianae opinioni firma suppeditant argumenta, vel quae Augustinus jam ad episcopatum assumptus ad Orosii consultationem respondit; vel quae in aliis Operibus, et potissimum libro de Haeresibus, anno 428 conscripto, legenda occurrunt. Nihil quippe habent ejusmodi Augustini Opera ex quibus conjici possit eam fidei professionem de qua agimus genuinum ejusdem esse fetum. In primis itaque quod ad librum contra Priscillianistas et Origenistas Orosio inscriptum attinet, minime aliquid huic fidei professioni simile vel consentaneum in eo contineri arbitrabuntur qui hocce opus propriis oculis lustrarunt. In exordiis enim fatetur non omnibus in Orosii commonitorio expressis se occurrere velle; Nam in quibusdam opusculis nostris (ait) quae vel legisti, vel legere poteris, multa dicta sunt quae valent adversus haeresim Priscillianistarum, quamvis non mihi eos proposuerim refellendos, sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse nunc intelligo, quando ex te audio quod illi sentiunt. Non igitur ante annum 115 Augustinus sibi proposuerat Priscillianistas refellere, cum eo anno dumtaxat ex Hispania ab Orosio quid illius sectae homines sentirent intellexisset. Fatetur tamen jam cum Manichaeos exagitaret, se multa scripsisse quae in Priscillianistas, multis in dogmatibus Manichaeis affines, optime quadrare poterant. Sed non perinde aliquod in hujus scriptis vestigium exstat quod is eam fidei professionem conscribere potuerit. Nondum ipsi enim, nec Orosio quidem, omnes Priscillianistarum blasphemiae vel errores innotuerant. Quasi nonnisi temere stylum strinxisset ad fidei professionem contra eam haeresim conscribendam, cujus errores necdum ipsi innotuerant. Et quidem ita effari haudquaquam auderem, nisi Orosii ad Augustinum scripta, et Augustini ad Orosium liber, argumenta suppeditarent. Sed cum Orosius ipse Priscillianistarum tres quaestiones dumtaxat exponendas proponat, aliae vero, quas subjicit, cum Priscilliani erroribus nihil affine habent, sed ad Origenistarum commenta pertinere ipsi ambo testati sunt; igitur non omnia Priscillianistarum commenta ipsis adhuc innotuerant. Quas vero quaestiones Orosius Augustino explicandas proposuerit, statim patefacimus. Harum ergo prior ad animae naturam atque substantiam pertinebat, quam 270 nimirum Priscillianistae non omnino creatam esse contendebant, sed divinae naturae portionem in se habere confingebant. Altera deinde circa humana corporeaque membra efformationem versabatur, quibus patriarcharum nomina respondere, et coeli signa in iis disposita esse, comminiscebantur; quod impietatis superstitionisque portentum ex quodam libro qui inscribitur Memoria Apostolorum confirmare nitebantur. Sed et hunc librum aliis fabulis et figmentis esse refertum idem Orosius testatur. Ultima tandem quaestio de Trinitatis erat mysterio, quod solo verbo consistere praedicabant: Nam unionem absque ulla existentia aut proprietate asserunt, sublatum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum hunc esse unum Christum dicebant. Tribus ergo hisce dumtaxat erroribus Augustinus occurrens, illam fidei professionem conscribere, et ad Orosium, vel ad quemquam Hispaniarum episcopum, mittere non potuit, in qua praeter tres illos recensitos errores, et alii quatuordecim, seu quindecim, damnantur et rejiciuntur, qui nondum ad Augustini notitiam pervenerant. 4. Nec mihi Augustini epistola objiciatur quam inscripsit Ceretio. Ex ea enim quid? Totus ibidem est sancti Patris scopus in detegendis iis fraudibus quibus sacras Scripturas corrumpebant, et sibi apocryphas adoptabant, cum potissimum canonicis praeferrent libris hymnum quem a Christo Domino ante passionem in horto recitatum fuisse confingebant. Quo autem anno ejusmodi scripserit Augustinus epistolam, proferre non audeo. Sed eam mihi sedulo percurrenti nihil prorsus occurrit quod Quesnellianis conjecturis queat suffragari. Verum nec iis suffragari posse quis sibi blandiatur quae idem Augustinus anno 420 ad Conscentium contra Priscillianistarum mendacia atque perjuria, tum de Dictinii libris, conscripsit. Impetit quippe ibidem mendacii naturam, et omnia contraria argumenta ex male interpretatis Scripturis deprompta refellit; Dictinium in Ecclesiae pacem tamquam poenitentem extremam diem clausisse asseverat, ut jam vidimus, in quibus tamen omnibus nec unum leve illius fidei professionis vestigium conspicimus. 5. Jam vero antequam ad sermonem illum 129 perveniamus, quem tamquam genuinum fetum Quesnellus Augustino adjudicat, de libro contra omnes haereses ab eodem, anno 428, conscripto, nobis verba facere opus est. Fatemur quidem sanctum Hipponensem episcopum, num. 70 prolixiori stylo alios et alios Priscillianistarum recensuisse errores. Sed si excipiamus conjugiorum solutiones, carnis turpitudines, et contaminationes, quibus Priscillianistae delectabantur, quas ipse exagitat, nihil aliud ibi subjicit, praeter ea quae vel in libris ad Orosium et Consentium, vel in epistola ad Ceretium jam antea exagitavit. Necdum igitur tum omnia illius sectae arcana Augustino, aut aliis innotuerant. Si enim biennio antequam is ex hac migrasset luce innotuissent, certe describere non praetermisisset, cum in hoc opere exarando in votis habuerit singularum haereseon errores referre. Neque ei id vitio vertendum est. Nimium enim ea aetate tum Hispaniarum, tum Galliciae res erant afflictae, et propterea sacri Ecclesiarum praesules, quibus post Romanum scissum imperium Barbari Arianique principes dominabantur, non in synodis cogendis vacare poterant, non in haereticos et contumaces clericos animadvertere, non denique gravissimis occurrentibus quaestionibus ultro citroque epistolas mittere, et ea institutionum subsidia ab aliis catholicae societatis episcopis expetere, quae omnino necessaria videbantur. Ad haec quippe, quae fusius etiam antecedenter descripsimus, si noster lector sincere animadvertat, non facile sibi persuadebit, aut nos Augustinum in invidiam adducere voluisse, aut de ignorantia notare, sed tantum ea referre quae veritati magis 271 magisque consona esse censentur. Neque Quesnello ad Eutropii et Pauli episcoporum Hispanorum consultationes provocare juvat, contendendo, videlicet, Hos commonitorium quoddam ad Augustinum transmisisse adversus invalescentes in Hispaniarum regionibus errores, qua occasione potuit libellus iste postulari ab Hispaniae episcopis, et scribi ab Augustino. Sed unde hoc tenet Quesnellus? Ex Orosii consultatione, seu commonitorio, id habere affirmat. Sed Orosii verba jam Quesnello negotium facessunt, nam Eutropius et Paulus episcopi, sola salutis omnium utilitate permoti, commonitorium jam dederunt (ait Orosius) de aliquantis haeresibus, nec tamen significarunt omnes. Super quas vero haereses duo illi episcopi Augustinum consuluerint, plane reticuit. Sed si eum consuluissent super Priscillianam haeresin, et errores; vel si Augustinus, postulantibus illis duobus episcopis, libellum illum anathematismosque scripsisset, quid Orosio opus erat festinato edere et coacervare in unum omnes perditionum arbores cum radicibus et ramis suis? Annon illa fidei professione, vel libello; annon in decem et octo, vel in viginti sex, anathematismis habebatur id omne quod ad illius haeresis exitium oportebat? Augustinum praeterea, si duo illi episcopi in hac causa interpellassent, aut rescribendo iisdem fecisse satis arbitratur Quesnellus, aut non. Sed utroque hoc telo seipsum jugulat. Nam dato illo primo, fateri cogitur cur Augustinus in eadem causa ab Orosio iterum consultus, hunc non remisit ad illam fidei professionem, et ad illos anathematismos quos, rogantibus Eutropio atque Paulo episcopis, conscripserat. Remisisset quidem, quemadmodum eum remittit ad lectionem quorumdam opusculorum contra Manichaeos editorum, quae legisti (ait), aut legere poteris. Cur tandem fatetur ex Orosio tum intellexisse quid Priscillianistae sentirent, et jam illa fabulosissima deliramenta apud Hispanos esse convicta? Sed jam Augustinum ab Eutropio et Paulo de Priscillianistarum erroribus non fuisse interpellatum, nec ad eos episcopos in hac causa quidquam aliquando rescripsisse, arbitror evidentissime demonstratum. 6. Verum enim vero, etsi de hoc fidei libello multa scripserim, adhuc me nihil praestitisse videor, si ille clarissimorum virorum judicio et manuscriptorum exemplarium auctoritate uni Augustino adjudicaretur. Ecquis profecto lepidum nugatorem me esse non arbitraretur, cum lustratis jam aliis atque aliis Augustini Operibus, quibus laudata illa fidei professio nec concinit, nec cohaeret, istud unum subsisteret cui potissimum Quesnellus insistit? Annon vetusto Romanorum canonum codici, Sententiarum Magistro, antiquis recentioribusque exemplaribus, Lovaniensibus doctoribus, ex quibus omnibus suarum conjecturarum argumenta ipse Quesnellus mutuatus est, fides adhibenda foret? Sed in tanti discriminis causa nihil operae me insumere oportebit, si Parisini doctoris judicio illud opponam, quod jam Patres congregationis S. Mauri in postrema Parisina Operum S. Augustini editione pronuntiarunt. Illam ergo fidei professionem cum subjectis anathematismis sub nomine sermonis 233, de Fide catholica inscriptam, in appendicem quartae classis rejecerunt, atque eam Augustiniano nomine prorsus indignam judicarunt. Qualem vero hujus sermonis fecerint censuram, nos hic subjicimus. Omnes quippe singulasque Quesnellianas ratiunculas apprime refellit, praeter eam quae ad Romanorum Canonum pseudocodicem pertinere arbitrantur. « In appendice (aiunt) nunc primum collocatur. In Lovaniensium editione dubius est, Verlini autem et Vindingi censura supposititius. Exceptis anathematismis posterioribus quatuordecim, qui ex confessione fidei catholicae Damasi ad Paulinum Antiochenum huc accesserunt, nihil est 272 aliud quam libellus fidei qui in codice Canonum Ecclesiae Romanae, cap. 40, sic inscribitur: Libellus Augustini de Fide catholica contra omnes haereses, qui etiam Toletani I anni 400 concilii Actis insertus reperitur, cum nonnulla in anathematismis varietate. Nomine Augustini citat Magister Sententiarum in III, dist. 21, ex ipso forte Romano canonum codice. Quippe in mss. Lunc libellum inter Augustini sermones et opuscula nusquam exstare vidimus. Augustinum certe nobis minus sapiunt hi loquendi modi, num. 1, Hanc unam esse divini nominis Trinitatem; ibid., Non imaginarium corpus, aut forma sola compositum; ibid., Et omnia corporis exercitia, sive, ut Rom. cod., exitia, sensisse; et num. 2, Mundum hunc factum non fuisse, atque ejus omnia instrumenta; tandem vox Paracletus passim posita pro Spiritus sanctus. Estius in III Sentent., dist. 21 § 3, editum suspicatur a scriptore in Nestorianos propenso, quorum videlicet errori accommodari possunt sententiae quaedam, praesertim anathematismus quintus. » Hactenus congregationis S. Mauri PP. in laudati sermonis editione. 7. Ego autem in his percurrendis exscribendisque, quae mire in nostrum conferunt negotium, in magnam rapior admirationem ob maximum illud silentium, quod cum hic, tum alibi de Quesnellianis nugis Maurini Patres servarunt. Istae haudquaquam dissimulandae erant, cum ipse Quesnellus habuerit in votis eosdem PP. in nova Operum S. Augustini editione, cui tum operam dabant sibi suisque conjecturis suffragaturos. Hoc profecto hisce verbis indicasse, quemquam eruditorum minime latebit. Post longam enim tot tantorumque commentorum seriem, ita caput illud octavum suae dissertationis de Libellis absolvit: « Plura, et doctissimo viro digna exspectamus de hoc libello a R. P. domino Francisco Delfau asceta Benedictino, in ea quam cum suis San-Germanensis coenobii collegis adornat Operum S. Augustini editione. » Nec ego modo contendere audeo doctos studiososque illos viros suae eruditionis aequae animique sinceri testimonia non exhibuisse. Sed illud mihi maxime displicet, quod in laudata praemonitione ad sermonem 129, nunc vero 233, Quesnello quasi suffragari voluerint, Romanae Ecclesiae illum canonum codicem asserendo, quem plurimis monumentis hinc inde mutuatis, corruptis atque interpolatis refertum esse intellexerunt. Hac in re succinere voluisse Quesnello divinanti non arbitramur, qui, semper suorum studiorum partibus adductus, Romanae Ecclesiae auctoritatem elevavit, sensim praesertim ostendere nisus eam in suis decretis et constitutionibus aliarum particularium Ecclesiarum pedissequam factam esse, ex quibus modo unum, modo alterum monumentum atque decretum mutuata est, ista suum in usum traducendo. Hanc sane agendi rationem viros pietate et doctrina celebres consulto sequi voluisse, suspicari nefas esse arbitramur. Verum, una alteraque voce ibidem adhibita, lectorem saltem admonere potuissent codicem illum, quem sub nomine Romanae Ecclesiae Quesnellus evulgavit, incerto auctori ascribi, et dubiae omnino fidei esse, vel ab iis habendum, qui non tantum emunctiori critices judicio pollent, sed qui prima ecclesiasticae historiae et theologiae elementa et institutiones praegustarunt. 273 CAPUT XVII. De Asturicensi, Celenensi, et Bracarensibus synodis in Galliciae regnis apostolicae sedis decreto habitis, vel ejus suffragio probatis. 1. Age jam tandem, missis factis Paschasii Quesnelli divinationibus et nugis, ad alia concilia in Galliciae regno S. pontificis suffragio aut praecepto habita nostra se convertat oratio. Sed incertus sententiae ob veterum monumentorum inopiam, sive jacturam, aliorum dictis, et observationibus insistere, quam novum aliquid in medium afferre malo; cujusmodi sane illud est, cujus Idatius in Chronico celebrem fecit mentionem. In Asturicensi urbe Galliciae quidam ante aliquot annos latentes Manichaei gestis episcopalibus deteguntur, quae ab Idatio et Turribio episcopis, qui eos audierant, ad Antonium Emeritensem episcopum directa sunt. Fluctuat nunc animus in adjungenda fide Stephano Baluzio, conciliorum collectoribus, Quesnello aliisque doctis viris, qui arbitrati sunt Manichaei vocem Priscillianistas hic innuere et designare. Idatius quippe illius Chronici auctor, discrimen maximum Priscillianistas inter et Manichaeos dari utique novit, ut ipsi hisce dissertationibus explicavimus. Sed adhuc animi fluctuationem haec alia verba praecedentia augent: Quidam ante aliquot annos latentes Manichaei. Latibula porro et tenebras quaerere consuevisse Manichaeos, non Priscillianistas, in prioribus duobus nostris libris, quos de Manichaeis Leone M. et ex Romanae inquisitionis Actis conscripsimus probatum est. Sed Priscillianistas suapte morum conditione impudentissimos, lucem vereri, et abdita loca inhabitare consuetos fuisse, eo tempore potissimum quo in Gallaecia civiles et ecclesiasticae res susquedeque vertebantur, quis sibi persuadet? Deinde iis in regionibus, cum Priscillianistarum ita increbuissent propagines, ut multi etiam ex clericali et sacerdotali ordine labefactati reperirentur, qui umquam fieri potuit, ut isti laterent? Illud tandem hac in re animum magis magisque fluctuare urget, quod idem Idatius in Chronico subjicit, videlicet in horum haereticorum numero fuisse Pascentium quemdam urbis Romae, qui de Asturica diffugerat Manichaeum, Antonius episcopus Emeritae comprehendit, auditumque etiam de provincia Lusitania fecit expelli. Nunc porro, si quae de urbe Roma, cum in Annalibus, tum in sacris vetustis monumentis legenda occurrunt, ad memoriam revocemus, nusquam hic Priscillianistas latitasse aut immoratos fuisse reperiemus. Sed Manichaeos ex Africa advenientes sub Siricio papa in Urbem sibi confugia quaesiisse, latibula parasse, frequentes habuisse sacrilegos turpitudinum conventus, ad quos Romani viri et mulieres, tamquam electi et electae, acciti convenire consueverant, explorotissima res est. Qua vero in urbe cum usque ad quartum vel quintum sancti Leonis Magni pontificatus annum permansissent, divino tamen consilio factum est ut publicis Ecclesiae et magistratuum proscriptionibus exsules extra Italiae oras amandarentur. Id forte innuere voluisse Idatium de Pascentio Romano Manichaeo loquentem, saltem suspicari possumus, cum scripsit: Antonius episcopus Emeritae comprehendit, auditumque etiam de provincia Lusitania fecit expelli. Non semel Pascentium exsilii poenam subiisse particula etiam cum indicare habeat, commode isthaec de exsilio ab Urbe interpretari potest, maxime quia de Asturia urbe diffugit, non exsulavit. 2. Conjecturae autem hactenus adductae maximum sibi robur nanciscuntur, cum ex tempore in quod Asturicense concilium rejiciendum est, 274 tum ex praecedenti laudata sancti Leonis Magni ad Turribium epistola. Concilium illud quippe anno 446 fuit coactum, et Manichaei ex omnibus Italiae oris amandati fuere praecedenti anno 445, ut etiam ex Valentiniani novella perspicue demonstratur. Hos autem tunc in Hispanias et Gallaeciam se recepisse verisimile est; cum regnis illis acatholici principes dominarentur. Anno praeterea 447 ad Turribium suam epistolam scripsit, et singulis sibi propositis quaestionibus S. Leo occurrit. Putantne sanctum pontificem de hoc Asturicensi concilio nihil fuisse dicturum, si in Priscillianistarum causa fuisset coactum? Turribius enim Leonem consuluit, non de Manichaeorum, sed de Priscillianistarum erroribus. Igitur concilii Acta cum una synodica epistola ad apostolicam transmisisset sedem, quae Acta aut approbasset, aut reprobasset S. Leo, aut saltem illorum aliquam mentionem fecisset, praesertim cum tam in exordiis quam in epistolae fine in S. Turribii laudes excurrat, eumque admoneat de uno generali aut pluribus provincialibus synodis habendis, tum ad purgandas Priscillianistarum labes, tum ad horum improbitatem impudentiamque coercendam. Cum igitur nec unum saltem verbum de Asturicensi jam coacto concilio proferat, quis sibi rationabiliter blanditum voluerit istud in Priscillianistas animadvertisse? Hisce ergo validissimis rationibus adductus, mea sententia propensior est ut potius conjiciam concilium ab Idatio laudatum annoque 446 coactum Manichaeos exagitasse. 3. Sive tamen in Manichaeorum sobolem, sive in Priscilliani asseclas synodus illa animadverterit, in dubium minime vocandum est, sancti Leonis praeceptum ad illam haudquaquam posse referri, sed ad aliam in Gallaeciae regno coactam, post susceptam a Turribio sancti pontificis epistolam cum omnium propositarum quaestionum resolutionibus. Accepta ergo a Turribio hac epistola, secumque reputatis gravissimis impedimentis, quae generalis cogendae synodi moram afferebant, ipsi Gallaeciae provinciae episcopi de particulari quodam cogendo concilio habuerunt consilium. Qua autem in urbe isti episcopi convenerint, certo hactenus definitum non est. Severinus Binius sibi persuadet eum conventum in Celenensi municipio apud Lucensem urbem, praeside Balconio Bracarensis Ecclesiae episcopo et Gallaeciae metropolita, congregatum fuisse. Huic opinioni suffragari Lucretii praefationem in Bracarensi I concilio factam, perspicuum est. Sed ei non cohaerent S. Leonis verba, quibus Idatio et Ceponio, veluti metropolitico jure insignitis, episcoporum congregandorum curam et onus demandat. Quibus congregandis fratres nostri Idatius et Ceponius imminebunt. Si, ex S. pontifice, igitur, Idatio et Ceponio metropolitanorum dignitas et honor attributa sunt, quid causae esse potuit ut quatuor Hispaniae provinciarum episcopi fidei regulam a seipsis conscriptam ad Balconium Bracarensem, non ad illos, direxerint? Certe si tertium adhuc metropolitam in Gallaeciae provincia confingere non velimus, alterutrum ex duobus illis episcopis vitam functum fuisse dicendum est, quando Bracarensis illa synodus coacta est, cui Balconius praeerat. Ceponium autem huic sedi ante Balconium praefuisse, non Idatium, non spernendis conjecturis ratiocinatur Quesnellus. Sed dum hoc damus, adhuc de Idatii sede dubitatur. Hunc quidem Lemicae urbis episcopum Sigibertus in Chronico facit, cujus causa, praeter metropolitam Lucensem, aliumque Bracarensem, tertium quoque admittere cogeremur, Lemicensem nimirum, ad quam consecutionem cum animadverteret Quesnellus, scripsit: « Igitur Lucensis metropolitanus fuisse videtur Idatius, quamvis Sigibertus eum Lemicae episcopum faciat. Sed videtur confundere duos Idatios, quorum unus tempore Leonis et Chronici auctor fuit, alter Priscilliani olim accusator, qui revera Lemicae episcopus fuit. » Cujus erroris causam 275 afferre volens, hanc fuisse affirmat, quod recentior Idatius in praefatione sui Chronici natum se in Lemica civitate asseveret. Sed si hunc episcopatum assecutus fuisset, non omisisset eo loco commemorare. Atqui, subjicit idem Quesnellus: Metropoliticam suam dignitatem videtur indicare, cum ibidem se summi praesulem officii creatum dicit. Et in laudatae praefationis fine ita gemebundus deformem luget ecclesiastici ordinis in Gallaeciae provincia statum, ac si ad eum praecipue pertinuisset, velut provinciae caput: Creationibus indiscretis, et universae propemodum in divina disciplina occasui, ex officio occurrere ac subvenire. 4. His ergo, similibusque aliis conjecturis in re maximis obvoluta tenebris, Quesnellus insistens duas in Gallaeciae provincia ad Priscillianistarum exitium factas fuisse synodos non dissimulat, quarum alteram apud Lucum, alteram vero in Bracarensi urbe congregatam affirmat; felicemne faustumque habuerint finem duo provincialia concilia Leonis praecepto indicta, vetusta monumenta non produnt, et aliunde eorum Acta temporis diuturnitate et injuria interciderunt. Verum si ex Ecclesiae memoriis quae supersunt liceat ratiocinari, eam haeresim tum in Gallaeciae regno non penitus exstinctam et abolitam remansisse, credendum est. Etenim quamvis Turribius, Idatius, Ceponius, Balconius, aliique episcopi synodalibus gestis eam cohibuerint, ut, ipsis in carne viventibus, et Leone Magno superstite, Priscillianistae audacius caput extollere ausi non fuerint, tamen aliis atque aliis annis decursis, iis in regionibus eorum errores redivivos pullulasse compertum est. Cujus rei causa nos antequam de tabula stylum removeamus, sequenti capite mox paucis absolvemus quae de Priscilliana haeresi supersunt dicenda. CAPUT XVIII. Novissima Bracarensis Ecclesiae Acta ad aliquas superstites Priscilliani erroris reliquias abolendas. 1. Priscillianistarum sobolem jam tot et tam variis modis cum a Romanis pontificibus, aliisque sanctissimis episcopis, tum a synodis saeculique principibus exagitatam, quingentesimo Christi anno nondum exstinctam, nec penitus fuisse abolitam, vetusta Christianae rei monumenta sat perspicue patefaciunt. Nam hujus impietatis et impudentiae venena, quae huc illucque in Hispaniarum et Gallaeciae regnis multorum virorum et mulierum corda, fidem et religionem corruperant, brevi temporis spatio nec purgare, nec iis mederi, sacri catholicique pastores potuere. Quare etsi aliquamdiu mala illa sacrilegiorum et blasphemiarum semina, episcoporum studio annitente, latere visa sint, ea tamen, sexto Ecclesiae saeculo currente, in Gallaeciae regno potissimum, rursum in lucem eruperunt, Id maximo sane sui animi moerore (ut credibile est) novit Profuturus Bracarensis Ecclesiae metropolis episcopus, qui, primum exsecutioni demandatis apostolicae sedis et provincialium synodorum statutis, iterum anno 538 eamdem apostolicam sedem suis epistolis consuluit, novis quidem occurrentibus causis, quas mox aperiemus. 2. Qui igitur tum in Gallaeciae regno Priscilliana labe inquinati erant superstites, ficto religiosae pietatis et Christianae abstinentiae colore, a carnium escis abhorrebant. Quod cum ab ipsis non devotionis, sed exsecrationis animo fieri Profuturus episcopus optime novisset, causam ad apostolicam sedem retulit, exquirens an iisdem anathematis poenis essent plectendi, quibus ob idem scelus olim SS. Patrum statutis in Manichaeos fuit animadversum. Apostolicam tunc vero Romanam S. Petri sedem Vigilius 276 papa regebat, qui Profuturi consultationibus confestim occurrens, primo eorum damnavit superstitionem, qui aliquid ciborum contagione carnium credebant esse pollutum, quia (subjicit) de his omnibus quae ad humanum victum misericordia Dei contulit, nihil catholicis esse judicatur immundum. Quare ad pleniorem Bracarensis hujus episcopi institutionem, et ad apostolicae sedis decretorum robur augendum, eos Scripturarum fontes in medium adducit, quibus ejusmodi praecavendos errores esse docemur. Cujusmodi autem illud est, quod vel Paulus scripsit ad Titum: Omnia munda mundis, etc.; vel illud aliud epistolae I ad Timotheum, videlicet: In novissimis temporibus discedent quidam a fide, etc.; vel illud denique quod apud S. evangelistam Matthaeum legendum occurrit: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem. His ergo aliisque similibus Scripturarum testimoniis Patres qui Vigilium praecesserunt innixi, speciatim eos damnandos esse censuere qui se a carnium esu abstinentes, ea quoque credebant esse vitanda, quae carnibus fuisse videbantur admixta. Cum vero ista scriberet Vigilius, divino consilio factum est ut ea verborum formula uteretur, quae invidis hominibus et recentioribus sectariis omnia arma praeriperet. Quapropter abstinentiam ad nostri corporis effrenes passiones coercendas minime reprobavit, quam Deo maxime gratam esse universus sanctorum PP. coetus affirmat. Cujus causa, cum in pervigiliis, tum Quadragesimae tempore ciborum delectum et discretionem rationabilius Ecclesiam praecepisse perspicuum est: sed eos a catholicorum societate eliminandos esse docet, quia a Domini creaturis nefarie et superstitiose abhorrebant. Quapropter (ait) nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, nec eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate. 3. At Priscillianistarum sacrilegus in Trinitatis mysterium animus novam quamdam aliam erroris speciem excogitaverat, tametsi Toletani Bracarenses et Lucenses PP. praecedentibus in conciliis fidei professionem conscripsissent et promulgassent, ad unam in tribus divinis personis substantiam, naturam, virtutem atque potestatem praedicandam et confitendam. Quare ergo ut Priscillianistae aliorumque haereticorum propagines hoc dogma convellerent, glorificationis hymnum quem catholica Ecclesia in Psalmorum fine antiquitus canendum instituerat, ipsi, una aut altera conjunctionis syllaba subducta, corrumpebant, dicendo: Gloria Patri, et Filio, Spiritui sancto. Novam hanc esse erroris speciem S. pontifex ibidem affirmat; simulque eorumdem haereticorum illum agendi scopum esse scribit, videlicet eos docere voluisse Filii et Spiritus sancti unam tantummodo esse personam. Sed ad eum convincendum errorem, sufficit (ait Vigilius) quod Dominus Jesus Christus, designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quae argumento sunt aequalibus distinctionibus tres illas personas nominari jussisse. 4. Praeter has duas autem quaestiones, quae Priscillianistarum errores respiciebant, et alias quae ad Arianorum baptisma, vel ad Ecclesiarum instaurationes et consecrationes, vel ad diem eo anno definitam pro Paschali festo et Pentecoste celebrando pertinebant, Profuturus Romano pontifici discutiendas proposuit. Sed celebris profecto est consultatio vel quaestio illa, 277 cui quinto loco Romanus pontifex occurrens, vetustum ecclesiasticae disciplinae ordinem divinarum precum in missis recitandarum servandum praescribit. In quo quidem capite cum multa et varia descripta offendamus, quae circa canonicas preces et sanctorum Dei festivitates recentiorum novatorum criticorumque hominum arguant falsitates, lubens ea omnia expenderem, nisi quae mihi objiciuntur dicenda nimium hujus Priscillianae haereseos historiae filum abrumperent. Unum interim tamen minime censui praetermittendum: remotiorum videlicet orbis partium episcopos ita ab apostolicae sedis mandatis et institutionibus consuevisse pendere, ut ad hanc non tantum fidei et episcoporum negotia definienda deferrent, sed ea etiam quae ad festa, ad sanctorum Dei solemnitates natalitiosque dies celebrandos, pertinebant, pari animi submissione statui atque perscribi postularent. Quae sane cum ipse mecum reputarem, facile in eam adductus sum persuasionem, canonicarum precum regulam primitus ab apostolica sede, in Occidente saltem, derivatam esse, a qua resilire nulla Ecclesia, nullusve ecclesiastici ordinis minister confidebat. Ut maxime confirmari potest ex perantiquo illo fragmento epistolae S. Leonis ad Turribium, quod in superioribus indicavimus, quodque publici juris facere jam deliberavimus. Harum tandem canonicarum precum ordinem, ex apostolica traditione acceptum, una cum hac epistola Vigilius papa ad Profuturum episcopum direxit, ut inde intelligeret quid in festivitatibus esset sequendum: Quapropter (ait) et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem (Deo propitio) ex apostolica traditione suscepimus. Et ut charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta connectes, Paschalis diei preces similiter adjecimus. 5. Verum ad hanc omnium Ecclesiarum et episcoporum, in quibusvis causis, erga apostolicam sedem reverentiam et subjectionem patefaciendam, in his immorari arbitror supervacaneum. Ipse quippe Vigilius absque ulla verborum ambiguitate ac veritatis fraude, quasi suorum praedecessorum vestigia et suae sedis privilegia paucis persequens, Romanam Ecclesiam fundamentum et formam omnium Ecclesiarum esse, ex omnium credentium consensione praedicat. Quoniam (ait) licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est ut omnibus praeemineret. Et paucis interjectis, de praecipuis Romanae Ecclesiae praerogativis disserens, eam omnium Ecclesiarum ea ratione primatum habere asseverat, ut ad eam, tam summa episcoporum negotia, judicia atque querelae, quam et majores Ecclesiarum quaestiones, quasi ad caput, semper referenda sint. Quae igitur ad primatus praerogativam, quae ad appellationes ab episcoporum judiciis ad apostolicam sedem factas, quae denique in causis majoribus eidem apostolicae sedi sunt reservata pertinere jura sanxerunt, cum laudato loco, tum in reliquo suae epistolae contextu Vigilius papa recensuit. Sed cum haec omnia catholicis eruditissimisque viris notissima sint, in praesens silentio premere statuo, causas potius dicturus ob quas confictionis aliquid ea in epistola redarguere possent. 6. Viribus imprimis destitutum censeri oportet quod ex epistolae inscriptione objicerent. Eam videlicet in veteribus etiam editis exemplaribus Eucherii, seu Eleutherii, nomen praeferre. Id sane haudquaquam inficiatus est cardinalis de Aguirre, qui Profuturo Bracarensi, Gallaeciae episcopo metropolita, inscribendam hanc epistolam docuit. Sed ex hac objectione quid? Nulla enim ratione amanuensium lapsus et oscitantia exploratissimae veritati obesse potuit. Quare minus prudens et prorsus futilis eorum eruditio censeri debet, qui ex corrupto alicujus monumenti titulo et inscriptione suppositionis et falsitatis argumenta desumere conantur. Nimis quippe frequens et solemnis fuit ejusmodi amanuensium lapsus, 278 in exscribendis praesertim personarum et locorum propriis nominibus, ut in cujusque aetatis et idiomatum manuscriptis exemplaribus videre est. Illud vero in praesens ad nostram rem spectat, nimirum pro Eucherio, seu Eleutherio, Profuturi nomen esse legendum, ut habent plerique optimae notae manuscripti codices, ut Bracarensium episcoporum catalogi, et Romanorum consulum tabulae, ut denique concilii Bracarensis Acta paulo post celebrati, sine ulla prorsus ambiguitate, patefaciunt. Et quidem plures mss. codd.: vetustissimus videlicet Lugdunensis, duo Colbertini antiquiores, optimis notis insigniti, ex quorum uno clarissimus Stephanus Baluzius hanc epistolam descripsit, Profuturi nomen habent. Sed hunc Bracarensem episcopum fuisse, ejus concilii prima Acta testantur. Quare vix dubitare licet eum apostolicam sedem, cum supra Priscillianistas, tum supra caeteras illas quaestiones Vigilii papae tempore consuluisse, atque Vigilium pontificem ad eumdem epistolas de quibus agimus direxisse. « De die autem (ait eminentissimus Aguirre) et anno quo data est, inutile reor esse si disputem, cum ex codice Colbertino constet scriptam esse eo anno quo Joannes consul fuit post Belisarium, id est anno 538.

7. Quod si vero secundo loco adhuc objiciatur, saltem postremum illius epistolae caput suppositionem et falsitatem redolere, in quo de primatu Romanae Ecclesiae disseritur, jam propositum urgerem. Nec enim moveri possem quod illud in variis Galliarum codicibus desideretur vel quod in pseudoisidoriana collectione dumtaxat reperiri adversarii asseverent. Nam imprimis isthaec epistola ad Gallaeciae metropolitam scripta est. « Et propterea longe major fides habenda reliquis omnibus codicibus manuscriptis antiquissimis Hispaniae, visis et collatis ab illustrissimo Loaysa, tum impressis, in quibus caput illud de primatu Romanae Ecclesiae habetur, quam uni Colbertino, de quo non levis suspicio esse possit in Gallia scriptum fuisse iis temporibus quibus causae episcoporum appellantium sedem apostolicam disceptabantur, praesertim inclinante saeculo nono, sub Nicolao I papa, et postea in causa Gerberti Rhemensis, desinente fere decimo. Fieri enim facile potuit, ut qui, adversus Hincmarum Laudunensem et Rhotadum Suessionensem episcopos sedem apostolicam appellantes, eripere ipsi conabantur episcoporum judicia, truncarent epistolam Vigilii abscisso eo capite quo ipsi jugulabantur. » Hactenus cardinalis Aguirre loco superius laudato. Cujusmodi subsidiis usi sunt novissimi Conciliorum editores in notis ad laudatam Vigilii epistolam, tom. V, pag. 1290. At nec nos tam multos esse oporteret in duobus illis eripiendis objectis, si ad Vaticanorum exemplarium manuscriptorum auctoritatem provocare institueremus. Exstant quidem in apostolica hac bibliotheca plura hujus epistolae exemplaria, quae genuinum Profuturi nomen et caput illud de Romanae Ecclesiae primatu exhibent, quae invicte probant laudatam epistolam nullum prorsus vulnus passam fuisse.

8. Verum si tot tantaque praesidia huic exagitatae veritati non opitularentur, adhuc forte de hujus epistolae falsitate et suppositione quis suspicari posset? Apage figmentum! Longe majora sibi veritatis certa argumenta vindicat ex suffragio Bracarensium Actorum illorumque Patrum consensione quibus potissimum cardinali Aguirre, Baluzio, Conciliorumque collectoribus adhaerere, et ea non tantum cursim evolvere, vel levius indicare, opus erat. Patres itaque illi, ut in praecedentibus vidimus, anno Christi Domini 563, cum jam Joannes papa tertius apostolicae sedis clavum teneret, et Ariamirus, seu Theodomirus, ex Suecorum stirpe rex, civiles Galliciae et Lusitaniae res administraret, in unum convenere. Diu enim antequam convenirent, in votis habuerunt sacerdotalem inter se ipsos fieri debere conventum, ut penitus Priscillianae haereseos contagium 279 purgarent. Propterea aiunt: Nunc igitur, quoniam optatum nobis hujus congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius noster, aspirante sibi Domino, regali praecepto concessit, et simul positi considemus (alias consideremus) prius si placet, de statutis fidei catholicae perquiramus. Prima autem die mensis Maii hunc conventum inchoatum fuisse, sequens nota patefacit. Concilium Bracarense, anno 3 Ariamiri regis celebratum, die kalendarum Maiarum. A quibus vero catholicae fidei statutis concilium illud exordia sumpsisset, jam luculentissime in praecedentibus diximus, Quesnellum exagitantes, qui confidentius fidei professionem a Tarraconensibus, Carthaginensibus, Lusitanis et Baeticis Patribus, papae Leonis praecepto descriptam, eripere conabatur, ut incerto prorsus scriptore eam assereret. Ne igitur actum iterum agamus, alteram illius concilii partem expendendam assumimus, in qua quippe cum de Profuturo Bracarensis Ecclesiae antistite, tum de Romanorum pontificum primatu et juribus, cumulate laudati Patres verba fecere. 9. Ad totius ergo clericalis ordinis institutionem Lucretius eos praecedentes Ecclesiae canones recitari jussit, quos generales et provinciales synodi in Ecclesiasticae disciplinae munimen et sacrorum rituum et ministrorum Ecclesiae decus conscripserant. Cui suggestioni caeteri omnes episcopi illico cum suffragarentur, necessarium et valde utile arbitrati sunt primo ad eas provocare institutiones quae ab apostolica S. Petri cathedra ad interrogationem quondam venerandae memoriae praedecessoris sui Profuturi directae fuere. Profuturum episcopum ergo ante Lucretium in Bracarensi consedisse throno, et ab apostolica S. Petri cathedra regulas pro Priscillianistarum superstitibus reliquiis abolendis recepisse, hujus concilii Patres confessi sunt. Sed horum votis lubens Lucretius adhaerere cupiens, confestim respondit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis reminiscita est. Atque omnibus audientibus: Relecta est auctoritas sedis apostolicae ad quondam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime inserta est. Haec autem ad Vigilii apostolicam constitutionem referri, nemini dubium esse potest. Nam subjecta ibi et definita viginti duo capitula huic aeque innixa sunt, quemadmodum praecedentes canones et anathematismi ex S. Leonis ad Turribium epistola, quam laudarunt, mutuati sunt. In his igitur novis capitulis conscribendis eum potissimum sibi scopum statuerunt; abolere videlicet ritus, caeremonias, omnemque profanam disciplinam, et regulas a Priscillianistarum pravitate derivatas. Non enim impii sacrilegique illi homines catholica dumtaxat dogmata corruperant labefactaverantque, sed divinorum officiorum et horarum canonicarum ordinem perverterant, solemnioribus quoque diebus, et in pervigiliis, peculiares lectiones in missis celebrandis recitabant. Ab illa enim recesserant apostolica traditione quae formulam populum inter sacra mysteria facienda salutandi praescribit. Non eumdem in sacrificio perficiendo et baptismate administrando ordinem et formam servabant. Alios psalmos et alias scripturas poetice compositas, praeter eas quae in novo et veteri Testamento habentur, publice in Ecclesia psallebant; neque tandem omnes etiam clericalis ordinis ministri carnium cibo utebantur. Quare capitulo 14 statuerunt: Pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur; quod si contempserint (addunt) secundum quod de his talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haereseos hujus officio excommunicatos omnibus modis removeri. Nimis perspicua profecto sunt haec, et id genus alia, quae subjicere possem ad apostolicae sedis primatum et praerogativas patefaciendas, vel ad eam animi subjectionem et obedientiam probandam quam remotioris orbis partis episcopi erga Romanos pontifices verbis et factis impleverunt. 280 10. De qua quidem obedientia et sacro conjunctionis foedere cum Romana Ecclesia, quovis tempore Hispani ipsi gloriati sunt, ut, post cardinales Baronium et Aguirre, clarissimus et optimarum scientiarum cultor eximius D. Idelphonsus Clemente de Arostegui, jam in alma hac urbe pro Castellae regno inter duodecim viros jurisconsultos Romani fori causarum judices novissime testatus est. Is namque ad augendam ornandamque Hispaniensis Ecclesiae historiam, exhortationem ad Hispanos Romae XII kal. Septembris 1747 eo consilio conscripsit, ut eos in patriae honorem et utilitatem ad studia litterarum excitaret. Inter caetera autem quae in mentem suae gentis hominum revocat, illud est. « Cum a prima Ecclesiae Romanae et Hispaniae aetate maxima fuerit utriusque conjunctio atque societas, hinc certissima mihi res erat in hac urbe memoriam et monumenta praecipua servari quae ad historiam nostram spectant. » Et paulo infra subjicit. « Hic igitur facile reperiri posse judicabam singularum Ecclesiarum origines et dignitatem; hic earum conjunctionem, divisiones, et translationem; hic conciliorum Acta, episcoporum appellationes, atque SS. Pontificum decreta. » Ad cujus verba cum ego attendissem, in eam spem adducebar, nec ipsi, nec aliis quibuscumque, qui in Christianae rei studiis versantur, praesentem hunc meum qualemcumque laborem ingratum futurum, cum in istis Exercitationibus conscribendis jam alia et alia tractaverim quae strictissimum illud cum Romana Ecclesia foedus, conjunctionem societatemque certissime patefaciunt, alia vero quae ad antiquum illarum Ecclesiarum statum, dignitates et praerogativas cognoscendas non infirma et dubia argumenta suppeditare possunt, prout rerum ordo et ipsa scribendi ratio postulabat, explicaverim. Cum igitur tandem quae ad Priscillianistarum causam, errores, concilia contra eosdem coacta pertinere videbantur, quaeque in hac maximi momenti re apostolicae sedis jura auctoritatemque ab invidorum calumniis vindicare poterant, ad exitum perduxerim, duas dumtaxat in sequenti et ultimo capite levissimas difficultates eripere conabor, quae ex hujus concilii textu et narrationibus depromptae sunt, quaeque maximam disceptandi libidinem in Paschasii Quesnelli aliorumque animos excitarunt, ut mox videmus. CAPUT XIX ET ULTIMUM. Duos Leonis tempore exstitisse Turribios perperam Paschasius Quesnellus arbitratus est. Ad quem potissimum Christi annum Bracarense concilium de quo egimus sit revocandum. 1. Actorum Bracarensium seriem Paschasius Quesnellus percurrens, in eam lapsus est opinionem, praeter Turribium illum Asturicensem, de quo in superioribus verba fecimus, alium hujus nominis hominem exstitisse, qui apostolicae sedis notarii munere fungebatur, qui ad Galliciae synodum Leonis litteras detulerat. Huic controversiae Lucretii verba occasionem praebuere, qui in laudata Bracarensi synodo proloquens dixit: Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse quia eo tempore quo in his regionibus nefandissimae Priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis Romae Leo, qui quadragesimus fere apostoli 281 Petri successor exstitit, per Turribium notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam Priscillianae haeresis sectam scripta sua direxit. Si de Turribio Asturicensi isthaec verba explicanda forent, mendacium continerent. Is quippe cum esset episcopus, nec sedis apostolicae notarius dicendus est, nec illi munus istud injungendum, ut bajuli instar ad Galliciae synodum litteras deferret. Baronius hanc quaestionem excitari posse intelligens, unicum dumtaxat fuisse Turribium asseverat, cui primum refragatus est Ambrosius Morales rerum Hispanicarum scriptor non contemnendus, duos omnino distinguendos esse Turribios contendens, quorum alter Asturicensi potiebatur episcopatu, ad quem S. Leo Magnus epistolas direxit; alter vero per quem S. pontifex ad Hispaniae scripsit episcopos, qui Roma in Hispanias missus est ut laudatas deferret epistolas. Hanc ergo opinionem adoptavit Quesnellus, qui nimis sibi indulgens, in eminentissimum Annalium scriptorem invehitur, et duo istius argumenta tamquam levia et exilia, vel falsitatis portentum continentia, subvertere conatus est. Et quidem nobis in praesens tantum otii esse non potest, ut singillatim referamus quae hujus controversiae causa Quesnellus subjiciendo comminiscitur. Cujusmodi illa sunt: « Non semper solemne fuisse in litteris eorum nomina describere per quos hae deferebantur. » Leonem ad Turribium rescripsisse per eumdem diaconum Pervincium, a quo consultationes acceperat: « Ad Galliciae vero synodum mittere debuisse non alienum clericum, sed nuntium aliquem e suo latere avulsum, quod munus optime alteri Turribio, non episcopo, sed Romanae sedis notario dumtaxat poterat convenire. » Haec, inquam, et id genus alia, nimis operose congerit, et magnifice exaggerat Quesnellus, ut duos Turribios distinguat. Qui praeterea cum se Leonino textu a Baronio urgeri intelligeret, in hunc tela retorquere nisus est, doctissimum istum Romanae Ecclesiae cardinalem, et Ecclesiasticorum Annalium parentem oblitum esse contendens. « Quidnam sit discriminis inter episcopum rebus Ecclesiae sacerdotali sollicitudine incumbentem, et diaconum, vel notarium, episcopi mandata ex praecepto exsequentem, et huc illucque litteras bajuli instar deferentem. » 2. Lepida profecto ratiocinatio isthaec iis forte videbitur, qui Quesnello adulari cupientes, nonnisi externam rerum superficiem attingere quaerunt. Sed quid ea insulsius, aut magis nugatorium? Sacerdotalem ergo sollicitudinem dedecere (ait Quesnellus) si episcopus ad suae provinciae synodum acceptas ab apostolica sede litteras deferat? Annon suae Ecclesiae rebus incumberet ejusmodi pontificia mandata ex praecepto exsequendo? Sed doctus noster criticus et annotator dicat, amabo, num Leonis litterae ad Afrorum, Indorum aliorumque Orientalium populorum negotia pertinerent, vel ad ecclesiasticas ejusdem Galliciae regni res, immo et ad ipsam Turribii dioecesim jam turpius undequaque a Priscilliana haeresi labefactatam? Nimis in propatulo res est; nam Turribius, suae dioecesis et Galliciae malis mederi cupiens, Leonem consuluit, interpellavit, ab ipso ea decreta et regulas expetens quae Priscillianam luem purgarent, et ad exitium perducerent. Quid ergo mirum si sanctus pontifex, omnibus hujus episcopi postulatis occurrens, ei demandat clericorum ea labe pollutorum causas ad provinciae synodum deferre, si eidem injungit encyclicas epistolas de Galliciae synodo cogenda? Haec profecto agendi ratio caeteris expeditior erat, cum pro Priscillianistis coercendis, tum pro iis abusibus exstirpandis, qui vel in sacrorum ministrorum irrepserant ordinationes, vel qui sacros ritus et Ecclesiasticam disciplinam adulteraverant. Nam Pervincius ille Asturicensis diaconus, qui Romam venerat cum Turribianis epistolis, patriam deinde remigraturus, non tantum ad consalta jam factas 282 responsiones, sed injunctas etiam litteras ad caeteros illius provinciae episcopos facile deferre poterat, quin opus esset ut summus pontifex, cui Turribii studium in fidem et religionem maxime innotuerat, alium quemquam ex Romanis clericis cogeret tam longum et laboribus plenum iter arripere. Hanc autem agendi rationem Leonem servasse, sequentia ejus verba palam faciunt. Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicios, eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad haec quae sequuntur, quaeso, animadvertant Quesnelli assentatores: Ad tuae dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur. 3. Nunc igitur Ambrosium Morales et Quesnellum sic rogo: Qui fieri potuerit ut ad Turribii Asturicensis sollicitudinem pertineret ut Leoninae ordinationes, seu statuta, ad omnes illarum provinciarum sacerdotes tutius pervenirent, nisi eas Pervincio diacono patriam remigranti cum hac epistola Turribii fidei committendas tradidisset? Aliam enim significationem Leonis verba subire posse cum non videam, facile in eam sententiam adducor, ideo eumdem Turribium Asturicensem a Bracarensibus Patribus apostolicae sedis notarium appellatum fuisse, quia ejus fidei, pontificiae auctoritatis scriptae ordinationes erant commissae, illique maxime incumbebat ad S. Leonem rescribere an facile esset omnibus illarum quatuor provinciarum sacerdotibus in unum generale concilium coire, vel an saltem Galliciae episcopi citius, Ceponio et Idatio agentibus, in provinciali conventu congregaturi forent, ad remedium tantis vulneribus afferendum. Quod vero addit Quesnellus: « Notarii vox numquam in ecclesiasticis monumentis in eo significatu usurpatur quem ei affingit auctor ille » Baronius nimirum, « qui quod agitur in provinciis ad Romanam sedem referre ac notum facere satagit; » hic nos jam ad Latinos optimos scriptores provocare possemus, qui eam notarii vocem usurparunt ad eos significandos qui in publicis tabulis Ecclesiae res describere consueverunt; cur ergo istud munus ab apostolica sede Turribio demandari non potuit? Quae episcopalium jurium violatio in eo exercendo, cum de Christianae reipublicae bono ageretur, et illius provinciae potissimum, in qua concilium haberi Romanus pontifex praeceperat? 4. Adhuc praeterea me latet cur « Tres Leonis epistolas omnino distinctas cognoscere cogamur, partim (ait Quesnellus) ex ipso Leone, partim ex Lucretii Bracarensis interlocutione, non item cogemur eodem tempore missas existimare. » Nugae quidem. Nam si diversas illas Leonis epistolas non eodem tempore missas confingamus, nec Galliciae concilium ad annum 447 revocandum esset, ut Idatii Chronicum habet, cui omnes ecclesiastici scriptores suffragantur. Etenim prior Leonis epistola kalendis Augusti hujus anni conscripta est, quam S. pontifex, ut saepius diximus, Pervincio diacono patriam remigranti tradidit. Hunc ergo alas habuisse confingere oporteret, ut non temere arbitraremur brevi temporis intervallo Pervincium Galliciam attigisse, et rursum alios nuntios cum epistolis Romam, et alios ex urbe Roma ad Galliciam remeasse. Istud sane confictionis portentum cum aliis et aliis futilibus divinationibus nimis operose Quesnellus astruere conatus est, ad eam de duobus Turribiis opinionem suis lectoribus sensim insinuandam. 5. Jam vero tandem haec, et id genus alia, praetereamus, gradum novissime facturi ad genuinam Bracarensis synodi epocham inquirendam. Qua quidem in re satis esse videbitur, si, brevius aliorum sententias referentes, lectorum potius judicium exspectemus, quin rem ipsam definire 283 contendamus. Severinus Binius itaque ex eminentissimo cardinali Baronio istud Bracarense concilium anno Christi 563 coactum fuisse arbitratus est, ei etiam suffragante eminentissimo cardinali Aguirre, conciliorum Hispaniae collectore. Sed Garsias Loaysa refragatus est, illudque biennio ante, anno videlicet 561, convocatum affirmat, sibi persuadens Patres illos apud Bracaram non sub Ariamiro principe, sed Theodomiro convenisse. Hunc autem fuisse Suecorum regem, de cujus mirabili ab errore et impietate Ariana conversione potissimum egit S. Gregorius Turonensis, jam omnes scriptores affirmarunt. Sed ambo ea nomina eidem regi fuisse attributa, nec ullum errorem in codices irrepsisse, jam cardinalis Baronius ex certissimis monumentis probavit, eidem assentientibus Binio et doctissimo Petavio, Rationarii Temporum parte tertia. Antonius Pagius autem, cum Baronii tum Garsiae opinionibus in medium adductis, refert Bollandistas ad diem 20 Martii in Vita sancti Martini Dumiensis, affirmare concilium Bracarense I recte a Garsia anno Christi 561 consignatum. Verum, subjicit Pagius, haec opinio contrarium habet Gregorium Turonensem S. Martino Dumiensi coaevum. Varias hinc inde rationes ex Gregorii Turonensis scriptis mutuatas affert, quae potius illius concilii epocham ex anno 549, aut in sequenti, esse repetendam ostenderent. « Nihilominus (ait), quia Gregorius in referendis iis quae extra Gallias gesta sunt non raro fallitur, existimo a Garsia scriptore Hispanico non recedendum. » Tandem animadvertit Innocentii papae III epistolam fundamenta suppeditare dicendi concilium de quo agimus adhuc citius fuisse coactum, anno videlicet 560.

6. Sed in tantarum opinionum conflictu Baronio et cardinali Aguirre fidem adimere minime ausim. Conjecturae quippe omnes, quae ab adversis partibus adducuntur, nullas evidentiae, sed solius probabilitatis praeseferunt notas, in quibus expendendis longius supervacaneum ducimus laborare, ne nimis divinationibus, quas in aliis reprehendimus, aliquando indulgere videamur. Unum interim, quod referre ad nos pertinet, illud potissimum censuimus, post coactam illam Bracarensem synodum, nullam in posterum in sequentibus conciliorum Actis Romanorumque pontificum decretis Priscillianistarum haereseos occurrere mentionem. An vero tum sacrorum praesulum pietate, et catholicorum principum potentia, qui Hispanis et Galliciis coeperant dominari, nefariae illae propagines ad exitium perductae fuerint; an vero sub simulato alio nomine, Manichaeorum videlicet, Gnosticorum, Montanistarumque latebras ibi sibi quaesierint, affirmare haud ausim. Nec enim optimae critices regulas violare aequum est, a quibus sane eos recedere arbitramur, qui, nimium suis studiis indulgentes, sine ullo monumentorum subsidio, solis variis futilibusque conjecturis insistentes, aut veritatem ipsam falsis quibusdam coloribus caligine simillimis obruunt, aut falsas rerum species fictis describunt lineamentis, ut incautos lectorum animos et judicia decipiant atque pervertant. Ab hac enim agendi ratione nos semper abhorruisse, cum haec, tum aliae nostrae dissertationes cumulate patefacient.