Migne Patrologia Latina Tomus 8
MarVic.DeHoRe 8 Marius Victorinusc.285-c.365 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De homoousio recipiendo
I. Miror adhuc rationem intelligendi unam inter nos non certa mente teneri: omnes recte intelligimus, nec tamen jungimur. Dicam ergo omne mysterium, omnium verba, sententias, intellectus, oratione brevi, Arium ut possimus excludere. Graeci quos Ελληνας, vel Paganos vocant, multos deos dicunt. Judaei vel Hebraei unum: nos, quia posterior veritas et gratia est, adversum Paganos unum Deum dicimus: adversum Judaeos patrem et filium: ita dicentes duos, patrem et filium, sed unum tamen Deum complexi religiones ambas, adversum utramque alterius contrario repugnamus. Et Pagani quidem lapsi multum, et elementa et cibos suos deos esse dixerunt. Judaei errore carnali Christum negant, quem aliter confitentur. Nostrum igitur dogma est ad probandum, quod docuit veritatem, et correxit errorem. Id autem facile cognitu erit, si cognoscatur vis verbi a majoribus positi, quod ὁμοούσιον nominatum est, nec errare quemquam volo, cum tantum de patre et filio ὁμοούσιον dixero: quia Spiritus sanctus et a patre est, et in filio. Haec autem ratio contra Arianos, et contra haereticos maxime praevalebit. Esse Deum fatemur; ita est esse: Christum fateamur sic esse: isto modo dico, est Deus, est Christus. Quid est autem istud esse? lumen esse, Spiritum esse, Deum esse, Λόγον esse fatemur. Ergo haec nemo negat: hoc esse Graeci οὐσίαν, vel ὑπόστασιν dicunt: nos uno nomine latine substantiam dicimus. Et οὐσία Graeci pauci et rari, ὑπόστασιν omnes.
II. Distat quidem; verum nunc omittamus. Scriptura divina Graece ὑπόστασιν saepe dixit, latine substantiam. Et dixit de Dei substantia propheta Jeremias (Jer. XXIII, 22, sec. LXX): Quod si stetissent hi in substantia Domini, Verbum meum vidissent. Quid autem est stare in substantia? intelligere Dei substantiam, quod verum lumen sit, quod spiritus infinitus sit. Hoc cum intellexissent, intelligerent Λόγον Domini, hoc est, Verbum Domini vidissent. Et sic et paulo post idem Jeremias loquitur (Ibid., 18). Dicit David (Psalm. CXXXVIII, 15): Et substantia mea in inferioribus terrae, et de Deo dicit, et substantiam dicit, et quid sit hoc manifestum est. Dicit Apostolus ad Hebraeos (Heb. I, 3): Qui est character substantiae ejus. Characterem enim dixit Spiritum substantiae Dei. Sunt alia multa exempla, sed quid interest? lectum est quod sit, et dicatur Dei substantia. Et autem substantia Dei, lumen, Spiritus, Deus. Item substantia Christi est λόγος, lumen, Christus. Hinc omnes vere dicimus Christum verum lumen de vero lumine, Deum de Deo: recte ergo dicitur ejusdem esse substantiae, hoc est ὁμοούσιον. Fatemini ergo ὁμοούσιον, cum dicitis lumen de lumine, Deum de Deo, cur repugnatis? propterea quod est Graecum? Ὁμο, tale est, ut cui jungitur nunc significet ejusdem rei, nunc simul cum re res est, utputa species, quod Graece εἶδος dicitur junguntur ista ὁμο et εἶδος, et significat ejusdem speciei: sic ὁμώνυμον, ejusdem nominis. Ergo cum jungitur ad οὐσίαν ὁμο fit ὁμοούσιον, ejusdem οὐσίας, id est ejusdem substantiae. Ex hoc excluditur Arius, qui dixit, ex nihilo Christum. Item diximus ὁμο ὁμου significare, cum jungitur rei, nihil aliud, quam simul esse rem dicere, ut ὁμοηλικὴς simul una aetate, et ὁμοτρόφους, ὁμοῦ τραφέντας, simul nutritos? ergo ὁμοούσιον, simul substantiale dicemus, vel consubstantiale. Ecce habemus et latine nomina: quod si ita est, et ex hoc excluditur Arius, qui dixit, fuit quando non fuit. Etenim si dicimus, semper pater, semper filius, et si (Joan. I, 1) in principio erat λόγος et Λόγος apud Deum, quoniam principium sine ortu est, et sine tempore semper fuit Deus, semper λόγος, semper pater, semper filius. Hoc si ita est, exclusum est, ut dixi, fuit quando non fuit. Ecce est in utroque ὁμοούσιον, contra Arium positum, universamque Arii haeresim. III. Haec si vera sunt, accipite ὁμοούσιον; nam si non vultis, novelli Arii non latetis. Sed ut ex vestris actibus clarum est, dicitis quidem Christum Deum de Deo, lumen de lumine; verum factum, atque hoc modo natum non de substantia Dei, se de nihilo, idque ab aliis cogitis per argumenta vestra, ut audire possitis magis quam dicatis ipsi, et quare argumenta? O Deus, o Christe, succurre: si de Deo natus est Christus, aut divisus aut minutus est Deus. Haec atque hujusmodi indigna saepe profertis quasi corpus sit Deus, aut corporeus, aut hyle: heic enim divisio vel diminutio potest esse. Sed de isto multa jam diximus, quemadmodum in divinis, in incorporeis maximeque in anima, in spiritu, in mente, et magis in Deo aut motus sit, aut partus omnimodis. Etenim perfecta neque augeri, neque minui possunt, maxime circa substantiam, αὐτόγονα enim cum sunt et αὐτοδύναμα, de Deo dico de spiritu, qualia ipsa sunt, talia emittunt: nec ibi generatio immutatione generatio, neque ulla passio ibi, vel phantasia aliqua passionis. Interea his rationibus vestris quid cogitis nos fateri de nihilo Christum esse natum? Num minor vestra blasphemia est, cum vos eadem sentiatis? Aut cur non est aperta vestra professio, si ita sentitis? Verum contraria vos loqui non videtis: dicitis enim Deum de Deo, lumen de lumine. Hoc de nihilo est, cum dicatis unde. Ergo de Deo Christus, non ergo de nihilo, de lumine non de nihilo; de Deo enim, de ipsius substantia intelligitur. Nam aliud est quod a Deo est: nam omnia a Deo, Christus autem de Deo est: ipse vero Christus Λόγος est, vel Λόγος Christus est. IV. Postremo quaerite quid sit Λόγος, et invenietis Λόγος de nihilo esse non posse. Sed illi vos fallunt, illi, inquam, qui non intelligentes modum generationis, dicunt (Isa. LIII, 8), Nativitatem Domini quis enarrare potest? Primum de hominibus dictum videri potest, quis? vel, nemo. Spiritus autem sanctus et insinuare, et narrare potest. Unde et nos Dei patris, et Jesu Christi Domini nostri permissu diximus: et certe non desperatum hoc, sed cum miraculo dictum est. Deinde sit modus generationis ignotus, nos de substantia loquimur: si pater et filius, ὁμοούσιον. Quomodo autem Deus pater, et quomodo Λόγος filius sit, cognitu difficile. Nunc autem hoc non videtur esse quaerendum: prius enim confitendum, quod de substantia patris filius, et sic quomodo filius; qui modus est vere difficilis, et a nobis alibi tractatus. Ergo nunc de ὁμοούσιον, certe ut satisfiat vobis (pacem enim volumus cum omnibus), habemus quomodo exprimamus ὁμοούσιον, primum consubstantiale vel simul consubstantiale. Deinde si dicimus Deum de Deo, lumen de lumine: lumen autem pater est, item filius lumen: cum dicamus quia in patre est filius, et in filio pater est, dicamus etiam qui recte dicimus Deum de Deo, lumen de lumine: quod verum erit, et plenum ὁμοούσιον. An dubitatis? Quid si et hoc lectum est? blasphemia est contradicere. David (Psalm. XXXV, 10): Est enim fons vitae; et (Psalm. ibid.): In lumine tuo videbimus lumen. Fatetimini jam et hoc, et ὁμοούσιον. Similiter hoc objici potest ei qui dicit similem substantiam: eamdem enim nos dicimus et simul substantiam, certe dictum in Isaia (Isa. XLIII, 10): Nemo ante te, Deus, et nemo post te similis, Deus. Et David (Psalm. XXXIV 10): Quis tibi similis erit, Deus? Haec adversus eos, qui similem substantiam dicunt: sed et multa praetereo, quae plenius uberiusque tractata sunt, contra eos tractatus, quos ipsi miserunt. Nam de illis non loquendum, qui dissimilem dicunt: nec de illis, qui eos qui ista tractant quae dicimus, Patripassianos putant. Omnes enim isti et alii haeretici facile refutati sunt majore tractatu. Deus adesto Pater, et Deus Domine Jesu Christe, ut sit in plebe tua ὁμοούσία per ὁμοούσιον. Amen.