Jump to content

De imaginibus (Carolus Magnus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De imaginibus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98

De imaginibus (Carolus Magnus), J. P. Migne

CAROLI MAGNI PRAEFATIO.

(0999D)Ecclesia mater nostra, pretiosissimo sponsi Christi sanguine redempta, et regeneratione salutaris gurgitis lota, et salutifero edulio corporis, et haustu sanguinis satiata, et nectarei liquoris unguine delibuta, et per universum orbem terrarum in pace diffusa: aliquando externa, aliquando intestina perpetitur bella, aliquando exterorum concutitur incursibus, aliquando civium pulsatur tumultibus. Nonnunquam (1000D)videlicet incredulorum vel haereseorum impellitur infestationibus, nonnunquam vero schismaticorum vel arrogantium turbatur simultatibus. Est enim arca salvandas intra se continens animas, cujus typum antiqui illius patris arca gerebat, quae in hujus saeculi saevissimas diluvii absque naufragii periculo transigit procellas, et nescit mortiferis praesentis saeculi alluvionibus cedere, nec infestantium (1001A)adversarum potestatum obsidione fatiscere, sed illo pro ea et maxime in ea pugnante, qui positus est in ea murus, dicente propheta: Urbs fortitudinis nostrae salvator, ponetur in ea murus, et antemurale, et qui super ejus muros constituit custodes, qui tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt (Isa. XXVI): adversariis resistens, et tumultiferas inquietudines tolerat, et ad verae fidei confessionem convolantibus in gremio susceptis, et eidem confessioni obstinata mente reluctantibus abdicatis, inconvulsa et intemerata perseverat, et cum David canere non cessat: Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel, saepe expugnaverunt me a juventute mea, etenim non potuerunt mihi (Psal. CXXIX): quae incessanter per partes trinae orationis mysterium sanctae (1001B)Trinitatis exponit, dum et verba sua auribus divinae majestatis percipienda, id est psallendi melodiam, quam sine intermissione exhibet, deprecatur; et clamorem intelligendum, id est cordis affectum, qui non auribus carnalibus, sed ineffabilibus divinae majestatis auditibus mirabiliter excipitur, devota mente exorat, et orationis suae vocem intendendam exposcit, ut scilicet declaret hanc esse orationem perfectam quam mentis affectus ardentis inflammat. Et quanquam metaphoricos mutatis verbis sensus nostros immisceat, divinam tamen naturam credit non partibus membrorum discernenda discernere, sed una virtute cuncta peragere, qui ea quae a nobis videntur audit, et quae cogitavimus sive cogitaturi sumus, intro inspicit: nec quidquam ejus ineffabili (1001C)lumini potest abscondi: auribus etenim verba percipere, clamorem intelligere, voci orationis intendere, quanquam iterate sub varietate verborum, per id locutionis genus quod a rhetoribus metabole dicitur, proferantur: trina tamen repetitio unum idemque significat, quae etiam in invocatione regis et Dei sive Domini, dum dicit. Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine (Psal. V et XLVIII): tres personas et unam substantiam in Divinitate se credere et fateri demonstrat, cum trium nominum invocationi, non pluralia, sed singularia verba interserit. Est enim sancta mater, est immaculata, est praeclara, est incorrupta, est et fecunda, quae et virginitatem amittere nescit, et filios generare non desinit: quae quanto amplius mundi adversitatibus feritur, tanto (1001D)auctioribus sive excellentioribus virtutibus dilatatur: et quanto plus premitur, tanto altius exaltatur, quam propheta per ethopoeian Deo sic introducit loquentem: Cum invocarem te, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti me (Psal. IV). Cujus quoniam (1002A)in sinu regni gubernacula Domino tribuente suscepimus, necesse est ut in ejus defensione et ob ejus exaltationem, Christo auxiliante, toto annisu certemus, ut ab eo boni servi et fidelis nomine censeri valeamus. Quod quidem non solum nobis, quibus in hujus saeculi procellosis fluctibus ad regendum commissa est, sed etiam cunctis ab ejus uberibus enutritis sollicite observandum est: ita tamen ut ab ejus unione, qui ejus membrum esse dinoscitur, nullatenus abscedat. Quoniam qui cum ea non est, adversus eam est: et qui cum ea non colligit, spargit. Hujus ergo rei causa loqui compellit, quod non sine quodam animi moerore prosequimur, quippe qui cum infirmantibus infirmari, et cum scandalizantibus uri, apostolico perdocemur exemplo. Inflammavit igitur ventosae arrogantiae (1002B)inflata ambitio, et vanae laudis insolentissimus appetitus, quosdam orientalium partium non solum reges, sed etiam sacerdotes, adeo ut postposita sana sobriaque doctrina, et parvipendentes illud apostolicum, Si quis evangelizaverit vobis, praeter id quod evangelizatum est, etsi angelus sit, anathema sit (Galat. I), et transgredientes contra propheticam institutionem terminos majorum, per infames et ineptissimas synodos Ecclesiae inferre conentur quod nec Salvator nec apostoli intulisse noscuntur; et dum sublimare conantur suae laudis fastigium, magnum accumulent suis animabus deliquium; dumque suorum gestorum ordinem volunt mandare memoriae posteritatis, discindunt vinculum ecclesiasticae unitatis. Gesta sane est ante hos annos in Bithyniae (1002C)partibus quaedam synodus tam incautae tamque indiscretae procacitatis, ut imagines in ornamentis ecclesiae et memoria rerum gestarum ab antiquis positas incauta abolerent abdicatione: quodque Dominus de idolis praecepit, hoc illi de cunctis imaginibus perpetrarent; nescientes imaginem esse genus, idolum vero speciem: et speciem ad genus, genus ad speciem referri non posse. Nam cum pene omne idolum imago sit, non omnis imago idolum. Alterius et longe alterius definitionis est idolum, alterius imago: cum videlicet istae ad ornamentum vel ad res gestas monstrandas fiant, illud autem nunquam nisi ad miserorum animas sacrilego ritu et vana superstitione inliciendas: et imago ad aliquid, idolum ad seipsum dicatur. Qui nimirum tantae caecitatis caligine obtenebrati (1002D)fuerunt, ut cunctis qui eas habere in ecclesiis noscebantur vel habituri erant anathematizatis, inter caeteros errores hoc etiam suo errori insererent quod rex eorum Constantinus eos ab idolis liberasset: et ei qui exsultavit ut gigas ad currendam (1003A)viam, de quo dictum est, Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David (Apoc. V), et triumphanti mundi spolia secum reportavit, victoriae titulum derogare cupientes, regi suo adnecterent: cum non de eorum rege, sed de vero triumphatore Christo propheta praedixerit: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus (Isa. XIX). Nubem levem, corpus videlicet humanum, quod ex virgine assumpserat nulla humanae commistionis sorde praegravatum: Aegyptum mundum volens intelligi: quod et per Jeremiam pene iisdem verbis se dudum facturum esse promiserat, dicens: Disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis (Ezech. XXX). Gesta praeterea est ferme ante triennium et altera (1003B)synodus illis in partibus, ab eorum qui priorem gesserant successoribus, vel a plerisque qui in priore fuisse narrantur: quae tamen quanquam a priore distet voto, non tamen distat errore; et si dispar est negotio, est tamen compar flagitio; et cum sit posterior tempore, non tamen est posterior crimine. Nec immerito in unius baratri coenosum lacum, quanquam per diversa fluitantes, confluere videntur, quae ab unius jactantiae et vanae laudis fonte scaturiisse creduntur. Haec enim, anathematizata et abominata cum suis auctoribus priore, imagines, quas prior nec etiam cernere permiserat, adorare compellit; et ubicunque sive in divinae Scripturae locis, sive in sanctorum Patrum commentariis, quamcunque repererunt imaginum mentionem erga suae voluntatis arbitrium (1003C)vertunt in adorationem. Nec minoris absurditatis spiris hi connectuntur in habere et adorare, quam illi connexi sunt in imagine et idolo, cum illi imaginem et idolum, isti habere et adorare, unum esse putarunt, quae tamen a se invicem distant, et diversitate rei et societate praedicamenti: quippe cum unum illorum sit habitus, alterum agere. Nam illa etsi magna distent differentia, saltem in eo junguntur, quod unum species, alterum genus est: haec vero nec genere, nec specie, nec ulla hujuscemodi societate sibi cohaerent, cum et adorari possint quae non habentur, et haberi quae non adorantur. Sicque rejectis moderaminis retinaculis, et neglecto quod ab antiquis non incongrue dictum est proverbio: Ne quid (1003D)nimis, mediocritatis calle transmisso, per devia gradiuntur: veluti si quis cuidam multiloquio vacanti temperamentum in loquendo indicere curans, ille e contrario adeo silentio studeat, ut mutus efficiatur, et cui dedecus ingerebat inordinata loquacitas, dedecus nihilominus ingerat desidiosa taciturnitas. Aut si quis medicus aegrotantem temulentiae arguat, ille putans (1004A)se medici parere dictis, non solum vini sed etiam laticum sibi interdicat humorem, adeo ut qui dudum languebat nimio vini haustu madefactus, omni sibi liquore interdicto, langueat siti arefactus: cum tamen, et si diversa sit causa languoris, unus tamen sit effectus desidiosi erroris. Interea cum in neutra parte neque isti neque illi temperantiae teneantur habenis, sed utrique praecipites per abrupta discurrant, et dispari cursu ferantur, uno tamen occursu sponsae Christi Ecclesiae, cui ipse dicit in Canticis canticorum, Tota speciosa es, amica mea, et macula non est in te (Cant. II), maculam inferre conantur, dum et illi ei bene habita abjicere, et isti bene habitis male uti suadent; dum scilicet et illi ei ornamenta auferre student, et isti eam ornamenta adorare (1004B)permovent; quae duo mala, ut praefati sumus, de jactantiae fonte pullularunt. Dumque volunt humanos favores, et vocari ab hominibus Rabbi, et suas laudes suis apicibus praefigunt, nec attendunt quod per quemdam sapientem dicitur: Laudent te alii, et non os tuum, extraneus, et non lingua tua (Prov. XXVII): relictis priscorum Patrum traditionibus, qui imagines non colere sanxerunt, sed in ornamento ecclesiarum habere siverunt, novas et insolitas Ecclesiae nituntur inferre constitutiones, quibus ei maculam potius quam decorem ascribant. Nam si novas constitutiones Ecclesiae ingerere jactantia est, schisma est: quod tamen in Ecclesia fieri non debet: quod si schisma est, macula est, quae in Sponsa esse negatur. Si igitur novas constitutiones Ecclesiae ingerere (1004C)jactantia est, macula procul dubio est, quae in sponsa esse negatur. Unde datur intelligi non eum esse amicum sponsi, qui adeo suae laudis vult cumulare cacumen, ut per errorum notas non vereatur ecclesiasticum obtundere acumen; ac per hoc si sponsam macula non decet, eam ei nullus conari debet imprimere: quam si nullus conari debet imprimere qui conatur, sponso injuriam facit. Si igitur sponsam macula non decet, et revera non decet, qui conatur imprimere, sponso injuriam facit. Nos denique propheticis, evangelicis et apostolicis Scripturis contenti et sanctorum orthodoxorum Patrum, qui nullatenus in suis dogmatibus ab eo qui est via, veritas et vita, deviarunt, institutis imbuti, et sanctas et universales (1004D)sex synodos, quae pro variis haereseorum infestationibus a sanctis et venerabilibus Patribus gestae sunt, suscipientes, omnes novitates vocum, et stultiloquas adinventiones abjicimus: et non solum non suscipimus, verum etiam tanquam purgamenta despicimus, sicut et eam quae propter adorandarum imaginum impudentissimam traditionem in Bithyniae (1005A)partibus gesta est, synodum. Cujus scripturae textus eloquentia sensuque carens ad nos usque pervenit. Contra cujus errores ideo scribere compulsi sumus, ut sicubi forte aut manus tenentium, aut aures audientium inquinare tentaverit, nostri styli divinarum Scripturarum auctoritate armati invectione pellatur: et inertem, vel potius inermem Orientali de parte venientem hostem Occidua in parte per nos, favente Deo, allata sanctorum Patrum sententia feriat. Quod opus aggressi sumus cum conhibentia sacerdotum in regno a Deo nobis concesso catholicis gregibus praelatorum, non arrogantiae supercilio, sed zelo Dei et veritatis studio: quoniam sicut justis et honestis rebus inhaerere sanctum, ita nimirum pessimis et inordinatis rebus animum accommodare peccare (1005B)est. Unde et David quod societates malorum fugerit, Deo quasi purum sacrificium offert, cum dicit: Odio habui congregationes malignantium, et cum impiis non sedebo (Psal. XXVI). Et Josaphat rex Juda eo quod Israeliticae gentis pessimo regi amicitiis junctus sit, a Domino arguitur per prophetam (II Par. XIX). Cum igitur praefatarum duarum synodorum conditores nec illius imperitiae sermonem habeant qua se Apostolus imperitum dicit sermone sed non scientia, nec illius eloquentiae cum spiritali sensu nitorem, de quo ex persona sanctorum praedicatorum in Canticis canticorum Ecclesiae dicitur, Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento (Cant. I): mirum ducimus cur tantae vanitatis vento inflati sint, ut eas non solum agitare praesumpserint, sed etiam (1005C)sex venerabilibus synodis adnumerare conati sint: quarum neutra quomodo non septima post Nicaenam, sed aut tertia, priore servata post Ariminensem, aut (1006A)secunda priore destructa computari debeat, in sequentibus, cum res exegerit, diligentius, annuente Domino, disputabimus, quae scilicet haud secus sex synodis aequiparandae sunt, quam Rubenitarum et Gaditarum, et dimidiae tribus Manasse altare altari quod per legislatorem Domino jubente conditum est, aequiparari potuit: cujus auctores Israelitici gladii furor vastaret, nisi fraternas iras supplex confessio mista precibus praeveniret. Nos denique Isaiae vaticinio docti, qui dicit, Haec via, ambulate in ea, non declinabitis ab ea, neque ad dexteram neque ad sinistram (Isa. XXX); et doctoris gentium praedicationi admoniti, qui nos viam regiam tenere instituit, imagines in ornamentis ecclesiarum et memoria rerum gestarum habentes, et solum Deum adorantes et ejus sanctis (1006B)opportunam venerationem exhibentes, nec cum illis frangimus, nec cum istis adoramus, sed illius ineptissimae synodi scripturam, quae non solum illa locutione caret qua parva submisse, mediocria temperate, magna granditer proferuntur, sed etiam pedestris sermonis modum negligit, abnuentes, institutoris nostri, sermonis videlicet Dominici, nitimur fieri usquequaque sequaces. Quoniam igitur et patrum anathematizantium filios, et filiorum anathematizantium patres, mistim in praefata synodo hebetudinis continentur discursus, mistam utriusque reprehensionem noster, favente Domino, digeret stylus, nihil indiscussum, nihil intactum, nihil silentii cavernis obstrusum praeteriens: nisi forte quod aut difficultas inordinati sermonis nostro intellectui (1006C)impertire negaverit, aut puerilis dicti ineptiam, reverentia cohibente, noster sermo persequi despexerit.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De eo quod Constantinus et Haerena in suis scriptis dicunt, Per eum qui conregnat nobis Deus. (1005D)

Plerumque humana fragilitas suae impossibilitatis metas excedit, et quanto se ultra quam debet extollit, tanto ab eo qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, recedit: quantoque ad eum qui excelsus super omnes gentes est, per sublimitatem appropinquare conatur, tanto ab eo propensius elongatur. Quae si modum suae conditionis non negligat, et superiora petere nitens, ad humiliora se devota mente submittat, poterit se inclinando eo conscendere (1006D)a quo se exaltando noscebatur descendere: et quanto se prostraverit humo, tanto fiat proxima coelo. Cum ergo nostrum esse tantum distet a Dei esse, et nostrum vivere ab ejus vivere, et nostrum regnare ab ejus regnare, dolenda potius quam admiranda est illorum vecordia qui, inter caetera quae sibi indiscrete usurpant, Deum sibi conregnare etiam dicunt. Illius enim esse, esse tantum novit: fuisse vel futurum esse, non novit. Non habet enim partem aeternitatis, quam nos tempus dicimus, et in praesens, praeteritum et futurum dividimus, sed totius aeternitatis in suae essentiae incommutabilitate integritatem habens, esse (1007A)tantum ei est. Unde et sancto Moysi dixit: Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ad vos (Exod. III). Nostrum autem esse, quibus praeterita in recordatione, praesentia in intuitu, futura in exspectatione, illius essentiae comparatum non esse est. Vivere namque ejus, nec initium, nec finem, nec mutabilitatem ullo modo sentit. Unde et in prophetis scribitur: Vivo ego, dicit Dominus (Isa. XLIX), et quidam sanctorum, « Vivit Dominus, dicere ausi sunt, id est, qui in ea vita vivit quam nec initium cepit, nec mutabilitas movet, nec finis intercipit. » Nostrum autem vivere ortum et occasum et mutabilitatem patitur; quanquam anima immortalis sit, tamen mutabilis esse dignoscitur: quae mutabilitas ei plerumque pro morte ascribitur. Unde et primo homini dictum est, In (1007B)quacunque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. I, 2). Non quod statim ut praeceptum Domini est transgressus, carnis sit morte multatus, sed quia ab ea sanctitate in qua Deo proximus stabat, per animi mutabilitatem sit longe digressus. Porro ejus regnare a nostro regnare, non minus quam ejus esse a nostro esse, et ejus vivere a nostro vivere distat: quippe cujus essentia sicut semper habuit esse et vivere, ita etiam et regnare. Nostrum enim regnare a nostro esse et vivere praeceditur, a nostro interire succeditur: quae dum ita se habeant, magnae praesumptionis est Deum sibi quempiam dicere conregnare: cum hoc nec David dicere ausus est, de quo Dominus dixit, Inveni virum secundum cor meum, et illud, Inveni David servum meum: oleo sancto meo linivi eum (1007C)(Psal. LXXXIX); nec Salomon cui a Domino dictum est, Sapientia et scientia datae sunt tibi, divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui (II Par. I); qui de se quoque ipse loquitur confidenter, Deus docuit me sapientiam, et intellectum sanctorum cognovi (Prov. XXX). Nec quisquam de regibus, nec de his quos meritorum praerogativa suffultos, nec de his quos superbia usos fuisse Scriptura commemorat, tale quid legitur dixisse. Interea con syllaba in conponendis verbis secundum eos qui litterariae solertiam disciplinae non nesciunt, pene nihil aliud quam simul significat: ut est, Congregetur omnis Ecclesia Israel (Levit. VIII); et, conveniat ad diem festum (Dan. III), id est, simul in gregem glomeretur, simul (1007D)veniat; et Apostolus: Si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII), id est, conglorificemur; et illud, Super vitrei marginem fontis uterque consedit, id est, simul sedit: et consessor dicitur simul sedens. Simul namque quaedam juxta eos qui sagacissimae logicae arcana scrutantur, tribus modis dicuntur: tempore, natura et genere. Tempore, ut ait beatus Augustinus, cum quaelibet simul existunt uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utrique ortus videatur esse communis; secundum quem modum nobis simul minime regnare dicendus est, quippe cum ille sit sempiternus, nos temporales, ille sine initio, nos cum initio. Natura, cum quaedam naturaliter (1008A)simul sunt, nullum tamen eorum praeest alteri: ut verbi gratia simplum et duplum ponamus necesse simul esse naturaliter: sed neque duplum facit ut simplum sit, neque simplum efficit duplum; sed nec secundum hunc modum nobis simul regnare dici potest, cum tot distantiis natura ejus nostrae naturae prior sit, totque modis creatrix creatam praecedat. Genere, quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur, ut est animal. Nam et pedestre et aquatile animal dicitur, sed specie discernitur: nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali, id est, ab uno genere orta noscuntur. Qui tertius modus, non minus quam praecedentes duo, eum nobis simul regnare reluctatur, cum nullatenus natura nostra (1008B)et ejus quadam substantiae unitate conjuncta dignoscatur, et quadam specie discernatur; qui dum per potentiam divinitatis ubique sit, tamen non alicui conregnare dici recte potest. Aliud est enim ubique esse, aliud cum quoquam simul esse; aliud ineffabiliter regnare, aliud cuiquam conregnare. Conregnare igitur et consedere et plurima hujuscemodi si absolute proferantur, nec quisquam cuiquam consedere vel conregnare dicatur, simul duos vel plures conregnare vel consedere designat. Si vero quis cuiquam conregnare vel consedere dicatur, significat eum praecedere cui conregnatur vel consedetur: illum vero ejus participem fieri qui conregnat et consedet, dicente Vase electionis Paulo: Consepulti estis Christo (Rom. VI); et iterum: Si consurrexistis (1008C)Christo, quae sursum sunt quaerite: (Coloss. III). Unde datur intelligi eum praecedere qui sepelitur et surgit, eos vero participare ei cui consepeliuntur et consurgunt. Nisi enim Redemptor humani generis pro nobis sepultus fuisset et resurrexisset, nos ei consepeliri et conresurgere minime poteramus. Quo documento colligitur, a cautela remotum esse Deum nobis dicere conregnare: qui non nobis in regnando participat, sed sicut omnium auctor est, ita omnes in esse, vivere et regnare praecedit. Quod si forte contentiosus quis hujus verbi astruere tentans errorem, ea quae secundum formam servi de unigenito Dei Filio dicta sunt in testimonium trahat, dicens: Cur non conregnet nobis cui, secundum Apostolum, compatimur, consepelimur, (1008D)convivificamur, consurgimus? cujus promissionis cohaeredes et concorporales et comparticipes sumus in eodem Jesu Christo per Evangelium, in quo Deus coexcitavit nos simulque fecit sedere in coelestibus; de quo et evangelista dicit: Convescens elevatus est (Act. I); et iterum: Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante (Marc. XVI): perpendat, abstersa nebulosae mentis caligine, non hoc ex sua divinitate, sed ex nostra humanitate esse in quo nos ei compatimur, consepelimur, convivificamur. Sicut enim pati, sepeliri, vesci, in quo nos ei consepelimur, compatimur, et ille nobis convescens dictus est, proprie humanum est: ita et regnare proprie divinum est, (1009A)Psalmista attestante, qui ait: Exaltatum est nomen ejus solius (Psal. CXLVIII); et iterum: Domini est regnum et ipse dominabitur genti (Psal. XII); et idem, Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie (Psal. CXLV). Dicimur enim et nos regnare, sed abusive, non proprie. Nam regnare, immortalem et veracem esse, illi est naturale; caeteris vero qui haec consequuntur illius largitione est attributum qui vere regnat, solus immortalis et verax est, doctore gentium praedicante, qui ait: Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III); et rursus: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. III); non quo, ut ait beatus Hieronymus, et angeli et caeterae rationales creaturae immortalitatem non habeant (1009B)et veritatis sint amatores, sed quo ille solus naturaliter sit et immortalis et verax, caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur, et aliud sit habere per semet, aliud in potestate donantis esse quod habeas. Si ergo recte dici possumus Deo commori et compati, qui immortalis et impassibilis est, ita et recte dici potest Deus nobis conregnare. Et si illud manifesta ratione dici contemnitur, et istud prudenti indagatione repudiatur. Compatimur enim Christo quando in ejus amore qui pro nobis crucis passionem perpessus est, carnem nostram crucifigimus, id est, mundum cum vitiis et concupiscentiis, et morimur mundo, et commorimur Christo, et sic carnem, id est corpus, crucifigimus, ut desideria ejus calcemus. Consepulti (1009C)enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per virtutem Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus: et sic baptizati consepulti sumus ei, ut de caetero hanc vitam sequamur, in qua Christus resurrexit. Baptismum resurrectionis pignus est et imago, ut jam in praeceptis Christi manentes, ad praeterita denuo non revolvamur. Convivificamur autem et consurgimus ei, si similitudini mortis ejus sumus complantati, id est, si in baptismo omnia vitia deponentes in novam vitam translati de caetero non peccemus. Similitudo enim mortis similem praestavit resurrectionem. Cohaeredes autem et comparticipes ejus sumus, non quo aliqua inter nos possessio dividatur, sed quo ipse sit Dominus (1009D)haereditas nostra atque possessio. Dominus quippe, ait, haeredita svestra est (Deut. XVIII); et alibi, Dominus pars mea et haereditas mea (Psal. XV; Eccli. XLV). Concorporales enim, quia quanquam diversas habeant gratias hi qui in Christo crediderunt, in uno tamen sunt Ecclesiae corpore conglobati. Simul ergo sanctos fecit sedere cum Christo in coelestibus non quo ei sancti consedeant quandiu in hoc mundo sunt et peregrinantur ab eo, sed quo, juxta praefati doctoris sententiam, mos iste sit Scripturarum ut interdum futura tempore praeterito declinentur per schema quod dicitur prolepsis: verbi causa de cruce Domini: Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXII); et alibi de passione ejus: (1010A)Quasi ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII); vel certe secundum spiritalem sensum, quo modo nequaquam in carne sancti sint cum vivant in carne, et habeant conversationem in coelestibus cum gradiantur in terra, caro esse desistentes, toti vertantur in spiritum ita eos in coelestibus sedere cum Christo. Regnum quippe Dei intra nos est, et ubi fuerit thesaurus noster, ibi erit et cor nostrum; firmique et stabiles sedemus cum Christo, sapientia, verbo, justitia, veritate. Praedicabant autem apostoli Domino cooperante (Marc. XVI), id est, ad bona opera exercenda eis adminiculum praebente: et idcirco tantam vim illorum operatio habuit, ut ad eorum praedicationem tot millia hominum crederent, et naturae viribus fractis et mortui vitam, et (1010B)caeci oculos, et surdi aures acciperent. Cooperatur enim Dominus omnibus sanctis, secundum Apostolum, qui dicit, Factus sum minister secundum donum gratiae, quae data est mihi juxta operationem virtutis ejus (Coloss. I). Peccatoribus autem in quantum peccant neque cooperari neque conregnare ullo modo credendus est. Si ergo et illud quod Apostolus dicit, Si sustinuerimus et conregnabimus (II Tim. II), putat sibi aliquod adminiculum in hac parte praestare, sentiat hoc ab eo quod ille dicit, tripertita ratione distare, id est, persona, tempore, merito: persona, quia non ille sanctis, sed illi sancti conregnaturi dicuntur; tempore, quia non conregnasse nec conregnare, sed conregnaturi dicuntur; merito, quia non quilibet, sed solummodo sancti ei conregnabunt. (1010C)Ait enim: Si sustinuerimus, et conregnabimus (Ibid.), id est, si in hoc saeculo sustinuerimus, in futuro conregnabimus: vel certe post judicium, cum jam eum non per speculum et in enigmate, sed facie ad faciem contuebimur. Nam si adhuc in hoc mundo sumus, adhuc sustinemus; si adhuc sustinemus, necdum conregnamus. Si igitur adhuc in hoc mundo sumus, necdum conregnamus. Deinde si conregnamus ei, jam venit quod perfectum est; si jam venit quod perfectum est, jam evacuatum est quod ex parte est. Non autem evacuatum est quod ex parte est, non igitur conregnamus ei. Si ergo sancti quandiu in hoc mundo sunt non conregnant ei, multo minus ille conregnat eis, cujus est regnum et imperium, et cujus regni non erit finis: et si (1010D)sanctis non conregnat, nullo modo peccatoribus conregnare dicendus est. Quando autem sancti ei conregnabunt, apostolo Joanne docente, didicimus: ait enim: Charissimi, nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III); ut dum apparuerit quod erimus, id est immortales et gloriosi, in quo similes ei erimus. Similes dixit, non aequales. Similes videlicet non in corporis similitudine, sed in interiore homine, dicente beato Augustino in epistola ad Italicam virginem: « Quis autem dementissimus dixerit corpore nos vel esse vel futuros esse similes Deo? in interiore igitur homine ista similitudo est. » Videbimus ergo eum sicuti (1011A)est, cum secundum suam pollicitationem diligentibus se manifestaverit seipsum sine fine existente: in quo Deum videbimus infinite, celebrantes perpetui sabbati solemnitatem, dicente nobis Domino: Vacate et videte quoniam ego sum Dominus (Psal. XLVI), quae omnia non antea complebuntur in sanctis, nisi, juxta Apostolum, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc vestierit incorruptionem. Nam si conregnamus ei, jam apparuit quod erimus; si jam apparuit quod erimus, jam similes ei sumus; si jam similes ei sumus, jam videmus eum sicuti est: non autem videmus eum sicuti est, nondum igitur conregnamus ei. Regnat ergo ille in nobis, non conregnat nobis: regnat videlicet, secundum beati Augustini sententiam, in credentibus, (1011B)quia usque ad crucem et mortem infirmatus est: hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium; non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus; per speciem autem, qua aequalis est Patri, regnat in contemplantibus veritatem, non conregnat nobis, quia scilicet non participat nobis in regno. Ipsius enim proprie regnum est, sicut superius disputavimus. Nondum enim conregnamus ei quandiu hujus mortalitatis tunica induti sumus, quod tunc nos facturos esse per ejus misericordiam speramus, cum secundum contemplationem supernae veritatis ad obtinendam beatitudinem nullo motu animi, nulla parte corporis resistente, nemine amante propriam potestatem, erit Deus omnia in omnibus.

CAPUT II. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola ad venerabilem papam apostolicae sedis Adrianum directa scripserunt, Elegit nos Deus qui in veritate quaerimus gloriam ejus. (1011C)

Secundum Veritatis sententiam, qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Quam prorsus hi qui in adorandis imaginibus exarserunt, adeo videntur quaerere et amplecti, ut prodecessores suos vel parentes cum actibus eorum non vereantur aspernari. Despectis enim illis atque spretis, jactant se in veritate gloriam Dei quaerere, quos utique recte spernunt si ab ea Veritate quae dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV), ullatenus (1011D)deviaverunt: qui ideo via dicitur quia per incarnationem bonis praebet vivendi exemplum. Dicitur etenim veritas Christus propter judicium quod in veritate exercet, sive quod in eo falsitas ulla penitus inveniri non possit. Vita propter deitatem, per quam est vitae origo atque ei omnia vivunt: est enim recte ambulantium via ad vitam ducens aeternam; a qua via nos deviare propheta dissuadet cum dicit: Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus et pereatis a via justa (Psal. II). Cui viae, de qua idem sanctus dicit, Quoniam novit Dominus (1012A)viam justorum (Psal. I), auctor mortis contrarius est, de quo subjungitur, Et iter impiorum peribit (Ibid.). Nam si a veritate recesserunt, mendacio adhaeserunt, mendaces effecti sunt. Si igitur a veritate recesserunt, mendaces effecti sunt. Ergo secundum denominativorum regulam, ut a veritate verax, a justitia justus, a pietate pius, a bonitate bonus, ita e contrario a mendacio mendax dicitur. Nam cum mendaces veritatem docere aut vix aut nunquam possint, mirandum est unde hi tam veraces tamque veritatis sectatores effecti sint: qui videlicet secundum suam opinionem a mendacibus docti et geniti sunt. Non ergo gratiam Dei in ea veritate quaerunt, de qua pia Veritas et vera Pietas dixit: Si permanseritis in verbo meo, (1012B)cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII). Sed in imaginibus artificum industria formatis, quae spectatores suos plerumque ob rerum gestarum memoriam inducunt in admirationem, adoratores vero semper in errorem. Non enim mediocris est error cum aliud adoratur religionis cultu, quam is qui dixit, Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Deuter. VI). Veritas semper intemerata et inviolata perseverans unius modi est. Istae vero pro voluntate artificis plura se demonstrant agere cum nihil agant. Nam cum videntur homines esse cum non sint, pugnare cum non pugnent, loqui cum non loquantur, audire cum non audiant, cernere cum non cernant, innuere cum non innuant, palpare cum non palpent, etc., hujuscemodi constat figmenta (1012C)artificum esse, non eam veritatem de qua dictum est, Et veritas liberabit vos (Joan. VIII). Imagines namque eas sine sensu et ratione esse verum est, homines autem eas esse falsum est; quas et si quis secundum aequivocorum rationem homines dici posse affirmet, ut, Augustinus fuit summus philosophus, et, Augustinus legendus est, et, Augustinus pictus in ecclesia stat, et, Augustinus illo loco sepultus est, animadvertat haec omnia quanquam ab uno fonte, id est Augustino, processerint, hunc solum fuisse verum Augustinum, de quo dictum est summus philosophus, caetera vero aliud esse codicem, aliud imaginem, aliud corpus sepultum. Inter hominem autem pictum et verum, hoc principaliter interest quod unus illorum est verus, alter falsus, nec uspiam (1012D)nisi in nominis societate junguntur. Nam cum hic verus sit, qui hac definitione definiri potest ut dicatur, animalis, rationalis, mortalis, risus sensusque capax, necessario ille falsus habendus est qui horum nihil habet: et si ille qui iis omnibus caret falsus non est, nec ille verus est qui iis omnibus regulis subjacet. Ecce cernuntur plures stare imagines, quarum quaedam sunt colorum fucis compaginatae, quaedam auro argentove conflatae, quaedam in ligno caelatoris scalpello figuratae, quaedam in marmore incisae, quaedam in gypso vel testa formatae, (1013A)in quibus quidem quantum in illis est, et imaginis similitudo, et superscriptio nominis una est: verbi gratia et imago Pauli est, et superscriptio, sanctus Paulus. Sciscitandum ab eis est qui tanto errore laborant, ut eas pro arbitrio suo et veritatem et sanctas et veras, et non potius secundum venerabilium Patrum traditionem sanctorum imagines dicunt, quae cunctis comparata sanctior vel verior, quae omnium sanctissima aut verissima esse credenda est, quas dum eos aequales dicere pro materiarum et magnitudinum vel operum discretione ratio non permiserit, et quasdam quibusdam sanctiores, et quarumdam sanctissimas fateri compescuerit, profiteri compelluntur secundum veritatis indagatricem rationem, nec veritatis capaces nec sanctas (1013B)dici debere: quoniam quidem et pretio sunt inaequales, quo sibimet per comparationis gradus praeferuntur, et sanctitatis et veritatis merito aequales, qua omnes omnino carent. Sicut enim pretiosa imago pretiosiorem et pretiosissimam admittit, ita sancta et vera sanctiorem et veraciorem, sanctissimam et veracissimam posset admittere, si tamen esset positivus gradus a quo comparativus et superlativus valerent emergere. Esto, inest depictae imagini sanctitas: ubi antequam fieret fuit? an in ligno quod ex silva ad usus sumitur, cujus residuum ignibus mancipatur? an in coloribus qui plerumque rebus impuris conficiuntur? an in cera quae et colorum et sordium capax est? Si in ligno, cur id quod secure retundente, ascia remordente, runcina radente (1013C)abstrahitur, rogo consumptum, in favillas redactum, aut de coloribus manu artificis in diversa dilapsum, aut de cera nimio calore ignis liquefactum guttatim destitutum perit, cum sanctitas perire nesciat? Aut si in his quae exsecuti sumus sanctitas non est, et revera non est, quaerendum unde ei postquam ex pluribus materiis compaginata est, accedat; quae dum neque per manus impositionem, neque per aliquam canonicam consecrationem ei accedere inveniatur, nec inesse credenda est. Quae si inesset, quaeri poterat utrum ea vetustate fatiscente cum ea fatisceret, an ad aliam quae ex rudimentis conficeretur transiret? Nam si ei inesset, aliunde veniret; si aliunde veniret, ad aliam transiret. Non autem ad aliam transit, non igitur ei inesse credenda est. Quae dum (1013D)ita se habeant, quisquis eas veritatem dicit, et in eis se gloriam Dei quaerere asserit, longe a veritate discessit. Non autem in imaginibus manufactis gloriam Dei David senserat cum dicebat, Super coelos gloria ejus (Psal. CXIII), neque coelestis ille exercitus cum psallebat: Gloria in excelsis Deo (Luc. II), sed neque in vastissima eremo populo Dei in quadam imagine gloria Domini apparebat cum dicitur: Apparuit gloria Domini (Exod. XV; Levit. IX; Num. XIV, XVI, XX); et illud: Operuit tabernaculum gloria Domini (Exod. XL). Multa enim contra hujus capituli non mediocre deliramentum secundum sanctarum Scripturarum auctoritatem et secundum veritatis indagationem dici poterant: sed haec breviter pro (1014A)tempore dicta sufficiant, nec ad alia properantibus haec obstaculo sint.

CAPUT III. De eo quod Constantinus et Haerena gesta vel scripta sua divalia nuncupant.

Priscae gentilitatis obsoletus error Christi adventu repulsus quoddam cernitur in his reliquisse vestigium, qui se fidei et religionis Christianae jactant retinere fastigium, qui et intra Ecclesiam novas et ineptas constitutiones audacter statuere affectant, et se divos suaque gesta divalia gentiliter nuncupare non formidant. Unde fit ut quod protoplasti perpetravere florigera in sede virosa serpentis promissione illecti, hoc isti perpetrent in Ecclesia antiqui hostis fraude decepti: cum videlicet et isti per inanis (1014B)gloriae celsitudinem se divos nominare non renuant, et per avaritiae rapacitatem, per quam vanae laudis culmen adire tentant, Ecclesiae novum aliquod inferre contendant. Quicunque ergo alta plusquam ordo exposcit appetit, et extraordinarie plus esse cupit quam est, ab eo qui humilia respicit et alta a longe cognoscit dejectus, minus incipit esse quam est. Quod illorum exemplo approbari potest, quorum dum alter sedem suam ab aquilone ponere disponens, angelico honore et consortio privatus tenebris caliginis hujus est deputatus; alter inobediens divinis praeceptis et esse cupiens sicut Deus, deliciosissima sede ejectus immortalitate amissa ad hujus mortalitatis labores et aerumnas est destinatus. Quorum si vitandi sunt casus, fugiendi sunt actus; si fugiendi (1014C)sunt actus, humilitatis amplectendus est usus. Si igitur vitandi sunt casus, humilitatis amplectendus est usus, per quem cum caeteris bonorum operum instrumentis et di possumus fieri, sicut ille cui dictum est, Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII), et filii Dei, juxta illud quod scriptum est, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Nam cum essentialiter Deus dicatur creator omnium, juxta illud, Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnem terram (Psal. XCV), est alius modus quo abusive di et superae potestates et homines di vocantur, dicente Apostolo, Et si sint qui dicantur di sive in coelo, sive in terra, nobis tamen unus est Deus Pater (I Cor. VIII); et Psalmista, Ego dixi: Di estis (1014D)(Psal. LXXXII); tertio namque modo secundum sacrilegam superstitionem aeriae potestates di nuncupantur, juxta illud, Quoniam omnes di gentium daemonia (Psal. XCVI). Nam primo modo nullus essentialiter Deus dici potest, nisi ille qui est ineffabilis, incommutabilis, sempiternus, omnipotens, qui est summum bonum, singularis apex, trinus in personis, unus in natura, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Secundo modo et angeli et homines di dici possunt: ad quod dignitatis nomen non nisi Deo obediendo, et humilitatem amplectendo, et arrogantiam spernendo, et ei per bonum opus inhaerendo pervenitur. Tertius modus plures habet species nam et daemonia di a gentibus, et sidera sive plura (1015A)de creaturis mundi di putabantur et dicebantur; et mundanarum quarumdam artium inventores, et urbium conditores, vel sceptra imperialia retinentes, post mortem in deos credebantur transferri, et divi vocabantur, et simulacra illorum di nuncupabantur. Quae nomina aspernato vero Deo, contempta humilitate, daemonica vel humana sibi arrogantia usurpavit: quae ita Christianus odisse debet, sicut odit auctorem: quisquis enim auctorem mendacii sprevit, mendacium spernere debet; et qui mendacium spernit, mendax quoque nomen spernere debet. Qui igitur auctorem mendacii sprevit, mendax quoque nomen spernere debet: auctor autem mendacii ille est de quo dictum est, Ab initio mendax fuit et in veritate non stetit (Joan. VIII). Mendax nomen divale non (1015B)immerito est, quod peccatores pro suis meritis aeternis suppliciis mancipatos divinitatem astruere nititur esse adeptos. Si ergo hujus nominis amatores hoc ad divinitatem minime pertinere fatentur, audiant ipsos gentiles qui hoc nomine familiarius in suis litteris utebantur, et divos pro dis, et deos pro divis pene indifferenter ponere consuevisse: divos pro dis, ut est illud (Ex Virgilio): . . . . . Tu das epulis accumbere divum; et iterum, . . . . . Quae sunt ea numina divum Flagitat, id est, deorum. Deos autem pro divis, ut est illud, An Deus immensi venias maris, ac tua nautae Numina sola colant. Octaviano enim dictum est, quem post mortem in (1015C)divum transferri putabant. Cesset igitur, cesset falsi nominis ambitio, destituatur antiqui erroris vestigium, facescat caecae superstitionis vocabulum, abdicetur procacis nominis supercilium, pellatur a fidelibus in divos transferendorum hominum gentile mendacium. Jam veritas de terra orta est, jam ortus est fidelibus sol justitiae, jam qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam, jam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est. Omnia falsa, veritate veniente, cassata sunt. Nam si falsorum deorum gentilis opinio falsa est, post mortem in divos transferendorum hominum fabula falsa est. At si post mortem in divos transferendorum hominum fabula falsa est, divalis nominis nuncupatio vana est. Si igitur falsorum deorum gentilis opinio falsa est, divalis (1015D)quoque nominis appellatio vana est. Liquido ergo patet rem falsam falsum nomen habere, et falso nomine eos qui veritatis discipuli sunt nuncupari non debere. Nam etsi qui forte catholici defunctos quosque divae memoriae nuncupasse uspiam reperiantur, manifestum est eos usum fuisse secutos gentilitatis, sicut nomina dierum et mensium gentilium vanitatibus plerumque nominantur. Sed haec et his similia Romana potius ambitio quam apostolica admisit traditio. Nos denique qui et veritatis sectatores, et ab ipsa veritate redempti sumus, sicut sprevimus (1016A)gentilium deorum mendacium, spernere debemus gentilia vocabula, Apostolo docente qui ait, Quae societas lucis ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial (II Cor. VI)? A qua conventione ipso annuente liberemur, qui nos, ereptos de tenebris et umbra mortis, transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum.

CAPUT IV. De eo quod Constantinus et Haerena in epistola sua venerabili papae Adriano urbis Romae scripserunt: Rogamus tuam paternitatem et maxime Deus rogat qui nullum hominem vult perire.

Qui Deum sibi conregnare procaciter, et sua gesta divalia superbe et gentiliter dicere audet, indubitanter et Deum, cujus est regnum et imperium, quempiam (1016B)rogare dicere audebit: ut dum sibi temerariam celsitudinem prorogat, divinae majestatis imperio quiddam derogare contendat. Nec mirandum est cur sua praesumat attollere, cum divina verbis indoctis nitatur submittere. Deus enim imperando lucem condidisse legitur, et aquas ab aquis discrevisse, et limitem his, ne denuo confunderentur, firmamentum posuisse, et terram multigenis seminibus fecundasse, et coelum splendifluis siderum fulgoribus perornasse, et aquas natatilibus, aera volatilibus complevisse, et hominem sive omnium rerum creationem patrasse: et isti dicunt, « Rogamus tuam paternitatem, et maxime Deus rogat, qui nullum hominem vult perire. » De Moyse legitur eo quod fecerit quod Dominus imperarat (Exod. XL); et idem scribit: Ad imperium Domini (1016C)movebant castra filii Israel, et ad imperium Domini ponebant ea (Num. IX); et iste dicit: maxime quidem Deus rogat, ut pote qui incommutabilis, inneffabilis, sempiternus est, et omnium visibilium et invisibilium naturam imperio creavit imperioque gubernat, rogare incipiat. Quod quidem verbum non potestatis, sed deprecationis est, non auctoritatis, sed necessitatis, non imperantis, sed obsecrantis. Nam cum in Deo indigentia nulla sit et rogare obsecrantis sit, et obsecrare indigentis, quisquis igitur Deum rogare quid dicit, ei procul dubio indigentiam ascribit. Cui si indigentia inest, et necessitas. Si necessitas inest, omnipotentia deest. Omnipotentia autem illi est, igitur indigentia deest. De eo enim scriptum est: Excelsus super omnes gentes Dominus, et supra coelos gloria (1016D)ejus (Psal. CXIII). Quod si forte ei convenire posse dicunt rogare, propter personam Filii, qui secundum Apostolum semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II); audiant eum dicentem, Lazare, veni foras (Joan. XI); et iterum, Tolle grabatum tuum et vade (Joan. V, XI), et iterum: Talita cumi (Marc. V); et rursus, Adolescens, tibi dico, Surge (Luc. VII), et caetera hujusmodi, quae non rogantis, sed imperantis, non postulantis, sed jubentis, verba sunt: cujus imperii potestatem in ejus nomine etiam (1017A)apostolos legimus habuisse. Ait enim pastor Ecclesiae cum Aeneam curasset, In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. III). Ecce in nomine Jesu Petrus imperat, et illi Jesum rogare debere dicunt: servus imperio in Domini nomine dat languido sanitatem, et illi dicunt eum rogare debere sacerdotem. Non hoc prudentiae, sed summae amentiae deputandum est. Qui si ad sui erroris munimen illud forte usurpare velint quod ipsa Veritas dicit, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV); et illud: Pater, clarifica tuum nomen (Joan. XII); perpendant non eum hoc dixisse secundum divinitatem, in qua unius cum Patre substantiae aequalis Patri permanet de qua dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X), sed secundum humanitatem, qua Verbum (1017B)caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), et de qua dicit, Pater major me est (Joan. XIV). Qui dum in forma servi minor sit Patre, in forma Dei aequalis ei procul dubio creditur: unde et Apostolus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II), id est, non ei fuit tanquam rapina, quasi alienum appeteret: qui sicut coaeternus, ita coaequalis est Patri; quem idem Apostolus verum hominem et verum Deum confitetur cum dicit, Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Cui si secundum illorum socordiam, quem piam rogare necesse est, alicui subest; et si alicui subest, non est super omnia. Super omnia autem est, non igitur ei quempiam rogare necesse est. Audiant ergo, audiant hujusce dicti auctores (1017C)quid beatus Ambrosius contra quosdam fidei hostes de hoc verbo dixerit: « Sed lectum est quia rogavit, disce distantiam, rogat quasi Filius hominis, imperat quasi Dei Filius. An non defertis hoc Dei Filio quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis. Ille dicit, Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis. Ille dicit, impera; vos dicitis, obsecra. Ille credit quod jubente Dei Filio elementorum rerumque in adversum natura vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. » Hoc quidem pugione lorica fidei munitus Ecclesiae praeliator contra hostes fidei dimicavit. Inter quos quisquis numerari formidat, talis dicti insaniam fugiat. Dicat interea sanctus evangelista quid Dominus discipulis formidantibus, cum jam navicula operiretur (1017D)fluctibus, fecerit. Tunc surgens, inquit, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII; Marc. IV; Luc. VIII). Dicat etiam quid centurio Domino ad domum suam pergere et puerum curare disponenti dixerit, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII). O infausta locutio! O exsecrabilis error! O superbia tumorem potius quam fortitudinem ingerens, inflationem potius quam vires augmentans! Centurio illudendum, flagellandum, passurum, mortem gustaturum, ad inferna descensurum verbo tantum imperii puerum sanare credit: et tu eum sedentem ad dexteram Patris in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, (1018A)et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed etiam in futuro, quempiam rogare dicis! Non igitur ei necesse est rogare qui coelestium, terrestrium et infernorum creditur potestatem habere.

CAPUT V. Quod non parvi sit piaculi Scripturas sanctas aliter intelligere quam intelligendae sunt, et ad hos sensus usurpatas accommodare quos illae non continent: sicut in erronea synodo quae in Bithynia, regnante Constantino, mediante Haerena matre ejus, residente Tharasio Constantinopolitano episcopo, gesta est.

Sacrae legis docente didicimus oraculo quod percussa petra latices sitienti profluxerint populo, et eamdem petram Christum sentire debere documento instituimur apostolico. Qui dum sit petra, cujus fluentis (1018B)arentia corda irrigantur; et flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei; et fons vitae, a quo credentibus perpetua vita manat; et panis coelestis, qui aeternae famis inediam a fidelium cordibus eradicat: quisquis ejus spiritales potus et spiritales escas aliter quam ille dat percipit, divinas videlicet Scripturas alio sensu, et non eo quo a sancto Spiritu traditae sunt interpretari nititur, ab ejus pascuis alienus esse convincitur. Eloquia namque Domini, ait Propheta, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XII); quorum castitatem ille procul dubio adulterina labe vitiare appetit qui ea ad extranei sensus commistionem sociare contendit. Qui enim propter arrogantiae et vanae laudis appetitum ad sui erroris munimen astruendum, divinarum Scripturarum attrahit testimonium, (1018C)quid aliud facit nisi castitatem divini eloquii probrose captivat in adulterium? Et argentum igne divini Spiritus examinatum ad aliorum metallorum, id est extraneorum sensuum, protrahit inquinamentum. De talibus Dominus ita queritur per prophetam, Dedi eis argentum et aurum, et illi fecerunt Baal (Ose. II), id est, spiritalis intelligentiae dignitatem et eloquii venustatem ad pravorum sensuum et inanis gloriae verterunt immanitatem. Nam cum legislator dicat: In dextera Domini ignea lex (Deut. XXXIII), mirandum est quantae sint hebetudinis qui nec ejus mulcentur candore, nec ejus terrentur ardore. Sicut enim eos qui ad eam intelligendam puro sensu et devota mente accedunt, perlustrat sui splendore candoris, (1018D)ita e contrario qui ad eam sibi temere usurpandam appropinquant, perurit sui magnitudine ardoris. Sicque qui ei inhaerent humili mente et sacratis sensibus, gressus habent munitos in praesentis vitae stadio illius lampadis illuminatione; illi vero qui eam petunt cum extraneis et temerariis sensibus, aeterni ignis cremantur adustione, quod figuratum est in quatuor filiis Aaron. Nam cum Eleazar et Itamar juxta institutionem Moysi ignem sanctuarii Domino offerentes sacerdotalis infulae dignitatem indepti sunt: Nadab vero et Abiu ignem alienum Domino offerre nitentes, formidolosissime atrocissimo mortis genere multati sunt; quorum quisquis vult vitare periculum, debet fugere exemplum. Quem ergo, quem in hoc facto qui bene dicta male interpretari (1019A)arripiunt, imitantur, nisi eum qui quod de simplici viro justo dictum est, in mediatore Dei et hominum interpretari conatur, cum dicit: Scriptum est enim: Quoniam angelis suis mandavit de te ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV). Ut enim validius esset sui tentamenti argumentum, divinorum apicum traxit exemplum, quo libentius abhauriretur suae tentationis poculum, si sanctarum Scripturarum haberet condimentum. Nam si in interpretandis Scripturis imitandus est, et in fallacibus tentamentis sequendus: et si in fallacibus tentamentis sequendus est, et in caeteris moribus amplectendus: non autem in caeteris moribus amplectendus est, non igitur in interpretandis Scripturis imitandus. Ait enim beatus Hieronymus, (1019B)« Male diabolus Scripturas interpretatur. » Siquidem et haeretici et schismatici, qui ejus utique sequaces sunt, male divinas Scripturas intelligunt, pejus interpretantur, pessime vero observant. Catholici autem Veritatis eruditi exemplis et antiqui hostis resistunt tentamentis, et haereseorum obsistunt machinamentis, et divini verbi manna puro et sano sensu suscipientes, ejus dulcibus aluntur alimentis: quibus non importune collectum manna vermes ebullit, id est non ejus conscientiae arcana et sensuum intima superbiae stimulis confodit. Discussis itaque quae vel arroganter vel indocte a Constantino et Haerena ad venerabilem papam urbis Romae Adrianum scripta sunt, sive quam brevissime digestis qualiter Scripturae sanctae non aliter intelligendae, vel (1019C)interpretandae, vel pro suo cuique arbitrio proprio sensui accommodandae sint, sed secundum sanam sobriamque doctrinam intelligi debeant, nunc testimoniorum ordinem qui a sanctis Scripturis sive a sanctorum Patrum tractatibus digestus est, et inordinate sive non proprie ab his qui in praefata synodo sedisse noscuntur, usurpatus, ordine competenti domino favente exsequamur ponentes duntaxat summatim quid sanctorum Patrum de his definierit sententia, vel quomodo a venerabilibus viris prolata sint, quae ad suum errorem astruendum illorum agglomeravit amentia: quibus pro tempore in praesentibus duobus primis voluminibus enumeratis, quid proprio sensu minus docte et contra sanctorum Patrum institutionem (1019D)ob adorandarum imaginum superfluam protulerint constitutionem, sequentium duorum librorum series Domino annuente discutiet, praemittentes in sequenti capitulo qualiter sancta Romana Ecclesia inter caeteras Ecclesias maxime venerationi habita, pro causis fidei sit consulenda.

CAPUT VI. Quod sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia caeteris Ecclesiis praelata, pro causis fidei cum quaestio surgit omnino sit consulenda.

Antequam discutiendorum testimoniorum quae absurde Orientales in sua synodo taxaverunt, silvam (1020A)ingrediamur, dignum duximus ut qualiter sancta Romana Ecclesia caeteris Ecclesiis a Domino praelata et a fidelibus consulenda sit, prosequamur: praesertim cum non ab aliis Scripturis nisi ab his quas illa inter canonicas recipit, testimonia sint sumenda, nec aliorum doctorum nisi eorum qui a Gelasio vel caeteris illius sanctae sedis pontificibus suscepti sunt, dogmata sint amplectenda: nec aliter atque aliter pro cujuslibet arbitrio, sed sane sobrieque quae ab illis dicta sunt, sint intelligenda. Ait enim beatus Augustinus cum institueret, quae scripturae essent recipiendae vel qualiter intelligendae: « Erit igitur divinarum Scripturarum solertissimus indagator qui primo totas legerit notasque habuerit Scripturas, et si nondum intellectu, jam tamen lectione, duntaxat (1020B)eas quae appellantur canonicae. Nam caeteras securius leget, fide veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillum animum, et periculosis mendaciis atque phantasmatis eludentes praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam. In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum catholicarum quamplurimum auctoritatem sequatur: inter quas sane illae sint quae apostolicas sedes habere et epistolas accipere meruerunt. » Nam cum hic cunctis per orbem constitutis sedibus apostolicas generaliter praeferat sedes, multo magis illa omnibus praeferenda est quae etiam caeteris apostolicis sedibus praelata est. Sicut igitur caeteris discipulis apostoli, et apostolis omnibus Petrus eminet, ita nimirum caeteris sedibus apostolicae, et apostolicis Romana eminere dignoscitur. Haec enim nullis synodicis (1020C)constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed ipsius Domini auctoritate primatum tenet, dicentis, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Cui non incongrue beati Pauli doctoris gentium est attributa societas, ut illius sanctae Ecclesiae omnino firmaretur auctoritas: quatenus altero ad piscandas animas electo ex piscatore, altero ad muniendam Ecclesiam ex persecutore: ut in altero Dei Filii vera confessio, in altero appareret divini verbi sacra praedicatio; cum alteri concesserit (1020D)idem Dei Filius claves regni coelorum, alteri clavem aperiendorum legalium verborum: utrique tamen virtutem signorum, quo alter ad eum cruce, alter gladio pergens, fidelibus arrhabonem corporalis sarcinae relinquentes, et exempli fulgore, et verbi decore, et sancto cruore supradictam Ecclesiam Romanam ei dicarent, quam supra solidissimam petram fundatam nec descendens pluvia, nec venientia flumina, nec flantes venti ruere compellerent. Haec ergo sanctae fidei spiritalibus munita armis, et a fonte lucis et origine bonitatis, salutaribus satiata fluentis, et horrendis atrocibusque haeresum obsistit (1021A)monstris, et melliflua praedicationis pocula catholicis per orbem ministrat Ecclesiis. Nam beatissimus Hieronymus, vir divinis legibus et multarum linguarum peritia eruditus, dum Bethlehemiticis moraretur in arvis, et a beato papa Damaso Romae posito de difficilibus consuleretur quaestionibus, eum pro causis fidei versa vice consuluisse dignoscitur, et sive tacendarum sive dicendarum hypostaseon, vel quibus in Orientalibus partibus communicare debeat humillimis apicibus ut apices accipiat deprecatur. Mira res et magnis praedicanda praeconiis. Interrogat a quo interrogatur, consulit a quo consulitur, qui magistrum se in interpretandis divinis Scripturis sentit, in causis fidei venerandi pontificis se discipulum minime erubescit: et cui sacrae legis quaestionum nexus (1021B)enodat, utrum hypostasis dicere debeat, quibusve in Oriente communicare, efflagitat. Unde datur intelligi sanctos et eruditos viros per diversas mundi partes praedicationis et scientiae lampade coruscantes, non solum a sancta Romana Ecclesia non recessisse, sed etiam tempore necessitatis ob fidei corroborationem ab ea adjutorium implorasse. Quod regulariter, ut praefati sumus et exemplis docuimus, omnes catholicae debent observare Ecclesiae, ut ab ea post Christum ad muniendam fidem adjutorium petant: quae non habens maculam, nec rugam, et portentuosa haeresum capita calcat, et fidelium mentes in fide corroborat. A cujus sancta et veneranda communione multis recedentibus nostrae tamen partis nunquam recessit Ecclesia, sed ea apostolica eruditione instruente, (1021C)et eo a quo est omne donum optimum et omne datum perfectum (Jacob. I) tribuente, semper suscepit reverenda charismata. Quae dum a primis fidei temporibus cum ea perstaret in sacrae religionis unione, et ab ea paulo distaret, quod tamen contra fidem non est, in officiorum celebratione, venerandae memoriae genitoris nostri illustrissimi atque excellentissimi viri Pipini regis cura, et industria sive adventum in Gallias reverentissimi et sanctissimi viri Stephani Romanae urbis antistitis, est ei etiam in psallendi ordine copulata, ut non esset dispar ordo psallendi quibus erat compar ardor credendi; et quae unitae erant unius sanctae legis sacra lectione, essent etiam unitae unius modulationis [ Al. modulaminis] (1021D)veneranda traditione, nec sejungeret officiorum varia celebratio quas conjunxerat unicae fidei pia devotio. Quod quidem et nos, collato nobis a Deo Italiae regno fecimus, sanctae Romanae Ecclesiae fastigium sublimare cupientes, et reverentissimi papae Adriani salutaribus exhortationibus parere nitentes: scilicet ut plures illius partis Ecclesiae, quae quondam apostolicae sedis traditionem in psallendo suscipere recusabant, nunc eam cum omni diligentia amplectantur, et cui adhaeserant fidei munere, adhaereant quoque psallendi ordine: quod non solum omnium Galliarum provinciae, et Germania, sive Italia, sed etiam Saxones et quaedam Aquilonaris plagae gentes per nos, Deo annuente, ad verae fidei rudimenta conversae, facere noscuntur, et ita beati Petri sedem in omnibus (1022A)sequi curant, sicut illo pervenire quo ille clavicularius exstat, desiderant. Ad quam beatitudinem nos pervenire, et in sanctae Ecclesiae consortio et unione ille nos faciat perseverare, qui Ecclesiam suam in Petro dignatus est fundare: et ipso interveniente cujus cathedrae sumus sequaces, regni coelorum, cujus ille claviger factus est, mereamur effici compotes.

CAPUT VII. Quod non ad adorandas imagines pertineat quod scriptum est, Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I).

In hoc testimonio inconsequenter, et ultra quam inconsequenter, ab illis in sua synodo ob adorandarum imaginum astruendum errorem posito, non nostro (1022B)ingenio plurimum est sudandum, cum tot indiciis ab eorum sit assertione alienum; quoniam ubi nulla est verisimilitudo, non magna in discernendo oritur disputatio. Quia ergo a nullo in quo sanae mentis viget acumen, illi rei creditur pertinere cui illi hoc nituntur accommodare, sed spiritale dictum spiritali disserendum est indagatione, restat ut quid de eo sanctorum Patrum protulerit stylus, sententiali brevitate notemus: quatenus quod ab illis est negligenter usurpatum, et a viris venerabilibus et Spiritu sancto repletis spiritualiter prolatum, lectoris industria sit diligenter acceptum. Ait enim beatus Ambrosius: « In principio ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum opus cerno: audio loquentem, agnosco facientem, sed et Patris et Filii unam imaginem, (1022C)unam similitudinem lego: similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Non enim homo ad imaginem Dei nisi per imaginem Dei esse potest. Imago ergo Dei ex interioris hominis nobilitate est consideranda: primo quidem, ut sicuti Deus unus, semper, ubique totus est, omnia vivificans, movens et gubernans, sicut Apostolus confirmat, quod in eo vivimus, movemur et sumus: sic anima in suo corpore ubique tota viget vivificans illud, movens et gubernans. Nec enim in majoribus corporis sui membris major, et in minoribus minor, sed in minimis tota, et in maximis tota: et haec est imago unitatis omnipotentis Dei, quam anima habet in se: quae quamdam sanctae Trinitatis habet imaginem: primo (1022D)in eo, quia sicut Deus est, vivit et sapit, ita et anima secundum suum modum est, vivit et sapit. Est quoque et alia Trinitas in ea, qua ad imaginem sui Conditoris perfectae quidem et summae Trinitatis quae est in Patre, Filio et Spiritu sancto condita: et licet unius sit illa naturae, tres tamen in se dignitates habet, id est intellectum, voluntatem et memoriam, quod idem licet aliis verbis in Evangelio designatur dum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI), id est, ex toto intellectu, et ex tota voluntate, et ex tota memoria. Jam sicut ex Patre generatur Filius, ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus, ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria, sicut facile a sapiente (1023A)quolibet intelligi potest. Nec enim anima perfecta esse potest sine his tribus, nec horum trium unum aliquod, quantum ad suam pertinet beatitudinem, sine aliis duobus integrum constat: et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus est, non tamen tres di sunt, sed unus Deus tres habens personas, ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria, non tamen animae tres in uno corpore, sed una anima tres habens dignitates. Atque in his tribus ejus imaginem mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo. Similitudo vero in moribus cernenda est: ut sicut Deus creator, qui hominem ad similitudinem suam creavit, est charitas, est bonitas, et justus, patiens atque mitis, mundus et misericors, et caetera virtutum sanctorum insignia (1023B)quae de eo leguntur, ita homo creatus est ut charitatem haberet, ut bonus esset, et justus, et patiens atque mitis, mundus et misericors foret: quas virtutes quanto plus quisque in seipso habet, tanto propius est Deo, et majorem sui Conditoris gerit similitudinem. » Beatus quoque Augustinus ita hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum esse disseruit; « Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret, et tantum eos discernat, et ab Apostolo dictum est: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: quaeri potest utrum unus horum factus ad imaginem et similitudinem Dei? Nam illud quaerere stultum est, si unus quis eorum dubitat, eum potius qui renovatur (1023C)quam eum qui corrumpitur dicere: utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur; sed cum Adam sicut a Deo factus est bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest hoc ipsum ei fuisse cadere, imaginem Dei et similitudinem amittere: ac per hoc ipse renovatur, et ipse etiam interior. Quomodo ergo est ipse et exterior ac secundum corpus, ut interior sit secundum animam; et interior sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est justitiae, quos idem duos homines sic appellat, ut unum veterem quem debemus exuere, alterum novum et eum induendum (1023D)commemoret: quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem coelestis hominis, quia secundum justitiam secundi hominis geritur, qui est Christus: exterior autem homo qui nunc corrumpitur futura resurrectione renovatur, cum istam mortem persolverit quam naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum data est. Quomodo autem non sit incongruum quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit, quod dictum est, Et fecit Deus omnia valde bona (Gen. I). Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus; multis enim modis dici res possunt similes Deo, aliae secundum virtutem et sapientiam factae, (1024A)quia in ipso est virtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et prime vivit, aliae in quantum sunt, quia ille summe ac primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue sunt, ad similitudinem ejus, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus a quo bona sunt. Omnia vero quia vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudini: quod enim vivit, etiam est, non autem quidquid est etiam vivit. Jam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae, et vivit, et est; quod autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem (1024B)hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil sit Deo conjunctius; et sapit enim et vivit et est: qua creatura nihil est melius. Quod si exterior homo vita illa accipitur qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes (nam et ista molestiis sensibilibus quae persecutionibus ingeruntur corrumpi potest), non immerito et ipse homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius, quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alvum prostratum est, cum sit (1024C)visibile et in tuendum coelum erectum, quod est principium visibilium, quanquam non sua, sed animae praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum est, sed etiam quia tale est ut ad contemplandum coelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei quam caetera corpora animalium facta jure videri potest: tamen quia homo sine vita non recte appellatur, non corpus solus homo exterior, neque sola vita quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligatur. Neque inscite distinguitur quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei sicut hominem factum (1024D)accipimus. Sunt etiam qui non frustra intelligant duo dicta esse ad imaginem et similitudinem: cum si una res esset, et unum nomen sufficere potuisse asserunt, sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, quae etiam spiritus dicitur, non ille Spiritus sanctus qui est ejusdem substantiae cujus Pater et Filius, sed spiritus hominis; nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis: et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei (I Cor. II). Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, animam et corpus; et iste enim factus est a Deo sicut et caetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda hominum novit, et qui (1025A)finxit spiritum omnibus ipse scit omnia. Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intelligentia veritatis: haeret enim veritati nulla interposita creatura, caetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum putetur illa re sane salubriter custodita, ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto, nec dignitati animae convenit, quanto minus majestati Dei? » Ecce quam subtiliter quamque salubriter sancti viri hominem ad imaginem et similitunem (1025B)Dei factum esse, imaginem videlicet in anima, in qua est intellectus, voluntas et memoria; similitudinem in moribus, id est, in charitate, justitia, bonitate et sanctitate, quae omnia incorporea sunt, intelligentes disseruere: a quorum sensu et doctrina quantum distent qui hoc testimonium imaginibus artificum manu formatis accommodant, non nostro est disserendum eloquio, sed lectoris reservandum judicio, ut quantae in hac parte sint vecordiae non noster eum stylus, sed suus permoneat sensus. Quisquis igitur ita hominem ad imaginem et similitudinem Dei factum, sicut ad imaginem hominis imaginem ab artifice formatam esse credit, aliquid in Deo corporeum, quod credere nefas est, credere se ostendit. Nam si id quod homo ad imaginem et similitudinem (1025C)Dei factus est, manufactis imaginibus convenit, secundum corpoream speciem homo ad imaginem Dei factus est; et si homo secundum corpoream speciem ad imaginem Dei factus est, corporeus est Deus: incorporeus autem Deus est: non igitur id quod homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, manufactis imaginibus convenit.

CAPUT VIII. Quae sit differentia imaginis et similitudinis sive aequalitatis.

Quoniam, opitulante Deo, secundum sanam sobriamque doctrinam sanctorum Patrum sententiis imbuti, qualiter intelligendum sit quod Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam creaverit (1025D)(Gen. I), exsecuti sumus, nunc operae pretium est ut quae sit differentia imaginis et similitudinis, seu etiam aequalitatis, breviter exsequamur: quatenus et illi qui ob adorandas imagines per patentes inanium assertionum campos effrenes feruntur, horum trium, quae illi omnia pene unum putant, differentiam cognoscentes, in quanto sint errore perpendant, et studiosi quique hoc legentes ad quasdam intelligentiae utilitates accedant. Haec ergo tria distinguenda sunt, quia omne quod imago est, similitudo est, non tamen omne quod similitudo, imago est, et cum imago nunquam similitudine careat, similitudo vero multoties imagine careat, plerumque et similitudo et imago aequalitate carere noscuntur, quae etiam aequalitas nonnunquam (1026A)et imagini et similitudini copulari potest, quae tria quanquam unius sint categoriae quae relatio dicitur, habent tamen inter se quasdam proprietates quibus aliae carent. Nam imagini proprium est ut semper ab altero expressa sit, similitudini vero et aequalitati proprium est ut in sua substantia permanentes, non ab altero expressae, sed aliis rebus assimilatae vel coaequatae hoc nomine censeantur, et imago magis vel minus non sibi admittat, similitudo vero et aequalitas admittant. Sicut enim dicitur magis similis vel minus similis, magis aequalis vel minus aequalis, non sic dici potest magis imago vel minus imago. Nam et in conversione earum quae Graece antistrophe dicitur, subtilis quaedam repugnantia est: quae omnia persequi longum est, verumtamen (1026B)ut horum trium nominum differentia lucidius pateat, beati Augustini verba ad medium deducenda sunt. Ait enim: « Ubi imago; non continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago, ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas, ut in speculo est imago, quia de illo expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo et similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus quia inest aequalitas, inest similitudo. Quaecunque enim adsunt uni, adsunt et alteri, imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est: ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. (1026C)Omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est: sed ovum perdicis quamvis, in quantum est ovum, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia non de illo expressum est: nec aequale, quia brevius est, est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur, non continuo, utique intelligitur quia esse aliquando potest: potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago, et aequalitas, et similitudo, si intervallum temporis defuisset. Nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit, ex quo intelligitur et aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem, (1026D)quod in superiore exemplo manifestum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus: potest similitudo et imago, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus: potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt parentes. » His igitur hujus differentiae regulis breviter prolatis, ad ea quae incoepta sunt ordine competenti transeamus, et divinae legis testimonia ab illis non recte usurpata, a nobis venerabilium Patrum documentis recte sint promulgata: quatenus et illorum volatus, his alis fractis quas sibi arroganter accommodaverunt, fatescat, et studiosorum lectorum, (1027A)qui his bene uti desiderant, sensus ad alta conscendat.

CAPUT IX. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est, Abraham adoravit populum terrae, filios Heth (Gen. XXIII), sive quod Moyses Jetro legitur adorasse: quibus exemplis hi qui propter adorandas imagines synodos faciunt, suum errorem fulcire affectant: et quia nec Jacob Pharaonem, nec Daniel Nabuchodonosor regem, ut illi dicunt, uspiam legantur adorasse. Illi qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc peculiariter atque familiariter exemplo utuntur quod Abraham filios Heth, et Moyses Jetro sacerdotem Madian adorasse leguntur. Quorum quidem adoratio tantum distat a pictae imaginis adoratione, quantum pictus ipse homo a veri hominis ratione. Quantum (1027B)enim verus homo a picto, rationalis ab irrationali, sensibilis ab insensibili, animatus ab inanimato in sui definitione secernitur, tantum procul dubio et hujus adoratio ab illius adoratione discernitur. Aliud namque est hominem salutationis officio et humanitatis obsequio adorando salutare, aliud picturam diversorum colorum fucis compaginatam, sine gressu, sine voce vel caeteris sensibus nescio quo cultu adorare. Fraternitatem autem diligendam, et dilectionem erga proximos exhibendam, et humilitatis gradum amplectendum, per quae nos mutuo salutantes adoramus, pene omnium sanctarum Scripturarum perdocemur exemplis: imagines vero adorare, vel salutare, vel quasdam insensatas naenias colere inhibemur potius quam instituimur, pene in cunctis divinae (1027C)Scripturae locis. Nam, ut caeteros taceam, sacratissimus pastor, super quem solidissimam petram Ecclesia sancta fundata est, non ait imagines, sed fraternitatem diligite (I Pet. II); nec subditi estote picturis, sed omni humanae creaturae (Rom. XIII; I Petr. II), et Dominum Christum sanctificare non imaginibus, sed in cordibus nostris instituit. Dementissimum sane et ab omni ratione seclusum est, hoc ad astruendam imaginum adorationem in exemplum trahere quod Abraham populum terrae, et Moyses Jetro sacerdotem Madian leguntur adorasse: cum videlicet plerumque sancti viri per humilitatem qua Deo placuerunt homines salutationis gratia adoraverint, plerumque ne ab aliis adorarentur humiliter refugerint, (1027D)plerumque rigore suae sanctitatis erecti superbos quosque adorare contempserint. Imagines vero nusquam nec tenuiter quidem adorare conati sunt. Nam in eo quod Abraham sive Moyses homines humiles suis utilitatibus necessarios, adorasse leguntur, et Mardocheus Aman hominem arrogantem, et in populi Dei interitum inhiantem, adorare contempsisse reperitur, hoc evidenter ostenditur quod sancti viri erga humiles, sive ut eos ad meliora hortentur, sive ut ejusdem summae virtutis munera non amittant, per eamdem humilitatem sunt socii: contra pravorum vero nequitias, sive ut malorum societates declinent, sive ut eos resipiscere compellant, fortiter sint erecti. In eo igitur quod Joannes in Apocalysi ab angelo cohibetur ne se adoret, dicente eodem (1028A)angelo: Vide ne feceris: conservus tuus sum (Apoc. XIX et XXII); et pastor Ecclesiae Petrus blande centurionis adorationem vitaverit, dicens, Surge, frater, et ego homo sum sicut et tu (Act. X); et vas electionis Paulus cum Barnaba Lycaonum adorationem valida reluctatione spreverit, procul dubio omni creaturae adoratio quae solum Deum decet, qui solus adorandus, solus colendus est, impendenda esse vetatur, salva tantummodo salutationis causa per quam humilitas demonstratur. Dicat igitur nobis, dicat sanctissimus Augustinus quid de hac adoratione Abrahae vel Moysi senserit; ait enim: « Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses cum quo Deus loquebatur, non fastidivit neque contempsit alienigenae soceri sui consilium, quanquam et ipse Jetro, (1028B)cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Job cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, imo credibilius nabetur (ambigue quippe posita sunt verba) vel utrum sacrificaverit Deo vero in populo ejus quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses. Quanquam de adoratione etiamsi expresse positum esset, honor videretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus: sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Heth. » Sed nec illud silentio praetereundum est quod dicunt Jacob Pharaonem adorasse, sive Daniel Nabuchodonosor regem, quod quidem nec in Hebraeo habetur, nec in nostris Latinis codicibus, (1028C)qui a beato Hieronymo ex Hebraica veritate translati sunt, uspiam reperitur. Non enim amplius quam semel Jacob in conspectu Pharaonis fuisse legitur: quod quidem hoc modo Scriptura narrat: Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo; qui benedicens illi, et interrogatus ab eo, quot sunt dies annorum vitae tuae? respondit Jacob: Dies peregrinationis et vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt: et benedicto rege egressus est foras. In quibus verbis non eum adorasse, sed benedixisse monstratur. Quod quidem et si fecisset, non ideo faceret ut inde adorandarum imaginum exemplum sumeretur, (1028D)sed ut humilitas sancti patriarchae Deum timentis, regem honorificantis monstraretur. Quae dum ita se habeant, reor quod illi arbitrentur divinam Scripturam illo familiarissimo illorum loquendi genere, quod quidam acyrologiam nuncupant, uti, ut benedicere posuerit pro adorare, qui loquendi modus tanto eis peculiaris est, ut et habere, et salutare, et osculari, et venerari, pro adorare et ipsi ponant, et ab aliis positum accipiant, et ut ita dixerim pene omnia eis hujuscemodi verba in adorare conversa sint. Sancta vero Scriptura sicut caeteros errores, ita etiam hunc loquendi modum abnuit, sed puris, propriis, fixis sive prudentibus semper verbis sive sententiis utitur, Propheta attestante, qui ait: Lex Domini irreprehensibilis; quae si benedicere posuit pro (1029A)adorare, impropriis dictionibus utitur. Si impropriis dictionibus utitur, reprehensibilis est: est autem irreprehensibilis, non igitur benedicere posuit pro adorare. Dic ergo tu, dic sancte Daniel, dic vir desideriorum, dic scrutator arcanorum, dic indagator Scripturarum, dic propheta qui Redemptorem mundi in eo apertius caeteris dixisse probaris, quia non solum scribis eum esse venturum, quod est tibi commune cum caeteris, sed quo tempore venturus sit doces, et reges per ordinem digeris, et annos enumeras ac manifestissima signa praenuntias: dic utrum Nabuchodonosor, ut illi garriunt, adoraveris? Non in meo volumine hoc, inquam, fecisse me legis: quod quidem et si fecissem, nulla ex parte inde illorum assertio fulciretur: ego proposui in corde meo ne polluerer (1029B)de mensa ejus, neque de vino potus ejus, et illi me dicunt eum adorasse. Cadentem ergo in faciem suam, et me adorantem, et hostias et incensum sacrificare mihi praecipientem, et Deum deorum et Dominum regum et revelatorem mysteriorum, qui potest aperire sacramenta confitentem, et eum in me potius ob signorum magnitudinem, cujus ego habitaculum sum, quam me adorantem blandis alloquiis affatus sum et ab eo ut misericordiam semper exerceret in genere Israel, sive ut concaptivos meos, Ananiam, Azariam et Misaelem constitueret super opera provinciae Babylonis postulavi, non adulatorie adoravi. Quem quidem et si adorassem, non rem quamdam insensatam adorarem, sed per humilitatis officium sublimiori potestati subditus manens, sciens non esse (1029C)potestatem nisi a Deo, rationalem hominem salutando adorarem. Nam cum tam felicem quondam habuerim conversationem, ut quaesitis occasionibus ex latere regis quibus accusari possem ab invidis, et non in alio nisi in legitimis Dei mei accusatus fuerim, et in lacum leonum projectus, et nunc accuser adorasse quem non adoraverim, et a falsis testibus dicar egisse quod non egi, restat ut cum David clamem, Insurrexerunt in me testes falsi, et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVII). Cum ergo ob imaginum amorem et Jacob patriarcham et Danielem prophetam criminentur, et Scripturarum divinarum sensus ad peregrinas intelligentias convertere nitantur et suos praedecessores sive parentes contra legis imperium aspernentur, superest ut his tantum contenti (1029D)sint, et earum patrocinio, si errorem suum corrigere nolunt, sicut et ipsi credunt, muniantur. Atque illi glorientur in imaginibus, nos autem gloriemur in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus est nosque mundo.

CAPUT X. De eo quod Joannes presbyter et legatus Orientalium incaute imaginum adorationem stabilire nitens, dixisse legitur, Erexit Jacob titulum Deo, quatenus et benedixit eum (Gen. XXXV).

Non mediocris socordiae est hoc etiam ad imaginum adorationem astruendam exemplum proferre quod Jacob lapidem erexit in titulum, sicut Joannes presbyter et legatus Orientalium protulisse in eadem (1030A)synodo quae pro adorandis imaginibus agitata est, legitur: quoniam ille lapis non alicujus praeteritae rei imago vel similitudo fuisse creditur. Qui si ob alicujus praeteritae rei memoriam ab ejusdem rei similitudine expressus, et a sancto patriarcha ad adorandum fuisset erectus, quoddam fortassis posset illis ferre adminiculum, qui tanti erroris subire non formidavere periculum. Sed dum aliud sit quaedam per patriarcham fieri ad praefigurationem futurorum, aliud a pictore pingi quaedam ob memoriam praeteritorum gestorum; aliud sit Spiritu sancto esse repletum, aliud pictoria arte imbutum; aliud iste gerat coelesti munere fretus, aliud ille operandi usu expertus; aliud sit Jacob in titulum erigere lapidem, aliud quemdam pictorem in pariete statuere (1030B)imaginem; aliud secundum typicam figuram desuper oleum fundere, aliud secundum vaniloquam assertionem adorare jubere; inutile et ultra quam inutile est hoc ad astruendam aliquam rem in exemplum proponere quod ab illa re omnium argumentationum diverticulis videtur distare. Nunquidnam Jacob illum lapidem ut adoretur erexit, aut alicujus rei in eo imaginem depinxit? Nam dum imagines pene nullum officium aliud nisi mentibus per sui intuitum memoriam inferendi habeant, lapis qui a patriarcha erectus est tria insignia et summo honore digna creditur officia habuisse. Primum, quod cervicem Israeliticam fulcierit, et pulvillis carenti patriarchae pulvilli vicem praestiterit, et ejus capite fuerit oneratus, qui non solum scalam a terra usque (1030C)ad coelum pertingentem, et angelos per eam ascendentes et descendentes, sed etiam ipsum Dominum bona sibi pollicentem cernebat. Secundum, quod in insigne et titulum quo sanctus patriarcha illius sancti loci reminisceretur, erectus est, quo rediens prolis et conjugum affectu exhilaratus et magna rerum opulentia ditatus, sua Domino vota qui haec sibi cuncta concesserat redderet. Tertium, quod typum gerebat nostri Mediatoris, qui factus est in caput anguli, et est mirabilis oculis nostris; qui unctus est a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis; quem et Daniel lapidem abscisum dicit de monte sine manibus praecidentium, absque coitu et humano videlicet semine ex utero virginali genitum. Quem et David petram nuncupat dicens, Dominus petra mea et robur meum (1030D)et Salvator meus (Psal. XXXVII). De quo etiam in Isaia propheta scribitur: Ecce pono in fundamentis Sion lapidem summum, angularem, probatum, electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur (Isa. XXIV). Qui idcirco angularis dicitur, eo quod duos parietes ex adverso venientes, ex circumcisione videlicet et praeputio, vel etiam duo Testamenta in se summo, probato, electo et pretioso lapide conjungit, et in uno sanctae Ecclesiae coetu, cujus ille caput est, connectit. De quo et per prophetam Zachariam paterna voce dicitur. Ecce ego adducam filium meum Orientem: quia lapis quem dedi coram Jesu septem in eo oculi sunt (Zach. III). In quibus septem oculis septiformis gratiae Spiritus, qui a (1031A)Patre Filioque procedit, evidenter ostenditur: et per Isaiam prophetam: Spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini nominatur (Isa. XI). De quo etiam angulari lapide petra Ecclesiae ait: Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem: si tamen gustastis quam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum (I Pet. II); et post pauca: Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo nec credunt in quo et positi sunt (Ibid.). (1031B)Quo documento monstratur illum et honorem fortitudinis credentibus, et scandalum duritiae incredulis esse. Quod etiam per justum Simeonem hoc sensu praedictum est. Ait enim: Positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel (Luc. II): in ruinam scilicet incredulorum, in resurrectionem vero credentium; qui etiam ignis nuncupatur, sive quod in se credentes aeterni luminis fulgore perlustrat, sive quod incredulos aeterni ignis ardore torrebit. De unctione vero hujus lapidis et paulo superius David oraculis prolatum est, et nunc praefati pastoris Ecclesiae testimonio proferendum est, qui ait: Jesum Nazarenum quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X). Quia ergo Spiritus sanctus plerumque in divinis Scripturis olei nomine innuitur, (1031C)Joannes apostolus testis est qui dicit, Sicut unctio ejus docet nos de omnibus (I Joan. II). Cujus si inenarrabilis nectaris unctione delibuti sunt ob imaginum adorationem stabiliendam, synodos agitare et Scripturas sanctas ad extraneos sensus usurpare nequaquam debent.

CAPUT XI. De eo quod praefatus Joannes dixit, In hominis forma luctatus est cum ipso, et vocavit eum Israel, quod est interpretatum: Mens videns Deum.

Sed nec illud quidem a reprehensione vacat quod idem Joannes presbyter et legatus Orientalium inter caetera deliramenta de Jacob dixisse fertur, In hominis forma luctatus est cum ipso, et vocavit eum Israel, quod est interpretatum, Mens videns (1031D)Deum, cum hoc dictum et a re proposita longe distet, et in nominis interpretatione usitatiorem quamdam omittens, pene inusitatum quid personet. Nam dum quidam id nomen interpretentur, Vir videns Deum, quidam vero, Fortis cum Deo, nonnulli etiam veracius, Princeps cum Deo, nescio tamen an ullus eorum qui in canone recipiuntur, reperiatur hoc, Mens videns Deum, interpretatus fuisse: unde non solum ille reprehendendus est qui usitatioribus interpretationibus praetermissis pene inusitatum (1032A)quid protulit, sed et omnis illa synodus, quae ei in pluribus somnianti assensum praebuit, quae non solum dicenti non restitit, sed etiam dicta in volumine taxavit. Cum ergo sancta Ecclesia secundum sanctorum Patrum institutionem omne quod irreprehensibile est recipiat, omne vero quod reprehensibile abjiciat, hanc quoque eorum synodum, quae utique reprehensibilis est abjicit: et si hanc quae reprehensibilis est non abjicit, neque eas quae irreprehensibiles sunt suscipit: suscipit autem eas quae irreprehensibiles sunt, hanc igitur, quia reprehensioni patet, penitus suscipere non debet. Illas enim synodos sancta et universalis recipit Ecclesia, quae pro diversis fidei sive religionis causis, diversis locis seu temporibus, a doctis et catholicis viris (1032B)celebratae, a sana sobriaque doctrina nullatenus deviare perhibentur. Praeterea tanti patriarchae cum angelo luctatio non quamdam imaginum adorationem, sed Dominicam praefigurasse dicitur in eodem populo passionem: qui populus et ei luctando praevaluit, quia crucifixit, et ab eo benedictionem in his qui in eum crediderunt accepit, et in his claudus qui in eum credere contempserunt, remansit, dicente beato Augustino: Quod ab illo angelo desiderat benedici Jacob cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo iste voluit quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est per eos Israelitas a quibus crucifixus (1032C)est Christus: et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: Nam et ego Israelita sum ex genere Abrahae et tribu Benjamin (Rom. XI). Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus. Claudus in latitudine femoris tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVIII). Benedictus autem in eis de quibui dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI).

CAPUT XII. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, nec in nostris codicibus qui ex Hebraica veritate translati sunt inveniatur, quod illi in sua synodo dicunt, Jacob suscipiens a filiis suis vestem talarem tabefactam Joseph, osculatus est cum lacrymis, et propriis oculis imposuit (Gen. XXXVII).

(1032D) Non mirandum est si Jacob accusetur ab illis tunicam Joseph osculatus fuisse, et oculis imposuisse, a quibus etiam Pharaonem accusatur adorasse. Accidere etenim plerumque solet ut qui semel falli coeperit, crebro fallatur; et qui semel a via recesserit, et tramitem sui itineris ducem sequi neglexerit, per abrupta et invia affatim errore duce feratur. Tunica enim Joseph nec in Hebraeis codicibus, nec in Latinis qui ex Hebraica veritate translati sunt (1033A)a patre osculata vel oculis imposita fuisse narratur. Quod quidem et si factum fuisse narraretur, nullo modo in hoc facto vel tenuiter imaginum adoratio innueretur: cum tamen aliud sit adorare, aliud osculari, quod illi acyrologice unum putant: atque aliud pictam imaginem adorare, aliud a paterno affectu vestis filii qui exstinctus credebatur dolore compellente madescentibus fletu oculis imponi; aliud cuidam similitudini colla submittere, aliud prae caeteris dilecti filii vesti interna pietate osculum dare. Adeo itaque sanctus patriarcha angebatur animi procella turbati, ut non solum vestem filii quem inclementia mortis raptum credebat, oscularetur vel oculis imponeret, sed etiam consolatione postposita funereis vocibus lugubriter mala sua (1033B)exaggerans, se etiam fore post hunc ad infernum descensurum ediceret. Qualiter ergo beatus Jacob tunicam filii non osculatus fuisse, aut oculis imposuisse, sed vidisse tantum et cognovisse credatur, hoc ordine sancta Scriptura commemorat. Ait enim: Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi quem occiderant tinxerunt, mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus, vide utrum tunica filii tui an non. Quam cum agnovisset pater, ait, Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph (Gen. XXXVII). Denique quid haec illius sancti viri tunica, per quam illi imaginum adorationem astruere nisi sunt, typicis praefiguraverit sacramentis et tacitis innuerit mysteriis, oportet ut breviter exsequamur, quo et illorum (1033C)vana assertio destituatur, et lectoris animus mulceatur. Joseph namque, qui augmentum interpretatur, et ab Aegyptiis Salvator mundi est nuncupatus, illius typum gessit qui et genus humanum sua morte salvavit, et mundum spiritali frumento refecit, et in tantum augmentum suae fidei semen crescere fecit, ut et totum mundum impleret, et per eamdem fidem terrena coelestibus copularet. Ejus vestis haedi sanguine tincta est, quia in similitudine carnis peccati secundum Apostolum apparuit, et de peccato damnavit peccatum: vel etiam hostia pro peccatis effectus, peccata nostra portavit in corpore suo super lignum, ut a malis liberati cum justitia vivamus; cujus vulnere sanati sumus, qui veluti oves errabamus. Est etiam et vestis ejus sancta Ecclesia, (1033D)quae est corpus Christi, Paulo attestante, qui ait: Gaudeo in passionibus meis, quia expleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus, quod est Ecclesia (Coloss. I); quae vestis polymita sive varia est, quia videlicet sancta Ecclesia de diversarum gentium sive linguarum varietate colligitur, Psalmographo docente, qui ait: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate (Psal. XLV). Solet etiam eadem vestis, quae talaris fuisse describitur, sanctorum virorum, qui utique membra Christi sunt, perfectionem designare, qui perceptum boni operis indumentum ad talos, id est ad finem usque perducunt.

CAPUT XIII. De eo quod indocte et inordinate dicunt, Si calumniaris me, quoniam ut Deum adoro lignum crucis, cur non calumniaris Jacob adorantem summitatem virgae Joseph? sed manifestum est quoniam non lignum videns adoravit, sed per lignum Joseph, sicut et nos per crucem Christum.

(1034A) Illud sane quod dicunt, Jacob etiam summitatem virgae Joseph adorasse, non est omittendum, quoniam quidem magnum se ob adorandas imagines in hac re gratulantur habere exemplum: cum videlicet in Latinis codicibus non legatur, Adoravit summitatem virgae Joseph (Gen. XLVII), sed in quibusdam, Adoravit super caput virgae (Hebr. XI), et in Hebraea veritate, cui potissimum fides adhibenda est, nullam penitus vel tenuiter mentionem virgae (1034B)faciat, sed dicat tantum, Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput. In quo utique, ut ait beatus Augustinus, senex jacebat, et sic positum habebat ut in eo sine labore quando vellet oraret. Quia ergo, ut praefati sumus, quidam Latinorum codicum habent, adoravit super summitatem virgae, necesse est ut memorati doctoris documentis qualiter intelligendum sit explicemus, ait enim (quod habent Latini codices): Et adoravit super caput virgae ejus. Nonnulli emendantes habent: Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae, sive in cacumen vel super cacumen. Fallit enim eos Graecum verbum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt in codicibus non contemnuntur. Valent (1034C)enim ad magnam discretionem, quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset suae aut non esset αὐτοῦ sed ἑαυτοῦ. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur, senem qui virgam ferebat eo more quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est, filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet post verba jurantis, nondum illa reddita, mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figurae magnae rei futurae praesignabantur. Dicant ergo, dicant quid contra haec dicturi (1034D)sunt, qui ob adorandas imagines tantum patriarcham criminari non formidant, et Scripturas sanctas vesana mente permutare affectant. Ecce Hebraica veritas eumdem patriarcham Deum adorasse ad caput lectuli clamat: ecce Latinorum bibliotheca eum aut super caput virgae, aut in capite, aut in cacumine, vel super cacumen adorasse denuntiat: ecce vir eruditissimus Augustinus, et divini muneris flamine afflatus, solerti indagatione eum aut in suae, aut in filii virgae summitate Deum, non eamdem virgam nec eumdem filium adorasse personat.

Dicant quis sanctae legis translator eum summitatem virgae filii, et in eadem virga filium adorasse (1035A)transtulerit: quis sanctae legis studiosissimus indagator eum virgam filii vel filium potius quam Deum adorasse tractaverit: et cum hunc invenire nequiverint, depravatricem sive refragatricem potius quam indagatricem suam intelligentiam divinarum Scripturarum esse persentiant. Jam vero quia pene omnis divinae legis series ab illis ob imaginum adorationem aut mutilatur aut permutatur, nova necesse est post Moysen legis tradatur scriptio; nova post Ezram legis reperiatur restauratio; nova post Septuaginta Interpretes, Theodotionem et Symmachum et Aquilam, sive etiam beatum Hieronymum legis quaeratur translatio; nova post apostolos et apostolicos viros Spiritu sancto repletos scrutetur tractatio, quae adeo divinis Scripturis refragari queat, ut (1035B)omnes imaginum adorationem spernentes anathematis vinculo nectat. Quae sit praeterea differentia crucis Christi et imaginum pictorum arte pictarum, vel quanto mysterio crux imaginibus emineat, sive quomodo humanum genus non per imagines, sed per crucem Christi redemptum sit, quae duo illi vel paria vel aequalia putant, in sequentibus loco suo, Domino favente, explicabimus.

CAPUT XIV. Non pertinere ad imaginum adorationem, ut illi dicunt, quod scriptum est, Jacob Pharaonem benedixit (Gen. XLVII).

Quod saepe memoratus patriarcha Jacob Pharaonem non adorasse, sed benedixisse legatur, superius dictum est. Nunc vero quia in alia ejusdem (1035C)vanissima synodi lectione benedictio quodammodo posita est pro adoratione, breviter exsequendum est. Quoniam quidem tantis est illius vanitatis scriptura ignorantiae obsita caliginibus, ut nec sequentia praecedentibus, nec praecedentia convenire videantur sequentibus, et ut se habet vanitas mendacium, semper fugitiva, semper caduca, semperque labentia sequitur, dicente Salomone: Qui incumbit mendaciis, hic pascit ventos, ipse autem sequitur aves volantes (Proverb. X). Ut ergo imaginum adorationem, in quarum amore eorum mens pendet, et totius sanctitatis propositum est, stabiliant, plurima verba vel sensus quae ad aliud pertinent in adorationem mutare affectant. Nam et haec, quod idem sanctus vir Pharaonem benedixit, (1035D)non ad eamdem benedictionem pertinere putant quam solent plerumque exsules civibus, subditi praelatis, pauperiores ditioribus, et quam maxime senes, qui sibi quaedam commoda impendunt exhibere, sed ad nescio quam adorandarum imaginum picturam, quae nimirum tanto inutilis est, quanto minus suae utilitatis efficaciam potest loquendo edicere. Aiunt enim, Benedixit Jacob Pharaonem, sed non ut Deum benedixit; adoramus nos imaginem, sed non ut Deum adoramus. O inconveniens comparatio! (1036A)O hebes conjectura! O stolidissima dictio! Similem dicis benedictionem, quam sanctus patriarcha regi exhibuit, qui prae caeteris dilectissimo filio insigne contulit potestatis: qui sibi cum universa prole uberem ad inhabitandum glebam concessit; qui sibi non cujuscunque provinciae portionem, sed totius sui imperii terrae donavit optionem, adorationi quam imaginibus exhibes? Quae adorantibus nihil praeter rei memoriam cujus sunt, exhibere valent. Benedixit itaque Jacob Pharaonem, non ut Deum quem omnis creatura benedicit et laudat, neque ut picturam quam manus artificis aptat, sed ut hominem cui propter sublimitatem concessae a Deo potestatis honor est exhibendus. Benedixit, inquam, eum, non ut imaginem insensatam, (1036B)sed ut rationalem hominem; non ut industria pictoris compaginatum, sed ut ad Dei imaginem et similitudinem conditum; non ut in parietibus immobiliter stantem, sed ut sibi vel proli prospera commodantem: et, ut ita dixerim, benedixit Israel regem qui ejusdem spiritus nectare delibutus erat: qui postmodum per Apostolum dicturus esset, Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII), qui non solum pro eo qui se et sobolem opulentia rerum ditabat, sed pro calumniantibus et persequentibus orare deberet. Non itaque hujuscemodi benedictio, quae profecto bonae retributionis causa exstitit celebrata, imaginum adorationi congruit, quae neque se adorantibus, neque adorare spernentibus, quamdam pro qualitate meritorum possunt inferre retributionem.

CAPUT XV. Quam absurde agant qui ad confirmandas imagines exemplum divinae legis proferunt dicentes, propitiatorium et duos cherubim aureos et arcam testamenti praecipiente Domino Moysen fecisse.

(1036C) Fecisse sanctus Moyses, praecipiente Domino, propitiatorium et arcam testamenti, et duos cherubim aureos, nec non et excidisse tabulas lapideas legitur; non tamen adorare jussisse, nec ea ob praeteritarum quarumdam rerum memoriam, sed ob futurorum mysteriorum sacratissimam praefigurationem creditur condidisse. Quae dum ita se habeant, quantae sint absurditatis, quantae dementiae illi qui his sacratissimis et summo honore dignis rebus, (1036D)praecipiente Domino, a legislatore conditis, imagines aequiparare conantes, illarum adorationem his exemplis stabilire moliuntur, nec ferrea vox explicare, nec nostri sensus existimatio poterit indagare, praesertim cum illa sacratissimorum sensuum exuberent arcanis, haec parum utilitatis habeant, excepta recordatione rei cujus sunt. Cum ergo arca testamenti Domini de lignis Setthim, jubente Domino, per legislatorem condita et inaurata sit, et introrsus habeat tabulas nihilominus foederis et manna sive virgam Aaron, propitiatorium vero sit (1037A)aureum in modum tabulae, quod superimponebatur arcae, ejusdemque longitudinis et latitudinis, tantaeque formae fieri sit jussum, qua et arca, ut eodem propitiatorio arca tegeretur, et duo cherubim aurei ductiles super ipsum propitiatorium essent, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pinnis suis obumbrarent propitiatorium, et inde Deus loqueretur ad Moysen, de propitiatorio videlicet sive de medio cherubim, quis tam hebes tamque est demens, ut non solum habendarum, sed etiam adorandarum imaginum insolentissimum usum, horum tam terribilium tamque insignium mysteriorum comparatione conetur astruere? Nam dum istae nihil aliud innuant, nisi interdum rerum gestarum (1037B)ordinem, interdum non gestarum, sed fictarum mentiantur errorem, illa vero semper sanctis et excellentibus radiant mysteriis et rutilant sacramentis. Arca namque foederis secundum quosdam Dominum et Salvatorem nostrum, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designat, qui post resurrectionem suam ascendens in coelum carnem quam assumpserat ex virgine, in Patris dextera collocavit. In quo sunt duae tabulae legis, duo videlicet Testamenta; in quo est virga Aaron, quae fronduerat ei, quia ipse est rex et sacerdos: rex, quia de eo scriptum est: Virgam virtutis suae emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum suorum (Psal. CX); sacerdos vero, quia de eo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum (1037C)secundum ordinem Melchisedech (Psal. CX et Heb. V); in quo est manna, coelestis videlicet pabuli edulium, de quo edulio David egregius propheta dicit: Panem de coelo dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVIII et IV, Esd. I); sicut et ipse in Evangelio dicit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). Cui propitiatorium superponitur, quia scilicet legalibus sive evangelicis praeceptis, quae in eo fundata sunt, supereminet misericordia ejusdem mediatoris, per quam non ex operibus legis quae fecimus nos, neque volentes, neque currentes, sed ejus miseratione salvamur; de quo etiam voce paterna dicitur, Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur (1037D)cornu ejus (Psal. LXXXIX); et qui per prophetam dicit: Misericordiam volo et non sacrificium (Ose, VI): et cui per Psalmistam dicitur, Miserationes tuae multae, Domine (Psal. CXVIII): qui secundum Apostolum propitiatio est pro peccatis nostris (Joan. II). In quo sunt duo cherubim, scientiae videlicet plenitudo, quae in duobus Testamentis, ejus revelatione, monstrata est; qui invicem se attendunt, quia lex et evangelium magnam inter se consonantiam habent, dicente Domino, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V). Qui cherubim ideo versos vultus habent in propitiatorium, quia duo Testamenta spem semper in Dei misericordia ponendam omnino commendant. Desuper quo propitiatorio, id est, de medio cherubim loquitur Deus, quia idem Filius (1038A)est Verbum Patris, per quem facta sunt omnia (Joan. I); et cum sit unius cum Patre substantiae, sicut ipse in Evangelio ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X), sive ut Philippo ait, Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV), Dei Patris in eo semper de medio duorum Testamentorum vox auditur: Secundum plerosque vero divinae legis doctores qui haec moraliter tractant, aurum sapientiam significat, arca secretum Dei. In arca jussa sunt poni lex et manna et virga Aaron. Per virgam potestas significatur, per manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc enim opus est, ut propitius sit Deus; et ideo desuper (1038B)ponitur, quia superexaltat misericordia judicio. Duo vero cherubim pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando, quoniam ministeria ista sunt, et invicem se attendunt, quia consonant. Duo quippe ibi Testamenta figurantur, et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen, de medio cherubim, desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent cherubim, duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt ut societatem charitatis commendent; ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo, non sibi, tribuunt pinnas suas, id est Deum honorant virtutibus (1038C)quibus praestant. Et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicunque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia. Quia igitur tabulae per quas duo Testamenta significari superius diximus, nullo terrore dantur, nullo strepitu ignium, nulla commotione nubium, nullo mugitu tubarum, sicut illae quae prius a Domino datae et a Moyse comminutae fuisse leguntur, quae dum darentur Moysi, a populo dictum est: Loquere tu nobiscum, et non loquatur ad nos Deus, ne forte moriamur (Exod. XX), hoc evidenter innuitur, quod priores vetus Testamentum in quo terror erat, significaverint, posteriores vero novum, in quo dilectio. Quod vero priores opus Dei fuerint, secundae (1038D)opus hominis, et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine narrentur, hoc apertissime declaratur, quod in illis vetus Testamentum, ut praefati sumus, significatum est, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit. Lex enim posita est in veteri Testamento, quae convinceret transgressores: unde et egregius praedicator ait, Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum (Rom. V). Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi charitate: et ideo dicitur opus Dei, quia Deus legem constituit, Deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adjutorium Dei tabulas facit atque conscribit, quia novi Testamenti charitas legem facit. Unde mediator Dei et hominum legem (1039A)non solvere, sed adimplere venit. Dicit autem et idem egregius praedicator, Plenitudo legis charitas et fides quae per dilectionem operatur (Rom. XIII). Factum est itaque homini facile in novo Testamento quod in veteri difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est Spiritu Dei, intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III), quoniam charitas Dei qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hoc est ergo quod primo data est lex, ubi significatur vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei et conscriptio digiti Dei, quod Apostolus dicit, Itaque lex quidem (1039B)sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum (Rom. VII). Lex ergo sancta et bona Dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum per bonum, mihi operatum est mortem (Ibid.); beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et justum et bonum adimplet. Est etiam opus ejus, sed per gratiam Dei. Hic enim sensus aptatur translationi veteri, in qua secundae tabulae a legislatore scriptae fuisse memorantur. Caeterum quia in Hebraica veritate utraeque, primae videlicet et secundae, a Deo scribuntur, hoc significatur, quia et vetus et novum Testamentum sancti Spiritus gratia, qui digitus Dei dicitur, conscriptum est, et in illo accipitur spiritus (1039C)servitutis in timore, quia Deus jugum legis homini imponit, homo ferre non valet. In isto vero ubi tabulae ab homine fiunt, a Deo scribuntur, homo obediendo accipit spiritum adoptionis. Haec igitur insignia, arca videlicet et quae in ea sunt, propitiatorium sive cherubim, semper a nobis spiritali intuitu cernantur, et tota mentis intentione quaerantur. Nec ea in depictis tabulis sive parietibus quaeramus, sed in penetralibus nostri cordis mentis oculo aspiciamus; et qui secundum Apostolum, revelata facie gloriam Dei speculantes in ejusdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione (1039D)veritatis, non jam veritatem per imagines et picturas quaeramus, qui spe, fide et charitate ad eamdem veritatem quae Christus est, ipso auxiliante, pervenimus.

CAPUT XVI. Quod nec inde adorandarum imaginum usus astrui possit, ut illi stultissime et irrationabiliter dicunt, eo quod in lege scriptum est: Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Ur, filii Hor de tribu Juda, et replevi eum spiritu sapientiae et intelligentiae, ad perficiendum opus ex auro et argento, et dedi ei Ooliab Achisama (Exod. XXXI).

Lex, ut ait Apostolus, spiritalis est (Rom. VII). Est enim nobis in praesentis saeculi caliginoso itinere ad dirigendos nostrarum mentium gressus a Deo collata, cujus jubare mentis acies perlustrata mysticorum sensuum possit intueri secreta. Praeceptum namque (1040A)Domini lucidum, ait propheta, illuminans oculos (Psalm. XIX); atque idem, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psalm. CXIX). De hac itaque per quemdam sapientem dicitur: Lucerna est mandatum legis, et lux vitae, et increpatio et disciplina. Et Isaias dicit, De nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isa. XXVI). Cujus lucis cum omnes eam non recte intelligentes expertes sint, hi nimirum prorsus expertes esse creduntur, qui ob nescio quam imaginum adorationem eam violenter ad suos sensus flectere nituntur, et in suo errore eam quodammodo sibi adminiculari affectant, cum ex ea, quanquam ad rem non pertinentia, tamen utcunque testimonia proferre tentant. Quia ergo (1040B)Beseleel ad faciendum opus ex auro et argento a Domino sit electus, et spiritu sapientiae et intelligentiae et scientiae repletus, ita hoc illi ad suum errorem muniendum in testimonium trahunt, ac si ea quae per eum Domino jubente fiebant, et mysteriorum typicas figuras redolebant, adoranda forent. Beseleel igitur interpretatur, in umbra Dei; Ur ignis dicitur; Hor, lumen intelligitur. Cujus ergo iste Beseleel, qui, ut diximus, in umbra Dei interpretatur, typum gessit? nisi illius cui semper Ecclesia clamat, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psalm. XVII), et, Sub umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas (Psalm. LVII), et de quo in Canticis canticorum sponsa dicit, Sub umbra ejus quem desiderabam sedi (Cant. II). Hic enim filius Ur (1040C)filii Hor dicitur, quia est splendor inenarrabilis, Deus ex Deo, lumen ex lumine, de quo per Habacuc prophetam dicitur, Splendor ejus ut lumen erit (Heb. III). Deus namque, ut ait Moyses, ignis consumens est (Deut. IV et IX), quod et apostolus Paulus in epistola ad Hebraeos iisdem verbis affirmat (Hebr. XII), et idem Dominus per Zachariam prophetam dicit, Absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum, et ego ero in circuitu ejus murus et ignis (Zach. II). Qui cum sit unius cum Patre substantiae, et ad Moysen in igne loquitur, et ad discipulos in Evangelio ait: Ignem veni mittere super terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII)? Nunquid non illo igne illorum (1040D)pectora inflammata erant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV)? Is ergo Beseleel ex nomine vocatur, quia ei paterna voce per Isaiam prophetam dicitur, Et vocavi te nomine tuo, meus es tu (Isa. XLIII), et de quo per Moysen dicitur, Ecce mittam angelum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem praeparavi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo (Exod. XXIII). Sed nec genus hujus Beseleel, qui ex nomine vocatus est, tacetur. Ait enim Scriptura: Filium Ur filii Hor de tribu Juda. Hic est enim de quo Israelitica voce ante praedictum est, Catulus leonis Juda ad praedam, fili (1041A)mi, ascendisti (Genes. XLIX), id est, in crucem praedaturus infernum, requiescens accubuisti ut leo, id est, in sepulcro; et quasi leaena, quis sciscitabit eum? quia per virtutem Patris tertia die a mortuis resurrexit. Per virtutem autem Patris illum resurrexisse audi Apostolum dicentem: Hunc Deus suscitavit post diem tertium, et dedit illum manifestum fieri non omni populo (Act. X). Dic, rogo, sanctae Joannes, qui supra mediatoris Dei et hominum pectus recumbens, de aeterni luminis fonte luciflua pocula hauriebas, unde quotidie ambrosei liquoris nectar Christicolis mentibus propinas, si nosti unde genus ducat iste Beseleel, cujus typum ille antiquus legalis quondam Beseleel gerebat. Vidi, inquam, in dextera sedentis super thronum librum (1041B)scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna. Quis dignus est aperire librum, et solvere signacula ejus? Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus (Apoc. V). Nam dum iste Beseleel, quem Christi figuram gestasse diximus, tantis virtutum praerogativis ornetur, ut et a Deo electus, et ex nomine vocatus, et Spiritu sancto repletus, et cujus filius vel de qua stirpe sit describatur, incassum ob imaginum adorationem firmandam in (1041C)exemplum trahitur, cum videlicet cunctis pictoribus excellentior, cunctisque artificibus imagines formantibus credatur fuisse praestantior; cujus si operibus pictura vel cujuslibet opificio imagines conditae assimilandae sunt, illi quoque pictores vel cujuslibet artis opifices imagines condentes assimilandi sunt; et si illi pictores vel cujuslibet opificii homines imagines condentes assimilandi sunt, ipsi quoque opifices sive ab his conditae imagines futurorum insignem praefigurationem gerunt: non autem pictores vel cujuslibet opificii homines nec opera eorum futurorum quamdam praefigurationem gerunt; non igitur illius operibus pictura vel cujuslibet opificio imagines conditae assimilandae sunt. Quia vero iste novus Beseleel, redemptor videlicet humani generis, spiritum sapientiae, (1041D)scientiae et intelligentiae habuerit, qui utique unius cum Patre et Filio substantiae est, et a Patre Filioque procedit, Isaias propheta testis est. Ait enim: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. II). Et idem Dominus per eumdem prophetam dicit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isa. LXI). Hic ergo quod facit ex auro et argento, facit in ornamentis tabernaculi, cum videlicet sanctos viros (1042A)auro coruscantes, id est interiori intelligentia, argento nitentes, id est divinis eloquiis ornatos, et, ut ita dixerim, aurum in corde habentes, juxta illud, Corde creditur ad justitiam, argentum in confessione oris, juxta illud, Ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X), in tabernaculo Dei, sancta scilicet Ecclesia, ad aeternam patriam transituros constituit. Quae duo aurum et argentum, id est, fidem et confessionem, Apostolus quaerebat cum dicebat, Quia prope est verbum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X): quia si confessus fueris Dominum Jesum Christum, et credideris in corde tuo quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Quae etiam ad exornandum tabernaculum Moyses quaerebat, cum dicebat, Sumite a vobis ipsis emptionem Domino: omnis qui conceperit corde, (1042B)offerat initia Domino, aurum, argentum, et caetera (Exod. XXXV). Qui etiam cum sit sapientia Dei Patris, in sanctis hominibus spiritali sensu exuberantibus habitare dignoscitur, dicente Scriptura: Sapientia Dei super lapides pretiosos est, habitatio ejus in vasis aureis. De qua sapientia alias per Salomonem dicitur: Beatus homo qui invenit sapientiam, et affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auro primo, fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari (Prov. III). Quia ergo in argento eloquiorum divinorum nitor intelligitur, Psalmistae testimonio approbandum est dicentis: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igni examinatum terrae purgatum septuplum (Psalm. XII). Huic namque (1042C)Beseleel ad peragendum opus in adjutorium datur Achisama. Quem namque Achisama iste qui adjutorium Christo praebet, nisi sanctos apostolos et apostolicos viros significat? qui nimirum dum per praedicationem, studia et bonorum operum exempla homines in Ecclesiae gremio et virtutibus coruscare faciunt, et ad aeternam patriam pertrahunt, Christo adjutores existunt. De quibus profecto erat ille qui dicebat: Dei adjutores sumus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III). Quae igitur omnia dum allegoricis plena sint sensibus et tropicis per legislatorem prolata figuris, non solum dementissimum, sed etiam insanissimum est ea imaginibus, quas unusquisque opifex pro captu ingenii sui quales voluerit, imo quales potuerit, effecit, assimilare conari.

CAPUT XVII. Quod non recte sentiant qui dicunt: Si secundum Moysi legitimam traditionem praecipitur populo purpura hyacinthina in fimbriis, in extremis vestimentis poni ad memoriam et custodiam praeceptorum, multo magis nobis est per assimilatam picturam sanctorum virorum videre exitum conversationis eorum, et eorum imitari fidem secundum apostolicam traditionem.

(1042D) Totum hoc capitulum commatice est considerandum, et per singula unicuique particulae respondendum, quoniam, quanquam ad unius erroris tendat (1043A)propositum, ex multis tamen particulatim est erroribus compaginatum. Primo namque discutiendum est, cur purpuram hyacinthinam in eodem capitulo dixerint, cum videlicet alius color sit purpureus et alius hyacinthinus; et sicut non potest recte dici rubeus candor et candens rubor, velut si quis dicat argenteum aurum vel aureum argentum, ita nec recte dici potest purpura hyacinthina, ut converso ordine dici queat purpurea hyacinthus, quoniam talis derivatio reciprocata nullius sensus vigore manere poterit inconvulsa. Quoniam quidem, ut praefati sumus, alius color est hyacinthinus et alius purpureus, testis est ipsa lex a Domino per Moysen data, quae singillatim haec quatuor, hyacinthum videlicet, purpuram et coccum seu etiam byssum ad indumenta (1043B)pontificis conficienda, vel caetera quae ad sacrarium praeparandum essent offerenda, designat. Quibus quatuor materiis majores nostri quatuor elementorum figuram, ex quibus mundus sive humanum corpus constat, significari dixerunt, et singulas tropologice virtutes innuere docuerunt. Hyacinthum ergo ad aerem referunt, quod et ipse indicat color, sicut et coccum ad ignem purpuram aquae accommodant, eo quod de aquis accipiat fucum; byssum terrae, quia oritur ex terra. Denique et illud discutiendum est quod imaginum usum exemplo fimbriarum hyacinthinarum munire nituntur, cum praesertim illas priscae legis in mysterium series in extremis vestibus poni jubeat, istas vero ut adorentur nec veteris nec novi Testamenti pagina uspiam in sacrariis poni (1043C)praecipiat. Neque enim tanti erroris hoc exemplo valet astrui insania: quod per legislatorem idcirco collatum est, ut quae lam arcani sensus innueret indicia, nec res bene jussa beneque gesta tanto deliramento poterit convenire collata. Illatis igitur Dominus per Moysen mandatis legis ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos (Deut. VI). Quae nos spiritaliter dum opere complemus in manibus immota tenemus; et cum die ac nocte meditamur in eis, ante oculos collocata gestamus. Jussit quoque fimbrias hyacinthinas fieri in quatuor angulis palliorum, sive ad dignoscendum populum Israel, ut essent signum in veste, sicut circumcisio signum in corpore; sive ut nos, qui spiritalis (1043D)Israel sumus, habeamus pro indumento justitiam et sanctam conversationem: hujus indumenti extremitas fimbriis hyacinthinis sit ornata, quatenus vita nostra sanctarum Scripturarum sit testimoniis erudita. Hic enim fimbriarum bonus usus et bene per legislatorem sive illi carnali Israeli, sive nobis spiritali bene concessus, male ab illis abusus potius quam habitus est. De quibus Veritas in Evangelio dicit: Dilatant enim phylacteria et magnificant fimbrias (Matth. XIII). Cujus, quaeso, isti, cujus exemplum tenent? nisi Pharisaeorum qui dum volunt (1044A)vocari ab hominibus Rabbi, et quaerunt primas in foro salutationes, primas in conventibus cathedras, dumque per appetitum vanae laudis sua dicta vel facta cupiunt mandare memoriae posteritatis, imagines quae bene a quibusdam in basilicarum ornamentis constitutae fuerunt, per ineptas et inutiles synodos male et ipsi adorant et alios adorare compellunt. Illi per inanem gloriam fimbrias magnificant, isti nihilominus per jactantiam imagines adorant; illi bene institutas male magnificando dilatant, isti bene conditas male adorando exaltant; illi putant Moysi praeceptis parere fimbrias magnificando, isti putant se sanctis omnibus placere imagines adorando; ac per hoc quanquam per diversa discurrant et diversa diversis modis sequantur, ad unius erroris (1044B)destinatam vesaniam tendere noscuntur: nec immerito, cum horum effectuum causae sive efficientia nil aliud sint nisi ventosae laudis gloria sive arrogantia. Ut ergo istius vanissimi capituli quod discutere commatice proposuimus, error expressius discutiatur, necesse est ut illius textus ex ordine repetatur. Garriunt enim: « Si secundum Moysi legitimam traditionem praecipitur populo purpura hyacinthina in fimbriis in extremis vestimentis poni ad memoriam et custodiam praeceptorum, multo magis nobis est per assimilatam picturam sanctorum virorum videre exitum conversationis eorum. » Hoc quod dicunt, multo magis, quod pertinet ad praecipitur, ut subaudiatur, si populo praecipitur, multo magis nobis, nullum nec levem sensum quidem habere potest, quippe (1044C)cum non solum multo magis non praecipiatur, sed nec aeque quidem nec minus uspiam hic error praecipi videatur. Quod vero dicunt, per assimilatam picturam videre exitum conversationis sanctorum virorum, quantae sit absurditatis, quantaeque dementiae, pene infinitum est persequi, cum videlicet in imaginibus non possit sanctae conversationis virtus videri, sed solummodo illae materiae quibus ipsae imagines formatae sunt. Numquidnam virtutes et meritorum insignia, quae illis utique in subjecto fuerunt; hoc est in animo, in his velut in subjecto quodam videri possunt, cum tamen in his non sit anima quae subjacens esse possit virtutibus, in subjecto autem istis, hoc est in materiali corpore quodammodo colores sunt, virtutes autem his nec de subjecto, nec in (1044D)subjecto esse possunt? Numquid igitur sapientiam et eloquentiam in istis cernere possumus, quam plerique illorum habuerunt? Numquidnam prudentiam aspicere in istis valemus, per quam agnitio verae fidei et scientia divinorum apicum in illis fuit per quam trimodum illud intelligentiae genus in divinis libris a prudentibus intelligitur? Quorum primum est per quod quaedam ita accipiuntur historialiter, sepositis aenigmaticis vel allegoricis figuris, ut est decalogus legis. Secundum, per quod quaedam in Scripturis (1045A)mystice accipiuntur, tam secundum fidem rerum gestarum, quam etiam juxta figuram allegoricorum sensuum: sicut petra ex qua legislator latices elicuit et historialiter cautis fuit et aquas evomuit, et allegorice Christi figuram gessit, qui cum sit lapis in fundamento Sion fundatus, mellifluo spiritalis vitae poculo credentium mentes satiat. Tertium genus est, quod tantum spiritaliter accipitur, sicut de Canticis Canticorum, in quibus nil historialiter, sed tantum spiritaliter, accipiendum est. An justitia in istis intueri potest, per quam sancti Deum timebant, religionem venerabantur, cunctis prodesse, nulli nocere curabant, fraternae charitatis vincula amplecti, sive aliena pericula suscipere, vel etiam opem ferre miseris, nec non et boni accepti vicissitudinem rependere, (1045B)seu aequitatem in judiciis conservare studebant? An illorum fortitudinem in pictorum coloribus perspicere possumus per quam magnanimes adversa aequanimiter toleravere, et his patienter cessere, et spretis illecebris fortiter restitere, per quam mordaces gazas et gloriae appetitus effugerunt, per quam etiam nec adversis frangebantur, nec elevabantur secundis, cujus lorica induti fortes ad labores existentes, ad pericula contra improbos molestiis nullis cedentes animos paravere? An illorum temperantia in his imaginibus cernitur, per quam affectionem carnis moderantes restringebant appetitum? Cum ergo nil horum quae praediximus in istis videri possit, magnae est temeritatis dicere, in assimilata pictura videre exitum conversationis sanctorum. Sequitur in eodem (1045C)vanissimo capitulo, et eorum unitari fidem secundum apostolicam traditionem. Numquidnam eorum fides quae secundum Apostolum per dilectionem operatur in imaginibus imitari potest? Sicut ergo non potest videri in his exitus conversationis sanctorum, sic nec fides imitari, quoniam quae illis desunt in his nec videri nec per has imitari possunt. Omne quod caret vita, caret sensu; omne quod caret sensu, caret fide; omne igitur quod caret vita, caret fide. Nam cum sint spes, fides et charitas invisibiles et incorporalis qualitatis secundum proprietatem suae substantiae, in vero homine qui has habet, videri non possunt, nisi forte in operibus demonstrentur; sedes enim earum sicut et caeterarum virtutum, in anima est, quam constat esse (1045D)invisibilem. Et si in vero, qui has utique habet, videri non possunt, multo minus in picto videri poterunt, qui non solum his, ut praefati sumus, sed etiam vita caret; et si in his videri non possunt, multo igitur minus imitari poterunt: unde datur intelligi vanam esse eorum fidem qui per imagines sanctorum fidem imitaturos se dicunt. Jam vero quia dicunt, Secundum apostolicam traditionem, dicant ubi ab apostolis aut exemplis aut verbis traditum sit per imagines videre exitum conversationis sanctorum et eorum imitari fidem. Exitum ergo conversationis sanctorum hoc modo demonstrat Apostolus, cum dicit: Sancti omnes juxta fidem defuncti sunt non acceptis repromissionibus, sed a longe aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites (1046A)sunt super terram; sive cum dicit: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, exstinxerunt impetum ignis, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, vel caetera quae sequuntur. Quid ergo debeamus imitari evidentissime idem apostolus demonstrat, cum dicit: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. V); et in alio loco dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. II). Unde liquido patet hanc esse apostolicam traditionem, ut non in picturis, sed in virtutibus videri possit sanctorum exitus conversationis, et eorum imitari fides, non imaginum fucis, sed in operibus bonis.

CAPUT XVIII. Quod vana sit spes eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt, dicentes: Sicut Israeliticus populus serpentis aenei inspectione servatus est, sic nos sanctorum effigies aspicientes salvabimur.

(1046B) Spes eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt ab Apostolo reprobatur, qui spem non in his quae videntur, sed in his quae non videntur esse disserit; ait enim: Spes quae videtur non est spes (Rom. VIII); quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Nam dum aeneus serpens praecipiente Domino a Moyse conditus, et in sublimi fuerit, non ut adoraretur, positus, sed ut ad tempus ignitorum serpentium virosis obsisteret morsibus, falsae spei ludificatione deluduntur, qui ita se manu factarum imaginum inspectione sanandos arbitrantur, sicut Israeliticus populus illius (1046C)aenei serpentis inspectione ab ignitarum pestium mortiferis ictibus sanabatur, praesertim cum ille ut fieret, Moysi a Domino imperatum est: hae vero ut fiant nullius Scripturae textu sit institutum. Quid ergo serpens ille, cujus inspectione a serpentibus vulnerati sanabantur, significaverit, ipso Redemptore nostro docente cognovimus, qui ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis (Joan. III); quem videlicet dum sedula mente internis oculis aspicimus, malignorum spirituum mortiferis tentationum morsibus superatis, aeternae mortis pericula evitamus. Praeterea sicut in divinae legis verbis ea quae a sancto Spiritu bene in lege, prophetis, Evangelio sive apostolis dicta sunt, plerumque (1046D)perversa intentione ab schismaticis male intelliguntur, ita etiam pleraque quae idcirco a Patribus ut prodessent instituta vel facta sunt, decussis prolixorum temporum curriculis, a posteris male habita et in perversum mutata fuisse creduntur, sicut de phylacteriis et fimbriis, de quibus paulo superius dictum est, vel etiam de aeneo serpente, de quo nunc dicere instituimus, qui, ut praefati sumus, ad tempus ut vulneratis a serpentibus prodesset, fuit necessarius, per quem postmodum inolevit excelsorum insolentissimus usus: cui cum vidisset Ezechias rex justus incensa adolere et quasdam culturas exhibere, magnaque ex parte populum periclitari, tanto persuasum errore, eum non distulit frangere, quem et per legislatorem ad profectum noverat (1047A)conditum fuisse, et a populo cernebat celebrari vano cultu et superstitiosa religione. Laus ergo ejusdem Ezechiae sanctissimi regis eo quod vanas superstitiones abstulerit, eumdemque serpentem confregerit, hoc modo in divinis litteris habetur: Fecit, inquit, Ezechias quod bonum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater suus: ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum Naastan. In Domino Deo Israel speravit, itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus quae praeceperat Dominus Moysi, (1047B)et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat sapienter agebat (II Reg. XVIII). Haec praeterea et hujusmodi superstitiones, quas se quidam putant ob amorem Dei facere, sicut hi qui ob sanctorum amorem imaginibus luminaria accendunt, easque adorant, hoc modo beatus Hieronymus dum de fimbriis et phylacteriis Pharisaeorum sancti evangelii lectionem exponeret, reprehendit dicens: « Hoc apud nos, inquit, superstitiosae mulierculae in parvulis evangeliis et in crucis ligno et in istiusmodi rebus, quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam, usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum glutientes. » Jam vero quia se imaginum inspectione salvandos credunt, sicut serpentis inspectione Israeliticus populus a serpentium morsibus sanabatur, si (1047C)qua forte eis quaedam corporis inclementia accesserit, recurrant ad imagines easque aspiciant, quatenus dum illarum inspectione minime sanati fuerunt, revertantur ad Dominum, et per sanctorum intercessiones ab eo sanitatem se accepturos credant qui totius sanitatis et vitae est auctor.

CAPUT XIX. Quod magnae sit temeritatis dicere, Sicut Judaeis tabulae et duo cherubim, sic nobis Christianis donata est crux et sanctorum imagines, ad scribendum et adorandum.

Saepe in hoc opere dicere compellimur quod neque tabulae neque duo cherubim, nec caetera hujuscemodi ad adorandum in Veteri Testamento facta fuisse credantur: quae quidem isti omnia relicto mediocritatis et rectitudinis calle in eo ultra quam ordo exposcit, extollunt, (1047D)quod ea ad adorandum fuisse collata proclamant, in eo vero ultra quam res exigit submittunt, quod illis imagines aequiparare affectant. Cum ergo dicunt, « Sicut Judaeis tabulae et duo cherubim, ita nobis Christianis data est crux et sanctorum imagines ad adorandum et ad scribendum, » quid aliud faciunt, nisi ut imagines exaltent, Christianorum res extenuent? praesertim cum illos qui sub lege erant dicant habuisse duos cherubim a Moyse conditos, de quorum medio Deus loquebatur, nos autem qui sub gratia sumus dicant habere cruces, quae a quibuslibet artificibus efficiuntur; illos qui umbram legis sequebantur habuisse foederis tabulas, continentes legis decalogum, nos qui veritatem quae Christus est (1048A)sequimur habere opera quorumlibet artificum: illos qui spiritum servitutis acceperunt in timore dicant habuisse ea quae Moyses faciebat, Domino insinuante; nos qui spiritum adoptionis accepimus, in quo clamamus Abba pater, habere imagines quas quilibet pictor condit mundanae tantum artis experientia perdocente. Nos enim, qui non sequimur litteram mortificantem, sed spiritum vivificantem; qui non carnalis, sed spiritalis Israel sumus; qui spretis visibilibus invisibilia contemplamur, non solum imaginibus majora mysteria, quae omni mysterio carent, sed ipsis tabulis seu duobus cherubim majora et eminentiora mysteriorum insignia a Domino accepisse nos gratulamur, cum videlicet tabulae et duo cherubim exemplaria fuerint futurorum; et cum Judaei habuerint (1048B)carnaliter, resque typicis opertae figuris praefigurationes fuerint futurorum, nos habemus in veritate spiritaliter ea quae illis exemplaribus sive praefigurationibus carnalibus praefigurabantur. Quantum ergo eminet umbrae corpus, imagini veritas, figurae res gesta, tantum eminet Veteri Testamento Novum: quippe cum illud dedicatum sit a Moyse cum lecto omni mandato legis universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens, Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus (Exod. XXIV); istud vero dedicatum sit a mundi Redemptore Domino nostro Jesu Christo, qui in qua nocte tradebatur, accepit panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis dicens: (1048C)Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem: similiter et calicem postquam coenavit dicens, Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (I Cor. XI). In illo sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus coinquinatos sanctificabat, ad emundationem carnis; in isto sanguis Christi qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, et mundat conscientias nostras ab operibus mortuis, ad serviendum Deo vivo et vero. In illo agnus per familias occidebatur, ejusque carnibus pascha celebrabatur; in isto Agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. I), qui est verus agnus immaculatus, Deo etiam est in sacrificium oblatus, dicente (1048D)Apostolo, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). In illo Chananitidis gentis regnum rerumque corporalium affluentia pollicetur, in isto vita aeterna regnumque coelorum conceditur. In illo promittitur terra quae lacte et melle fluit; in isto pollicetur patria coelestis, in qua datur quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. In illo neomeniae, id est novae lunae principia, colebantur; in isto nova creatura in Christo accipitur, vase electionis Paulo attestante, qui ait: Si qua nova in Christo creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V). In illo sabbati otium et requies celebrabatur, in isto sabbati requies in Christo habetur qui dixit, Venite ad me, omnes qui laboratis et (1049A)onerati estis, et ego vos reficiam, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). In illo pecoribus immolatis carnis et sanguinis hostiae offerebantur, in isto sacrificium carnis et sanguinis Christi offertur, quod per illa animalia figurabatur. In illo jugum grave legis cervicibus impositum faciebat servos, in isto jugum Christi leve et onus suave per spiritum adoptionis facit filios. His ita se habentibus perversum, et ultra quam perversum est, ut alternatim converso ordine praestantioribus deteriora, deterioribusve praestantiora dentur, et adeo imaginum usus magnificetur ut Christianorum res quodam modo extenuentur.

CAPUT XX. Quod non minus omnibus, sed pene cunctis plus Tarasius delirasse dinoscitur, dicens, Sicut veteres habuerunt cherubim obumbrantem propitiatorium, et nos imagines Domini nostri Jesu Christi et sanctae Dei genitricis et sanctorum ejus habeamus obumbrantes altare.

(1049B) Non est inconsequens ut Tarasius, qui, ut fertur, a populari conversatione ad sacerdotale culmen, a militari habitu ad religiosum, a circo ad altarium, a forensi tumultu ad praedicationem, ab armorum strepitu ad sancta mysteria peragenda extraordinarie provectus est, subditarum sibi plebium mentes ab spiritalibus ad carnalia, ab invisibilibus ad invisibilia, a veritate ad imaginem, a corpore ad umbram, ab Spiritu vivificante ad litteram mortificantem, ab spiritu adoptionis ad spiritum timoris, denuo redire compellat: ut quoniam ille spretis his quae ei fortasse (1049C)illicita non erant in laicali conversatione, ad sacerdotalis culminis gradum convolavit, quod ei illicitum erat ob subitaneam conversationem, ei etiam subditae plebes a licitis spiritalium observationum mysteriis ad illicitas corporalium rerum observantias convolent per ejus praedicationem. Quia ergo melioribus contemptis, pejoribus uti hortatur, et quia veteres habuerunt cherubim qui per Moysen facti sunt, de quorum medio loquebatur Deus, obumbrantes propitiatorium, ideo fideles hortatur habere imagines, quae a quibuslibet opificibus conduntur, obumbrantes altare. Faciat arcam quae non sit de lignis Setthim, sed salicum; nec sit auro tecta, sed plumbo; quae non habeat circulos aureos, sed aeneos; in (1049D)quibus non sint vectes de lignis Setthim, sed fagorum; in qua non sint tabulae quae habeant decem verba legis, sed undecim quibus transgressio legis significetur; in qua non sit virga Aaron, sed cujuslibet baculus illius praedecessorum qui ab illo anathematizantur, vel a quibus ille anathematizatus est; in qua sit urna, non quae habeat manna, sed cujuslibet germinis grana. Faciat et candelabrum ex plumbo purissimo, et mensam propositionis panum, quae non appelletur sancta. Scribat et librum legis, qui cuilibet manus cito imponere jubeat, et neophytos ad episcopatum promoveri percenseat; qui etiam similitudines horum quae in coelo et quae in terra sunt, fieri, colere et adorare perdoceat. Decursis igitur breviter his, quibus Tarasius ideo non recte praedicet (1050A)quia nec recte, ut fertur, sacerdotii culmen conscenderit, et quia dixit, « Pro cherubim habeamus imagines » quibusdam per eumdem locutionis modum, qui a quibusdam astismos nuncupatur, prolatis, nunc qualiter intra sanctam ecclesiam propitiatorium duobus cherubim obumbretur, sive secundum tabernaculi constitutionem quod in eremo a Moyse constitutum est, sive secundum templi aedificationem quod a Salomone Hierosolymis structum est, Domino auxiliante, spiritalibus spiritalia comparantes expediamus, ne ab insipientibus quiddam sanctis Scripturis derogare videamur, eo quod imagines non adoramus. Primo quaerendum est cur Moyses cum tabernaculum faceret duos cherubim aureos fecerit, et in propitiatorio quod erat super arcam posuerit, (1050B)Salomon vero alios duos multo majores addiderit, quibus in templo positis sub eorum alis arcam in medio collocaverit cum propitiatorio et cherubim prioribus, et in tabernaculo duo cherubim, in templo vero quatuor fuerint? Ad unam igitur eamdemque significationem utrique pertinent, nisi tantum quod Salomon qui pacificus interpretatur, et figuram Christi gessit, auctius sive latius duorum cherubim magnitudinem sublimavit. Quo in facto innuitur eo quod post incarnationem Dominicam Ecclesia latius esset ex diversarum gentium congregatione sublimanda et supernis civibus copulanda: qui sic conditorem de collato sibi munere beatitudinis conlaudant, ut de nostra quodam modo ereptione atque ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant. (1050C)Cherubim namque, sicut propheta Ezechiel evidentissime demonstrat, angelicae dignitatis vocabulum est, numeroque singulari cherub, plurali vero cherubim dicitur. Unde et non incongrue in figuris cherubim quae in oraculo erant facta evangelica ministeria intelliguntur, qui Conditori suo in coelis assistentes de sua perpetua beatitudine laetantur. Alas enim ad invicem super arcam extendunt, cum ad laudem Domini Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt. Alteras alas ad oraculi parietes extendunt, cum sanctos etiam homines in sua societate videntes laetantur, eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos profecto consortes atque sequaces exstitisse in hac vita suae puritatis exsultant. (1050D)Duos autem aeque parietes suis tangunt alis, quia fideles utriusque populi, Judaeorum scilicet et gentium, compotes secum habent aulae coelestis, non quod in illa patria inter utrumque populum sit quaedam distinctio localis, sed quia major fiat festivitas internae beatitudinis de consortio adunatae fraternitatis. Extendunt ergo Cherubim ad utrumque parietem oraculi alas suas, quia laetantes in coelesti patria, justos utriusque plebis visione quoque suae gloriae ad laudem Creatoris excitant.

Nec solum de illorum quos secum intus habent hominum justorum felicitate laetantur agmina coelestia, verum etiam nostri, qui foris adhuc positi de profundis ad Dominum clamamus, continuam curam gerunt. De quibus cherubim bene etiam in libro Paralipomenon (1051A)scriptum est: Ipsi autem, inquit, stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum (II Paral. III). Stabant etenim erectis pedibus cherubim, quia nunquam a via veritatis, in qua mox ut conditi sunt positi fuerunt, quodammodo aberrasse creduntur. Facies eorum erant versae ad exteriorem domum, quia nos ab hujus peregrinationis aerumna ereptos ad suum desiderant pervenire consortium. Stabant ergo erectis pedibus, alas ad auro textos oraculi parietes extentas, et facies habebant versas ad domum exteriorem, quia videlicet ita angeli suam perpetuo innocentiam conservant: sic de animarum sanctarum in coelis beatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari conspiciunt electis opem ferre non (1051B)desinant, donec et illos ad coelestem patriam introducant. Possunt etiam, sicut jam in superiori capitulo exsecuti sumus, per duos cherubim duo Testamenta significari. Ideo igitur in oraculo sunt facti, quia in consilio divinae provisionis, nobis utique inaccessibili atque incomprehensibili, ante saecula dispositum est quando et qualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura conderetur. De lignis vero olivarum sunt facti, sive quia per viros misericordiae unctione Spiritus sancti illustratos divini conscripti sunt libri; sive quia lucem scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi legis Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes, (1051C)denario se remunerandos esse regni coelestis ostendunt. Geminas habent alas, quia testamenta per aspera aeque et prospera indefesso proposito semper ad coelestia tetendisse ac pervenisse declarant, quia hoc idem suis auctoribus faciendum esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera, quia in omni labentium rerum varietate sancti universos corporis sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt, oculos habentes semper ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et enarrare universa mirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius super mel et favum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus et donec superest halitus in eis, (1051D)et spiritus Dei in naribus ipsorum, non loquentes labiis iniquitatem, nec in lingua sua stultitiam personantes; sicque per arma justitiae a dextris et a sinistris incedentes ad perceptionem coelestis denarii, quem summus paterfamilias cultoribus suae vineae repromisit, perveniunt. Quia ergo opus unum erat in duobus cherubim, hoc innuebat quia utriusque instrumenti scriptores una eademque castitate operis et charitatis devotione Deo serviebant, una et consona Deum voce ac fide praedicant. Quaeque Novum Testamentum de Dominica incarnatione, passione, resurrectione, ascensione, gentium vocatione, (1052A)Judaeorum expulsione, multimoda Ecclesiae tribulatione facta narrat, haec eadem Vetus Testamentum, si recte intelligitur, veraciter facienda praedicebat.

Adventum vero Antichristi, finem saeculi extremi, discrimen judicii et aeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque Testamentum veritate profatur. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicem contingebant, quia Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus iste unum parietum, ille alterum contingebat quia Vetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est, Novum vero nobis qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus, et secundo parieti, hoc est septentrionali, recte (1052B)comparamur, quibus post figuram ac tenebras idololatriae lucem veritatis cognoscere datum est.

Nam etsi primitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel circa finem saeculi salvandus esse credatur, plurimi tamen fidelium hujus temporis de gentibus congregantur ad Evangelii suscipienda sacramenta. Quibus hoc etiam divinitus donatum est ut revelatis oculis sui cordis manifeste cognoscant litteram Veteris Testamenti evangelicae gratiae plenam esse mysteriis. Versas habentes facies cherubim ad exteriorem domum, quia nos qui adhuc foris stamus non re ipsa, sed spe salvi facti sumus. Divini sunt libri conditi, quia scriptores eorum jam regnantes cum Domino illumque conlaudantes in coelis curam nostrae gerunt salutis proque nostris (1052C)erratibus apud ejus pietatem interpellant. Circumdati sunt auro cherubim, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata autem per orbem cognitione divinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium agminum. Uterque enim cherub, ut diximus, et angelos et Testamenta designant.

CAPUT XXI. Quod non bene Joannes presbyter senserit qui ut imaginum adorationem astrueret, dixit, Et Jesus Nave duodecim lapides statuit in Dei memoria.

Cum in eadem synodo quae pro adorandis imaginibus facta est, cujus nos errores summatim discutiendos arripuimus, nullum testimonium ex divinis (1052D)apicibus prolatum ad eamdem rem pertinere constet, nec hoc quoque pertinere constat quod Joannes presbyter et legatus Orientalium protulit dicens, Jesus Nave duodecim lapides statuit in Dei memoria. Quorum si historialiter cur ab amnis alveo educti et in Galgadis fuerunt positi, causa quaeratur, ab eodem Josue aperitur: qui his non ad adorandas imagines instruendam fore Israelitarum posteritatem edocuit, sed memorem stupendo miraculo arefacti fluminis esse debere permonuit, qui ad posteros hanc sine voce legationem proclamantes deferrent: « Nos quos cernitis liquentis quondam elementi fuimus (1053A)habitatores, qui aridae terrae nunc sumus exsules, quique tot saeculis Jordanis fuimus indigenae, ejus exempti gurgitibus telluris nunc sumus advenae. Quoniam cum ante faciem arcae Domini, imo ante faciem Dei Jacob, sacerdotum perstrepentibus catervis, et populi cum magna exsultatione admirantibus cuneis, novum ille pateretur dissidium, inferiorem partem fuga lapsam aequoreis undis immergeret, superioremque in aera fastigiaret, obstupescentibusque populis lymphaticos ad alta montes sustolleret et plantis insolitum Israeliticis transitum arenti alveo praestaret ab antiquis sumus sedibus educti, et istic Israelitarum humeris allati isticque positi, isticque sumus diu permansuri. » Si vero typice quid isti lapides praefiguraverint quaeratur, novo Josue, Domino (1053B)videlicet et Salvatore nostro Jesu Christo, qui aeternae nobis patriae habitationem distribuit, docente, panditur, qui ut baptismi sacramentum per quod ad aeternam patriam pervenitur, stabiliret, duodecim apostolos elegit, quibus et dixit, Euntes docete omnes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), qui usque in perpetuum sanctae Ecclesiae posteritati perhibent testimonium, dum eam ad coelestia regna provocant per baptismi sacratissimum sacramentum. Per alios ergo duodecim nihilominus lapides qui in Jordanis alveo positi sunt, sanctorum patriarcharum et prophetarum profecto figura praetenditur, qui nimirum dum baptismi sacramentum sub umbra legis positi non aperte praedicaverint, sed per quasdam (1053C)mysticas et obumbratas figuras innuerint, quasi flumineis fluctibus obruti sunt; quia videlicet quanquam aperte non videantur baptismum instituisse, non tamen creduntur ejus mysterio caruisse. Pro quibus patribus sanctae Ecclesiae nati sunt filii, id est apostoli, quos constituit principes super omnem terram qui memores sunt nominis Domini in omni progenie et generatione ut tam per illos quam etiam per istos sacrosanctis charismatibus referta et dogmatibus edocta, non imaginum fucis vel quibuslibet superstitiosis rebus, sed fide et operibus Dominum quaerere non desistat.

CAPUT XXII. Quod non sit aequalis adoratio, ut illi dicunt, Natham prophetae erga David regem, adorationi imaginum.

(1053D) Non esse aequalem adorationem quam Nathan propheta David aeque prophetae regique sanctissimo exhibuit (II Reg. XII), adorationi quam quidam imaginibus exhibent, non necesse est multis approbare documentis, quoniam evidentissimis est approbatum indiciis, nec nostra indiget disputatione res quae tam aperta tamque clara elucet ratione. Sed ne hoc silentio praeteriisse videamur, oportet ut quiddam inde strictim breviterque exsequamur. Adoravit, inquam, Natham propheta David regem, non ut colorum fucis compaginatam imaginem, sed ut a (1054A)Deo in regni apice sublimatam potestatem. Quippe qui ejusdem doni coelestis munere satiatus erat, quo ille satiandus foret qui dicturus erat: Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote. Non est enim potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum; si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ideoque necessitati subditi estote non solum propter iram, sed propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, (1054B)in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem; nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII). De hac etiam re idem Vas electionis per Spiritum sanctum discipulum Titum sic instruit: Admone illos, principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, admone ad opus bonum paratos esse, nemnem blasphemare, litigiosos non esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (Tit. III). Adoravit itaque propheta regem: Spiritu sancto repletus, Spiritu sancto repletum; vaticinii munere fretus, vaticinii munere fretum, meritorum insignibus coruscans, meritorum insignibus coruscantem. Non enim in eo quamdam insensatam (1054C)rem superstitiosae vanitatis cultu adoravit, sed virum inventum secundum cor Domini, virum sacri unguinis liquore delibutum, virum in Dei laudibus supra omnes excitatum, virum qui de Christi incarnatione, passione, a mortuis resurrectione, in coelum ascensione, cunctis praecellentius prophetavit; virum qui non solum Dei Filium venturum prophetavit, sed eju etiam typum gessit; virum qui non solum ejus typum gessit, sed etiam secundum formam servi germinis prosapiam ministravit. Dilectionis affectu, humilitatis obsequio, praelationis debito, officiosa adoratione honorificavit, quem si non ei se subdendo ejusque monitis parendo honorificaret, illi Spiritui contraire videretur, qui per pastorem Ecclesiae dicturus erat, Subditi estote omni humanae ordinationi (1054D)propter Dominum (I Petr. II), sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo in hoc ipsum missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum: quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam, ut liberi, non ut velamen malitiae habentes libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem autem honorificate. Cum ergo tot indiciis tantisque apostolorum praedicationibus reges honorificandi sint, absurdissimum est adorationem quae imaginibus aniliter fit, adorationi quae sanctissimo regi per prophetam fiebat, (1055A)aequiparare velle; cum videlicet ille Dei famulum et, ut ita dixerim, sancti Spiritus habitaculum et divinae incarnationis ministrum salutando adoraverit; isti vero in imaginibus nil aliud nisi easdem materias de quibus illae fianta dorent. Nam si aequalis est adoratio quae David a propheta exhibita est, adorationi quae imaginibus exhibetur, ipse quoque David imaginibus aequalis est; et si imaginibus aequalis est, non solum tot meritorum insignibus, sed etiam ipsa humana ratione caruisse credendus est: non autem tot meritorum insignibus, nec ipsa humana ratione caruisse credendus est, non igitur aequalis est adoratio quae illi a propheta exhibita est, adorationi quae imaginibus exhibetur.

CAPUT XXIII. Quod in eo quod scriptum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, sive: Vultum tuum, Domine, requiram, nihil manu factae imaginis intelligendum est, ut illi dicunt.

(1055B) Nil ad manufactarum imaginum vultus pertinet quod Psalmographus dicit, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV); nec illud, Vultum tuum, Domine, requiram, ut in ejusdem vanissimae synodi lectione habetur, quae pro adorandis imaginibus facta est; cujus textus nil aliud quam materia est ubi stultitia magnitudinem suam exercuit. Nam si hic vultus cujus super nos lumen signatum esse Propheta decantat, et quem se requisiturum esse denuntiat, in manufactarum imaginum vultibus (1055C)intelligendus est, quaerendum magnopere est quale lumen habeant, aut quo modo id lumen super nos signatum sit, aut ubi idem propheta talem requisierit vultum. In corde etenim idem sanctus vir Deum non in manufactis vultibus quaerebat, cum dicebat: In toto corde meo exquisivi te, Deus, ne repellas me a mandatis tuis (Psal. CXIX). Vultus ergo Dei cognitio Dei est, id est Filius, per quem ad cognitionem Divinitatis pervenimus. Est etiam imago Dei, dicente Apostolo, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I); ideo videlicet imago, quia de illo est. Est enim, secundum eumdem Apostolum, splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I). Ideo splendor, quia dum sit Pater lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit; ideo figura, quia (1055D)suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque similitudinem designavit. Est enim et facies Dei, quia per eum se Pater hominibus manifestavit, dicente eodem Domino Jesu Christo, Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Hunc ergo vultum se David quaesiturum, non manufactas imagines pollicebatur, cum dicebat: Vultum tuum, Domine, requiram, hanc divinae cognitionis claritatem exorabat, cum dicebat: Illumina faciem tuam super servum tuum, et doce me justificationes tuas (Psal. CXV). Ad hujus cognitionem per legem, non per imagines, pervenire anhelabat, cum aiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXV). Hanc divinae majestatis manifestationem, non cujuslibet picturae compaginationem nos (1056A)quaerere hortabatur, cum dicebat, Quaerite Dominum et confortamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CV). Quod quidem emolumentum adepturi sint quaerentes Dominum in alio psalmo evidenter ostendit, cum dicit, Inquirentes Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXIV). Qui quasi quaereremus ab eo qualiter Dominum inquirere deberemus, subjunxit, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Eum etenim inquirendum docuit per Domini timorem, non per imaginum adorationem; et eum qui vult vitam, et cupit videre dies bonos, non imagines adorare, sed labia a dolo et linguam a malo instituit cohibere. Nec picturam colere docuit, sed declinare a malo, et facere bonitatem, inquirere pacem et sequi eam usquequaque permonuit. Lumen ergo vultus Domini (1056B)quod super nos signatum est, non in materialibus imaginibus est accipiendum, quae utique sicut et caeteris dignitatibus, ita etiam lumine carent, sed in vexillo crucis, quod accepto baptismatis sacramento per sacrosanctum unguinis liquorem nostris frontibus imprimitur, et per id sancto Spiritui, qui est lumen inenarrabile, qui etiam super discipulos in igne apparuit, ad nos veniendi aditus aperitur. In crucis etenim impressione lumen est vultus Dei, id est Spiritus, qui a Patre Filioque procedit, quia semper in eis noscitur radiare, qui suam innocentiam vel sanctitatem pravis operibus non patiuntur violare. Ut ergo ejus in nobis habitaculum non violemus, admonet nos Apostolus dicens, Nolite contristare Spiritum Dei sanctum, in quo signati estis in diem redemptionis (1056C)(Ephes. IV). Quia igitur dicunt, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV), ad imaginarium vultum attinere, dicant quo attinet quod in eadem periodo scribitur, Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? cum videlicet haec duo commata ita sibi invicem et sensu et verbis cohaereant, ut unum sine alio vix intelligi possit. Est enim figura locutionis quae a rhetoribus πεῦσις, id est percontatio, cui confestim sine introductione personarum responsio subjungitur, quae etiam a quibusdam soliloquium nominatur: cum ad interrogata sibi a se cuique respondetur, cum quasi imputative interrogantibus, Quis ostendit nobis bona? a seipsis respondeatur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; ut sit sensus, (1056D)Multi enim adhuc carnaliter sapientes dicunt quod nec pauci quidem dicere debuissent, Quis ostendit nobis bona? illa scilicet quae praedicat semper Ecclesia, resurrectionem esse venturam, in qua justi omnes aeterna praemia consecuturi sunt. Promittitur enim nobis quod penitus non videmus: desideramus quae hic consequi non valemus. Quibus respondendo beneficium indicatur, quod etiam in praesenti saeculo possidetur, Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine. Quia per vexillum crucis et lumen Spiritus sancti ita sumus muniti, ut antiqui hostis fraudulenta machinatio et portentuosa versutia non valeat superare tentatos quos habebat primi hominis suasione captivos.

CAPUT XXIV. Quod non ad ullam manu factam imaginem pertineat quod scriptum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, sicut illi autumant.

(1057A) Sed nec illud quod scriptum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Psal. XLV), de quodam manufacto vultu intelligendum est, praesertim cum manufacti vultus ideo non deprecandi sint, quia nec exaudire queunt: omne quod deprecatur ideo deprecatur ut exaudiat, et omne quod exaudit irrationale esse non debet: omne igitur quod deprecatur irrationale esse non debet: quod si deprecari non debet, multo minus adorari, cum videlicet adoratio deprecationi emineat. Nam si manufacti vultus deprecandi et adorandi sunt, ut illi garriunt, necesse est (1057B)ut deprecantes exaudire et adorantibus favere credantur: et si deprecantes exaudire adorantibusque favere creduntur, necesse est ut vita eis sensuum capax inesse credatur. Non autem inest eis vita sensuum capax, non igitur, ut illi garriunt, adorandi vel deprecandi sunt. Nam haec duorum membrorum, quae quidem commata nuncupant, sententia, id est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Ibid.), non Deo cujus imago et vultus Filius est, sed Ecclesiae, quae corpus Christi est, per Prophetam dicitur. Dixerat enim superius, per energian, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus meus: et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus (Ibid.), et in eadem (1057C)energia perseverans subjunxit eidem cujus speciem concupisse regem dixerat, dicens, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Vultus ergo Ecclesiae doctrinae spiritalis eruditio est, quae ideo a divitibus deprecari dicitur, quia multi propter eam omnibus pompis saeculi et divitiis renuntiaverunt, qualiter ad eam pervenire et per eam ad aeternam patriam convolare valerent: hae sunt enim filiae Tyri adorantes in muneribus, hi divites plebis qui ejus vultum deprecantur. Una enim est Ecclesia cujus vultus deprecatur, et a quibus deprecatur, mater videlicet cum filiis, una sponsa, una regina, omnes ad Christum unum caput pertinentes, qui est aeternus et immortalis sponsus: cujus amicus erat ille qui eosdem divites plebis sic alloquebatur: Praecipe divitibus (1057D)hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI); hi semper a sanctis praedicationibus exhortantur ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam adorando in muneribus. Vultum ergo hujus reginae deprecantur divites plebis, cum ad eam concurrunt, et in ejus sinu eleemosynas faciunt, ne extra ejus collegium fiant. Hujus itaque reginae vultum, non imaginum fucos, deprecabantur, qui ad eam in muneribus veniebant, et ea quae portabant ad pedes apostolorum ponebant; hujus reginae vultus desiderio, non alicujus picturae, aestuabant illi, eamque in muneribus non aliquam insensatam (1058A)imaginem deprecabantur. De quibus scriptum est, Multitudini vero credentium erat cor et anima una, et nemo eorum quae possidebat quidquam suum proprium esse dicebat, sed erant eis communia omnia (Act. II). Hujus reginae vultum, non alicujus tabulae colores, divitum opibus decorare volebat sponsus, cum dicebat: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam: facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit: ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Luc. XII); sive cum dicebat: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc XI). Quia ergo ad eamdem reginam divites in hypocrisi cum falsis muneribus quasi vultum ejus deprecaturi venire non debent, ipsa Veritas (1058B)inhibet, cum dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI). Quia vero ejus vultum semper clariorem et in propatulo splendidiorem fieri delectet, evidenter ostendit, cum dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona vestra, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V). In quibus omnibus non imaginum adoratio, nec deprecatio, nec earum gloria, sed aut sponsi qui caput est, aut sponsae quae corpus est, indubitanter ostenditur. A quibus sensibus et a quorum ornamentorum insignibus quam expertes sint qui, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis (Psal. XLV), ad manufactarum imaginum vultus referunt non nobis est judicandum, sed lectoris arbitrio reservandum.

CAPUT XXV. Inoportuna et deliramento plena dictio Leonis Fociae episcopi, qui in eo quod ad imaginum adorationem conversus est, sibi versiculum Psalmistae accommodat dicentis: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et circumdedisti laetitia.

(1058C) Cum pene nullum divinorum apicum testimonium competenter in saepissime memorata synodo fuerit positum, nec hoc quoque competenter a Leone Fociae episcopo constat esse prolatum, qui videlicet si quiddam sale conditum aut ad rem pertinens proferret, caeteris appareret dissimilis, cunctorumque sententiis refragator existeret; sed dum se inaniter flevisse fassus est eo quod imagines non adoraverit, et laetari eo quod inanius se ad earum adorationem diverterit, (1058D)quam sit delirus, quamque caeterorum consortio nexus evidentissime apparuit. Habuit enim, ut idem praefatus est, sine damno tristitiam, sine profectu laetitiam, sine perditione lacrymarum decursus, sine acquisitione cachinnabiles risus, iras sine calumniis, placationes sine honorificentiis, utpote puer in quaedam ludicra peragenda inhians, si a nutrice coercetur, singultibus verba intercipientibus ejulat, ad quae perpetranda si ei fuerit a nutrice concessa facultas, semiplenis vociferando sermonibus exsultat: sicque coercitus habet vanos fletus, et ea peragere permissus vanos nihilominus risus, cum videlicet nec in prohibitione fuerit causa deflendi, nec in data licentia causa ridendi. Versiculus namque iste, quem ille sibi in hac parte incassum (1059A)accommodavit, id est, Convertisti planctum meum in gaudium mihi, et conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXX), in persona totius Ecclesiae a propheta per ethopoeian dictus est, quae scilicet dum in hujus saeculi mortalitate et aerumnis versatur, plangere dicitur; cum vero ad aeternam remunerationem pervenerit, tunc laetitia praecingetur. Unde et idem sanctissimus prophetarum in eodem psalmo paulo superius dixit, Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Ibid.), vesperum scilicet hanc nostri temporis aetatem, in quo fines saeculorum devenerant, sive extremi judicii diem, matutinum vero resurrectionis tempus et sanctorum retributiones volens intelligi. Quod et per Isaiam prophetam sanctis hoc modo promittitur, (1059B)Sancti in terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI), id est, post resurrectionem in aeterna patria animae et carnis jucunditate fruentur; unde et subditur: Laetitia sempiterna erit electis meis, dum dedero opera eorum in veritate. Tunc ergo saccus noster conscindetur, et praecingemur laetitia, cum, secundum Apostolum, corruptibile hoc indutum fuerit incorruptela, et mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et fuerit sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV); sive cum in his membris, quae nunc mortificamus super terram, Christo apparente vita nostra, nos quoque apparuerimus cum illo in gloria.

CAPUT XXVI. Quod non pertineat ad imaginum adorationem contemnentes illud quod Psalmographus cecinit, Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in ore, etc.

(1059C) Omne quod sine profectu est, inutile est; et omne quod inutile est, vanum est: omne igitur quod sine profectu est, vanum est; et omne quod inofficiosum est, profectu caret: et omne quod profectu caret, vanitate non caret: omne igitur quod inofficiosum est vanitate non caret. Quoniam ubi nulla utilitas, nullum emolumentum; ubi nullum emolumentum, summa vanitas: ubi igitur nulla utilitas, summa vanitas est. In imaginum ergo adoratione ubi nullus profectus, nullum emolumentum, nulla utilitas est, summa vanitas esse credenda est. Ob quam statuendam et muniendam quicunque conventus faciunt, et (1059D)concilia aggregant, et eas prorsus adorare instituunt, procul dubio vana loquuntur unusquisque ad proximum suum. Nam neque in eo a vanitate sejunguntur quod divinorum apicum testimonia ad suos sensus violenter inflectere nituntur. Sicut et hunc Psalmistae versiculum, quem quidem ille alio sensu divino afflatus Spiritu cecinit, alio isti vanitatis supercilio inflati intelligunt. Si ergo quaerimus de quibus Propheta dixerit: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala (Psal. XII), relegamus sanctorum Evangeliorum textum, et inveniemus Pharisaeos et Sadducaeos, vel caeteras Judaeorum catervas semper Dominum tentasse et adversus eum concilia vana inisse. Qui dum obstinata mente in Christum credere (1060A)renuerunt, vana loqui non desierunt. De quibus et in alio psalmo legitur, Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum, rem amaram, ut sagitient in occultis immaculatum: subito sagittabunt eum, et non timebunt (Psal. LXIV). Linguas enim acuere, et labia dolosa habere, unum est, quia et uno dicendi genere dictum est, quo plerumque aut per id quod continet hoc quod continetur, aut per hoc quod continetur, id quod continet demonstratur. Item in alio psalmo de eisdem scriptum est: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIV). Sepulcrum ergo patens eorum, ora mendacia dixit, qui exitiabile malum contra Dominum loquentes, mortem (1060B)ei infligere cupiebant, quod ideo patens dictum est, propter eorum apertam nequitiam, quae fetorem potius quam odorem exaggerabat. Est enim rerum dissimilium facta comparatio per tropum qui nuncupatur parabole a grammaticis. Vana, inquit, locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XII). Haec est ergo vanitas omnes vanitates excellens, hic est dolus omnibus dolis tenacior, cum et Redemptor mundi non creditur, et isdem ab hominibus iniquis, quanquam ad aliorum salvationem, ad illorum tamen damnationem crucifigitur. Potest etiam hic versiculus et de haereticis sive schismaticis intelligi: qui dum sint mundanae sapientiae versutia imbuti, et ad vanas investigationes et superfluas contentiones potius quam ad credendum prompti, vana loquuntur (1060C)unusquisque ad proximum suum, quoniam dum male de Christo aut de Ecclesia sentiunt, ad eumdem errorem proximos suos, id est caeteros haereticos, invitare non desinunt, quatenus majori infestatione Ecclesiam, quae Christi vinea est, demoliri possint. De quibus in Canticis canticorum dicitur, Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas (Cant. II); nam vinea nostra floruit: quia videlicet dum haereses sive earum sequaces, haeresei haereseorumve discipuli a sanctis et catholicis viris in suis erroribus capiuntur, vinea Domini, id est Ecclesia sacrosanctis charismatibus semper magis magisque exuberat, quatenus suo agricolae qui pro ea sanguinem fudit, nectarei odoris pocula perpetim ministret.

CAPUT XXVII. Quod non ad eorum parentes pertineat, sicut illi dicunt, Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam (Psal. XII).

(1060D) Versiculum etiam quem Psalmographus de perfidorum Judaeorum labiis dolosis et linguis magniloquis protulit, qui consilium inierunt ut Salvatorem mundi dolo tenerent et occiderent, illi in sua synodo propriis parentibus ascribunt: qui quanquam fuerint cujusdam temeritatis in imaginibus ab ornamentis ecclesiae abolendis, majoris tamen et incomparabiliter majoris non dicam temeritatis, sed etiam crudelitatis illi fuerunt in Domino crucifigendo. Isti enim habuerunt zelum Dei, sed non secundum scientiam, cum imagines penitus abdicaverunt; illi simulantes (1061A)se habere zelum legis, habuerunt zelum livoris et perfidiosissimae iniquitatis, cum Dominum patibulo affixerunt; isti ecclesiarum indiscrete ornamenta quassavere, illi malitiose semetipsos Dominum contemnentes fregere. Labia ergo dolosa et linguam magniloquam perfidiosissima Judaeorum cohors habebat, cum dicebat: Scimus quia Moysi locutus est Deus, nunc autem unde sit nescimus (Joan. IX). Nonne magniloquam et, ut ita dixerim, magniloquam linguam habebant, cum dicebant: Nos legem habemus, et secundum legem mori debet, quia Filium Dei se fecit? (Joan. XIX.) Nonne magniloquam linguam habebant, cum dicebant: Et hunc scimus, et unde sit scimus: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit? (Joan. VII.) Nonne magniloquam (1061B)linguam habebant, cum dicebant: Noli scribere regem: nos non habemus regem nisi Caesarem? (Joan. XIX.) Unde liquido patet quod probroso imaginum instigantur amore qui ob earum abolitionem ea quae de perfidis Judaeis per prophetam dicta sunt, parentibus suis non erubescunt adnectere, et eisdem jaculis cives perfodere quibus Propheta Ecclesiae, imo Christi, hostes noscitur perfodisse.

CAPUT XXVIII. Quod non in eorum parentibus, ut illi dicunt, impletum sit quod scriptum est, Inimici defecerunt framea in finem, et civitates eorum destruxisti (Psal. IX).

Sed nec hujus versiculi, ut illi aiunt, prophetia in eorum praedecessoribus sive parentibus, eo quod (1061C)imagines abdicaverint, est completa: qui etsi incaute loca divinis cultibus mancipata ornamentis exspoliavere, longe tamen ab antiqui hostis nequitia, de quo haec prophetia est, distavere; quippe cum nequitia quae ejus suasionem accidit humano generi minor sit nequitia ejusdem qui et suae humanae auctor et artificis fraudulenti, qui sicut est natura subtilior, ita et sagacitate callidior, et quem non gravat corporis fragilitas, acuit vafrae perversitatis iniquitas. Hujus ergo inimici framea defecerunt in finem, quia tentamenta nequissima mox ut ad Christum qui est finis legis ad justitiam omni credenti, qui est finis sine fine, ad quem cum venerimus, nihil ulterius quod quaeramus habemus, collata fuerint, omnino deficiunt. Et ideo Propheta beatum dicit, qui (1061D)parvulos, id est, cogitationes irrationabiles, ad lapidem, ad Christum videlicet, qui est lapis angularis, allidit (Psal. CXXXVII); sive etiam, ut quidam volunt, inimici defecerunt framea in finem, quando gladius quo antiquus hostis bacchatur in consummatione saeculi omnipotentis Dei gladio interimendus est; de quo in alio psalmo dicit, Nisi convertamini, gladium suum vibrabit (Psal. VII); et de quo per prophetam Ezechielem dicit, Vivo ego, dicit Dominus, acuam sicut fulgur gladium meum, et reddum ultionem inimicis meis. Framea namque Hebraicus sermo est, quo in hoc loco antiqui hostis gladius innuitur. Inimici igitur in hoc loco non nominativus pluralis, ut (1062A)plerique arbitrantur, sed genitivus singularis est, id est, inimici diaboli defecerunt framea, et est schema quod prolepsis nuncupatur, id est praeoccupatio sive praesumptio, per quam ea quae sequi debent anteponuntur. Quae et in exordio Ezechielis prophetae invenitur, cum dicit, Et factum est in tricesimo anno (Ezech. I). Et in Psalmo habetur, cum dicitur, Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVII). Civitates igitur destructas non in hoc loco Psalmographus, ut illi arbitrantur, eorum praedecessores sive parentes pro imaginum abolitione eversos decantat, sed infideles populos, sive malorum operum acervos, quos diabolus tanquam suae civitatis moenia inhabitat, Christi manifestatione dicit esse dirutos. Inanis igitur et vanus imaginum (1062B)amor illorum pectora invasit qui, ut illarum adorationem statuant, ea quae de antiquo hoste vel de incredulis Judaeis prophetata sunt, de suis parentibus sive praedecessoribus dicta fuisse existimant.

CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est: Domine, dilexi decorem domus tuae; quem decorem isti imagines intelligunt.

Domus Dei aut secundum allegoriam ecclesia est, aut secundum anagogen coelestis patria, aut secundum tropologiam anima hominis: et idcirco in plerisque Scripturae sanctae locis cum domus Dei legitur, non parietes nec quaedam materialis aedificatio, sed spiritalis et inexistimabilis Dei intelligenda est habitatio; quorum sensuum arcanis illorum mens penitus (1062C)jejunat qui decorem domus Domini non Ecclesiae existimant virtutes, sed materiales imagines. Nunquidnam idem eximius vates quasdam imagines vel certe parietum pulchritudines, aut ministeriorum pretiosissimos apparatus viderat, cum dicebat, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXVI). Nunquidnam locus habitationis gloriae Domini in manufactis quoquam credendus esse? Habet ergo sancta Ecclesia decorem quem Propheta diligebat, id est spiritales virtutes: habet aurum, id est, fidem sive interiorem sensum; habet argentum, id est confessionem sive eloquii venustatem; habet columnas argenteas, id est sanctos viros patientia rationabili et eloquiorum pulchritudine comptos: quae columnae habent bases argenteas, cum supra stabilitatem (1062D)verbi Dei quod per prophetas et apostolos nobis traditur, collocantur. Hae etiam habent caput deauratum, quia caput aureum fides est Christi, Apostolo attestante qui ait: Omnis namque viri caput Christus est (I Cor. XI). Habet etiam pro lignis imputribilibus scientiam quae per lignum venit, sive incorruptionem castitatis quae vetustatem nescit. Habet et pro bysso virginitatem, pro cocco confessionis gloriam, pro purpura charitatis fulgorem, pro hyacintho spem regni coelorum. His materiis ejus sacerdotes induuntur, juxta David vocem qui ait, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXII); quos et Paulus his verbis hortatur, cum dicit, Induite vos viscera misericordiae (1063A)(Coloss. III). Habent etiam ejus sacerdotes alia nobiliora indumenta, quae idem Vas electionis designat, cum dicit, Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis vestris (Rom. XIII). Habet et bibliothecam, id est sanctos viros divinae legis documentis eruditos, de quibus per Prophetam dicitur, Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini: beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt ea (Psal. CXIX); et iterum beatos dicit eos qui memoria tenent mandata ejus ut faciant ea. Habet decem atria distensa, cum non in uno tantum verbo legis, neque in duobus aut in tribus, sed in toto decalogo legis spiritalis intelligentiae amplitudine dilatatur, sive cum fructum spiritus, id est, gaudium, pacem, patientiam, benignitatem, (1063B)bonitatem, modestiam, fidem, continentiam, adjecta quae est major omnium charitate profert. Habet etiam altare, id est firmitatem fidei, in qua orationum hostias et misericordiae victimas offert Deo: in qua continentiae cultro superbiam quasi taurum immolat, iracundiam quasi arietem jugulat, luxuriam omnemque libidinem tanquam hircos et haedos litat; ex quibus dextrum brachium et pectusculum et maxillas sacerdotibus separat, id est, opera bona, opera dextra, in quibus sinistrum quiddam nullatenus reperitur. Habet et candelabrum luminis, sive quia Dominus lumen ejus est, sive quia sancti viri quorum lucernae sunt ardentes et lumbi accincti, qui exspectant Dominum suum quando revertatur a nuptiis, lucivoma in ea praedicationis dogmata (1063C)fundunt.

Quod candelabrum lucernarum in austrum habet collocatum ut ad aquilonem respiciat, id est, ut sancti viri vigilanter et sollicitius intueantur semper astutias diaboli, et pavida mente aspiciant unde sit ventura tentatio: quia et Propheta vidisse se dicit succensum lebetem vel ollam et faciem ejus a facie aquilonis: et in alio loco dicitur, Ab Aquilone enim pandetur malum super universam terram (Jerem. I). Et Petrus apostolus dicit, Quia adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. V). Habet et mensam propositionis habentem duodecim panes collocatam in parte aquilonis quae respicit ad austrum, id est duodecim apostolos, quos quotidie indesinenter jubetur apponere quae ad (1063D)austrum respicit, quia videlicet quotidie adventum Domini praestolatur. Dominus enim, ait Propheta, ab austro veniet (Hab. III). Habet altare incensi, quia de ejus fidei firmitate semper orationum sanctarum fumus in conspectu Domini ascendit, et quotidie cum David clamat, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXLI); sive quia, secundum Apostolum, Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II). Habet propitiatorium et arcam et duos cherubim, de quibus superius in quodam capitulo disputatum est. Habet et pontificem summum de quo Paulus apostolus dicit, Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, id est, non hujus creationis, neque per (1064A)sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa (Hebr. IX); sive cui per Psalmistam dicitur, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CX); qui est vestitus podere byssino, cum sancti ejus qui utique ei adhaereant castitatis lampade vestiuntur. Habet et humerale gemmatum, quia electi ejus operum fulgoribus coruscant, quorum opera videntes homines glorificant Patrem eorum qui in coelis est: qui habet in pectore logium, quod rationale dicitur, quaterno lapidum ordine distinctum, quo sermo evangelicus significatur, qui quadruplicato ordine veritatem fidei nobis et manifestationem Trinitatis exponit. Habet et auri laminam in fronte resplendentem, quod petalum appellatur, id (1064B)est, divinitatem quia unius cum Patre substantiae est, quoniam sicut in metallis nil comparatur auro, ita et in creaturis nil comparari potest Creatori. Qui etiam pontifex habet in interioribus partibus operimenta sua, quia mysterium incarnationis ejus investigari difficile est, Joanne attestante qui ait, Cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Marc. I, Luc. III). Habet etiam per indumenti circuitum tintinnabula quae in extremo ejusdem vestimenti posita sunt, ut semper sonitum dent: quia videlicet sancti praedicatores, qui ejus utique indumentum sunt, de extremis temporibus et fine mundi reticere nesciunt, sed semper nos de futuris admonent, attendentes illud quod per quemdam sapientem dicitur, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum (1064C)non peccabis (Eccle. VII). Habet etiam haec domus Dei, id est Ecclesia, cujus decorem brevissime enumeramus, Sancta sanctorum: quia videlicet in praesenti saeculo pro sanctis habet sanctam conversationem; pro Sanctis vero sanctorum, in quae semel tantummodo intratur, transitum ad coelum, quando visibilibus contemptis ad invisibilia transit. De quibus Apostolus dicit: Charissimi, nondum apparuit quod erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Hunc excellentissimum ergo et coelestis patriae decorem dilexerat vir ille sanctissimus, non imaginum et colorum fucos, non materialium picturarum similitudines. Ob hunc decorem, non ob materiales figuras, (1064D)quasi quodam intolerabili desiderio resolutus erat, cum dicebat: Haec memoratus sum et effudi in me animam meam, quoniam ingredior locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLII). De hac domo, non de his visibilibus parietibus Apostolus dixit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V). Hunc decorem Isaias, non pictorum opera respicienda considerabat, cum dicebat: Respice Sion civitatem solemnitatis tuae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri potest (Isa. XXXIII). De hac domo per David dicitur: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. (1065A)LXXXIV). Nunquidnam sancti Patres, ut caeteros taceam, Paulus, Antonius, Hilarion, vel omnis anachoretarum sive eremitarum caterva, qui decorem basilicarum sive imaginum depictarum non habuerunt, sed in quibusdam tuguriolis suas Deo animas dedicaverunt, idcirco sancti non sunt? et ideo aut non diligebant decorem domus Domini, aut locum habitationis gloriae Dei flagranti pectore contemplari non desiderabant quia imagines non habebant nec adorabant? Intra se etenim sicut et caeterae sanctae animae templum Dei et locum habitationis gloriae ejus habebant, dicente Vase electionis: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III). Plurimi praeterea ex divinarum Scripturarum aureis pratis colligi ambrosei flores poterant, quibus et secundum (1065B)tropologiam, et secundum allegoriam, et secundum anagogen, sanctae Ecclesiae decor monstraretur, si brevitatis cui studemus non praepediremur habenis. Hi ergo pauci pro pluribus prolati sufficiant, quibus diligens lector caetera quae hic prolata non sunt indagare curabit, et domus Dei decorem, non in imaginibus materialibus, sed in virtutibus spiritalibus refulgentem esse videbit.

CAPUT XXX Quod non pro manufactis imaginibus per Psalmistam, ut illi aiunt, dictum est, Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVIII).

Quoniam igitur manufactas imagines se vidisse gratulati sunt, Psalmistae sibi versiculum accommodaverunt dicentes, Sicut audivimus, ita et vidimus, (1065C)dicant, quaeso, dicant ubi hoc ante audierint quod modo in imaginibus vident; dicant quis patriarcharum prophetarumve aut apostolorum hoc illorum auditui intulerit, quod modo illorum visibus patet: dicant quis illis hoc privilegium praedixerit, quod (1066A)imagines non solum visuri, sed adoraturi forent, cujus pollicitationis compotes effecti merito dicant, Sicut audivimus, ita et vidimus. Nos autem qui, opitulante Deo, psalmorum prophetiam spiritaliter pro viribus intelligimus, non hoc comma de manufactis imaginibus dictum, sed de insignioribus et eminentioribus mysteriis prophetatum fuisse sentimus: qui videlicet sicut in lege de Christi adventu audivimus, in Evangelio videmus; sicut in prophetis de ejus incarnatione comperimus, in Novi Testamenti nunc serie cernimus, sicut in hagiographis et in cunctis sacris litteris de ejus nativitate, passione, resurrectione, ad coelum ascensione, typicis videbamus praefiguratum fuisse mysteriis, nunc peracta cuncta fuisse in sanctis videmus Evangeliis: qui etiam eo (1066B)annuente ad aeternam patriam venturi, et in ea visuri sumus quae in hujus mortalitatis aerumna de ejus felicitate audivimus, dicturique sumus, Sicut audivimus, ita et vidimus; id est, Sicut audivimus mortales, videmus nunc immortales; sicut audivimus corruptibiles, videmus nunc incorruptibiles; sicut audivimus in aerumnosa peregrinatione, videmus nunc in vivorum felicissima regione: quod audivimus cum patiebamur procellosissimas tempestates saeculi, videmus nunc cum potimur suavissima securitate paradisi; quodque audivimus cum timebamus periculosissimum naufragium, videmus nunc cum pervenimus ad cautissimum et nobis longe ante desideratissimum portum. In hoc sane articulo hunc primum librum cludendum esse putavimus, ut quoniam (1066C)de portu mentionem fecimus, illum quoque in hoc loco ad portum deducamus, ut retroacta navigatione fatigati aliquantisper in portu spatiantes, resumptisque viribus, ad secundi libri navigationem, Domino auxiliante, vela tendamus.

LIBER SECUNDUS. (1065) PRAEFATIO. (1065C) Tractatis in superiore libro quam brevissime divinae legis quibusdam commatibus, quae, ut crebro memoravimus, illi contra quos huic nostro stylo conflictus (1065D)est, ob suae vanitatis materiam fulciendam protulisse noscuntur, vel etiam quibusdam in eodem libro prolatis capitulis quae de eorum reprehensione non inconsequenter proferenda erant, necesse est ut in praesenti, secundo videlicet libro, et divinae legis sane sobrieque residua commata tractaturi, et quorumdam sanctorum Patrum male nihilominus sententias ab illis usurpatas propriis sensibus reddituri, Domino favente, aggrediamur. In quo etiam libro quaedam capitula inserentur quae eorum errori ad mentes fidelium transeundi aditum intercipiant, quo res sanctitate sive auctoritate carentes sacratissimis rebus et ab ipso Domino institutis aequiparare nituntur; ut in his duobus voluminibus per duorum Testamentorum salutaria arma eorum vanissimis naeniis (1066C)obnitentes, ad tertium in cujus principio nostrae fidei fundamentum erit, liberius accedamus, ut quoniam sanctae in eo et unicae Trinitatis confessio continebitur, tertii quoque libri numerus habeatur exorneturque (1066D)sacratissimo numero qui exornandus est sanctae fidei mysterio: omnem siquidem nostrae disputationis sive caeterorum actuum spem non in mundanarum artium argumentosis allegationibus, sed in eo collocantes qui et per praesentiam corporalem ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X); et quondam per Prophetam dixerat, Dilata os tuum et ego adimplebo illud (Psal. LXXXI). Ideo igitur per quemdam gradiendi ordinem hujus nostrae disputationis quibusdam librorum intercapedinibus distinximus gressum, ne indistincti itineris tramitem inordinata prolixitas efficeret fastidiosum, nec libuit nobis quiddam afferre incompositum vel indigestum, ne operis inordinata congeries lectori perturbata vociferatione rusticum (1067A)quemdam praeberet tumultum: quia et iter carpentes congruis quibusdam temporibus spatiari non renuunt, et agrorum, vinearum vel etiam hortorum cultores per quasdam camporum intercapedines, vel etiam per agrorum dimensiones limites statuere consueverunt.

CAPUT PRIMUM. Quod non propter eos scriptum sit qui imagines adorare contemnunt, sicut illi dicunt qui eas adorant, quod in psalmo legitur, Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis. Est quoque et illud non mediocris insaniae quod ea quae de his longe ante praedicata sunt qui urbem Jerusalem everterunt et templum Domini incenderunt, isti de illis intelligunt qui imagines adorare contemnunt: praesertim cum aliud et longe aliud sit, de (1067B)templo mare aeneum et duos cherubim et vasa caeteraque ornamenta tollere, et aliud manufactas imagines non adorare; aliud urbicremis ignibus templi pulchritudinem mancipare, aliud imaginum adorationem vitare; aliud crudeliter sancta sanctorum diruere, aliud prudenter picturis colla deflectere inhibere. Denique quisquis nosse cupit de quo Psalmista dixerit: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis (Psal. XLVII), non solum libri Regum historiis et Romanorum gestis perdocetur, quae praeteritum urbis Jesusalem et templi excidium narrant, sed etiam ipsius David egregii prophetae vaticinio instruitur, qui futuras clades praefatae urbis et eversionem sacratissimi illius templi per schema, quod prolepsis dicitur, futura quasi praeterita modulavit dicens: (1067C)Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem velut pomorum custodias, et caetera (Psal. LXXIX); et in psalmo, cujus hic versiculus est, de quo nunc agimus, dicit: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis, et gloriati sunt omnes qui te oderunt: in medio atrio tuo posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt tanquam in via super summum, tanquam in sylva lignorum securibus exciderunt januas ejus, bipenne et ascia dejecerunt ea; incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui (Psal. LXXIII); quod etiam in alio psalmo expressius dicto dicit: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Sed ne quem moveat quod non dixit, Quanta malignati sunt inimici, sed (1067D)Quanta malignatus est, advertat hoc per figuram locutionis dictum fuisse, quae syllepsis nuncupatur, per quam et pro uno multi ponuntur, ut in Evangelio, Et latrones qui cum eo crucifixi erant improperabant ei (Matth. XXVII); sive, Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri (Matth. II); et pro multis unus, ut in Exodo legitur, Ora ad Dominum, ut auferat a nobis serpentem (Num. XXI); et in psalmo, Misit in eis muscam caninam et comedit eos, et rana exterminavit eos (Psal. LXXVIII). Quod et si quis secundum mysticam intelligentiam subtilius scrutetur, non incongrue sanctam Ecclesiam advertet et malignanter in ea haereticos intelliget, qui eam semper pravis dogmatibus infestare nituntur; verumtamen a nullo eorum qui (1068A)sanum sobriumque intellectum habent de imaginum adorationem contemnentibus intelligetur. Quanto ergo illi sani sensus expertes sunt, qui hunc versiculum de eis dictum fuisse autumant, tanto nimirum hi in sui sensus vigore permanent qui imagines non adorant.

CAPUT II. Quod nec illud ad hanc rem pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est, Quoniam non est jam propheta, et nos non cognoscet amplius. Nam et hic quoque versiculus in ejusdem synodi lectione incompetenter positus est, quoniam quidem nec nostra vox est qui Patrem in spiritu et veritate adoramus, nec illorum qui Deum ejusque sanctos in imaginibus adorare conantur: quia prophetam magnum habemus Jesum Christum dominum nostrum, (1068B)de quo per Moysen dicitur: Suscitabit Dominus Deus prophetam vobis, ipsum audietis (Deut. XVIII, Act. III et VII); quem etiam secundum apostolum advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II), quem quotidie spiritalibus oculis intuemur, et cujus vaticiniis sedule perdocemur: sed Judaeorum excidium et dispersiones et clades et mortes gentis suae, nec non etiam diruptionem templi, caeremoniarum abolitionem, a prophetia et a Dei cognitione recessionem deflentium et dicentium, Quoniam non est jam propheta et nos non cognoscet amplius (Psal. LXXIV); quod etiam per Osee prophetam praedictum est qui ait: Quia diebus multis sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine sacrificio et sine altari, et sine ephod, (1068C)et sine seraphim (Osee III). Qui etiam eorum ad fidem conversionem quam circa finem mundi fore credimus, subsequenter adjunxit: Et posthaec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum.

CAPUT III. Quomodo intelligendum est, Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges: quod quidem capitulum sicut et caetera, illi aliter quam dictum est intelligunt. Civitas Dei figuraliter in sacris litteris interdum anima hominis, quae a Deo inhabitatur, dicente Scriptura: Habitabo in eis, et iterum, Anima justi sedes sapientiae (Psal. V), accipitur; interdum praesentis temporis Ecclesia, quam fluminis impetus laetificat, (1068D)et cui per prophetam dicitur: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea (Psal. CXXXVI); plerumque coelestis Jerusalem, quae patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum vel caeterorum fidelium agminibus constructa intelligitur; de qua per Apostolum dicitur, Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum (Gal. IV); cui etiam per Isaiam prophetam a Domino pollicetur, Non enim in occasum tertium veniet sol, et luna tibi non deficiet in aeternum tempus (Isa. LX); quam etiam Joannes in Apocalypsi vidisse se dicit descendentem de coelo, ornatam monilibus suis (Apoc. XXI); de cujus beatitudine pene innumerabilia poterant dici, quae hujus brevitatis (1069A)stylo non valent digeri. In hac civitate imagines impiorum ad nihilum redigentur, quia illorum aspectus divinis non poterit apparere conspectibus; sed sicut polluerunt in se imaginem Domini in praesentis vitae curriculo, ita in coelesti Jerusalem illorum non apparebit imago, qui aeterno quidem mancipabuntur incendio, de quibus alias per psalmistam dicitur: Et homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLIX), quia videlicet cum in tanto honore esset quod ad imaginem et similitudinem Dei conditus erat, non intelligendo, ad tantam labem vitiorum est devolutus, ut non immerito jumentis irrationabilibus esset comparatus. Ad nihilum ergo impiorum imagines rediguntur, quando se eis ipsa Veritas subtrahens ab ejus (1069B)luce alienantur, nec similitudinem valent retinere, cujus beatitudinis expertes noscuntur usquequaque manere. Propter dolositatis itaque eorum apposita eis in superioribus dixerat mala, quia Deus judex justus reddit unicuique secundum opera sua. Dixerat etiam eos dejecisse cum allevarentur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Dixerat eos subito defecisse et periisse propter iniquitatem suam velut somnium exsurgentis, quia sicut quibusdam praestigiis mortalium pectora in somnis eluduntur, et optata quaeque subito se nactos fuisse gratulantur, cum aut desiderato quis potitur regno, aut cupito sublimatur aliquis ministerio, aut, paupertate fugata, aliquis subito ditatur, aut optato aliquis fruitur conjugio, aut debilis aliquis amissos artus se recepisse (1069C)gratulatur, aut criminosus aliquis honorabilem se gaudet, aut aliquis ignobilis nobilem, aut insipiens sapientem se putat, et subito amittit evigilans quod acquisierat dormiens, et patefactis se dolet non videre oculis quae gaudebat videre clausis: sic felicitas impiorum quasi per somnium quodammodo videtur, quia post modicum tempus non videbitur; et sicut evigilantes ea quae subito per somnum acquisierant perdunt, sic morientes ea, quae habere videbantur, amittunt: quoniam et illi praestigiosa laetitia quam sternentes nacti sunt, in momento carent, et isti vana, et ut ita dixerim, fumea mundi gaudia diu tenere non valent. Ob quorum impietates quasi quadam severitate accensus propheta subjunxit: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum (1069D)rediges (Psal. LXXIII), ut videlicet qui in se tui characteris decus malis operibus inquinaverunt, illorum facies in tua civitate non videantur, in qua est aeterna felicitas, summa beatitudo, perpetuum gaudium; in cujus palatiis regnat rex, cujus regni non erit finis, cujus subsellia patriarcharum senatu resplendent, cujus curia prophetarum rutilat cuneis, cujus moenia martyrum numerosa militia exornantur, cujus portae apostolicis decorantur coetibus, cujus plateae redundant virgineis choris, cujus domicilia confessorum plena sunt legionibus, quae non indiget sole, quia Dominus lux ejus est, per cujus omnes vicos Alleluia cantatur.

CAPUT IV. Quomodo intelligendum est quod psalmographus cecinit, Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax se complexae sunt (Psal. LXXXV): quod temere et adulatorie a Joanne presbytero et legato Orientalium in participatione venerabilis papae Adriani et Tarasii patriarchae dicitur esse completum. (1070A) Misericordiam et veritatem sibi mutuo obviasse, justitiam et pacem invicem se complexas fuisse David vatum luculentissimus eleganter decantat: quod tandem constat esse completum, cum post incarnationem Domini duo Testamenta in unius compagem copulationis sunt adducta. Quoniam quanquam inter se diversa quodammodo cernantur, ad unum tamen bivium in Christo qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, convenire noscuntur. In Novo enim misericordia est, in qua per gratiam genus humanum (1070B)liberatur: in Veteri veritas, ubi legis et prophetarum annuntiatio continetur. Haec autem duo sibi mutuo obviasse dicuntur, non ad contrarietatem exercendam, sed ad gratiam promissae perfectionis implendam; unum quippe constat factum quod temporibus probatur esse divisum, et ut genus ipsum foederis hymnidicus David evidenter exprimeret, hoc ipsum varia nominum iteratione geminavit, amplexu scilicet quodam dilectionis duas res, id est, justitiam et pacem, in mutuam protinus venisse concordiam; quem quidem versiculum et secundum somatopoeian, id est corporis attributionem, per quem locutionis modum rebus incorporeis corpora tribuuntur, dictum esse constat, et per metaphoran, id est, rerum (1070C)verborumque translationem, per quam plerumque a rebus animalibus ad animales, ab inanimalibus ad inanimales, ab inanimalibus ad animales translatio fit; quae duae locutionum figurae ita inter se differunt, quod una rebus incorporeis corpora, altera et rebus corporeis membra et motus, et incorporeis et membra et motus et formas tribuit. Hunc denique versiculum temerarie et adulatorie Joannes presbyter in participatione venerabilis papae Adriani, et Tarasii Constantinopolitani episcopi protulit, qui tamen presbyter quanquam episcopis in eadem synodo residentibus minor fuerit honore, non tamen legitur minor fuisse errore, qui et si praecedebant eum gradus sublimitate, superabantur tamen ab eo multiloqua procacitate; nec superari potuit a praelatis subjectus intemerariis loquacitatibus, (1070D)qui subjectus a praelatis superabatur pontificalibus dignitatibus. Qui praesertim duplex in hac parte creditur patrasse deliquium, sive quia verba mysteriorum arcanis plena ab Spiritu sancto prolata ad res humanas inflectere nisus sit superstitiosa intentione adorandarum imaginum, sive quia eadem perversa intentione excaecatus in adulationis miserabile corruerit vitium: quod vitium adulationis expavit prophetarum ille nobilissimus, qui dixit: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXLI). Unde bene etiam et alia Scriptura dicit: Melius est autem objurgari a justo quam a peccatore laudari; (1071A)et iterum: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt; quoniam adulatores ut illiciant laudant, non ut ad aeternam felicitatem provocent, quae quidem felicitas nullo bono indiget.

CAPUT V. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est (Psal. XCXIX). Hoc psalmistae versiculo error qui ob adorandas imagines adeo in quorumdam pectoribus inolevit, ut ad eum statuendum synodos faciant, et ad eum muniendum Scripturarum sanctarum sibi testimonia usurpare contendant, tueri se posse credit, cum scabellum pedum Domini adorandum audit; hac (1071B)casside apicem corporis munitam habere arbitratur, ne corusci ensis illisiones persentiat; hac lorica caeterum corpus munitum habere se putat, ne pilorum ictibus suae stabilitatis jacturam incurrat; hoc clypeo tutelam se nactum esse credit, per quam spiculorum missilium volatus vulnificos non pertimescat, sed ita aut obcumbendo fatescet, aut delitescendo aufugiet his muniminibus exspoliatus, sicut his est incassum et inutiliter abusus, et tantum sentiet spiritalis gladii per sanctos viros illati rigorem, ut nec tenuem quidem sibi credat inesse vigorem. Nunquid quia scabellum pedum Domini adorari praecipitur a propheta, ideo erit imaginum adoratio statuenda? Quae est ergo similitudo scabelli pedum Domini et materialium imaginum? aut quae communicatio inenarrabilibus Dei (1071C)operibus et imaginibus a quibuslibet conditis artificibus? aut quae societas tam excellenti tamque praeclaro mysterio et figuris insensatis humano patratis ingenio? aut ubi institutum est ut imagines adorentur, sicut institutum ut scabellum pedum Domini adoretur? Non enim ait David: Adorate imagines quorumdam sanctorum, sicut ait, Adorate scabellum pedum Domini; sed nec Dominus ait: Opera manuum hominum sedes mea sunt, imagines autem scabellum pedum eorum; sed ait: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, Act. VII). Audi igitur dementissime vel potius insanissime error, audi incomparabilis dementia, audi ridiculosa segnities, audi beatum Ambrosium docentem quid (1071D)sit scabellum pedum Domini, aut quomodo adorandum sit. Ait enim: « Adoraverunt apostoli Dominum, quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium; adoraverunt et angeli de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus. Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. » Et post pauca: « Sed ne forte propositum aliquos praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait propheta, Et adorate scabellum pedum ejus, consideremus. Non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum; neque enim corporalis Deus, aut non immensus, ut tanquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus; neque adorandum quidquam (1072A)praeter Deum legimus, quia scriptum est. Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI): quomodo ergo adversus legem propheta praeciperet, sub lege nutritus, et eruditus in lege? Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quod sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI). Sed nec terra adoranda nobis, quia creatura est Dei. Videamus tamen an terram illam dicat adorandam propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. Neque enim divisus Christus, sed unus; neque cum adoretur tanquam Dei (1072B)Filius, natus ex virgine negabatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus sancti sit, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I): hoc etiam scabellum pedum Domini sanctus Augustinus diligentissimus ex quisitor, corpus Domini, quod de Maria virgine sumpsit, scabellum divinitatis ejus asseruit sentiri debere, propter naturam humanitatis quam est dignatus assumere: quod utique illi virtuti sic est subjectum atque unitum, ut constet id omnibus creaturis esse excelsius, sicut dicit Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I). Et alibi de eodem mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu (1072C)Apostolus dicit: Propter quod Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II). Per pedum igitur Domini magnificentiam in hoc versiculo stabilitas divinitatis, quae semper in naturae suae omnipotenti gloria, tanquam pedum indefessa firmitas perseverat, intelligitur. Possunt etiam tropologice pedes Domini extrema temporum, quando Dominus incarnari dignatus est, designari; unde et Joannes evangelista dicit: Filioli, novissima hora est (I Joan. II). Paulus quoque apostolus dicit: Cum venisset plenitudo temporum, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Notandum sane quia non dixit: Quoniam sanctum est, sed quoniam sanctus (1072D)est (Psal. XCIX), scilicet ut corpus Domini a divinitate non discernatur, salva utriusque naturae proprietate, sed ad unam personam referatur. Unde dicit Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Haec de scabello pedum Domini breviter promulgata sufficiant: nunc ad caetera transeamus.

CAPUT VI. Quod nec de eo imaginum adoratio astrui possit, ut illi putant, quod scriptum est, Adorate in monte sancto ejus. Sed nec in eo quoque imaginum adoratio astrui potest, ut illi fatentur, quod per eumdem sanctum prophetam, Adorate in monte sancto ejus (Psal. (1073A)XCIX), cantatur, cum scilicet non montem, sed in monte sancto adorandum Dominum, idem sanctus vir harmonica modulatione decantet. Qui et si montem adorandum praeciperet, non idcirco imaginum adoratio, sed Domini Jesu Christi a sanis mentibus intelligeretur, qui est mons cunctis montibus sublimior, cujus videlicet altitudo et virtus omnium sanctorum altitudinibus et virtutibus eminet; de quo per Isaiam prophetam dicitur: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi (Isa. II). Dicatur ergo, Adorate in monte sancto ejus (Psal. XCIX), quia videlicet, non hic montem, sed in monte sancto Dominum propheta praecipit adorare, quod ad montem, (1073B)Sion qui est Ecclesia, referri posse non dubium est, quae est mons montium, et sancta sanctorum, cujus ipse habitator est Christus. Unde bene sanctum Dominum in sancto monte praecipit adorandum, quoniam sicut laus ejus non convenit ori pravo, ita nec ejus culturae loci potest congruere turpitudo. Adoramus igitur in monte sancto ejus, non imagines vel quasdam superstitiosas res, sed eumdem Dominum qui illius montis caput est, et ut eumdem montem acquireret, non solum nasci, sed mori dignatus est; de quo per prophetam dicitur: Adduxit eos in montem sanctificationis suae, montem hunc quem acquisivit dextera ejus (Psal. LXXVIII); et de quo per legislatorem dicitur: Introduc et planta eos in monte haereditatis tuae, in praeparata habitatione tua quam praeparasti (1073C)tibi, Domine; sanctuarium tuum, Domine, quod praeparaverunt manus tuae, Domine, qui regnas in aeternum et in saeculum saeculi et adhuc (Exod. XV).

CAPUT VII. Quod non, ut illi gloriantur, propter illos dictum est qui imagines adorant, Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Psal. CXXV). Non mirandum est si fallantur in minimis, qui falluntur in magnis, nec in eo amplius illorum error admirandus est, quod ideo se justos, quia imagines adorant, esse gloriantur, nos autem qui eas adorare contemnimus, peccatores fateantur, cum ob illarum amorem et Scripturarum divinarum puritatem violare (1073D)conentur, et potissimum suae fidei emolumentum in his esse arbitrentur, et eos qui spretis his sive caeteris hujuscemodi vanitatibus soli Deo serviunt eumque colentes adorant, anathematizare obstinata mente nitantur. Quomodo ergo hujus versiculi textus, non ad eamdem rem pertineat, ob quam ab illis prolatus est, qualiterve eorum sensui reluctari credatur, quantisve ab eorum opinatione distet indiciis, non solum simplicibus lectoribus, sed etiam idiotis patet; quippe qui postpositis aenigmaticis sive allegoricis involucris aperte demonstret, quod non diu permittat Dominus flagellari justos ab impiis, ne in desperationis labem corruant diutinis addicti flagellis, sed si ad tempus ad probationem quibusdam eos ad (1074A)versis macerat, secundis eos denuo diuturnitate temporis interrupta sublevat, qualiter eorum innocentia inconvulsa permaneat.

CAPUT VIII. Quod non propter illos qui imaginum adorationem spernunt, ut illi delirant, per prophetam dicatur, Declinantes ad obligationem adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Psal. CXXV) Ideo namque hunc versiculum singillatim nobis in nostro opere ponere libuit, quia etsi est cum superiore in unius psalmi textu, distat tamen ab eo in sensu; et quanquam ad unum errorem astruendum ab illis sit prolatus, diverso tamen loco in saepe memoratae synodi lectione hunc constat esse positum. Declinantes igitur ad obligationem non illi credendi sunt qui imaginum superstitiosam contemnunt adorationem, (1074B)sed qui antiqui hostis retinaculis irretiti proni sunt ad iniquitatem, quantoque amplius peccare noscuntur, tanto nimirum strictius diabolicis spiris nectuntur. Unde profecto per quemdam sapientem dicitur: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V); de qua etiam obligatione sanctus propheta Isaias dicit: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum (Isa. V)! Eos itaque qui ad hanc obligationem declinant, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, quia videlicet cum quibus in hoc peccant saeculo, cum his damnabuntur in futuro, et ad eum ignem qui auctori criminum et angelis ejus praeparatus est, ibunt, cujus in hoc saeculo retinaculorum obligationem rumpere neglexerunt. A (1074C)cujus obligatione ille nos liberos efficiat, qui nos in libertatem redemit, et nobis sedentibus in tenebris suae claritatis lucem magnam ostendit, sive habitantibus in regione umbrae mortis ipse lux vera exortus est, atque idem ejus severissimae damnationis nos reddat expertes, qui suae clarissimae fidei speique et charitatis fecit esse sequaces.

CAPUT IX. Quod non ab eo quod Salomon dicitur in templo fecisse boves et leones, imaginum adoratio firmari possit, ut illi somniant qui in earum adorationem anhelant. Salomon in templo boves et leones legitur condidisse, quorum conditione nos qui secundum Apostolum legem spiritalem esse scimus, quibusdam mysteriorum (1074D)arcanis instruimur, illi vero qui imaginum adorationem diligunt suae vecordiae vanitatem firmare moliuntur; nos mysticis sensibus perdocemur, illi in sui erroris magnitudine firmantur; nos admoniti per umbram indagamus veritatem, illi decepti per rem bene gestam ad rem non gerendam sumunt auctoritatem. Cur ergo eos Davidica proles, cur Israelitice rex, cur sapientium sapientissime fecisti? Feci, inquam, eos, non ut adorari deberent, sed ut quaedam mystica significarent; non ut errori faverent, sed ut mysteriorum arcana monstrarent; non ut offendiculum caecis mentibus essent, sed ut magnum quiddam subtilia subtiliter scrutantibus innuerent. Cui si ideo succenseri debet, quia per ea (1075A)quae a me bene gesta sunt, a pravis pravum exemplum sumitur, legislatori nihilominus succensendum est, qui rem quidem multorum visibus necessariam, in eremo exaltavit, qua prava hominum voluntas prave postmodum utebatur. Non igitur nos effigies ob memoriam rerum gestarum et venustatem conditas basilicarum quodammodo abdicamus, cum per Moysen et Salomonem, quanquam in typicis figuris, eas factas fuisse sciamus, sed earum insolentissimam vel potius superstitiosissimam adorationem cohibemus, quam neque per patriarchas, neque per prophetas, neque per apostolos, neque per apostolicos viros uspiam institutam esse repererimus. Sed ut ad proposita redeamus, Salomon in templo boves et leones fecit, quia et Christus in Ecclesia apostolos (1075B)eorumque successores constituit, qui, juxta beati Gregorii sententiam, « bene agentibus per humilitatem sunt socii contra delinquentium vitia, per zelum justitiae erecti, quatenus et istos mansuetudo bovis sustentet, et illos feritas leonis stimulet. » Quod utrumque pastoris Ecclesiae exemplo colligi potest, qui et Cornelium humilitate utentem blandis alloquiis delinivit, et contra Ananiam et Sapphiram fraudulenter agentes se vehementer erexit. Sancti igitur viri aliquando mansuetudinem boum, aliquando ferocitatem habent leonum quia et virgam tenent qua fortes fortiter regant, et baculum quo infirmorum debilitates sustentent.

CAPUT X. Quomodo intelligendum est, quod in Canticis canticorum scribitur, Ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis est mihi, et facies tua speciosa (Cant. II); quod quidem capitulum illi impudentissime ad imaginum visionem protulerunt.

(1075C) Facies Ecclesiae quam Christus blandis nominum varietatibus alloquitur, modo eam columbam, modo formosam, modo amicam vocans; quam surgere, id est, credere, properare, in operibus bonis excrescere, venire, ad aeternam remunerationem accedere jubet, non corporalis, sed spiritalis est, quia et caetera quae de ea in iisdem Canticis canticorum scribuntur, non carnaliter sed spiritaliter intelligenda sunt. Nam si hic versiculus cuidam corporali rei accommodari potest, (1075D)ut illi somniant, qui hunc ad imaginum visionem protulerunt, ergo et omnia quae de sponsae Christi Ecclesiae membris scribuntur, corporalia credenda sunt; et si haec omnia non membris visibilibus, sed virtutibus conveniunt invisibilibus, ergo et facies ejus, virtus potius invisibilis quam cujusdam debet intelligi visus imaginis. Facies itaque Ecclesiae cognitio virtutum ejus est, cujus pulchritudinis venustate ab sponso diligitur, cui bene per prophetam dicitur, Quoniam concupivit rex speciem tuam. Hortatur ergo Christus Ecclesiam, ut faciem suam ei ostendat, id est, ut semper eum contempletur fide et operibus, ut cum Elia dicere possit: Vivit Dominus, in cujus (1076A)conspectu sto (III Reg. XVII); ne sit de illis quos per prophetam denotat dicens: Verterunt terga ad me et non faciem (Jerem. II). Hortatur etiam ut vox ejus sonet in auribus illius, quia paratus est ad exaudiendum sanctos suos, Psalmista attestante qui ait: Clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos (Psal. XXXIV). Vocem ejus dulcem et faciem dicit esse decoram, quia orationes sanctorum semper Deo acceptae sunt, eorumque grata praesentia qui de Christi lumine acceperunt, ut in decore justitiae permanerent. Esto, convenit ut ad imaginum visionem aptari possit hic versiculus, Ostende mihi faciem tuam (Cant. II), sive facies tua speciosa, quid de voce dici poterit, quam et suavem propheta decantat, et auditam sibi fieri (1076B)hortatur? Quae utique si anima non vegetantur, multo minus voce fruuntur; et si voce non fruuntur, multo minus vocis suavitate potiuntur; si igitur anima non vegetantur, nec vocis dulcedine potiuntur. Unde liquido patet, ut sicut in caeteris ex hoc negotio assertionibus illorum ad rem non pertinentia dicta frustrantur, ita etiam et in hac parte frustrentur, praesertim cum nec de earum faciei visione recte dici possit, Ostende mihi faciem tuam, neque de earum voce qua prorsus carent, Et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis est, et facies tua speciosa.

CAPUT XI. Quomodo intelligendum est quod per Isaiam prophetam scribitur, Erit altare Domini in medio terrae Aegypti (Isa. X): quod capitulum illi stolide et minus docte ad imaginum adorationem referre nituntur.

(1076C) Hanc prophetiam Josephus in Onia sacerdote qui profugus in Aegyptum plurimis Judaeorum vallatus catervis descendit, altareque ibi et templum construxit, impletam fuisse narrat; nos vero qui ea quae de Christi adventu et vocatione gentium prophetata sunt, non ut futura autumamus, sed ut praeterita devota mente tenemus et credimus, non hanc prophetiam completam fuisse sentimus per Oniam sacerdotem, sed per Christum Dominum, Dei et hominum mediatorem. Qui videlicet fidem in hoc mundo, qui plerumque Aegypti nomine designatur, constituit, in cujus soliditate a fidelibus orationum sacrificia et sanctorum meritorum libamina Domino litantur; (1076D)juxta cujus terminum titulum posuit, id est, Evangelium sive apostolicam doctrinam, quibus mentes fidelium ad peragenda bona opera informantur. Quod vero subjungit: Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti (Isa. XIX), signum et testimonium Dominicae voluit passionis mysterium intelligi. Tunc hi qui crediderint concurrentibus Aegyptiis contra Aegyptios, et pugnante viro contra fratrem suum, et civitate contra civitatem dimicante, cum persecutionis scilicet tempus ingruerit, implorabunt Domini misericordiam, statimque salvator adveniet, id est Jesus (hoc enim in lingua nostra (1077A)sonat), et cognoscetur Dominus ab Aegyptiis, et cognoscent eum sive persecutores qui fuerunt superati, sive credentes praesenti auxilio liberati. Cum igitur iste sit sensus prophetici sermonis, et hic sit intellectus tituli et altaris, quis hunc ad imaginum adorationem asseverandam proferat, nisi quem suae vecordiae caligo excaecat? quisve per propheticum bene ab Spiritu sancto prolatum sermonem suum audeat astruere niti errorem, nisi quem erroris magnitudo suum usquequaque fecerit esse sequacem? Quomodo ergo quoddam vel leve quidem ex his sancti prophetae verbis adminiculum poterit sumere imaginum adoratio, cum constet ea non ut historialiter in quodam altari sive titulo complerentur, sed ut spiritaliter in Christi fide et evangelio a fidelibus haberentur, (1077B)dicta fuisse? Quae tamen etsi de corporali altari sive titulo historialiter dicta fuissent, non idcirco imaginum poterat astrui adoratio, cum scilicet illa non adoranda fore, sed fore tantummodo propheta praedixerit. Aliud enim est erit, aliud adorabitur; aliud altare Domini, aliud cujuslibet imago; aliud titulus juxta terminos, aliud similitudo in quibuslibet materiis. Non ergo ait: Erit tempus quando nullus nisi imaginum adorator Deo placebit; nec ait: Tantus imaginum cultus inolescet, ut quisquis eas non adoraverit, neque thure et luminaribus sive quibusdam primitiis honoraverit, anathemate dignus erit, sed ait: Erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domini, eritque in signum et in testimonium Domino exercituum in terra (1077C)Aegypti; ac si patenter diceret: Erit fides in mundo et Evangelii praedicatio, per quam Dominicae passionis et nostrae redemptionis manifestatio declarabitur.

CAPUT XII. Absurdissime et incaute contra eos qui imagines adorare contemnunt, ab his qui eas adorant, prolatum testimonium sancti Evangelii; Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio (Matth. V, Marc. IV, Luc. XI).

O res inconsequens et risu digna, quod quaedam nescio quo sensu in ejusdem vanitatis lectione de nobis qui imaginum adorationem spernimus, scribuntur, ex his quae Dominus discipulos ad praedicandum (1077D)mittens, instituit ut magnam haberent fiduciam praedicandi, et ne persequentium terrore exterriti delitescerent et similes essent lucernae sub modio, sed omni metu postposito totis libertatis insignibus se proderent, et quod audierant in cubiculis in tectis praedicarent. Illi ergo lucernam suam, id est, imaginum culturam adorando in suae fidei fastigio ponant; nos vero si quis nobis scientiae splendor est, in Christo, qui est lucis origo, conlocemus, quatenus nobiscum in sanctae Ecclesiae domo manentibus, et verbi et exempli splendorem exhibere valeamus.

CAPUT XIII. De eo quod ad suum errorem confirmandum dicunt beatum Silvestrem Romanae urbis antistitem apostolorum imagines Constantino imperatori detulisse, cum tamen eas non legatur adorare jussisse.

(1078A) Saepe in hoc nostro speciali de imaginibus opere fateri cogimur quod illae non haberi sed adorari a nobis inhibeantur, nec illarum in ornamentis basilicarum et memoria rerum gestarum constitutarum fugienda sit visio, sed insolentissima vel potius superstitiosissima exsecranda sit adoratio. Unde sicut in caeteris ita et in hoc exemplo assertio frustrabitur, qui suum errorem in adoratione imaginum enitentem in eo fulcire conentur quod Silvester Romanae Ecclesiae praesul Constantino imperatori apostolorum imagines detulisse legitur. Detulit ergo eas illi ad videndum, (1078B)non ad adorandum; detulit non ut adorare, quem a simulacrorum cultu abstrahere et ad solius Dei adorationem convolare hortabatur, compelleret, sed ut idem imperator quos in somnis viderat, eorum vultus in picturae fucis cognosceret. Detulit, non ut ab idolorum cultura fugientem imaginum adorationi cedere informaret, et ab hostili gladio liberatum intestini ensis rigore perimeret, sed ut per res notas ad res ignotas ejus mentem extolleret, ut quos non poterat mentis oculo cernere, nec dum gentilitatis maculis exutus, spiritalibus miraculis cerneret, nimirum eorum imagines corporalibus conditas instrumentis. Has igitur ei et si adorare jussisset, cum tamen non jusserit, ideo fortassis juberet, ut eum qui visibilium cultor erat per visibilia ad invisibilia provocaret, (1078C)non ut nos de invisibilibus ad visibilia revocaret: nec ideo nobis qui ad percipiendum solidum cibum vires accepimus, ad lacteam escam lactentium more infantium redeundum esset, si illi cui necdum per fidei teneritudinem solidus cibus impertiri poterat, sine dolo lac concupiscendum (I Pet. II) daretur in quo cresceret. Unde et Apostolus novellae Ecclesiae ex circumcisione et gentilitate venienti, spiritalis lactis et olerum cibum dabat, id est, faciliora ad intelligendum documenta et leviora ad explendum praecepta, quibus carnales mentes quasi in quadam infantiae teneritudine enutritae ad percipiendum spiritalium arcanorum cibum capaces efficerentur. Libro igitur Actuum beati Silvestri, ubi de imaginibus Constantino imperatori delatis scribitur, ideo obniti (1078D)potest, quia quanquam a pluribus catholicis legatur, non tamen ad ea quae in quaestionem veniunt affirmanda plene idoneus perhibetur; quod in libro beati Gelasii Romanae urbis antistitis qui inscribitur, Decretalis de recipiendis sive de non recipiendis codicibus (Dist. 15, c. 3), apertius demonstratur.

CAPUT XIV. Quod non ita intelligenda sit sententia beati Athanasii Alexandrinae urbis episcopi, ut illi eam intelligendam putant, qui hanc ad adorationem imaginum accommodare nituntur.

Sententia nempe beati Athanasii Alexandrinae urbis (1079A)episcopi, quam illi inconsequenter, sicut et caetera divinarum Scripturarum testimonia, ad suum errorem astruendum protulerunt, prorsus huic rei extranea esse detegitur, cum non in ea quaedam cujuslibet imaginum adorationis vel tenuiter mentio fiat, sed ad comparationem rei de qua sermo fiebat fassus sit imagines in eadem materia atque elemento recuperari posse, dicens: « Sicut ea quae scribitur in lignis forma abolita exterioribus sordibus, iterum necesse est in idipsum recuperari atque uniri his cujus est forma, ut innovari possit imago, in eadem materia atque elemento: per ejus enim formam et ipsa materia ubi et conscribitur, non dejicitur, sed in ea ipsa configuratur. » Dicant ergo quod eis adminiculum haec sententia praebeat, dicant ubi imagines (1079B)adorare percenseat, et cum hoc asseverare nequiverint, restat ut ita a sanis mentibus intelligatur sicut a venerabili viro prolata est.

CAPUT XV. Quod mate ad suum errorem astruendum sententiam beati Ambrosii Mediolanensis urbis episcopi, quam ex libro tertio capitulo nono esse mentiuntur, usurpent, qui per eam imaginum adorationem firmare cupiunt.

Facillime namque sanctorum praedicatorum sententias criminari audebunt qui divinae legis et prophetarum oracula criminari non metuunt, nec formidabunt, ob sui erroris materiam stabiliendam, juniorum documentis quamdam inferre violentiam qui seniorum doctrinis imo senioribus non formidant inferre injuriam. Beati igitur Ambrosii Mediolanensis (1079C)Ecclesiae sacerdotis sententiam ut illorum errori faveret, ordine, sensu verbisque turbasse perhibentur. Ordine scilicet, quia non in libro tertio, capitulo nono, ut illi somniant, sed in libro nono exarata reperitur. Sensu, quia cum ille dixerit: « Nunquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? » Illi dixerunt: Nunquid ne cum et deitatem et carnem ejus adoramus, dividimus Christum? » Quae quidem particula subjunctivae conjunctionis ne tantam huic sententiae permutati sensus ingerit jacturam, ut eam prorsus confiteri compellat quod illa negare contendit. Verbis, quod in sequenti commate, ubi ille posuit veneramur, illi adoramus posuisse deteguntur; et ut (1079D)apertius nostrae disputationis sensus pateat, qualiter haec sententia ab illustri viro et eloquentiae cothurnis cum spiritali sensu compto prolata, qualiterve ab illis falsata sit, singillatim ponamus. Ille enim ut in duarum naturarum proprietatibus unam Domini verique hominis personam asseveraret, ait: « Nunquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? Nunquid cum in eo imaginem (1080A)Dei crucemque veneramur, dividimus eum? » Isti vero ex hac sententia imaginum adorationem astruere nitentes dixerunt: « Nunquid ne quando et deitatem et carnem ejus adoramus, dividimus Christum? aut quando in ipso et Dei imaginem et crucem adoramus dividimus eum? » per imaginem scilicet Dei quae Christus est, et per crucem ejus, quae in hoc loco propter mortalitatem carnis ejus posita est, imaginum introducere cupientes obstinata mente adorationem.

CAPUT XVI. Quod non pro materialibus imaginibus, ut illi aiunt, beatus Augustinus dixerit, Quid est imago Dei, nisi vultus Dei in quo signatus est populus Dei?

Deum nemo vidit unquam (Joan. IV), ait Joannes apostolus, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (1080B)(Joan. I); et Moysi eadem summa majestas dixit: Non enim videbit me homo et vivere potest (Exod. XXXIII); qui si invisibilis est, imo quia invisibilis est, necesse est ut incorporeus sit; et si incorporeus est, necesse est ut corporaliter pingi non possit: igitur si invisibilis est et incorporeus, prorsus corporalibus materiis pingi non potest. Unde sollicitius nobis quaerendum est quid sit imago Dei, quidve vultus ejus, in quo signatus est populus Dei. Interrogemus ergo egregium praedicatorem, forsitan ab eo docti nosse valebimus quid sit imago Dei. Dic, Vas electionis, dic, doctor gentium, quid sit imago Dei. Gratias, inquam, agentes Deo Patri, qui dignos fecit nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis (1080C)suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I). Dixi de imagine, dico etiam de figura. Novissimis diebus istis locutus est nobis Deus in Filio quem constituit haeredem universorum per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo veritatis suae (Hebr. I). Ecce, Paulo apostolo docente, didicimus Christum esse imaginem Dei, et illi hortantur materiales imagines hanc intelligere debere. Iste dicit eumdem Filium qui est unius cum Patre substantiae imaginem esse Dei et splendorem gloriae et figuram substantiae ejus, et illi dicunt opificum industria praeparatas figuras imaginem esse Dei. O exsecrabilis error! o impudens dementia! o improvida vecordia! tanto imaginum (1080D)amore exaestuans, ut ea quae de unigenito Dei Filio dicta sunt, materialibus figuris conferre non erubescas. Dicat etiam sanctissimus Augustinus quid sit imago Dei, qui ab illis hanc materialem existere dixisse criminatur. Ait enim: « In Deo conditio temporis vacat: non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium per quem condidit tempora: (1081A)consequens autem est ut non solum imago ejus sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est, sed etiam aequalitas tanta ut nec temporis intervallum impedimento sit. » Dic itaque etiam tu, sanctissime Ambrosi, quid de hac imagine sentire te constet. Defende beatum Augustinum per te favente Deo ad fidei rudimenta conversum, quem vides nunc ab imaginum adoratoribus infauste criminatum. Praebe ei adminiculum, ut exuatur tanti criminis mole qui quondam per te exutus est haeretici dogmatis errore. « Prophetae, inquam, dicunt Christum qui est imago Patris invisibilis et figura substantiae ejus, quod ipse sit splendor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. » Hoc ergo modo cum prophetis et apostolis Augustino meo, (1081B)imo vero Dei cultori, tutelam conferre curabo. Vide quanta dicantur: splendor, quod claritas paternae lucis in Filio sit; speculum sine macula, quod Pater in Filio; imago bonitatis, quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur. Imago docet nos esse dissimiles, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago itaque non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris, sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte: per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus monstravit, dicens, Philippe, qui me videt, videt et Patrem: et quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre et Pater in me est. Vidit enim in imagine Patrem qui vidit in Filio (Joan. XIV). Vide quam imaginem dicat: imago veritas est, (1081C)imago ista justitia est, imago ista Dei virtus est; non muta, quia verbum est; non insensibilis, quia sapientia est; non inanis, quia virtus est; non vacua, quia vita est; non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse, cujus imago sit Filius, quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. Quoniam igitur imaginem Dei non materiales imagines, ut illi garriunt, sed Dei Filium sanctorum Patrum sententiis approbavimus, restat ut qualiter in eo signati simus breviter explicemus. Signati itaque sumus in eo, quando secundum Apostolum in morte ejus baptizati sacrosancti unguinis liquore delibuti sumus, et accepimus Christiani nominis praerogativam, juxta illud quod ei in Canticis canticorum dicitur, Oleum effusum est nomen (1081D)tuum (Cant. I); impleturque divinum per Isaiam prophetam quondam promulgatum oraculum, quo ait, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum (Isa. LXII). Signamur ergo in eo qui secundum Apostolum signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, in quo etiam Spiritus pignore signati sumus in die redemptionis: signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem ad quam in exordio conditi sumus, quam peccando nec in totum amisimus, nec in totum in nobis intemerata remansit; quia si hanc in totum amisissemus, nequaquam diceretur: Quanquam in imagine ambulet homo, (1082A)tamen vane conturbatur (Psalm. XXXIX); et si hanc in totum intemeratam conservassemus, nequaquam Apostolus diceret: Reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII); et illud: In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem (II Cor. III).

CAPUT XVII. Quod Gregorii Nysseni episcopi, ex quo illi ad suum errorem astruendum testimonia trahunt et vita nobis et praedicatio sit incognita.

Quid in hac parte nobis observandum sit, apostoli Pauli monitis perdocemur, qui ait: Probate spiritus an ex Deo sint; et iterum: Noli credere omni spiritui, sed proba mentem (I Joan. IV, in pr.); nam dum, ut praefati sumus, Gregorii Nysseni episcopi et vita nobis et praedicatio sit ignota, (1082B)testimonia quae de ejus opusculis proferuntur ad res dubias confirmandas, minus cernuntur esse idonea: unde ejus doctrina nec a nobis est insigni laude praeferenda, nec admodum reprehendenda, sed illius dogmate cum caeterorum dogmatibus quos ignoramus postposito, restat ut post propheticas et evangelicas sive apostolicas scripturas illustrium etiam Latinorum doctorum quorum nobis et vita et praedicatio innotuit, sive Graecorum qui et catholici fuerunt et a catholicis aeque in nostram linguam translati sunt, tantum dogmatibus contenti simus.

CAPUT XVIII. Quod non ad adorationem imaginum pertineat testimonium quod de sexta synodo protulerunt.

Textus sane testimonii quod de sexta synodo in (1082C)eadem nugarum agglomeratione, quae pro adorandis imaginibus scripta est, taxasse perhibentur, talis est: « In quibusdam venerabilium imaginis picturae agnus digito praecursoris monstratus designatur, quod in signum relictus est gratiae, verum nobis per legem praemonstrans agnum, Christum Dominum nostrum. » Qui tamen quanquam non ita ab illis prolatus sit sicut in eadem synodo habetur, nec sic quidem ut ab illis usurpatus est, cujusdam imaginum adorationis quamdam fecisse dignoscitur mentionem; sed cum pene nullum habeat latinae integritatis vigorem, sensuque sit tepidus verbisque illepidus, et quadam ex parte ratione nudatus, nullum tamen eorum errori adminiculum praebere monstratur.

CAPUT XIX. Quod sententia Joannis Constantinopolitani episcopi, quam illi in testimonium adorandarum imaginum trahunt, non ad id quod illi putant pertinere dignoscitur.

(1082D) Sed neque sententia Joannis Constantinopolitani episcopi, quanquam ab illis mutilata sit, sicut et caeterae sanctorum Patrum sententiae quas in ejusdem synodi scriptura depravatas ab illis reperimus, quoddam illorum errori deferre creditur adjutorium: quippe cum in eadem non illarum imaginum quaedam mentio sit quae in basilicis esse consueverunt, sed illarum quas gentili et superstitioso ritu Romanorum imperatores ostentabiliter ob sui favoris (1083A)arrogantiam adorare censuerunt. Quam quidem sacrilegam impietatem ita nullos antiquorum regum reperimus habuisse, sicut et pene nullam gentem tantae crudelitatis tantorumque idolorum servitiis subditam, ut illam, uspiam legimus exstitisse. Magnae ergo crudelitatis et revera magnae crudelitatis et fortitudinis quondam fuit, quae a propheta Daniele in expositione quadrifidae statuae, quae quatuor fortissimorum mundi regnorum praesagium fuit, post caput aureum, quod Assyriorum sive Chaldaeorum regnum signavit; pectus vero argenteum, quod Medorum Persarumque regnum figuravit; femora vero aerea, per quae Macedonum regnum monstratum est, in cruribus ferreis designata est: et quomodo ferrum conterit et domat omnia, ita (1083B)haec pene omnia regna edomuit. Quae etiam a praefato propheta in quatuor bestiarum visione post laeenam, per quam Babyloniorum regnum monstratum est, et ursum per quem Medorum et Persarum regni successio designata est, sive pardum per quem Macedonum regnum figuratum est, quarto nimirum loco sicut in statua in cruribus ferreis, ita etiam in bestiis quaedam terribilis ac formidolosissima bestia dentes ferreos habere describitur, de qua nunc dicere longum est: in qua non sint, sicut in caeteris bestiis, singula, sed omnia quae in superioribus fuere crudelitatis indicia, quae gentes quas delevit, devorasse, quas vero tributis addixit, pedibus conculcasse dicitur, et in tantum daemonum culturis inservivit, ut quarumdam gentium quas (1083C)subegerat idola suis nihilominus idolis socians infeliciter adoraret. Unde vanissimum et ab omni ratione seclusum est, ab ea re intra sanctam Ecclesiam sumere exempla quae propter gentilitatis maculam prorsus a catholicis creditur abdicata: nisi forte illud in hac parte concedatur, ut ab errore error fulciatur, et res vana rem nihilominus vanam habeat in exemplum, resque obliqua a re non recta putetur accipere posse munimen. Textus igitur sententiae Joannis (si tamen ejusdem Joannis est) hoc modo in eadem dementissima synodi lectione taxatus habetur: « Nonne eum qui induetur injurias? nescis quia si quis imaginem imperatoris injuriat, ad eum ipsum imperatorem principaliter dignitati (1083D)ejus affert injuriam? Nescis quia si quis imaginem ex ligno aut ex colore detrahet, non sicut ad elementum sine anima ausus judicatur, sed sicut adversus imperatorem dissegregata imaginem totidem imperatoris gestans ei, injuriam ad imperatorem deducit? » Et iterum idem de eodem Patre, sermone in quinta feria Paschae: « Omnia facta sunt propter gloriam Dei: usu vero nostro nubes ad imbrium ministerium, terram ad fructuum abundantiam, mare navigantium absque invidia omnia famulantur homini, magis autem imagini Dei. Neque enim quando imperialis vultus et imagines in civitates introducuntur, et obviant judices et plebes cum laudibus, non tabulam honorantes neque effusae cerae scripturas, sed figuram imperatoris, sic et creaturam (1084A)non terrenam speciem honorat, sed eadem ipsam coelestem figura reveretur. » Quae sententia quanquam locutionum phaleris et verborum eruditione careat, et procul a negotio cui imposita est evagari credatur, nec illorum assertioni eam praebere solatium, nec nostrae constat quoddam conferre dispendium, nec aliquod Christianae religionis sensibus inculcare dissidium: praesertim quae ne divinae imaginis characterem in nobis malis operibus inquinemus, neve ei ad cujus imaginem et similitudinem conditi sumus peccando ejusque imaginem et similitudinem polluendo injuriam irrogemus, hoc dicere videatur, ut quisquis imperatoris imagini injuriam irrogat, non imagini, sed eidem imperatori injuriam irrogare credatur. Quod autem dixit, nubes, (1084B)terram sive mare famulari imagini Domini, non hoc pro manufacta et irrationabili imagine dixit, si tamen idem quem illi dicunt aut quislibet catholicus dixit, sed aut pro Christo, qui est imago Dei, cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum, aut pro homine, qui utique ad Dei imaginem conditus pene omnibus visibilibus creaturis praelatus est. Quod si quis contentiosus pro insensatis dictum fuisse arbitretur imaginibus, asseveret quo pacto, quove modo, quave familiaritate, nubes, terra, mare imaginibus famulentur, et mox assertionem suam magna ex parte fultam habere dignoscetur. Si ergo vulgus partim laetitiae bacchatu effrenis, partim saecularis pompae novitate arcessitus, partim ventosi honoris inflatione cupidus, partim (1084C)adulationis vitio famulatus, partim publicae securis metu perterritus, imperatorum imagines vanis et perniciosis laudibus honorat, quid ad nos qui gloriamur in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus est nosque mundo? quorum conversatio in coelis est, qui cum Apostolo dicimus, Nobis quibus Christus crucifixus est, quid nobis cum foro? (I Cor. VI), qui tanto errori obniti potius quam assensum praebere debemus, qui non solum ab eo exemplum ad adorandas imagines minime sumere, sed etiam eum cum suis sequacibus prorsus exsecrari debemus.

CAPUT XX. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, ut illi asserunt, sententia beati Cyrilli in expositione Evangelii secundum Matthaeum.

(1084D) In eo etiam quod dicunt beatum Cyrillum Alexandrinae urbis antistitem dixisse: « Depingitur enim fides quod in forma Dei existit verbum, sicut et nostrae vitae redemptione oblatus est Deo, secundum nos similitudine et factus homo, » quanquam aut interpretis imperitia, aut scriptoris vitio semiplenum sensum habere videatur, non tamen ibi quodammodo imaginum adoratio innuitur: sed neque in eo quaedam hujus erroris, non dicam affirmatio, sed nec etiam mentio fit, quod dicunt eum post pauca dixisse: « Imaginum nobis explent opus parabolae significantium virtute, cui quomodo et oculorum adhiberi et palpatu manus afferri in vestigiis mentibus (1085A)inadparabiliter habens visionem. » Quoniam ergo hic liber apud nos non habetur, qui utique Graeco sermone editus esse a praefato doctore perhibetur, hujus capituli sensus in incompositis et in impropriis dictionibus ita nobis per conjecturam sensus quaerendus est, veluti quis in pulvereis vel in cujuslibet materiae sordidis involucris nummos quaerat. Hoc enim, ut conjicimus, hujus capituli textus significare videtur, quod dum Christus in forma Dei existens Verbum, nostrae carnis similitudine indutus et factus est homo, et pro nostrae vitae redemptione oblatus Deo in se vera Patris imagine ejusdem Patris visionem nobis ostendit juxta illud: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV); et in parabolarum imaginationibus, ita nostris (1085B)sensibus mysteriorum significavit arcana, sicut in imaginibus, earum rerum cujus sunt imaginatio quodammodo monstratur: hoc quidem juxta conjecturae ambiguitatem, caeterum exclusis dubietatis ambagibus, nullam hic imaginum adorationem designari manifestum est.

CAPUT XXI. Quod non sit contra religionem Christianam, ut illi dicunt, non colere et non adorare imagines.

Magna quidem sunt Christianae religionis instrumenta, quae quanquam ex fidei soliditate et ex dilectione Dei et proximi pendeant, singillatim enumerare longissimum est: inter quae nullum penitus locum imaginum cultus et adoratio tenent, quoniam quidem nullo antiquitatis instituuntur documento, (1085C)vel fulciuntur exemplo, sed pene cunctarum divinarum Scripturarum abdicantur eloquio. Solum namque Deum colere, ipsum adorare, ipsum glorificare debere, totius divinae Scripturae tuba terribilis intonat. Unde cavendum illis est, et modis omnibus pertimescendum, ne dum imaginum cultum et adorationem Christianae religioni ingerere nituntur, singularem unius Dei cultum et adorationem frustrari videantur. Quae duo ita inter se mutuo reluctantur, ut si unum steterit, aliud stare non possit. Si enim singularis cultus soli et uni Deo debitus inconvulsus erit, et revera inconvulsus erit, imaginum cultus modis omnibus cassabitur: et si imaginum cultus non convellatur, soli et uni Deo cultus debitus non erit singularis. Ac per hoc si (1085D)religionis Christianae arx sive munimen et gloriosum insigne unius Dei cultus et adoratio est, imo quia est, hanc imaginibus vel quibuslibet rebus exhibere contra religionem Christianam est; et si has non adorare seu colere contra religionem Christianam est, ut illi delirant, solum Deum adorare seu colere, ejusque cultus et adorationis arcem singularem esse fateri contra religionem Christianam erit. Solus igitur Deus colendus, solus adorandus, solus glorificandus est, de quo per prophetam dicitur, Exaltatum est nomen ejus solius (Psal. CXLVIII); cujus etiam sanctis qui, triumphato diabolo, cum eo (1086A)regnant, sive quia viriliter certaverunt ut ad nos incolumis status Ecclesiae perveniret, sive quia eamdem ecclesiam assiduis suffragiis et intercessionibus adjuvare noscuntur, veneratio exhibenda est: imagines vero omni sui cultura et adoratione seclusa, utrum in basilicis propter memoriam rerum gestarum et ornamentum sint, an etiam non sint, nullum fidei catholicae afferre poterunt praejudicium, quippe cum ad peragenda nostrae salutis mysteria nullum penitus officium habere noscantur.

CAPUT XXII. Quod non bonam habeant memoriam qui ut non obliviscantur sanctorum vel certe ipsius Domini, idcirco imagines erigunt.

Mihi autem, ait Propheta, adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXIII); qui cum sit spiritus, juxta illud, (1086B)Dominus Deus spiritus est (Joan. IV), et in spiritu et veritate adorari debeat, non ei carnaliter, sed spiritaliter quis adhaerere potest, nec corporalibus ei sensibus sed rationali animae intuitu jungi valet. Quamobrem, ut ait sanctissimus Augustinus, « Saluberrime admonemur averti ab hoc mundo qui profecto corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est, veritatem quae intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet, et ejusdem modi est quae non habet imaginem falsi, a quo discerni non possit, tota alacritate converti. » Ad contemplandum itaque Christum, qui est Dei virtus et Dei sapientia, sive ad intuendas virtutes quae ab eo in sanctis ejus derivatae sunt, non corporeus nobis visus, quem (1086C)communem cum irrationalibus animantibus habemus, sed spiritalis est necessarius, quem sibi impertiendum Propheta a Domino postulabat cum dicebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXIX). Hunc ergo spiritalem auditum non carnales aures, Dominus quaerebat cum dicebat, Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI, Marc. IV, Luc. XIV). His sensibus privari pro culpa perfidiae populum Israel, non membris debilitari jubet, cum Isaiae prophetae dicit: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant (Isa. VI). Quae dum ita se habeant, magna se caecitate obrutos esse fatentur qui vim illam animae, quae memoria nuncupatur, (1086D)ita se vitiatam habere demonstrant, cui nisi imaginum adminiculum suffragetur, ab intentione servitutis Dei et veneratione sanctorum ejus recedere compellatur; nec se idoneos arbitrantur mentis oculum supra creaturam corpoream levare ad hauriendum aeternum lumen nisi creaturae corporeae adjutorio fulciantur. Sed ne forte sui erroris murum his tentent tueri munitionibus eo quod et nos ob memoriam rerum gestarum imagines quibuslibet habendas esse concedimus, his a nobis eorum firmitas arietibus, tantis veritatis quatietur impulsibus quod aliud est eas habere oblivionis timore, (1087A)aliud ornamenti amore; aliud voluntate, aliud indigentia; aliud idcirco videre ne Dei et sanctorum ejus valeat quis oblivisci, aliud ideo spectare ut gestarum rerum possit reminisci; aliud est eas res videre quae, nisi videantur, non obsunt, aliud eas quae, nisi ut videantur, officiunt, cum videlicet sine imaginum intuitu homo salvari possit, sine Dei vero notitia omnino non possit. Cum ergo mens hominis ita ei inhaerere debeat ad cujus imaginem condita est, ut nulla creatura interposita ab ipsa veritate, quae Christus est, formetur, dementissimum est eam interpositis materialibus imaginibus ne ejus oblivionem patiatur admoneri debere, cum videlicet hoc infirmitatis sit vitium, non libertatis indicium. Quia vero descensio Christi ad (1087B)inferos, sive ascensio ejus ad coelos, sive spei nostrae fructus non in rebus visibilibus sed in corde tantum quaerendus sit, Paulus apostolus testatur cum dicit, Spes quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Et iterum, Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendit in coelum? id est, Christum deducere: vel quis descendit in abyssum? Hoc est Christum ex mortuis revocare. Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris: Corde enim creditur ad justitiam, oris autem confessio fit (1087C)ad salutem (Rom. X). Multa quidem ad rem pertinentia et huic negotio necessaria in hoc capitulo dici poterant, si brevitas, cui studemus, permitteret.

CAPUT XXIII. Quod contra beati Gregorii Romanae urbis antistitis sententiam institutum sit imagines adorare seu frangere.

Imagines sane quarum insolentissimae adorationis amor Constantino et matri ejus Haerenae necnon et Tarasio Constantinopolitano episcopo exercendae synodi causa exstitit, quorum discutiendus error praesentis nobis disputationis materiam praebuit, a beato Gregorio Romanae urbis antistite et adorari prohibentur (1087D)et frangi, qui non longe a causa vagantibus verbis nullisque dubietatis ambagibus involutis sermonibus, sed proprie ac pure, quid in hac parte observandum quidve tenendum sit Sereno Massiliensi episcopo suis mandavit apicibus. Nam dum isti praedecessores sive parentes suos qui eas fregere exsecrabiliter damnare perhibeantur, et illi istos qui eas adoraturi erant abominabiliter damnasse credantur, inter has diversi erroris acies ad unius socordiae bivium tenentes medium, se praefatus interponit (1088A)antistes, et utrique parti inter se mutuo confligenti arma praebet, cum et istos qui eas adorant cum illis qui eas fregere: et illos qui eas fregere cum istis qui eas adorant pontificalis teli cuspide ferit. Et istis hinc adorantibus, illis inde frangentibus spretis, nostrae partis sibi Ecclesiam asciscit, quae mediocritatis callem recti itineris carpens, et in ornamentis ob memoriam habere concedit, et istos hinc adorantes, illos illinc frangentes despiciendo postponit: sic enim praefatum Serenum et laudasse quia adorare prohibuerit, et reprehendisse quia fregerit, idem venerabilis papa perhibetur: « Perlatum, inquit, ad nos fuerat quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione ne adorari debuissent, confringeres: et quidem qui eas adorare (1088B)vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. » Et post pauca: « Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condisses, et ea quae intendebas salubriter obtinere et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare. » Putabat enim idem venerabilis praesul in imaginum comminutione populares animos perturbatos, et ideo pusillorum scandalum pertimescens haec inferebat. Unde et in subsequentibus eum instruit qualiter eas et habere in ecclesiis quibuslibet permittat, et adorare modis omnibus devitet. Ait enim: « Convocandi sunt diversi (1088C)Ecclesiae filii eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manu factum adorari non liceat, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies: ac deinde subjungendum, Quia picturae imaginum quae ad aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras ipsam historiam intendentes quod dictum sit discerent, transisse in adorationem videras, idcirco commotus es ut eas imagines frangi praeciperes: atque eis dicendum, Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis, in ecclesiis eas modis omnibus et offerri et haberi permittas, atque indica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in (1088D)his verbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam revoca: et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare vero imagines omnibus modis devita. » Ecce quo magisterio quove documento venerandi pontificis imbuti imagines in ecclesiis habere non renuimus, sed earum adorationem prorsus abdicamus; cujus institutis contraire se, quisquis eas vel frangit vel adorat, modis omnibus recognoscat.

CAPUT XXIV. Cum praeter Deum solum nihil aliud debeat adorari, aliud est hominem adorare charitatis et salutationis officio, aliud imagines manufactas.

(1089A) Adeo genus humanum Deus dilexisse credendus est, ut in ipso conditionis ejus exordio non utcunque, sed ad suam imaginem et similitudinem id condiderit, et creaturis caeteris praetulerit, et a florigerae sedis felicitate per peccata ad hujus mortalitatis aerumnas transmissum stupendis miraculis et luculentis vatum oraculis erudire per momenta temporum non desierit: et angelis qui utique ab eo peccando discesserant, perpetua damnatione multatis, ut id denuo civibus aethereis pro quorum societate condiderat, sociaret, hominem assumere non despexerit, dicente (1089B)Apostolo: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit (Hebr. II). Unde datur intelligi aliud et longe aliud esse hominem adorare salutationis gratia, qui tot meritorum praerogativis pollet, aliud imagines quae his omnibus carent; aliud est hoc homini humilitatis gratia exhibere qui opus Dei est, quam imagini quae opus artificis est; aliud est illam naturam humilitatis officio adorare quae in coeli rege ab angelis et archangelis adoratur, aliud illam quae usibus non solum hominum, sed et caeterorum animalium adhibita famulatur. Quantum ergo opera Dei eminent humanis operibus, efficientia effectis, rationabilia irrationabilibus, sensibilia insensibilibus, viventia non viventibus, tantum adoratio quae, ut praedicimus, humilitatis et salutationis officio erga (1089C)homines agitur, adorationi quae imaginibus superstitiose et superflue exhibetur.

Quoniam quidem homines Deus non imagines diligere jussit, propter homines Filium suum in mundum, non propter imagines misit; ab hominibus Pater vocari, non ab imaginibus voluit, et Dominus in Evangelio non ait: Nolite scandalizare unam de imaginibus istis, sed, unum de pusillis istis: quoniam angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII); et Apostolus invicem nos honore praevenire (I Pet. II), non imagines honorare hortatur. Quia ergo melior sit opifex opere et efficiens effectis, liber Sapientiae testatur, ait enim: Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere: cum sit (1089D)enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis (Sap. XV). Melior est enim ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam; et beatus Augustinus ait: « Fateor tamen altius demersos esse qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. » Hoc quidem de idolis eorumque cultoribus. Caeterum illi qui intra sanctam Ecclesiam in sacro eloquio solum Deum adorandum solumque colendum praedicant, et ut imagines adorentur synodos aggregant, videant ne forte domesticam pacem intestino bello perturbent et prosperitatem rerum nostrarum isto errore quasi quodam civili bello commaculent. Quod facillime vitare poterunt si intra metas propheticae et evangelicae sive apostolicae praedicationis contineantur, et exclusis vocum novitatibus (1090A)sanctorum Patrum solummodo institutis contenti sint.

CAPUT XXV. Quod nusquam ab apostolicis exemplis aut verbis, ut illi garriunt, imagines adorare institutum sit.

Ecclesiasticae norma institutionis prophetarum et apostolorum vel ipsius Domini aliquando nobis commendatur verbis, aliquando exemplis, aliquando obumbratis, aliquando patefactis monstratur oraculis, nonnunquam etiam figuratis, nonnunquam simplicibus perdocetur eloquiis, inter quae omnia omnium rerum adoratione inhibita, salva adoratione qua nos mutuo salutantes adoramus, solius Dei adoratio instituitur. Nam dum hanc imaginibus hi qui illarum cremantur amore exhibendam ab apostolis fateantur (1090B)esse traditam, dicant necesse est quibus ab illis exemplis sit institutum, quibusve documentis constet esse promulgatum. An forte Petrus hanc imaginibus exhibendam instituit, qui Cornelium ne se adoraret blande compescuit? An Joannes, qui angelum adorare cupiens, ne id faceret, sed ut Deum adoraret audivit? An Paulus, qui hanc superstitiose Lycaonibus sibi inferre cupientibus expavit? An Barnabas qui hanc pariter cum Paulo refugiit? Cum ergo angelus et apostoli se adorari prohibeant, quis tam vecors tamque vesanus est qui dicere audeat eos imagines adorari instituisse: praesertim qui etsi se adorari deberent, cum videlicet alterius meriti alteriusve definitionis sint angeli, sive homines, et alterius imagines. Si igitur angeli sive homines, ut praesentis (1090C)exempli ratio docet, minime adorandi sunt, salva adoratione quae charitatis et salutationis officio exhibetur, multo minus imagines quae rationis expertes sunt, nec salutatione nec adoratione dignae eo quod insensatae sint, adorandae sunt: quae si adorandae non sunt, imo quia non sunt, duplex illi in hac parte deliquium patrare perhibentur sive quia eas adorant, sive quia ut hoc facerent ab apostolis sibi traditum esse mentiuntur. Apostolus denique Paulus evangelicus ille stabularius, qui a visione patriae coelestis genus humanum digressum, et ad hujus defectionis aerumnas dilapsum, et a malignis spiritibus vulneratum, a custode omnium ad sanandum praedicationis verbis lenibus et austeris accepit, cui Redemptor duplicis scientiae sive duorum Testamentorum pecuniam concedit, (1090D)et si quid ad erudiendum redemptum populum consilium dans supererogaverit, redditurum se ei esse promittit, nec in his de quibus libere praecepta dat, nec in his de quibus supererogans consilium dat, sicut de virginibus fecisse perhibetur, nihil tale de imaginum adoratione, ut illi somniant, uspiam instituisse vel praecepisse reperitur. Nam et idem doctor gentium cum discipulis Timotheo et Tito scriberet, instruens eos et docens de ordinatione episcopatus, presbyterii et diaconii et omnis ecclesiasticae disciplinae, sive de spiritali conversatione et haereticis vitandis, ideo imaginum adorationem minime instituit, quia hanc a religione Christiana alienam esse cognovit: qui et in caeteris epistolis quas universo orbi scripsit, (1091A)quae vitanda essent quaeve sequenda edocens, hanc penitus rem parvipendit, quam nec abnuere quemdam errorem, nec statuere quamdam credidit esse virtutem. Qui ergo has non adorare scelus, has autem adorare inter prima fidei sacramenta ab apostolis institutum esse delirant, perpendant quoniam idem Vas electionis nec eas spernere inter scelera enumerat, cum dicit: Manifesta sunt autem opera carnis quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, haereses, invidia, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Gal. V). Nec eas adorare inter spiritales fructus enumerat, (1091B)cum dicit, Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia: adversus hujusmodi non est lex: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Ibid.). Sed neque in eadem eloquentiae venustate, qua sensus suos quibusdam rivulis per membra et caesa et decentes circuitus rhetorico de flumine derivans ab anaphora incipit, et per σχέσεις ἐνομάτων decurrit, et contraria contrariis per topicorum argumentationem quam philosophi a contrariis nominant opponens, pulcherrimis antithetis, orationem suam honestat; ubi hujus vitae tempus acceptabile, poenitentiae videlicet aptum, et dies salutis id est ad bene agendum aptos, denuntiat, inter caeteras quas enumerat virtutes hujusce (1091C)adorationis quamdam vel levem fecisse noscitur mentionem. Ait enim: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores, et veraces: sicut ignoti, et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut (1091D)egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI). In quo virtutum catalogo, ut praefati sumus, idem egregius praedicator imaginum adorationem insereret, si hanc harum sociam Ecclesiaeque proficuam esse decerneret, quam dinumerare ideo distulit quia hanc utilem minime esse persensit.

CAPUT XXVI. Quod non parvi sit erroris manufactas imagines arcae testamenti Domini coaequare conari, ut illi in sua synodo facere conati sunt.

Magnae absurditatis imo temeritatis est arcae testamenti Domini imagines coaequare conari, cum tot mysteriorum indiciis ab illa noscantur differre; et (1092A)rei quae condita est Dominicae vocis imperio res assimilare quae cujuslibet artificis conduntur arbitrio. Siquidem illa condita est Domino imperante, istae conduntur artis industria juvante; illa a sancto viro Moyse, istae a quolibet opifice; illa a legislatore, istae a pictore; illa redundet mysteriis, istae colorum tantummodo fucis; illa et praesentibus fuerit in miraculorum stuporem, et de futuris mystica quaedam et arcana significarit; istae et praesentibus miraculis, et futurorum significationibus nudae rei cujus sunt tantum memoriam ingerant. De cujus typicis praefigurationibus sive horum quae intra eam sunt in superiore libro monstratum est, nunc vero quantum a manu factis imaginibus differat, breviter exsequendum est. Qui igitur materiales imagines (1092B)a quibuslibet opificibus conditas, arcae testamenti Domini, quae Domino imperante, Moyse obediente, condita est, aequiparare contendunt, inveniant, si queunt, opificem qui Moysi meritis aequiparari queat, qui flumineis sit fluctibus expositus, cujus salus inter lymphaticos cursus Deo soli relinquatur, a quibus exceptus et matri restituatur, et ab his quibus perimi jussus fuerat, deliciosissime ali jubeatur: qui omni sapientia Aegyptiorum eruditus sit, qui videat arboreos ramos incendia pati et non uri, qui miretur fragilem materiam admirabili igne, nec modicum nulla ei dando alimenta pati dispendium, vel potius inde voce emissa se ex nomine vocari, et mystica sibi praecepta et spem liberandae gentis et adipiscendae paternae promissionis dari; qui obstupescat (1092C)suae virgae rigorem in sinuosum conversum esse draconem, cujus administratione Nilicolae decem prodigiosis feriantur plagis, qui Aegyptiis opibus ditatis cuneis, et aequoreos fluctus pede sicco transmeantibus, dux fieri valeat; qui amaras aquas in dulcem convertat saporem, et jejunam silicem ictu virgae undifluum cogat evomere liquorem; qui extensione manuum hostiles tumultus vinci compellat, et suos victoria potiri concedat; qui inter terrificos tubarum strepitus, et fulminum coruscationes, et nubis densissimae obumbrationem, et crepitantium ignium rogos exterritus et tremebundus montem conscendat, legem accipiat, et inter Deum et homines verus interpres a Domino promulgata praecepta populis observanda demonstret; qui secundum exemplar (1092D)quod ei in monte monstratum fuerit, tabernaculum faciat, quod cum ingressus fuerit gloria Domini operiat; qui sit mitissimus super omnes qui morantur in terra, ad quem loquatur Deus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum; qui donec sol quater decies ortum occasumque perficiat, omni cibo penitus potuque careat, cujus facies nimio splendore vix intueri queat; qui de duobus regibus mirabiliter triumphet, qui quater tricenis annorum cursibus exemptis nec oculorum caliginem, nec dentium motionem patiatur; qui faciat ex qualibet materia imaginem quae tot redundet mysteriis et exuberet sacramentis, ut in ejus superficie tremenda audiantur oracula; ante cujus conspectum (1093A)hostica terrore quatiantur agmina, et per medium sui arentem praestent transeuntibus tramitem flumina, et antiquae urbis in momento funditus eversa pugnacibus legionibus ingressum undique praebeant moenia, quae vocetur scabellum pedum Dei nostri; ad cujus introitum pavendis hostium regio feriatur flagellis, quam indomitae contra naturam vaccae vitulis post terga relictis ad Israeliticam terram plaustri novi gestamine trahant, ad cujus regressum stupendis indigenae terreantur miraculis, antequam egregius propheta et rex infulatus magna cum exsultatione ludere non erubescat, et eam ad locum destinatum in musicis concentibus hymnorumque suavisonis modulaminibus introducat: quae dum et suis et opificis tot signorum emicuerit praerogativis, (1093B)non immerito arcae testamenti Domini poterit coaequari. Cum ergo nec tanti meriti opifex, nec tantae gloriae opificium reperire valuerint, restat ut legislatorem nostrae aetatis hominibus, et arcam testamenti Domini manufactis imaginibus modis omnibus anteponant; nec res tam viles tamque mysteriis nudas rei tam sublimi totque mysteriorum insignibus exuberanti aequiparare conentur. Nam si, ut illi delirant, imagines arcae testamenti Domini assimilari queunt, necesse est ut quiddam sit circa eas quod propitiatorio assimilari queat, necesse est ut metuenda inde oracula dentur. Non autem inde quaedam oracula dantur: non igitur, ut illi desipiunt, imagines arcae testamenti Domini assimilari queunt.

CAPUT XXVII. Quod magnae sit temeritatis ingentisque absurditatis saepe memoratas imagines corpori et sanguini Dominico aequiparare velle, sicut in eadem vanitate quae pro illis scripta est legitur.

(1093C) Cum Dominus in Evangelio dicat: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV), miramur eorum vesaniam qui in adorandarum imaginum tantam exarsere socordiam, ut cum eas nec spiritum nec veritatem esse constet, non solum adorare, sed etiam corpori et sanguini Dominico aequiparare eas praesumant dicentes: « Sicut corpus Dominicum et sanguis a fructibus terrae ad insigne mysterium transit, ita et imagines artificum industria compaginatae ad earum personarum in quarum similitudinem compaginantur, transeant venerationem. » Cum scilicet corporis et sanguinis Dominici (1093D)sacramentum ad commemorationem suae passionis et nostrae salutis nobis concessum ab eodem mediatore Dei et hominum, per manum sacerdotis et invocationem divini nominis conficiatur, imagines vero nullius manus impositionis vel consecrationis mysterio indigentes, non ab aliis nisi ab his qui pictoriae artis experientia imbuti sunt et conficiendorum colorum peritiam habent, vel ab his qui fabrilis vel caelaturae vel certae alicujus artis comperta institutione et cognita vi materiae vultus componunt, formari et compaginari noscantur. Et nimirum ad norum consecrationem sacerdos infulatus, circumstantis populi deprecationes suis precibus miscens, cum interno rugitu memoriam faciat Dominicae passionis, (1094A)et ab inferis resurrectionis, necnon et in coelos gloriosissimae ascensionis, et haec perferri per manus angeli in sublime altare Dei et in conspectum majestatis deposcat: pictor vero patrandi operis loca congrua appetens, in harum formatione colorum tantum venustatem et operis supplementum quaerat. Nimium igitur nimiumque a veritatis, rationis et discretionis tramite distat, qui corpori et sanguini Dominico imagines aequiparare conatur. Nam Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, in typo Dominici corporis et sanguinis, non imaginem quamdam, sed panem et vinum legitur obtulisse. Nam et Mosaico ore in praefiguratione nostri Redemptoris, cujus carnem in remissionem peccatorum sumimus, et sanguinis tinctione percutientis (1094B)angeli impetum evadimus, agnus per familias comedi jubetur, et colendarum vel adorandarum imaginum usus omnino abdicatur. Psalmographus quoque et panem angelorum, Christum videlicet, ab hominibus manducandum, et imaginum conditores similes his quae conduntur imaginibus fieri suavisona modulatione cantavit. Ipse namque auctor humani generis, qui pro salute nostra carnem nostri causa non est dedignatus accipere, cum et Veteris Testamenti terminum et Novi, appropinquante suae sacratissimae passionis die, salutiferum constitueret initium, et in se lapide angulari duos ex adverso parietes connectens, et secundum Apostolum faciens utraque unum, accepto pane, benedicto ac fracto, hoc salutare discipulis dedit praeceptum: (1094C)Accipite, inquit, et manducate, hoc est corpus meum: similiter et calicem postquam coenavit accipiens, dedit discipulis suis dicens, Accipite et bibite: hic est enim calix sanguinis mei Novi et aeterni Testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis (I Cor. XI). Cum ergo istius evidentissimi et sacrosancti mysterii et per Veteris Testamenti mysticas figuras, et per Novi institutionem salutiferum et luce clarius teneat Ecclesia documentum, adorandarum imaginum huic non est coaequandus insolentissimus usus, qui videlicet non solum fieri non jubetur, verum etiam et per paginam Veteris Instrumenti interdicitur, et in Novi serie Testamenti non solum non conceditur, verum etiam reprehenditur. (1094D)Qui enim dixit: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus (Joan. VI); et: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo (Ibid.), non dixit: Imago mea vere est vita, et pictura nomini meo ascripta vere est salus, et qui pingit meam similitudinem, et adorat meam imaginem manufactam, in me manet et ego in illo. Et qui dixit, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ibid.), non dixit, Nisi depinxeritis meam imaginem, et adoraveritis meam pictoria arte constructam similitudinem, non habebitis vitam in vobis. Qui igitur dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, si quis ex ipso manducaverit non morietur, (1095A)sed habebit vitam aeternam, et ego suscitabo eum in novissimo die (Joan. VI); et iterum: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, ipse vivit propter me (Ibid.); et iterum: Hic est verus panis Dei qui de coelo descendit, et vitam tribuit mundo: qui manducaverit ex eo permanet in aeternum, et panis quem ego dabo ei caro mea est pro mundi vita. Qui credit in me non esuriet neque sitiet unquam (Ibid.), nihil tale uspiam de imagine legitur dixisse, cum videlicet, ut praefati sumus, commemorationem suae sacratissimae passionis non in artificum, non in mundanarum artium opificiis, sed in consecratione sui corporis et sanguinis constituerit, nec fidem et confessionem suam in picturis, sed in ore et corde fieri decreverit, dicente Scriptura: Corde (1095B)creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Cum enim dicit: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint (Joan. XV), evidentissime ostendit non imagines in nobis et nos in imaginibus permanere debere, sed nos in se per fidem, et verba sua in nobis per lectionis studium et operis complementum necessario mansura designat. Paulus quippe apostolus, Vas electionis, corporis et sanguinis Dominici sacramentum non omni sacramento aequiparandum, sed pene omnibus praeferendum esse conspiciens dicit, Probet enim se homo, et sic de pane illo manducet, et de calice bibat. Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Cum ergo tantae sollicitudinis studio probandos eos qui ad haec sumenda accedunt ostendat, (1095C)et qui negligenter et indigne ad haec percipienda conveniunt, tantae animadversionis telo feriat, nihil huic simile de his qui imaginum adorationem refugiunt profert, sed e contrario de his qui male imaginibus utuntur dicit: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. I), et caetera. Multum igitur, et ultra quam mentis oculo perstringi queat, distat sacramentum Dominici corporis et sanguinis ab imaginibus pictorum arte depictis: cum videlicet illud efficiatur operante invisibiliter spiritu Dei, hae visibiliter manu artificis; illud consecretur a sacerdote divini nominis invocatione, hae pingantur a pictore humanae artis eruditione; illud angelicis manibus in sublime Dei deferatur altare, hae humanis manibus per artem (1095D)structae ad mirantium intuitus ponantur in pariete; per illud peccata remittuntur, per has si incaute abutantur adjiciuntur; illud in virtute nec quo crescat habet, nec ullo modo minuitur, hae pro artificis ingenio in pulchritudine et crescunt et quodammodo minuuntur; illud confirmat nova antiquitas et antiqua novitas, has plerumque corrumpit cariosa vetustas; illud est vita et refectio animarum, hae cibus tantummodo oculorum; illud ducit per esum ad coelestis regni introitum, hae rerum gestarum deferunt memoriam per intuitum; illud aboleri ab Ecclesia nec in persecutionibus potuit, harum interdum colorem guttarum inluvies abluit; et cum sine illius perceptione nemo salvetur, sine istarum vero observatione (1096A)omnes qui rectae fidei sunt salventur, constat eas a nullo eorum qui sanae mentis intelligentiam habent, tanto mysterio aequiparandas. Qui ergo absolute omnes imaginum adoratione carentes anathematis vinculo nituntur obligare, quaerendum ab eis est quid de apostolis sentiant, quos nulla docet catholicae Scripturae series imagines uspiam adorasse? et tamen nullus fidelium ambigit, non solum eos, sed etiam eorum sequipedas coelestia regna penetrasse: quidve de martyribus, qui a fonte baptismatis confestim per lictorum manus sine adoratione imaginum ad coelestia regna migrabant? quidve de infantibus, qui originali noxa per lavacrum regenerationis abluti, et necdum per corporales sensus aliquid hujuscemodi agere valentes, pene ante coelestia regna quam (1096B)terrenorum gressuum efficaciam appetere meruerunt? Si omnes imaginum adoratione carentes secundum illorum falsissimam opinionem pereunt, infantes baptismatis unda loti et corporis Dominici edulio et sanguinis haustu satiati, qui necdum imagines adorare valuerunt et sic e saeculo migraverunt, pereunt: et si pereunt, Veritatis verbum cassatur dicentis: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Matth. XVIII, Marc. X). Non autem Veritatis verbum infantibus regnum coelorum promittentis cassatur, non igitur pereunt omnes imaginum adoratione carentes.

CAPUT XXVIII. Quanta ratione mysterium Dominicae crucis ab imaginibus distet, quas quidem illi eidem aequiparare contendunt.

(1096C) Quot excellentiae praerogativis quotve virtutum insignibus mysterium Dominicae crucis manufactis imaginibus, quas illi temere ei aequiparare affectant, emineat, operae pretium est breviter pandere, quanquam nostra prosecutione prorsus explicari nequeat. Hoc enim vexillo antiquus hostis, non imaginibus, victus est: his armis, non colorum fucis, diabolus expugnatus est; per hanc, non per picturas, inferni claustra destituta sunt; per hanc, non per illas humanum genus redemptum est. In cruce namque, non in imaginibus, pretium mundi pependit. Illa itaque ad servile supplicium, non quaedam imago, ministra exstitit; hoc est nostri regis insigne, non quaedam pictura, quod nostri exercitus indesinenter (1096D)aspiciunt legiones: hoc est signum nostri imperatoris, non compaginatio colorum, quod ad praelium nostrae sequuntur cohortes. Non igitur quaedam materialis imago, sed Dominicae crucis mysterium est vexillum, quod in campo duelli, ut fortius confligamus, sequi debemus; arma, quibus libertatem tueri valeamus; munitio, qua infestantium hostium incursus evitemus. Est enim cassis qua diabolici ensis impulsio quatitur; est clypeus, qui ad resistendum illius missilibus telis opponitur; est thorax, quo illius spiculorum sive pilorum illisio ignita frustratur. Hoc est munimen, quo illius flexuosae fraudis maeandros et callida machinamenta devincimus, ne vincere valeat tentatos, quos primi (1097A)hominis tenuit suasione captivos. Per crucis lignum, non per imagines, antiqui illius sceleris facinus diluitur, quod in protoplasto per ligni esum contractum est. In crucis hamo, non in quadam pictura, criminum auctor captus est, cum ratione potius quam dominatione, et justitia potius quam potentia constrictus, praedam compulsus est evomere, quam absorptam jam dudum noscebatur tenere. Non ergo per materiales ab opificibus conditas imagines, sed per crucis mysterium, quae a Judaeis putatur scandalum, a gentibus stultitia, superba saeculi et inflata sapientia corruit. Nec per picturam quamdam, sed per crucem patuit, quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius, et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius hominibus. Interrogemus (1097B)igitur doctorem gentium, interrogemus egregium praedicatorem: dicat nobis utrum in imaginibus an in cruce Christi glorietur. Mihi, inquit, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI). Dicat etiam utrum ut Deo viveret, imaginibus an cruci confixus sit. Ego, inquit, per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, Christo confixus sum cruci: vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). Dicat etiam utrum in intelligendis colorum fucis, et imaginum formis, aut materiarum qualitatibus, an ad intelligendum quae sit latitudo crucis et longitudo, sublimitas, et profundum, illuminatos cordis oculos habere debeamus. Ut possitis, inquit, comprehendere cum omnibus sanctis (1097C)quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum (Ephes. III). In exponendis igitur his tanti praedicatoris verbis nec nostros sensus temere ostentare, nec alienos furari debemus, sed hos quos a beato Augustino in libris de Doctrina Christiana positos reperimus, nos quoque ponamus. Latitudo ergo est transversum lignum quo extenduntur manus; altitudo, quae a transverso ligno incipiens superius eminet, ubi fuit caput; longitudo vero est quae a transverso ligno incipiens usque ad terram desinit; profundum vero, quod terrae infixum absconditur, ex quo ligno crucis omnis vita sanctorum describitur, qui tollentes crucem suam et mortificantes membra sua quae sunt super terram, Christum (1097D)sequuntur: quorum quanto exterior homo corrumpitur, tanto interior renovatur de die in diem, et spe aeternae requiei gaudentes cum hilaritate bonis operibus insistunt. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus, per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias; porro per altitudinem crucis, cui caput adjungitur, exspectatio sempiternae retributionis de sublimi justitia Dei significatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides quae per dilectionem operatur. Jam vero per longitudinem, qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes (1098A)permaneamus: unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundo autem, hoc est, parte illa ligni quae in terrae abdito affixa latet, sed inde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur judicia Dei, de quibus occulta ejus voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic. Sed quid tantum in apostolicis sermonibus immoramur? Quid tantum per ejus sensus latissimos campos evagamur? Veniamus, ad Dominum, sedeamus cum Maria ad pedes ejus, audiamus verbum ex ore ejus, audiamus eum in seipso, quem hactenus in Apostolo loquentem audivimus. Audivimus ergo quid de cruce dixerit doctor gentium, audiamus quid dicat Creator gentium; audivimus egregium praedicatorem, audiamus rerum (1098B)omnium Conditorem: Si quis, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI; Luc. IX). O mirum praeceptum, o salutifera exhortatio, o vitale tonitruum! dixisti, o fons lucis, dixisti, o origo bonitatis, eo quod deponentes veterem hominem cum operibus ejus, denegemus nosmetipsos, tollamusque unusquisque crucem suam, et mundo crucifigamur, mundusque nobis crucifigatur, ut per carnales cruciatus et per mortificationem membrorum nostrorum quae sunt super terram, vivamus tibi vel potius tu vivas in nobis: et tanto mysterium crucis extulisti, ut et tu per eam principatus et potestates et omnem inflationem mundi evacuares, et in crucis nomine, quae quotidie te secuturis portanda est, (1098C)ardorem tuae dilectionis vel caeterarum virtutum emolumenta designares. Dic etiam quod de imaginibus praeceptum, quas quidam sacratae cruci aequiparare nituntur, constituas. Reddite, inquam, quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei Deo (Matth. XXII; Luc. XII). Si ergo crucem tollere et te, qui per crucem triumphans terrena coelestibus sociasti, sequi, et imaginem Caesaris Caesari reddere debemus, non sunt imagines cruci aequiparandae, non adorandae, non colendae, sed huic mundo cum caeteris quae mundi sunt relinquendae, et tu solus adorandus, tu solus sequendus, tu solus colendus es, qui in unitate substantiae cum Patre et Spiritu sancto perpetim regnas.

CAPUT XXIX. Quod praesumptive et indocte eas Tarasius cum sequacibus suis sacratis vasis aequiparare non formidet.

(1098D) Facile quisque falletur in minimis qui facillime fallitur in magnis, nec mirandum si brevium et pene invisibilium erroris jaculorum inevitabiliter perferat ictus qui evitare nequit immanes et ad evitandum faciles pilorum impulsus. Quid itaque mirandum est si sacris vasis Tarasius et, cui praefuit, synodus, imagines aequiparare nitatur, cum arcae testamenti Domini et omnibus quae in ea et quae circa eam fuisse noscuntur, sive mysterio Dominicae crucis, necnon corporis et sanguinis Dominici evidentissimo et nostrae salutis aptissimo sacramento, eas aequiparare conetur. Cujus videlicet in coaequandis (1099A)his sacris vasis error cum magno poterat admirari stupore, nisi tanto praeveniretur errore. Quanta ergo excellentia vasa divino cultui mancipata imaginibus emineant, divinae legis instrumenta demonstrant: cum utique illa, praecipiente Domino, per Moysen in testimonii tabernaculo condita, et instituente vatum sanctissimo David per Salomonem in templo Hierosolymis condita atque dicata, et typicorum sensuum arcana significaverint, et in his quae ad Dei cultum pertinent diuturni ministerii officium gestaverint. Hae autem salva ratione Cherubim, sive boum et leonum, qui non ad adorandum sed ad rerum futurarum significationem conditi sunt, non solum a quoquam sanctorum non conditae vel dedicatae, sed pene cunctorum divinae legis oraculorum (1099B)testimoniis usquequaque sunt abdicatae. Haec quoque vasa quae ad peragenda nostrae redemptionis mysteria sancta habet Ecclesia, semper sunt fidelibus necessaria, semperque in divino cultu officiosa. In vasis igitur Deo sacrificium, non in imaginibus offertur: in vasis thymiamata, luminaria vel caetera divinis cultibus apta, non in imaginibus dedicantur; in quibus tamen et si quaedam imagines sunt, non ideo sunt ut adorentur, aut quasi sine his sacrorum charismatum munus vilescere queat, sed ut pulchrior his impressis materiarum qualitas fiat: denique sine imaginibus et lavacri unda, et sacri liquoris unctio percipi, et thymiamata adoleri, et luminaribus loca sancta perlustrari, et corporis et sanguinis Dominici consecratio (1099C)effici potest, sine vasis vero nunquam. Nam et nostrae salutis auctor cum et Veteri Testamento terminum et Novo initium poneret, non imaginem, sed calicem accepisse perhibetur, et per prophetam Dominus non ait, Mundamini, qui fertis imagines, sed, Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Babylonicus ergo rex non ob alicujus injuriam imaginis corripitur, sed quia vasa divinis cultibus officiosa, quae abavus de Judaea allata in delubris suorum posuerat idolorum, religionis siquidem et reverentiae causa, inter comessationes delubris eximi, et usibus humanis exhibita peregrinari censuerit, et praesago miraculi stupore attonitus, quae sibi ventura essent audivit, et inter hostiles cuneos vitae pariter regnique jacturam sensit. Qui prophetas (1099D)scit, ea quae dicimus cognoscit.

CAPUT XXX. Contra eos qui dicunt, Sicut divinae Scripturae libros, ita imagines ob memoriam venerationis habemus, nostrae fidei puritatem observantes.

Si hic error quo divinae Scripturae libris imagines aequiparare nituntur, caeteris eorum erroribus comparetur, quanquam erga se sit magnae enormitatis, aliis vero comparatus, quibus eas et arcae Domini, et corporis et sanguinis Dominici sacramento, et crucis mysterio aequiparare nisi sunt, minor procul dubio reperitur, praesertim cum nec illis, nec istis rite aequiparari possint: cum videlicet illae solius Dei altissimo arcanoque ac praesago judicio sint ante saecula praedestinatae, (1100A)et per momenta saeculorum ad humanae salutis emolumenta clementi exhibitione concessae, habeantque auctores sanctos ac venerabiles viros virtutum lampadibus et miraculorum insignibus coruscantes, vel certe ipsum Dominum, qui corporis et sanguinis sui mysterium sive crucis sacramentum nostrae saluti congruum concessit: istae vero et gentilium auctorum vanitate prolatae sint, et nullam salutis exhibitionem, nullam sacramenti alicujus mortalibus praerogativam adducant, sed oculis tantummodo faveant, per quos quasi per quosdam legatos gestarum rerum memoriam cordibus mandent. Eo etenim tempore quo Moyses cum populo Dei in eremo morabatur, et praecipiente Domino sacrae legis doctrinam et caeremoniarum sacratissimos ritus populo (1100B)tradebat, et genus humanum ad divini cultus eruditionem informabat, Cecrops quidam rex Atheniensium daemonico illectus veneno, rudes gentilium mentes ad imaginum simulacrorumque et ad vanorum deorum culturas excitavit; et quo tempore populus Dei mandata vitae percepit, hoc ille illiciendis animabus perpetuae mortis pocula et diuturni erroris seminaria praeparavit: de quo est illud Sedulii: Quos lethale malum quos vanis dedita curis Attica Cecropei serpit doctrina veneni. Unde imaginum usus, qui a gentilium traditionibus inolevit, sacrae legis libris aequiparari nec debet nec valet, quia in libris, non in imaginibus, doctrinae spiritalis eruditionem discimus. Non enim ait Paulus apostolus: Quaecunque picta sunt, ad nostram (1100C)doctrinam picta sunt, sed ait: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV), ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Nec ait, Omnis pictura, sed, Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (II Tim. III). Quinquagesimo denique die post agni immolationem et maris rubri transitum, Dominus in montem Sinai descendens, legem, non pictam, sed scriptam Moysi dedit, et in tabulis lapideis non imagines, sed apices qui indices rerum sive signa verborum esse perhibentur, tradidit. Idem quoque Moyses originem mundi non pingendo, sed scribendo edocuit, et omnia quae per spiritum prophetiae, sive de praeteritis (1100D)cognovit, ut ea quae de mundi principio, de creatione hominis, de diluvio, sive de caeteris patriarcharum per ordinem historiis promulgavit, sive quae praesenti sibi tempore fiebant, ut ea quae per Balaam sive Balaac, sive per caeteros qui illi absentes erant, agebantur, comperit, sive ea quae de futuris Spiritus sancti flamine afflatus intellexit, ut est illud quod de praevaricatione populi Judaeorum sive de eorum captivitate vel etiam de adventu Christi dixisse legitur: in quinque libris adnotans non pingendo, sed scribendo saeculis post futuris Domino imperante mandavit; nec de eo scribitur: Accepit picturas, sed, Accepit librum Moyses et recitavit in aures populi verba libri (Deut. XXXI). Unde et Apostolus scribit: Lecto (1101A)enim omni mandato legis a Moyse universo populo (Hebr. IX); et post pauca: Ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (Ibid.), ut nosse possimus legislatorem non fucatis picturis, sed saluberrimis Scripturis usum fuisse. Josue etiam successor ejusdem Moysi, qui cum populo Dei Jordanem sicco pede transiit, et Chananitidis gentis prostratis regibus repromissionis terram filiis Israel sorte divisit, typumque mediatoris Dei et hominum gessit: qui transactis veteris legis ritibus per baptisma populum Dei ad terram repromissionis adducit, et prostratis vitiorum sive aeriarum potestatum tyrannis, patriae coelestis fidelibus praedia confert cuncta, quae tempore suo sibi vel populo cui praeerat, contigerunt, scribendo potius quam pingendo memoriae posteritatis (1101B)mandavit. Samuel quoque, magnae sanctitatis et excellentiae vir, qui matri petenti post magnam orationis instantiam divino munere collatus est, et ab ipsis cunabulis in Domini tabernaculo militia prophetali militavit, et in deliniendis regibus exemplar exstitit, historias Judicum, sive Ruth, vel etiam Regum usque ad David non imaginibus, sed apicibus praenotavit. Et post hunc per David res suo tempore gestae conscriptae, sive caeterorum regum historiae aut per reges, aut per prophetas qui tunc temporis fuere, conscriptae, usque ad Jeremiam, qui omnes regum historias in unum colligens, Malachim totum edidit ad nostram usque memoriam, non per picturam, sed per scripturam, delatae sunt. Prophetae etiam singuli qui libros habent, prophetias suas post futuris saeculis (1101C)profuturas, non in picturis, sed in scripturis constituere. Unde et Daniel non in coloratis figuris, sed in libris intellexit numerum annorum quo populus Dei in captivitate Babylonica detineri deberet. Ait enim: Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum in quo factus est sermo Domini (Dan. IX). David quoque sanctissimus prophetarum, qui de Christi incarnatione, nativitate, passione, morte, resurrectione, gloria, regno, sicut caeteris Patribus in ejusdem Domini secundum humanitatem genealogia praelatus est, ut videlicet idem Dominus filius David nuncupetur, ita etiam caeteris uberius apertiusque cantavit: ita in persona Christi dixisse legitur, In capite libri scriptum est de me (Psal. XL). Non enim ait pictum, sed scriptum: nec in capite parietum (1101D)sive tabularum, sed in capite libri. In capite itaque libri Geneseos, qui utique cunctorum librorum caput est, ita scribitur, In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I); in principio, id est, in Filio, ipse enim Judaeis interrogantibus quis esset, respondit: Ego sum principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII). Potest etiam et in hoc versu primi psalmi principium intelligi, qui de Christi incarnatione adoritur, et per octavam speciem definitionis quam dialectici κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, id est per privantiam contrarii ejus quod definitur, Christum non abisse in concilio impiorum (Psal. I), id est, detestabiles cogitationes quas sibi genus humanum peculiariter vindicat, non habuisse demonstrat; et in via peccatorum (1102A)non stetisse (Ibid.), id est, actus vitiosae conversationis penitus evitasse, sed in mundo venientem mundi vitia immaculata conversatione transisse praedicat: nec eum in cathedra pestilentiae sedisse, id est, doctrinas abominabiles, quae pestilentis dogmatis venena disseminant, sed mundi vulnera medicabili praedicatione sanasse declarat: eumque tribus illis modis quibus humanos constat provenire errores, cogitatione, facto videlicet et dicto, modis omnibus caruisse commemorat, declaratque eum nec impium fuisse qui in Deum peccasset, eo quod nequaquam in Deum peccaverit qui semper utique voluntatem Patris fecerit; nec peccatorem qui in se deliquerit, qui utique ait: Venit enim princeps mundi hujus et in me non invenit quidquam (Joan. XIV); nec (1102B)pestilentem qui nunquam proximum depopulatus sit atque laeserit, qui in hoc venit ut salvum faceret quod perierat (Luc. XIX). Haec enim figura apud grammaticos pro eo quod singula verba singulis quibusque apte clausulis ibi subjunguntur, ὑπόζευξις, et pro eo quod dictiones plures simili modo finiuntur, ut, abiit, stetit, sedit, ὁμοιοτέλευτον nuncupatur. Merito igitur hic psalmus qui est caput libri, et in cujus capite de Christo scriptum est, titulo caret: sive quia capiti nostro, quod est Christus, nihil praeponi debet, qui est Verbum, principium; sive quia hic psalmus caeterorum psalmorum tituli et, ut ita dixerim, praefationis locum tenet: quoniam, quanquam alii psalmi de Christo multa dicant, nullus tamen de ejus quae fuit in terris conversatione tam evidenter loquitur: qui (1102C)cum eum per octavam speciem definitionis, per ea quae non fecerit beatum definierit, protinus ad secundam nihilominus definitionis speciem quae ab artigraphis ἐννοηματική, id est notio, dicitur, convolavit, et per ea quae egit quasi per quaedam signa in notitiam devocata, non quid sit, sed quid egit, specialiter indicavit dicens, Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et caetera (Psal. I). Quia vero paulo longius capitis libri dulcedine capti a causa secedentes evagati sumus, restat ut ad propositum redeamus. Veniamus nunc ad Evangelia, videamus utrum evangelistae, an ipse Dominus, imaginum an Scripturarum fecerint mentionem. Ait enim Evangelista: Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae (1102D)(Luc. IV). Scriptum dixit, non pictum, et in libro, non in quadam materia; et idem Dominus ac Redemptor noster dum antiqui hostis machinamenta destrueret, sive in plurimis suae praedicationis locis, Scripturarum, non picturarum, exempla protulisse perhibetur: et dum mulier in adulterii reatu comprehensa, eique stipante caterva oblata fuisset, et Pharisaei illius deceptione pleni syllogismi qui a saecularium litterarum magistris ἄφυκθος, id est, inevitabilis, nuncupatur, cornua evitans, qui nec crudelis esset sanguinisque effusionem consentiens, qui per severitatem legalis rigoris adulteram lapidare jussisset, nec legis transgressor peccatorumque fautor, qui contra legis sententiam eamdem indemnem dimittere jussisset, sed justus et mansuetus gravissimae eos (1103A)propositionis telo, ut pote coelestis philosophus, perculisset, illis sua quibusque facinora audire timentibus altero post alterum abeuntibus, digito in terra non pinxisse, sed scripsisse perhibetur, ut cujus digito olim in lapide propter significandam duritiam cordis Judaeorum lex scripta est, ipsius nihilominus digito in terra cordis gentilium, quae divini Verbi semina accipiens fructus dignos suo Conditori quotidie affert, evangelica lex scriberetur, quatenus et per lapideas tabulas rigor veteris testamenti et duritia Israeliticae gentis, et per terram quae digito Domini scripta est gentilium ad credendum et ad fructus afferendos mollia corda sive suavitas testamenti novi innueretur. Apostoli denique, de quibus per prophetam dictum est: Quam pulchri sunt pedes qui (1103B)annuntiant pacem et praedicant salutem (Isa. LII)! qui euntes ibant et flebant mittentes semina sua, qui per multas videlicet temporales tribulationes divini verbi semina jaciebant, et cum exsultatione venturi sunt ad illud generale examen, portantes manipulos, populos videlicet per suam praedicationem ad fidei documenta conversos, non imagines, sed epistolas ad diversas mundi partes destinasse leguntur: nec per picturas genus humanum ab idolorum cultibus ad verae fidei puritatem revocavere, sed per Scripturas, quibus Redemptor sensum aperuit, non ut intelligerent picturas, sed Scripturas. Scriptum est enim: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). In Evangelio quoque legitur: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum (1103C)suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus (Joan. XXI). Joannes quoque qui de arcano Dominici pectoris nectarea hauriens fluenta, coelestia pocula arentibus cordibus propinavit, dum Caesareis jussibus in Pathmos insula relegatus Dominici calicis gustum ante sibi promissum acciperet, et coelestibus plenus mysteriis secreta quaedam, Domino revelante, audiret seu cerneret, scribere ea in libro, non pingere jussus est. Et in septem Ecclesiis unam sanctam catholicam sive apostolicam Ecclesiam septiformis gratiae Spiritu plenam non pingendo, sed scribendo admonuit. Dictum enim illi supernae vocis tonitruo est: Quod vides scribe in libro, et mitte septem ecclesiis (1103D)(Apoc. I). Unde datur intelligi, non picturas, sed Scripturas ad nostrae fidei eruditionem esse concessas. Quam ergo sit incautum quamque a ratione remotum dicere: « Sicut divinae Scripturae libros, ita imagines ob memoriam venerationis habemus, » facile intelligere potest quisquis divinarum Scripturarum cognitionem habet. In illis inveniuntur arma quibus contra adversa confligatur, quibus vitia reprimantur, quibus virtutes erigantur, quibus gulae concupiscentia vigiliis et compunctione cordis reprimatur, quibus fornicatio contritione cordis et corporis afflictione, orationum instantia, laboris exercitio, metuque suppliciorum vel amore aeternae patriae refrenetur; quibus invidia amore fraternae dilectionis et (1104A)coelestis regni desiderio, quod non nisi concordes adipiscuntur, superetur; quibus ira modestissimae patientiae gravitate et acumine rationis et aequanimitatis munere frangatur; quibus avaritia eleemosynis et spe aeternae retributionis calcetur, quibus tristitia fraternis alloquiis, assiduis lectionibus vel orationibus pellatur, quibus arrogantia metu amittendarum virtutum, cum qua illae haberi non possunt, et accessus vanae gloriae, qui est virtutum inimicus, secluditur; in quibus superbia metu diabolicae ruinae et exemplo humilitatis Christi conteritur. In illis inveniuntur instrumenta fructus justitiae, id est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. In illis invenitur medela, qua nec sapientes in sua sapientia gloriantes, (1104B)nec fortes in sua fortitudine confisi periclitentur, nec simplices sive infirmi sua impossibilitate dejiciantur; qua nec laetos nimia laetitia extollat, nec tristes nimia animi contritio afficiat; qua nec divites rerum opulentia elatos efficiat, nec pauperes rerum indigentia frangat. In illis invenitur norma per quam instruitur qualiter praelati erga subditos, et subditi erga praelatos agere debeant, qualiter conjugia diligantur, qualiter saecularia consilia prudenti deliberatione tractentur, qualiter patria defendatur, hostes pellantur, extranearum domesticarumque rerum administratio habeatur, et ut cuncta breviter complectar, in illis et animae perpetuus cibus, et praesentis vitae doctrina et sapientia quae decor est vitae, et vitae perpetuae documenta continentur. Est enim (1104C)thesaurus nullo bono carens, omnibus bonis redundans, ad quem quisquis devotus accedit, quidquid fideliter quaerit, feliciter se acquisisse gaudet. Esto mundanae sapientiae et saecularis scholae quemquam amor oblectat, accedat ad divinae legis armaria, quae sapientes mundi sicut meritorum celsitudine, ita etiam tempore praecedit, et liberalium studiorum profunditates, quas scit cognovisse, et quas nescit invenisse se gaudeat. Illic inveniet et rectae locutionis decorem, etymologias nominum, schematum varietates, tropicas perplexiones, de quibus beatus Augustinus ait, « Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quos grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse; » quos tamen tropos, id est modos locutionum, qui noverunt, (1104D)agnoscunt in Litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantulum adjuvantur; inveniet etiam historias, metra, quae omnia proprie artis grammaticae sunt. Sed dicet fortassis aliquis, Non illic metrorum scansiones et temporum certas dimensiones invenio; cognoscat multa in divinis Scripturis metra, plures rhythmos esse, sed translatio linguae non eadem sinit habere temporum intervalla in peregrina, quae habentur in propria, cum tamen eosdem sensus easdemque rerum proprietates habeat: quia et si quis nobis debitor aurum reddat, non multum distat cum non unius sit monetae cum illo quod acceperat, si tamen unius sit ponderis uniusque fulgoris. Nam ut beato Hieronymo Hebraicae linguae (1105A)peritissimo docente didicimus, quaedam divinae Scripturae Hebraeo dactylo spondaeoque, quaedam anapaesto, quaedam vero iambo juxta artis rigorem decurrunt. Illic etiam inveniet nitorem et copiam eloquentiae, genera causarum et status; illic exordia quibus benevoli, dociles vel attenti auditores fiunt; illic narrationes apertas et breves, causas etiam et longas, quae non nisi Spiritu sancto reserante panduntur; illic conclusiones quibus proprietas rerum monstratur; argumentationes quibus animi audientium concitantur ad implenda ea quae dicuntur; illic leges sive sententiae, illic magna granditer, parva submisse, mediocria temperate promuntur; illic prosopopoeiam, ethopoeiam vel omnes figuras locutionum quae a rhetoribus traduntur (1105B)inveniet, et plures illis angustiores, quae percepisse se gaudebit, ad quas nec grammaticorum nec rhetorum schola pertingere potuit; illic quoque inveniet isagogas, quae ad inquirendas res lectorem utiliter introducunt; categorias, quae praedicamentorum utilitate ad investigandas res excellunt; definitiones vel modos syllogismorum, quae subtili indagatione ea de quibus dubitatur affirmant; topica quae dum sint fontes sensuum et origines dictionum, omnibus communiter, grammaticis videlicet, poetis, oratoribus vel etiam philosophis argumenta praestant, quae non solum scholastico, sed etiam vulgari et tumultuoso sermoni perpetuo cohaerent. Nam quanquam tumultuosus, quanquam vulgaris sit sermo, si pro quibuslibet vitae utilitatibus profertur, (1105C)ad topica veniet; per ea quasi per quaedam magisteria locales regulas quibus evagari aut non possit aut non debeat, inveniet; in illis etiam terminum, qui sine sensus dispendio transgredi difficile sit, se reperisse cognoscet. Et ut cuncta breviter dicam, omnis sermo, nisi ad topica venerit, indefinitus procul dubio remanebit. Illic περὶ Ἐρμηνείας, quarum scrupulosis semitis et laciniosis diverticulis profunditas inveniendorum sensuum dubiorumque affirmatio invenitur, quibusque syllogismorum vel caeterarum argumentationum silva exoritur, quae omnia proprie artis sunt dialecticae. Illic in numeris per arithmeticam artem arcana sensuum profunditatesque reperiet, quoniam, dicente eadem Scriptura, Omnia in (1105D)mensura et numero et pondere Deus fecit (I Esdr. VIII). Illic etiam musicae non solum consonantias instrumentaque quibus plerique sanctorum Patrum usi sunt, sed etiam repertorem inveniet.

Inveniet quoque terrarum situs dimensionesque, quae proprie artis sunt geometricae. Nec non et quorumdam siderum cursus et positiones, et temporum varietates, mensium annorumque sive horarum curricula, diem etiam et causam conditionis siderum, quae proprie artis sunt astronomiae, illic reperisse se studiosus quisque cognoscet. Sed dicit forte aliquis, Nec nomina principaliter disciplinarum, nec uniuscujusque disciplinae singillatim partes, nec uniuscujusque partis membra singillatim in sacris Litteris inveniuntur; quibus breviter respondendum (1106A)est: Omnia in Scripturarum sanctarum amplissimis pratis per partes inveniri posse quae artigraphi in suorum hortorum areolis posuere: inveniuntur, inquam, virtute sensuum, non in promulgatione verborum; in radicum profunditatibus, non in foliorum lapsibus. Sic enim in profunditate divinarum Scripturarum liberales artes ab studiosis quibusque cernuntur, sicut vina in vitibus, segetes in seminibus, frondes in radicibus, fructus in ramis, arborumque magnitudines sensu contemplantur in nucleis. Est plane divina Scriptura verax, est fixa, est casta, est coelestis magisterii instrumentum, et aeterna praedicatio purissimo nitens eloquio, est lux mortatalium, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. (1106B)CXIX); est vivax et mori nesciens, dicente Apostolo: Vivus est Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus (Hebr. IV); est tenebrarum discussio, Salomone attestante qui ait: Lucerna est mandatum legis, et lux vitae, et increpatio, et disciplina (Prov. VI); de quo per Isaiam dicitur: De nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isa. XXVI). Semper enim vitalia jubet, noxia prohibet, terrena removet, coelestia persuadet. Est, inquam, fons aethereo de margine scaturiens, de quo quanto amplius hauritur, tanto minus expenditur, et quanto in plures partes derivatur, tanto amplius in sensibus augmentatur; est pecuniae marsupium, de quo nec ea quae dantur amittuntur, nec (1106C)diminutionem assiduus dandi usus affert, sed quanto inde amplius dandi devotione ejicitur, tanto illud magis magisque completur. Nihil igitur horum quae perstrinximus, sive his similium, quae brevitatis studio praetermisimus, in imaginibus, o imaginum adorator, o rerum insensatarum cultor, invenire posse te constat, quae dum his omnibus meritorum praerogativis careant, dolendus potius quam mirandus es cur eas divinae Scripturae libris, in quibus tot bona reperiuntur, aequiparare affectes? Tu qui fidei tuae puritatem in imaginibus conservare te dicis, supplex eis astare memento cum thymiamatibus, nos praecepta Domini solerti indagatione perquiramus in divinae legis codicibus. Tu luminaribus perlustra (1106D)picturas, nos frequentemus divinas Scripturas. Tu fucatorum venerator esto colorum, nos veneratores et capaces simus sensuum arcanorum. Tu depictis demulcere tabulis, nos divinis mulceamur alloquiis. Tu figuris rerum insta in quibus nec visus, nec auditus, nec gustus, nec odoratus, nec tactus est; nos instemus divinae legi quae est irreprehensibilis, in qua testimonium Domini justitiae sive praecepta, timor sive judicia ejus inveniuntur. Quae singula pulchre Psalmographus per septimam definitionis speciem quam dialectici κατὰ μεταφοράν, id est per translationem, vocant, eo quod rem aliquam brevi praeconio quae sit ostendit, sub senarii numeri perfectione, qui juxta arithmeticae experientiam disciplinae perfectus habetur, eo quod suis partibus dimensus, (1107A)et his iterum in unum redactis, absque ullo detrimento aut incremento sui in se redit; ita definivit dicens: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini recte laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi, judicia Domini vera justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XIX). Quae omnia ideo senarii numeri perfectione decorantur, quia quanquam quodam modo inter se distare videantur, singula tamen ad perfectionem legis, qua viri sancti perfecti efficiuntur, pertinent. E quibus sicut uno subtracto sextus numerus minime adimpletur, (1107B)ita si aliquid detrahatur, perfectionis integritas mutilatur. Lex enim irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta: Non veni, inquit, legem solvere, sed adimplere (Matth. II). Et ut nosse possemus Evangelium quoque legem Domini esse, et duobus Testamentis, Novo videlicet et Veteri, legem consistere, adjunxit, Convertens animas (Psal. XIX), quoniam Veteris Testamenti pagina rigorem habet irreprehensibilis severitatis; Novi vero convocationem et mansuetudinem, per quam errantes corrigantur, et ad Christi gratiam animarum conversio fiat. Testimonium ergo Domini fidele, quoniam quaecunque pollicetur Deus plenissima veritate complentur. Quod testimonium sapientiam (1107C)praestat parvulis, non utique superbis nec tumida se elatione jactantibus, sed his parvulis de quibus Apostolus dicit, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Dat itaque testimonium Pater, dat Filius, dat et Spiritus sanctus; et sicut sunt unius essentiae et naturae, ita etiam in reddendo testimonio sublimes. De Patre in Evangelio legitur quod testimonium de Filio perhibuerit; de Filio autem Apostolus ad Timotheum scribit: Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato (I Tim. VI); de Spiritu quoque sancto idem Apostolus dicit: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Psal. XIX). Justitiae itaque Domini (1107D)rectae ideo dicuntur, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit, nec aliud illi in ore, aliud in opere est. Laetificantes sunt corda, quia justorum mentes aeternorum praemiorum collatione demulcent; quorum praemiorum perceptione confisus erat ille qui dicebat, De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV). Nam praeceptum Domini recte lucidum dicitur, sive quia a Patre luminum procedit, sive metonymice, quod lucidos efficiat. Illuminat etiam oculos, non carnales, quos nobiscum animantia communes habere noscuntur, sed interiores, qui divini muneris jubare spiritualiter perlustrantur. Timor autem Domini sanctus permanens in saeculum saeculi: mista est cum pavore dilectio, quae usu saeculari (1108A)reverentia nuncupatur. In omni ergo sanctitate versatur qui suum judicem et timere cognoscitur et amare. Inter timorem namque Domini et formidinem humanam hoc interest quod formido humana cum tempore commutatur; de ea, ni fallor, dictum est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). Timor autem Domini a proprio statu nulla temporali conversione mutatur, sed in idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat. Porro judicia Dei, quae et vera et justificata in semetipsa a propheta describuntur, mandata sunt ejus, quae in Veteri et Novo Testamento conscripta habentur, quia revera ex judicio sunt prolata. Vera, inquam, metonymice et justificata, quia veraces et justificatos observatores suos efficiunt. Inter judicium tamen (1108B)Dei et judicia ejus hoc interest, quod judicium numero singulari illud generale examen est, judicia vero ejus numero plurali sacramenta sunt, quae in duobus Testamentis, non in imaginibus nec in picturis inveniuntur, quae idem Psalmographus per schema quod Graece αὔξησις, id est augmentum, eo quod paulatim ad superiora concrescat, ita expressit dicens: Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum (Psal. XIX). Sicut enim lapides pretiosi auro praeferuntur in pretio, ita nimirum auro et lapidibus pretiosis mel et favum dulcedine praefertur. Per hanc enim figuram idem Psalmista susceptorem suum, gloriam etiam et exaltantem caput suum Dominum esse decantat dicens, Tu autem, Domine, susceptor meus es, (1108C)gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III). Et Apostolus ait: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII)? in qua per augmenta nominum rei magnitudo sensim succrescit. Cui quanquam vicina sit figura, quae Graece κλίμαξ, Latine gradatio dicitur, quando positis quibusdam gradibus sive in laude, sive in vituperatione, semper accrescit, ab ea tamen plurimum distat quod αὔξησις sine ulla iteratione nominum rerum procurat augmenta, κλίμαξ vero postremum verbum quod est in primo commate positum in sequenti membro modis omnibus repetit, sicque velut catena aliud semper in alio nectitur, ut est illud (1108D)Apostoli: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V); item illud: Nam quos praescivit et praedestinavit, eos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Nam si forte tu, amator vel potius adorator imaginum, interiore pectoris rancore submurmures dicens: Quid necesse est tantum per schemata evagari? cognosces ea nobis amabiliora imaginibus sive pictis tabulis tuis esse, et ideo tantum in illis evagatos esse. Has etenim dulcedines, has refectiones in Scripturis sive in Scripturarum schematibus, nos sive caeteros Scripturarum amatores reperire cognosce, quas tu sive socii tui in figuris, neque in tabulis, in quibus cordis tui puritatem (1109A)servare te dicis, penitus non reperies.

CAPUT XXXI. Quod contra Dominicae vocis imperium faciunt hi qui parentes suos anathematizant; et si secundum eorum opinionem praedecessores eorum haeretici fuere, isti ab haereticis geniti, docti et consecrati sunt: sive de non judicantis his qui de saeculo recesserunt; vel quantum istorum error a parentum errore dissentiat, cum videlicet illi imagines frangere, isti adorare censuerint.

Denique illi qui eas corpori et sanguini Dominico coaequare praesumunt, tanto illarum instigantur amore, ut etiam parentes suos qui eas sprevisse noscuntur, anathematizare non dubitent, errorem errori nectentes; cum videlicet et illis incongruam (1109B)et inordinatam exhibeant adorationem, et his vel a quibus per carnis materiam propagati sunt, vel hos per quorum consecrationem et baptismi sacramentum et caetera charismata sumpsere, inopportunam ingerant exsecrationem. Nam si secundum illorum vesaniam omnes imaginum adoratione carentes haeretici sunt, constat majores eorum qui eas non adoravere haereticos fuisse: qui si haeretici fuere, neque consecrationes faciendi, neque manus imponendi potestatem habuerunt; qui si hanc non habuerunt, hi qui ab eis hanc se accepisse putant, neque consecrationem neque manus impositionem habent. Item si prodecessores eorum, ut illi aiunt, anathemathis colligatione digni fuerunt, ligandi solvendique potestatem non habuerunt: quam si non habuerunt (1109C)omnia quaecunque ab eis in Ecclesia gesta sunt cassanda sunt; si omnia abnuenda sunt, gradus et ordinationes abnuenda sunt: si igitur prodecessores illorum anathematis colligatione digni fuerunt, istorum gradus et ordinationes cassanda sunt. Non enim schismaticis et anathematis vinculo colligatis ligandi solvendique, sed idoneis et catholicis potestatem a Domino legimus esse concessam. Parentibus interea honorem impendendum, non solum legalis, prophetica et apostolica, verum etiam evangelica admonitio docet, dicente Domino, Honora patrem tuum et matrem tuam (Matth. XV). Qui enim et per paginam Veteris Instrumenti, et per sui corporis praesentiam hoc salutare praeceptum contulit, idem Mosaico ore promulgavit dicens, Benedictus (1109D)qui honorat patrem suum et matrem suam (Exod. XX; Deut. V); et e contrario: Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam (Exod. XXI; Matth. XV; Marc. VII). Unde perpendendum est et magnopere animadvertendum quantae sit arrogantiae, quantaeque temeritatis et, ut ita dixerim, sceleris, parentes anathematizare, si ille maledictioni subjacet qui eos convincitur non honorare. Nam cum lex dicat: Non reveles turpitudinem patris tui (Levit. XVIII), et Apostolus: Filii, obedite parentibus vestris (Ephes. VI), isti utrique praecepto reluctari videntur, cum nec turpitudinem celare, nec honorem nituntur impendere. Sacri igitur canones de non contemnendis parentibus omni occasione seclusa, (1110A)hanc videntur protulisse sententiam: « Quicunque filii a parentibus sub praetextu divini cultus abscedunt, nec debitam reverentiam dependunt illis, anathema sint. » Si vero hi qui eis debitam reverentiam non impendunt, anathematizantur, quo putas damnationis vinculo qui eos anathematizant connectantur? Saluberrimus namque a sanctis Patribus Ecclesiis traditus usus est pro defunctorum spiritibus Dominum deprecari, quem nos cum sancta omni catholica et universali Ecclesia amplectentes, non solum pro nostrorum parentum, verum etiam pro amicorum fidelium qui nos in pace Dominica praecesserunt spiritibus clementissimam Domini pietatem exposcimus. Cui venerandae et ecclesiasticae constitutioni non mediocriter contraire videntur qui (1110B)defunctorum parentum spiritus non orationibus adjuvare, sed anathematis vinculo colligare nituntur; et qui orare etiam pro inimicis apostolicae eruditionis documento jubentur, pro suis hoc facere parentibus reluctantur. Nos nostris secundum ecclesiasticum usum per orationum et eleemosynarum instantiam deposcimus veniam, illi suis per inanium conciliorum conventus exoptant poenam. Nos nostris quietem exposcimus per missarum solemnia, illi suis ingerunt convicia per inordinata concilia. Nos nostrorum memoriam facimus in oratione, illi suis anathema jaciunt cum quadam abdicatione. Nos nostrorum spiritus requie potiri oramus in sinu Abrahae, illi suorum optant damnari animas cum Ario, Sabellio, Dioscoro, Nestorio et Eutychete. Nos (1110C)nostros collocari postulamus parentes inter agmina beatorum, illi suos inter obstinatas turbas haereticorum. Quae cum ita se habeant, constat eos duplex in hac parte patrare deliquium, cum et parentibus honorem derogent contra Dominicae vocis imperium, et, contra Apostoli sententiam, his qui a saeculo migraverunt temerarium conentur inferre judicium. Quod non sit ergo temere judicandum de his qui jam e saeculo migraverunt, vel de rebus ad Deum solum pertinentibus, haec est beati Pauli sententia: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus resurrexit a mortuis, ut (1110D)et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV). De qua re etiam sanctae Ecclesiae Romanae antestis Anastasius Anastasio imperatori sic perhibetur scripsisse: « Ne quod sit in hoc offendiculum in Ecclesia, dum, quod facere non possumus, de his qui jam transierunt judicare conemur, observandum esse tranquillitas tua cognoscat. » Quia ergo nec a filiis parentes inhonorandi, (1111A)nec a viventibus mortui temere judicandi sunt, divinarum Scripturarum paginis prolatum est. Nunc mentis oculo sollicite intuendum est quantum in supra memoratarum imaginum abolitione vel veneratione filiorum error a parentum errore dissentiat, cum utrinque sibi et istorum et illorum error repugnare non desinat. Illi enim eas convellendas atque contemnendas esse censuerunt ab Ecclesia perpetua abdicatione, isti eas non solum habendas, verum etiam venerandas student supplici adoratione. Illi eas mancipavere crepitantibus ignibus, isti honorant odoriferis thymiamatibus. Illi eas effugiebant etiam cernere, isti non cessant amplecti. Illi effodere ad ornamentum ecclesiae ab antiquis constitutas in parietibus, isti nuper conditas oblatis (1111B)perlustrant luminaribus. Illi eas studebant prorsus abominari, isti sanciunt omnino osculari. Illi anathematizabant habentes, isti e contrario non adorantes. Quae duo mala cum alterutrum sibi contraria (1112A)sint, et a recto tramite remota, restat nobis ut viam regiam secundum Apostolum gradientes, neque ad dexteram neque ad sinistram declinemus: ut nec cum illis prorsus abolendas dijudicemus, nec cum istis adorandas decernamus: sed solum Deum adorantes, et ejus sanctos venerantes secundum antiquam Patrum et ecclesiasticam traditionem eas in ecclesia in ornamento et memoria rerum gestarum, si libet, habeamus, et cum justitia hinc severitatem, illinc adulationem contemnentes; cum prudentia hinc versutiam, illinc hebitudinem declinantes; cum temperantia hinc libidinem, illinc insensibilitatem spernentes; cum fortitudine, hinc timiditatem, illinc audaciam abjicientes, cum sanctis Patribus qui eas in ornamento solummodo esse ecclesiae (1112B)siverunt, istis hinc adorantibus, illis hinc abominantibus postpositis, viam mandatorum Domini teneamus, qualiter ad eum qui est via, veritas et vita, ipso opitulante pervenire valeamus.

LIBER TERTIUS. (1111) PRAEFATIO. (1111B) Constat hujus nostri operis stylum sive in superioribus qui jam Deo annuente digesti sunt libris, sive in praesenti in cujus inceptionis adorimur articulo, sive etiam in eo quem postmodum Domino opitulante (1111C)digesturi sumus, adversus eorum insaniam vigilare, qui quanquam diversis temporibus diversisque voluntatibus synodos aut ut abdicari, aut ut adorari imagines in Ecclesia censeant, assolent aggregare. Et quoniam illius insaniae scriptura, quam inani desiderio septimae synodi vocabulo censeri ambiunt propriorum sensuum erroribus quasi membris concreta, et divinae legis testimoniorum incompetenter sibi adhibitorum commatibus quasi quibusdam pinnis cernitur esse suffulta: libuit nobis in praecedentibus libris pinnarum subsidia ei, quibus incassum fulciri arbitratur, demere; in sequentibus vero eam vanorum compage membrorum, quibus subsistere se posse suspicatur, destituere, ut praecedentes ab ea pinnarum remigia auferant, sequentes ejus artus frustratim (1111D)dirimant; praecedentes eam volatu, sequentes privent gressu: ut videlicet spiritalis intelligentiae et divini eloquii pinnis, quibus enormiter vehi putabatur, abscisis, et propriis sensibus a quibus violenter in aliis peregrinari compellebatur restitutis, et catholicae fidei fortis et inexpugnabilis pugni inpulsione, qua satis vacuarum et ratione carentium assertionum acervis, et congruis sensibus, et divinorum apicum testimoniis carens, omnibus appareat enervata, quae non ab omnibus creditur esse digesta: quoniam quidem dum suorum intentat auctorum in sublime laudis insigne efferre, prosperitatem rerum domesticarum civili non formidat certamine perturbare; dumque pessum ad quarumdam rerum interdictam cives adorationem provocat, civium in (1112B)se domestica arma territat, et spiculorum ictus quibus et libertas debuit tueri et hostili globo obniti in indigenas, proh dolor! compellit intorqueri. Hanc igitur non versutis cavillationibus, non forensi facundia, non procul a causa vagantibus locutionum phaleris, (1112C)non lepore lenociniosi cothurni, non callidae exsecutionis nodosis argumentationibus, jactanter enervare decrevimus, sed purae ac simplicis orationis ambitu divinorum eloquiorum tenacibus nervis concreto, et sanae sobriaeque doctrinae eloquentia colorato, qui elationis ostentatione carens Ecclesiae sanctae potius profectus amator, quam suae vel nostrae sit ventosae laudis sectator. Quoniam igitur in praesentis libri textu, in quo nunc adoriri nos liquet, illorum sententias discutientes qui aliter quaedam quam a sanctis Patribus tradita sunt in sua synodo posuere, de fide quodammodo disputaturi sumus, ordo exposcit ut primum nostrae fidei fundamentum jaciamus, hoc videlicet de quo ait Apostolus, Fundamentum enim aliud ponere nemo potest praeter id quod positum est, (1112D)quod est Christus Jesus (I Cor. III). Cujus venerandae fidei sinceritatem, mox ut sicut corde credimus, ore protulerimus, et tanti fundaminis firmitate futuri operis primordia munierimus, liberius nostra fabrica surgens rectius solidiusque struatur, et illorum sicubi minus recte minusve solide surrexerit, facilius dejiciatur. Quia ergo primum nos munire nostraque firmare, et post contra adversa confligere, et oppositis resistere debemus, non solum sacrarum litterarum perdocemur documentis, sed etiam ipsius Romani auctoris ( Sc. Ciceronis) eloquii monemur institutis, qui ait, « Argumentandum est ita ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus. »

CAPUT PRIMUM. Confessio fidei catholicae quam a sanctis Patribus accepimus, tenemus et puro corde credimus. (1113A) Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia creata sunt, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore nec gradu nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus (1113B)ascribimus, sed nec Patrem aliquando coepisse nec Filium; non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium: ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper habuit Filium. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre et Filio procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia: nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitassui perfetione aequalis est, ut exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi: atque ut confundentes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis (1113C)fatemur Deum, ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate disjungimus, non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, hoc est subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii aut sancti Spiritus personam aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit, sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus: itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur. (1113D)Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum assumendo hominem, non permutando deitatem: nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas atque integras esse substantias, id est, deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore: atque ut condemnamus Photinum qui solum et nudum hominem confitetur (1114A)in Christo, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula quae naturalis non est nobis confitemur esse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur a tempore susceptae carnis omnia quae erant deitatis in hominem demigrasse: et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa, ut quod nulla unquam haeresis dicere ausa est videatur hac confusione, utraque exinanita substantia scilicet deitatis et humanitatis, et a proprio statu in aliud esse mutata: qui tam Deum imperfectum in (1114B)Filio quam hominem confitentur, ut nec Deum vere nec hominem tenere credantur. Nos autem ita dicimus, susceptum a Dei Filio passibile nostrum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus enim Filius non putative sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem et caetera hujusmodi secundum illud passus est quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam deitas (1114C)Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas quam impassibilem necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius secundum Scripturas, juxta id quod mori poterat, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris manente ea natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, in aeternum cum deitate mansura. Accepta ergo a Patre potestate omnium quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum ac mortuorum, ut et justos remuneret et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem (1114D)fuerimus effecti in perpetuo mansuros; unam esse vitam sanctorum, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum peccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod hisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus esse celebrandum. Hominem si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari. Novum et Vetus Testamentum recipimus in eorum librorum numero quem sanctae catholicae Ecclesiae tradidit auctoritas. Animas a Deo dari credimus quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animas quasi partem Dei divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus (1115A)errorem qui eas ante peccasse vel in coelis conversatas fuisse dicunt quam in corpora mitterentur.

Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari, vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Joviniani quoque damnamus haeresin, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros virtutes quas hic habere neglexerimus. Liberum sic confitemur arbitrium ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio, et tam illos (1115B)errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, quam sincero corde credimus et fatemur, et in hoc opere beati Hieronymi verbis expressam taxavimus. Haec est vera fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisque inconvulse et intemerate custodierit, perpetuam salutem habebit.

CAPUT II. Quod Tarasius ab errore errorem linire conatus sit, et quod ab aegritudine ad aegritudinem dilapsus sit, cum videlicet repente ex laico conversus et ad episcopatum promotus nititur hoc emendare in imaginum adoratione quod admisit in repentina consecrationis susceptione. (1115C) Peritorum vetus iste medicorum mos est, sic unius aegritudinis molestiis medicaminibus crebris curando instare, ut tamen alterius pestis nequitiae non videatur adminicula praestare, quoniam quaedam res sicut unius vires extenuant, ita adhibitae alterius viribus alimenta ministrant: et spiritalis vineae cultorum est, sic quorumdam convellere vitiorum stirpes, ut tamen aliorum nullis convalescant incrementis radices, quoniam quorumdam vitiorum pestifera plantatio aliorum abolitione vitiorum inolescit, sicque alii pesti subsidia praebens agro mentis officit, (1115D)quae per se officere non valens suis viribus exstirpata fatescit. Quorum utrorumque praestantibus moribus, sive peritorum medicorum, sive spiritalium cultorum, non mediocriter Tarasius perhibetur obniti, qui per rem penitus interdictam et nullatenus proficientem nititur emendare rem penitus interdictam et prorsus officientem. Et veluti si quis lutulentum quid ingesta impuritate eluere cupiens, dum lutulentis nihilominus eluere nititur aquis, quo magis abluere appetit, eo magis eisdem impuritatibus inficit: ita idem ex laico repente ad episcopatum, ut fertur, promotus, dum repentinam tanti gradus susceptionem per insolentem nisus est emendare imaginum adorationem, illicitum illicito apposuit, et quanto unum errorem altero errore linire putavit, (1116A)tanto se majoribus errorum nexibus praepedivit. Nam si inopportuna imaginum adoratione inopportuna ordinatio stabiliri potest, facile res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, et si res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, facillime impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt. Non autem impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt: non igitur inopportuna ordinatio adoratione inopportuna nihilominus imaginum quoquomodo poterit stabiliri. Et si ecclesiasticae ordinationis regula a sanctis Patribus tradita intemerata servanda est, imo quia servanda est, omnino corrumpi non debet: et si omnino corrumpi non debet, nec pro utili quadam re corrumpi quidem debet: et si pro utili quadam re nullatenus corrumpi debet, multo ergo minus (1116B)pro inutili corrumpi debet; cum videlicet utrumque et imagines adorare, et sine ordine graduum pontificalem cathedram subire inutile sit. Sed quorsum ista? Accedamus ad Apostolum, veniamus ad Vas electionis, interrogemus egregium praedicatorem, intonet nobis quid de ordinatione episcopi censeat; qui procul dubio respondebit: Manus cito nemini imposueris (I Tim. V). Et rursus: Non neophytum, ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli (I Tim. III); ne videlicet dum putat se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, condemnatione superbiae sicut diabolus per jactantiam dejiciatur. Unde periculosissima est talis ordinatio, in qua diaboli judicium suspicatur: et formidolosissimum est (1116C)ejus doctrina, qua imagines adorare censet, uti, in quo tam atrocis exempli ruina formidatur; cum prohibitum sit popularem hominem sacerdotii magisterium adimplere debere, cujus nec officium tenuisse, nec disciplinam creditur agnovisse, et eum ea docere posse quae constat eum nequaquam antea didicisse. De tali itaque ordinatione haec est beati Gregorii Romanae urbis antistitis sententia: « Quidam desiderio honoris inflati defunctis episcopis tonsurantur, et repente fiunt ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subjectis praestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse (1116D)est ut et si inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis: videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur ad id quod teneat, ut postea non debeat errare qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur ut placeat: et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat: nam cum scriptum sit, Prius quis probetur, et sic ministret, multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali. Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido (1117A)notum est quae sit in hujus rei diligentia sancta egregii sollicitudo doctoris, qua neophytum ad ordines vetat sacros accedere. Sicut autem tunc neophytus dicebatur qui initio sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordine ergo ad ordinem accedendum est. Non gradum sacrum recte appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manus non esse cuiquam citius imponendas, quid hoc celerius, quidve praecipitantius quam ut exoriatur a summitate principium, ut ante esse incipiat episcopus quam magister. » Contra (1117B)quam ecclesiasticae institutionis normam dum superius memoratus Tarasius sacerdotale culmen, ut aiunt, contendit, turbare potius quam gubernare dinoscitur plebes. Nec mirandum est si non recte praedicet qui ad praedicationis officium non recte pervenit. De cujus inordinata consecratione multa sanctorum Patrum poni testimonia poterant, quae tamen brevitatis causa omissa sunt. Haec tantum de hac re posuisse sufficiat.

CAPUT III. Utrum Tarasius recte sentiat qui Spiritum sanctum non ex Patre et Filio secundum verissimam sanctae fidei regulam, sed ex Patre per Filium procedentem in suae credulitatis lectione profiteatur. Nostris memorialibus nequaquam subtraxit oblivio (1117C)sensibus quod in primordiis hujus nostri operis polliciti sumus nihil nos indiscussum relicturos, nihilque silentio praeterituros, quod in eadem synodo quae pro adorandis imaginibus gesta est, reprehensione dignum inveniretur, nisi forte quod aut difficultas inordinati sermonis nostro intellectui impertire negaret, aut puerilis dicti ineptiam reverentia cohibente nostra disputatio persequi despiceret; ideoque non est consequens ut ab hoc nostra suspendatur disputatio quod Tarasius Spiritum sanctum non ex Patre tantum, sicut quidam qui quanquam eum ex Filio procedere quodammodo tacuerint, tamen ex Patre et Filio procedentem omnino crediderunt, neque ex Patre et Filio, sicut omnis universaliter confitetur et credit Ecclesia eum procedere, sed ex (1117D)Patre per Filium in suae fidei professione procedere confessus est. In qua professione nisi puritas et sinceritas cordis sit quae credat eum non creaturam esse, sed creatorem, nec Patre Filioque minorem, sed eis aequalem et consubstantialem et ab utroque procedere, perniciosum virus poterit exoriri. Omnium ergo rerum definitio talis esse debet ut, omnibus obscuritatibus seu ambiguitatibus explosis, ad demonstrandae rei recto tramite tendat indicium, et si aliarum rerum definitio tam perspicua tamque debet esse dilucida, ut ea quae demonstranda sunt, evidenter demonstret, multo magis fidei definitio dilucida et perspicua et omni ambiguitate sive tortuositate carens esse debet. In qua si aliquid aut (1118A)tortuosum aut ambiguum, aut quodam nubilo verborum obductum fuerit, magnam affert dicenti vel audienti jacturam. Ex Patre enim et Filio Spiritum sanctum, non ex Patre per Filium procedere, recte creditur, et usitate confitetur: quia non per Filium ut pote creatura quae per ipsum facta sit, neque quasi posterior tempore, aut minor potestate, aut alterius substantiae, procedit, sed ex Patre et Filio ut coaeternus, ut consubstantialis, ut coaequalis, ut unius gloriae, potestatis atque divinitatis cum eis existens procedere creditur. Alteram namque vim habet ex praepositio, et alteram per. Unde et Dei Filius natus ex homine non per hominem creditur, id est, non per coitum, non per humanam operationem, sed ex virgine carnem assumendo natus. Et idcirco (1118B)quaeri potest utrum recte dici queat, Spiritus sanctus a Patre per Filium procedere, ne dum incaute haec propositio per in tanti mysterii professione ponitur, Ariani illius erroris virosum cuiquam poculum ministret, qui Spiritum sanctum creaturam esse, et per Filium sicut et caetera quae creata sunt, creatum esse blasphemat: qui etiam sui baptismatis tinctionem non juxta fidem evangelicam, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), sed in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto infelicibus quibusque ad se conversis impertivit. Spiritus namque sanctus non creatura, sed creator esse his testimoniis approbatur. Ait enim David: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXIII); et Salomon dicit: Ipse (1118C)creavit ea per Spiritum sanctum (Eccli. I); item David, Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIV); et in libro Job scribitur. Spiritus divinus est, inquit, qui creavit me (Job. XXXIII); et in libro Judith, Tibi, inquit, serviet omnis creatura tua: quoniam dixisti et facta sunt; misisti Spiritum tuum, et aedificavit (Judith. XVI). Tantae enim potestatis sive virtutis Spiritus sanctus ostenditur, ut ipso cooperante corpus Domini nostri Jesu Christi, quod est nostra redemptio, in utero virginis formaretur, evangelista dicente: Ne timeas, Joseph, accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I); item, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Luc. II); non quod Salvatoris nostri Spiritus sanctus Pater (1118D)dicendus est, ut duo patres credantur, sed quod Patris et Filii idem Spiritus sanctus cooperator et unius potestatis cum eisdem esse credatur, Domino affirmante, Ite, inquit discipulis, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Sicut enim Dominus apostolos ad praedicandum destinavit, pari etiam modo Spiritus sanctus facere declaratur. Scribitur enim in Actibus apostolorum quod Petro cogitante de visione, dicit ei Spiritus sanctus: Ecce viri quaerunt te; exsurgens vade cum eis nihil dubitans, quia ego eos misi ad te (Act. X); et item: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus ad quod elegi eos (Act. XIII); et item: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus (1119A)sanctus constituit episcopos (Act. XX). Nam et universa cum Patre et Filio, ut ostensum est, procreavit, et Deus esse unius cum iisdem essentiae his testimoniis approbatur. David enim ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Luce itaque clarius constat quod omnes prophetae non nisi per Spiritum sanctum annuntient vel loquantur, Domino attestante, qui ait: Cum venerit Spiritus ille sanctus quem Pater mittet in nomine meo, ipse vos docebit et ventura annuntiabit vobis (Joan. XV). Item per prophetam Dominus dicit: Noluerunt audire sermones meos quos mandavi in Spiritu meo per os prophetarum priorum, dicit Dominus. Paulus quoque apostolus ad Hebraeos scribens ait: Testificatur nobis Spiritu sancto, et hoc est testamentum quod dispono ad eos post dies illos, (1119B)dicit Dominus (Hebr. X). In Actibus quoque apostolorum ad Ananiam dixisse pastorem Ecclesiae legimus: Ut quid Satanas implevit cor tuum mentiri te Spiritui sancto (Act. IV)? Et ostendens eum Deum esse, in subsequentibus dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Paulus quoque vas electionis ad Corinthios scribit: Divisiones autem donationum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII). Quibus apostolicis verbis Spiritus sanctus idem Deus, idem Dominus declaratur. Idem vero Dominus in Evangelio dicit: Spiritus est Deus (Joan. IV). Item ad Corinthios Paulus scribens ait: Dominus autem Spiritus est (II Cor. III); et ad Ephesios: (1119C)Nolite, inquit, contristari Spiritum sanctum Dei (Ephes. IV); item ad Corinthios: An nescitis, inquit, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti quem habetis a Deo (I Cor. VI)? et eum Deum in humanis corporibus habitantem ostendens adjungit, et dicit. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Qui dum his testimoniis et creator et Deus approbetur, et ex Patre et Filio ab omni catholica Ecclesia procedere credatur, quaerendum est utrum necesse sit eum per Filium a Patre et non potius ex Patre et Filio procedere profiteri, cum hujuscemodi professio neque in Nicaeno, neque in Chalcedonensi symbolo a sanctis Patribus facta inveniatur. Per Filium enim super apostolos in igne apparuit, per (1119D)Filium hominibus datus est, quoniam ab omnibus Spiritus sanctus accipi non nisi per Filium poterat. Per Filium vero eum a Patre procedere profiteri, synodicae confessioni inusitatum est: quoniam Spiritus sanctus ut a Patre procedat non eget alterius adjutorio, ut per aliquem procedat, cum utique sit tertia in eadem sancta Trinitate persona et unius cum Patre et Filio sit potestatis atque essentiae. Qui cum a se Deus sit, ad nos autem relative donum est, distribuens singulis prout vult gratiarum dona. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus vult dimittit, quae sine illo non donantur: qui inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit conjungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo (1120A)maneamus et ipse in nobis: unde et in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus: ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed divina voluntate gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse Sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. Est enim Spiritus Patris attestante, Domino, qui ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Marc. XIII). Est et Spiritus Filii, Paulo attestante, qui ait: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII), ac per hoc Spiritus (1120B)amborum dicitur, quia ex Patre et Filio procedens unius probatur esse substantiae et naturae: qui si ingenitus diceretur, duo patres profiterentur; si genitus, duo filii incompetenter dicerentur. Sed quia nec Pater est nec Filius, ideo nec ingenitus, nec genitus, sed ex utroque procedens dicitur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint ad praesentium sive futurorum profectum proferentium: Filius solus de Patre est natus, ideo solus dicitur genitus; Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit, ideo solus amborum nuncupatur Spiritus. Procedit enim ex utroque, non nascendo, ut alicujus filius dici possit. Diceretur autem filius (1120C)Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium fidelium sensibus, eum ambo genuissent: non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. A Patre illum autem procedere Dominus noster Jesus Christus discipulos docuit dicens: Cum autem venerit, inquit, Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV). Et rursum ipse Dei et hominum mediator Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut et a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX); qui nisi ab eo procederet, nequaquam eum insufflans discipulis daret. Unus ergo est Spiritus Patris et Filii, unus, ut supra memoravimus, (1120D)amborum Spiritus. Quod si quis quaerat quomodo Filius a Patre nascendo procedit, Spiritus vero sanctus procedendo non nascitur; aut cur non uterque sint filii, cum uterque a Patre procedant; aut cur non et Spiritus sanctus dicatur ingenitus, sicut Pater; aut quomodo ab utroque procedat, aut cur Filius dicat: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V), quasi antea sine vita idem Filius exstiterit, et hanc Patre dante susceperit; aut quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen Pater genuit Filium; aut quomodo Filius nunquam sine Spiritu, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos (Joan. XVI); aut quomodo Filius non de se, sed de Patre (1121A)est, nec tamen ei est posterior de quo est; aut quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit: sciat haec et his similia humanae fragilitatis sensibus inscrutabilia et incomprehensibilia esse. Quis enim ista consideret? quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus? Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat hoc credere, hoc firmiter tenere, hoc toto corde fateri Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum, sed ex Patre et Filio procedentem: ita duntaxat ut in confessione fidei (1121B)omnes opinationes, omnes verborum novitates caveantur: et his verbis hisque sententiis fidelium confessio roboretur quae sanctae et universales synodi in symbolo taxaverunt.

CAPUT IV. Utrum Theodorus episcopus Hierosolymorum recte sentiat, qui cum Patrem sine principio penitus et sempiternum se credere dixerit, Filium nescio sub qua ambage verborum non aliud principium quam Patrem agnoscentem et ex ipso subsistentiam habentem professus sit. Et superiore quidem capitulo exsecuti sumus, in sanctae fidei confessione dilucidam et perspicuam definitionem fieri debere, et nunc necessario idipsum exsequimur. Quoniam nisi recto tramite, omnibus ambagibus hinc inde postpositis, ad demonstrandam (1121C)rei veritatem sermo gradiatur, et de ejus a quo profertur fidei integritate ab audientibus dubitatur, et haereticae pravitati et si non voto, sono tamen appropinquare videtur. Unde cavendum est ne in professione fidei Theodori episcopi, qui dum Patrem dicat sine principio, et Filium non aliud principium quam Patrem agnoscentem, et ab ipso subsistentiam habentem, Pater Filium, aut tempore, qui sibi consempiternus est; aut substantia, qui sibi consubstantialis est; aut honore, qui sibi aequalis est, praecedere suspicetur. Quod quidem etsi a praefato viro recte et catholice creditur, ita tamen ambigue positum est, ut legenti de ejus fide possit oriri suspicio, quod plerumque non infirma credulitas, sed sermonis (1121D)solet efficere difficultas. Quoniam igitur in hac professione non elucet evidenter utrum ejus fides aut probari aut improbari debeat, cum eam probandam potius quam improbandam esse nostra mallet intentio, restat ut quod de hac re a sanctis Patribus percepimus, credimus et tenemus, breviter exsequamur: hoc enim in tali professione expavescendum est, ne dum Pater sine principio dicitur, et Filius non aliud principium quam Patrem agnoscere, antiquior Pater Filio quia genuerit, et Filius posterior Patre quia genitus sit suspicetur, cum videlicet nihil sit in sancta Trinitate anterius posteriusve, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quoniam sicut tres personae consubstantiales sibi sunt, ita etiam consempiternae. Et sine tempore (1122A)generatio Filii de Patre intelligitur, sine tempore etiam processio Spiritus sancti de utroque. Est enim Pater Filio principium non creando, sed gignendo, non tempore procedendo, sed ineffabilis Pater ineffabilem Filium sine quo nunquam fuit, ineffabiliter sibi consempiternum generando. Est et Filius principium non Patri, sed rebus a se conditis; est et Spiritus sanctus principium omnibus quae ab eo creata sunt, quia nullo modo separari potest ab appellatione Creatoris. Sunt Pater et Filius principium Spiritui sancto non gignendo, quia non est Filius, neque creando, quia non est creatura, sed dando, quia ab utroque procedit. Est item Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, omnibus quae a se solo et uno creatore creata sunt. Et cum sit (1122B)Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, non tamen tria principia, sed unum est principium, una divinitas, una substantia, una omnipotentia. Haec enim quae breviter perstrinximus, praedicatoris egregii Augustini verbis approbanda sunt. Ait enim: « Dicitur ergo relative Pater, idemque relative dicitur principium, et si quid forte aliud ipse Pater ad Filium dicitur: principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et verbum, et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur, nihil autem horum Pater dicitur. Et principium Filius dicitur: cum enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium quia et loquor vobis. Sed nunquid Patris principium? creaturae se quippe ostendere voluit, cum (1122C)se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit vel ei quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione Creatoris, et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur. Non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur, et quae operatur vide. Unicuique, ait Apostolus, (1122D)datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, et reliqua. Item idem post pauca: Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto, verissime respondemus quod Deus sit, et cum Patre et Filio simul unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia, ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quaestio est: quia si ita est, non jam principium est ei tantum rei erit quam gignit aut (1123A)facit, sed etiam ei quam dat, ubi et illud elucescit, ut pote quod solet multos movere, cur non sit Filius etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat sicut in Evangelio legitur. Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus; et ideo non dicitur Filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus ut per gratiam nasceretur sicut nos. Quod enim de Patre natum est ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris est non et noster: quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus; sicut dicitur Domini salus quia dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accipimus. » Item idem post pauca: « Si ergo et quod (1123B)datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia, sed sicut Pater et Filius unus Deus: et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium, ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus Dominus. »

CAPUT V. Quod Tarasius non recte Spiritum sanctum contribulum Patri et Filio dixerit, cum sufficeret dicere coaeternum, consubstantialem, ejusdemque essentiae et naturae. Dixisse quoque in suae fidei professione Spiritum sanctum Patri et Filio contribulum Tarasius perhibetur: (1123C)quod absurdissimum et dictum et a catholicae fidei confessione penitus convellendum, non solum ab eorum sensibus qui litterariae solertiae disciplinam non nesciunt, sed etiam ab eorum qui communibus tantum utuntur litteris prorsus respuitur, et modis omnibus abdicatur. Est enim in promptu animadvertere, quod sicut consanguinei dicuntur qui sunt unius sanguinis, et consortes qui sunt unius sortis, et coaetanei qui sunt unius aetatis, qui etiam coaevi dicuntur, et conformes qui sunt unius formae, ita contribuli dicuntur qui de una tribu sunt. Quoniam loquelaris ista praepositio hanc vim obtinet ut ubicunque in compositione verborum ponitur, diversa quaeque cohaerere demonstret: sicut et in hac compositione duos aut plures homines cum contribulos (1123D)vocamus, evidenter eos de una tribu esse ostendimus. Est enim tribus multitudo hominum quae aut ab una stirpe genus ducit, sicut ab Jacob duodecim tribus processisse noscuntur; aut uno ministerio fungitur, sicut in exordio Romanae urbis in tres ordines ab ejusdem urbis conditore Romanus populus dispertitus est, in senatoribus videlicet, militibus sive plebibus. Unde hactenus hujus nominis etymologia servatur, et qui eis praesunt tribuni vocantur; in Deo autem qui est summum bonum, (1124A)unus apex, rerum singulare cacumen, unus in substantia, trinus in personis, nequaquam contribuli nomen inveniri potest, quia non alibi contribulus inveniri potest, nisi ubi invenitur et tribus. Spiritus autem sanctus non Patri et Filio contribulus sed consubstantialis est. Qui si contribulus est, tribus tantummodo aut affinitatis societate, quod profanum est dicere, jungitur; si, quod credere non solum absurdum, sed etiam impium est, tribus tantummodo aut affinitatis societate conjungitur, non est consubstantialis: est autem Patri et Filio consubstantialis, non igitur eis contribulus credendus est aut dicendus. In tanti enim mysterii confessione spretis dictionum novitatibus, suffecerat dicere Spiritum sanctum Patri et Filio coessentialem, coaeternum, coaequalem, unius (1124B)potestatis et gloriae, ita ut in tribus personis unitas substantiae, potestatis et gloriae summi Dei credatur et a catholicis confiteatur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Legat igitur quisquis hoc nomen in sancta Trinitate recte nominandum putat, et assertionibus fulcire affectat, lib. XIII beati Hilarii, et XV sanctissimi Augustini de eadem sancta et ineffabili Trinitate, subtilissime disputantes et viriliter intonantes, in quibus cum hoc nomen sanctae Trinitati aptatum minime repererit, id ei minime aptare praesumat, quoniam si ullatenus sanctae fidei confessioni conveniret, tot disputationum silvas effugere nequiret, nec esset tam eloquentibus tamque Latinitatis peritia eruditis viris in disputando alienum, si errori esset extraneum. Legat etiam caeterorum (1124C)catholicorum Patrum de fide opuscula, et cum hujusce nominis mentionem in tam sublimi tamque praeclaro negotio non repererit, hanc supervacue alibi se invenisse cognoscat. Quoniam sicubi extra horum disputationes in sanctae fidei confessione invenitur, aut ineloquentiae, quae imperitiae de fonte procedit, aut alterius linguae proprietati deputandum est, quae plerumque dum ad aliam linguam transit, vim suam amittit.

CAPUT VI. De eo quod Basilius Anchirae episcopus in suae fidei lectione post confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti imaginum et lipsanorum osculationem et adorationem inseruerit, fidem se habere dicens participare ipsis sanctificatione: remissionem vero peccatorum, sive carnis resurrectionem, seu vitam futuram omnino tacuerit. (1124D) Remissio peccatorum quae a Basilio Anchirae episcopo in suae fidei confessione est praetermissa, inter summa ecclesiasticae dignitatis est charismata numeranda. Hanc Propheta insigni laude praefert, cum eos beatos dicit quibus fit: Beati, inquiens, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXII). Hanc vox Verbi, vox Sapientiae, amicus Sponsi inter prima evangelicae tubae tonitrua intonavit, sicut scriptum est: Et venit in omnem regionem (1125A)circa Jordanem praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum (Luc. III). Hanc mediator Dei et hominum, Agnus Dei qui tollit peccata mundi, pietate qua mundum redimere venerat dedicavit, cum et quibusdam ante passionem peccata remisit, et ut totius mundi peccata dilueret, se Deo Patri in sacrificium obtulit: et ut hanc perpetim Ecclesia consequi valeret, Spiritus ei ineffabile donum et sui characteris insuperabile signum, et sacrosancti baptismatis salutiferum sacramentum concessit. Hanc apostoli in collatione fidei, quam ab invicem discessuri quasi quamdam credulitatis et praedicationis normam statuerunt, post confessionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, posuisse perhibentur: et in tanti verbi brevitate de quo per prophetam (1125B)dictum est: Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram (Isa. X; Rom. IX), hanc ponere minime distulerunt, quia sine hac fidei sinceritatem integram esse minime perspexerunt. Nec cohibuit eos ab ejus professione illius symboli brevitas quam exposcebat sacrae fidei integritas, tantique doni veneranda sublimitas. Fit enim per Spiritum sanctum per quem remittuntur peccata, sive sanguinem Christi qui a nobis in sacramento sumitur, et pro nobis effusus est in remissionem peccatorum. Fit et per aquam baptismatis, in qua originalis noxae antiquum et obsoletum vulnus diluitur. Unde et apostolus (I Joan. V) tres dicit testimonium perhibere, spiritum, sanguinem, et aquam, et tres unum esse: quia et per Spiritum sanctum et per sanguinem Christi et per (1125C)aquam baptismatis ad unum compitum, id est, ad remissionem peccatorum pervenitur. Hanc quidam doctorum cum quid sit canticum novum luculenter dissereret, inter caeteras novitates quas in Christi incarnatione dixit esse completas, enumeravit dicens: « Novum est Filium Dei hominem fieri, novum est eumdem ab hominibus morti tradi, novum est die tertia surgere, novum est cum corpore ad coelum ascendere, novum est remissionem peccatorum hominibus dari. » Novum itaque dixit remissionem peccatorum hominibus dari, quae sicut in Novo Testamento datur, in Veteri non dabatur. Pagina enim Instrumenti Veteris peccata non diluit, sed ostendit. Carnis quoque resurrectio quam credere et fateri Christianorum, non credere vero Sadducaeorum (1125D)est, quam praefatus episcopus in suae fidei professione reticuit, et Veteris Instrumenti lectione monstratur, cum et per Job virum evangelicum potius quam legalem dicitur: Scio quod Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim, et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius (Job. XIX); et per Danielem virum sanctissimum et arcanorum Dei scrutatorem monstratur dicentem: Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere (1126A)resurgunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper (Dan. XII); et ipsa Veritate ad terras pro salute generis humani descendente, omnino commendatur qui eam et praedicationis suae sacrosanctis oraculis edocuit, et suae resurrectionis salutari exemplo monstravit. Si vero aliquis dicat, Job in hac sententia suam solummodo resurrectionem, non generalem omnium hominum dixisse, audiat eum in alio loco generalem omnium resurrectionem affirmantem et dicentem: Lignum habet spem, si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant: si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus ejus, ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est: homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi (1126B)quaeso est? quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget, donec atteratur coelum, nec evigilabit, nec consurget de somno suo (Job. XIV). Quod totum ita intelligendum est, Nunquid lignum habet spem revirescendi et homo non habet resurgendi? nunquid quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget? nunquid donec atteratur coelum non evigilabit, nec consurget de somno suo? quibus verbis non suam solummodo, sed totius humani generis resurrectionem generalem demonstrat. Sequitur. Hanc etiam apostoli cum diversas quidem nationes non diversa fide, diversis linguis imbuti, non diversas constitutiones tradituri peterent, omnibus gentibus inter caetera (1126C)mysteriorum spiritalium arcana tradiderunt: et ne oblivione dilueretur aut haeretica pravitate cassata per temporum incrementa frustraretur, in symbolo posuerunt, et in tam authentico fidei indicio, in quo totius fidei integritas admirabili brevitate conplectitur, locaverunt. Hanc unus illorum qui fera gentium corda sacri styli doctrina perdomuit, inter caetera quae de ea profatus est, in momento, in ictu oculi fore praedixit (I Cor. XV). Vita quoque futuri saeculi, quam idem Basilius negligenter reticuisse dignoscitur, et ab ipso nobis Domino pollicetur, et pene in omnibus sanctarum Scripturarum oraculis praedicatur, quippe cum sine ea carnis resurrectio nil valeat, et ob eam adipiscendam totius nostrae religionis desudet intentio. Unde datur intelligi non eum mediocriter (1126D)delirasse, cum in suae fidei confessione res tantis mysteriis plenas, et revera mysteriis plenas, sine quibus Christiana credulitas stare non potest, silentio praeterierit et in earum loco res non necessarias et risu dignas protulerit. Non igitur ei ideo tantummodo succensetur quia eas profiteri distulit, si tamen eas corde credit, cum plerumque quaedam aut brevitatis studio, aut quadam occasione in dicendo praetermittuntur quae in credendo firmiter tenentur; sed quia in earum loco id intulit quod a nullo sanctorum Patrum (1127A)in fidei promissione illatum fuisse perlegit: quia et miles qui quondam pugnavit, aut quandoque pugnaturus est, non ideo arguitur si ad tempus non pugnet, sed si fuga lapsus et suam nobilitatem ignobilitet, et sociorum vires inutili exemplo enervet. Dixit enim praefatus episcopus, postquam imaginum adorationem et osculationem inter prima suae fidei munimenta fassus est: « fidem se habere participare illis sanctificatione. » Nec immerito rebus insensatis, et non solum sanctificatione sed etiam vita carentibus, participare dignus, qui post confessionem sanctae et unicae Trinitatis in talibus naeniis fidem se habere dixit, et ea quae inter prima Christianae religionis charismata enumeranda sunt, remissionem videlicet peccatorum, carnis resurrectionem et vitam futuri (1127B)saeculi desidiose praetermisit. Esto denique, utile quiddam est imagines adorare, quid adimitur Christianae religioni si inter primas fidei professiones illius quoque rei professio non detur, cum pleraque sint quae inter caeteras ecclesiasticae institutionis traditiones fidelibus tradita sunt, quorum etsi in fidei confessione professio tacetur, nihil tamen ideo sanctae religioni adimitur? Aut in quo praejudicat, si earum adoratio taceatur, fidei integritati, cum a sanctis Patribus inhibita potius quam instituta credatur. Non enim eo modo praejudicat praetermissio imaginum adorationis sacrae fidei puritati, quae interdicta potius quam instituta est, sicut praejudicant remissio peccatorum, carnis resurrectio et vita futuri saeculi si in confessione praetermittantur, quae utique et in (1127C)omnium Scripturarum sanctarum serie praedicantur, et, ut praefati sumus, ab apostolis in symbolo laudabili brevitate connexae tenentur.

CAPUT VII. De eo quod Theodosius Amori episcopus desidiose fidem sanctae et unicae Trinitatis tacuerit, de imaginibus vero incaute et extraordinarie dixerit: Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines; et post pauca: Qui non instruunt diligenter omnem Christo dilectum populum adorare et venerari sacras et honorandas imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, anathema. Basilium Anchirae episcopum in superiore capitulo arguendum recte ostendimus, eo quod suae fidei jacto fundamine in aedificio tam excellentis mysterii res valde necessarias superaedificare neglexerit, et vice (1127D)earum res ab omni penitus religionis fabrica abnuendas superaedificare nisus sit: in praesenti vero Theodosium Amori episcopum rectius competentiusque arguendum decernimus, qui, nullo suae fidei in praefata synodo posito fundamento, res tantum inanes et ratione seclusas inaniter et irrationabiliter aedificare coepit. In illius enim aedificio si id quod inaniter surrexit dejiciatur, saltem id quod bene fundatum est remanebit; in istius vero si omne quod inane et frivolum est destituatur, nil quod remaneat erit: si ergo illi recte succensetur qui sanctae et unicae Trinitatis confessioni imaginum adorationem inseruit, multo rectius huic succensebitur qui illius summi et ineffabilis mysterii confessione postposita, de illarum adoratione frivola nescio quae tantummodo (1128A)somniavit. Ita enim exorsus est: « Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines. » O mira confessio episcopi! O pulchra dictio sacerdotis! O laudanda devotio praesulis! Tacet confessionem excellentissimae majestatis, et insonat confessionem insolentissimae vanitatis. Ab ejus confessione pedem retrahit qui dixit, Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X; Luc. XII) et in imaginum confessionem totis se gressibus infert. Tacet quod et ille fateri et caeteros ut faterentur debuit hortari, et fassus est quod nec ille fateri et ne caeteri faterentur debuit reluctari; et qui opponere murum pro domo Israel debuit et stare in praelio in die Domini, ipse ad deditionis dedecus, proh (1128B)dolor! sponte dilabitur; quia videlicet qui debuit a prava confessione et a ridiculoso errore aliorum mentes coercere praedicationis studio, ipse primum illis errandi via efficitur pravae confessionis exemplo. Quod vero anathematizat omnes qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare et venerari imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, quam absurde quamque incaute agat, prudens lector advertat, praesertim qui anathema quod aliis temeraria praesumptione inferre contendit, in se suosque irreverenter intorquet, et telum quo sui erroris extraneam nititur perfodere partem, in suam civiumque deflectit necem. Nec liberat imaginum adoratio ab anathematis colligatione suos, quae nectere tantummodo nitebatur exteros. Anathematizat (1128C)enim qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare imagines. Nunquidnam, ut caeteros taceam, in sibi commissa plebe omnes instruunt omnem Christo dilectum populum imagines adorare, qui nec instruendi habent officium, nec praedicationis gradum? nunquid et ipse omnem Christo dilectum populum instruit? Cum videlicet pene totus mundus Christi populo plenus sit: quoniam desiit tantummodo in Judaea notus esse Deus, sed in omnem terram exivit sonus apostolorum, et repleta est omnis terra gloria Domini, et omnes gentes veniunt et adorant in conspectu Domini, juxta Malachiae vaticinium in verbo Domini dicentis, Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni (1128D)loco sacrificatur et offertur mihi hostia munda (Malach. II), et pastor Ecclesiae, cui in figura disci diversorum animantium generibus pleni totus orbis diversis gentibus plenus ad Dei gratiam vocandus ostenditur, dicit: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Nam si secundum ejus deliramentum quicunque non instruunt omnem Christo dilectum populum, anathemate digni sunt, neque ipse idem, neque coepiscopi qui in eadem synodo fuisse perhibentur, neque illis subditae plebes anathematis vinculo carere quibunt, quia etsi instruunt duarum aut trium vel certe plurimarum provinciarum gentes, non tamen omnem Christo dilectum populum instruunt, cum per tam prolixas (1129A)tamque vastas mundi partes sit catholica Ecclesia, quae utique Christi dilectus populus est, diffusa, et tam per inaccessas et ignotas nationes sit, Domino largiente, dilatata. Aut ergo omnem Christi Ecclesiam ab oriente usque ad occidentem, a septentrione usque ad meridiem, se suosque imaginum adoratione instruere perdocebit, aut secundum suae vanitatis sententiam cum sociis sive subditis anathemati subjacebit: quoniam etsi omnem populum instruere possent, non igitur omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt imagines in quarum adorationem universitatem populi instruerent, habere poterant, quorum multitudo tanta est, ut de his per Prophetam ex persona Filii ad Patrem dicatur: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus (1129B)eorum: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXIX). Quod etsi hyperbolice dictum sit, tanta eorum qui ab initio Deo placuerunt sunt agmina, ut nec pingi nec dinumerari possint ab alio, nisi ab eo in cujus libro eorum scripta habentur nomina. Nam si a se prolati idem episcopus anathematis jacturam vitare cupit, necesse est ut omnium sanctorum qui per diversas mundi partes ab initio Deo placuerunt, imagines et habeat et adoret; et si eas prae multitudine sui habere nequiverit, imo quia nequibit, a se ergo prolato anathemati colla submittat

CAPUT VIII. Quod pene de omnium fide ambigitur, cum Spiritum sanctum quidam a Patre tantum, quidam vero neque a Patre neque a Filio procedentem confessi sint. (1129C)Ex Patre et Filio Spiritum sanctum procedere, quantum attinet ad brevitatem hujus styli cui studemus, Domino annuente, in superioribus monstratum est. Nam cum pene omnes in praefata synodo hoc aut penitus tacuerint, aut ambigue protulerint, nos quasi homines humana imbecillitate cogitationum, et eorum quae nec audimus nec legimus ignari, nec eorum fidei testimonium perhibemus qui hoc silentio praeterierunt, nec eorum qui ambigue protulerunt, nec ideo eorum credulitatem abnuimus, quia hoc tacuerunt vel ambigue protulerunt. Quoniam qualiter teneant nescimus, sed hanc rem et indiscussam praeterire, ne eis tacendo assensum praebere videamur, et quia non patenter elucet quid velit, improbare timentes, illius examini reservamus quem occulta (1129D)non fallunt. Scimus denique eos haud procul ab errore esse, qui si ab eo ideo elongantur, quia bene de hac re sentiunt, ideo tamen ei appropinquant, quia quod recte sentiunt recte fateri neglexerunt, quod autem recte corde creditur adjustitiam, recte ore debet profiteri ad salutem.

CAPUT IX. De eo quod si forte aliquis error in praefatorum episcoporum sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, propter difficultatem et enormitatem sermonis illorum remanebit, qui plerumque tanta ignavia obsitus est, ut quid significare velit quive sensus in eo intelligendus sit, minime pateat. Cum multa elocutionum sint genera, quae a grammaticis sive a rhetoribus copiose ac varie traduntur, (1130A)omnium tamen sermonum sive dictionum series quadripertita ratione dividitur. Omnis autem sermo aut sapiens est et disertus, aut sapiens et non disertus, aut disertus et non sapiens, aut nec sapiens nec disertus. Sapiens ergo est et disertus, sicut plurimi divinarum Scripturarum libri, et ut caeteros taceam, ut est liber Isaiae prophetae, cujus sermo et sapiens est, utpote quem Spiritus sanctus dictaverit, et disertus, quia ab illustri et urbano viro prolatus est. Sapiens autem et non disertus, ut quidam in ipsis etiam divinis Scripturis habentur. Sapiens videlicet in sententiarum celsitudinibus divini flaminis nectare promulgatis, indisertus vero aut simplicitate sanctorum virorum, a quibus prolatus est, qui sensuum potius quam verborum venustatibus uti maluerunt, (1130B)aut indigenarum loquendi usu, inter quos sancti viri divini verbi latores nati aut conversati fuisse noscuntur, sicut de beato Jeremia Hieronymus dicit, quod simplicitas sermonis de loco ei Anatoth in quo natus est accesserit. Disertus ergo et non sapiens, sicut gentilium scriptorum est, qui etsi venustus est humanarum artium eruditione, insipiens tamen est, quia et veri Dei notitia et salutifera caret exhortatione. Est et quorumdam haereticorum sermo disertus, nec tamen sapiens, qui etsi humanorum ingeniorum industria est expolitus, sapientiae veritate et virtutum documentis est omnino nudatus. De disertis vero nec tamen sapientibus per Isaiam prophetam dicitur: Populum enim imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem (1130C)linguae ejus in qua nulla est sapientia (Isa. XXXIII). Nec disertus ergo nec sapiens est, sicut plurimorum qui temere ad quaelibet docenda accedunt antequam sacratissimorum sensuum dapibus reficiantur et eloquentiae ornamentis imbuantur, vel etiam ut istius synodi scriptura est, cujus errores discutere nitimur, in cujus sententiis nec sensuum reperitur ornatus, nec ex eloquentiae flumine quidam deducitur rivulus. Et cum omnis scriptura aut culta sit et aperta, aut culta et non aperta, aut inculta et aperta, aut nec culta nec aperta, et haec duabus primis istis speciebus est aliena, et duabus sequentibus omnino conserta, quia nec sermonum cultu aut eloquentiae cothurno attollitur, nec puritate apertae locutionis texitur, quod in altero ob sui puritatem (1130D)ad intelligendum promoveat. Nec culta est et non aperta, quia non longis periodis involvitur, non variis topicorum perplexitatibus exornatur, nec lubricis syllogismorum conclusionibus ex industria dialecticae artis venientibus catenatur: quae omnia et culta sunt, utpote quae sophistico poliuntur cylindro; et non aperta, quia a simplicium lectorum sensu procul remota eruditissimorum tantummodo se inferunt ingenio. Sed aut aperta est, quae eruditione carens omnibus legentibus sive audientibus patet; aut inordinate et incompte digesta, et soloecismis mutilata, barbarismis corrupta, caeteris vitiorum nubilis obducta, et luculenta oratione carens, et ordine texendorum sensuum exploso, nec culta est nec aperta. (1131A)Ideoque si forte aliquis error in sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, his a nobis se tuebitur armis, quia se talibus incompositarum dictionum abdidit involucris; et a nobis ideo deprehendi nequivit, quia ad nos difficultate sermonis quasi quodam pallio obsitus advenit.

CAPUT X. Ridiculose et pueriliter dictum in sententia fidei Theodori episcopi: Mirabilis Deus in sanctis suis; et continuo, sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter illos, tanquam hic versiculus illum priorem subsequatur.

Id vero quod Theodorus episcopus hos duos Psalmistae versiculos ita interjecta particula adverbii continuo, in unum protulit, quasi alter alterum nulla intercapedine aliorum versuum interposita subsequatur, (1131B)cum videlicet hic versiculus quem illum continuo subsequi dicit, non solum confestim non subsequatur, sed etiam ferme ante quinquaginta psalmos, cui postponitur praecedere noscatur, non ideo nobis reprehendere libuit quod fidei quoddam praejudicium afferat, sed quia ridiculo sui reprehensioni subjaceat et reprehendentibus deridendi materiam conferat, pateatque talem scripturam non esse idoneam, ut magna absque errore instruat, quae in parvis absque vigore titubat, nec habere eam vim res dubias affirmandi et incognitas docendi, quae non habet ingenium res non dubias narrandi et notas proferendi. Quomodo ergo illius synodi poterit recipi doctrina, cujus in tot locis reprehenditur scriptura? aut quomodo cum caeteris synodalibus a sanctis patribus digestis (1131C)vel susceptis scriptis societatis poterit adipisci dignitatem, quae earum sensuum et verborum fugit societatem? Illae enim in nullo reprehenduntur, et ideo in omnibus suscipiuntur: haec vero quia in multis reprehenditur, non immerito pene in omnibus repudiatur.

CAPUT XI. Quod inutiliter et incaute Graeci Ecclesiam catholicam anathematizare conati sint in eorum synodo, eo quod imagines non adoret, cum utique prius debuerint omnino scrutari quid uniuscujusque partis Ecclesia de hac causa sentire vellet.

Ecclesiasticae tubae praedicatio intonat, peccantem fratrem primo clam corripiendum; qui si audire noluerit, seorsum adhibitis fratribus vel corrigendi studio, vel conveniendi testimonio admonendus est; (1131D)qui si et illos audire contempserit, tunc multis res notescenda est, ut detestationi eum habeant, et qui nequivit salvari pudore, saltim opprobriis salvetur; qui si neque multorum admonitioni assensum praebuerit, ethnicorum sive publicanorum more detestandus est. Cui praedicationi non mediocriter illorum Ecclesia contraire videtur quae totius mundi Ecclesias priusquam more ecclesiastico per epistolare eloquium consulendo sive scrutando alloquatur, praesumptive, sive incaute, anathematizare conatur. Debuerat enim ad circumjacentium provinciarum Ecclesias legationem sciscitativam facere, utrum imagines adorari aut non adorari deberent, ut, juxta cujusdam sapientis vocem, per consilium et sequenda (1132A)sequens et vitanda vitans, non eam postmodum poenitere constaret, sed quidquid de hac re plures secundum apostolicam institutionem tenere vellent Ecclesiae, ipsa quoque teneret; et quae pluribus consentientibus antiquis institutionibus obniti tentaret et obstinata mente ab universitate ecclesiastici corporis se dirimere vellet, hanc detestationi multaret. Nam quis furor est, quaeve dementia ut unius partis Ecclesia rem quae neque ab apostolis, neque ab eorum successoribus statuta est, nitens statuere, totius mundi Ecclesias conetur anathematizare, et compellantur aut apostolicis institutis contraire, aut ab illis prolato vanissimo anathemati subjacere? Sed cum illorum dementissimum anathema illis potius quam nobis jacturam impertiat, dicente Apostolo, (1132B)Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI), etiam si quodammodo laedere posset, tolerabilius nobis esset illud perpeti quam apostolorum sive caeterorum sanctorum Patrum monitis obniti, quippe qui cum Susanna dicimus, Melius est incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei nostri (Dan. XIII), et pastoris Ecclesiae verbis perdocemur obedire oportere Deo magis quam hominibus (Act. V). Sicut enim cuilibet civium sive principis societate fruenti a seditiosis quibusdam qui contra principem et cives agunt, tolerabilius est ab illis illata convicia sustinere, quam cum eis in seditionem conspirare, ita nimirum tolerabilius nobis est, ab illis exsecrari qui etiam suos parentes exsecrari non formidant, quam cum illis res insensatas contra divinarum Scripturarum (1132C)instituta adorare. Exsecratio namque sine ratione, et ira sine potestate, et damnatio sine auctoritate, quantum eos contra quos inhiant minime laedunt, tanto auctores suos majoribus taediis afficiunt, et magis desides et impatientes esse produnt. Nisi ergo eos vetusta pernicies et antiqua lues, dux mortis, radix malorum, quae et angelos ab aethereorum civium societate, et homines a florigerae sedis dignitate expulit, stimulis suae nequitiae inflammaret, nec synodum ob adorandas imagines sine conhibentia plurimarum catholicarum et Deo fidelium Ecclesiarum, aggregatam universalem nominare curarent, nec tot tantasque Ecclesias quae utique corpus Christi sunt, tam insolenter anathematizare auderent, nec rerum insensatarum culturam et adorationem contra (1132D)divinarum apicum institutionem statuere tentarent. Nemo enim, ait Apostolus, in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu (I Cor. XII). Unde cavendum est, ne dum Ecclesiam quae est corpus Christi inconsulte et incaute anathematizare nituntur, illi qui ejus caput est injuriam inferre videantur. Tanta itaque dilectione sibi Christus Ecclesiam ascivit, ut inseparabiliter ei, utpote caput corpori, praeemineat, et illa ei perpetim, utpote corpus capiti cohaereat, ut nequaquam corpori aut injuria aut honorificentia exhibeatur quod non ad caput referatur. Ecclesiae etenim persecutionem a Judaeis illatam suam Christus referebat, cum rapaci lupo Saulo, necdum Paulo, mane praedam in vastationem Ecclesiae comedenti, vespere (1133A)spolia in saluberrima praedicatione sive epistolarum missione divisuro, dicebat: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Non quod ille Christum persequeretur in aetheriis arcibus regnantem, sed Ecclesiam jam tunc pullulantem et in hujus saeculi horrisonis fluctibus natitantem. Christus ergo in corpore suo, quod est Ecclesia, etiam nunc persecutionem sustinet, non quidem corporaliter, ut dudum pro mundi salute, sed quadam pietatis miseratione, qua suorum membrorum, id est, fidelium in unitate sanctae Ecclesiae commanentium semper miseretur, de quibus erat ille qui dicebat: Gaudeo in passionibus meis, quia expleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus quod est Ecclesia (Coloss. I). Hanc passionem, quam Christus in sanctis (1133B)suis sustinet, David praefigurabat cum dicebat: Adhuc ludam et vilior apparebo (II Reg. VI), quia dum se humilians usque ad mortem ad crucis perveniret mysterium, et a synagoga, quae sterilis ex tunc remansit, despiceretur, in sudore sanguineo membrorum suorum passiones ostendebat esse futuras, ac contra Ecclesiae exhibitam honorificentiam suam esse testatur cum dicit: Qui vos recipit, me recipit (Matth. X). Et, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV). Si ergo illi de quibus sermo est, custodem virtutum, magistram bonorum, humilitatem amplecterentur, nec corpus Christi, quod est Ecclesia, impudentissime anathematizare tentarent, nec ob suae imo vanae laudis appetitum pro re tam inutili tamque inofficiosa synodum aggregarent.

CAPUT XII. Quod magna ex parte mansuetudinem et patientiam abjecerint in non continendo os suum et inordinate loquendo.

(1133C) Aggregata igitur synodo si in ea ecclesiastico more egissent, res necessarias et fidelibus profuturas pertractantes, omnes vocum novitates et inordinatas locutionum naenias evitarent, et mediocritatis callem tenentes neque ab apostolicis doctrinis, neque ab antiquarum synodorum institutionibus dissentirent, sed patientiae et mansuetudinis ornamentis ornati, nequaquam dicentes bonum malum et malum bonum, ponentes amarum dulce et dulce amarum, prophetico sermoni contrairent; et ea quae necessario statuenda erant prudenter statuerent, et quae dicenda diligenter (1133D)dicerent, et spreto supervacuo et extraordinario anathemate, res utiles perdocerent, res vero ambiguas aut certe inutiles silentio multarent, et nostrae partis sive caeterarum mundi partium Ecclesiae eorum statutis parerent. Sed quoniam impossibile est et eorum statutis assensum praebere et antiquis patrum institutionibus parere, cum videlicet inter se diversa sint, et quantum lux tenebris, vita morte, visio caecitate, probitas improbitate, puritas impuritate, sanitas aegritudine, tantum eorum instituta a sanctorum patrum institutis distent, idcirco, deterioribus spretis, potioribus contenti sumus, et contemptis fallacibus diverticulis certum ac regium tramitem tenere desideramus. Ubi, quaeso, praestantissima virtus mansuetudo? (1134A)vel tu fortissima furiis sive cunctis levibus incitamentis inimica patientia? Quo abieratis? quo discesseratis, cum tam incautas tamque perversas constitutiones a tot sacerdotibus patrari videretis, cum Ecclesiae tot anathematum vincula inferre cerneretis? Cur non saltim in duobus vel tribus hospitium habuistis? Cur omnes sprevistis? Cur cunctis vestram absentiam praesentastis? Cur non eos a tot nugis vestri moderaminis compescuistis fraenis? Cur non a tot deliramentis vestrae industriae coercuistis habenis? Stimulante namque jactantia sive ventosae laudis appetitu, et ministram suam, oris videlicet incontinentiam, contra nos pugnaturam impellente, quae omnia ut caetera malorum fomenta non incongrue nostrae legiones respuunt, ab eis abscessimus, (1134B)et apud eos tandem hospitari nequivimus, quos talium errorum tumultibus invasos esse comperimus. Nulla enim est societas luci et tenebris, nec quaedam communicatio Christi et Belial, quoniam, juxta cujusdam sapientis sententiam, spiritus Dei, qui utique nostri exercitus dux est, effugiet fictum, non habitabit in corpore subdito peccatis. Non enim nos in medio ejus, nec ille in medio nostri habitavit qui facit superbiam. Quoniam, juxta verba Jesu filii Sirach, odibilis coram Deo et hominibus superbia, et synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis (Eccli., XIII). Tanto enim in eorum synodo discipula superbiae, oris scilicet incontinentia, viguit, quanto modestia sive prudentia vigere debuit, et cujus nec extrema quidem manus in tali actu duci (1134C)debuit, principatum, proh dolor! tenuit; et quae principatum tenere debuit, nec extrema quidem ejus manus illorum coetibus interfuit. Tuo itaque instinctu, o incontinentia oris, quae gressus hominum in terra viventium dirigi prohibes, dicente Propheta, Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX), et cujus anni sui peccatum non deest, juxta illud, Ex multiloquio non effugies peccatum, parcens autem labiis sapiens eris (Prov. X), et per quam anima laeditur, juxta sapientis vocem dicentis, Qui multis utitur verbis, laedit animam suam (Eccli. XX), et quae non solum respondere antequam audias, verum etiam sanctam Ecclesiam anathematizare, antequam alloquatur tuos sequaces, compellis, juxta illud, Qui respondet verbum priusquam audiat, stultitia est illi, et opprobrium (1134D)(Prov. XVIII), te urgente ita penitus nostrum abnuere consortium, ut nostra societas in eorum mentibus nec leve quidem posset imprimere vestigium. Nos enim sequi decor vitae est, et nos spernere error insaniae, et secundum magistrae nostrae sapientiae vocem, Exitus nostri exitus vitae sunt (Eccli. XXIV). Nisi enim legislator nostrorum monitorum sequax fuisset, et nostri moderaminis retinaculis gressus suae mentis connexos habuisset, dicente Scriptura: Et erat Moyses mansuetus prae omnibus hominibus, qui sunt super terram, nequaquam tantoties divinis alloquiis frueretur, neque tot mysteriorum arcanis, Domino insinuante, imbueretur, nec de eo ab eodem rerum omnium Domino diceretur: At non sicut servus meus (1135A)Moyses, ad quem loquor facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Num. XII). Patientiae itaque et mansuetudinis virtus et ab illis prorsus abjecta esse perhibetur, qui pessum et extraordinarie ad catholicam Ecclesiam anathematizandam synodum aggregare nisi sunt, et eam quae benedictione perpetua benedicta est, maledicere insanis ausibus conati sunt, et a nobis fidei brachio et dilectionis manu et cordis amplexu modis omnibus est adeunda et perpetim retinenda. Ait enim Psalmista: Dulcis et mansuetus Dominus, propter hoc legem statuit delinquentibus in via: dirigit mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV). Unde datur intelligi, quod qui mansueti Domini sequax esse desiderat, mansuetudinem non debet spernere, sed ut de viis (1135B)Domini doceatur, eam ei convenit amplecti. In Proverbiis quoque scribitur: Mansuetus vir cordis medicus est: tinea autem ossibus cor intelligens (Prov. XVI). Item ibi: Melior est mansuetus cum humilitate, quam qui dividit praedam cum contumeliosis. In Ecclesiastico quoque legitur: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligere (Eccli. XIII). Item ubi supra: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia loquere responsum verum (Eccli. V). Nam et praefectus Jesus filius Sirach ita intonat: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum dignitatem suam (Eccli. X). Doctor itaque gentium ita ad Ephesios scribit: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate (1135C)et mansuetudine, cum magnanimitate, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Et Jacobus apostolus dicit: Quis prudens et sciens vestrum, monstret de bono opere conversationem suam in mansuetudine et prudentia (Jacob. III). Quibus omnibus praeceptis illi procul dubio renisi sunt qui propter imaginum adorationem Ecclesiae ausi sunt anathema inferre, quae utique tanto est immunis ab eorum maledictione quae injusta est, quanto a Christo qui eam redemit delinitur unctione laetitiae, quae immarcescibilis et perpetua est. De prudentia quoque et patientia et continentia oris scriptum est: Qui parcit verbum proferre durum, prodest ei: patiens autem vir sapiens est. (1135D)Quod enim verbum potest esse durius anathemate? quod si proferre incaute parcerent, non longe a via discederent. Aut quae patientia aut prudentia in hoc negotio illis utilior esset, quam ut Ecclesiam per diversas mundi partes constitutam suis apicibus consulerent, et quod omnium assensus decrevisset, prudenter et patienter sancirent? Dicitur enim per quemdam sapientem: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos (Prov. IV). In quo dicto dum metonymice per palpebras providens ante acta consilium, et per gressus ipsas actiones significet, nobis perspicaciter innuit, ut semper nostrarum actionum exercitia provida et prudentia praeveniant consilia, ut antea mentis oculus praevideat in quibus se postmodum actus extendat. A multiloquio igitur quo illi in sua synodo (1136A)usi sunt, his verbis Psalmista se coercitum esse decantat: Dixi, Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam (Psal. XXXIX); et ut coerceri rite valeat, his precibus Dominum implorare contendit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declines cor meum in verba malitiae (Psal. CXLI). Si ergo omnia quae per patientiam et mansuetudinem a sanctis patribus sive in Veteri, sive in Novo Testamento gesta sunt innumeremus, et e contrario quae per superbiam sive oris incontinentiam a perditis quibusque perpetrata sunt, edicere curemus, et quibus testimoniis hoc vitium perhibeatur, non dicam unius capituli, sed nec quidem unius libri textus cuncta poterit continere. Nunc autem monstratis ex parte quae (1136B)egerint, quaeve agere debuerint, et illorum nugis ex parte discussis, ad alia quae huic operi necessaria sunt, Domino accedamus.

CAPUT XIII. Quia mulier in synodo docere non debet, sicut Haerena in eorum synodo fecisse legitur.

Cum pene in omnibus illa synodus quae pro adorandis imaginibus aggregata est, divinarum Scripturarum saluberrimis institutis refragetur, in hac quoque parte oppido refragari illis videtur, quod mulierem institutricem sive doctricem habuisse perhibetur: quod quidem non solum divinae legis documentis, sed ipsius naturae lege inhibetur. Non enim eam sexus fragilitas sive animi mobilitas doctrinae sive praelationis super viros apicem tenere permittit, sed tanquam (1136C)infirmius vas et ad decipiendum facilius subditam et virili auctoritate repressam esse compellit. Unde et divinis legibus sancitum est, quaedam feminarum vota virili deliberatione cassari posse, et humanis constitutum est, feminas innuptas, quamvis provectae sint aetatis, propter ipsam animi levitatem, in tutela consistere debere. Novimus enim feminam causa prolis, causa adjutorii, causa incontinentiae, viro concedi solere: causa vero docendi nusquam penitus legimus. Causa inquam prolis, ut in Genesi legitur: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I). Hoc est enim matrimonium quod neque secundum Pelagium peccatum esse putandum est, neque secundum Jovinianum virginitati coaequandum: sed virginitas illi praeferenda est propter munditiae (1136D)sanctitatem et corporis integritatem, dicente Apostolo: Nupta cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro; virgo autem cogitat quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII). Illud vero quanquam altero sibi praelato non est abjiciendum, neque omnino postponendum, sed cum gratia his quibus competit appetendum, quoniam est et erga se non extraordinarium et erga virginitatem secundum. Est enim virginitatis seminarium, quia sicut uva non aliunde nisi ex vite nascitur, ita et virginitas non aliunde nisi ex matrimonio gignitur; et quanquam sit virginitas centesimus fructus, habet tamen infra se tricesimum, id est matrimonium, inter quos medius sexagesimus (1137A)est, qui in viduis non incompetenter accipitur. Causa itaque adjutorii femina viro concessa est, dicente Domino: Non est bonum hominem solum esse, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen. II). Causa vero incontinentiae, juxta illud Apostoli: Qui incontinens est, nubat; et iterum: Melius est nubere quam uri (I Cor. VII). Interrogemus ergo Apostolum, dicat egregius praedicator, dicat vas electionis, utrum feminas docere permittat, an in viros dominari. Ait enim ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione: docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio (I Tim. II). Qui quasi interrogaretur, cur eam et docere et dominari in virum prohibuerit, Adam, inquit, primus formatus est, inde Eva; et Adam non est seductus, (1137B)mulier autem seducta in praevaricatione fuit: ut nosse possemus idcirco ei et doctrinae et dominationis dignitatem ab Apostolo in virum minime esse concessam, quia non ut doceret, sed ut adjuvaret virum, nec ut ei praeesset, sed subesset, condita esse perhibetur, sive quia animo est infirmior et ad tentandum facilior. Non enim, ut ait Apostolus, vir propter feminam, sed femina propter virum creata est (I Cor. XI). Nam si quis forte tanti erroris praesumptionem hoc ancili tueri nitatur, quod idem apostolus, cum de habitu et continentia anuum ageret, ait, Bene docentes (I Tim. V), sed prudentiam doceant, perpendant quod non eas docere quamdam insaniam vel quamdam traditionem sacrosanctis Patrum institutionibus resistentem, vel certe cujusdam insensatae rei adorationem, (1137C)sed prudentiam et bene vivendi exempla permiserit; nec eas id facere in ecclesia, neque in conventu, neque in synodo, sed privatim longaevae aetatis experientia et explosis propter aevi maturitatem vitiorum incentivis, inter domesticos permiserit; nec omnes, sed eas quae in operibus bonis testimonium habent, quae hospites recipiunt, quae sanctorum pedes lavant, quae tribulationem patientibus subministrant, quae omne opus bonum subsecutae sunt, quarum et ipse incessus, motus, vultus, sermo, silentium, quamdam sacrae continentiae gestet honestatem. Aliud est enim matremfamilias domesticos verbis et exemplis erudire, aliud antestitibus sive omni ecclesiastico ordini vel etiam publicae synodo (1137D)quaedam inutilia docentem interesse, cum videlicet ista quae domesticos exhortatur, eorum et suum in commune adipisci cupiat profectum, illa vero in conventu ventosae tantum laudis et solius arrogantiae ambiat appetitum. Sicut igitur caput viri Christus est, ita nimirum caput mulieris vir, ac per hoc si mulier viris praeesse debet, jam eorum caput est: et si illa eorum caput est, illi necessario caput Christi erunt. Non autem ullus caput Christi praeter Patrem esse potest, secundum Apostolum qui ait, Caput Christi Deus (I Cor. XI), et de quo in Canticis canticorum dicitur: Caput ejus aurum optimum (Cant. V). Non igitur mulier viris se praeferendo eorum caput esse debet, ne dum sexus inferior ultra se quam ordo exposcit, attollit, et superiori sexui praefert, caput (1138A)quod praeeminere caeteris membris debet, infima petat, et pedes qui caeteris membris praeeminentibus infima loca tenent, caeteris praeeminentes ad superiora tollantur, sicque naturae ordo permutatis ac potius perversis legibus foedetur. Nam si forte aliquis his sacrosanctis apostolicis institutionibus obniti tentans, mulieres viros docere virisque praeesse, et synodos instituere debere, ideo affirmare nisus fuerit, quod secundum evangelicae tubae praeconium mulieres crebro mediatori Dei et hominum ministraverint, ad pedes scilicet ejus sedentes, et verbum ex ore ejus audientes, ac circa frequens ministerium satagentes, et lacrymis pedes ejus rigantes, et capillis tergentes, et corpus ejus miro unguentorum liquore linientes, eumque ad passionem pergentem sequi non distulerint, (1138B)et post resurrectionem ejus ad ejus monumentum recurrentes ejus sacratissimae resurrectionis gloriosum mysterium et primae cognoverint et discipulis nuntiarent, animadvertat quod aliud sit ad pedes Domini sedere, et caetera quae praemisimus agere, aliud synodos statuere, in conventibus viros docere, perversas constitutiones tradere, et viris praeferri appetere. Illae etenim typum sanctae Ecclesiae gestantes Domino ministravere, et sacratissimis ejus alloquiis inhaesere: istae vero si quae sunt, Athaliae nimirum exempla sequuntur, quae dum viris praeesse incompetenti desiderio appetit, pene omne semen regium extinxit, et sui nefandissimi capitis interitu ad ultimum indignam vitam digna morte finivit. Femina vero idcirco Domini et salvatoris nostri resurrectionis (1138C)nuntiatrix esse existimatur, ut quia fuerat ei femina de coelis ad terras venienti iter, fieret etiam ei a terris ad coelos redeunti index, et quem venientem Maria virgo mundo edidit, redeuntem nimirum Maria a Domino sanata discipulis nuntiaret. Qui mediator Dei et hominum non idcirco de femina natus esse perhibetur, ut femineum sexum viris praeferret, sed ut utrumque sexum in culpam lapsum suae incarnationis mysterio redimeret: virum videlicet, quia vir fieri pro nostra salute dignatus est, juxta illud propheticum: Ecce veniet vir, oriens est nomen ejus (Zach. VI); de quo scribitur, Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo virtutibus et signis, quae fecit per illum Dominus (Act. II); feminam vero, quia de femina sine ullo masculini sexus contagio nasci dignatus (1138D)est, et utriusque sexus sicut verus conditor, ita etiam verus permanet restaurator.

CAPUT XIV. Contra eos qui dicunt, Dei cooperantes nos direximus congregare vos, sive congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens.

In primo hujus operis libro in prima parte libri, cum eorum error discuteretur qui dicunt Deum sibi conregnare, aliquantulum disputatum est, unde hic quoque error, quo se Dei cooperantes superciliose jactant, cassari potest: quoniam et Deum sibi conregnare, et Dei cooperantes esse, non humiliter, non sanctorum regum exemplis contenti, non sanctarum Scripturarum institutionibus instructi, sed perperam (1139A)et fastu arrogantiae elati delirant; et dum appetunt id sibi usurpare quod non competit, timendum est ne id amittant quod competit, quia quisquis ambit illicita, amittere solet acquisita. Sed quoniam, ut praefati sumus, in superioribus hic error ex parte discussus est, nunc ad id quod ideo illos qui in eadem synodo fuisse noscuntur congregatos dicunt, ut per eos Deus consilium suum statueret, nostrae disputationis vertamus articulum. Dicunt enim: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens, quasi non scriptum sit, Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, et quasi Deo quaedam nova voluntas quae antea non accesserat, accedat: de quo per prophetam scribitur: Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. CXLVIII); aut quasi (1139B)ullius adminiculo indiguus idcirco alios congreget, ut plurium deliberatione quid agere debeat statuat. Est enim consilium a consulendo dictum, quo aliquid aut faciendi aut non faciendi assidua consideratione decernitur. Est enim genus causae quod oratores deliberativum dicunt, in quo genere de quibuslibet vitae utilitatibus quid aut debeat aut non debeat fieri tractatur. Sunt enim in eo suasio et dissuasio, id est, de expetendo et fugiendo, de faciendo et non faciendo. In suasione autem duo sunt fortiora, spes et metus. Quia igitur Deus omnipotens est, ideo nullius est indiguus, ideoque nec alterius suasione ad ea quae non vult peragenda promovetur, nec ab his quae agere vult ullius dissuasione removetur, nec quodam metu ab aliquibus, quae agere vult agenda (1139C)hortatur, nec cum alio consilii sui deliberationem statuit. Quibus omnibus si indigeret, necessitatem pateretur, omnipotens non esset: est autem omnipotens, nullam igitur indigentiam habet, ac per hoc incautum est dicere: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens. Consilium namque Dei Filius est, qui non statutus est a Patre quadam deliberatione, sed genitus ante saecula ineffabili nativitate, quem Pater genuisse, et sine quo nunquam fuisse a fidelibus creditur. Est enim sapientia Dei Patris quae ei consempiterna est, et quae dicit: Ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat, quando parabat coelos, aderam illi; dum vallaret mari terminum, et legem poneret aquis, ego cum illo (1139D)eram (Prov. VIII). Quae etiam celsitudinem suam his verbis demonstrat dicens: Ego in altissimis habitavi et thronus meus in columna nubis (Eccli. XXIV); et iterum: Gyrum coeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, in omnem gentem et in omnem populum primatum tenui; et iterum: Ego quasi terebinthis expandi ramos meos. Ego feci ut oriretur lucifer in coelo. Ego omnes qui me amant diligo. Exitus enim mei exitus vitae sunt. De hoc enim consilio Psalmographus dixit: Consilium Domini manet in aeternum, cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi (Psal. XXXV). Qui ideo consilium dicitur, eo quod incarnationis ejus arcanum ad consulendum humano generi sit concessum, quod consilium nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet, quia triumphalis mors Domini diabolicum (1140A)perenniter exstinxit exitium. Cogitationes namque cordis ejus praedestinationem interni ejus judicii innuunt, in quibus cuncta reposita sunt quae vel fuerunt vel sequentibus saeculis futura succedunt. Hominum etenim consilia plerumque frustrantur: Domini autem consilium permanet in aeternum. Homo enim mortalis caduca sapit, aeternus Dominus nunquam reprehendenda constituit. Unde et hoc consilium quod illi dicunt quod per eos Dominus statuisset, ideo a Domino statutum esse minime creditur, quia Dominicis praeceptis contraire dignoscitur, cum videlicet et per Veteris et per Novi Testamenti paginam Deus se solum adorari seu coli instituerit, isti autem quasdam res insensatas adorandas sive colendas esse absurdissima deliberatione percenseant. (1140B)Non enim Deus commutabilis est, ut quae antea inhibuerat modo peragenda concedat, sed quod ante saecula in consilio suo, hoc est, in Filio, constituit, semper stabilia esse permittit, Isaia attestante qui ex persona Dei Patris ait: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam (Isa. XLVI). Hoc etenim consilium, id est Filius, et testamentum dicitur, unde et Jeremias ait: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem. De quo testamento dicitur: Et testamentum pacis erit in Jerusalem. Quomodo ergo Deus illos ideo congregaret ut per eos consilium proprium statueret, ut illi somniant, in quo tanta est scientia ut nec praeterita ei quaedam, nec futura, sed omnia praesentia sint, cujus substantiam sicuti (1140C)est, nulla potest attingere opinio, nulla complecti definitio, quoniam plus est quam quidquid dici aut cogitari potest? Est enim spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, invisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, immortalis, cui omnia vivunt, a quo omnia initium consecuta sunt, venerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, imo in quo sunt omnia quaeque sunt sursum deorsumve, summa et ima, omnipotens, omnia tenens, vere in omnibus dives, quia nihil est ubi non sit, nec aliquis ei locus absens est, exceptis impiorum cordibus, ubi quamvis sit per potentiam, non est tamen per gratiam, qui ubique esse his divinae legis testimoniis comprobatur. Ait enim Psalmista: (1140D)Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII). In Isaia quoque legitur: Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria majestatis tuae (Isa. VI). Per Jeremiam quoque dicit: Deus appropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longinquo: quod si absconsus fuerit homo in abditis, ego eum videbo. Nonne coelum et terram ego impleo? dicit Dominus (Jerem. XXIII). Liber quoque Sapientiae dicit: Sanctus enim spiritus sapientiae, et non liberavit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius speculator est verus, (1141A)et linguae auditor, quia spiritus Domini replebit orbem terrarum (Sap. I). In Ecclesiastico quoque scribitur: Quoniam multa sapientia Dei, fortis in potentia, videns omnes sine intermissione; qui bonitate sua eum qui non erat creavit, justitia eum qui peccaverat condemnavit, misericordia imo magna misericordia eum qui perierat restauravit (Eccli. XVII). De quo per Prophetam dicitur: Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus: confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CV). Et iterum: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXV); et cui per eumdem Prophetam dicitur: Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax (Psal. LXXXVI). Nunquid eum quem dominationes (1141B)adorant, tremunt potestates, et coelestibus hymnis laetabunda angelorum collaudat militia, quem cherubim et seraphim, sublimes virtutes ejus scientia repletae, ejus amore ardentes, sensu minime comprehendere valent, quem nemo novit nisi Filius qui utique unius est cum eo substantiae, credere opportunum est ut alterius consilio egeat? et ideo alios convocet ut per alios consilium suum statuat? O dementissimum dictum, o insulsa locutio, o verba cunctis divinis verbis obnitentia! quae si ab his quibus dicta sunt defendantur, insaniae vicina sunt; si non defendantur, ignorantiae et ignaviae deputanda sunt. Adhaerere enim Deo quis potest bonis actibus insistendo, sicut ille cupiebat qui dixit, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. CXLVII); consilium (1141C)autem illi dare nemo potest, est enim auctor et fons omnium bonorum, et, ut crebro diximus, nullius indiguus. Magnus, ait Propheta, Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Dic, quaeso sancte Isaias, dic nobilissime vatum, dic Dominicae incarnationis et gentium vocationis evangelice potius quam prophetice narrator, dic utrum aliquis sensum Domini cognoscere potest, aut ei consiliarius effici valet? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? cum quo iniit consilium, et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi (Isa. XL)? Item idem propheta dicit: Nunquid nescis et non audisti? Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae, non est deficiens, neque laborans, nec est investigatio sapientiae ejus (1141D)(Ibid.). Dicat etiam magister gentium quid de hac re sentiat. Ait enim: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! Cujus enim judicia incomprehensibilia et viae investigabiles sunt, nullo modo credendus est alterius consilio ad res deliberandas egere, quia sicut natura, ita et sapientia super omnes est, et sicut coaequari ei quis nequit per naturam, ita nec ejus scientiae potest aliquid conferri per consilium. Consilium enim ab eo quaeritur, qui aut per naturam, aut per intelligentiam socius est. Deo autem nullus aequalis, nullus socius est, dicente Moyse: Quis similis tibi in dis, Domine? quis similis tibi, honorificus, sanctus, mirabilis, in majestatibus (1142A)faciens prodigia (Exod. XV)? De quo etiam per Psalmistam dicitur: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo (Psal. LXXXIX).

CAPUT XV. Contra eos qui dicunt: Si enim imperiales effigies et imagines emissas in civitates et provincias obviabunt populi cum cereis et thymiamatibus, non cera perfusam tabulam honorantes, sed imperatorem, quanto magis oportet in Ecclesiis Christi depingi imagines salvatoris nostri Dei et intemeratae matris ejus et sanctorum omnium?

(1142B)Quisquis alicujus artis sedula meditatione cupit habere peritiam, non imperitorum, sed peritorum artificum monitis adhaerendo discendae arti praebet instantiam, nec affectat eorum sibi magisterium usurpare, quos videt in propria arte minus doctos et despicabiles esse, ne dum desiderat instanti opere ex adepta arte adipisci laudem, incassum et suum deperdat opus, et caeteris sit in subsannationem. Hoc a liberalium artium sectatoribus, hoc a medicis, hoc a metallorum conflatoribus sive sculptoribus, hoc a lignorum lapidumque caesoribus, hoc ab agrorum cultoribus fixa ratione observatur: solum ab his observare negligitur, qui ut imagines adorare instituant, a pravis rebus exempla sumere affectant, et rem tam inutilem tamque perversam nonnunquam bonis rebus (1142C)incompetenter, plerumque perversis astruere nituntur impudenter; et in modum temulenti, qui nimio madefactus mero trementibus membris, titubantibus gressibus, nudatis sensibus, modo barbaris, modo Latinis utitur verbis, modo ignium caloribus, modo pruinarum delectatur algoribus, modo insensate jacere, modo enerviter delectatur ludere, et in nulla parte fixam habens intentionem, huc illucque nutabundam et rationis egenam efferre non desinit mentem: ita isti modo divinarum Scripturarum testimoniis incompetenter adhibitis, modo suarum assertionum deliramentis, modo mala, modo malarum quarumdam rerum malorumque actuum exemplis suum nituntur usquequaque firmare errorem. Nam quis furor est quaeve dementia, ut hoc in exemplum (1142D)adorandarum imaginum ridiculum adducatur, quod imperatorum imagines in civitatibus et in plateis adorantur, et a re illicita res illicita stabiliri paretur? Doctor enim gentium non vos imperatorum imitatores, sed suos, imo Christi fieri hortatur dicens, Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. XI); et ut imperatorum fasces sive vulgi bacchatus a Christicolarum mentibus dirimeret, ait: Nobis quibus Christus crucifixus est, quid nobis cum foro (I Cor. VI)? Jam vero quia de forensibus sive publicis actionibus exempla sumere intra sanctam Ecclesiam affectant, cur non scenicas mimicasque nugas, vel etiam crudelitates quae in theatris sive in orchestris de ludis gladiatoriis infeliciter fiunt, sibi usurpant? Cur non (1143A)clerus cum antestite more secutoris populum velut retiarium insectatur? Cur non tota circi gentilia vel potius infelicia exempla sectatur, qui Christi custodit Ecclesiam? Sed absit catholica religione, ut actiones perversas quas pridem proterva gerebat gentilitas, nunc Christiana imitetur et servet gravitas. Nostra enim conversatio, ait Apostolus, in coelis est (Philip. III). Ideoque quisquis illo tendere desiderat quo caput nostrum Christus praecessit, non debet fieri sectator forensium vel publicarum actionum, sed ipsius capitis nostri Christi, aut ejus membrorum, apostolorum videlicet sive apostolicorum virorum. Exempla enim prava ita catholicis vitanda sunt, sicut et seductio malorum hominum, sive societas injustorum, dicente Domino: Non audies auditum (1143B)vanum, non consenties cum injusto fieri testis injustus; non eris cum pluribus in malitia. Odisse enim debet Christianus, exemplo Psalmistae, eos qui oderunt Dominum et super inimicos ejus tabescere (Psal. CXXXIX). Neque enim Tobias vir probabilis et Deo charus filium suum exempla perversa sectari hortabatur, cum dicebat: Vide, fili, ne sequaris iter iniquorum, et multitudo peccantium non suadeat te, quoniam stipendia eorum mors est; tu autem si operatus fueris veritatem, erit respectus Dei in operibus tuis, et cum omnibus qui faciunt justitiam haereditabis vitam aeternam (Tob. IV). Quisquis ergo videns imagines imperatorum adorari a populorum frequentiis, hoc exemplo munitus imagines adorare percenset in basilicis, huic sancti viri praecepto non mediocriter reluctari (1143C)convincitur, nec cum David dicere poterit: Non sedi in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo; odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo; lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. XXVI). Sed si fortasse hujusce erroris defensor dicet, imperatorum imagines adorare peccatum non est, perpendat quanta gloria tribus pueris id facere nolentibus in flagrante camino angelo coelitus emisso, edacis rogi flammam excutiente et salutiferum rorem illis impertiente, collata sit, quantoque miraculo Babylonicus princeps inter eos se vidisse similem filio Dei testetur, non ad suam, sed ad illorum gloriam vel etiam ad suam pertinaciam refutandam. Audiant etiam beatum Hieronymum in commentario quem (1143D)in libro Danielis edidit taliter dicentem: « Ecce enim, inquit, Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberare. Unde putaverat se terrere pueros, inde cernit in eis materiam fortitudinis. Nec in longum differunt, sed praesens sibi pollicentur auxilium dicentes: Ecce enim Deus noster quem colimus, ipse nos et de eo quod minaris incendio, et de tuis potest manibus liberare. Quod si noluerit: Pulchre ad id quod dixerat: Potest eripere nos, non intulit contrarium, si non poterit, sed, si noluerit: ut non impossibilitatis Dei, sed voluntatis sit si perierint. Notum tibi sit, rex, quod deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. Sive statuam, ut Symmachus, (1144A)sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo judices et principes saeculi qui imperatorum statuas adorant et imagines, hoc se facere intelligant quod tres pueri facere nolentes placuerunt Deo. Et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit. » Ecce sancti viri documentis instruimur, imperatorum imagines adorari minime debere. Et quis tam perversus eas non solum adorare decernat, sed ab earum adoratione exempla perversitatis ad aliarum nihilominus imaginum adorationem assumat? Et si homines mortales protervia vanitatis inflati, pompa saeculari elati, honorum ambitione cupidi, jactantia pleni, loco circumscripti, situ contenti, (1144B)quia non ubique esse poterant, ideo imagines suas hominibus adorandas mandavere, quia in seipsis non ubique poterant adorari, quid necesse est Deum in imagine adorare, qui incircumscriptus est, qui ubique totus est, ubique mirabilis qui loco non continetur, situ non circumscribitur, quem, sicut ait Salomon, coelum et coeli coelorum non capiunt (II Paral. VI), quem non capit mundus, sed ille capit mundum? Cum enim tanta sit ejus virtus, tanta gloria, tanta potentia, non est quaerendus in imaginibus, sed in mundis et sanctis pectoribus; non est adorandus in depicta tabula, sed in aula sancta, dicente Propheta, Adorate Dominum in aula sancta ejus (Psal. XXIX), qui non invenitur per picturam statutis locis, sed per opera a mentibus piis, quem non in loco, (1144C)non in pictura, non tabulis Elias quaerebat, sed ubique eum praesentem sciebat ei qui se instantia bonorum operum praesentem exhibuerat cum dicebat: Vivit Dominus in cujus conspectu sto (III Reg. XVII). In tabulis ergo Deum, qui inlocalis et omnipotens est, adorare velle, sicut gentiles reges suos locales sive mortales adorabant, profanum est et incredulitati vicinum. Nullam enim hoc scelus fecisse legimus gentem, nisi Babylonios et Romanos, vel eas gentes quae ab his aut subactae, aut finitimae fuere, aut ab his exempla sumpsere, ut sicut in ferocitate sive in fortitudine haec duo regna caeteris mundi regnis eminuisse noscuntur, ita etiam in colendis idolis et adorandis proniora fuisse credantur. Fuit itaque inter haec duo fortissima regna magna concordantia, magna (1144D)similitudo, magna crudelitas, magna etiam fortitudo, et revera fortitudo quae caeteris mundi regnis suo tempore imperaverit. Nam ut illud ab oriente, ita nimirum istud eminuit ab occidente; illud mundo pubescente, istud jam mundo senescente. Nam omnem, ut aiunt historiae, Babylonii regni haereditatem et apicis cumulum Romanum suscepit imperium, et inter haec duo regna quasi inter patrem senem qui jam posse desierit, et filium parvulum qui necdum dominandi vires acceperit, duo regna vice tutoris Persarum videlicet sive Macedonum fuisse traduntur. At dum haeres, id est, Romanum imperium, adolevit, hoc quod tutoris locum tenebat abscessit, et suscepit haereditatem filius adolescens quam pater (1145A)amiserat veteranus: quorum duorum regnorum consonantias sive concordias persequi longum est. Nam, ut caetera taceamus, in hac parte non minima eorumdem regnorum consonantia est, quod utraque reges suos in statuis sive imaginibus per campos sive plateas adorare censuerint, et haec facere nolentibus diversa supplicia intulerint. Nam hoc malum cum caeteris malis quae Christi adventu frustrata sunt, frustrari omnino debet, et non solum ab eo ad alia peragenda exempla sunt sumenda, sed idipsum a Christicolis radicitus est exstirpandum, ne qua, secundum Apostolum, radix amaritudinis rursum pullulet et inquinet multos (Heb. XII). Nam cum apostolicis instruamur documentis nullam nos dare debere occasionem maligno, cur talem gentilibus occasionem (1145B)demus mortalium regum imagines adorando et ab his exempla sumendo? ut nobis ingerere possint dicentes: Nos eorum simulacra vel imagines adoramus quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero, quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas vel metallis conflatas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et, ut ipsi praedicatis, Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis? Quod si illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis, Christiani, aut cur vestri non prohibent sacerdotes? ne id quod id ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis. Quae dum et his similia primis fidei temporibus a philosophis gentium (1145C)nostris illata fuissent, nostri taliter respondisse feruntur: Hoc namque quod dicitis nec debemus probare, nec possumus, quia evidentibus Dei dictis, non elementa, non angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur. Divini enim speciale hoc nomen est officii et altius omni terrena veneratione vel reverentia, sed sicut in hujusmodi malum primum adolatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat. In quo tamen incauto obsequio quanquam divinus non deprehendatur cultus, sed propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciant, quam aut hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes, reverentiores tamen et districtiores hanc consuetudinem perhorrent Christiani, quibus (1145D)taliter illatis non apparet eos, tunc regum imagines adorare censuisse, quanquam rudes adhuc et necdum solidae ad percipiendum solidum cibum mentes hominum fuerint de gentilitate conversae. Jam vero quia dicunt exemplo imperialium imaginum imaginem Dei vel sanctae Dei genitricis Mariae vel omnium sanctorum adorari debere, quam sit absurdum quamve inutile in promptu est, etiam sive hoc capitulo, sive in aliis ex parte monstratum est. Nullus enim praeter Deum omnipotentem omnium sanctorum imagines vel nomina habere vel retinere potest, dicente Propheta: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum: dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur (1146A)(Psal. CXXXIX). Et Dominus Abrahae dixerit: Si possunt stellae coeli numerari prae multitudine, semen quoque tuum numerari poterit (Gen. XV). Semen autem Abrahae omnes credentes esse, omnibus manifestum est. Ipse enim est pater gentium, in cujus semine, id est in Christo, benedicentur omnes gentes; qui secundum apostolum, non ex circumcisione, sed ex credulitate amicus Dei vocatus est, nec ei observatio legis, sed credulitas fidei ad justitiam reputata est.

CAPUT XVI. Contra eos qui dicunt quod imaginis honor in primam formam transit.

Usitatissimum et oppido familiarissimum illis qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc est, ut credant (1146B)et asserant imaginis honorem in eamdem formam posse transire cujus imago est. Quod quidem quomodo fieri valeat, et utrum fieri valeat, nulla ratione percipitur, nec divinorum eloquiorum testimoniis approbatur. Nunquidnam sancti qui pro meritis suis coelestia regna conscendere valuerunt, quorum illi inofficioso obsequio imagines adorare percensent, superstitiosos aut supervacuos honores ambierunt? Nunquid adorari se permiserunt? Quidam enim ex illis abjecti esse cupiebant, ut Domini gratiam mererentur: de quibus erat ille qui dicebat: Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIV); quidam vero flagellari potius quam venerari maluerunt: testis est ille qui dixit: Ego autem non solum alligari, verumetiam (1146C)mori pro Christo paratus sum. Non enim eos honorum appetitores, sed spirituali vigore flagrantes et contra adversa munitos atque igne tribulationis decoctos et mundanis adversitatibus fortiores effectos, doctor gentium fuisse commemorat, cum quosdam ex illis dicit tantatos, ut Achiam; quosdam lapidatos, ut Zachariam et Stephanum; quosdam illorum sectos, ut Isaiam, qui per figuram syllepsis pluraliter ponitur; quosdam in occisione gladii mortuos, sicut plures prophetarum fuisse noscuntur; quosdam circuisse in melotibus, in pellibus caprinis, sicut Eliam et Joannem; quosdam angustatos sive egentes fuisse illisque dignum non fuisse mundum, sicut de pene omnibus sanctis passim credendum est, commemorat (Heb. XI): quibus exemplis monstratur (1146D)non eos honorum, sed virtutum desiderio aestuasse. Nam si ambitione honorum dum mortaliter viverent, uterentur, non hodie in coelestibus tanta gloria fruerentur; dum ergo sit illis a Domino honor perpetuus attributus, non sunt transitoriorum honorum indigui.

Honor itaque digne sanctorum corporibus, reliquiis sive basilicis exhibitus, et omnipotenti Deo et sanctis ejus manet acceptus; incompetens vero et indecens, nec Deo nec sanctis ejus manet acceptus.

Hinc est quod beatus Joseph post prophetiam ossa sua cum adjuratione filiis Israel ad terram repromissionis venturis secum deferenda percenset, ne, (1147A)dum Aegyptii memores essent illius, sive administrationis qua in magna egestate Aegyptum gubernaverat, ejus ossibus inutilem exhiberent venerationem; et qui erat in Dei creatoris devotione firmatus, et a vana superstitione Aegyptiorum omnino alienus, eo propensius suam ostenderet sanctitatem, quo et vivens humiliter et recte Deo servierit, et post obitum cineribus suis incompetens obsequium exhiberi recusaverit. Cum ergo sancti viri et Deo per omnia accepti vana obsequia hominum devitaverint, sicut Paulus et Barnabas Lycaonum superstitiosa obsequia devitasse noscuntur, et Petrus Cornelii devotam venerationem spreverit, angelus etiam in Apocalypsi Joannem ne se adoraret prohibuerit, quis eos credat imaginum adoratione delectari, aut picturarum (1147B)obsequiis demulceri, aut qualiter ad eos honor picturis exhibitus quae nec de illorum corpore, seu vestibus sunt, sed pro captu ingenii cujusque ab artificibus praeparantur, poterit pervenire? Non enim deliniuntur pictorum operibus qui cum Christo regnant in coelestibus, nec ambiunt ab opificibus in tabulis sive in parietibus pingi, qui a Christo in libro vitae meruerunt ascribi. Dicant igitur quibus hoc tam peculiare est dicere, quod imaginis honor in primam formam transit, dicant ubi hoc legerint aut quibus valeant testimoniis approbare. Dominus namque et Salvator noster non ait: Quandiu fecistis imaginibus, sed, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV); nec ait: Qui imagines, sed, Qui vos recipit me recipit (Matth. X); nec Apostolus (1147C)ait: Diligamus imagines, sed diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est (Rom. XIII, et I Pet. I); nec imaginum onera, sed nostra alterutrum mutuo vehenda percensuit dicens: Alter alterius onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). Nam cum imagines plerumque secundum ingenium artificum fiant, ut modo sint formosae, modo deformes, nonnunquam pulchrae, aliquando etiam foedae, quaedam illis quorum sunt simillimae, quaedam vero dissimiles, quaedam novitate fulgentes, quaedam etiam vetustate fatescentes, quaerendum est quae earum sint honorabiliores, utrum eae quae pretiosiores, an eae quae viliores esse noscuntur, quoniam si pretiosiores plus habent honoris, operis in eis causa vel (1147D)materiarum qualitas habet venerationem, non fervor devotionis; si vero viliores eae quae minus similes sunt illorum quibus aptari parantur, injustum est, cum hae quae nec opere nec materia praecellunt, nec personis similes esse noscuntur, auctius propensiusque venerantur. Nam dum nos nihil in imaginibus spernamus praeter adorationem, quippe qui in basilicis sanctorum imagines non ad adorandum, sed ad memoriam rerum gestarum et venustatem parietum habere permittimus, illi vero pene omnem suae credulitatis spem in imaginibus collocent, restat ut nos sanctos in eorum corporibus vel potius reliquiis corporum, seu etiam vestimentis veneremur, juxta antiquorum Patrum traditionem: illi vero parietes et tabulas adorantes in eo se arbitrentur magnum (1148A)fidei habere emolumentum, eo quod operibus sint subjecti pictorum. Nam etsi a doctis quibusque vitari possit hoc quod illi in adorandis imaginibus exercent, qui videlicet non qui sint, sed quid innuant venerantur, indoctis tamen quibusque scandalum generant, qui nihil aliud in his praeter id quod vident venerantur et adorant. Unde cavendum est ne evangelicam sententiam subeant, qui tot pusillos ad scandalizandum impellunt, quoniam si is qui unum de pusillis scandalizaverit, formidolosissimae sententiae subjacet, multo magis exitiabili ille ferietur severitate, qui pene omnem Christi Ecclesiam aut ad imagines adorandas impellit, aut imaginum adorationem spernentes anathemati submittit. Quod utrumque cum magna cautela vitare necessarium (1148B)est, ne dum in utramlibet partem plus se quis quam ordo exposcit, impegerit, jacturam suae salutis evitare non possit.

CAPUT XVII. Quod infauste et praecipitanter sive insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus dixit: Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines secundum servitium adorationis quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati emitto; et qui sic non sentiunt neque glorificant, a sancta catholica et apostolica Ecclesia segrego, et anathemati submitto, et parti qui abnegaverunt incarnatam et salvabilem dispensationem Christi veri Dei nostri emitto.

Quam praecipitanter et, ut ita dixerim, insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus caeteris consentientibus se suscepturum et amplexurum honorabiliter (1148C)imagines dixerit, et servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, ei se redditurum garrierit, non est plurimum nostra disputatione discutiendum, quoniam omnibus qui hoc vel legunt vel audiunt liquido patet illum non modici erroris voraginibus immersum, quippe qui servitium soli debitum Creatori exhibere se fatetur creaturis, et dum cupit favere picturis reluctatur cunctis sacris Scripturis. Quis ergo unquam sani capitis talem absurditatem vel dixerit vel dicenti consenserit, ut in tanto honore habeatur picturarum varietas, quanto sancta, vivificatrix et omnium creatrix Trinitas? et tale impendatur servitium picturae, quale exhibetur Domino totius creaturae? Aut quis illum talia nauseantem potius quam loquentem audire (1148D)pateretur? Aut quae aures tanti facinoris noxam non abdicare potius quam percipere niterentur? Quoniam quidem perversum est ut quibuslibet rebus insensatis tale impendatur servitium adorationis, quale Deo omnipotenti cui non est similis, cui per Salomonem dicitur, Domine, non est tibi similis in coelo sursum nec in terra deorsum (II Paral. VI). Cum qua ergo fronte, ut de caeteris taceam, hoc unum comma divinae legis audit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI), qui hoc spreto non solum creaturis servit, sed earum servitium servitio Deo debito aequiparare contendit? Stet namque episcopus in Ecclesia, et legat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et mox ut in (1149A)conventu sederit dicat: « Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines, et illis servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, impendo, » sicque se in divinis verbis instabilem, se aliud ore profitentem, aliud corde credentem, aliud divinis paginis legentem, aliud in antro pectoris sui tenentem, et divinis verbis obtinentem, et suas nugas Dominicis praeceptis praeferentem demonstret. Nam cum sibi suisque dignoscatur in sua perversa professione obesse, nobis e contrario qui illorum nugis reniti cupimus, dignoscitur prodesse, cum videlicet errorem detegit infaustum, quem illi videntur plebibus ingerere palliatum. Aiunt enim: « Non adoramus imagines ut Deum, nec illis divini servitii cultum impendimus, (1149B)sed dum illas aspicimus et adoramus, illo mentis nostrae acumen defigimus, ubi eos quorum illae sunt, esse non ignoramus. » At contra iste illorum detegens errorem, et suam pandens absque ulla obumbratione cogitationem, fatetur se quale sanctae Trinitati, tale illis exhibere servitium, talemque adorationem, sicque absurditatem quam illi introrsus retinent latenter, hanc iste egerit patenter. Nec latere quempiam potest illorum ignavia, cum hanc pandat hujusce professionis sententia. Quia ergo omnes qui suo errore dissentiunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia segregare et anathemati submittere, et illis qui Domini Jesu Christi incarnationem salutiferam credere recusaverunt, admittere nititur, quantae sit fatuitatis cunctis legentibus liquet agnoscere, (1149C)quippe qui suae ignaviae demersus barathro, dum caeteros ad se secum talia passuros protrahit, si quos tanti periculi voraginem vitare conspicit, eos conviciis et contumeliosis affatibus objurgare contendit. Nam quae insania, vel quae amentia est, ideo Christi plebem ab Ecclesiae matris uberibus conari convellere, eo quod servitium soli Deo debitum rebus sensu carentibus obnititur exhibere? Aut quae perversitas est aequales judicare illos qui mediatoris Dei et hominum Christi Jesu vivificatricem incarnationem obstinata mente credere recusant, illis qui, spreto secundum divinae legis imperium creaturarum omnium servitio, soli Deo, cui omnia famulantur, servire desiderant: aliud est enim mundi redemptionem (1149D)non credere, aliud soli Deo velle servire; aliud est salutem mundi spernere, aliud imaginum adorationem contemnere; aliud est salutiferis monitis refragari, aliud vanis et superstitiosis obsequiis reniti. Idem namque Dominus et Salvator cum et per paginam Veteris Testamenti imagines adorare inhibuerit, et per corporalem praesentiam imaginem Caesaris Caesari potius reddendam quam adorandam censuerit, talia in se credendi praecepta contulit dicens: Qui credit in me, habet vitam aeternam (Joan. VI); et iterum: Ego sum ostium et vita, si quis per me introierit salvabitur, et ingredietur et regredietur, et pascua inveniet (Joan. X); et iterum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III). Veritas hoc dicit, salus (1150A)mundi hoc testatur, redemptor generis humani hoc protatur: et quis tam hebes tamque segnis parem illum judicet, qui his tam authenticis monitis contradicit, illi qui contemptis divinis eloquiis res sine sensu adorare contemnit? Esto, imagines adorare virtus et bonum opus est: nunquidnam fidei aequari potest? Cum tamen cunctis bonis operibus insistendum sit, nullum opus bonum ad perfectam salutem quemquam adducere valet, nisi fidei fundamento superponatur et ejus munimine fulciatur. Abraham denique non ex operibus, sed ex fide justificatus est; Moyses fide grandis factus est; sancti per fidem vicerunt regna, et sancti omnes juxta fidem defuncti sunt. Et Propheta dicit, Omnia opera ejus in fide (Psal. XXXIII); et Dominus in Evangelio, Fides tua te, inquit, salvum fecit (1150B)(Marc. X); item idem: Amen dico vobis, si habueris fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si huic monti dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet; et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes accipietis (Matth. XXI). Unde datur intelligi caeteris virtutibus fidem praeeminere; et quanquam ei spes et charitas connectantur, tamen per fidem ad eas pervenitur. Nec pari damnatione judicandus est qui in caeteris operibus quam qui in fide delinquit, quoniam quidem cum nullus absque fide imagines adorando salvari possit, innumerabiles in coelesti patria sunt legiones quae sive per martyria, sive per innocentiam, sive per solitudinem conversationis, cum imagines penitus nec habuerint, nec adoraverint, per fidei tamen observantiam coelicolis (1150C)coetibus sociati perpetuis gaudiis perfruuntur.

CAPUT XVIII. Quod Eutimius Sardensis episcopus a praefati Constantini errore non multum dissentit in eo quod ait: Ex toto corde suscipio venerandas imagines cum condecenti honore et amplectibili adoratione. Illos enim qui aliter aut contrarie sentiunt aut dogmatizant contra sanctas imagines alienos catholicae Ecclesiae deputans et praedico et haereticos annuntio.

Cum Eutimius Sardensis episcopus Constantino Constantiae Cypri episcopo pene par sit in confessione, non est ambiguum parem eos habere fidem paremque adepturos retributionem, nisi emendatio in utro illorum praecesserit. Ex toto enim corde (1150D)uterque se confitetur suscipere imagines cum summo honore et amplectibili adoratione. O demens episcoporum confessio, o insana praesulum praedicatio! Ecclesia catholica voce praesulum incarnationis Christi mysterium se suscepisse congratulans, Domino dicit: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui, et isti dicunt: Suscipimus et adoramus imagines. Caterva credentium Christum qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, apostolos sive apostolicos viros suscipere precatur dicens: Suscipiant montes pacem populi tui, et isti dicunt: Suscipimus imagines adoratione amplectibili. Cum ergo isti pene omnem auxilii sui spem in imaginibus defigant, non mediocriter a sancta et universali dissentiunt (1151A)Ecclesia, quae spem auxilii sui non in picturae fucis, non in manufactis artificum operibus, sed in Deo omnium creatore defigit, quae habet adjutores apostolos et apostolicos viros, qui pro ea quotidie Dominum interpellant, et susceptum dono sancti Spiritus de supernis sedibus imbrem sanctae praedicationis, utpote altiora in Ecclesia loca fidelibus plebibus sive rectoribus diffundunt, secundum Joel vaticinium dicentis: Et erit in illa die, distillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac (Joel. III); quod etiam his verbis Ezechiel intonat dicens: Vestri autem montes Israel facient uvam, et fructum vestrum quem vos manducabitis populus meus. Quae uva et qui fructus, quanquam Christus Dominus intelligatur qui de montibus Israel processit, a patriarchis (1151B)videlicet hominem assumens, potest etiam dulcedo praedicationis veteri et novo Testamento compaginata intelligi, quae diffunditur per humilium fidelium mentes, et incredulorum corda ad credendum et ad fructum afferendum mollificat, et rectorum sensus aeternae spei retributione laetificat, eosque justitia indui et cum subjectis plebibus Deo hymnum canere exhortatur, impleturque illud propheticum: Campi tui replebuntur ubertate, pinguescent fines deserti et exsultatione colles accingentur; induti sunt arietes ovium et convalles abundabunt frumento: et enim clamabunt, et hymnum dicent (Psal. LXV). Levat enim oculos suos ad eos, cum dicit: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXXI). Non enim ait: Levavi oculos meos ad res insensatas, ut (1151C)ab his adjutorium adipiscerer; sed, Levavi oculos meos ad montes, ad eos videlicet montes super quos Ecclesia Christi fundata est, dicente Propheta, Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVII); qui etiam videntes liberari populum Dei a servitute Aegyptia, et ad terram repromissionis conscendere, id est, mundi hujus aerumnosam servitutem, fideles quosque spernere, et ad aeternam patriam convolare exsultant, dicente eodem sanctissimo Prophetarum: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium (Psal. CXIV). Quisquis ergo ad hos montes spreta cum caeteris vanitatibus creaturarum adoratione, soli Deo servitium exhibens, mentis oculos somno infidelitatis depulso levat, cum aeriae potestates sive earum sequaces superbi quique ad exitiabiles (1151D)Erebi densitates descenderint, non timebit, et cum caeteris hujuscemodi hominibus cum summa jubilatione cantabit: Propterea non timebimus dum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus, conturbati sunt montes in fortitudine ejus (Psal. XLVI). Quia igitur antiquus hostis, cujus satellites in sacris litteris plerumque montium nomine designantur, illorum indubitanter montium, malignorum videlicet spirituum, de quibus per Nahum prophetam dicitur: Montes commoti sunt ab illo, et colles tremuerunt (Nahum. I); et de quibus Apostolus dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam (I Cor. XIII), omnium malorum suasor, et e contrario omnium bonorum (1152A)dissuasor, idcirco hominibus persuasit creaturas colere, ut eos a creatore averteret, illius persuasionibus pessimis actum est, ut creaturarum adoratio inolesceret, quae sub praetextu quodammodo religionis et reverentiae sanctorum, magnum in his locum tenet, qui imagines se ex toto corde suscipere et adorare fatentur. Nam dum amborum error pene par, ut praefati sumus, sit, in eo namque quodammodo dispar esse dignoscitur, quod Constantinus eos qui servitium soli Deo debitum creaturis impendere recusant, infideles et incredulos judicat, Eutimius vero non eos ut incredulos, sed ut haereticos damnat, qui tamen sunt, ut ait Sedulius de quibusdam, Ambo errore pares quanquam diversa sequentes, qui videlicet ob unius erroris insaniam sanctam catholicam (1152B)partim incredulam, partim haereticam mentiuntur Ecclesiam. Nam si nos omnes generaliter Christiani, qui spretis creaturarum culturis servitium soli Deo debitum illi soli impendere cupimus, cui merito soli debetur, ideo haeretici, quia imaginibus non servimus, ab istis judicamur, illi proculdubio sive ante adventum redemptoris, sive post adventum, qui creaturis inserviebant, omnino catholici judicabuntur; et si illi increduli, et revera increduli, quia pro creatore creaturas colebant, modis omnibus judicantur, nos qui uni et soli Deo spretis vanitatibus servimus, et ejus sanctis consequens et congruum obsequium impertimus, catholici et fideles habebimur et judicabimur.

CAPUT XIX. Inutile et dementia prolatum et risu dignum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi reprehenditur in eo quod dixit: Scriptum est in nostris divinis Scripturis.

(1152C) Et plerumque imperitia sons est, et insons; sed imperitia sons crebro ut officiat elaborat, imperitia vero insons officere nulli affectat. Sed dum utrumque genus non sit peccato subjectum, utrumque tamen est reprehensioni obnoxium, quoniam imperitia sons et peccato subjacet, utpote quae probrosa officiendi impellitur voluntate, et reprehensioni, sive quia peccatum non caret reprehensione, sive quia quod vel profatur vel operatur, et insipienter id facit et inerudite; imperitia vero insons etsi in eo peccato careat, eo quod neminem laedit, reprehensione tamen non (1152D)caret, quia omne imperitum ineruditum est, et omne ineruditum reprehensioni succumbit. Ac per hoc ridiculosissimum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi, quod dixit: Scriptum est in nostris divinis scripturis: aut eidem reprehensioni quae peccato obnoxia est, aut eidem quae imperitiae subjacet, cedere comprobatur, quoniam aut eo peccato obnoxia est, quod quo pacto principes eorum dum sint homines, caeteris mortalitate non dissimiles, Deum sibi conregnare dicunt, et se divos suaque gesta vel dicta divalia nuncupant, eo nimirum pacto suas Scripturas divinas nuncupant; aut in eo reprehensioni succumbit, quod eloquentiae inscius, loquendi venustatis ignarus dum dicere debuerat, in nostris codicibus divinas (1153A)Scripturas continentibus, aut aliquid hujuscemodi, id e contrario incomposite et ridiculose dixisse fertur, in nostris divinis scripturis: quod quidem, sicut praefati sumus, arrogantiae fastu, quo et Deum sibi conregnare et se divos nuncupare praesumunt, protulisse creduntur, insania est. Si vero aliud dicere cupientes, aliud dixere, nec tanta in eis acuminis vis est, ut quae corde concipiunt, vix certis ac propriis verbis significare queant, ignavia est: ac per hoc in utramvis partem per devia aut superbia feruntur elati, aut ignorantiae caliginosis retinaculis creduntur addicti. Quis ergo unquam sani capitis tale quid dixerit? Quis sanae mentis tale quid protulerit? Quae vecordia, quaeve sit amentia hominem mortalem, passionibus subjacentem, dicere: Scriptum est (1153B)in nostris divinis scripturis? Si ergo nostris, quomodo divinis? Et si divinis, quomodo nostris? Ab homine ergo derivatur humanus, a Deo derivatur divinus. Nostrae etenim scripturae humanae sunt, Dei Scripturae divinae sunt: de codicibus tamen sanctae legis dicere nos ratio permittit, nostri codices, de Scripturis vero divinis non aliter nisi divinas Scripturas recte et convenienter secundum rationem dicere valemus. Esto, hoc dictum rationabiliter stare poterat, cum tamen non possit, quo nec de jactantiae fonte scaturisse nosceretur, nec de imperitiae barathro manasse crederetur, in eo denique reprehendi modis omnibus poterant, quod cum sit inutile inutiliter ad rem inutilem, ad imaginum videlicet adorationem astruendam, prolatum fuisse monstratur? (1153C)Nec refragari ei potest quodam modo simplicitas, quae plerumque rectis quibusque inhaerere solet, cum id non pura, non recta, sed perversa voluntate prolatum esse constet. Si enim ex rusticitate sancta quae sibi solum interdum proficit, simpliciter et innocue, et non ad aliquid illicitum asserendum processisse dignosceretur, a Deo qui scrutator cordis et renum est, qui plerumque voluntates potius quam actus considerat, ei proculdubio ignosceretur. Sicut enim mala voluntas etsi non aliquid mali opere perpetret, tamen pro actu plerumque tenetur, ita nimirum bona voluntas pro bono opere semper accipitur. Quod ut exemplis illustremus, et Balaam mala voluntas qua populum Dei maledicere cupiebat, quanquam ad id quod desideraverat non pervenerit, a culpa non fuit (1153D)indemnis; et David bona voluntas qua templum Domino aedificare cupiebat, quanquam opere non fuerit expleta, divinis tamen est collaudata oraculis.

CAPUT XX. De eo quod Joannes presbyter Theodosio abbate monasterii sancti Andreae recitante verba Joannis Chrysostomi, et dicente: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, dixit: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium.

Dixisse Joannem Chrysostomum Theodosius abbas (1154A)monasterii sancti Andreae in saepe memorata vanissima synodo, quae pro adorandis imaginibus gesta est, refert, Vidi angelum in imagine persequentem multitudinem barbarorum. Nam dum hi qui in eadem synodo fuisse memorantur, patriarcharum, prophetarum caeterorumque sanctorum et illustrium virorum verba ob imaginum adorationem stabiliendam perturbare nitantur, eos denique patriarchas quaedam egisse quae non egerint mentiantur, non est mirandum si etiam Joannem Chrysostomum talia dixisse criminentur. Nunquid enim praefatus vir tam eloquens, tamque eruditus diceret: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, cum sciret angelorum immortalem naturam nequaquam ut ab hominibus videatur picturarum esse indiguam. Sunt (1154B)enim natura spiritus, officio angeli, qui ut ab hominibus videri possint, corpora ex lucidissimo aethere, nec ex pictorum opificiis assumere creduntur: unde non est credendum ut a Joanne viro eloquentissimo tale dictum sit prolatum, quod nec verbis sit expolitum, nec sensu lucidum, nec ulla ratione subnixum. Est enim in eo vitium quod grammatici amphibolian, id est ambiguitatem dictionis nuncupant, quia dum dicitur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum aciem, non evidenter elucescit, utrum angelum in imagine viderit qui alibi persequeretur barbarorum multitudinem, an angelum alibi visum fuisse et in imagine barbarorum persequi multitudinem: quod quidem dictum et si hoc vitio careret, aliis quoque indiciis tanti viri non esse (1154C)appareret, qui dum ejusdem non fuerit aetatis, ridiculosissimum ac potius falsissimum esset eum dicere, Vidi angelum barbaros persequentem, qui, ni fallor, vidisse se in pictura eamdem historiam ab artifice depictam, qua angelus barbarorum pridem cuneos prostraverat, prosecutus sit. Multi etenim diserti et eloquentissimi viri in suarum disputationum vastissimis campis, prout ordo et ratio dictat, sicut et caeterarum rerum, picturarum etiam et imaginum faciunt mentionem. Quod dum illi qui illarum adorandarum aestu uruntur legentes repererint, totum pervertere ad earum conantur adorationem, ut videlicet inde contra nos, qui Domino annuente veri sumus adoratores in spiritu et veritate Patrem adorantes, suam inermem armatam efficere affectent assertionem, quod (1154D)ab eloquentissimis viris quamdam imaginum factam fuisse reperiant mentionem, quasi de omnibus quorum mentio in tractatibus fit, continuo praecepta dentur. Joannes igitur presbyter, cui dum praefatus Theodosius abbas Joannem Constantinopolitanum episcopum dixisse mentiretur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, protinus subjunxisse fertur et dixisse: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est? Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium. Jam in pluribus illius vanae lectionis locis quae ex hoc (1155A)negotio ab illis digesta est, plura notabiliter et incaute locutus fuisse deprehenditur. Pene omnibus enim ibi incautius locutus fuisse notatur, et quanto velocior in sermonibus, tanto nimirum segnior approbatur in sensibus, dicente Salomone: Si videris virum velocem in verbis suis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille (Prov. XXIX). Nam dum de pictura dixisse referatur: Quis est iste angelus nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit CLXXXV millia Assyriorum? et caetera, quam fuerit incautus, quamque delirus apparuerit, cum non Assyrios ille angelus percusserit pictus, sed ille qui ad hoc explendum fuerit missus. Quod vero ait, In circuitu Jerusalem exercitantium, tanquam ita scriptum habeatur et in hoc sicut et in caeteris ineruditus esse detegitur, quoniam (1155B)nusquam hoc ordine verborum scriptum esse reperitur. Quanquam enim Sennacherib rex Assyriorum pene omnes civitates Juda munitas ceperit, dicente Scriptura: Et factum est in quartodecimo anno regni Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas (IV Reg. XVIII), nequaquam tamen ad Jerusalem pervenit, nec in circuitu urbis machinis murum feriturus castra posuit, sed de Lachis Rabsacen ad Jerusalem misit, qui stetisse legitur in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis. Quod iisdem verbis liber Verborum dierum, qui Hebraice , Graece Παραλειπομένων dicitur, qui est chronicon divinae legis, testatur: Misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Jerusalem. Ipse enim cum universo exercitu obsidebat (1155C)Lachis (II Paral. XXXII). Nam id quod praefatus Joannes more suo usurpasse dignoscitur, tanquam inibi scriptum sit, In circuitu Jerusalem exercitantium, in nullo sanctae legis authenticorum codicum invenitur. Quod ut lucidius comprobetur, ipsa sanctae legis verba, prout in codicibus habentur, per ordinem ponenda sunt. Ita enim in libro Regum legitur: Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum CLXXXV millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive (IV Reg. XIX). Liber quoque sanctissimi ac dissertissimi vatis Isaiae hoc modo hanc texit historiam: Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum (1155D)CLXXXV milia, et surrexerunt mane, et ecce omnia cadavera mortuorum, et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib; et caetera (Isai. XXXVII). Liber quoque Verborum dierum, qui cum sit, ut praefati sumus, totius divinae legis chronicon, historias tamen regum e latere libri Regum, quae in eo praetermissae sunt, enucleatim edisserit, hoc modo hanc narrat historiam. Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum, reversusque est cum ignominia in terram suam (II Paral. XXXII). In quibus exemplis, hoc quod a Joanne usurpatum est, minime invenitur.

CAPUT XXI. Quod nulla auctoritate vigeat, neque in ullo authenticorum librorum reperiatur quod illi dicunt, per imaginem cujusdam Polemonis quemdam ab adulteris perpetratione coercitum fuisse, quod quidem aequare nituntur miraculo quod fimbria Dominicae vestis actum est, quam mulier contingens exoptatam recepit sanitatem.

(1156A) Inter caetera quae ob suum errorem astruendum deliramenta in ejusdem vanissimae synodi lectione conglomerasse deteguntur, hoc illis est familiarissimum, quod per imaginem cujusdam Polemonis quemdam asseverant ab adulterii perpetratione coercitum; quod quidem gestum, si tamen gestum esse credatur, quanquam in nullo vel Veteris vel Novi Testamenti authenticorum codicum sit repertum, nec ab ullo eorum (1156B)doctorum, qui a sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, sit prolatum, tamen id et ad suum errorem fulciendum, quasi quoddam probatissimum miraculum, proferunt, et miraculo quod Dominicae vestis fimbria gestum est, aequiparare non metuunt. Quod quidem si, ut illi asseverant, gestum est, salutaribus Dominicis gestis nec debet nec potest coaequari, quoniam quanta est distantia inter nescio quem Polemonem et Dei et hominum Mediatorem, tanta nimirum distantia est inter gesta praefati Polemonis ejusque imaginis et sanctissima miracula Domini salvatoris, nec possunt similes actus habere, qui nimium nimiumque sunt dissimiles in virtute. Quis in nubibus, inquit Propheta, aequabitur Domino? (1156C)aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXIX)? De eo etiam dicitur in Canticis canticorum: Caput ejus aurum optimum (Cant. V), quoniam sicut auro nullius potest metalli coaequari natura, ita creatori omnium, qui caput utique Christi est, nulla potest coaequari creatura? De quo etiam in eisdem Canticis canticorum ab sponsa dicitur: Sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios (Cant. II), quoniam sicut malum cum sit pulchrum aspectu, odoreque suavissimum praeeminet lignis sylvarum, ita nimirum redemptor noster, qui est odor vitae in vitam, quem quotidie Ecclesia in odore sequitur unguentorum, cunctis praeeminet coetibus sanctorum, qui idcirco filiorum nomine censentur, quia non mundo cui nati sunt, sed Christo cui renati sunt, adhaerere (1156D)noscuntur. In Apocalypsi quoque vigintiquatuor seniores coronas suas ante Agnum projecisse leguntur, quia videlicet omnes sanctorum virtutes cunctaeque illorum victoriae, quibus ipso opitulante claruerunt, ejus virtutibus et victoriae comparatae minores esse cernuntur, quoniam et rivulus a perenni fonte derivatus minor esse perhibetur eidem fonti comparatus, et vilis pampinus vitis vivacibus radicibus vel etiam fructiferis palmitibus vilior omnino creditur comparatus. Esto, factum est, et credi possit, ut virtus Polemonicae imaginis ab adulterii scelere quemdam compesceret, num ideo omnes imagines adorandae sunt? Nunquid quia pecualis animantis lingua rudis humanas loquelas profundens arioli cujusdam perversam (1157A)intentionem, qua benedictum populum maledicere nitebatur, compescuit, angelicosque terrificos ictus irrationale animal rationali homini vitare concessit, ideo animalia sunt pecualia adoranda? aut quia atrocium ferarum vulnifica ferocitate puerilis turba virum Dei vanis insultationibus lacescens est prostrata, ideo est ursorum rabies adoranda? Plerumque etenim casuali eventu res quodammodo accidentes noxiarum rerum perpetrationem quibusque perpetrare cupientibus inhibent, sed non ideo easdem res per quas haec fiunt, adorare ratio permittit. Si ergo hoc quod de Polemone et imagine ejus dicunt, cujus adminiculo suum errorem fulcire cupiunt, in veritate gestum est, ideo imagines adorandae non sunt, quia secundum exempla quae breviter praemisimus, (1157B)non omnes res quibus quaedam utilia mortalibus inferuntur adorandae sunt; si vero in veritate gestum non est, ut et nos arbitramur, nec illi plene rationabili auctoritate proferunt, qui nullis hoc in veritate gestum authenticis approbant indiciis, nec ideo vanissima sensu carentium rerum est adoratio stabilienda, quia mendaciis nec mendaciorum exemplis res quae rationabiliter et in veritate fieri debet, nusquam legitur esse statuta, quoniam sicut veritas nunquam mendaciis assentiri dignoscitur, ita nimirum mendacia veritati semper refragari creduntur: quae duo ita sibi e diverso venientia cernuntur opponi, ut sibi mutuo semper credantur reniti. Sicut ergo ignis fomitem nemo potest aquarum fluentis nutrire, vel e contrario aquarum fluenta nemo (1157C)potest igneis fomitibus augere, ita etiam nemo potest veritatem, ut illi facere appetunt, mendaciis comprobare. Decussis igitur breviter et ex parte probatis quod gestum imaginis Polemonis, si tamen, ut illi fassi sunt, gestum est, gesto Dominicae fimbriae coaequari nec debet nec valet, sive, quod prorsus ambigitur, utrum gestum sit, quod illi gestum fuisse dicunt, an non, sive quod etiam si gestum fuerit, non idcirco imaginum adoratio astrui valebit, nec non et id quod mendaciis approbari seu constitui veritas nequeat, nunc operae pretium est, ut quid fimbria Dominicae vestis, quam illi imagini Polemonis coaequare contendunt, typicis innuerit arcanisque mysteriis, breviter exsequamur. Fimbria namque Dominicae vestis fides est incarnationis, cujus attactu gentilitas (1157D)aegritudinem amisit idololatricae foeditatis. Sicut enim fimbria ad comparationem corporis sive totius indumenti pars minima est, ita nimirum incarnatio redemptoris divinae et ineffabili generationi qua a Patre ante saecula genitus est, comparata, minima esse videtur: de qua generatione per Isaiam dicitur, Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? ubi subauditur, nullus. Humanam autem ejus generationem ita evangelista enarrat, Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I). Mulier ergo post tergum fimbriam Dominicae vestis attingens exoptatam sanitatem, quam medicorum industria longa per tempora negaverat, recepit, quia post passionem et resurrectionem sive in coelum ascensionem Domini gentilitas (1158A)credulitatis sanitatem quam nec patriarcharum nec prophetarum ei praedicatio quiverat impertire, Dominicae vestis fimbriam tangendo, incarnationis videlicet ejus mysterium credendo, percepit, et cum ad ipsius Domini praedicationem vix modica discipulorum turba crediderit, ad praedicationem tamen apostolorum tanta multitudo celerrimo fidei ardore succensa est, ut una die quinque millia hominum, alia tria credidisse perhibeantur: quod et ipsa Veritas discipulis promisit dicens: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV). Quod quidem et in miraculo quod per Petrum a Domino gestum est, quidam intelligi posse putant, quoniam dum Dominus imperio verbi sive tactu infirmos sanaverit, Petrus umbrae suae tantum (1158B)attactu infirmos legitur sanasse. Dominus ergo ad filiam archisynagogi suscitandam pergens, fimbriae attactu feminam a profluvio sanguinis liberat, quia videlicet dum synagogam, quae utique patriarcharum et prophetarum de stirpe descendit, somno incredulitatis evigilandam appetere tendit, gentilitatem a daemonum insolentissimo cultu suae fidei cognitione sanavit, et bonum quod illa perfidiae culpa irretita percipere neglexit, ista fidei devotione percipere meruit. Ad synagogam ergo liberandam se Dominus venisse testatur, cum et per praesentiam corporalem dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV); sive cum discipulos in vias gentium abire, et in civitates Samaritanorum cohibet introire; et quondam allegorice per Salomonem (1158C)in Canticis canticorum ad Israeliticae gentis hortum se descensurum promittit dicens: Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis (Cant. VI); quia scilicet dum ad Judaici populi hortum in quo erat lex in cortice pandens acerrimam austeritatem, in nucleo occultans incomparabilem suavitatem, per carnis susceptionem descendit, gentilicae convallis abjecta opera invisit, eamque sibi fidei integritate ascivit. Porro quod sanata in itinere femina ad domum archisynagogi a Domino venitur, ejusque filia mortis vinculis destitutis suscitatur, synagoga quandoque somnum suae diffidentiae discussura, et Christo per fidem resurrectura, et ei perpetim victura monstratur, quandoquidem mox ut plenitudo gentium, secundum Apostolum, subintraverit (Rom. X), caecitatem (1158D)quae ei ex parte in non credendo in mediatorem Dei et hominum contigit, a se discutiendo, et in eum credendo qui sibi per patriarchas et prophetas sacrorum oraculorum tonitruis olim annuntiatus est, credens, sic omnis Israel salvus erit. Cum igitur his et his similibus mysteriis quae in Dominicae fimbriae gesto innuuntur, Polemonis imago penitus careat, non eo modo ut Dominici indumenti fimbria habenda est, nec debet ei coaequari in honore, quae aequari nequit in tot mysteriorum fulgore.

CAPUT XXII. Quod judices qui in praefata synodo fuerunt, insolenter et incongrue artem pictoriam extollere conati sunt, dicentes: Pia enim est ars pictoris, et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat.

(1159A) Si pestilens humor arcem corporis, id est, caput obsederit, facile ad caetera membra transfunditur, nec mirandum est si ad pedum ima transfusus eos vehementer laedat, si eum jam caput, quod omnibus membris praeeminet, laesisse constet. Vesania igitur adorandarum imaginum quae Constantini et Haelenae matris ejus, sive etiam Tharasii Constantinopolitani episcopi caeterorumque illarum partium sacerdotum mentem irrepsit, non est plurimum magnipendenda, si ad judicum sive plebium usque mentes subripiendas descendit, quoniam ut superiori exemplo monstratum (1159B)est, cum caput insolentia cujusdam rei invaditur, facile caetera invaduntur, quae capiti subesse monstrantur. Omne caput languidum, ait Propheta, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eis sanitas (Isa. I), quia videlicet dum a regibus et a sacerdotibus, qui exemplar bene vivendi subjectis plebibus esse debent, recte vivendi recteque agendi studium praetermittitur, de interna sanitate subjectarum plebium quodammodo dubitatur. Cum ergo in eadem synodo tot sacerdotum fuerint obsitae mentes erroribus, quomodo non poterat error judicum inhaerere mentibus? Aut quis ab errore reducat oves, si errandi ducatum teneant pastores? Sacerdotes etenim qui in errorem subditas plebes inducere noscuntur, talibus per Jeremiam prophetam (1159C)increpationibus arguuntur: Propterea haec dicit Dominus ad pastores qui regunt populum meum. Vos dispersistis oves meas, et expulistis eas, et non visitastis eas (Jerem. XXIII); ubi protinus quanta sit cura Dei erga populum, qualiterve amotis negligentibus studiosiores populo Dei dentur rectores, protinus subinfertur: Ecce ego vindico in vos secundum mala studia vestra, et suscitabo illis pastores qui pascant eas, et ultra non timebunt neque terrebuntur, dicit Dominus (Ibid.). In Ezechiel quoque propheta de talibus, quod quidem non sine ingenti animi angore prosequimur, qui stipendiis ecclesiasticis utuntur, et exemplis erroneis et incautis populum in errorem inducere creduntur, sicut hi fecisse perhibentur, qui in vanam imaginum adorationem exarserunt, et populum (1159D)subditum praelati sibi in errore professionis sociaverunt, ita scribitur: Et ideo, pastores, audite verbum Domini: Oves meas devoratis, et lanis eorum vos cooperitis, et quod crassum est jugulatis, et oves meas dispersistis; quod infirmum erat non confortastis, et quod male habebat non curastis, et contritum non alligastis, et quod errabat non convertistis, et quod perierat non requisistis, et fortem oppressistis labore, et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in devorationem omnibus bestiis agri, et dispersae sunt oves meae super omnem montem et in omnem collem altum, et super faciem totius terrae dispersae sunt, nec erat qui eriperet, neque qui revocaret (Ezech. XXXIV). Non ergo in hujus negotii vanissima (1160A)professione tanta est nequitia judicum, quanta perversitas sacerdotum, sed in istis deprehenditur ignavia, in illis ingens redundat insania, praesertim cum illi se imagines adoraturos, eisque servitium quod sanctae Trinitati debetur, exhibituros profiteantur; isti pictorum artem piam esse, et non debere subsannari, et pictorem pie agentem a Patre commendari professi sint dicentes: Pia enim est ars pictoris et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat. In quibus utrorumque professionibus evidenter ostenditur, tanto sacerdotes praeeminuisse judicibus in errore, quanto nimirum praeeminent per gradus sublimitatem in honore, nec coaequari potuisse laicos praesulibus in absurda professione, qui non coaequari possunt in (1160B)sacerdotalis cathedrae sessione; sed dum in neutra parte reperiatur quod recte queat laudari, in utraque tamen parte cernatur quod merito possit vituperari, et praesulum error qui se imagines adoraturos eisque servitium soli Deo debitum exhibituros fassi sunt, ex parte discussus sit, restat ut judicum etiam error quo artem pictoriam piam esse asseverant, nostri styli invectione discutiatur. Dicunt enim artem pictoriam piam esse, quasi non cum caeteris mundanis artibus communionem pietatis aut impietatis sortiatur. Quid enim ars pictorum amplius habet pietatis arte fabrorum, sculptorum, conflatorum, caelatorum, latomorum, lignariorum, terrae cultorum, vel caeterorum opificum? Omnes enim quas praemisimus artes, quae non nisi discendo possunt attingi, et (1160C)pie et impie possunt ab his quibus exercentur haberi, nec in eas pietas aut impietas cadit, sed in hominibus qui earum sunt sequaces, qui plerumque aut vitiorum procacissimis tumultibus coarctantur, aut virtutum salutiferis coetibus exornantur. Si ergo idcirco ars pictorum pia esse perhibetur, quia per eam plerumque piorum hominum actus et pia quaedam gesta pinguntur, ergo et ideo impia perhibebitur, quia plerumque per eam impietates multae, id est, trucidationes hominum, atrocitates bellorum, crudelitates sceleratorum, immanitates ferarum, impetus bestiarum vel caetera his similia depinguntur; et si ideo impia nullatenus esse creditur, quia haec quae exsecuti sumus adumbrationibus vel etiam lineamentis quibusque humanis visibus impertiuntur, (1160D)nec ideo pia erit quia per eam bonorum hominum gesta signantur. Sicut enim ferrum nec ideo impium dicitur, quia ex eo homines interimuntur, nec ideo pium, quia ex eo quaedam instrumenta fiunt quibus et ensium vibrantium illisiones quatiantur, et homines tueantur, et a medicis saluti humanae consulitur; ita et ars pictorum nec ideo impia, quia per eam crudelia, nec ideo pia, quia clementia quaedam pinguntur.

Quod vero ei non recte a quibusdam insipientibus detrahi suspirant, a nullo qui sanae mentis est ambigitur eos in hac quoque parte sicut et in caeteris dementiam sequi: quippe cum nullus sani capitis neque imaginibus detrahat, neque arti pictoriae, sed (1161A)eorum qui eas adorant eisque sevitium inconsequens exhibent, abominetur vesaniam. Non enim vinum quia ebrietatem generat, reprehenditur, cum plerumque Deo in sacrificium libetur; nec sylvae quae furibus hospitium praebent, quia plerumque hominum usibus multa quae expediunt administrant; nec ideo igni imputatur, quia interdum edaciter domos vel caetera humanis stipendiis apta devorat, cum mortalium vitae multis adminiculis suffragetur. Porro quod dicunt, Ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat, cur Pater, aut ubi scriptum sit, pictorem commendet, nec illorum est approbare, nec nostrum credere, quippe cum in nullo oraculorum divinorum volumine pictorum laus perhibeatur inesse. Reperiant ergo illi in quolibet divinarum Scripturarum (1161B)loco, in quo etiam secundum propriam asseverationem pictoris, ideo quod componendis imaginibus instent collaudet, et nos reperiemus qualiter eis respondere valeamus, quia omnipotens Deus non opera sed devotionem operum, nec actus sed voluntates actuum, nec res sed causas rerum, nec quisquis faciat, sed qua mente id faciat, plerumque aut probat aut improbat.

CAPUT XXIII. Inutile et mendacio plenum dictum Joannis presbyteri et legati Orientalium dicentis: Non contraeunt pictores Scripturis, sed quidquid Scriptura dicit haec demonstrant, quatenus concordes sunt Scripturarum.

Si omnia Joannis presbyteri et legati Orientalium deliramenta quae in eadem synodo, in cujus inofficiosae (1161C)lectionis reprehensionibus noster stylus versatur, protulit, singillatim a nobis discutienda in unum fuissent congesta, magnorum voluminum tantae disputationis sylva esset indigua. Sed nos ea partim brevitatis studio cui prorsus studemus, partim ordinem ipsius lectionis servantes, quo non singulorum singula seorsum, sed quorumdam passim per ordinem, prout quisque locutus est, vel etiam in eodem codice posita inveniuntur, discutienda in nostra disputatione ponentes, et brevissimae disputationis cuncta articulo coarctare compellimur, et non singula seorsum, sed pene omnia sparsim, prout ordo dictavit, exsequimur. Est interea operae pretium diligenter discutere, qualiter, ut idem profatus est, pictores (1161D)haudquaquam credantur Scripturis contraire aut qualiter quidquid Scriptura dicit demonstrent, qualiterve concordes sint Scripturarum. Quamvis enim non eluceat de quibus Scripturis ille hoc dixerit, credendum est tamen eum de sacris Scripturis dixisse, quas usitate Scripturas solemus vocare, ut est illud in Evangelio: Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). S R. Picturae interea ars cum ob hoc inoleverit, ut rerum in veritate gestarum memoriam aspicientibus deferret, et ex mendacio ad veritatem recolendam mentes promoveret, versa vice interdum pro veritate ad mendacia cogitanda sensus promovet, et non solum illa quae aut sunt fuerunt aut fieri possunt, sed etiam ea quae nec sunt, fuerunt. nec fieri possunt (1162A)visibus defert. Mendacium enim aut de his est quae non sunt, sed fieri possunt, aut de his quae nec sunt nec fieri possunt, de quibus in perihermenias a philosophis acutissima sive subtilissima disputatio est, quam huic operi interponere longissimum est. Nam dum dicat non contraire pictores Scripturis, et multa a pictoribus pingantur quae Scripturae divinae tacent, et ab hominibus non solum a doctis, sed etiam ab indoctis falsissima esse comprobentur, quis non ejus dictum ridiculosissimum vel potius falsissimum esse fateatur? Nonne divinis Scripturis contraire noscuntur, cum abyssum figuram hominis fingunt habere, et lympharum inundationem affatim fundere? Nonne divinis Scripturis eos contraire haud dubium est, cum tellurem in figura humana (1162B)modo aridam sterilemve, modo fructibus affluentem depingunt? Nonne divinis Scripturis eos contraire manifestum est, cum flumineos amnes in figuris hominum aut situlis aquas fundere, aut alios in alios confluere depingunt? Nonne cum solem et lunam et caetera coeli ornamenta figuras hominum, et capita radiis succincta habere fingunt, sanctis Scripturis modis omnibus contraeunt? Nonne cum duodecim ventis singulis singulas formas pro qualitate virium attribuunt, aut mensibus singulis pro qualitate temporum quid unusquisque deferat, quibusdam nudas, quibusdam seminudas, quibusdam etiam indutas diversis vestibus figuras dant, aut dum quatuor tempora anni singula diversis figuris depingunt, aut floribus vernantem ut ver, aut aestibus exustam; vel (1162C)etiam segetibus onustam ut aestatem, aut vindemiae labris vel botris oneratam ut autumnum, aut modo frigoribus algidam, modo ignibus se calefacientem, modo animantibus pabula praebentem, modo nimiis frigoribus marcidas volucres capientem ut hiemem, Scripturis divinis in quibus haec ita minime continentur contraire noscuntur? Quomodo ergo a pictoribus qui poetarum vanissimas fabulas plerumque sequuntur, sanctis Scripturis minime contraitur? Finguntur enim per eos interdum res in veritate gestae in alias atque alias incredibiles naenias; finguntur etiam quae nec factae sunt nec fieri poterant, sed aut mystice a philosophis intelliguntur, aut inaniter a gentilibus venerantur, aut veraciter a catholicis respuuntur: quae omnia quanquam gentilium (1162D)habeantur in litteris, a divinis tam enprorsus sunt aliena Scripturis. An non divinis litteris alienum est quod ab illis Chymaera triceps a Bellerophonte fingitur interfecta, cum Bellerophon non bestiam, ut illi mentiuntur, prostraverit, sed montem, ut plerique intelligunt, habitabilem fecerit? An non divinis Scripturis alienum est, quod Vulcani claudi et Terrae filius Erichthonius esse, et in monte Aethna ferrum coquere, ejusque fornax Vesuvius mons Campaniae esse fingitur, qui perpetuis ignibus ardere perhibetur? An non divinis Scripturis aliena sunt, quod Scylla capitibus fingitur succincta caninis? et Phyllis ob amorem juvenis cujusdam in arborem fingitur esse conversa? et altera Scylla eo quod Niso patri (1163A)crinem absciderit purpureum, una cum patre, et Itys ob stuprum materterae a patre gestum et homicidium matris sive materterae in seipso patratum una cum parentibus sive matertera in volucres finguntur fuisse conversi? aut cum Syrenes ex parte virgines, et ex parte volucres finguntur? aut cum Ixion illusione Junonis cum Nube coiens Centauros fingitur generasse? aut cum Neptunus tridenti armatus marinis fingitur fluctibus dominari? An non divinis Scripturis alienum est, quod Perseus tres sorores Gorgonas adjutorio Minervae interfecisse, aut cum alatus aversus volare fingitur, aut cum de sanguine ejus nasci fertur Pegasus, equus alatus, qui ungula sua fontem rupisse Musis depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Prometheum homines ex luto (1163B)finxisse inanimatos fingunt, et eumdem Prometheum a Minerva in coelum levatum inter oras septemplicis clypei, et dum omnia coelestia vidisset, fingunt eum ferulam Phoebiacis applicasse rotis, ignemque esse furatum, et pectusculo hominis quem finxerat applicato animatum reddidisse corpus? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Tantalum fingunt in inferno in quodam lacu depositum, eique fallacem aquam gulosis labia titillamentis attingere, pomaque fugitivis cinerescentia tactibus desuper facie tenus pendula apparere, eique esse locupletem visum et pauperem effectum? An non divinis Scripturis alienum est, cum Phineus caecus fingitur, cujus cibos Harpyiae rapuisse, ejusque prandia stercoribus foedasse pinguntur, quas Zetus et Calais Aquilonis (1163C)venti filii fugasse a conspectu ejus mendaciter finguntur? An non divinis Scripturis contrarium est, cum Admetus rex Graeciae, ut Alcestae conjugio frueretur secundum propositum soceri leonem et aprum ad currum simul junctos, Apollinis et Herculis adjutorium habuisse pingitur? Aut cum Hercules Cerberum tricipitem canem inferorum interemisse pingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Acteonem quemdam venatorem eo quod Dianam lavantem viderit, in cervum fingunt esse conversum, et a canibus suis non agnitum, eorumque morsibus devoratum? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Berecynthia puerum formosissimum Atyn amasse, eumque zelotypiae vanitate (1163D)succensa castrasse, et semimasculum fecisse depingitur? An non divinis Scripturis contrarium est, quod Orpheus Euridicen nympham amasse et sono cytharae persuasam uxorem duxisse pingitur, quae etiam dum Aristei pastoris persecutionem non ferens fugeret, et in serpentem incidens mortua esset, eamque maritus insequens ad inferos descenderet, et legem acciperet ne eam conversus aspiceret, hanc conversus aspexisse et denuo perdidisse fingitur? An non divinis Scripturis alienum est, quod Venus cum Marte concubuisse et a Sole deprehensa, et Vulcano prodita, et ab illo adamantinis catenis una cum Marte pingitur fuisse religata? Haec et his similia, quae et nobis ad retexendum sunt fastidiosa, et poetis sive philosophis gentium vel ad cantandum suavia, (1164A)vel ad tractandum mystica, et pictoribus ad formandum familiaria, prorsus sunt, ut praefati sumus, a divinis litteris aliena. Nam, ut caetera taceamus, si quis pictor duo capita in uno corpore, aut in duobus corporibus caput unum, aut alterius animantis caput, alterius caetera membra, ut Hippocentaurum toto corpore equino et capite humano, et Minotaurum semibovem semivirumque affectet pingere, nunquid non Scripturis dicitur contraire? Ecquid est dicere, Non contraeunt pictores Scripturis? quasi non aliqua a pictoribus possint depingi quae sacris litteris credantur refragari. In sacris etenim litteris, nihil vitiosum, nihil inconveniens, nihil impurum, nihil falsum, nisi forte id quod perversos quosque dixisse vel fecisse sancta Scriptura commemorat, (1164B)penitus invenitur; in picturis autem plura falsa, plura vitiosa, plura inconsequentia, plura inconvenientia, et, ut singula taceam, pene omnia sive possibilia, sive impossibilia, ab eruditis pictoribus depinguntur: quibus documentis Joannes presbyter et legatus Orientalium in hac quoque parte, sicut et in caeteris delirasse convincitur. Quod autem presbyter idem ait, pictores quidquid Scriptura loquitur demonstrare, quam sit falsum quamque inutile, prudens lector advertat. Nunquidnam divinae cuncta legis praecepta quae a Domino per Moysen data sunt, ut est illud, Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI), et caetera hujuscemodi, in quibus nihil sonant quae pingi possint, a pictoribus demonstrantur? Nunquidnam omnia verba prophetarum, in (1164C)quibus doctrinae, exhortationes, redargutiones, contemplationes, minae, vel caetera his similia continentur, in quibus crebro invenitur, Haec dicit Dominus, aut, Juravit Dominus, aut his similia, quae ab scriptoribus potius quam a pictoribus exarantur, pictura secundum ejus vanitatem demonstrare valet? Nunquidnam verba ipsius Domini et apostolorum singula a pictoribus possunt demonstrari? Pictores igitur rerum gestarum historias ad memoriam reducere quodammodo valent, res autem quae sensibus tantummodo percipiuntur et verbis proferuntur, non a pictoribus, sed ab scriptoribus comprehendi, et aliorum relatibus demonstrari valent, ac per hoc absurdum est dicere: Non contraeunt pictores Scripturis, (1164D)sed quidquid Scriptura loquitur, hoc demontrant. Porro quod ait, Concordes sunt Scripturarum, quam sit insulsum, quamque absurdum, multis potest approbari indiciis. Qualem enim concordantiam possunt habere cum Scripturis sacris, cum illae veraces sint, isti plerumque falsa confingant? et de illis dicatur, Eloquia Domini eloquia casta (Psal XI), isti interdum fingant impura et incesta? Illae semper suadeant honesta et salubria, isti multoties inhonesta et ludibria? Illae semper instent humanae saluti, isti plerumque vanitati? Illae semper hortentur ad coelestia dona, isti crebro depingant terrestria quaeque et caduca? Quanta enim concordantia est inter id quod semper veritati innititur, et id quod plerumque veritatem, plerumque falsitatem insequitur, (1165A)tanta nimirum concordantia est inter Scripturas divinas quae semper puras et fixas regulas tenent, et pictores qui mortalium more plures permutationes habent.

CAPUT XXIV. Quod non sint coaequandae imagines reliquiis sanctorum martyrum et confessorum, ut illi in sua erronea synodo facere nituntur, eo quod reliquiae aut de corpore sunt, aut de his quae in corpore, aut de his quae circa corpus cujusdam sancti fuerunt: imagines vero nec in corpore, nec circa corpus fuisse vel fore creduntur illis quibus ascribuntur.

Sicut igitur sacratis rebus sive quae per legislatorem, sive quae per Dei et hominum mediatorem sacratae sunt, sive etiam quae quotidie a sacerdotibus (1165B)divini nominis invocatione sacrantur, et in mysterium nostrae redemptionis sumuntur, imagines nequaquam coaequandae sunt, ita etiam nec sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis, quae apud fideles ipsorum amore venerationi habentur coaequandae creduntur. Quas quidem illi qui in earum adorationem exarserunt cum omnibus sacratis rebus et mysteriis plenis aequiparare nitantur, reliquiis etiam sanctorum martyrum insolenter atque absurde aequiparare nituntur. Cum ergo sanctorum corporibus aut certe corporum reliquiis, nec non et vestibus aut his similibus, quibus sancti dum mortaliter viverent usi sunt, isti picturas aut caelaturas sive sculptilia vel conflatilia quaeque ab artificibus quibusque formata coaequare in honore moliuntur, (1165C)non modicam sanctis injuriam inferre monstrantur, cum praesertim sanctorum vestes et his similia ideo veneranda sint, quia aut in corporibus eorumdem sanctorum, aut circa corpora fuisse, et ab his sanctificationem ob quam venerentur percepisse credantur, nec non et sanctorum corpora, vel etiam corporum reliquiae, quoniam quanquam nunc in pulverem redacta fatescant, juxta mundi terminum cum gloria sunt resurrectura et cum Christo perpetim regnatura: imagines vero, quas illi inani voto his quae praemisimus coaequare contendunt, ideo his minime coaequari queunt, quae neque id sunt quod sanctorum corpora, neque in eorum corporibus vel circa eorum sacratissima corpora fuere, sed pro captu uniuscujusque ingenii, (1165D)vel instrumentis artificii, modo formosae, modo deformes, plerumque etiam rebus impuris fiunt. Unde datur intelligi non eos mediocriter errare qui illas sanctorum reliquiis nituntur aequiparare. Sanctorum itaque corpora venerari, eorumque reliquiis honorem exhibere non sine causa vetustas admisit. Nam Abraham pater gentium vir fide plenus, devotione summus, obedientia praecipuus, in praeceptis Domini strenuus, non in quolibet loco, sed in agro studiose empto, conjugem legitur sepelisse, et ossa sua non in loco quolibet, sed in spelunca pulcherrima, in cujus interiore parte protoplastus sepultus fuit, juxta suum imperium a filiis tumulatus legitur fuisse. Isaac quoque utero senili profusus, atque Deo in sacrificium in figura nostri Redemptoris (1166A)ad offerendum ductus, virque sanctitate et castimonia clarus juxta patrem secundum propriam jussionem creditur a filiis fuisse sepultus. Jacob quoque vir magnae patientiae divinis affatim roboratus craculis et crebris repromissionibus exhortatus, cum famis inopiam vitare, et dulcissimum pignus quod exstinctum crediderat cernere cupiens, cum clara progenie Niliacas descendisset in oras, non se ibidem sepeliri permisit, sed corpus suum ad terram sibi patribusque suis repromissam, juxta ossa patris avique sepeliendum advehi sanxit; et quia quartus in eadem spelunca, in cujus interiore parte Adam sepultus fuerat, juxta avum patremque sepultus est, loco nomen Arbee, id est, quatuor dedit (Gen. L). Joseph quoque qui typicis mysteriis (1166B)a gentilibus, salvator mundi appellari meruit, et mira sanctitate inter fratres enituit, ossa sua filiis Israel ad terram repromissionis vehenda praecepit: quod quidem legislator idcirco minime agere distulit, quia id haudquaquam contra fidem esse cognovit. Viri itaque sancti corpus, qui de Juda ad arguendam nequitiam Israelitici regis in Bethel venerat, dum propter inobedientiam, quia cibos civitatis inhibitos sumpsit, a leone fuisset exstinctum, ab eodem nimirum leone legitur custoditum, sed culpa inobedientiae mortis acerbitate soluta, non praesumpsit crudelis fera sanctum corpus prophetae contingere, quem atrociter praesumpserat interimere. Prophetes itaque Bethel, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret, nunquam (1166C)se juxta ossa viri sancti sepeliri praeciperet dicens: Sepelite me juxta ossa prophetae (III Reg. XIII). Vir itaque sanctus Josias et antequam nasceretur ex nomine nuncupatus, idolorumque dissipator, et paternarum legum strenuus observator duorum prophetarum ossa, cum plurimorum hominum ossa ob altare profanum polluendum combureret, nequaquam intemerata servare praeciperet, nisi sanctis ossibus venerationem exhibendam sciret. Ecce quibus exemplis, ut caetera taceamus, monstratum est sanctorum cineribus venerationem exhiberi debere: dicant illi ubi unquam jubeamur imagines adorare. Sanctis ergo corporibus honorem impendere magnum est fidei emolumentum: quo praesertim et illi in coelestibus sedibus cum Christo (1166D)vivere, et eorum ossa quandoque resurrectura creduntur. Imaginibus ergo quae nec vixisse unquam creduntur, nec resurrecturae, sed aut ignibus aut carie consumendae perhibentur, adorationem soli Deo debitam impertire, aut segnitiae est si utcunque agitur, aut insaniae vel potius infidelitatis si pertinaciter defenditur. Nos itaque nec cum Vigilantio ejusque sequacibus reliquias abnuentes, nec cum Simone ejusque complicibus imagines adorantes, et reliquiis sive sanctorum corporibus opportunum obsequium exhibemus, et basilicas prout libet sanctorum imaginibus, sive etiam auro argentove exornamus, et servitium adorationis sive culturae soli Deo cui soli debetur ipso opitulante impendimus.

CAPUT XXV. Quod non ideo adorandae sunt imagines quod per eas, ut illi dicunt, nonnulla signa monstrata fuisse putentur, cum tamen non omnes res adorentur per quas vel in quibus miracula apparent.

(1167A) Hoc etiam illis ad suum errorem astruendum familiare est, quod per quasdam imagines nonnulla miracula facta fuisse perhibent: quod tamen nec Veteris nec Novi Testamenti pagina demonstrat, quae quidem et si uspiam visa vel audita fuisse probarentur, dubitandum erat, ne forte tortuosi serpentis flexuosissimis meandris viderentur vel audirentur, qui cum sit teterrimus et tenebris suae nequitiae obsitus, transfigurat se in angelum lucis, audens se dicere lucem. Multa etenim signa, multaque miracula, per angelos refugas, vel etiam per eorum (1167B)sequaces fiunt, qui dum sint spiritales potentiae, et, ut ita dixerim, spiritales nequitiae, et prophetias infelicibus quibusque impertiunt, et virtutes multas per suos satellites faciunt: de quibus erunt illi qui dicturi sunt, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Quibus aeternus arbiter dicturus est: Nescio vos (Matth. VII). Quia igitur signa plerumque diabolico instinctu fiunt, ideo beatissimus Gregorius sanctae Romanae Ecclesiae antestes dixit: « Nolite, fratres mei, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia. » Sanctissimus quoque Augustinus, a daemonibus miracula fieri, similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei his verbis testatur. (1167C)Ait enim: « Non oportet moveri cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis quae fiunt per sanctos servos Dei: sicut scriptum est in Exodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter sicut fecit Moyses. » Non ergo haec oportet mirari, quia omnia quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris hujus non absurde fieri posse creduntur. Sed hoc interest, quod cum sancti talia faciunt in nomine Dei Domini omnium rerum, de sublimioribus apparatibus jubetur inferiori creaturae; cum autem mali nomines magicis artibus operantur similia in manus suas dantur cum exaudiuntur a daemonibus. Digni sunt enim qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod videntur impetrare (1167D)beneficium, cum eis exhibent quasi privatim inferiores potestates, quaedam miracula, ut eos habeant subjugatos, permissu tamen divino pro meritis animarum sua cuique tribuuntur. Unde signa et miracula quae illi dicunt in imaginibus apparuisse, si non apparuerunt, sicut et nulla hoc authentica tradit historia, mendacium est, et mendacio quicunque veritatis sunt servi uti non debent, quoniam ut ipsa Veritas ait, Nemo potest duobus Dominis servire (Matth. VI): quae si apparuerunt, et per phantasticas quasdam obumbrationes ad illiciendas mentes apparuerunt, periculosissimum est, ne forte calliditatis suae astu antiquus hostis dum mira quaedam demonstrat, ad illicita peragenda fraudulenter (1168A)suadeat. Si vero apparuere in veritate signa, quod tamen fieri nullius certis lectionis probatur documentis, et nec mendacio illorum in hac parte sententia subjacet, nec fraudulentis hostis machinationibus secundum exempla quae superius monstrata sunt, sed Dei operatione gesta probantur cui cuncta sunt possibilia, cui nihil impossibile est, animadvertendum summopere est quod cum multa et stupenda nutu Dei per quasdam creaturas, vel etiam in quibusque creaturis peracta fuerint, non omnia in quibus vel per quas facta sint adoranda credantur, quoniam quidem omnipotens Deus signa pleraque quae mortalibus ostendit, quae per res quasdam visibiles et tractabiles fecit, quatenus visibilium et mortalium hominum duritiam rebus visibilibus molliret, non ideo fecit, (1168B)ut quarumdam rerum celebrandam statueret adorationem, quippe qui se solum adorare, solum praecepit et colere. Nunquidnam quia Dominus de rubo in igne Moysi locutus est, ideo rubi adorandi sunt? Non enim ideo in rubo apparuit, ut rubi materiam adorandam percenseret, sed ut per ejus spinas peccata pro quibus lex venerat demonstraret. Quia ergo rubus radicem non habet spinis armatam, cum in superioribus spinis densetur, in eo evidenter peccata non esse ex natura monstrantur. Quae ideo ab igni non est combusta, ut innueret per legem peccata non esse delenda, sed tantummodo ostensa. Lex enim peccata tantummodo ostendit, gratia autem quae per Christum data est, peccata quae lex monstraverat curavit. Quia ergo in igne Dominus apparuit, non (1168C)ideo ignem adorandum decrevit, sed in ea natura apparere voluit, quae semper ad alta conscendere contendit. Quia igitur in monte dignatus est apparere, non montium adorationem creditur statuisse, sed quia rationabiliter factum est ut coelorum rex in ea re appareret quae semper alta appetit, et non in humili, sed in alto loco, ut et se altissimum demonstraret, et suos sequaces ad alta conscensuros evidentissime ostenderet. Nunquid quia circumcisione acutissimo lapide facta legislator tremendi judicis iram et mortis interitum evasit, lapides adorandi sunt? Merito enim legislator angelum in se tam infestum vidit, quia habitans in terra Madian, filium circumcidere neglexit, et qui Dei Abrahae nuntius erat, signum fidei Abrahae in filio non ferebat, in quo gloriari (1168D)Judaeos sciebat: qui non ideo lapide circumciditur, ut lapidum ex hoc facto adoratio firmetur, sed ut per Christum qui est lapis angularis, peccata amputanda et mortis pericula evadenda ostendantur. Nunquid quia virga toties in serpentem conversa, toties legitur in virgae rigorem redacta, quae typicis figuris Christum de vita in mortem, de morte innuit redisse ad vitam, aut quia eadem virga quam Christi diximus gestasse figuram maris Rubri, baptismatis videlicet, unda divisa ad terram repromissionis, id est, ad coelestia regna populo Dei pergenti transitum praebuit, ideo virgae adorandae sunt? Nunquid quia aquae amarae ligno indulcatae leguntur, quae legem non immerito Christi ligno indulcatam, et spiritali dulcedi (1169A)ne populorum mentes satiendas innuunt, ideo ligna adoranda sunt? Nunquid quia serpentis aenei inspectio, qui Christi mortem praefiguravit in ligno populum a serpentum morsibus, id est, ab spirituum immundorum mortiferis persuasionibus salvavit, ideo aut aes aut serpentes adorandi creduntur? Nunquid quia percussa silex exustis in arvis laticum fluenta produxit, et sitientem populum sitis ariditate liberavit, quae nimirum Christi figuram gessit, qui est lapis de monte abscisus sine manibus praecidentium, qui evangelicae praedicationis fluentis sitim incredulitatis a fidelium mentibus fugat, qui quotidie intonat, si quis sitit veniat ad me et bibat (Joan. VII), ideo aut lapides creduntur adorari, aut latices? Nunquid quia virga Aaron, qua beatae virginis partus innuitur naturali (1169B)lege calcata, nulla humanae operationis irrigatione fecundata, floruit et fronduit, et protulit nuces, ideo virgae adorandae creduntur? Nunquid quia sancto Hierobaal sicca area madido vellere, aut madens area sicco vellere apparuit, quo miraculo totius mundi gentilitatem coelesti rore immunem Israelitici solummodo generis, vellus madidum divini verbi imbre, ac postmodum pro culpa perfidiae eumdem populum suae infidelitatis siccitate arentem, mundique gentilitatem sacrae fidei rore perfusam significari manifestum est, ideo aut areae, aut vellere adoranda sunt? Nunquid quia Samson mandibula asini mille viros peremit, ejusdemque mandibulae molare evulso aquarum fluentis satiatus est, typum gerens nostri mediatoris, qui morte sua aerias potestates (1169C)devicit, et spiritalibus fluentis fidelium, qui utique membra ejus sunt, arentia corda irrigavit, ideo mandibulae, aut molares adorandi sunt? Nunquid quia Elias pallio suo, per quod Dominicae incarnationis mysterium figuratum est, per quod Jordanis, baptismatis videlicet unda, introitur, Jordanem divisisse legitur, ideo pallia adoranda creduntur? Nunquid quia Naaman Syrus in flumineo lavacro leprae contagio ablutus est, per quem gentilitas Christi baptismate ab idolorum contagione abluta figurata est, ideo flumina adoranda sunt? Nunquid quia viro sancto Elisaeo Spiritus sancti adventus eatenus dilatus est, quatenus psaltes applicaretur, applicato vero psalte Spiritus sanctus illius se profudit praecordiis, per quem Judaicus populus significatur qui Spiritus (1169D)sancti adventum ideo nunc minime recipit, quia et incarnationem Redemptoris minime in credendo suscipit, quam cum mox ut circa mundi terminum perceperit Spiritus sancti flamine, et omnium charismatum donis exornabitur, ideo psaltes adorari debebit? Nunquid ergo quia fimbria Dominicae vestis, cujus attactu femina sanitatem recepit, quam Dominicae incarnationis credulitatem per quam gentilitas sanata est significare superius jam diximus, ideo fimbriae adorandae sunt? Aut quia Petri umbra infirmi sanati sunt, ideo umbrae adorandae sunt? Non igitur, ut superius praemisimus, omnes res per quas vel in quibus miracula quaedam Dei ordinatione monstrata sunt, quodammodo adorandae creduntur. (1170A)Quod si hae res in quibus miracula apparuere ad orandae non sunt, multominus imagines adorandae creduntur, in quibus vel per quas quaedam miracula apparuisse, nulla authentica lectione monstratur.

CAPUT XXVI. Quod Theodorus Mirensis episcopus ridiculose et pueriliter egerit, qui ut imaginum adorationem astrueret somnia archidiaconi sui in eadem synodo retulit.

Cum in eadem vanitatis lectione quam illi septimae synodi nuncupatione censeri aestuant, pene omnia somniorum imaginationibus et phantasticis quibusdam obumbrationibus similia sint, et pene nihil (1170B)sit ibi quod non aut somnii vanitatem, aut alterius cujusdam deliramenti hebitudinem redoleat, cunctaque interiori palato degustata, insapidum insulsumque quemdam saporem referant, speciali tamen deliramento Theodorus Mirensis episcopus somnia archidiaconi sui ibidem legitur retulisse ut errorem, quem nec divinarum Scripturarum auctoritatibus nec ullis sanctorum Patrum doctrinis vel exemplis valuit fulcire, saltem somniorum delusionibus valeret astruere, nec immerito ad tam frivolum tamque vecors stabiliendum negotium dignum, et pene par exhibens adminiculum. Quanquam igitur somniorum usus nec in totum sit approbandus, quia plerumque daemonum fallaciis exhibetur, nec in totum improbandus, quia interdum per eum quaedam mysteria revelantur, ad (1170C)astruendas tamen res dubias, et ea quae in contentionem veniunt affirmanda nunquam idoneus invenitur. Quis enim unquam somnio suo rem dubiam valeat affirmare, cum utrum ita ut se vidisse profatur viderit, nullius testis testimonio valeat approbare. Ad rem ergo dubiam, et quae in quaestionem venit roborandam, non somniorum ludificatrix vanitas, non apocryphorum acerbissima procacitas, non levium et inutilium verborum falsitas, sed divinorum librorum sive catholicorum Patrum authentica est requirenda auctoritas. Nam sicut res profuturae et mysteriorum arcanis comptae, cum per somnia innuuntur, per angelos revelantur, ita e contrario, dum res noxiae et omni utilitate carentes per somnia demonstrantur, a daemonibus demonstrari creduntur. Unde si somnium, (1170D)quod ille in synodo retulit, ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo archidiacono ejus demonstratum est, imagines adorare proficuum est; et si imagines adorare proficuum est, caeteras res sensu carentes adorare proficuum est. Est autem res sensu carentes adorare noxium: non igitur archidiacono ejus somnium quod retulit ad imaginum adorationem stabiliendam ab angelo demonstratum est. Liquido namque patet id ei, cum ab angelo demonstratum non sit, ab incentore spiritu qui semper vanitatibus et rebus noxiis instat, illatum fuisse. Quod ut lucidius pateat, rationabili argumento firmandum est. Quoniam si incentor spiritus id ei minime intulit, angelus procul dubio intulisse credendus est: et si angelus (1171A)intulisse credendus est, consensum rebus prohibitis angeli exhibent. Non autem angeli rebus prohibitis vel noxiis seu divinis monitis obnitentibus consensum exhibent, spiritus igitur incentor id ei intulisse credendus est. Cum ergo probatum sit id ei ab angelo sancto minime fuisse exhibitum, eo quod cum spiritus in sui conditoris laude continua permanentes et peccato prorsus carentes, res impuras et delictis obnoxias penitus abnuant, restat ut aut delusione nequissimi spiritus id sibi fateatur exhibitum, aut se prorsus testetur fuisse mentitum, quod utrumque servis Dei non convenit. Nam et spiritibus immundis catholico cuique resistendum est, dicente Apostolo, Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV); et mendacium spernendum est, dicente Scriptura: Noli velle (1171B)mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non bona (Eccli. VII). Probandi interea, juxta apostoli sententiam, spiritus sunt, an ex Deo sint, et juxta Veritatis vocem a fructibus suis cognoscuntur. Unde ex fructu suo quo imaginum adorationem affectat, id somnium fulcire evidentissime deprehenditur ille spiritus qui id intulit, ex Deo non esse. Sed ne forte nostris solummodo argumentationibus hoc videamur edicere, recurramus ad divinas Scripturas, interrogemus legislatorem, dicat utrum somnia recipienda sint, dicat qualiter nobis erga somniatores agendum est. Dic, oro, sancte Moyses, dic mitissime virorum, dic vir nobilis et arcanorum Dei strenue inspector, dic vir clementissime et ineffabilis Dei fidelissime interpres, qui legem in monte (1171C)peccatis contrariam et vitiis inimicam accipiens, glorificata facie vultum intolerabilem peccatori populo adduxisti, ut sicut lex quam deferebas peccatis contraria erat, ita nimirum vultus tuus spectantibus terribilis esset; dic, vir inclyte, qui typum veri Redemptoris gerens, mediator inter Deum et homines exstitisti; da praeceptum utrum quaelibet somnia credenda sint; fare utrum quibuslibet inclusionibus consensus exhibendus sit. Si surrexerit in medio tui prophetes, aut somniator qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum aliquod atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Veni et sequamur deos alienos quos ignoras, non attendas verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos (1171D)Dominus Deus vester, ut palam faciat utrum diligatis eum ex toto corde vestro an non (Deut. XIII). Ecce legislatoris auctoritate perdocemur quod verba somniatorum, quanquam effectum habeant, non attendantur. Dicat nunc Sapientia quid de somniis sentiat. Ait enim: Ubi multa sunt somnia, plurimae vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time (Eccle. V). Nam et Aegyptios somnia perturbasse creduntur, dicente Scriptura, Somnia enim quae illos turbaverunt (Sap. XVIII); haec significabant, ne inscii essent quare mala paterentur. Manifestum est enim divinae legis auctoritatibus somnia et auguria vana esse, et quanto quis ea amplius timuerit, tanto cor ejus amplius fallit. Unde modis omnibus reprehendendum putavimus, quod praefatus episcopus, (1172A)cui divinae legis armis contra somniatores vel caeteras naenias confligendum erat, somnia archidiaconi sui ad rem inutilem roborandam in synodo retulit. Haec enim parvi pendenda non solum divinae legis oraculis, sed et in ipsis gentilium reperitur litteris. Ait enim philosophus Cato: Somnia ne cures: nam mens humana quod optat, Cum vigilat sperat, per sumnum cernit id ipsum. Nam si quis forte nobis succensere nitatur, eo quod gentilium verba nostro inseruimus operi, legat primum libros beatissimorum atque eruditissimorum virorum Hieronymi, sive Augustini, et mox ut in illorum opusculis, non solum philosophorum, sed etiam poetarum gentilium quaedam verba repererit, (1172B)nos magistros et auctores, quorum vestigia sequimur, habere cognoscet, cum quibus nec culpari abnuimus, nec reprehendi erubescimus. Nam ut altius repetamus, vas etiam electionis quiddam de gentilium verbis suis inseruit operibus, ut est illud: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I). Praeterea cum somniorum observationes, vel potius vanitates discutimus, non penitus illorum usum abdicandum esse testamur. Cum et patriarchis et prophetis, quaedam sacratissima mysteria in somnis, vel potius in visionibus monstrata sint, et magi tres in somnis moniti ne ad truculentum redirent tyrannum, alterius callis tramitem terentes proprias repedaverunt ad sedes, et viro sancto Joseph in somnis angelus apparuisse, et (1172C)ei mysteriorum arcana multis retro saeculis a prophetis annuntiata legitur demonstrasse: unde ne quis his et his similibus exemplis somniorum insolenter appetat usum, et eas sequi vel credere, vel in conventibus recitare, aut ab his more Theodori res in contentionem venientes affirmare praesumat, idcirco est ut paulo superius praemisimus, a sanctis Scripturis prohibitum. Legimus etiam infidelibus ac profanis quibusque regibus quaedam arcana per somnia demonstrata, quae non illis revelata sunt ullis propriorum meritorum praerogativis, sed ut viri sancti qui ea illis Spiritu sancto revelante monstravere, honoribus sublimarentur, et suis valerent prodesse concaptivis. Quanquam ergo et visiones et (1172D)somnia mixtim dici consuetudo admiserit, inter visiones vero et somnia hoc quidam distare dicunt, quod somnia ea sunt quae plerumque falluntur: veniunt ergo nonnunquam ex revelatione, multoties vero aut ex cogitatione, aut ex tentatione, aut ex aliquibus his similibus; visiones vero dicunt, quasdam veraciores revelationes, quarum tria sunt genera, corporale videlicet, et spiritale, sive etiam intellectuale. Corporale igitur est, quod fit per corpus; spiritale, cum imagines eorum quae videmus in memoria condimus; intellectuale nempe, cum ea quae corporaliter videmus, et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus. Intellectu igitur discernimus, quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc quoque intellectum bestiae et (1173A)pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident et ipsa per corpus, et eorum quae vident imaginaliter spiritus informantur: unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos redeunt, sed nec seipsa intelligunt, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis ista visio, sine spiritali esse non potest. Ergo cum avertimus oculos ab eis quae vidimus, imagines eorum quae non videmus, in memoria retinemus. Spiritalis vero visio sine corporali esse non potest: unde absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae non videmus, imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget, nec spirituali. Intellectu nec corpus videmus, nec imaginem corporis: per hunc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis quae nullum (1173B)corpus habet, nullam soliditatem corporis. Hic interponendum de quinque generibus visionum, juxta Theodosium Macrobium. Cum ergo somniorum ac visionum tot tantaque sint genera a diversis partibus venientia, solerter intuendum est ne dum quis quid se in somnis vidisse cognoscit, statim ea firmiter teneat, atque ad res dubias deliberandas quasi quamdam authenticam auctoritatem in synodo proferat, ne dum vanitatem vanitatibus corroborare conatur, ipse, quod absit, in vanitatem labatur.

CAPUT XXVII. Quod cum Deus illocalis sit, illi minus nocte dixerint: Veneramur et adoramus sicut locum Dei.

Dicunt etiam venerandas et adorandas imagines (1173C)sicut locum Dei: quod si pro templo Dei dicunt, quod plerumque abusive locus Dei dicitur, vehementer errant. In templo enim Domini sacrificia, non in imaginibus, offeruntur; in templo, non in picturis, missarum solemnia celebrantur; in templo populus stans et precum suarum Deo libamina offerens, non in depictis tabulis, exauditur. Dominus in templo sancto suo (Psal. X), ait David, non in imagine sancta sua, nec in picturis, sed in coelo sedes ejus (Psal. X). Nec ait: Oculi ejus, in arrogantes sive vanae laudis sectatores, sed, in pauperem respiciunt, in pauperes videlicet, de quibus ipsa per se Veritas dicit: Beati pauperes spiritu (Matth. V). Et iterum, In templo ejus ait idem sanctissimus prophetarum, non (1173D)in imaginibus, omnes dicent gloriam (Psal. XXVIII); et rursus, Adorate Dominum, non ait in picturis, sed in aula sancta ejus (Ibid.). Quantum enim distat inter templum quod multorum hominum capax est, et imaginem quae praeter memoriam visionis quam intuentibus infert, nullis est congrua officiis, tantum distare venerationem sive adorationem imaginum, a veneratione quae templo Dei exhibetur, multis patet indiciis. Si vero locum Dei animam justi hominis dicunt, quae familiarius locus Dei dici potest, quam Dominus sanctificando inhabitat, et inhabitando sanctificat, in hoc quoque vehementissime errant. Pro salute enim animarum, non pro salute imaginum Deus legem dedit; ad liberandas animas, non ad imagines Redemptor mundi ad terras (1174A)descendit; propter homines qui animarum nomine plerumque tropice designantur, non propter imagines quae ab artificibus formantur, Patri dixit: Quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me (Joan. XVII). Cum igitur Deus primum hominibus naturalem legem dederit, qua ab hominibus corrupta, dederit postea scriptam, qua etiam violata, sese per praesentiam corporalem videndum exhibuerit, et ante legem, et sub lege, et sub gratia semper humanae saluti credatur consuluisse, nunquam uspiam tale aliquid imaginibus creditur contulisse. Ac per hoc venerationi quae hominibus charitatis causa est exhibenda, imaginum veneratio nullatenus est coaequanda. Hoc quidem de (1174B)loco Dei, aut de templo quod abusive, aut de anima hominis justi, quae convenientius locus Dei dicitur, quibus nullatenus imagines secundum illorum vesaniam coaequandae sunt, breviter dixisse sufficiat. Caeterum de loco Dei qui localis non est, qui loco non continetur, qui omnia continet, et locus non est, cui nihil de sex illis partibus loci accidit, cui nihil anterius posteriusve, dexterius aut sinistrius, superius vel inferius est, disputare subtilioris intelligentiae est. Quanquam igitur decem illorum praedicamentorum, quae a philosophis pertractantur, ordo de eo videatur ascribi, ut pro οὐσία ejus, quae ineffabilis est, dicatur Dominus Deus, Deus unus, Deus fortis, Deus potens; pro quantitate ejus quae immensa est, magnus Dominus et laudabilis valde (I Paral. XVI); (1174C)pro qualitate ejus quae inenarrabilis est, dicatur bonus omnium conditor (II Mach. I); pro relatione dicatur Dominus omnium in se credentium pater (Ephes. IV); pro situ, qui sedes super cherubim (Psal. LXXIX); pro tempore, et anni tui non deficient (Psal. CI); pro loco, Dominus in coelo paravit sedem suam (Psal. CII); pro habitu, abyssus sicut pallium amictus ejus (Psal. CIII); pro agere, suscitat a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem (Psal. CXII); pro pati, laborare me fecistis in peccatis vestris (Isai. XLIII)? tamen haec omnia et his similia humano more de Deo, de quo nihil digne dici a mortalibus potest, dicta monstrantur. Est enim substantia nulli ad indagandum facilis, et ideo ineffabilis, quia nulli investigabilis. (1174D)Est sine quantitate magnus, sine qualitate bonus, sine relatione omnium Dominus, et caetera his similia, quae uberioris disputationis materiam quaerunt. Nam ut de loco Dei aliquid dicamus, sancti Augustini verba ponenda sunt, qui Deum illocalem esse unius tantummodo quinque partiti syllogismi perplexionem probavit. Ait enim: « Deus non alicubi est. Quod alicubi est enim continetur loco; quod continetur loco corpus est; Deus autem non est corpus: non igitur alicubi est. » Ubi in sequentibus in alio syllogismo probavit eum et locum non esse, et omnia in illo esse. Ait enim: « Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi: nec tamen ita in illo ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine, latitudine, (1175A)altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est, et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. » Ubi in sequentibus parvo decentissimo commate. locum Dei abusive dici asseruit templum Dei, sed animam hominis melius posse dici: « Locus tamen Dei, inquit, abusive dicitur templum Dei, non quod contineatur, sed quod ei praesens sit, id autem nihil melius quam anima munda intelligitur. » Cum igitur illi ita venerandas dicant imagines, ut locum Dei, an pro templo Dei, an pro anima justi hominis hoc dicant, utrumque non convenit. Si vero in eo verbo aliquid de Deo locale sentiunt, multum illorum sensus a veritate dissentit. Nos ergo utpote cogitationum ignari, cum quo affectu quove sensu hoc dixerint nesciamus, ea tantum discutimus, quae apicum (1175B)indicio percepimus.

CAPUT XXVIII. Inutile et demens et errore plenum dictum quod dicunt: Qui Deum timet honorat omnino, adorat et veneratur sicut Filium Dei Christum Deum nostrum, et signum crucis ejus, et figuram sanctorum ejus.

Est quoque et in hoc insanissimum et ab omni penitus cautela remotum, quod dicunt: Qui Deum timet, honorat omnino, adorat seu veneratur sicuti Filium Dei, et signum crucis ejus, et figuram sanctorum ejus. Quantum ergo distet mysterium Dominicae crucis, ad quod intelligendum revelatos nos docet oculos habere Apostolus, ut intelligamus quae sit altitudo, et longitudo, et latitudo crucis Christi, et profundum in superioribus hujus operis partibus, Domino (1175C)opitulante monstratum est; et quantum distet adoratio et cultura soli Deo debita ab adoratione et cultura quam illi imaginibus exhibendam asseverant, in hoc tertio libro verba Constantini Constantiae Cypri episcopi, seu Eutimii Sardensis episcopi, discuteremus prout nobis Dominus opem ferre dignatus est, disseruimus. Nunc vero quantum timor Domini ab adoratione imaginum distet, breviter Domino auxiliante disseramus. Dicunt enim, Qui timet Deum, adorat omnino imagines sicut Filium Dei. Nunquidnam omnes patriarchae et prophetae, quia imaginum adorationem sprevere, ideo Deum credendi sunt non timuisse? Aut Apostoli, quia nusquam leguntur celebrasse imaginum adorationem, ideo Dei non habuisse dicendi (1175D)sunt timorem? Aut sanctorum martyrum, anachoritarum, seu etiam cunctorum generaliter ecclesiasticorum virorum turbae, quos constat in Dei servitio devotissime militasse, ideo timorem Domini putandi sunt non habuisse, eo quod imaginum adorationem nusquam leguntur vel probantur celebrasse? Non enim sanctissimus vatum David adorationem imaginum se docturum, sed Dei timorem dicebat, cum credentes omnes in Christi persona filios nuncupans blandis exhortationibus ad se venire hortabatur dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII). Nec uspiam imaginum cultum, sed timorem Domini sanctum testatur dicens: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII). Nec quempiam qui imagines adorat, (1176A)sed qui Deum timet beatum nuncupat dicens: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis (Psal. CXI); et iterum: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Psal. CXXVII). Non enim ait, ut illi absurdissime delirant, Qui timet Dominum, adorat imagines, sed ait: Qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis. Unde liquidissimime patet timorem Domini non in adoratione imaginum, sed in voluntate et instantia mandatorum Dei esse. Non enim idem sanctus vir oculos Domini super eos qui imagines adorant, sed super eos qui timent eum testatur, cum dicit: Ecce oculi Domini super timentes eum, et in eos qui sperant in misericordia ejus (Psal. XXXII); nec ait, Adorate imagines, quoniam nihil deest adorantibus eas; sed ait, Timete (1176B)Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII); sed neque initium sapientiae imaginum adorationem, sed Domini testatur timorem dicens, Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I). Quod quidem praeceptum Dominici timoris ita per Moysen legitur institutum: Post Dominum Deum vestrum, inquit, pergite, et ipsum timete, et praecepta ejus custodite, et vocem ejus audite, et acquiescite ei (Deut. XIII). Inter quae salutaria praecepta nusquam imaginum adoratio legitur instituta. Cum ergo imaginum adoratio in divinis eloquiis inveniatur prohibita, timori Domini qui tot divinae legis oraculis commendatur, nullatenus est coaequanda.

Flores igitur quibus timor Domini haberi jubetur, quos per vastissimos divinae legis campos impigro (1176C)ungue decerpsimus, ordo exposcit ut sub brevitate digeramus, quibus et lectoris animus mulceatur, et si quis illis rerum sensu carentium adorationem aequare conatur, pudore et reverentia indui cogatur. In Proverbiis namque dicitur: Timor Domini adjiciet dies: anni autem impiorum minuentur (Prov. X). Item in Proverbiis: Munitio justi, timor Domini: contritio autem operantibus mala (Ibid.). Item in Proverbiis: Timor Domini viro in vitam: qui autem sine timore est, commorabitur in loco quem non visitat scientia (Prov. XIX). Item in Proverbiis: Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas (Prov. XV). Item in Proverbiis: Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota (1176D)die (Prov. XXIII). Item in Proverbiis: Beatus qui metuit omnia per timorem, nam qui duro est corde incidet in mala (Prov. XXVIII). Item in Ecclesiastico: Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in utero concretus est, et cum electis seminibus creatur, et cum justis et sensatis agnoscitur (Eccli. I). Item in Ecclesiastico: Timor Domini scientiam agnoscet, sanctitatem castitas custodiet, et justificabitur, cor jucunditatem, atque gaudium dabit (Eccli. I). Item in Ecclesiastico: Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur: plenitudo sapientiae timere Dominum, et plenitudo de fructibus ejus omnem domum illius implevit a generationibus, et receptacula de thesauris ejus: corona sapientiae timere Dominum, utraque autem sunt dona Dei (Eccli. (1177A)I). Item in Ecclesiastico: Timor Domini expellit peccatum, nam qui sine timore est, non poterit justificari (Ibid.). Item in Ecclesiastico: Non sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad eum duplici corde (Ibid.). Item in Ecclesiastico: Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo ejus, et qui diligunt illum conservabunt viam ejus; qui timent Dominum parabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas; qui timent Dominum custodient mandata ejus, et patientiam habebunt usque ad inspectionem ejus: timor Domini non dispicere justum hominem pauperem, et non magnificare virum peccatorem divitem (Eccli. II). Item in Ecclesiastico: Omnis sapientia timor Domini, et in illa timere Deum (Eccli. XIX). Item in Ecclesiastico: Non est in timore Domini (1177B)minoratio: Timor Domini sicut Paradisus benedictionis (Eccli. XL). Item in Ecclesiastico: Si non timorem Domini teneris instanter, cito subvertetur domus tua (Eccli. XXVII). Item in Ecclesiaste: Finis omnis verbi auditor Dei, Deum time et mandata ejus custodi, quoniam hoc est omnis homo: quia omne hoc opus adducet Deus in judicium in omni despectu sive bonum sive malum (Eccle. XII). Item in Proverbiis: Timor Domini odit malum, etiam contumeliam, et superbiam, et vias malorum (Prov. VIII). Hic ergo timor qui his testimoniis non imaginum adorationis est indicium, sed bonorum operum incrementum, a fidelibus est tenendus; est et alius timor, de quo dicitur; Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV), quia videlicet hic timor impellit hominem ad omnia (1177C)bonorum operum exercitia, ille vero quem charitas foras abigit, nec tolerare sinit vigilias sive jejunia, vel caetera hujuscemodi, nec perpeti pro Christi nomine veneranda martyria. Sicut enim duo sunt genera tentationum, unum videlicet quo quis decipitur, unde est illud: Deus neminem tentat, ipse autem intentator malorum est (Jac. I); aliud quo quis divina examinatione probatur, unde est illud, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII), sive, Tentavit Deus Abraham (Gen. XXII), juxta quem modum multa in Scripturis sanctis diligenti indagatione pervestigata inveniuntur: ita nimirum duo sunt timores, unus quem charitas foras mittit, et alter qui est bonorum operum initium, quem charitas nutrit. Nam si initium timoris Domini imagines adorare est, ut illi (1177D)garriunt, constat omnes sanctos qui utique Deum timuisse creduntur, imagines adorasse, et si omnes sancti qui vere Deum timuisse creduntur, imagines adoravere, constat eos creatoris monitis contraisse, qui creaturas adorare inhibuit seque solum adorare instituit. Non autem creatoris monitis in adorando creaturas contraisse credendi sunt: non igitur initium timoris Domini, ut illi garriunt, imagines adorare est. Quo documento approbatur initium timoris Domini, non in adoratione rerum sensu carentium, sed in observatione esse Dominicorum praeceptorum. Ille etenim veraciter Deum timet qui cunctis vanitatibus spretis illi se soli fide et operibus serviturum exhibet.

CAPUT XXIX. Dementissimum et ratione carens dictum Joannis presbyteri Orientalium, in eo quod ait, quod non assistente imperatore imago ejus honoratur: non enim inhonoratur, quatenus et nunc dominatorem omnium Jesum Christum visibiliter nobis non apparentem, invisibilis enim est carnalibus nostris oculis: sicut enim Deus ubique inest honorandam ejus imaginem, sicuti et imperatorem Pater sensit.

(1178A) De eo quod generaliter omnes aut dixisse aut dicentibus consensisse perhibentur, quod exemplo imperialium imaginum, quas in civitates emissas obviant cunei populorum cum cereis et thymiamatibus, imago quoque Salvatoris sive sanctorum omnium adoranda sit, in praecedentibus jam disputatum est, et qui judicum et imperatorum imagines ex (1178B)quibus illi exempla sumere moliuntur, adorandae non sint, beati Hieronymi verbis approbatum est. Nunc autem specialiter verba Joannis discutienda sunt, qui in hoc negotio reperitur et crebrius caeteris locutus fuisse, et non minus delirasse: quoniam quidem quanquam generalem omnium errorem sequatur, speciale tamen aliquid eidem errori augere conatur, et ut reor, generalibus nugis ideo suas magis magisque nugas associare curavit, quia omnium vanitates huic tanto errori accumulando sufficere minime credidit. Quasi igitur imperatoris modo Deus localis sit, et dum uno loco est alio esse nequeat, idcirco ejus imaginem sicut imaginem imperatoris adorandam astruere affectat: quod penitus omnis ratio vetat. Deus enim nusquam absens est: qui si uspiam (1178C)absens est, localis est: si localis est, nec omnia continet nec omnia implet. Omnia autem et complet, et implet: nusquam igitur absens est; quae dum ita se habeant, non est in materialibus imaginibus adorandus vel quaerendus, sed in corde mundissimo semper habendus. Nam dum imperatoris imaginem adorare perversum, ejusdem quoque imaginem qui localis est, imagini Dei qui illocalis est assimilare profanum sit, illum procul dubio profanum et perversum esse constat, qui a re illicita rem illicitam corroborare affectat, et errorum passibus quasi quibusdam gradibus dum suae mentis seu linguae moderamen habere nequit, enerviter, proh dolor! ad deteriora decurrit. Quod autem ait: Christi imaginem honorandam sicuti et imaginem imperatoris Pater (1178D)sensit, quaerendum est ubi, aut quando, aut cur, aut quemadmodum hoc Pater senserit, aut quid sit, sensit. Nunquidnam cum ab alio jussum esset, aut ab aliis fieret, ita Pater sensit? Quia ergo nos non eorum errores qui in verbis sunt discutimus, quod immensum esset et ad peragendum difficile, quippe cum pene nullus ibi verborum ordo sensum legenti afferat, sed eorum solummodo sensus seu sententias reprehendendo percurramus, restat ut non quid dicant, cum praesertim ita ut dictum est, nullum pene sensum habeat, sed quid dicere velint pertractemus. Quod ait honorandum ejus imaginem sicuti et imperatorem Pater sensit, hunc vult habere sensum, ut dicat, Pater jussit imaginem Christi adorare (1179A)sicut imperatorem. Quod quidem ubi, quando, cur, quemadmodum gestum sit, ab omni penitus catholico ignoratur. Non enim Pater imaginem ejus, sed ipsum eumdemque honorare et audire jussit, cum ad fluenta Jordanis sancta Trinitas in unitate substantiae, Pater videlicet in voce qua intonuit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Matth. III), Filius in corpore, Spiritus vero sanctus in specie columbae mirabiliter claruit. Esto, Pater juberet honorandam Christi imaginem sicut imperatorem, nunquid non rectius esset imperatorem honorandum decernere, sicuti imaginem Christi, ut imago Christi eminentiorem in tali ratione locum teneret? Non ergo Pater imaginem Christi quoquam legitur aut depingere aut adorare (1179B)aut honorare jussisse, quippe qui se solum adorari sibique soli servire instituit. Quia ergo imperatores et reges sint a subditis honorandi quibusdam divinae Scripturae exemplis potest approbari. Si enim honorandi minime essent, nequaquam David vir sanctus Saulem, postquam Deus ab eo recesserat, Christum Domini vocaret (I Reg. XXVI, et II Reg. I). Non enim erat nescius praefatus vir divinam esse dispensationem in officio ordinis regalis; idcirco Saulem in eadem adhuc dignitate positum honorificat, ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus impertiendum honorem decrevit. Quandiu ergo in ea dignitate est, honorandus est, si non propter se, vel propter ordinem. Unde et Apostolus: Omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. Non (1179C)est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII); et in alio loco: Deum timete, regem honorificate (I Pet. II). Uberior namque ex hac ratione disputatio oriri poterat, sed quia jam aliquantulum ex ea in superioribus hujus operis est partibus disputatum, nobis nunc est his praetermissis ad alia transeundum.

CAPUT XXX. De eo quod apocryphas et derisione dignas naenias suis locutionibus interposuerunt.

Si quis ligneam domum aedificans, si parietes cupit marmoreis exornare tabulis, aut variare multicoloribus vitri frustulis, dum cernit ligno eadem metalla per naturam minime posse cohaerere, spretis his metallis quae ligno per naturam cohaerere nequaquam (1179D)possunt, lignis denuo conatur perficere; aut si quis stanneum vas facere cupiens, si ejusdem materiae ei supplementum desit, non aliorum pretiosorum metallorum materias quae stanno cohaerere nequeunt, sed idem stannum ad perficiendum coeptum opus quaerit: ita nimirum illi in sua synodo cum erroris sui instrumentum, scripturam videlicet, quae pro adorandis imaginibus composita est, amplificare nisi sunt, Scripturasque divinas ei cohaerere minime posse senserunt, ad apocryphas quasdam et risu dignas naenias dictandi pedem verterunt; et cum viderent divinae legis testimonia incompetenter eidem operi adhibita nequaquam posse cohaerere, tales eidem sententias aptavere, quae ei sensu verbisque nequaquam possent distare, quoniam sicut ferreo (1180A)annulo pretiosissima smaragdus inserta, aut cilicino tegumento auro textae vestis fascia minime convenit assuta, ita penitus divinorum eloquiorum testimonia illorum operi nequaquam conveniunt abhibita. Res ergo dubia et in contentionem veniens non debet astrui apocryphorum naeniis, sed aut divinae legis oraculis, aut eorum doctorum qui a catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, salutaribus monitis et luculentissimis documentis. Sed fortasse aliquis hujusce erroris scrupulosissimus asseverator dicet: Non illi apocryphorum librorum sententias suo operi inseruere ad rem propositam confirmandam, sed insultantes ad quorumdam haereticorum vesaniam subsannandam: cui noster stylus facillimam potest inferre responsionem. Nunquidnam (1180B)cum Polemonis imaginem, quod nulla authentica lectio narrat, dicunt quemdam ab scelere coercuisse, alicui insultant? Sunt itaque in eadem lectione quaedam, quae illi ad rem propositam affirmandam posuere; sunt etiam pleraque quae quanquam insultando posuerint, ita sunt involuta, ita inordinate, ita enormiter prolata, ita permixtim digesta, ut pene vix deprehendi valeat, vixque lectoris mentem attingat, utrum ea quae dicuntur verba sint insultantium, aut his quae dicuntur fidem exhibentium. Quae res et si a doctis quibusque ita ut dicitur, intelligitur, indoctis vero quibusdam scandalum generare perhibetur, nec immerito, quae ita imperitia tegitur ut vix intelligatur.

CAPUT XXXI. Deliramentum errore plenum quod de retruso quodam dixerunt qui daemoni jurasse et idipsum juramentum irritum fecisse perhibetur, cujus abbas non mediocriter delirasse dignoscitur dicens, ei commodius esse omnia in civitate lupanaria ingredi quam abnegare adorationem imaginis Domini aut ejus sanctae genitricis.

(1180C) Saepe in hoc opere cogimur dicere a rebus noxiis exempla minime debere sumere, et hoc ideo tam crebro repetimus, quia eos ob suum errorem affirmandum id crebro fecisse reperimus. Sicut enim ordine competenti bonis actibus adminiculum praebent bonorum nihilominus actuum exempla, ita nimirum illi erroneis actibus erroneorum actuum quaerunt suffragia. Ad propositum namque errorem (1180D)stabiliendum retrusi cujusdam proferunt exemplum: qui si ita gessit ut illi asseverant, tripertitum noscitur in ea parte patrasse deliquium: sive quia daemonico sponte paruerit alloquio, sive quod eo illiciente se jurejurando constrinxerit, sive etiam quia id juramentum irritum fecerit: quae tria non solum in exemplum minime sunt attrahenda, verum etiam ab omni catholico penitus abdicanda, quoniam multis divinae legis sunt testimoniis interdicta. Societates ergo et seductiones non solum daemonum, sed etiam malorum hominum pluribus divinorum eloquiorum praeceptis inhibentur. Scribitur enim in Exodo: Non audies auditum vanum; et in Proverbiis: Fili, non te seducant viri impii. Si ergo malorum hominum seductiones vitandae sunt, multo magis malignorum (1181A)spirituum alloquia et assensus vitanda creduntur, quoniam cum sint humanitatis inimici, et nobis semper infesti, tanto semper debemus de eorum esse deceptione suspecti, et contra eorum nequitias erecti, quanto eos subtilioris esse scimus naturae vel ingenii. In eo quoque quod daemoni juravit, divinis verbis quibus juramenta prohibentur contraiit. In Ecclesiastico namque scribitur: Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuetur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga (Eccli. XXIII). Ipsa quoque Veritas in Evangelio dicit: Ego autem dico vobis, ne omnino juretis, neque per coelum, (1181B)quia sedes Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis, neque per caput tuum jurabis, quia non potes unum pilum facere album aut nigrum; sit autem sermo vester, est est, non non: quod autem amplius est a malo est (Matth. V). Porro quod eidem daemoni se pejerasse perhibetur, et in hoc absurde egisse detegitur. Ait enim Dominus per Moysen: Non jurabis in nomine meo injuste, et non profanes nomen sanctum meum: ego sum Dominus Deus vester (Levit. XIX); et in Zacharia propheta legitur: Et juramentum falsum nolite diligere, quia haec omnia odivi, dicit Dominus omnipotens (Zach. VIII). Cum ergo idem retrusus haec tria divinis verbis obnitentia perpetraverit, ejus abbas nihil in eo correctionis (1181C)exhibuit, sed ei deteriorem peccandi viam ostendit dicens: Commodius tibi est omnia in civitate lupanaria ingredi, quam abnegare adorationem imaginis Domini, aut ejus sanctae genitricis. O incomparabilis absurditas! O exitiabile malum! O vesania multis vesaniis praeferenda! Commodius dicit perpetrare rem et per legem, et per evangelium interdictam, quam abstinere se a re quam neque per legem, neque per evangelium constat esse institutam. Commodius dicit facinus perpetrare quam a facinore abstinere. Commodius dicit in profundo coeno sese ultro immergere, quam viam recti tramitis inoffenso (1182A)pede tenere. Commodius dicit templum Dei violare, quam rerum insensatarum adorationem spernere. Commodius dicit tollere membra Christi et facere membra meretricis, quam contemnere adorationem operis cujuslibet artificis. Dicat ergo, si uspiam reperire potest, dixisse Dominum: Non abneges adorationem imaginis, sicut dixisse eum manifestissimum est, Non maechaberis (Exod. XX). Dicat, si alicubi reperire valet, dixisse Dominum: Si videris imaginem et non adoraveris eam, peccasti, sicut apertissime dixisse eum constat, Si videris mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus es eam in corde tuo (Matth. V). Quae cum non repererit, vehementer se errasse persentiat qui rem tam probrosam perpetrare ob evitandam rem infructuosam (1182B)concessit. Nam dum Dominus et per legem accingere lumbos super ubera, in corde videlicet libidines resecare, et per Evangelium lumbos accingere, et lucernas tenere, castitati scilicet bona opera associare percenseat, et in divini eloquii libris castitatis praecepta dentur, nusquam tale aliquid de imaginum adoratione jussum fuisse reperitur. Unde dum retruso illi abbas suus, qui ei utique ducatum salutis praebere debuit, peccandi habenas laxavit, et qui eum ab erroris laqueo quo daemoni juraverat retrahere debuit, ipse quoque cum eo in erroris voraginem, qui ei gravissimum facinus ait esse commodius perpetrandum, corruit, procul dubio evangelicum illud implevit: Si caecus, inquit, caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadent (Matth. XV). Quisquis ergo (1182C)tali exemplo suam vult fulcire assertionem, non suam insaniam mediocrem sed caeteris demonstrat esse validiorem. Quia igitur illorum absurditatis instantia et nugarum continuitas sive etiam deliramentorum congeries nullis in eorum volumine, cujus errores discutimus, intercapedinibus requiescunt, saltem librorum istorum intercapedine qui inter unius finem et alterius initium est requiescat, quo sicut illorum error ita etiam eorumdem errorem assidua disputatione discutitur, continuitas librorum intervallo quodammodo dirimatur.

LIBER QUARTUS. (1181) PRAEFATIO. (1181D) Tribus hujus nostrae disputationis libris Deo auxiliante decussis, in quibus quaedam divinae legis testimonia, et si breviter, propriis tamen secundum sanctorum patrum doctrinam sunt sensibus restituta, et nostrae fidei confessio, quanquam pedestri sermone, sincera tamen est apostolicae traditionis firmitate exarata, et illorum qui novas institutiones Ecclesiae inferre nitentes, res sensu carentes adorare percensent, vesania quodammodo est discussa, ad quartum nunc librum nos peraccedere ratio cogit, in quo si qua de illorum vanitatibus capitula (1182D)remansere Domino opitu ante sunt discutienda. Quoniam quidem tumultuosum inordinatumque dicendi genus evitantes, librorum numerositatem ordinavimus, et brevitati studentes non amplius quam ad quatuor libros hujus nostri operis sermonem protendimus, et paucorum prolixitatem pluriumque diminutionem fugientes, in hoc numero nostrae disputationis pedem firmavimus, quem prorsus divinorum eloquiorum testimoniis sacratum esse comperimus. Quaternarius ergo numerus, et a physicis in elementorum ac totius mundanae molis, vel etiam ratione humani corporis laboriosissima indagatione, (1183A)de quibus nunc dicere longum est, usitatus approbatur, et a divinis litteris quae plura sacrata, et ad mysterium pertinentia eodem numero coarctata esse testantur, sacratissimus demonstratur. Quatuor etenim flumina de uno paradisi fonte emanantia, et quatuor evangelia de fonte lucis et origine bonitatis procedentia, et quatuor virtutes, prudentia videlicet, fortitudo, justitia, seu temperantia, humanam vitam honestissimis regulis moderantes esse describuntur. Quadratis etiam lignis arca fabricata est, in qua humani generis sive omnium animantium vita aquis cuncta vastantibus reservata est: nunc quoque arca sanctae Ecclesiae, quae in hujus saeculi procellosis tentationum innatat undis, quae electorum reproborumque capax est, quadratis lignis, sanctis (1183B)scilicet viris patientiae virtute decoratis, fabricata firmatur quorum vita quocunque vertitur firmiter stat, quia nec in adversis dejiciuntur, nec in prosperis sublevantur. Quorum nos vestigia sequentes, et vocum novitates vitantes, et rerum sensu carentium adorationem spernentes, solique Deo cultum servitutis exhibentes, ejusque sanctis competentem honorem impendentes, in patientia nostra possessuros nos speramus animas nostras.

CAPUT PRIMUM. Falsissimum et risu dignum dictum Joannis presbyteri, qui non minus caeteris in imaginum adoratione insanisse dignoscitur. Ait enim: Qui adorat imaginem, et dicit quoniam hic est Christus Filius Dei, non peccat. Magnam nobis in hoc opere disputandi materiam (1183C)Joannes presbyter et legatus Orientalium dedit, qui inter caeteras suae professionis absurditates nec falli in hoc negotio de quo sermo est vitavit, nec fallere timuit, nec mentiri seu ad mendacium alios hortari erubuit. Falli etenim non vitavit, cum sanctarum Scripturarum calle quae unius et solius Dei cultum et adorationem censent postposito, per abrupta et devia errans mentis suae pedem ad res sensu carentes adorandas divertit. Fallere non timuit, cum callem recti itineris a se praetermissum aliis praetermittere et secum per invia errare multis assertionibus ac potius vanitatibus persuasit. Mentiri quoque et ad mendacium alios exhortari non erubuit, qui rem illicitam perpetrare et mendacium proferre peccatum (1183D)non esse asseruit. Ait enim: Qui adorat imaginem, et dicit quia hic est Christus Filius Dei, non peccat. Cui vanitati facillima argumentatione hoc modo potest reniti, quoniam si id dicere quod non est, mendacium non est, neque in dicere quod est, verum esse potest: ac per hoc si mentiri vitium non est, neque veritatem proferre virtus est; et si veritatem proferre ac sectari virtus est, procul dubio mentiri mendaciumque sequi vitium est. Unde cum dicit quis picturam Christum esse Dei Filium, mentitur; et cum mentitur, perperam agit; et cum perperam agit, peccat: cum igitur picturam dicit esse Dei Christum Dei Filium, peccat. Non enim pictura quaelibet nostrae salutis causa hominem assumpsit eumdemque flagellari et pro nobis cruci affigi permisit, nec (1184A)imago quaelibet mortis imperio destituto Erebique profundo spoliato de sepulcro surrexit, nec cujuslibet terreni artificis opus apostoli salutaribus monitis institutis, et per totius mundi compita ad praedicationem destinatis cum corpore ad coelum ascendit, et ad Dei Patris omnipotentis dexteram sedit. Haec enim omnia non pictura quaelibet, sed Christus qui est unicus Dei Patris Filius ante saecula a Patre ineffabiliter genitus, in fine saeculorum ad terras humanae salutis causa missus peregit, qui est unctus a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis, qui secundum Apostolum pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt, cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum. Ac per hoc si quis imaginem adorans (1184B)dicit, Hic est Christus Filius Dei, non solum peccat, sed etiam insaniens sceleste agit qui rei tam sublimis excellentissimum nomen (si tamen res dici fas sit, et non potius rerum omnium origo vel causa) tam vili rei tamque abjectae, et non solum mysteriis sed et vita carenti aptare contendit. Sicut enim imago quaelibet Christo in natura coaequari nequit, ita etiam in nomine coaequari minime poterit. Quod si quis forte aequivocorum nominum in hanc partem rationem arbitretur posse cadere, sciat hanc quam nunc discutimus sententiam ab aequivocorum nominum ratione longe distare. Aliud est enim dicere, homo pictus et verus, leo pictus et verus et coelestis, atque aliud imaginem fateri Christum Filium Dei esse, cum videlicet illic nominis (1184C)sit tantum consonantia, hic perspicuae professionis plena sententia, quoniam aequivocorum ratio in solo tantumdem nomine communionem habet, mox vero ut ad definitionem pervenerit, quod nominis communio sono solummodo vocis tegebat, definitio solertissime pandit. Aliud namque, ut praefati sumus, et longe aliud est, picturam quamdam nomine tantummodo illius rei nuncupare, cujus imago est secundum aequivocorum nominum rationem, atque aliud rem insensatam adorare, et eamdem rem plena sententia Christum Dei Filium profiteri et dicere: Hic est Christus Filius Dei. Nam si tale mendacium proferre, ut ille fassus est, peccatum non est, illicita quaeque perpetrare nullum peccatum (1184D)est; et si illicita quaeque perpetrare nullum peccatum est, sanctarum Scripturarum vigor, quae utique ab illicitis abstinere censent, fatescere credendus est. Non autem sanctarum Scripturarum vigor quae ab illicitis quibusque abstinere censent, fatescere credendus est: est igitur tale mendacium proferre peccatum. Nam dum pene omne mendacium quod fallendi studio profertur peccatum sit, multo magis hoc tale mendacium peccatum esse potest cum tam vilem rem tanti nominis confessione nuncupare studet, et confessionem quam pastor Ecclesiae eidem redemptori protulit, quamque quotidie ei omnis sancta catholica et universalis profert Ecclesia, per quam et salvatur et suae salutis specimen adipiscitur, de re insensata quis proferre conetur? (1185A)sicut ergo caetera vitia, ita etiam mendacii vitium divinarum Scripturarum documentis est inhibitum. Unde quisquis ejusdem Joannis monitis paret, ut et imagines adoret et easdem Christum Dei Filium appellet, et supervacuitatem nequam exercet, et se indisciplinatum esse demonstrat. Si ergo hoc scelus, ut ille professus est, perpetretur, implebitur illud quod Jeremiae vaticinio voce Domini dicitur: Mendacium et non fides invaluit super terram, quia a malis mala exierunt, et me non cognoverunt. Paulus quoque egregius praedicator mendacium deponere et veritatem loqui his verbis persuadet. Ait enim in Epistola ad Ephesios: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus invicem membra (Ephes. IV); item idem ad Colossenses: (1185B)Nolite mentiri invicem spoliantes vos veterem hominem cum actibus suis (Coloss. III). Joannes quoque apostolus ait: Omne mendacium non est de veritate (I Joan. II). Unde liquido patet si pictura, ut ille fateri hortatur, Christus Dei Filius non est, mendacium sit id quod dicitur; et si id quod dicitur mendacium est, juxta Apostoli vocem de veritate non est. Cum igitur talis professio mendacium sit, procul dubio de eadem veritate non est, quae ait: Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV). Cultus enim adorationis soli Deo, et confessio Filii Dei illi soli qui vere ejus Filius coessentialis est, non adoptivus, exhiberi debet. Si vero Hic particula in eodem loco pro adverbio loci, non pro pronomine, posita est, utcunque haec sententia stare potest, (1185C)quia Deus ubique est.

CAPUT II. De eo quod Joannes non recte dixit: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo ejus et glorificatur, et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia. Hanc quoque dementiam saepe memoratus Joannes presbyter suis frivolis addere non distulit, ut diceret: Per imaginem quae per colores apparet, Domini fortitudinem adorari, quasi Dominus alicujus rei sit indiguus, et per aliquam rem suam fortitudinem quae nullam habet indigentiam, faciat adorari. Nunquidnam cum coeli sive lucis nomine, primam omnium creaturam, angelicam condiderit naturam, quae ab (1185D)ipso creationis suae exordio Dei fortitudinem et adorasse creditur et laudasse, quia necdum homines erant, qui de quibusque materiis, nec quaedam materiae erant in quibus imagines pingi possent, ideo Domini fortitudinem nec adorasse credendi sunt, nec laudasse? Ait enim Scriptura: Quando creata sunt omnia sidera, simul laudaverunt me omnes angeli mei. Ubi jam evidenter ostenditur, non per imaginem quae per colores apparet, sed per suam ineffabilem potentiam Dei fortitudinem semper fuisse laudatam et adoratam. Nunquidnam post conditionem hominum, cum necdum pictoria ars in mundo inolevisset, fortitudo Domini minime fuit a sanctis quibusque adorata? Denique neque Abel justus, neque Enoch, neque Noe, neque ullus sanctorum qui in (1186A)illa aetate fuisse leguntur, per imaginem, neque per colores Domini fortitudinem adorasse creduntur, quippe cum in rudi adhuc mundo necdum quarumdam mundanarum artium experientiae haberentur. Cum ergo sint plures mundi partes, in quibus homines pictoriae artis sint ignari, nunquidnam ibidem fortitudo Domini minime creditur adorari? Adoratur ergo fortitudo Domini, non per imaginem quae per colores apparet, ut ille somniat, sed per ejus ineffabilem potentiam qua omnis mundi compago condita esse dignoscitur. Adoratur etiam fortitudo ejus non per quasdam materias, sed per Verbum suum, Filium videlicet, quem ante saecula ineffabiliter genuit, et per quem et in quo universa creavit, qui est dextera et fortitudo Patris, per quam fortitudinem (1186B)sicut universalis creaturarum constat esse patrata creatio, ita etiam perpetua et ab angelis et ab hominibus ei celebratur adoratio qui nimirum sicut causa est omnis creationis, ita etiam causa est justissimae et decentissimae adorationis. Sancta igitur et universalis Ecclesia non per imagines, quae ex coloribus fiunt, ut saepe memoratus Joannes nauseasse dignoscitur, Deum adorare nos mortales homines, neque aetherias potestates, sed per Christum Dominum confitetur, cum suae redemptionis mysteria celebrans dignum et justum, aequumque et salutare dicit esse, ut nos ei semper et ubique gratias agamus, per quem ineffabilem Patris majestatem angelos laudare, dominationes adorare, potestates tremere, coelos coelorumque militiam supplici confessione (1186C)hymnum gloriae constat suavisona modulatione cantare. Adoratur ergo fortitudo ejus non per coloriferam imaginem ejus, sed per sacratissimam, et vivificatricem ejus incarnationem. Adoratur ejus potentia non per picturam, sed per sua opera: per haec videlicet, quibus formam servi accipere, de virgine nasci, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, leprosis sive caeteris aegritudinum molestiis aggravatis sanitatem, mortuis vitam, caecis lumen reddere, inferna exspoliare, mortis imperium destruere, de sepulcro surgere, ad coelos ascendere dignatus est. Haec sunt enim instrumenta quibus a catholicis fortitudo Domini adoratur; haec munimina quibus fides ecclesiastica tuetur; haec confessio a qua, si quis dissentit, periclitatur, quam si quis corde retinet, (1186D)salutem perpetuam adipiscitur; hoc memoriale perpetuum, quo Christum fidelium mentes interioribus oculis semper intuentur, ad quarum rerum plenam cognitionem non per picturam venitur, sed per fidem, spem et dilectionem. Quia igitur idem Joannes imperitiae suae nubilo obsitus, ut reor, aliud dixit, dum tamen aliud dicere vellet, haec contra ea quae dixit, dicta sufficiant? Caeterum ad ea quae dicere voluit hujus disputationis pes vertendus est, ut et quid nolens asseveravit, et quid volens dicere studuit, hujus styli pugno rationabilibus armis munito quatiatur, quatenus nos et dicenda quae impropriis verbis obsita sunt sensisse, et dicta quae intelligere in promptu sunt, disputando contrivisse lector agnoscat. (1187A)Cum enim ait: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo Domini, ut conjicimus, dicere voluit: Visa imagine colorum fucis compaginata, fortitudo Domini adoratur: quod quidem et in sequentibus pene patefecit, cum ait: Et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia. Cui propositioni hoc facillime possumus objicere, quod nec Scripturarum sanctarum lectione, nec Patrum exemplis est institutum, Deum in manufactis quibusdam debere quaerere. In corde meo, inquit David, non imaginibus, abscondi eloquia tua; in toto corde meo exquisivi te Deus, ne repellas me a mandatis tuis (Psal. CXVIII); et Moyses dicit: Ponite verba Domini in cordibus vestris; et Dominus per prophetam: Convertimini ad me ex toto corde vestro (Joel. II); et e contrario de (1187B)reprobis ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). Unde datur intelligi, quod non in rebus visibilibus, non in manufactis, sed in corde Deus est quaerendus; nec carnalibus oculis, sed mentis solummodo oculo aspiciendus. Nam quae vesania est dicere: Per imaginem quae per colores apparet, adoratur fortitudo ejus, et ad memoriam veniemus de ejus in terra praesentia? Infelix memoria, quae ut Christi memoretur, qui nunquam a pectore justi hominis recedere debet, imaginariae visionis est indigua; nec aliter potest Christi habere in se praesentiam, nisi in pariete, aut in aliqua materia ejus viderit imaginem pictam, quoniam talis memoria quae imaginibus fovetur, non venit ex cordis amore, sed ex visionis necessitate: quia videlicet (1187C)non hanc internus amor ad memorandum Christum incendit, sed necessitas, qua etiam res exosas mox ut videmus pictas, utcunque ad mentem visione duce reducimus. De talibus ergo qui tanta necessitate arctantur, ut nisi picturas viderint, Christi difficile memorentur, timendum est, nisi forte aut communem hanc lucem quadam corporis molestia urgente viventes amiserint, aut picturis quodam casu, quae tamen non semper haberi possunt, caruerint, Christi prorsus qui semper ante oculos habendus est, obliviscantur.

CAPUT III. De eo quod dicunt: non scandalizandum quemdam, eo quod ante imagines sanctorum luminaria fiant, et odoris thymiamata. (1187D)Denique cum eadem synodus, cujus lectionem inculcandam arripuimus, plura suadeat quibus nullus sanae mentis assensum praebere audebit, plura dissuadere nitatur a quibus nullus sani capitis gressum operis retorquere tentabit, plura vituperet quae prorsus sunt laudanda, et e contrario plura laudet quae penitus sunt vituperanda, admonet etiam ne quis scandalizetur eo quod ante imagines luminaria concinnantur et thymiamata adoleantur, quasi non illi scandalizati sint, qui rebus luce carentibus luminaria incendunt, et odore carentibus odorifera thymiamata offerunt. Illi etenim scandalizantur, qui ea quae Deo digne offerenda sunt, rebus sensu carentibus offerunt, et offerre hortantur; et nos scandalizandos autumant, a quibus (1188A)suam vesaniam rationabiliter subsannandam formidant, et dum se a nobis reprehendendos existimant, nostram salutem zelari se jactant. Nos itaque in hac parte scandalum pati formidant, et se bonis operibus instare putant: sed tanto nobis hujusce partis scandalum valebit obesse, quanto et illis ipsius insolentis obsequii exhibitio prodesse, quia nimirum ordo exposcit, ut talem illis praefatae imagines illati obsequii retributionem impertire cogantur, qualem impertiti honoris sensum, cum sint penitus insensatae, percipere noscuntur. Sed fortassis hanc nostram assertionem frustrari cupientes dicent: Cur eos imaginibus sensu carentibus luminaria concinnantes et thymiamata adolentes subsannatis, cum et nos in basilicis aeque sensu carentibus (1188B)et luminaria concinnemus et thymiamata adoleamus? Quibus facilis potest oboriri objectio, quoniam aliud est loca divinis cultibus mancipata luminaribus perlustrari, et in eisdem locis et orationum et thymiamatum Deo fumum offerri, et aliud imagini oculos habenti et nihil cernenti lumen offerre, et nares habenti et nihil odoranti thymiamata adolere; aliud est loca divino cultui mancipata venerari, aliud picturis quibuslibet coloribus comptis luminaria et thymiamata offerre; aliud domum majestatis Domini a fidelibus quibusque aedificatam et a pontifice dedicatam solemniter venerari, atque aliud et longe aliud imagines a pictoribus quibusque compositas oblatis muneribus irrationabiliter osculari. Domus enim mea, (1188C)ait Dominus, domus orationis vocabitur (Isa. LVI); item alibi: Munera accepta erunt super altare meum et domus orationis meae honorabitur (Isa. LX). Multis namque honoribus locus ille sublimandus est, ubi a fidelibus populis undique convenitur, et eorum supplicationes Deo miserante exaudiuntur, et nostrae salutis mysteria celebrantur, et Deo sacrificium laudis offertur; ubi ad perferenda Deo sacrificia a fidelibus populis per manus sacerdotum illata, angelicus fit concursus; ubi crebro suavisonus psallentium reboat concentus, ubi divinae lectionis arentia corda irrigantes personant fluctus. Denique in eorum plerisque locis, qui se imaginibus luminaria et thymiamata offerre gloriantur, (1188D)a quibus nos qui id facere contemnimus, scandalum pati putamur, ita loca divino cultui mancipata despicabilia sunt, ut sicut legatis nostris sive illis qui tempore reverendae memoriae illustrissimi viri patris mei, sive eis qui a nobis illas sunt destinati in partes, referentibus comperimus, pleraeque basilicae in eorum terris non solum luminaribus et thymiamatibus, sed etiam ipsis carent tegminibus, quippe cum in regno a Deo nobis concesso basilicae ipso opitulante qui eas conservare dignatur, affluenter auro argentoque, gemmis ac margaritis, caeteris venustissimis redundent apparatibus, et qui imaginibus luminaria concinnare et thymiamata adolere respuimus, loca divinis cultibus mancipata rebus pretiosissimis exornamus.

CAPUT IV. De eo quod dicunt: Ejusdem criminis est, qui imagines spernit, cujus et Nabuchodonosor qui ossa regum Juda protulit e sepulcris, et Judaici regis oculos occisis filiis eruit, et cherubim de templo abstulit. (1189A) Imagines namque, ut crebro jam diximus, spernendo frangere, luminaribus et thymiamatibus offerendo adorare, nulla penitus authentica lectione censetur, neque ullius sancti exemplo fieri debere monstratur, cum praesertim frangere eas sive adorare a quibusdam sanctis patribus sit prohibitum, et non immerito, quia a cautela est omnino remotum, quod utrumque illi perpetrant qui synodos faciunt, aut ob earum non necessariam abolitionem, (1189B)aut etiam ob earum inopportunam adorationem. Dicunt ergo qui eas spernunt ejusdem criminis esse, cujus Nabuchodonosor qui peccatis Israeliticae gentis invalescentibus tremendi arbitrii ira urgente Judaeae regnum destruxit, muros sanctae quondam civitatis evertit, et diruta totius templi venustate, cherubim quoque dejecit. Quod quidem si ita esset, non in nos hoc crimen posset cadere, qui eas in ornamentis Ecclesiae habere permittentes, modis omnibus spernimus adorare, sed in eorum prodecessores vel parentes qui eas ornamentis basilicarum ab antiquis adhibitas fregere et penitus abolendas sanxere. Tam anceps itaque hujusce partis in eos sententia pendere cernitur, ut quidquid ex ea molestius exsecrabiliusque (1189C)protulerint aut se aut prodecessores suos inevitabiliter damnare videantur. Cum igitur illi majores suos ob earum abolitionem spernant, seque ob earum adorationem magnam meritorum praerogativam habere jactent, nec isti coaequari queunt aedificatoribus illius venerandi templi in laude, nec illorum majores ejusdem eversoribus eo aequabuntur in crimine, quoniam quanta est distantia inter templum summi Dei quod aedificatum est tempore prophetarum a viris illustribus, et quasdam imagines, quae a quibuslibet fiunt artificibus, tanta procul dubio distantia est inter ejusdem templi eversores et imaginum contemptores. Sed dum nos et istos vera ratione, qui eas inopportune adorandas decernunt, et illorum majores qui eas incaute prorsus (1189D)abdicaverunt, reprehendamus, restat ut templi Domini eversores majoris multoque majoris criminis nexibus irretitos fuisse quam earum spretores perdoceamus. Non enim talium imaginum abolitionem quales illi se adorare gloriantur, Propheta deflebat, sed templum quod necdum fundatum erat, et urbis quae caeteris urbibus eminebat, eversionem prophetico spiritu longe post futuram respiciens, velut praeteritam cantando deplorabat dicens: Ut quid repulisti nos, Deus, in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui: memento congregationis tuae quam creasti ab initio (Psal. LXXIII). Nec imaginum contemptorem, sed ejusdem sacratissimi templi eversorem inimicum vocat, cum subinfert: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis, et gloriati (1190A)sunt omnes qui te oderunt (Ibid.). Nec in picturis, sed in atrio Domini signa sua, vexilla videlicet hostilia Chaldaici sive Romani exercitus posita, deplorat dicens: In medio atrio tuo posuerunt signa sua, et signa non cognoverunt tanquam in via supra summum (Ibid.). Nec pictorum januas, sive quorumdam artificum vel etiam pictarum tabularum materias securibus et asciis dejectas fuisse, sed templi Domini, in quo erant sancta sanctorum, sacratissimas januas hostilibus cuneis incisas deflet dicens: Tanquam in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus, bipenne et ascia dejecerunt ea (Ibid.). Nec combustionem sive inquinamentum quarumdam imaginum, sed sanctuarii Domini animi angore prosequitur: Incenderunt, inquiens, igni sanctuarium tuum (1190B)in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui (Ibid.). Nec cum his similia in alio psalmo flebili modulatione cantabat, super imaginum contemptores iram Domini effundendam, sed super urbis sive templi eversores, vel etiam totius Israelitici populi vastatores orabat dicens: Usquequo, Domine, irasceris in finem? An in finem exardescet velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt (Psal. LXXVIII). Nec de picturarum contemptoribus, sed sub nomine Idumaeorum de cunctis gentibus Israelitico populo infestis dicit: Memento, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite quousque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI). (1190C)Nec imaginum adorationem contemnentibus, sed sub nomine filiae Babylonis Chaldaicae sive Quiritium genti comminatur: Filia, inquiens, Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram (Psal. CXXXVI): de imaginum vero contemptoribus nihil tale uspiam reperitur. Multa his similia prophetarum oraculis de templi Domini sive Hierosolymae urbis eversoribus dicta inveniuntur, quae a nobis brevitatis studio praetermittuntur: Dominus quoque et redemptor noster ejusdem templi sive civitatis ruinam post futuram flevisse legitur. Quae omnia quanquam mysticis obumbrata figuris, de Ecclesiae, sive animae eversoribus possint (1190D)intelligi, qui virtutes animae velut quosdam muros quarum munimine contra vitia pugnatur, et fidem in pectore collocatam in qua Deo sacrificia munda litantur, quasi quoddam templum semper insectantes evertere moliuntur, et cogitationes mundas sive quaedam bonorum operum exercitia velut quemdam populum prostrare nituntur, tamen historialiter de praefati templi eversione dicta fuisse accipiuntur. Unde liquido patet, majores eorum quanquam in abolendis a basilicarum ornamentis imaginibus quodammodo fuerint incauti, subversoribus tamen sacratissimi ac reverendissimi illius templi nequaquam sunt coaequandi, quoniam in istis quidem fuit levitas, in illis vero atrocitas; in istis imperitia, in illis nequitia; isti Deo se obsequium praestare arbitrantes (1191A)eas ab ornamentis basilicarum abstulerunt, illi Deum qui populo suo erat iratus in se ad iracundiam provocantes ejus domum crudeliter diruerunt, quibus nos utrinque, Deo opitulante, postpositis, et loca divino cultui mancipata exornamus, et soli Deo servitium adorationis impendimus.

CAPUT V. Quod epistola, quam illi sancti Simeonis stulte dicunt, missa ad Justinianum imperatorem, multum distet a divinis Scripturis, sive a sanctorum Patrum documentis, in eo quod ait praefato imperatori: Pro quibus commemorantes referimus divinis vestris auribus; sive in eo quod eidem imperatori misericordia uti prohibuerit. Solet plerumque haereticorum versutia probrosa (1191B)quaedam et errorem suadentia apicibus annotare, et sanctorum quorumdam probabiliumque virorum nominibus praetitulare, quatenus virosum poculum mellis illitum sapore facilius valeant ad potandum nescientibus quibusque porrigere. Unde timendum est ne epistola quam illi cujusdam sancti Simeonis dicunt, ex qua testimonia ad suum errorem stabiliendum adducunt, non verba sint viri sancti, sed cujusdam machinamenti versuti. Quoniam quidem ideo de ea a nobis sive a caeteris quibusque orthodoxis dubitatur, quia ejus sermo in quibusdam locis sanctarum Scripturarum documentis refragatur, nec praesumimus ejus lectionem in testimonium ad res dubias firmandas sumere, quam novimus divinae legis institutis contraire. Non enim nos ex ejus textu (1191C)amplius uspiam legisse meminimus, nisi id quod ab illis in eorum codice taxatum reperimus. Quod quidem quamvis sensuum verborumque venustate careat, et insulsum nescio quid rusticumve redoleat, libet tamen nobis ita id texere, ut constat nos in eorum codice reperisse. Dicunt enim praefatum sanctum Simeonem cujus vita nobis et praedicatio manet ignota, pro quibusdam Samaritanis, imaginibus injuriam inferentibus, Justiniano imperatori taliter scripsisse: « Pro quibus commemorantes referimus divinis vestris auribus. » Et iterum: « Non habeo quod dicit talia praesumentes ne una in eis facta humanitate quatenus precamur victoriosam vestram fortitudinem, ne faciat misericordiam in eis qui hoc praesumpserunt, neque parcere illis, neque quodlibet (1191D)rogum aut responsum suscipere pro illis; » et post pauca: « Sed conjuro vos, Domine, per Emmanuel Deum excelsum non morari neque ad modicum fieri ducentem vindictam; » et iterum: « Quos et suscipiet, propinquitates eorum tenebra in condemnationem, qui exspectat eos consumere inexstinguibilem et tenebrosum ignem, et anathematizet eos in inferiora abyssi ipse sanctus et omnipotens spiritus Jesu Christi Domini nostri qui ex Patre procedit, ad perdendum illos in infinita perditione. » Et post pauca: « In ipso qui conregnat pietati vestrae. » In quibus stolidissimis verbis et non solum eloquii venustatem, verum etiam communem loquendi sensum fugientibus et barbarismis ac soloecismis concretum nescio quid resonantibus, haec prorsus reprehenduntur, quod Justiniani (1192A)imperatoris hominis aeque mortalis atque passibilis, et cunctis humanis permutationibus subjacentis, aures divinas nuncupaverit, eumdemque misericordia uti prohibuerit, et ad reddendum malum pro malo facilis fuerit, et patienter ac mansuete agere in eadem causa neglexerit; et qui debuerat pro damnatorum ereptione laborans iram regis refrenare, illius iram magis magisque succenderit, eumque atrociter ad irascendum impulerit, nec ejus exemplo usus sit qui neminem vult perire; et qui pro lucrandis animabus invigilare debuerat, anathema et maledicta injecerit, et eidem imperatori Deum conregnare dixerit. Quae verba dum in tot locis reprehendantur, ad roborandam adorationem imaginum minus idonea reperiuntur, quoniam difficile potest (1192B)per praecipitia currere, qui in planis cernitur titubare, nec valet in ambiguis diverticulis dux esse itineris, qui publici tramitis viam tenere nequit in patentibus viis; et a liberalium disciplinarum subtilissimo magisterio reprobatur, qui communium litterarum usitatissimam notitiam minime habere reperitur. Nam dum de eo quod ille imperatoris aures divinas dixit, eique Deum conregnare profatus est, contra eorum deliramenta qui hactenus talibus adhuc nugis utuntur, plenissime in superioribus hujus operis partibus a nobis affatim disputatum sit, nunc ordo exposcit ut de caeteris, de quibus nunc sermo est divinorum eloquiorum testimoniis gressus sermonum nostrorum munientes, prout Dominus dederit, disputemus. Cum enim misericordia (1192C)uti imperatorem prohibuisse reperitur, quid aliud facit, nisi omnibus sanctis Scripturis quae misericordiam habendam percensent, reluctari dignoscitur? Unde periculosissimum est talium litterarum praecepta sequi, quae divinis Scripturis videntur obniti. Ait enim Dominus in Evangelio, Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI); et iterum: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V); et doctor gentium ait: Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. VI); et Psalmographus dicit: Dominum misericordiam diligere (Psal. XXXII); et: misericordia Domini plenam esse omnem terram (Psal. CXVIII); et idem Dominus per prophetam dicit: (1192D)Quia misericordiam volo et non sacrificium (Ose. VI). Nam dum misericordia tam authenticis habenda censeatur praeceptis, et eam se in aeternum cantaturum propheta testetur, Misericordias tuas, inquiens, Domine, in aeternum cantabo, et ita a Domino dicatur diligi, quisquis ea uti prohibet, eamque habere contemnit, et Deum convincitur non diligere, et ejus praestantissimis monitis penitus contraire. Unde et ipsa Veritas legisperito dicenti, ipsum esse proximum qui fecit misericordiam, respondit: Vade, et tu fac similiter (Luc. X). Quo documento monstratur, non solum a nobis homines qui unius nobiscum naturae sunt diligendos, sed etiam angelos qui quamvis alterius sint naturae, in eo tamen quod misericordiam erga nos exercent, et proximi esse creduntur, (1193A)et diligi prorsus ab eo qui Deum et proximum diligere sanxit, omnino jubentur, in eo etiam quod tam facilis ad reddendum malum pro malo fuerit, divinis prorsus monitis contradixit. Nec ille enim ad exercendam vindictam tam severus esse, nec imperatorem ad hanc exercendam impellere debuit, quippe cujus ministerium non fuerit vindictam exercere, aut exercendam jubere, sed opera misericordiae amare, et amanda caeteris praedicare. Ait enim Dominus in Exodo: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum (Exod. XXIII). Cui praecepto nullatenus paruit cum errantes praefatos Samaritanos, si tamen errasse creduntur, ab errore minime revocavit, sed ut in eodem errore perirent, imperatoris mentem postulando concitavit; et quos vidit sub onere (1193B)peccatorum cecidisse, non solum non erexit, sed sub eodem onere atrociter perire permisit, dicente Domino: Si videris asinum odientis jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo (Ibid.); in Proverb. quoque scribitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciendo, carbones ignis congeres super caput ejus, Deus autem retribuet tibi (Prov. XXV), quia videlicet quos peccando inimicos sciebat, et spiritalium ciborum eduliis et salutaris poculi egenos, si divinorum verborum esca sive potu saturaret, carbones ignis qui et peccatorum rubiginem consumerent, et eos ad dilectionem Dei et proximi accenderent, super capita, mentes scilicet eorum, congereret. Vindictam ergo quaerere et misericordiam spernere iramque servare, quae (1193C)omnia superius positae litterae praefatum imperatorem hortatae fuisse perhibentur, his Ecclesiastici libri documentis cohibentur: Qui se, inquit, non vindicat, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servabit; relinque proximo nocenti te, et tunc petenti tibi solventur peccata. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam; in hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur: ipse retinet iram, et propitiationem petit a Deo, quis deprecabitur pro delictis ejus (Eccli. XXVIII)? Item Isaiae vatis oraculo pro malis mala reddere hoc modo prohibetur: Audite, inquit, verba Domini, qui timetis nomen ejus, dicite: Fratres nostri estis qui vos oderunt et abominantibus vos, ut nomen Domini magnificetur, et appareat ipsis in jucunditate eorum, et illi confundentur. (1193D)Dominus quoque in Evangelio inimicos sive prave agentes, non iram suscitandam, nec vindictam exercendam, nec maledicta congerenda praecepit, sed dilectionem erga eos exhibendam his sacratissimis verbis instituit: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur; benedicite maledicentes vos, benefacite eis qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Nam si illi voce veridica diligendi potius quam maledicendi et exsecrandi sunt qui nos oderunt et persequuntur, qui utique imago Dei sumus, multominus illi maledicendi seu plectendi sunt, qui picturis injurias injecisse feruntur. Vas quoque electionis nulli (1194A)malum pro malo reddendum esse his verbis admonet; ait enim in epistola ad Romanos: Nolite prudentes fieri apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, si fieri potest; quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete, non vosmetipsos defendentes, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII). Si ergo nosmetipsos egregii praedicatoris documento defendere minime debemus, quis furor est, quaeve dementia ut rerum insensatarum secundum exhortationem earumdem litterarum quae Justiniano missae sunt, injurias defendere studeamus, et pietatis opera quae nec pro nostris quidem calumniis amittere debemus, picturarum contumeliis, quas (1194B)illae minime sentiunt, amittamus? Non igitur in hac parte scriptor ejusdem epistolae sancti viri Stephani protomartyris exempla secutus est cum videlicet ille, dum lapidum grandine undique sibi misso atrociter quateretur, flexis poplitibus pro persecutoribus oravit, iste vero imaginum injurias quae ab illis minime sentiuntur non ferens, ejusdem injuriae perpetratores perniciter et absque misericordia magna sub attestatione interimendos esse rogavit, eorumque animas anathematis vinculo nexas ad perpetua supplicia destinare curavit. Neglexit interea earumdem litterarum scriptor patienter sive mansuete in hac parte agere, sprevitque ejus praedicationem adimplere, qui ad Thessalonicenses scribit: Patientes estote ad omnes, videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed (1194C)semper quod bonum est invicem sectamini, et in omnes (I Thess. V), illiusque monitis contempsit parere, qui ait: Melior est mansuetus cum humilitate quam qui dividit praedam cum contumeliosis (Prov. XVI); et dum debuit in eripiendis miseris iram regis refrenare, dicente Salomone: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et redime qui interficiuntur, ne parcas; si autem dixeris: Non novi hunc, scito quia Dominus corda hominum novit, et qui finxit spiritum omnibus ille scit omnia, qui reddet unicuique secundum opera sua (Prov. XXIV), versa vice ad interfectionem et crudelitatem exercendam imperatoris animum suis litteris excitavit. Quia ergo hi qui injuriam patiuntur, liberandi sunt, liber Ecclesiasticus demonstrat. Ait enim: Libera eum qui injuriam patitur de manu protervi et (1194D)aegre feras in anima tua; in judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: et eris velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tibi magis quam mater (Eccli. IV). Per Isaiam quoque prophetam ita de hac re dicitur: Inquirite judicium, eripite injuriam accipientem, et judicate pupillo, et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus: et si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo; si autem ut coccinum, ut lanam albam efficiam: eripite direptum de manu injuriantis eum (Isa. I). Unde si quis vult fieri velut filius altissimi Dei, utique operibus bonis instando, et cupit sui a Deo misereri, et peccatorum sordibus ablui, his potius debet saluberrimis monitis uti quam illius epistolae perversitatem (1195A)crudelissimam sequi. Porro quod ad irascendum imperatoris animum impulit, et in hoc quoque crudeliter egit, et sacris litteris penitus in hac parte sicut et in caeteris contraiit. Dicitur enim per quemdam sapientem: Anima benedicta omnis simplex: vir autem animosus vel iracundus non honeste agit; ita et per eumdem: Noli esse amicus viro animoso: cum amico autem iracundo noli commorari, ne forte discas vias ejus, et sumas laqueum animae tuae (Prov. XXII): quae viae cum a sapiente disci prohibeantur, multo magis docere et sub attestatione hortari prohibentur. Liber quoque Ecclesiasticus taliter de hac re intonat: Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medium pacem habentium immittet delaturam (Eccli. XXVIII). Nam et Ecclesiastes (1195B)haec praecepta dat: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu stultorum requiescit (Eccle. VII). Doctor itaque gentium ita ad Ephesios scribit: Irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV); item idem: Omnis amaritudo, inquit, et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Ibid.); idem quoque: Nunc autem, inquit, deponite omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, multiloquium (Coloss. III): quae quidem pene omnia, si liquidius indagentur, in praefatae epistolae textu reperientur.

Dicat ergo justissimus vir et Deo charus Jacobus apostolus, utrum juxta istius epistolae exhortationem velox quis ad irascendum esse debeat; intonet (1195C)utrum huic epistolae consentiendum sit, quae imperatorem citatum ad iracundiam fore sanxit. Ait enim: Scitis, fratres mei dilecti, sit autem omnis homo velox ad audiendum et tardus ad loquendum, tardus quoque ad iram: ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jacob. II). Dicat etiam ipsa Veritas quid de hac re ejus membra sequi debeant; dic, inquam, sancte Matthaee, quid de paradisi fonte perpetuo hauriens tui fluminis vitalibus rivulis profudisti. Ait enim fons perennis, fons vitae, fons luminis: Omnis qui irascitur fratri suo, erit reus judicio (Matth. V). Cum vero tot divinae legis exemplis tantisque divinorum eloquiorum oraculis ira, quae inter principalia vitia enumeratur, dicitur exsecranda, (1195D)in promptu est intelligere quod hae litterae ad res in quaestionem venientes roborandas non sunt idoneae, per quas imperatori sub magna attestatione, ac supplici adjuratione committitur habenda et opere perpetranda. Debuerat sane auctor ejusdem epistolae quos videbat periclitari ad poenitentiam exhortari, qui si forte poenitentiam contempsissent, poterat imperatorem supplicibus precibus convenire, ut eos ad convertendum cogeret: forsitan id sui profectus bonum sequerentur coacti, quod contempserant spontanei, quoniam Deus omnipotens neminem vult perire, Paulo attestante, qui ait: Hoc enim bonum et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) Si enim lucrandis animabus (1196A)insisteret, illos magis quos errasse videbat ad poenitentiam debuit provocare, quam principis animum ad effundendum sanguinem incitare, quoniam poenitentiae virtus non est caeteris virtutibus postponenda, sed optimis quibusque aequiparanda, quippe quae quasi quoddam medicamentum fracta consolidet, languida sanet, perdita restituat, et plerumque post lapsum peccatores ad pristinum statum reducat. Hanc enim Psalmographus commendat cum dicit: Delictum meum cognitum tibi feci et injustitias meas non operui; dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXII). Hanc Isaias habendam praecepit dicens: Memores estote horum et ingemiscite, poenitentiam habete qui erratis, convertimini ex corde. Haec (1196B)Jeremiae vatis oraculis censetur dicentis: Convertimini, filiae revertentes, et sanabo contritiones vestras (Jerem. III); in alio quoque loco idem dicit: Avertatur jam nunc unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. Joel quoque voce Domini intonat dicens: Convertimini ad me ex toto corde vestro et ex tota anima vestra in jejunio et fletu et planctu, et disrumpite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et patiens est, magnanimis et multum misericors et patiens in benignitatibus (Joel. II). Liber etiam Ecclesiasticus dicit: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini secundum magnitudinem ejus, et misericordia ejus cum ipso est (Eccli. II). In Actibus nempe apostolorum scribitur: Poenitentiam (1196C)agite et convertimini, ut deleantur peccata vestra (Act. II). Pastor quoque Ecclesiae in epistola secunda dicit: Non tardat Dominus sui promissi sicut quidam existimant, sed exspectat quoque vos, nolens aliquem perdere, sed omnes exspectat in poenitentiae locum reverti (II Pet. III). Quanto igitur haec praeeminet virtus ad salvandum, quam ille errantibus praedicare neglexit, tanto proculdubio caeteris nequitiis praeeminet haec saevitia ad nocendum, quia ille et misericordia uti principem prohibuit, et eum ad irascendum et ad vindictam exercendam gravibus obtestationibus impulit. Si ergo juxta Dominicam sententiam grave scelus est unum de pusillis scandalizare, quam grave putas sit non pusillum quemdam, sed regem, qui caput utique plebium est, ad scandalizandum (1196D)promovere? Nam et in eo quod praefatae epistolae scriptor inter caeteras saevitias, quas erga eos quos errare conspexit exercuit, maledictis usus est, non mediocriter errasse et sacris eloquiis contraisse deprehenditur, dicente vase electionis: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII); item alibi: Neque maledici regnum Dei possidebunt: Petra etiam Ecclesiae maledictis uti his verbis prohibet. Ait enim in epistola prima: Quapropter omnes consentanei estote, unamines, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III).

(1197A)Sed ne quis nos putet aliquem judicare, aut cuidam cujus meriti sumus ignari, detrahere, cognoscat nos non vitam alicujus justi, non meritum discutere, sed verba solummodo ventilabro divinorum eloquiorum studiose ventilare, quae incompetenter ad errorem nutriendum ad medium sunt deducta, cum sint errorum nervis usquequaque concreta. Nec enim alia ejusdem Simeonis verba discutimus, quae ut superius diximus, nusquam nos legisse meminimus, sed ea solummodo quae eorum apicibus narrantibus sensu percipimus; et cum nesciamus utrum ejusdem Simeonis, ut illi fatentur, aut alterius cujusdam verba sint in ejus nomine praenotata, novimus tamen ea omni ambiguitate postposita a sanctarum Scripturarum sensibus aliena, et merito ab omni ecclesiastico (1197B)dogmate abdicanda.

CAPUT VI. De eo quod omnibus haereticis Samaritanos deteriores, et Samaritanis deteriores eos dicunt qui imagines destruunt, cum parentes eorum secundum illorum opinionem omnibus haereticis deteriores fuerint, qui utique imagines destruxere. Non sufficiebat illis prodecessores sive parentes eorum formidolosis anathematibus abdicare ac diversis conviciis lacerare, nisi eos omnibus haereticis dixissent deteriores fuisse, qui quanto eos atrocioribus injuriis exsecrari contendunt, tanto amplius divinis monitis contradicunt. Dicunt enim Samaritanos omnibus haereticis deteriores, eisque in crimine praeferunt eos qui imagines destruunt. Constat enim majores eorum imagines destruxisse, (1197C)et secundum eorum opinionem qui imagines destruunt Samaritanis deteriores sunt, et Samaritani, ut illi aiunt, omnibus haereticis deteriores sunt: omnibus igitur, ut illi fatentur, haereticis majores eorum deteriores fuere, quos constat imagines destruxisse. Nam dum sint, ut ipsi asseverant, ab omnium haereticorum deterioribus aut per carnis materiam propagati, aut in Scripturarum dogmatibus educati, aut per manus impositionem ad peragenda Christianae religionis mysteria consecrati, mirandum est qui se caeteris catholicis in constitutionibus exhibendis, et Ecclesiae traditionibus statuendis eminentiores existiment, tantamque se auctoritatis praerogativam habere jactent, cum hanc (1197D)eos habere nec propriorum actuum sive documentorum exercitia, nec majorum suorum exempla probent. Nam si isti ob imaginum adorationem omnibus catholicis praeferendi sunt, jam non in Ecclesia virtutum sectatores, sed imaginum adoratores eminentiorem locum tenebunt; et si imaginum adoratores intra sanctam Ecclesiam eminentiorem locum tenebunt, jam non virtutibus, sed erroribus est utendum: est autem virtutibus, non erroribus utendum; non igitur isti ob imaginum adorationem omnibus catholicis praeferendi sunt. Samaritani namque, quos illi dicunt omnibus haereticis deteriores, non sunt haeretici Christianorum, sed Judaeorum, nec se novum Testamentum, sed Vetus tenere fatentur; qui cum Judaei resurrectionem corporum credant, (1198A)prophetas sive hagiographa recipiant, illi et resurrectionem spernunt, et exceptis quinque legis libris omnes Scripturas et Veteris et Novi Testamenti postponunt. Sunt autem reliquiae gentium quas Sennacherib rex Assyriorum decem tribubus Israel in Medos translatis, ad custodiendam terram Israel misit. Qui dum leonibus caeterisque pessimis feris vel quibusdam rebus incommodis in terra Israel vastarentur, et legationem regi facerent se in eadem regione perdurare minime valere nisi legitima Dei terrae custodirent, quidam de levitis ad eos missi fuisse perhibentur, a quibus legis caeremonias docerentur. Quibus ex parte susceptis et in pluribus haereseos partibus usurpatis, adeo eorum barbara gentilitas cordis tumore (1198B)inflata est, ut postpositis Judaeis, qui utique de Jacob germine processisse creduntur, se solummodo filios Jacob esse glorientur, atque ita Judaeorum communionem sicut et caeterarum gentium spernere fastu impellente cogantur. De quorum stirpe erat Samaritis femina, quae ad puteum Dominicis colloquiis communicans, inani jactantia patrem suum Jacob qui sibi puteum dedisset, et redemptorem mundi eo majorem non esse cum magna cervicositate asserebat, majoresque suos non Hierosolymis, sed in monte adorasse dicebat. Quam cervicositatem simul cum hydria et incredulitate deposuit, et salutaribus monitis acquievit. Quae quid typicis innuerit mysteriis si breviter exsequamur, non est inconsequens. Gessit ergo (1198C)typum totius humani generis, quod senescente jam mundo ad Dominum venit, qui sexta utique aetate mundi ad puteum sedit, qui mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat; sedit, inquam, humilitatem carnis pro nobis susceptae fatigatus, infirmitatem ejusdem carnis significans, quamvis alio intellectu sessio ejus magisterii et doctrinae dignitatem demonstret. Sitivit non tantum aquam, sed fidem gentium haurire cupiens. Unde et discipulis manducare hortantibus cibum se dixit habere quem illi nescirent. Sitiebat ergo fidem gentilium ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Promisit ergo se illi daturum aquam vivam, Spiritum (1198D)videlicet quem accepturi erant credentes in eum. Dixit ergo eam quinque viros habuisse, id est, quinque carnalibus sensibus usam fuisse, et sensum quem tandem haberet quo Christo creditura erat, cum quo legitimum posset habere connubium, jam non suum esse: nam et post quinque carnales responsiones sexta responsione nominat Christum. Prima namque ejus responsio est: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est; tertia: Domine, da mihi hanc aquam ut neque sitiam, neque veniam huc haurire; quarta: Non habeo virum; quinta: Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt (Joan. IV), nam ista responsio carnalis est. Carnalibus enim (1199A)datus fuerat locus terrenus ubi orarent, non ut locum aut rem aliquam in eo positam adorarent, sed in eodem loco adorarent Dominum, spiritales autem in spiritu et veritate, non in imaginibus, non in picturis, non in rebus sensu carentibus oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem. Dicit enim: Scio quoniam Messias venit qui dicitur Christus; cum venerit, ipse annuntiabit nobis omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat, venisse non videt, qui error misericordia Domini dicentis, Ego sum qui tecum loquor, tanquam adulter expellitur. Quo audito nihil respondit, sed, relicta hydria, cupiditate videlicet atque amore saeculi (1199B)hujus quo sibi homines de tenebrosa profunditate et terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta denuo in ejus appetitum inardescunt, sicut dictum est: De aqua illa qui biberit sitiet iterum: Iit in civitatem, quia videlicet mundo praedicavit quod credidit, corde credens ad justitiam, ore confitens ad salutem. Quia ergo paulo longius a re proposita digressi sumus, ad propositum denuo revertamur. Samaritani namque cum sint gentiles, et ficte Judaismum tenere videantur, non amplius caeteris incredulis contra Ecclesiam saevire noscuntur, quos quidem isti dum haereticos Christianorum putent, omnibusque haereticis nequiores existiment, quadam eis clementia favent, cum majores suos in nequitia illis praeferendos (1199C)esse perdocent: non enim est omnium deterrimus, cui in culpa alius quilibet invenitur praeferendus.

CAPUT VII. De eo quod quanto plura exempla haereticorum et imagines spernentium vel despicientium trahunt, tanto parentes suos majoribus conviciis et injuriis inhonorant, quos procul dubio eorum sequaces in hac parte fuisse profitentur. Vetustissimus non solum philosophorum, sed etiam oratorum mos est, cum aliquid approbare velint, aut in ipso negotio de quo agitur, aut ex rebus aliis, aut certe extrinsecus probandae rei argumentationem assumere. Quos isti dum in caeteris (1199D)imperitia interveniente sequi contemnunt, in hac nimirum parte sequi omnino contendunt, cum prodecessores sive parentes suos ob imaginum abolitionem, aut ex ipso negotio, aut aliunde aut extrinsecus argumenta sumentes damnare statuunt, et conviciis lacerare, anathematibus exsecrare, insanissimis verbis inhonorare non metuunt, quantoque plura quorumdam haereticorum exempla in testimonium trahunt, quorum eos sequaces fuisse profitentur, tanto et eos gravioribus exsecrationibus abdicant, et se divinis monitis quae parentibus honorem impendendum sanciunt, contraire demonstrant. Honora, inquit Dominus, patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi (Exod. XX). Quod quidem praeceptum tanta auctoritate viget, ut et in (1200A)tabulis digito Domini scriptum sit, et ab Apostolo primum mandatum nominetur. Ait enim: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione (Ephes. VI), in ea videlicet promissione qua statim subjecit: ut sis longaevus super terram et bene tibi sit. Animadvertendum sane est quantae sint damnationis, qui parentes conviciis lacerant, aut anathematibus exsecrantur, cum tanti sint meriti, tantamque repromissionem habeant, qui eos juxta Dominicae vocis imperium honorant. Quoniam quanto eos qui huic praecepto parent optima demulcet promissio, tanto illos qui eidem Dominico imperio reluctantur, formidolosa deterrere debet damnatio. In Levitico quoque scribitur: Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat (1200B)(Levit. XIX); in Ecclesiastico quoque de honorandis parentibus scribitur: Qui honorat patrem suum longiori vita vivet; et qui obaudit patrem, refrigerat matrem, et quasi Dominus serviet his qui se generaverunt, in opere et sermone et omni patientia, et benedictio ejus in novissimo manet (Eccli. III). Item in Ecclesiastico: Fili, sustine senectam patris tui, et non contristes eum in vita ipsius: et si deficit sensu, da veniam, et ne spernas eum in tua virtute. Non est tibi gloria, sed confusio. Doctor etiam gentium dicit: Filii, obedite parentibus per omnia, hoc enim placet Domino (Ephes. VI). Si enim honorem impendere, sive obedire parentibus Deo placet, convicia eis et exsecrationes ingerere modis omnibus displicet; et si id non displicet, (1200C)neque illud placet. Grave ergo et formidolosum est parentes non honorare; gravissimum vero et formidolosissimum eos abominari, aut anathematizare, dicente Domino: Qui maledixerit patri suo, aut matri suae, morte moriatur (Exod. XXI): et iterum, Maledictus homo, qui non honorificat patrem suum, aut matrem suam, et dicet omnis populus, Fiat, fiat (Deut. XXVII). In Proverbiis quoque scribitur: Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna ejus in mediis tenebris (Prov. XX). Item ibi: Qui repellit patrem suum et matrem suam, et aestimat se non peccare, hic particeps est viro impio (Prov. XXVIII). Unde sciendum est, non eos esse mediocris insaniae, qui pro rebus sensu carentibus in majores suos maledicta (1200D)non pertimescunt congerere, et dum imaginibus volunt favere, nec parentes pertimescunt inhonorare, nec divinis oraculis contraire. Nos quidem haec dicentes, non illorum majoribus favemus, quos in hoc quoque negotio absurde egisse comperimus, sed quanta sit istorum praesumptio, in talibus ausis divinae legis testimoniis demonstramus.

CAPUT VIII. De eo quod secundum Demetrii diaconi dictum, incaute et inordinate, parentes eorum egerunt, duos libros inargentatos, eo quod quiddam de imaginibus in his continebatur comburentes et alterius libri duo folia praeciderunt. Cum in neutra parte moderamen habentes, ne (1201A)que isti rationis coerceantur, neque illorum prodecessores coerciti fuisse credantur habenis, sed utrique convincantur per abrupta et invia ferri effrenes rerumque prohibitarum et profectu carentium sequaces, dum videlicet, sicut crebro jam dictum est, isti imagines suppliciter censeant adorare, illi impatienter censuerint frangere, ut Demetrius eorum diaconus ait: Incaute et inordinate inter caetera egerunt, duos libros inargentatos eo quod quaedam in eis imaginum mentio haberetur comburentes, et alterius libri duo folia praeciaentes, quasi non aliter imaginum possit mentio fieri, nisi protinus censeantur adorari. Nam dum nullus recipiendorum codicum vel tenuiter imagines adorare percenseat, in pluribus tamen illarum mentio quodammodo fit. Qui si omnes in quibus illarum (1201B)mentio sit, comburendi sunt, multa prorsus scripturarum instrumenta peribunt. Primum namque unaquaeque res probanda est, et postea judicanda. Quod cum pluribus sive divinarum sive mundanarum legum exemplis possit approbari, ipsorum quoque rhetorum documentis potest astrui, qui primum genus posuerunt deliberativum, secundum demonstrativum, tertium judiciale, ut videlicet quidquid deliberatio aut abnuendum, aut sequendum repererit, demonstratio id aut laudabile, aut reprehensibile demonstret, judiciale, aut poenis, aut praemiis sententiam det: ne si non judiciale haec duo sequentia genera praecedant, versis in contrarium causis deliberationis examine praeposito, demonstrationis ordine neglecto, aliter res quaelibet quam justum est (1201C)judicetur. In omnibus igitur rebus moderatio sive mediocritas habenda est, et memoria retinendum est illud philosophicum, Ne quid nimis: quae moderatio probationis semper societate mulcenda est. Non enim ait Apostolus: Omnia absque moderatione et absque probatione comburite; sed, Omnia, inquit, probate, et quod bonum est retinete (I Thes. V).

CAPUT IX. De eo quod in eodem libro in tabulis argenteis Leontius a Secreta imagines cernens acutissimum et ingeniosissimum sui erroris emolumentum invenisse gloriatus est. In eo denique libro, in quo duo folia ob quamdam imaginum mentionem in eorum priore synodo quae (1201D)ob abolendas imagines gesta est, praecisa fuerant, habebantur in tabulis argenteis quaedam imagines sicut in vasculis sive in pluribus rebus haberi solent, quas in secunda eorum synodo quae pro adorandis imaginibus aggregata est, mox ut Leontius a Secreta conspexit, magnum se sui erroris emolumentum invenisse putavit, eosque insignis fuisse dementiae judicavit, a quibus in eodem libro ubi imagines erant, ob imaginum mentionem duo folia abscissa fuisse cognovit; sicque idem liber per intervalla temporum variis eventibus disparibusque modis et ab illis est propter imaginum mentionem abscidi judicatus, et ab istis propter imagines quae habebantur in tabulis adorari jussus; ab illis foliorum jacturam injuste perpessus, ab istis adoratione (1202A)illicita sublimatus; illis auferentibus quod habebat et habere debuerat, incompetenter amisit, istis exhibentibus quae nec habebat nec habere debuerat, inconsequenter acquisivit; qui nec pro ullis instantibus culpis folia perdidit, nec pro quibusdam insignibus meritis adorationem invenit, et quanto meruit recte habita amittere, tanto nimirum meruit inhibita acquirere. Nunquidnam omnes libri in quibus auro argentove vel etiam quibuslibet coloribus historiae inter scripturas pictoria arte insertae sunt, quia imagines habent, aut ab illis sunt comburendi sive praecidendi, aut ab istis colendi sive adorandi? Nunquidnam sericae sive quarumlibet materiarum vestes, sive pallia humanis usibus apta aut divinis cultibus mancipata, figuris quibusdam decorata variisque (1202B)coloribus fucata, eo quod imagines habent, aut ab illis sunt concremanda, aut ab istis adoranda? Nunquidnam metalla sive ligna quibuslibet utilitatibus formata, eo quod sculptorio vel etiam caelatorio opere quibusdam imaginibus decorantur, ideo aut ab illis comburenda aut frangenda, aut ab istis sunt adoranda? Infelix mens quae semper aut in exsecrandis, aut e contrario in adorandis imaginibus aestuat. Infelix sensus, qui semper in abdicandis rebus quae sine offensione haberi queunt, et sine offensione adorari nequeunt, anhelat. Infelix consuetudo quae mediocritatis recto tramite aspernato, fixam tenere regulam nesciens, huc illucque semper nutabunda deflectitur, modo inordinate abdicans quod nequaquam est abdicandum, modo infauste (1202C)adorans quod non est penitus adorandum; modo ultra quam ordo exigit rem minime dejiciendam dejicit, modo ultra quam ordo exposcit rem non nimium extollendam extollit, et rebus necessariis omissis, rebus non necessariis instans, aut ob imaginum abolitionem aut ob earum adorationem, quod utrumque non convenit, synodos aggregat, quasi Christianae religioni aut in habendo, aut in non adorando quoddam possint afferre praejudicium, cum videlicet imagines nihil si non habentur derogant, nihil si habentur prorogant, cum tamen abdicatae quamdam incautam levitatem afferant, adoratae vero culpam inurant.

CAPUT X. Quod nulla Evangelii lectio tradat Jesum ad Abgarum imaginem misisse, ut illi dicunt.

(1202D) Evangelium est bonum nuntium, et revera bonum nuntium, quoniam qui id suscipiunt Filii Dei vocantur. Est enim amnis quadrifluus ab uno ineffabili Paradisi fonte progressus, et in quatuor amnes insigniter derivatus, et ad arentia corda irriganda salubriter emissus. Est via quae ducit ad vitam, est lux a tenebris vitiorum reducens, et inoffenso calle gressus mortalium ad coelestia dirigens. Est urbis florentissimae munimentum, in quo firmiter stare praestantissimum vitae emolumentum, a quo recedere periculosissimum detrimentum est. Sunt fluenta veritatis, quae fallere fallique nesciunt, in quorum vastissimis amnibus cum plura Dominicorum gestorum (1203A)insignia habeantur, eumdem Dominum Abgari cujusdam regis epistolam suscepisse, eique reciprocam destinasse minime habetur: quae duae epistolae cum a sancti Evangelii lectione sint penitus extraneae, et a beato Gelasio Romanae urbis antistite, vel a caeteris aeque catholicis et orthodoxis viris inter apocryphas scripturas prorsus deputatae, non sunt in testimonium quodammodo producendae, quia ad ea quae in quaestionem veniunt approbanda vel improbanda sicut et caeterae aprocryphae scripturae minus sunt idoneae. Harum ergo textus cum sit ab evangelistis minime in codicibus evangeliorum taxatus, et merito a catholicis inter apocrypha deputatus, et ab istis ob adorandarum imaginum errorem adstruendum in synodo allatus, nec suis quidem vel (1203B)tenuiter favet sequa cibus, praesertim cum ibidem nequaquam Abgarus Domino imaginem quamdam adoraturus postulasse legatur, aut idem omnium Dominus eidem Abgaro quamdam imaginem adorandam destinasse perhibeatur. Si vero hi qui earum lectione suum errorem fulcire moliuntur easdem epistolas, unam a Domino susceptam, alteram missam affirmare velint, dicentes, non omnia scripta in Evangelio quae a Domino dicta vel facta sunt, et utantur testimonio Joannis dicentis: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. XX), advertant hoc de miraculis non de epistolis, de signis non de constitutionibus, intelligi posse. Quod vero ipsae epistolae ab evangelica lectione remotae et a catholicis (1203C)inter apocrypha deputatae sint, et in earum lectione adorandarum imaginum nulla documenta habeantur, manifestum est. Nos et imaginum adorationem spernimus, et eas inter apocrypha legentes omnia probamus, et quae bona sunt retinemus.

CAPUT XI Quod illi libri gestorum patrum, quorum auctores ignorantur, non prorsus idonei sint ad testimonia danda, et ad haec quae in contentionem veniunt affirmanda.

Apostolica nos admonet praedicatio, omnia probare, et ea quae bona sunt retinere. Quod de doctrinarum diversitatibus quam maxime intelligi potest. Non enim nos omnium actuum vel etiam rerum (1203D)gustum capere permisit, ut quasi praegustantes omnia bona solummodo retinentes, mala quaeque abjiciamus, quod fieri absque quadam illicitorum perpetratione nequaquam potest, sed probare nos jussit, et spiritali palato degustare omnes doctrinas et eas quae a viris probatissimis illatae interna satietate mentes reficiunt solummodo retinere, caeteras vero omnes cum suis auctoribus abjicere. Unde cum pene in omnibus hujuscemodi scripturis haec regula prorsus sit observanda, in libris quoque qui gesta quorumdam sanctorum patrum retinent, penitus est custodienda. Quoniam et magna illorum est multitudo, et varia narratio diversaque praedicatio, et tanto plerumque de illorum dictis a fidelibus dubitatur, quanto nimirum eorum auctores ignorantur, atque ideo (1204A)non omnes sunt ad res dubias affirmandas in testimonium proferendi, quia nec omnes auctorum suorum sunt praetitulatione muniti, aut virorum fortium et eloquentissimorum stylo digesti. Venerabilis itaque Gelasii papae caeterorumque patrum doctrinis instituimur, vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, vel caeterorum quae a beato Hieronymo aut editae sunt, aut de Graeco in latinum translatae sermonem, aut illorum doctorum sunt stylo digestae quorum caetera opuscula a sancta catholica et apostolica Ecclesia suscipiuntur, cum omni honore suscipere, caeteras vero quarum auctores ignorantur, inter apocryphas scripturas deputare. Cum ergo illi imaginum adorationem modo divinorum eloquiorum commatibus incompetenter adhibitis, modo ignotorum (1204B)quorumdam doctorum dictis, modo apocryphorum naeniis approbare affectent, animadvertere debent rem se impossibilem agendam arripuisse, cum videlicet nec divinorum eloquiorum testimonia ad peregrinos sensus violenter nec valeant nec debeant usurpari, nec ignotorum praedicatio, quorum spiritus necdum probati sunt an ex Deo sint, in testimonium debeat produci, nec apocryphorum frivolis rebus ambiguis et necdum deliberatis firmitas valeat exhiberi: quoniam si cujuslibet verba falsitatis fuco nequaquam vitianda sunt, multo minus divina eloquia, quae sunt eloquia casta, argentum igne examinatum, quodammodo ad alias res quam ordo se habet usurpanda sunt; et cum in humanis negotiis viles sive ignotae personae ad ea quae in quaestionem veniunt (1204C)approbanda, minime admittantur, multominus in tantis rebus quae coelestis magisterii eruditione indigent, incognitorum doctorum aut apocrypharum scripturarum testimonia sunt admittenda. Probandae namque sunt scripturae et subtili examinatione perscrutandae, et sanctorum patrum testimoniis roborandae, quae ad res dubias affirmandas intra sanctam Ecclesiam in testimonium sunt producendae, quoniam et servus nequam in Evangelio, eo quod pecuniam nummulariis non dederit, a Domino arguitur: unde dare nobis convenit pecuniam nummulariis, ne forte cum eodem servo arguamur, quam tunc nummulariis impendimus, cum scripturas quaslibet sanctorum patrum examini discernendas impertimus. Pecuniam (1204D)namque nummularii quadripertito modo examinant, utrum aurum probatum sit, utrum purum, nec aliquo fuco falsitatis introrsus vitiatum, an regis potius quam tyranni inscriptione signatum sit, vel etiam plenissimi ponderis aequalitatem gerat: quae omnia in magni patrisfamilias pecunia, id est, in nostri redemporis doctrinis a nummulariis, a sanctis videlicet et eloquentissimis viris, superni ignis examine perquiruntur. Quaeritur ergo in uniuscujusque scripturae nummo, utrum aurum probatissimum sit, unde arca Domini valeat exornari, vel etiam totius sanctuarii opus resplendeat, ut videlicet in ea spiritalis intelligentiae nitor emineat, quo divina lex intelligatur et totius Ecclesiae pulchritudo coruscet. Quaeritur utrum purum sit et nullo falsitatis fuco introrsus (1205A)vitiatum, ne forte alicujus haereseos perversum dogma nitore eloquentiae tectum, et quasi spiritalibus sensibus immistum interius lateat obumbratum, et dum putat se quis divini verbi percipere nummum, virosi dogmatis percipiat exitiabile malum. Quaeritur an regis in eo sit inscriptio, an tyranni, quia scilicet hoc a doctissimis viris in hujusmodi scripturis solertissima indagatione perscrutatur, utrum ad salutem animae pertineant et regis nostri, qui salvator vel salutaris dicitur, salutaria monita habeant, ne forte, postpositis his, antiqui hostis quaedam noxia machinamenta habeant, et dum sequendus sit is, qui ait, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII), qui per humilitatem terrena coelestibus sociavit, ille, quod absit, sequatur qui dum per tyrannidem (1205B)similis Altissimo arroganter esse voluit, divino justissimo judicio ad inferiora dilapsus infeliciter ruit. Quaeritur etiam a talibus nummulariis, utrum tanti patrisfamilias nummus plenissimi ponderis aequalitatem gerat, id est, utrum doctrina quaelibet propheticis atque apostolicis doctrinis concordet, ne forte illis quodammodo dissentiens aut superflua quaeque aut minus plena promulget, quoniam et donaria auri et argenti quae in opere tabernaculi a populo offerebantur, a legislatore ad pondus sanctuarii appensa suscipiebantur. Unde datur intelligi eas scripturas sive doctrinas, vel etiam opera a vero legislatore, mediatore videlicet Dei et hominum, veraciter intra sanctam Ecclesiam esse suscipienda, (1205C)quae a pondere sanctuarii, id est ab antiquorum patrum norma, nequaquam sunt sensibus vel operibus disgregata. Haec ergo omnia dum singillatim sive in libris qui inscribuntur Gesta Patrum, sive in omnibus passim dogmatibus fuerint prudenti examine quaesita et summa industria reperta, confidenter sunt eorumdem librorum dogmata vel testimonia ad res dubias confirmandas in medium deducenda; nec poterit talis pecunia a quolibet improbari, quae per tales trapezitas tanti examinis indagatione valuit approbari.

CAPUT XII. De eo quod Dionysius presbyter ecclesiae Ascalonitanae in eadem synodo retulisse fertur, quemdam monachum coram imagine sanctae Mariae semper virginis lucernam illuminasse, et post tertium vel quintum seu etiam sextum mensem redeuntem inexstinctam reperisse.

(1205D) Legitur denique in ejusdem synodi lectione Dionysius presbyter ecclesiae Ascalonitanae in saepe memorata synodo retulisse quemdam monachum coram imagine beatae Dei genitricis Mariae lucernam concinnasse, et post quartum vel quintum nec non et sextum mensem inexstinctam reperisse. Qui relatus dum, sicut et caetera quae ibidem relata sunt, non ob aliud fuerit allatus, nisi ob imaginum stabiliendam adorationem, nec de eo sicut nec de caeteris eadem imaginum adoratio quemdam poterit obtinere vigorem, quippe cum et de ejus fide qui id retulerit, et de facto utrum factum sit, et de tempore, quando factum sit, et de loco ubi factum sit, et de modo quemadmodum (1206A)factum sit, penitus dubitetur. Nam dum prorsus an id quod retulit idem presbyter in veritate gestum sit ignoretur, etiamsi in veritate gestum fuisse probaretur, sollicitius indagandum esset quonam modo gestum fuisse perhiberetur, quoniam quidem miracula interdum per reprobos, interdum etiam per aerias potestates, plerumque tamen per sanctos quosque sive per angelica ministeria fiunt. Quod si quodam antiqui hostis flexuosissimo machinamento actum est, non solum ex eo minime poterit imaginum adoratio astrui, sed etiam cum auctore suo cunctisque ejus illusionibus perpetuo debet abjici; si vero per angelicos apparatus gestum est, ut pleraque signa fieri solent, nec ex eo quidem rei cujusdam irrationalis adoratio poterit inolescere, quoniam (1206B)credibilius quidem est hoc miraculum loci sancti reverentia potius quam alicujus imaginis praesentia gestum fuisse, si tamen gestum est. Venerabiliores enim sunt basilicae imagine, et reverentiora sunt loca cultibus mancipata divinis, quibuslibet picturis, Domino attestante, qui majus dixit esse altare quam munus quod in eo offertur, majusque esse templum auro quod in eo est, quia templo et altari aurum sive munera consecrantur. Legimus namque beatum Gregorium dixisse quod in quadam basilica ingruente insolentissima aquarum alluvione earumdem aquarum incursus usque ad fenestras pervenerint, easque intus Domini virtute resistente minime intrare potuisse, et luminaria quae a custodibus basilicae dudum (1206C)fuerant exstincta, ab eisdem custodibus postmodum illuminata reperta fuisse: quod quidem miraculum non imaginis cujuslibet, sed sancti loci reverentia factum fuisse perhibetur. Si ergo id miraculum quod Ascalonitanae ecclesiae presbyter erga imaginem apparuisse retulit ob eamdem imaginem apparuisse constaret, non ideo imagines adorandae forent, quoniam non omnia per quae vel in quibus miracula apparuere adoranda creduntur; si ergo omnia in quibus vel per quae miracula quaedam apparuere adoranda sunt, pene nihil remanebit quod non adoretur: quippe cum tot tantisque modis pene in omnibus creaturis divina miracula ostensa sint, in quibus huic nostrae disputationi immorari otiosum est, quoniam in superioribus hujus operis partibus ex hac re aliquantulum (1206D)Domino annuente disputatum est.

CAPUT XIII. Quod haec synodus nullatenus aequiparari possit Nicaenae synodo, quanquam in eodem sit agitata loco, sicut Joannes presbyter adulanter dixisse perhibetur, quippe cum ab ea non solum in caeteris, sed et in symbolo discrepare noscatur.

Quanquam igitur haec synodus in Nicaea Bithyniae urbe sit agitata, nequaquam secundum illorum ostentationem, et secundum Joannis presbyteri adulationem aequiparari valet sanctae Nicaenae synodo, quoniam cum in pluribus ab ea discordet, nec in symbolo quidem ei omnino concordat. Habet enim haec in suae fidei professione nova verba quaeque et inusitata quae a sancta Nicaena synodo nequaquam in symbolo sunt annotata, de quibus in tertii hujus (1207A)operis libri exordiis prout valuimus, Domino opitulante, disputavimus. Habet etiam post confessionem sanctae Trinitatis confessionem quoque adorandarum imaginum inditam, quam neque in prophetarum oraculis, neque in evangeliorum tonitruis, neque in apostolorum dogmatibus, neque in anteriorum sanctarum synodorum relatibus vel quorumlibet orthodoxorum patrum doctrinis uspiam reperimus insertam. Longe quippe et ultra quam dici potest, longe ab illa haec distat, praesertim cum illa Ecclesiam catholicam ab errore reducat, ista e contrario in errorem inducat; illa a periculosissimo Arrii naufragio eam depellat, ista eam in adorandarum imaginum naufragium coactam impellat; illa Filium Patri esse consubstantialem et coaeternum perdoceat, ista res (1207B)insensatas adorare percenseat; illa secundum divinitatem coaequalem Patri Filium affirmet, ista quaslibet picturas arcae testamenti Domini, cruci Dominicae, corporis et sanguinis Dominici sacramento, vel caeteris sacratissimis rebus coaequales esse deliret; illa in tribus coaequalibus, coessentialibus, coaeternis personis unam divinae majestatis substantiam adorandam saluberrime sentiat, ista imagines secundum servitium sanctae Trinitatis adorandas impudenter dicat; in illa damnentur Arriani dogmatis errores, in ista nihilominus abdicentur istorum majores; in illa exsecrentur eorum blasphemiae, qui Filium coessentialem Patri pertinaciter nec credunt, nec fatentur, in ista abominetur eorum puritas qui spreta picturarum adoratione soli Deo se servituros (1207C)strenua mente et devoto pectore profitentur; in illa post confessionem sanctae Trinitatis remissio peccatorum, carnis resurrectio et vita futuri saeculi a pontificibus perdocetur, in ista post confessionem ejusdem sanctae et unicae Trinitatis imaginum adoratio incompetenter statuitur; in illa sive in caeteris synodis pro defunctis fidelibus Deo sacrificium offerri non prohibetur, in ista defunctis prodecessoribus sive parentibus a filiis vel successoribus anathemata ingeruntur; et ut caetera taceamus quae recensere longum est, in illa CCCXVIII fuere pontifices, in ista, ut ipsi asseverant, CCCVI. Unde non immerito haec ab illa duodenario numero subtracto distat, sive quia idem numerus duos in se perfectos numeros habet, (1207D)sive quia in ternario quem quater habet, et in quaternario quem ter habet, mysterium sanctae Trinitatis in quatuor evangeliis et quatuor evangeliorum fontem eamdem sanctam Trinitatem esse demonstrat; sive quia idem duodenarius numerus omnem disciplinam dignoscentem et discernentem creaturam atque creatorem et ad superna ducentem, quae illi synodo penitus deest, hoc modo demonstrat. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, dicente Apostolo: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI), et ideo (1208A)Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima, partim visibilis, sicut corpus, invisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente (Deut. VI, Levit. XIX); corpori quaternarius propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae septenarius, cui adjuncta sanctae Trinitatis cognitione denarius numerus perficitur, in quo est omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Ac per hoc adjunctis huic disciplinae duobus eminentissimis praeceptis, dilectionis Dei videlicet et proximi, duodenarius (1208B)numerus perficitur. Nam etsi praefato septenario numero, in quo humanam naturam partim visibilem, partim invisibilem demonstrari diximus, quinque legis libri per quos ad Dei cognitionem et ad dilectionem Dei et proximi venitur addantur, duodenarius nihilominus numerus completur: cui si quatuor evangeliorum libri adjungantur, ad sextum decimum numerum ordo protenditur, quoniam et idem duodenarius partibus suis multiplicatus ad sextum decimum numerum pervenit, assumpti enim sex quos bis habet, et duo quos sexies habet, et tres quos quater habet, et quatuor quos ter habet, et unus quem duodecies habet, sextum decimum numerum efficiunt, ut per has quinque partes in quibus quinque librorum figura tenetur, et septem in quibus creatura visibilis (1208C)et invisibilis demonstratur, et quatuor in quibus sancta evangelia designantur, ad sextumdecimum numerum perveniatur; ubi et in decem decalogi praecepta, et in sex totius perfectionis summa quae in novo Testamento per mediatorem Dei et hominum data est, ostenditur, ut per duodecim apostolorum, et per quatuor evangeliorum, et per sedecim nobilissimorum vatum qui libros habent tonitrua, ad unius solummodo Dei culturam et adorationem, spretis cunctis vanitatibus mortalium, mentes erigantur.

Cum ergo sint duodecim patriarchae, duodecim minores prophetae, duodecim etiam apostoli, et plures hujuscemodi qui in divinis litteris ab studiosis lectoribus indagari possunt, sunt etiam in eodem numero (1208D)multa quae ad physicos pertinent collocata. Sunt namque in zodiaco circulo duodecim signa, quae illum quasi quidam gemmarum ordines ambiunt; sunt duodecim venti mundum in circuitu ternatim per quatuor coeli partes perflantes; sunt duodecim menses, quibus annus perficitur; sunt duodecim horae quibus dies completur, et plura hujuscemodi quae ab eruditis viris et secundum saecularium litterarum cognitionem indagantur, et spiritaliter secundum ecclesiasticam doctrinam intelliguntur. Nam si forte aliquis hujus nostri operis obtrectator nos mordere (1209A)nitatur, eo quod de physicis, de his videlicet quae in mathematica habentur, exempla posuimus, legat beatum Hieronymum, et nos aut cum eo mordeat, aut ejus doctrinam caeterorumque Patrum sequentes litterarum non nescios recognoscat. Ait enim idem doctor dum de veste sacerdotali disputaret: « Rationale in medio positum terram edisserunt, quae ad instar puncti licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis; duodecim lapides vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. Non enim si coelestia et Dei dispositionem idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei neganda est providentia, quae certa lege currit (1209B)et fertur et regit omnia: et in Job Arcturum et Orionem et Mazuroth, hoc est, zodiacum circulum, et caetera astrorum nomina legimus, non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur nisi consuetis vocibus intelligere. » Est quoque hic numerus multis mysteriis consecratus, quae singula retexere brevitatis studio non valemus, et ut nosse possimus, ideo huic istorum synodo duodecim pontifices minus fuisse quam illi sanctae Nicaenae synodo, quia duodecim apostolorum sacratissima praedicatione sive auctoritate, quibus illam prorsus constat esse munitam, istam constat esse in plerisque extraneam; et quibus illa adhibitis quasi quibusdam inexpugnabilibus turribus exornata ad altiora consurgit, his ista minus inventis (1209C)mutilata ad deteriora decurrit; illa his duodecim gemmis in quibus duodecim tribuum nomina, antiquorum patrum videlicet notitiae vel exempla virtutum, scripta sunt, exornatur, quibus ista penitus carere dignoscitur; his duodecim portis illius pulcherrimae civitatis, sacratissimarum scilicet constitutionum, arcana penetrantur, quae in ista nequaquam habentur. Nullam ergo inter illam et istam meritorum reperire quivimus concordantiam, praeter nominis solummodo consonantiam, ut et illa eo quod in metropoli Bithyniae urbe Nicaea ad profectum Ecclesiae agitata est Nicaena, et ista quia ibidem, quanquam alio voto disparique merito gesta est, appelletur nihilominus Nicaena. Non enim nominum consonantia unam semper vim habere creditur, quoniam (1209D)pleraque sanctorum et illustrium virorum nomina quibuslibet ignobilibus hominibus indita reperiuntur, quippe cum nequaquam nomen meriti irroget aequalitatem, sed meriti aequalitas nominis proroget dignitatem. Cum ergo ideo eam magnis attolere meritorum insignibus affectent, quod in eodem quo pridem sancta synodus fuerat, haec quoque sit agitata loco, advertant non unum semper esse sicut nec nominis alicujus, ita etiam nec loci cujuslibet meritum. Quoniam cum non homines pro locis, sed loca pro hominibus sicut et caeterae terrenae creaturae facta sint, non eis praebent emolumenta situs locorum, sed eminentia meritorum, nec plurimum valet loci cujuslibet sanctitas, si tamen in hominibus sit actuum (1210A)meritorumque impuritas. Possunt enim in his eisdemque locis et a pravis prava quaeque, et a rectis recta quaeque peragi. Nam in urbe quae fuit metropolis Aegypti quae a Titanibus, id est, a Gigantibus condita fuisse perhibetur, et ab eis Thanis vocata, multa atque stupenda a Moyse divini nominis invocatione sunt peracta miracula, et a Magis Pharaonis aeriarum potestatum insolentissimis exercitiis multa peracta praestigia, in ejusdemque Thaneos suburbiis, et a sanctis viris Moyse videlicet et Aaron memoranda sunt gesta prodigia, et a daemonum cultoribus nefariis quibuslibet consecrationibus sive invocationibus infausta figmenta, sicque loci communio nullum illis valens afferre praejudicium, et istis pia quaeque agentibus, et illis probrosa quaeque perpetrantibus (1210B)commune praebuit hospitium. Urbs itaque Samariae Luza, quae a sancto patriarcha Jacob Bethel, id est domus Dei, vocabulum sortita est, in qua idem patriarcha scalam de terra ad coelum usque tangentem, angelosque Dei ascendentes et descendentes per eam vidit, postmodum vitulos aureos in offendiculum domus Israel habuit, quos ibi regum pessimus Jeroboam colendos constituit, et locus de quo vir sanctus ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam (Gen. XXVIII), et quem stupore magno admirans terribilem esse dixit, nec aliud ibi esse nisi domum Dei et portam coeli, postea factus est domus idoli, et Israeliticae genti causa periculi, nec erecti a patriarcha lapidis consecratio, nec sacri unguinis delibutio, nec reverendi (1210C)nominis appellatio nefandi regis Jeroboam nequitiam a perversa actione cohibuit, sed locum quem a tanto patriarcha admiratum scivit, idolis polluere non formidavit. Unde datur intelligi, facile potuisse in Nicaea Bithyniae urbe, ubi pridem sancta fuerat synodus celebrata, perversum adorandarum imaginum constitui dogma, si in Bethel a nequissimo rege Jeroboam potuerunt idola poni, ubi Jacob domum Dei esse dixit et portam coeli; et si illic in posterum tanti patriarchae consecratione nullum valuit locus obtinere vigorem, nullam his temporibus Bithyniae urbs in hac parte antiquorum Patrum valebit habere defensionem, sed hominum diversissimis huc illucque vergentibus permutationibus loca pro hominum qualitatibus et a sanctis posse sanctificari, et a peccatoribus (1210D)pollui manifestum est. Legimus domum Dei in Silo ab Eleazaro et Phinees sacerdotibus arcae testamenti Domini sive tabernaculi collocatione sacrificiorumque jugibus oblationibus consecratam, et postmodum ab Ophni et Phinees filiis Heli sacerdotibus perpetratione nefandorum operum inquinatam. Legimus quoque Salem nobilissimam quondam urbem, quae postea Jebus sive Solyma, quae nunc per derivationem Hierosolyma vocitatur, primam post diluvium a sancto viro Sem, qui postea, ut ferunt, Melchisedech vocatus est, conditam et inhabitatam, et postmodum ab exsecrabili gente Jebusaeorum subactam, et longo tempore usque ad David possessam. Legimus quoque sacratissimum ac reverentissimum (1211A)templum Domini a David sanctissimo vatum dispositum, et a Salomone dedicatum, angelorum excubiis frequentatum, divinis oraculis illustratum, sacratissimarum caeremoniarum perpetuis observationibus praeparatum, quod ob tot charismatum insignia ab antiquis patribus fuerat veneratum, a subsequentibus quibusque ejusdem generis pessimis regibus idolorum sordibus caeterisque flagitiis, proh dolor! inquinatum, et ubi Dominus sanctuarium suum et locum habitationis gloriae suae constituerat, Manasses rex duodecim signis omnique militiae coeli aras erexit. Post restaurationem quoque sui et Aggaei sive Zachariae prophetiam eamdem quoque domum a Graecorum regibus legimus fuisse profanatam, nec a perpetrandis rebus illicitis illarum (1211B)aetatum homines loci compescuit reverentia, quorum mentes diabolicarum illecebrarum infecerat saevitia. Judaeorum nempe catervae quae meritorum insignibus carentes templi solummodo se munitione tueri arbitrabantur, his per Jeremiam a Domino verbis arguuntur: Nolite, inquit, confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est, et caetera (Jerem. VII). Si ergo ad novi Testamenti tempora veniamus, easdem quoque sanctorum locorum a pravis hominibus profanationes perpetratas fuisse reperiemus, cum videlicet in crucis rupe sive in loco resurrectionis vel etiam in specu Betheleem, ubi Dominus parvulus vagiit, idola posita fuisse a gentilibus perhibeantur. Ait enim beatus Hieronymus: « Ab Adriani temporibus (1211C)usque ad imperium Constantini per annos circiter CLXXX, in loco resurrectionis simulacrum Jovis, in crucis rupe statua ex marmore Veneris a gentilibus posita colebatur, existimantibus persecutionis auctoribus quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram et augustissimum urbis locum, de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est, lucus inumbrabat Tamuz, id est, Adonidis, et in specu ubi Christus quondam parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur. » Si ergo nativitatis Christi locum Adonidis lucus potuit inquinare, quid mirum si sanctae synodi locum perversae conventionis turba potuit ad res illicitas statuendas usurpare? Et (1211D)si Calvariae montis locum, quem Christus ad crucis tropaeum pergens glorioso calle calcavit, a gentilibus positum Veneris simulacrum foedavit, quid mirum si locum quem quondam sanctorum Patrum insignis caterva ad fidem catholicam roborandam insedit, demens postea sacerdotum multitudo ad novas et Ecclesiae contrarias constitutiones roborandas appetiit? Et si locum resurrectionis quem Christus resurgendo angelicosque coetus mortalibus ostendendo dicavit, Jovis simulacrum profanavit, quid mirum si imaginum adoratio a dementibus quibusque in eadem sit statuta urbe Bithyniae, in qua Christus pridem a venerandis praesulibus praedicatus est unius cum Patre esse substantiae? His itaque documentis potest approbari quod non secundum illorum jactantiam (1212A)locorum quaedam vis unam possit habere semper constantiam, quia nec homines cum sint mutabiles, unius semper retinentur tenacitatis rigore constricti, praesertim cum et Judas qui quondam fuerat apostolus, postmodum effectus est apostata; et Paulus qui quondam fuerat Saulus et persecutor, postea effectus est doctor gentium et praedicator; et loca quae pridem fuerant divinis cultibus mancipata, postea fuerint a gentibus profanata; et explosis plerumque profanationibus loca quae impura credebantur, divinis postmodum cultibus mancipentur. Insolenti praeterea desiderio tam isti quam eorum prodecessores synodum ambiunt agitare, eamque sex venerabilibus synodis quae pro quibusdam Ecclesiae utilitatibus diversis temporibus, sed non diversa (1212B)fide a sanctis viris agitatae sunt associare, et septimae synodi nuncupatione censeri. Nam dum et illi et isti in hac re importune credantur inhiasse, neque illi neque isti hanc ad suae ambitionis effectum valuerunt perducere. Cupientes ergo illam quae ab eorum prodecessoribus incaute et enormiter gesta est abolere, et suam quae inepte et stolide nihilominus gesta est statuere, paradigma cujusdam retulere. Qui sex aureis nummis septimum volens associare, dum admittere nisus est aureum, aereum loco aurei dicitur admisisse; quo isti expulso aureum aureis se gloriantur associasse; qui si diligenter advertant dum nisi sunt loco aerei ingerere aureum, intulisse creduntur stanneum, et septimum synodi numerum quem prodecessores eorum aenea synodo voluerunt complere, (1212C)stannea isti nihilominus synodo applicata moliuntur adimplere, sed repulso a septimi numeri mysterio nummo aereo, abacto quoque stanneo, soli tantummodo sex remanebunt, quos et numeri perfectio et fulgor catholicae eruditionis illustrat, in quibus et in fidei puritate purissimum aurum rutilat, et in numero perfectionis gloria regnat: quoniam in senario numero, qui utique perfectus est, perfectionem Ecclesiasticae praedicationis habere videntur, ut in tribus, quod est ejus medietas, sanctae Trinitatis confessio declaretur, in duobus, quod est ejus tertia pars, duorum testamentorum sive duorum talentorum, intellectus videlicet et operationis munus a sancta et unica Trinitate concessum innuatur; porro in uno, quod est sexta ejus pars, sive veteris hominis conditio, (1212D)qui sexto die formatus est, sive novi assumptio, quem pro salute mundi sexta aetate saeculi Filii persona suscepit, evidentissime demonstratur, sicque in his sex sacratissimis synodis et sanctae Trinitatis mysterium praedicatur, et duorum testamentorum consonantia vel intellectus et operationis munus habetur et Dominicae incarnationis pro humana salute fides perdocetur, et quia nihil horum illis deest, senarii numeri perfectione muniuntur. Jam vero quia tam ardenti desiderio suam synodum antiquis synodis cupiunt associare, associari haec quidem antiquae cuidam Ariminensium synodo atque annumerari potest, quoniam sicut in illa ὁμουσίων confessio abdicatur, ita in ista solius Dei cultores et veri adoratores (1213A)exsecrantur; et sicut in illa diversarum in Trinitate substantiarum perniciosissimum dogma statuitur, ita in ista diversarum rerum cultus et adoratio soli Deo debita percensetur. Sit ergo in hujuscemodi numero prima synodus Ariminensium, secunda illa quae ab istorum prodecessoribus pro basilicarum abolendis ornatibus gesta est, tertia haec quae ab istis ob imaginum cultum et adorationem in urbe Nicaea agitata est: ita duntaxat ut prima sit nummus aereus, secunda stanneus, tertia plumbeus, quoniam cum habeant inter se temporum distantiam magnam; tamen habent quorumdam errorum consonantiam. At si istorum fastu et ostentatione secunda abjicitur, nos quoque eis ad eam ex hoc numero abjiciendam adminiculum praebeamus: et prima sit, (1213B)ut praefati sumus, Ariminensium, secunda vero haec quae ab istis gesta est, prima videlicet, ut praefati sumus, nummus aereus, et quia illa contemnitur, secunda istorum quae plumbei nummi locum tenet, computetur; atque his postpositis, sex tantummodo nos sanctis universalibus synodis et localibus conciliis, quae ab his nec fide nec praedicatione dissentiunt contenti simus, et ad tremendi examinis ultimique diei nos fidei integritate et bonorum operum incrementis omnino terrificum praeparemus adventum, qui ejus glorioso reditu celebrabitur, de quo ab angelis, apostolis dictum est: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui adsumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I).

CAPUT XIV. De eo quod Gregorius Neocaesareae episcopus ait: Laetentur et exsultent et praesumant qui veram Christi imaginem benigno animo facientes et diligentes et venerantes ad salutem animae et corporis offerentes, quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam secundum tempus voluntariae passionis in signum et in memoriam manifestam suis tradidit discipulis.

(1213C) Gregorii igitur Neocaesareae episcopi inutile dictum et imperitiae nubilo tectum ac ineptiae involucris obsitum, in eo quoque reprehenditur quod ait: Laetentur et exsultent et praesumantur qui veram Christi imaginem facientes et diligentes et venerantes ad salutem animae et corporis offerunt, et caetera. Quid (1213D)namque in hac ditione, laetari et exsultare, sit in promptu est intelligere; quid vero sit quod adjunctum est, et praesumantur, nullius penitus sensus lectori ingerit indicium, quia et a sensuum regulis est alienum, et a Latinae locutionis integritate penitus extraneum: quippe cum si de praesumptione dicere voluit, non duobus praecedentibus hoc tertium valeat in sensus sapore cohaerere, nisi forte illos dixit laetari et exsultare, qui rem illicitam et a sanctis patribus prohibitam adorare praesumunt, et qui tantae praesumptionis instigantur stimulis, ut in adoratione rerum sensu carentium cunctis contraire videantur authenticis Scripturis. O demens episcopi dictio et risu digna! quae quam dixerit veram Christi imaginem non evidenter ostendit. Qui si hanc dixit veram (1214A)quae ab artificibus ex diversis materiis fit, absurdissime et incompetenter locutus est, cum praesertim liquido pateat neminem mortalium veram Christi posse formare imaginem. Cum enim vera dicitur, multum ab hac quae ab artificibus fingitur elongatur, quoniam quantum veritas a falsitate differt, tantum vera Christi imago ab ea distat, quam artificis docta sive indocta manus pro captu ingenii format. Si vero de corporis et sanguinis Dominici mysterio quod quotidie in sacramento a fidelibus sumitur dicere voluit, quod inter ipsam quidem suarum nugarum conglomerationem pene patefecit, cum ait: Quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam secundum tempus voluntariae passionis in signum et in memoriam manifestam (1214B)suis tradidit discipulis, et in hoc quoque non mediocriter erravit. Non enim imaginem aut aliquam praefigurationem, sed semetipsum Deo Patri pro nobis in sacrificium obtulit, et qui quondam sub umbra legis in agni immolatione, sive in quibusdam rebus imaginarie praefigurabatur offerendus, veraciter ea consummans quae de se vatum oraculis prophetata sunt, Deo Patri est victima salutaris oblatus, nec nobis legis transeuntibus umbris imaginarium quoddam indicium, sed sui sanguinis et corporis contulit sacramentum. Non enim sanguinis et corporis Dominici mysterium imago jam nunc dicendum est, sed veritas, non umbra sed corpus, non exemplar futurorum sed id quod exemplaribus praefigurabatur. Jam secundum Canticum canticorum aspiravit dies, (1214C)et amotae sunt umbrae (Cant. II), jam finis legis ad justitiam omni credenti Christus advenit, jam legem adimplevit, jam qui sedebat in regione umbrae mortis, lucem magnam vidit, jam velamen faciei Moysi decidit, et velum templi scissum arcana nobis et ignota quaeque ostendit, jam verus Melchisedech, Christus videlicet, rex justus, rex pacis, non pecudum victimas, sed sui nobis corporis et sanguinis contulit sacramentum. Nec ait: Haec est imago corporis et sanguinis mei, sed: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; et: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI). Cum ergo, ut praefati sumus, nec artificum opus vera Christi possit imago dici, nec corporis (1214D)et sanguinis ejus mysterium quod in veritate gestum esse constat non in figura, merito aut in quolibet horum aut in utroque Gregorius Neocaesareae episcopus reprehenditur, qui tot indiciis tantisque documentis talem ineptiam protulisse convincitur. In eo ergo quod idem episcopus ait de Christo: Quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam, justa est reprehensio, quoniam cum massa perditionis genus humanum dicatur cum originali peccato, incaute nostram ex nobis ex toto Christum suscepisse massam idem episcopus profatus est: quia videlicet quanquam Christus totam humanam naturam, carnem videlicet cum sensibus suis, et animam cum ratione sua, non divinitate in humanitatem conversa, neque humanitate in divinitatem (1215A)mutata, sed permanente utriusque naturae proprietate, Deus verbum hominem in unitate personae susceperit, hominis tamen originale peccatum non suscepit, ac per hoc absurdum est dicere nostram ex nobis ex toto eum suscepisse massam. Ideo ergo nostram ex nobis totam minime suscepit massam quia originalis peccati quo omne hominum genus ante baptismum connexum tenetur, nequaquam suscepisse credendus est noxam. Tanta ergo illius antiqui peccati est cum quo nascimur massa, ut si particulatim diligenti consideratione dividatur, omnia in eo criminalia possint inveniri peccata. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit (1215B)in mortem; et fornicatio spiritalis, quoniam integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plusquam sufficere illi debuit, appetiit. Quibus omnibus tanto est humanum genus irretitum, ut de legitimo etiam matrimonio procreatus dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal LI). Christus ergo Dei virtus et Dei sapientia naturam hominis, non peccati massam, suscepit. Sed, ut ad id redeamus unde digressi sumus, de ejusdem episcopi professione aliquantulum a nobis ambigitur, qui totam ex nobis nostram Christum suscepisse massam dixisse perhibetur, quoniam aut magna eum hoc profiteri ineruditio coegit, aut immanis error id eum proferre impulit. (1215C)Nam dum nos eum et eruditum et orthodoxum esse velimus, exemplo Domini neminem cupientes perire, si utrumvis istorum illi deest, et revera deest, mallemus id quod profatus est imperitiae potius quam schismati deputare.

CAPUT XV. De eo quod Epiphanius diaconus imaginum adorationem astruere volens, dixit: Quoniam hic titulum erigens Domini, et se ipsa tangens fimbriis tituli sicuti quidem venitur sanctum Evangelium, quoniam salutem adepta est inter medium ille et Domini imaginis, herba quaedam germinavit quae appropinquans pedem tituli omnes infirmitates curat.

Saepe jam in hoc opere diximus, quod et perspicue apparet, pene omnes eorum sententias, quas ob imaginum (1215D)adorationem in sua synodo protulerunt, quodammodo tantis esse ignaviae caliginibus interpolatas, ut eloquentia sensuque carentes difficile earum sensus lectorum attingat mentes. Cum ergo illarum ineptissimi textus compago haudquaquam ea quae profari cupiunt, evidenti sermone exprimat, habet tamen inter eadem verborum nubila quaedam perspicua indicia nominum videlicet, seu rerum notissimarum mentiones, veluti cum inter densas tenebras quorumdam torrium igniculi interlucent, ut per rerum vocabula et res notissimas lectoris animus ea quae exprimere volunt persentiat. Exprimere etenim, ni fallor, in prolata sententia Epiphanius diaconus nisus est, mulierem a profluvio sanguinis Dominicae vestis fimbriae tactu sanatam, titulum sive (1216A)imaginem in ejusdem Domini honorem erexisse, ejusdemque imaginis fimbrias se denuo tetigisse, subter quam imaginem herbam quamdam ortam fuisse, quae si paulatim succrescens summitate sua pedem contigerit erectae imaginis, cunctis aegritudinibus medetur. In quo quidem facto, si tamen factum esse credatur, nulla imaginum adoratio commendatur. Si ergo illa mulier feminei sexus facilitate et quadam animi levitate percepto sanitatis beneficio, utpote Domini semper praesentiam quaerens, eumque ubique esse posse ignorans, imaginem erexit, quis tam vecors perceptis sacrae fidei charismatibus, eumque ubique esse non nesciens ut ejus habere queat praesentiam, idcirco imaginem eriget eamque adorabit? Et si illa mundo nec dum ab idolorum (1216B)cultibus liberato visis mortuorum quorumdam hominum in urbibus statuis ob quarumdam rerum memoriam sive cultum erectis, similiter, prout valuit agere studuit, quis sanae mentis ejus actibus assensum praebebit, et Dominum non in manufactis, sed in coelo vel potius ubique esse credens talia agere curabit? Aut si forte illa superstitioso ritu habuit zelum Dei, sed non secundum scientiam, quis catholicus in fide roboratus ex ejus actibus in hac parte exempla sumet, hisque similia faciet? Aut si forte illa rudimento conversionis suae quae necdum solido cibo vesci poterat, ideo tenero cibo utebatur, ut ad percipiendum solidum cibum paulatim sumptis viribus cresceret, scilicet ut per rem visibilem et tractabilem ad invisibilis et ineffabilis Dei cultum (1216C)accederet, quis ejus in hoc facto imitator effectus, spreta solidi cibi fortitudine, ad infantiae denuo cibos cupiat esse redactus? In miraculo igitur quod in herba fit, si tamen factum fuisse credatur, quae, ut ille fassus est, cunctis aegritudinibus medetur, haudquaquam poterit illorum assertio quodammodo fulciri, quoniam non ut herbae aut imagines adorentur id factum fuisse perhibetur, sed ut infidelium mentes, spretis vanitatibus idolorum, ad verae fidei rudimenta converterentur, quoniam secundum Apostolum signa non pro fidelibus, sed pro infidelibus data fuisse creduntur. Ecclesia namque catholica, ut ad fidem cresceret, miraculis erat nutrienda, et ut ejus novella plantatio convalesceret, assiduis erat irrigationibus fovenda.

CAPUT XVI. Inutile dictum Epiphanii diaconi reprehenditur, in eo quod ait: Multa quae in nobis sacrantur orationem sacrata non suscipiunt; et post pauca: Nec plurimum sicut veneranda et honoramur et amplificamur: ipse enim signum vivificae crucis sine oratione fatur a nobis, veneranda est, et sufficiemur signum ejus accipere sanctificationem per quae facta a nobis ad eum adorationem quidam in fronte sanctificatione, et quae in aere per digitum factum signum effugari daemones speramus, similiter et imagine per nomen significationis ad primam formam honoris deducimus et osculantes eam et honorabiliter honorantes accipiemus sanctificationem, nam et sacra diversa vasa habentes has osculamur et amplectimur, et sanctificationem quamdam speramus.

(1216D) Si videris, inquit Scriptura, virum velocem in verbis (1217A)suis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille; et in multiloquio peccatum non deerit. Secundum hanc ergo sacrae Scripturae sententiam Epiphanius diaconus, qui in eadem synodo velox in verbis et multiloquio usus fuisse perhibetur, et spem habere insipientem magis quam se ostendit, et in multiloquio errata quaeque contraxit. Nam dum in superiori capitulo in ejus nugis a nobis aliquantulum disputatum sit, in hoc nihilominus aliquantulum disputandum est.

Disposuimus quidem in earum professionibus non verba, sed sententias discutere, nec litteraturam sed sensus ventilare, quoniam litteraturae ordinem in his infinitum est quaerere, quippe cum nulla sententia in ejusdem lectionis prolixo textu per eam (1217B)possit stare, in raris autem verborum erratibus et eruditionis lima nec dum politis facile inter sensuum errata disputatur. Ubi ergo in prolixa lectionis serie nec sensuum est puritas nec verborum integritas, difficile de singulis disputatur, quoniam in infinitum disputationis ordo protenditur. Si enim de singulis verborum erratibus disputetur dum debent arcana rimari, et ea quae ad ecclesiasticas res pertinent solerti indagatione scrutari, grammaticae artis multiplices regulae, quae in scholis discuntur, tradi videbuntur. Sed dum in hoc opere nostri itineris gressus plurimum impediatur, sive quia eorum sermonis difficultate nonnulla quid significare velint difficile deprehendantur, sive quia (1217C)eorum enuntiationes barbarismis ac soloecismis caeterisque vitiis infectas nostris disputationibus coacti, quia res exigit, interserimus, sive quia cum inter corrupta eorum verba corrupti nihilominus sensus sint, et nos verborum reprehensiones prolixitatis causa omittentes, sensuum solummodo seriem inculcemus et laboriose id, quippe cum unum pendeat ex altero, alterumque sit insertum in altero, faciamus, restat ut, annuente Domino, postposita reprehensione quae verborum vitiis accidit, sensuum tantum inordinatas conglomerationes spiritalis pugni illisione quassantes, coeptum iter et magna ex parte peractum pergamus. Ait enim praefatus Epiphanius diaconus, cujus sententiam discutere coeperamus: Multa quae in nobis sacrantur orationem sacrata (1217D)non suscipiunt. Quod quidem cum ita, ut dicitur, nullum plenum sensum habeat, hoc eum conjicimus voluisse significare ut diceret: Multa sunt in nobis sacrata quae per sacerdotis orationem vel manus impositionem minime sacrantur. Quod si ita est, qualiter verum esse possit non satis elucescit: quoniam quaecunque in Ecclesia sacrantur, sive ecclesiastici ordines, sive sacrandorum templorum dedicationes, sive caeterae hujuscemodi constitutiones, per sacerdotales ecclesiastico more consecrationes fiunt, quippe cum ad ipsam Christianae fidei nobilitatem per quam ad caeteros gradus acceditur, in ipsis infantiae rudimentis per sacerdotum manus impositiones et ad Deum orationes veniatur. Si vero de locis sive vasis vel quibuslibet utensilibus divinis (1218A)cultibus mancipatis dicere voluit, in hoc ejus dictio frustrari potest, quoniam pene nihil est in his quae enumeravimus, quod non per sacedotum orationes et consecrationes consecretur, sed et exorcismis et salis et aquae aspersione uti consuevit Ecclesia, quorum omnium consecrationes vel institutiones ab ipsis Ecclesiae rudimentis ab Ecclesiarum praesulibus traditae fuisse noscuntur, et in libris sacerdotalibus exaratae habentur. Cum ergo id idem diaconus ideo intulerit ut imagines, quarum adorationem illi prorsus roborare aestuant, de quarum utique consecratione nulla est ecclesiastica institutio, vasis vel caeteris rebus divinis cultibus mancipatis associaret, hoc introducere moliens, ut sicut haec sine orationibus consecrata, ita illas quoque sine orationibus (1218B)consecratas esse perdoceret, in eo ejus molimen cassari potest, quod istorum consecrandorum in libris sacerdotalibus scripta habetur, et per sacerdotes solemniter celebratur prisca traditio, illarum vero neque consecrandarum, neque adorandarum ulla uspiam in his quae ab Ecclesia recipiuntur habetur institutio. In eo vero quod ait: Nec plurimum sicut veneranda et honoramur et amplificamur: ipse enim signum vivificae crucis sine oratione sacra fatur a nobis veneranda est, id eum puto voluisse dicere, quod signum venerandae crucis, quod nos honorifice nobis indimus absque quadam sacerdotum oratione vel consecratione, est et tamen sacratum habetur: in quo nimirum dicto, sicut et in caeteris, non mediocrem suam demonstrat insaniam, quod (1218C)signum crucis non aliam quaerit consecrationem quam eam quae per Dei et hominum facta est mediatorem. Quod vero subjunxit: Et sufficiemur signum ejus accipere sanctificationem per quae facta a nobis ad eum adorationem quidam in fronte sanctificatione, et quae in aere per digitum factum signum effugari daemones speramus, ad id quod superius illatum est pertinet. Crucis igitur signum magnum in se habere mysterium, eique imagines non esse aequiparandas evidentibus est indiciis manifestum, et in superioribus hujus operis partibus, prout Dominus donare dignatus est, demonstratum. Nam dum imagines, ut superius diximus, nulla oratione vel manus impositione sacrentur, crucis signum (1218D)ubicunque ingeritur divini nominis invocatione infertur, et dum hae consecrationem quamdam nec habeant nec habere queant nec debeant, illud vero adeo est a redemptore mundi sacratum, ut non solum cujuspiam consecratione indigeat, sed divini nominis invocatione illatum alia quaeque consecret et benedicat. Porro quod ait: Similiter et imaginem per nomen significationis ad primam formam honoris deducimus, et osculantes eam et honorabiliter honorantes accipiemus sanctificationem, quam sit absurdum quamque a ratione alienum liquido patet. Dixit enim, imaginem per nomen significationis ad primae formae honorem, id est, ad sancti, in cujus nomine praetitulatur, venerationem posse deduci: quod fieri posse nullius rationis indiciis evidentibus (1219A)potest approbari. Si nominis tantummodo inscriptio eas ad eorumdem sanctorum quorum nomina superscribuntur, honorem deducit, ergo quaelibet res, cui sancti cujusdam nomen superscribitur, ad ejusdem sancti honorem conscendit. Ergo lapides, ligna, vestes, sive animalia quaedam quorumdam sanctorum nominibus superscripta, ad eorumdem sanctorum honorem transeunt, quorum sunt nominibus praenotata; et si nomina superscripta haec quae enumeravimus ad eorum quorum nomina sunt honorem perducere minime queunt, nec illas quoque nominum inscriptiones ad sanctorum honorem quodammodo perducunt, et si istud prudenti consideratione abnuitur, et illud solerti indigatione abjicitur. Offeruntur cuilibet eorum qui imagines adorant, verbi (1219B)gratia, duarum feminarum pulchrarum imagines superscriptione carentes, quas ille parvipendens abjicit, abjectasque quolibet in loco jacere permittit, dicit illi quis: Una illarum sanctae Mariae imago est, abjici non debet; altera Veneris, quae omnino abjicienda est, vertit se ad pictorem quaerens ab eo, quia in omnibus simillimae sunt, quae illarum sanctae Mariae imago sit, vel quae Veneris? Ille huic dat superscriptionem sanctae Mariae, illi vero superscriptionem Veneris: ista quia superscriptionem Dei genitricis habet, erigitur, honoratur, osculatur; illa quia inscriptionem Veneris Aeneae cujusdam profugi genitricis habet, dejicitur, exprobratur, exsecratur; pari utraeque sunt figura, paribus coloribus, paribusque factae materiis, superscriptione tantum distant. (1219C)Dicat mihi, quaeso, Epiphanius diaconus, qui per nominis inscriptionem imagines ad honorem primae formae deduci posse dixit, ubi haec sanctitas hujus antequam superscriberetur fuit? vel ubi illius exprobratio priusquam superscriberetur exstitit? Superscriptio itaque, quae imaginibus indi solet, secundum morem litterarum, quibus tanta vis est, ut tacite loquantur, et nonnunquam dicta absentium, nonnunquam vero praesentium sine voce edisserant, notitiam inferre valet, illis vero imaginibus quibus inditur, sanctificationem exhibere non potest. Sanctificatio enim rationalibus creaturis bonorum operum exhibitione et meritorum praerogativis conceditur; rebus vero irrationalibus et sensu carentibus, utpote sunt vasa divinis cultibus mancipata, et his (1219D)similia non superscriptione qualibet, sed sacerdotali consecratione et divini nominis invocatione accedit. Ac per hoc evidenti ratione monstratur, nullam imaginibus inhaerere posse sanctificationem per quamlibet superscriptionem, quoniam ista quae beatae Dei genitricis Mariae superscriptionem sortitur, et quae quondam despicabiliter abjecta jacuit, nunc venerabiliter adornatur, quantum valuit contemptoribus suis spreta jacens obesse, tantum nihilominus valet cultoribus suis erecta et adorata prodesse, et illa quantum posset juvare si erigeretur, tantum potest laedere cum spernitur. Quod vero ait: Et osculantes eam et honorabiliter adorantes accipiemus sanctificationem, tantum valeret quantum si diceret: Osculamur (1220A)eam et honorabiliter adoramus, sanctificationem ab ea accipere cupientes, quam nec illa habet, nec nobis impertire valet. Quanto ergo potest caeco lumen reddere, cum ipsa non videat; odoris sensu carenti odorem, cum ipsa eodem sensu careat; surdo auditum, cum non audiat; muto eloquium, cum ipsa non loquatur; debili manibus tactum, cum ipsa nihil palpare queat; claudo gressum, quo illa penitus caret; mortuo vitam, cum ipsa non vivat: tanto nihilominus nobis sanctificationem ingerere valet, qua ipsa penitus caret. In parvo vero commate, quod superest, non est diutius immorandum, quoniam pene totum in superioribus commatibus per partes videtur esse connexum. Ait enim: Nam et sacra diversa vasa habentes has osculamur et amplectimur (1220B)et sanctificationem quamdam speramus. Non enim ad homines per vasa, sed ad vasa per homines divini nominis invocatione et sacrorum mysteriorum celebratione sanctificatio venit; nec vasis imagines coaequandae sunt, quoniam in vasis, non in imaginibus, Deo sacrificium offertur. Nam si a vasis, quae utique sanctificata sunt, hominibus sanctificatio, ut diximus, minime impertitur, multominus ab imaginibus impertietur, quae nec sanctificare nec sanctificari possunt.

CAPUT XVII. Ridiculosissimum dictum Epiphanit reprehenditur, in eo quod ait: Ex proprio ventre locutus.

Quod in eadem synodo scribitur eo quod praefatus Epiphanius de quodam dixit, Ex proprio ventre locutus, (1220C)quanquam rebus ad fidem pertinentibus nullum afferat praejudicium, et huic negotio de quo sermo est nec quidquam vel irroget vel deroget, ideo tamen a nobis non est praetermissum, quoniam indoctum quid sonat et insulsum, et quia nec debent nec possunt a tali scriptura novae quaelibet constitutiones Ecclesiae prorogari, quae tot modis potest reprehendi. Omne enim quod irreprehensibile est, hoc recipit sancta catholica Ecclesia; quod autem in pluribus reprehenditur, hoc ab ecclesiastico dogmate abdicatur. Nec debet illius lectionis quae reprehensionibus et talibus nugis est plena, de adorandis imaginibus observari censura. Dixerunt nempe quemdam ex proprio ventre locutum. Quod dictum non solum a doctis verum etiam ab indoctis auribus respuitur, et veluti (1220D)anile quoddam deliramentum abnuitur. Ex corde enim ea, quae mens concepit lingua interprete producuntur; ex ventre ea administrantur quae in secessum missa egeruntur: et sicut non potest cor, quod plerumque et in divinis litteris, et in consuetudine loquentium pro mente sive sensu ponitur, escas conficere, humorum collectiones habere, ita non potest venter cogitationes concipere, easque per verba producere. Habent ergo singula membra officia sua, ut quinque sensus quinque membrorum partibus distributi sint, excepto tactu, qui quamvis in manibus sedem habere putetur, per caetera membra diffusus est. Et secundum philosophorum experientiam in corde est timor, in splene laetitia, in jecore voluptas, (1221A)in tribus ventriculis cerebri, in anteriore qui est ad faciem, sensus, in eo qui posterior ad cervicem est, motus, in eo vero qui inter utrumque est, memoria vigere demonstratur, in pulmonibus anhelandi, voces modificandi, spiritum ducendi officium habetur: ventrem autem, quem maris constat habere figuram, escarum tantum confectionibus humorumque collectionibus manifestum est inservire. Nam si forte hujusce dicti errorem his velint adminiculis fulcire, quod plerumque ventris mentio in sacris litteris reperiatur, ut est illud, Venter meus conturbatus est (Thren. I, Hab. III, Eccle. XI), sive, Ventrem meum doleo (Eccli. XXXVII), et caetera hujuscemodi, advertant nunquam hujus membri vocabulum pro locutione, sed pro aliis atque aliis rebus quae per ventrem (1221B)significantur, tropice positum, de quibus nunc disputare longum est. Illud enim, sicubi dictum est, tropologicum est, istud vero acyrologicum; per illud obumbratur allegorice veritas, per istud mutilatur sensus puritas; illud nitet mysteriis, istud squalet ineptiis. Caeterum si de Pythonibus dicere voluerunt, quos septuaginta ventriloquos transtulerunt, de quibus in Deuteronomio legitur: Non invenietur in te lustrans filium suum aut filium in igne, et divinans divinationem, augurans et aruspicans et medicaminibus infuscans, incantator, ventriloquus, et portenta inspiciens, et interrogans mortuos (Deut. XVIII), nec hoc reprehensione caret, quoniam cum illi quemdam hominem ex proprio ventre locutum fuisse dixerint, ut Pythonem, nec ab ipsius quidem Pythonis ventre (1221C)homo, sed malignus loquitur spiritus, ita duntaxat ut eodem Pythone qui ventriloquus dicitur, per os humano more loquente de ventre ejus spiritus immundi voces audiantur, et, responsa dentur, quos quidem ventriloquos in Assyriorum sive Aegyptiorum gentibus, apud quos magicae artes copiosae sunt, plures esse manifestum est.

CAPUT XVIII Contra eos qui dicunt: Qui imaginem idolorum dixerunt daemoniorum imaginibus similem, accusent Abel et Noe et Abraham et Moysen et Samuel et David, quod ipsi aliena et pagana sacrificia Deo libaverunt.

Quantum in hoc capitulo sonat, et nos ex aliis eorum dictis experti sumus, hoc introducere nituntur, ut quia a paganis quondam occisorum pecudum sacrificia (1221D)daemonibus litabantur, nec tamen ob hoc a sanctis viris in veteri lege praetermittebatur, quin et ab illis occisorum pecudum Deo victimae offerrentur, nec ideo sit praetermittendum quin intra sanctam Ecclesiam imagines adorentur, pro eo quod a gentilibus idola colebantur; sed sicut in aliis ex hoc negotio assertionibus eorum objectiones incassum adhibitae frustrantur, ita etiam haec quoque objectio incompetenter adhibita prudentis assertionis objectu frustrabitur. Manifestum est namque pridem et a sanctis viris Deo omnipotenti, et a gentilium sacerdotibus occisorum pecudum sacrificia daemonibus oblata fuisse, et antiquitus nefandorum hominum simulacra daemonico instinctu posita in delubris, et (1222A)quorumdam sanctorum imagines ob rerum gestarum memoriam et aedificiorum pulchritudines, a catholicis habitas fuisse in basilicis. Sicut ergo occisorum pecudum sacrificii usus et a sanctis ante legem patribus legitur celebratus, et in lege a Domino per Moysen est traditus, dicant ubi adorandarum imaginum usus aut ante legem a patriarchis, aut in lege per legislatorem, aut in novo testamento a Domino et salvatore, aut ab apostolis vel ab apostolicis viris sit institutus; et cum illorum celebratio tam authenticam habeat traditionem, dicant quem istarum adoratio obtineat vigorem. Qui dum hoc dicere nequiverint, rem se inutilem protulisse erubescant, et inaniter sanctorum sacrificiorum oblationi adorationem imaginum associare nisos fuisse resipiscant atque (1222B)cognoscant. Quomodo ergo potest credi imagines a catholicis ad adorandum conditas, cum nec ipsa quidem gentilium simulacra primum ad adorandum perhibeantur condita fuisse? Simulacrorum itaque usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum quorumlibet virorum fortium aut regum aut quarumdam urbium conditorum, aut quarumlibet artium inventorum imagines vel effigies ab his qui eos dilexerant conderentur, ut posterorum vel dilectorum dolor haberet aliquod de imaginum contemplatione remedium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteros irrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria pingendos censuerant, successores deos existimarent atque colerent, et in his sibi daemones sacrificare illectos quosque miseros (1222C)percenserent. Hoc etiam exemplo adeo cernimus imaginum usum inolescere, ut quae prius ob ornamentum basilicarum et memoriam erant compaginatae rerum gestarum, inolescente paulatim nefario usu adeo nunc a catholicis quibusque extollantur, ut adorentur, eisque luminaria, thymiamata, primitiae vel quaedam munuscula offerantur, et, quod nequius est, ut in Graeciae partibus factum legimus, pontifices qui solum Deum adorandum, solumque colendum, illique soli serviendum praedicare debuerant, et ipsi eis se servituros fateantur, easque colant et adorent, et earum contemptores soliusque Dei cultores, verosque adoratores ob earum contemptum et haereticos judicent, et anathematizare affectent. Uno namque et pene pari modo, ut praefati sumus, adorandorum (1222D)et colendorum simulacrorum vel potius daemonum et gentilibus nequissimus usus inolevit, et catholicis, quod non sine quodam animi moerore prosequimur, adorandarum imaginum ineptissima consuetudo accrescit, et res ad aliud conditae, ad aliud videntur usurpatae. Non enim nos imagines in basilicis positas idola nuncupamus, sed ne idola nuncupentur, adorare eas et colere eisque servitium impendere recusamus, quoniam plerumque non res, sed causa rei pro scelere reputatur, dum videlicet multa quibus bene potest uti male usa in flagitium convertuntur, sicque una eademque res bene utentibus non est causa piaculi, et male utentibus est causa periculi. Sollicite ergo praecavendum est et summa industria procurandum, (1223A)ne dum quidam nostrorum quasdam res ultra quam ordo exposcit sublimare affectant, vetustissimi illius et cariosi erroris redivivi illis cineres convalescant, et victoriam quam in campo adepti sunt, intra urbis moenia perdant, subigatque civilis belli insuspicabiliter dolosa illusio, quos subigere externi hostis aperta nequivit impulsio. Cum ergo illi accusandos garriant sanctos patres, Abel videlicet, Noe et Abraham, Moysen, Samuelem et David, non eos nobis accusare libet, sed laudare, dicente Ecclesiastico: Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua, multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua, a saeculo dominantes in potentatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti in dignitate prophetarum, et imperantes in praesenti (1223B)populo, et in virtute prudentiae populi sanctissima verba, et caetera (Eccli. XLIV). Quis ergo tam profanam habeat mentem, ut Abel, qui ab ipso Domino justus appellatus est, accusare audeat? cujus sanguis de terra ad Dominum clamasse legitur, qui exemplar et norma est omnium justorum, qui primus persecutionem passuris sanctis praevius exstitit, et civitatis Dei quam fluminis impetus laetificat, primus fundamenta jecit. Aut quis Noe virum justum accusare praesumat? quem Dominus gratiam coram se invenisse testatur, qui secundus post Adam humani generis pater orbis exstitit reparator, et in typo Christi qui Ecclesiam diversis gentibus plenam inter mundanorum fluctuum immanes procellas gubernaturus erat, arcae diversis animantibus plenae, inter horrisonorum (1223C)fluctuum illisiones exstitit gubernator, qui tot meritorum exornatur insignibus, ut ille tantum cum Daniele et Job in die judicii liberandus dicatur, Ezechiele attestante, qui ait: Si pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguinem, ut auferam ex ea hominem et jumentum, et Noe et Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV). In quibus tribus sanctis omnis sanctorum multitudo signatur, ut per Noe Ecclesiae gubernatores, per Danielem virgines et continentes, per Job conjugati et poenitentes innuantur. Aut quis Abraham patriarcham accusare affectet? qui est prima credentium via et beati seminis serus pater, (1223D)cui non legalis observantia, sed fides credulitatis est ad justitiam reputata; qui Trinitatem in typo videns, et unitatem in mysterio venerans, divini judicii arcana, et de conjuge anu suscipiendae sobolis stupendum miraculum audire promeruit; qui fidei cujus ipse specimen tenuit, futuras circa finem mundi angustias figuraliter sensit, cum circa finem diei terror nimius et tenebrosus super eum irruit. Aut quis Moysen legislatorem accusare praesumat? de quo scriptum est, quod esset mitissimus super omnes qui morabantur in terra, qui in typo Christi mediator inter Deum et homines consistens devicto nequissimo hoste populum de servitute Aegyptia signis ac prodigiis terribilibus liberavit. Aut Samuelem? (1224A)qui ab ipsis cunabulis Domino consecratus usque ad decrepitam senectutem in Domini militia militavit. Aut David? qui vir dicitur secundum cor Domini inventus, et in eo meritis sanctorum praelatus, ut et de Christo apertius cunctis prophetarit, et secundum formam servi ejus pater sit nuncupatus. Quorum si laudes et mysteria singillatim proferamus, ante dies quam verba cessabit. Non enim illi offerebant Deo sacrificia pagana, sed mysteriis plena, quia necdum a pagis Atheniensium pagani nuncupabantur, quando jam ab illis Deo sacrificium offerebatur, et, ut ita dixerim, necdum Athenarum urbs condita erat, nec Cecrops offerendorum sacrificiorum institutiones et ararum erectiones et daemonum appellationes gentilibus tradiderat, cum jam Abel et (1224B)Noe et Abraham Deo sacrificia obtulerant. Offerebant, inquam, sancti sive ante legem, sive sub lege, sacrificia typicis mysteriis obumbrata, quae in novo testamento per mediatorem Dei et hominum, expulsis obumbratis praefigurationibus, sunt completa, et Ecclesiae tradita, quibus usque in finem ipso auxiliante erit contenta. Cur ergo antiqui patres visibiliter sacrificaverint et carnalia sacrificia Deo litaverint, beati Augustini verbis lector agnoscat. Ait enim: « Quae sunt etiam sacra spiritalia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret, quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad (1224C)juvenilem aetatem, ubi jam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritalia voluntate converti et intrinsecus regenerari: quod ergo in uno homine recte educato ordine naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique pulcherrimum est. »

CAPUT XIX. Contra eos qui dicunt: Si sanctus Epiphanius imaginum destructor fuit et earum abominator, quomodo ejus discipuli imagines depingebant in Cypriorum insula, in templo quod ejusdem patris nomine titulaverunt, cum videlicet multa pingantur quae non adorantur, et plerumque a bona magistris mali discipuli oriantur.

Magna se in hac parte illi de quibus sermo est, (1224D)ad suum errorem tuendum armorum reperisse gratulantur instrumenta, eo quod in insula Cypro a cujusdam sancti viri Epiphanii discipulis basilica dicatur fuisse depicta, quasi nulla res possit pingi quae non continuo debeat adorari. Cum ergo imaginum habendarum vel non habendarum usus non praejudicet catholicae fidei puritati, constat eumdem Epiphanium sive alium quemlibet sanctum virum, nec imaginum fuisse destructorem, nec earum adoratorem, discipulosque ejus vel quoslibet catholicos viros non ideo basilicas colorum fucis depinxisse, ut picturae adorarentur, sed ut ex eis parietibus pulchritudo inferretur, et rerum gestarum aspicientibus memoria ingereretur. Non enim quia Epiphanii discipuli in (1225A)insula Cypro basilicam depinxisse perhibentur, idcirco imagines adorabuntur, quoniam non omnia quae pinguntur protinus adorantur. Quae si singula adorari deberent, paucae admodum creaturae quae non adorarentur, remanerent. Cernimus namque in metallis conflatorio sive sculptorio opere, in gemmis insignibusque lapidibus mira sculptoris arte, in marmoribus caeterisque lapidibus latomorum sive sculptorum industria, in lignis caelatoris scalpello, in lithostrotis diversorum colorum per artificem compaginatis crustulis, in sericis, laneis nec non et lineis multicoloribus vestibus plumario polymitarioque opere formatas imagines. Nunquid quia praefati viri, sancti scilicet Epiphanii, discipuli in Cypro basilicam depinxerunt, idcirco omnes adorandae sunt? (1225B)aut quia illi diversis materiis locum exornaverunt divino cultui dedicatum, ideo ad singulas materias quas praemisimus pro imaginibus quae eis in subjecto sunt curvatis poplitibus, flexis cervicibus, crebrescentibus suspiriis, sublevatis reverenter ac plerumque semiclausis luminibus, a fidelibus est currendum? Non igitur consequens est ut pro eo quod illi basilicam pinxisse dicuntur, imagines adorentur. Potest etiam huic illorum objectioni aliud rationabiliter opponi, ut illorum assertio sicut aliis objectionibus nequivit muniri, ita etiam nec hac quoque depicta ab Epiphanii discipulis basilica valeat astrui, praesertim cum etsi ejusdem sancti viri discipulorum consensus a se inditas parietibus picturas adorare censuisset, nullam ejus vim censura haberet, quoniam (1225C)plerumque a bonis magistris bene discipuli educati, postmodum neglecta institutione magistrorum efficiuntur perversi. Quod si solerti indagatione quaeratur, sacrarum litterarum exemplis approbabitur. Elisaei igitur viri sancti et duplicis Eliae spiritu ditati discipulo tantus pecuniae amor irrepsit, ut percepto alienigenae munere a magistro spreto exitiabilis etiam aegritudo eum foedarit. Non illum prophetica allocutio, non magistri eruditio, non signorum terribilium ostensio, non tanti prophetae communis habitatio a tantae pestis, id est avaritiae, labe compescuit, sed avaritia quae eum invasit, lepram quoque ei cum Syri censu inussit. Judam etiam, de quo per Prophetam scriptum est: Homo pacis meae qui (1225D)edebat panem meum ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XLI); cui quondam dictum est: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LV), neglecta boni magistri eruditione, et revera boni, qui de se ipso dixit: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX)? et cui per David dicitur: Bonus es, Domine, bonitatem tuam doce me; de quo etiam per Jeremiam dicitur: Bonus est Dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum (Thren. III), adeo capacis vel maxime rapacis avaritiae furor arripuit, ut magistrum prodere non distulerit, quem non verba coelestia, non vitae fontis inundatio, non signorum exhibitio, non apostolica societas, non apostolici nominis dignitas a tanti sceleris (1226A)perpetratione cohibuit; qui, cognita sui sceleris nequitia, indignam vitam digna morte finivit; de quo ait Sedulius: Tunc vir apostolicus, nunc vilis apostata factus. Nicolaus quoque discipulus apostolorum et inter septem una cum beato Stephano in diaconi ministerium consecratus, neglectis postmodum bonorum magistrorum doctrinis, sive bonorum condiaconorum societatibus, haeresiarches est effectus, et qui bonorum operum exercitia exemplis sive verbis, ut pote discipulus apostolorum, instituere debuit, permutatis in contrarium vicibus ipse nefandae haeresis scelus instituit, de qua in Apocalypsi scribitur: Sed hoc habes quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi (Apoc. II). Si ergo boni prophetae malus discipulus (1226B)propter avaritiam reprobatur, et boni magistri, Domini scilicet et Salvatoris nostri, discipulus fur et proditor effectus abominatur, et sanctorum apostolorum malus discipulus propter impium dogma a se institutum exsecratur, quid mirum si a bono magistro Epiphanio picturarum adorationem instituendo mali discipuli efficiuntur? Et hoc dicentes non eos reprobos judicamus, quippe cum eorum vitam et conversationem nesciamus, sed proposita conditionali particula, si picturas adorare censuerunt, in eo eos erroneos asseveramus. Aspiciamus ergo Novatum Cypriani episcopi presbyterum Novatianam haeresem condidisse, et suum arbitrium secutum sancti magistri monita sprevisse; Arium quoque a catholico magistro eruditum novimus fuisse, et postmodum (1226C)exitiabilis dogmatis grana seminasse. Quid de singulis referam? pene omnes haeresiarchas catholicorum constat fuisse discipulos, quia nequaquam in suo nomine poterat haeresim quis titulare, nisi illam suo arbitrio reperisset. Quibus exemplis colligitur, nil sancti Epiphanii discipulis magistri sanctitatem profuisse, si ab ecclesiasticis constitutionibus spreta boni magistri eruditione creduntur deviasse.

CAPUT XX. Quod adulatorie imperatorem suum sive matrem ejus apostolis coaequare nisi sunt dicentes: Sicut olim salutis nostrae rector et perfector Jesus proprios suos apostolos sancti Spiritus induens virtute emisit, sicut et nunc suos placabiles et apostolorum similes fideles nostros imperatores erexit de eodem Spiritu prudentes factos, et idoneos existentes virtute ad perfectionem nostram.

(1226D) Sessuros cum Domino apostolos ad judicandum ejusdem Domini veridica voce reperimus: Vos, inquit, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII), eosque se elegisse de mundo, ut de mundo non essent, sed ut fructum plurimum afferrent, ipse Dominus attestatur: Ego vos, inquiens, de mundo elegi ut de mundo non essetis, et ego elegi vos ut fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat in aeternum (Joan. XV); illos esse sal terrae (Matth. V), condimentum videlicet populi, quo insulsa quaeque condiuntur, et insapida saporantur; eos lucem mundi, (1227A)qui verae lucis, hoc est Christi, fulgore suae praedicationis verbis mundi tenebras, diffidentiae videlicet caliginem, irradiarunt, manifestum est; illis a Domino et in terra per insufflationem datur, et e coelo in igne linguarumque divisione Spiritus sancti ad innuendam Dei et proximi dilectionem emittitur; illis solvendi ligandique, peccata remittendi et retinendi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, infirmos curandi, caeteraque hujuscemodi opera faciendi datur potestas, et omnes gentes docendi, et in nomine sanctae Trinitatis baptizandi confertur auctoritas; illis gaudere jussum est, quod nomina eorum aeternae vitae coelestis liber inserta teneat; illis dictum est: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae auditis (Luc. X), quia videlicet (1227B)secundum ejusdem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi veracissimum testimonium, multi prophetae et reges voluerunt videre quae illi videbant, et audire quae illi audiebant, quoniam omnium patriarcharum et prophetarum egregii coetus, quanquam redemptorem mundi venturum pro salute mundi prophetiae spiritus eruditione scirent, eumque interioris intuitus oculo quodammodo cernerent, eum tamen quem corporaliter venturum sciebant, corporaliter cernere aestuabant. Qui dum tot meritorum insignibus emineant, totque beatitudinum excellentia polleant, incassum eis illi quorum errores discutimus, imperatores suos assimilare affectant. Liquido namque patet apostolos prophetis praelatos esse; si apostolis imperatores eorum, ut illi somniant, similes (1227C)sunt, prophetis praeferuntur, qui Christum, quem corporaliter venturum sciebant, corporaliter non viderunt; si prophetis praeferuntur, redemptorem mundi corporaliter viderunt; redemptorem autem mundi eos corporaliter non vidisse, evidentissime patet: non igitur prophetis imperatores eorum praeferuntur, nec apostolis, ut illi dicunt, similes sunt. Quomodo ergo apostolis queant assimilari, cum non solum non sint eis similibus meritis aequiparati, similique sanctitatis nitore praediti, verum etiam eorum sacratissimis praedicationibus in pluribus videantur obniti? Aut quomodo poterunt eorum esse similes, quorum negligunt esse sequaces? Illi sectati sunt coelestia perpetimque mansura, isti sectantur terrestria quaeque et (1227D)caduca; illi, spreto mundo, Domino adhaerere maluerunt, isti mundi pompis ejusque fumeis gaudiis adhaerentes, plerumque Domini praecepta spernunt; illi persecutionem propter justitiam patiebantur, isti plerumque propter injustitiam persequuntur; illi tradebantur in conciliis, et flagellabantur in synagogis, isti praedicantur in subjectis urbibus, et collaudantur in populis; illorum epistolae aeternae vitae commercia gerentes ducebantur legendae per provincias et regiones, istorum imagines et effigies gentilicum et obsoletum quemdam errorem referentes adorandae circumferuntur per vicos et civitates; illi beati fore a Domino dicti sunt, cum eos odissent homines, et persecuti fuissent, et omne malum adversus eos mentientes dixissent, isti in eo se beatos putant, (1228A)quod se diligi sibique parere, seque collaudari ab hominibus videntur; illis dicitur: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Matth. V); istis dicitur: Risus dolore miscetur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV); illi gaudente mundo contristati sunt, contristato denuo mundo gavisuri sunt, isti gaudente mundo gaudent, contristato mundo contristabuntur; illi euntes in mundum, cujus figuram praeterituram praedicabant, ejus noxios actus flebant, mittentes aeterni fructus semina, isti in mundo fundati de prosperitate mundi gaudentes, amplexantur praesentis vitae prospera; illi venientes ad judicium venient in exsultatione, securi de aeterna remuneratione, portantes manipulos hominum per suam praedicationem conversorum, isti venient cum magno tremore reddituri (1228B)rationem operum suorum. Sed quid amplius immoramur? quid longius evagamur? quid de ingentibus silvis modicos flores colligimus, quorum nec millesimam quidem partem colligere valemus? Tanta est distantia inter apostolos et imperatores, quanta inter sanctos et peccatores, et cum apostoli emineant novi testamenti sanctis omnibus, multo amplius eminere creduntur peccatoribus. O adulatio, cur tanta praesumis? O oleum rancoris potius exuberans nidorem, quam lenitatis aut nectaris nitorem! a sacerdotibus venderis, a praesulibus in lectorum quorumdam capita illinis, et quod Propheta sibi adhiberi exhorruit: Oleum, inquiens, peccatorum non impinguet caput meum (Psal. CXLI), id pontificum coetus imperatorum capitibus indit, et quod evangelicae (1228C)virgines emendum dixerunt a venditoribus, hoc, proh dolor! fideles et maxime populi rectores emunt a praesulibus. Quod ergo ex eodem Spiritu, id est a sancto Spiritu, eosdem imperatores, prudentes et idoneos factos esse virtute ad perfectionem suam fatentur, manifestum est omnes fideles qui veraciter Christiani sunt, sanctum habere Spiritum, dicente Apostolo: Quisquis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII), quod Spiritus sancti donum et post baptismum per manus impositionem infunditur, et vitae munditia secundum meritorum distantiam singulis distribuitur, dicente vase electionis: Unicuique data est gratia secundum mensuram (Eph. IV). Quanquam igitur in alio loco scribatur: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Joan. III), ad (1228D)mensuram tamen fidelibus quibusque impertitur; quod autem ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, hoc de solo Filio qui consubstantialis est Patri et Spiritui sancto intelligatur, cui non ad mensuram spiritus datur, quoniam juxta Pauli vocem: In ipso habitare corporaliter omnis plenitudo divinitatis creditur (Col. II). Quod autem ad mensuram dari Spiritus et singulis singula distribuere, prout vult, dicitur, hoc de fidelibus quibusque dictum esse absque ambiguitate accipitur. Sed quamvis unumquemque catholicorum constet habere Spiritum sanctum, juxta quod superius memoravimus et exemplis illustravimus, nullum tamen nostrae aetatis hominem secundum apostolicae mensurae gratiam (1229A)Spiritum sanctum accepisse dicere audemus, aut affirmare valemus.

CAPUT XXI. De eo quod dixerunt: Habet enim prophetia: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Isa. VII), hanc autem prophetiam in imaginem nos videntes, videlicet virginem in ulnis ferentem quem genuit, quomodo sustinebimus non adorare et osculari? Quis indisciplinatus mente resistere audebit? In tale osculum dignos enim nosipsos faciamus adorationis, ut non accedentes indigni Ozae supplicium subeamus.

Prophetia, quae virginem concepturam et filium parituram intonat, non jam in incertis et ambiguis est quaerenda, sed in pectore retinenda, nec ejus arcana (1229B)mysteria sunt in picturis, sed in divinis litteris earumque explanatoribus, apostolis videlicet eorumque successoribus, investiganda, et fide potius quam oculis intuenda. Non enim idem nobilissimus vates Isaias Evangelii nobis potius quam prophetiae referens saporem ait: Nisi pinxeritis et adoraveritis imagines, non permanebitis; sed ait, Si non credideritis, non permanebitis (Isa. VII). Manifestum itaque est, eum qui in mandatis divinis fidei integritate vult permanere, et ad aeternam remunerationem venire, instrumenta per quae ad haec veniat non in parietibus, non in tabulis, non in picturis, non in quibuslibet visibilibus rebus, sed in corde per fidem, in ore per confessionem, in opere per bonorum actuum exhibitionem habere debere, et credere virginem (1229C)quae Salvatorem protulit mundi, non in mundanorum artificum operibus, sed in aeterni et inenarrabilis artificis opere, id est, in coelestibus sedibus esse. Unde necesse est ut quisquis eam adorare desiderat, non in colorum fucis, non in materialibus opificiis, non in quibuslibet officinis, sed illo mentis aciem figat, quo eam cum Christo regnare constat. Nam dum illi dixerint: Hanc autem prophetiam in imaginem nos videntes, videlicet virginem in ulnis ferentem quem genuit, quomodo sustinebimus non adorare et osculari? Quis indisciplinatus mente resistere audebit? et nos pene eadem verba sono, non sensu, secuti ingerimus. Hanc autem picturam in tabula aut pariete cernentes, virginem videlicet depictam puerum in ulnis ferentem, quomodo praesumemus rem (1229D)insensatam adorare, et opus cujuslibet artificis osculari? Quis indisciplinatus tale facinus perpetrare audebit, ut adorationem soli creatori debitam creaturis impendat, et dum vult favere picturis, sacris renitatur Scripturis? Esto, imago sanctae Dei genitricis adoranda est, unde scire possumus quae sit ejus imago, aut quibus indiciis a caeteris imaginibus dirimatur? quippe cum nulla in omnibus differentia praeter artificum experientiam, et eorum quibus operentur opificia, materiarumque qualitatem inveniatur. Cum ergo depictam pulchram quamdam feminam puerum in ulnis tenere cernimus, si superscriptio necdum facta sit, aut quondam facta casu quodam demolita, qua industria discernere valemus, utrum Sara sit Isaac tenens, aut Rebecca Jacob ferens, (1230A)aut Betsabee Salomonem jactans, aut Elisabeth Joannem bajulans, aut quaelibet mulier parvulum suum tenens? Et ut ad gentiles fabulas veniamus, quae plerumque depictae inveniantur, unde scire valemus utrum Venus sit Aenean tenens, an Alcmena Herculem portans, an Andromacha Astyanacta gerens? Nam si pro alia alia adoratur, dementia est; si tamen ea quae adoranda penitus non est, adoratur, vesania est: quod utrumque cavendum est. Pingitur etiam eadem beata virgo qualiter aselli gestamine vecta, puerum in ulnis ferens Joseph praevio in Aegyptum descenderit, qualiterve ex Aegypto ad terram Israel redierit (in pluribus namque materiis haec historia inditur, et non semper in basilicis, sed interdum in vasis escariis sive (1230B)potatoriis, interdum in sericis indumentis, plerumque tamen in stragulis), nunquidnam haec omnia adoranda sunt? Cum ergo in quolibet horum imago sanctae virginis puerum tenentis pecualis animantis tergo suscepta adoratur, nunquid non ipsius animantis cum ea imago adoratur? nullo enim pacto in adorando utriusque imaginis, virginis videlicet, sive animantis, quaedam potest fieri diremptio; praesertim cum unius sint materiae, unoque artificis ingenio compaginatae, aut utriusque adoratio est spernenda, aut utraeque sunt adorandae. Sed dicet fortasse spinosulus aliquis: Haec assertio adorandi animantis frustranda est, quoniam cum quemlibet hominem cathedra susceptum aut baculo innixum causa salutationis adoramus, non cum eo cathedram neque (1230C)baculum adorare monstramur, sed homine salutato illa insalutata remanere creduntur. Cujus spinulae hoc modo quassandae sunt: Alia est definitio hominis, alia baculi sive cathedrae: quoniam quidem homo definitur ita, Homo est animal rationale, mortale, risibile, et caetera hujuscemodi; cathedra vero vel baculus non eodem modo definiuntur, sed vires sensu vitaque carentes, pro artificis experientia vel voluntate ad officia quibus necessaria sunt praeparata, et caetera hujuscemodi; ubi liquido patet aliud esse rationalem hominem salutando adorare, aliud cadram vel baculum, ut pote res insentatas, insalutata relinquere. In definitione vero virgineae sive pecualis animantis imaginis, cum utraeque sint sensu vitaque (1230D)carentes, ex una materia factae, uno eodemque artifice formatae, ita sibi mutuo cohaerentes ut sine materiae, in qua in subjecto sunt, discidio ab invicem nequeant separari, pene nulla est in definiendo distantia. In quibus cum tanta sit parilitas, tanta societas, tanta materiae unio, aut utriusque adoratio est suscipienda, aut utriusque spernenda. Cum ergo altera ab altera dirimi sine discidio nequeat, et utraeque, ne forte animantis imago adoretur, adorari non debeant, restat ut utraeque adorationis honore careant, et ornamentorum solummodo in basilicis aut in quibuslibet locis loca teneant, et aspicientibus rerum gestarum memoriam praebeant, quoniam cum tot diverticulis in tantos errores imaginum adoratio vergat, nulla eam stare intra sanctam (1231A)Ecclesiam perspicua ratio monstrat. Hortantur ergo illi se mutuo, ut digni efficiantur ad oscula sive adorationes rerum sensu carentium, dicentes: In tale osculum dignos enim nosipsos faciamus adorationis, ut non accedentes indigni Ozae supplicium subeamus. Nos denique dignos nos faciamus ad adorandam divinam majestatem, imo ab eo digni efficiamur a quo est bene velle et perficere, et ut veri adoratores non secundum eorum vanitatem adoremus Dominum in quadam imagine, sed in spiritu et veritate, dicente ipsa Veritate: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. IV). Quod vero se ideo ad oscula et adorationes imaginum dignos effici monent, ne forte Ozae poenam luant, videant ne illius praesumptionis causa, qua et ille (1231B)arcam Domini absque suo adminiculo casuram putavit, et isti nihilominus divini cultus regionem absque imaginum adminiculo frustrandam putant, ejus exitiabilis poenae sententiam subeant: quippe cum nec illa ne rueret, ejus fulcimine indiguerit, nec ista ut firmius stet, illarum fulcimine indigeat; et sicut illa nullam Deo indigentiam patiente absque aliquo sui casu Ozae sustentaculo vacante illapsa ferebatur, ita nimirum ista Domino gubernante absque ullo naufragio imaginum opitulatione postposita intemerata servatur. Quid ergo est arcae testamenti Domini quae a Domino gubernabatur, ne casum pateretur, manum velle subponere, nisi catholicae religioni quae a Domino utique regitur, ne inter hujus vitae itinera titubet, imaginum adorationem (1231C)velle admittere? Aut cui assimilari potest Oza, qui absque sacerdotum et conlevitarum consilio quadam praesumptibili cura novum arcae Domini voluit sustentaculum praestare, nisi istis qui absque sanctorum Patrum doctrina et consacerdotum per diversas mundi partes constitutorum consensu arrogantia quadam et superciliosa intentione novam Christianae religioni imaginum adorationem nituntur inserere? Perdidit igitur vitam qui arcam Dei tumide sustentare affectavit, quia qui Deum qui ubique totus est, ubique mirabilis, re aliqua indigere in qua adoretur credit, eumque in rebus visibilibus adorat, cavendum est ne tunc vitam perdat, cum ejus vitalibus monitis procaci mente resistit. Levites ergo (1231D)isdem recte Oza dicitur qui robustus interpretatur, quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se crederent, nequaquam synodos in quibus adorandarum imaginum nova constitutio censeretur, agitarent.

CAPUT XXII. De eo quod nec sibi ipsis parcunt, cum parentibus suis injuriam inferunt dicentes: Pro vero tritico zizania ecclesiasticis agris seminaverunt, vinum miscuerunt aquae, et proximum potaverunt subversionem turbulentam, et lupi Arabici existentes pellem ovium subsannaverunt indueri, et veritatem praetereuntes mendacium amplexi sunt, sed ova aspidum jactaverunt, et tela aranei secundum prophetam texuerunt, et qui sperat ova eorum comedere, confringens caudam inveniet, et in eo basiliscum venenum et flatum mortiferum repletum.

Intemperata eorum vecordia sicut in caeteris ita et (1232A)in hoc quoque deliramento reprehenditur, eo quod majores suos pro tritico zizania sevisse ecclesiasticis agris, vinumque aquae miscuisse et proximos potasse turbulento potu dixerunt, praesertim cum in hoc negotio pene in omnibus in quibus illi deliquisse creduntur, isti non solum ea non emendasse, verum etiam amplius deliquisse perhibeantur; denique secundum poetam qui ait: Pro molli viola, pro purpureo narcisso, Carduus et spinis surgat paliurus acutis, VIRG. Eglog. V. istorum majoribus pro tritico surrexerunt zizania, istis vero pro tritico zizaniis necdum evulsis paliurus surrexit, quia videlicet propheticae et evangelicae sive apostolicae praedicationis neglecto tritico, in qua et loca divinis cultibus mancipata exornari censentur, et (1232B)solius Dei cultus et adoratio commendatur, aut in ornamentorum a basilicis abolitione, aut in eorumdem ornamentorum adoratione, zizaniorum amentium et paliuri spinosi perniciosum dogma percepisse monstrantur, et qui debuerant frumento divini verbi mentes fidelium illius satietatis quae sine fastidio est, plenitudine reficere, illo dogmate eas, quod ingenti fastidio et amentiam nutrit et errorum aculeos ingerit, nituntur inficere. Vino etiam aquam majores suos miscuisse turbulentumque potum proximis profati sunt propinasse: quibus non absque ratione objici potest, quod majores eorum vinum sacri eloquii, quo uti debuerant, aquae permixtione insapidum effecerunt, cum ornamenta a basilicis abolenda sanxerunt, (1232C)isti vero ejusdem vini potum a prodecessoribus aqua vitiatum veneno acuerunt, cum se imagines adoraturos eisque servitium exhibituros professi, earumque adorationem spernentes anathematibus condemnare conati sunt. Deinde turbulentum potum utrique proximis propinare non erubescunt, cum praedicationem suam, quam sacris eloquiis et bonorum operum exemplis exornare debuerant, vanis et extraordinariis constitutionibus vitiare non differunt, eamque et praesentibus vita vel actu monstrare et memoriae posteritatis scriptis mandare non metuunt. Quod vero eos sub pellibus ovium lupos celare, et spreta veritate mendacium amplecti asseverant, idipsum in se ipsis fieri conspicient, si diligenter advertant. Nam dum illi magnam se sanctitatem habere fingentes, ejus (1232D)quasi zelo accensi imagines ab ecclesiis ut pote ne adorarentur quae non ad adorandum ab antiquis positae fuerant abdicaverunt, et isti eas quasi nimiae sanctitatis amore accensi adorandas statuunt, nec sibi catholicae fidei charismata sufficere putant, nisi eis servitium adorationis exhibeant, cum tamen utrique vanae laudis appetitu id agant, quid aliud faciunt nisi sub pellibus ovium lupos tegunt? quia nimirum dum foris aut zelum aut studium sanctitatis simulant, introrsus lupinam rabiem qua caeteris eminere ambiunt, eosque anathematum dentibus rodunt, habere se monstrant: veritatem itaque praetereuntes mendacium utrique amplectuntur, quia dum superbe et arroganter nova quaeque constituere anholant, nec humilitate duce antiquorum Patrum exempla sequuntur, (1233A)ab ea veritate quae fallere fallique nescit abscedunt, illique mendacio adhaerent de quo scriptum est: Ab initio mendax fuit et in veritate non stetit (Joan. VIII). Quid ergo est veritatem praeterire, nisi Christi monitis, qui auctor humilitatis est, per jactantiam contraire? Quid est mendacium sequi, nisi ejus qui auctor superbiae est exempla in novis et in illicitis constitutionibus illiciendo, et antiquis ac salutiferis traditionibus obnitendo, sectari? Quod quidem utrique tunc faciunt, cum superbiae vento inflati aut frangendarum aut adorandarum imaginum errorem arripiunt. Porro quod majores suos ova aspidum protulisse, et telam araneae texuisse asserunt, non mediocres sibi in hac parte contumelias inferunt: quippe cum ideo eorum ova sint, quoniam aut ab illis (1233B)sunt per carnis materiam propagati, aut studiis quibuslibet imbuti, aut certe per manuum impositionem in ecclesiasticis ordinibus consecrati; et ideo eorum tela sunt, quia ab illis aut ex traduce corporaliter, aut ex doctrina spiritaliter sunt orditi. Ova ergo aspidum et telam araneae se non immerito nuncupant, quia et aures suas obturant, ne Scripturarum verba interiore aure audiant, quae unius et solius Dei cultum et adorationem instituunt, et ad capiendas sive illiciendas animas novarum et inutilium constitutionum telam praedicatione ordiri et opere texere non metuunt, et secundum suam professionem, qui eadem ova esse desiderat, basiliscum introrsus inveniet, quia videlicet quicunque eorum praedicatione uti appetit, mortiferae in eis traditionis flatum (1233C)reperit, et dum cupit famem verbi praedicatione solaturus quoddam reperire remedium, vitam perditurus internae salutis reperit dispendium. Ideo igitur eis in nostra disputatione parcere parvipendimus, quia eos sibimet in sua disputatione pepercisse minime reperimus, sed accepta ab illis reprehendendi materia suis eos spiculis jaculamur. Quae omnia non sine dilectione facimus, sed haec agimus, quia eorum ab errore conversionem inimus, si forte aliquando erroris sui portenta sequi contemnant, et viam quae ducit ad vitam perpetim tenendam appetant.

CAPUT XXIII. Inutilis et inerudita interpretatio eorum qui dum adorare et osculari unum esse affirmare vellent, dixerunt: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graece antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionis amicitiae: quod enim quis diligit et adorat, et quod adorat omnino et diligit.

(1233D) In differentia osculi et adorationis, quae duo illi unum esse putant, non est plurimum laborandum, quoniam haec duo nomina tanto inter se distant, quanto et hae res quarum haec nomina sunt inter se discrepant; et necessario magnam habent ab alterutro discretionem, cum et ipsae res plerumque magnam inter se habeant diremptionem, praesertim cum interdum et quod adoratur non osculetur, et (1234A)quod osculatur non adoretur. Adoratur enim Deus, sed non osculatur; venerantur sancti qui e saeculo cum triumphis meritorum migraverunt, sed nec adorari debent cultu divino, nec osculari possunt. Osculantur e contrario conjuges, liberi, nec non et servi, nec tamen adorantur. Manifestum namque est osculum et adorationem duarum rerum nomina esse. Quomodo ergo erit nominum tanta in sensu unitas, cum rerum in intellectu sit tanta diversitas? Aut cur non possint vocabula differri in sensu, cum possint vocabulorum origines differri in actu? Non enim res sunt conditae propter nomina, sed nomina propter res, nec credendum est ut res aptentur nominibus, sed nomina potius aptentur rebus, quoniam et protoplasto animantia adducta a Domino fuisse ut (1234B)videret quid vocaret ea, leguntur; rebus enim a Deo conditis idem humani generis pater nomina dedit, non nominibus a se conditis res quibus ipsa nomina inderet ad se adductas perspexit. Plato denique philosophus nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint invicem sensa prodendi, naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est; ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum, id est, sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem, sed secundum placitum, quocirca nec esse orationem (1234C)supellectilem naturalem. Quod enim dicit non esse instrumentum, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri, sed tantum rem esse, orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Idem quoque philosophus, cui in hac parte fides potissimum adhibenda est, in libro Perihermeniarum: « Nomen dicit esse vocem significativam secundum placitum sine tempore, » id est, nomen esse vocem. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant; nomen autem significat id cujus nomen est: nomen igitur est vox significativa. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat (1234D)aut gaudia, ut sunt interjectiones; non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, sicut in superiore exemplo quod de Genesi sumpsimus, monstratum est, quae singula sequi longissimum est. Osculum interea et adorationem, sive osculari et adorare, duas res esse plurimum interdum inter se distantes manifestum est. Secundum saecularium litterarum magistros tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, ut est adorare, vel osculari, vel aliquid hujusmodi. Intellectus vero est quidam animi vigor quo res ipsas addiscimus, et quid inter (1235A)se distent discernimus. Voces quibus id quod intellectu capimus significamus, ut pro eo quod est adorare dicimus adoratio, pro eo quod est osculari dicimus osculum. Est aliud quiddam quod significat voces: hae sunt litterae; harum enim scriptio vocum significatio est. Cum igitur haec sunt quatuor, res, intellectus, vox, littera, rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant. Unde et praefatus Aristoteles in Perihermeniis suis ait: « Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae; et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce; et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces: quarum autem hae primum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quarum (1235B)hae similitudines, res etiam eaedem, » intellectus videlicet, juxta eruditissimi viri Boetii explanationem, animi quamdam passionem designans; « quoniam, ut idem Boetius ait, nisi quamdam similitudinem rei quam quis intelligit, in animae ratione patiatur, nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio et ejus mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectae similitudinem. Unde fit ut intellectus et similitudo sit rei et animae passio. » Harum autem rursus quatuor, duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud (1235C)diversas gentes diversis vocibus utitur et litteris, idcirco quoniam ipsi voces quibus uterentur, et litteras quibus scriberent, composuerunt; intellectus autem et res nullus posuit, sed naturaliter sunt. Neque enim quod apud Romanos equus est, apud barbaros cervus, sed apud diversas gentes eadem rerum natura est. Propterea non quod nos intelligimus esse equum, canem barbari putant, sed eadem apud diversissimas gentes substantiarum intellectuumque ratio est constituta. Quare duae harum sunt secundum hominum positionem, id est voces et litterae, duae secundum naturam, res et intellectus: quibus documentis monstratur non ideo adorationem et osculum unam rem esse, quamvis apud Graecos quamdam haec duo nomina habeant consonantiam. Plerumque (1235D)ergo duo vel plura nomina secundum synonyma unam significationem habent, plerumque etiam unum nomen: secundum homonyma duas vel plures res significat, nec tamen ideo rerum ordo confunditur aut quodammodo mutilatur, si eis ab hominibus secundum placitum diversissimis modis nomina dantur. Adjungunt interea his duabus rebus tertiam rem, ut adorare, osculari et amplecti unum omnia (1236A)sint, sed sicut illa duo ab alterutro dirimuntur, ita nimirum hoc tertium ab illis duobus dirimitur, quia videlicet quaedam, ut superius memoravimus, adorantur, nec continuo osculantur, quaedam osculantur nec continuo adorantur, pleraque amplectuntur quae nec adorantur nec osculantur. Amplectitur quislibet quodam eventu lignum aut lapidem aut quamlibet rem, cui osculum ferre superfluum est, nec tamen eam adorat. Osculatur etiam aliquem priorum ad quem reverentia cohibente vix accedere praesumit, nec tamen eum amplectitur; quanto enim haec tria inter se mutuo in sensu distare cernuntur, tanto nimirum a ratione eadem exempla quae ab illis ad ea unum esse probanda posita sunt distare noscuntur, quippe cum et illa inter se plurimam habeant (1236B)distantiam, et ista cum ratione nullam habeant consonantiam. Dicunt enim: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graecae antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionem amicitiae. O sensus confundens potius sententias quam ordinans, frangens potius verba quam proferens! O acumen omni pistillo retunsius! O machaera plumbea prius aciem retundens quam rem incidat cui incidendae adhibetur! O ensis mallei potius referens tunsionem quam (1236C)gladii sectionem, frangens potius materias quam secans! O argumentatio nil affirmare praeter suos auctores dementes esse valens, nil propositae rei firmitatis exhibens, sed solummodo latores vecordes esse pandens. Ab eo quod est fero et offero adorare, osculari et amplecti unum esse astruere nititur, et praepositionum vires ignorans, quae plerumque alias partes corrumpunt, plerumque ab aliis partibus corrumpuntur, plerumque et corrumpunt et corrumpuntur, interdum nec corrumpunt nec corrumpuntur, eisque significationes aliquando augent, aliquando minuunt, aliquando permutant, dum vana quaedam astruenda appetit, vanis ea quibusdam assertionibus approbare contendit. Quis ergo ignoret offero, affero, infero, confero, aufero, defero, refero, suffero, differo, (1236D)profero, praefero, perfero, et caetera si qua sunt his similia, quanquam ab eo verbo quod est fero veniant, adhibitis et quadam ex parte corruptis praepositionibus diversissimis effectibus inter se in sensu distare? Aut quis nesciat quod participo et adoro pene nullam sensus concordantiam habeant? firmo namque et confirmo, quanquam in sensu sint communia, ab ea tamen re, cui ab illis adhibentur, prorsus videntur (1237A)esse extranea. De quibus omnibus si singillatim a nobis disputetur ita ut in scholis grammaticorum discitur, haec solummodo res vix unius libri textu tenebitur. Sed nec illud praetereundum est quod vanissimam argumentationem suam quadam frivola et inani conclusione, quasi quodam conversibili syllogismo, conficere nisi sunt dicentes: quod enim diligit quis et adorat, et quod adorat omnino et diligit, nescientes ideo haec duo vicissim minime posse circumverti, quod inaequalia inter se sint, latiusque diligere quam adorare possit progredi. Diligit enim quis uxorem sive prolem, nec tamen adorat eam; diligit servum, ancillam, equum, canem, accipitrem et caetera hujuscemodi, nec tamen adorat ea. Sicut ergo verum est cum dicit, quod adorat quis et diligit, (1237B)non ita verum esse potest cum dicit, quod diligit quis et adorat, non enim haec circumversio rationabiliter stare potest, quoniam et unum illorum latius, ut diximus, protenditur, et nulla est in his tanta proprietas ut mutuo circumverti credantur. Sicut ergo dici potest, converso ordine, quod hinnibile est equus est, et quod equus est hinnibile est, non sic recte dici potest, quod diligit quis et adorat, et quod adorat et diligit, quoniam et in eisdem topicis, ex quibus haec argumenta procedunt in eadem argumentatione quae a consequentibus nominatur, in qua propositam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut id quod de hinnibili et equo diximus, pleraque circumverti possunt, nonnulla vero circumverti nequaquam possunt. Circumverti namque possunt (1237C)haec, ut si quis dicat: Si risibile est, consequens inevitabiliter est ut homo sit, et si homo est necessario risibile est, et caetera his similia. Circumverti autem nequaquam possunt haec, ut si quis dicat: Si dies est lucet, consequens quippe est ut si dies est luceat; si satiatus est, consequens est ut comedisse credatur; si ebrius, necessario potasse eum constat; si doctus est, consequens est ut didicisse dicatur; si adorat, consequens est ut id quod adorat diligat. Non enim dici potest, converso ordine, si lucet necessario dies est; si comedit, consequens est ut satiatus sit, cum plura luceant, nec tamen dies sit, et plerumque comestio nec dum ad satietatem perveniat; nec illud, si bibit ebrius est, si didicit (1237D)doctus est, si diligit adorat, cum interdum nec potatio ad ebrietatem, nec disciplina ad magisterium, nec dilectio ad adorationem pertingat. Ponantur ergo singula secundum dialecticorum experientiam, ut facilius appareat quantum inter se haec duo distent, vel qualiter haec circumversio stare non possit. Sunt enim quatuor propositiones inter se quodammodo affectae, quas philosophi in quadrata formula spectandas scribere consueverunt, ita videlicet ut primae duae sint, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat; caeterae duae, Quiddam quod diligit quis adorat, Quiddam quod diligit quis non adorat. Et primae duae dicantur affirmatio universalis et negatio universalis, caeterae duae affirmatio particularis (1238A)et negatio particularis; duae superiores omnino sibi contrariae sunt, caeterae vero duae inferiores subcontrariae sibi mutuo sunt, et affirmatio universalis sive particularis subalternae, et negatio universalis et particularis subalternae nihilominus dicantur. Ducantur deinde sensus indagationes quasi quaedam lineae angulares duae, una ab hac affirmatione universali, Omne quod diligit quis adorat, ad hanc negationem particularem, Quiddam quod diligit quis non adorat; altera ab hac particulari affirmatione, Quiddam quod diligit quis adorat, ad hanc universalem negationem, Nihil quod diligit quis adorat, et sint inter se contrariae vel oppositae: et his ita inter se pugnantibus cum utraeque, id est, affirmatio universalis et negatio particularis, sive affirmatio (1238B)particularis et negatio universalis, verae esse non possint, una erit falsa, altera vera, sicque vera perimet falsam, et si illa fuerit vera, alia mox a veritate discedet, dicente Apuleio philosopho Platonico Madaurensi, qui de hujuscemodi syllogistica industria in libro qui inscribitur, De perihermeniis Apulei, subtilissime disputavit. « Universalis, inquit, utravis particularem suam comprobata utique confirmat, revicta non utique infirmat; particularis autem versa vice universalem suam revicta utique infirmat, probata utique confirmat. » Sunt ergo in hac argumentatione duae superiores universales, id est, Omne quod diligit quis adorat, et, Nihil quod diligit quis adorat, falsae, quoniam, ut superius dictum est, multa diligit quis quae non adorat, et aliqua de his quae (1238C)diligit quis adorat; et sunt duae inferiores particulares, id est, Quiddam quod diligit quis adorat, et Quiddam quod diligit quis non adorat, utraeque verae, quoniam diligit quis Deum juxta illud: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (Levit. XIX), et adorat eum, ex cujus sanctissima dilectione omnium virtutum nutrimenta procedunt. Diligit quis proximum et salutationis officio adorat eum, et in eo approbatur vera esse propositio, Quiddam quod diligit quis adorat; approbatur etiam et haec vera esse, Quiddam quod diligit quis non adorat, juxta exempla conjugis, prolis, equi, canis, accipitris, et caetera (1239A)quae superius prolata sunt, quae singula diliguntur, nec tamen adorantur. Universales et inferiores particulares alternatim positae opponuntur sibi. Nam si falsa est haec affirmatio universalis, Omne quod diligit quis adorat, vera est haec negatio particularis, Quiddam quod diligit quis non adorat; et si haec particularis negatio falsa est, affirmatio universalis vera est. Et rursus si haec negatio universalis, Nihil quod diligit quis adorat, falsa est, haec affirmatio particularis, Quiddam quod diligit quis adorat, vera est, et si ista vera non est, neque illa falsa est. Sunt autem duae inferiores omnino verae: duae igitur superiores penitus falsae esse credendae sunt. De conversione denique talium propositionum, de quibus et nos superius aliquantulum disputavimus, ita praefatus (1239B)philosophus dicit: « Conversibiles propositiones dicuntur, universalis abdicativa et alterutra ejus, id est, particularis dedicativa, eo quod particulae earum, subjectiva et declarativa, possunt semper inter se servare vices, permanente conditione veritatis aut falsitatis. Nam ut est haec vera propositio, Nullus prudens impius, ita si convertis partium vices, verum erit, Nullus impius prudens; item ut falsum est, Nullus homo animal, ita et si convertas falsum erit, Nullum animal homo. Pari ratione et particularis dedicativa convertitur, Quidam grammaticus homo est; et contra, Quidam homo grammaticus est: quod duae caeterae propositiones semper facere non possunt, quanquam interdum convertantur, nec tamen idcirco conversibiles dicuntur. Ergo unaquaeque propositio (1239C)per omnes significationes reperienda est, an etiam conversa congruat: nec innumerae sunt istae, sed quinque solae: aut enim proprietas declaratur alicujus, aut genus, aut differentia, aut finis aut accidens. »

Ad hanc igitur illorum dictionem frustrandam, et nostram assertionem muniendam, multa hujuscemodi argumenta adhiberi poterant, et id quod adhibitum est latius poterat disseri, sed brevitatis causa haec et his similia omittuntur. Ideo namque argumentis ex industria dialecticae artis venientibus illorum assertionem cassare Domino auxiliante paravimus, quia eos nescio qua conversione, quasi quadam syllogistica argumentatione, deliramenta sua roborare voluisse comperimus.

CAPUT XXIV. De eo quod superciliose et indocte dixerunt: Similiter et qui ab Oriente venerunt conjunximus in eadem Nicaea metropoli, et praesidentibus omnibus nobis caput fecimus Christum.

(1239D) Superciliosissimum ac potius absurdissimum eorum dictum, qui se sibimet caput fecisse Christum gloriati sunt, dicentes, praesidentibus omnibus nobis caput fecimus Christum, oppido reprehenditur, quippe cum idem Dominus, qui est caput Ecclesiae, eamdem Ecclesiam ut sibi corpus esset asciverit, non ab eadem Ecclesia ut caput esset ascitus sit. Ipse enim apostolis testatur dicens, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV). Nam si secundum illorum socordiam Christus ab eis caput factus est, ab eis utique electus est; et si ab eis electus est, praefata (1240A)ejusdem Domini sententia enervatur. Non autem praefata Domini sententia enervatur: non igitur secundum eorum vanitatem Christus ab eis caput factus est. Unde cavendum est, ne forte isti ab ejus sint immunes electione, qui eum se gloriantur fecisse caput, quoniam quidem, ut conjicimus, si ab eo electi essent non suam, sed ejus gloriam quaererent, nec rerum insensatarum, sed unius Dei adorationem praedicarent. Ex fructibus enim arbor, juxta Veritatis sententiam, cognoscitur, et plerumque in rerum naturis ab effectis efficientia cognoscuntur. Cum enim quis fumum videt, ignem subesse non ambigit, aut cum vestigium alicujus animalis conspicit, idem animal transisse non nescit, et cum quis bonum opus videt, id a Deo qui omnium bonorum auctor est, (1240B)esse non dubitat, et cum pravum quis conspicit, id antiqui hostis machinamentis esse perpetratum credit. Hoc quidem dicentes non de eorum electione aliquid temere judicamus, cum plerumque bene condita male inveniantur depravata, sed id penitus affirmamus, non eos ideo electos esse ut per eos novae ecclesiasticis rebus constitutiones inolescerent, et se Christum, qui omnium in se credentium vita est, sibi fecisse caput jactarent. Esto, ab eo electi, ab eo in sacerdotium constituti sunt, cur, non eum in humilitate sequuntur? Cur non ejus potius quam suam gloriam quaerunt, qui se non suam, sed ejus qui se misit gloriam quaesisse testatus est? Cur supercilium deponere negligunt? Cur alta incompetenter appetunt? Cur Ecclesiae prosperitatem civili (1240C)quodam bello perturbant? qui si antiquorum Patrum documentis vel exemplis contenti esse vellent, nec domesticam pacem erroneis constitutionibus irrumperent, nec sociorum qui secum contra hostes pugnaturi essent in se arma detorquerent. Hoc etenim inutile dictum, quo se Christum caput sibi fecisse somniant, quanquam fidei nil deroget, reprehensione tamen non caret. Neque enim eos tam immanis insaniae credimus, ut eos id ita dixisse arbitremur, quasi ab illis idem Dominus sit factus. Quod quidem nullae fideles aures audire patiuntur: sed quia aliud significare volentes aliud significaverunt, libuit nobis et id discutere quod sunt profati, et id indiscussum minime dimittere quod voluisse putantur profari. Voluerunt namque, ni fallimur, dicere: Praesidentibus (1240D)nobis, qui membra Christi sumus, omnem operis et spei nostrae firmitatem in eo locavimus, qui est caput nostrum, eumque sequi decrevimus, vel si quid est hujuscemodi quod conjici potest, et eo quod dicere voluerunt imperitiae viribus sibi sublato, dixerunt se Christum sibi fecisse caput, et de quo Joannes evangelista dicit: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I), a se dicunt factum. In synodicae namque constitutionis symbolo de eo dicitur: Natum, non factum (Symb. Nic. ), et Apostolus dicit: Qui factus est ei ex semine David (Rom. I); quod ita solvitur, quia in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt, in quantum autem homo, et ipse factus est, dicente Salomone: Sapientia aedificavit sibi domum (1241A)(Eccl. II), id est, sapientia Dei Patris, sine qua Pater nunquam fuit, quae non est ab eo facta, sed nata, Filius videlicet qui unius est cum Patre substantiae, aedificavit sibi in virginis utero corpus, quod templum nominavit, dicens: Solvite templum hoc, et caetera (Joan. II). Sed ne forte haec sententia illi sententiae refragari videatur quae dicit: Quod enim in ea natum est de Spiritu sancto est (Matth. I), animadvertendum est quod inseparabilia sint opera Trinitatis, et quod facit Pater, facit Filius, facit et Spiritus sanctus, et sicut sunt unius majestatis, unius substantiae, unius voluntatis, ita etiam sint unius operationis. Tota enim Trinitas operata est in incarnatione Domini, sed sola Filii persona suscepit carnem. Nam si effectu Spiritus sanctus factum est (1241B)corpus, quod et domum dici posse arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeri potest. Factum Filii factum Patris est, quia utriusque una virtus est, simili modo etiam factum Spiritus sancti factum Filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem. Sive enim Pater faciat, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Trinitas est quae operatur, et quidquid tres fecerint, Dei unius est operatio. Potest etiam et Ecclesia domus Christi accipi, quam aedificavit sibi sanguine suo, ornavitque virtutum gemmis et documentorum comptissimis ornamentis, quibus isti non contenti, dum quiddam novum prorogare ejus pulchritudini appetunt, foeditatem ei potius quam pulchritudinem ingerere noscuntur.

CAPUT XXV. Contra eos qui dicunt, quod Epiphanius octuaginta capitula digessit de haeresibus, qui tamen, si imagines adorare haeresem sciret, id quoque inter haereses computaret.

(1241C) In hoc etiam magnum se munimen adoratores seu cultores imaginum invenisse rati sunt, eo quod Epiphanius quidam, qui haeresum varietates in LXXX capitulis distinxit, si imaginum adorationem haeresem sciret, earumdem imaginum adoratores inter haereticos computaret. His armis nos, qui solius Dei cultu et adoratione contenti sumus, plectere nisi sunt, his jaculis nos confodere moliti sunt, his hastis nos debellare conati sunt, his ensibus nostrae libertatis irruptores se fore crediderunt, ut quasi quodam argumento a genere per quamdam reflexionem (1241D)sumpto dicerent: Si ille, qui generaliter de cunctis haeresibus disputavit, hoc haeresem sciret, hoc quoque inter caeteras haereses suae disputationi insereret: non autem id inter haereses posuit quas digessit, non igitur pro haerese tenendum est. Quibus nos e contrario respondendum putavimus, eosque propriorum armorum instrumentis Domino annuente debellare disposuimus, eademque pila quae ab illis ad nos missa sunt, illis vibrantia detorquentes dirigere non gravabimur, dicentes: Si idem Epiphanius eos qui imaginum adorationem spernunt, haereticos sciret, in sua generali de haeresibus disputatione eos inter haereticos procul dubio computaret; non (1242A)autem inter haereticos computavit: non igitur eos haereticos credidisse credendus est. Quod autem idem Epiphanius non solum imaginum adorationem spreverit, verum etiam eas in ecclesiis haberi noluerit, his indiciis declaratur. In epistola namque quae ab illo ad Joannem episcopum missa est, et a Hieronymo de Graeco in Latinum eloquium translata, ita habetur: « Audivi quosdam murmurari contra me, quando simul pergebamus ad locum sanctum qui vocatur Bethel, ut ibi collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablata, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem qui locus esset didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem, inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiae (1242B)tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam, non enim satis memini cujus imago fuerit. Cum ergo hoc vidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum, hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent; illique contra murmurantes dicerent: Si scindere voluerat, justum erat ut aliud daret velum atque mutaret. Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaero optimum velum pro eo mittere. Arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut jubeas presbytero illius loci suscipere (1242C)velum a latore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere sollicitudinem et scrupulositatem, quae digna est Ecclesia Christi, et populis qui tibi crediti sunt. » Hanc enim sententiam de hoc negotio Epiphanii invenimus, quae utrum laudanda an vituperanda sit lectoris arbitrio conceditur. Caeterum veniatur ad beatum Augustinum, interrogetur vir sapientissimus, inquiratur doctor eximius, dicat utrum quaedam haeresis imaginum adoratione utatur. Fecit enim idem vir venerabilis librum de octuaginta novem haeresibus, inter quas duae imaginum adorationem censuerunt, Simoniani videlicet et Carpocratitae. Quod (1242D)ut manifestius fiat, praefati doctoris sententiae ita ut in eodem libro habentur, singillatim ponantur. Ait enim: « Simoniani a Simone Mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis apostolis emere, ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos. Docebat autem detestandam turpitudinem, indifferenter utendi feminis, nec Deum mundum fecisse dicebat. Negabat etiam carnis resurrectionem, et asseverabat se Christum, idemque Jovem se credi volebat, Minervam vero meretricem quamdam Selenen, quam (1243A)sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et ejusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas: quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe beatus apostolus Petrus eum vera omnipotentis Dei virtute exstinxit. Dixerat enim se in monte Sina legem Moysi in Patris persona dedisse Judaeis, tempore Tiberii in Filii persona putative apparuisse, postea se in linguis igneis Spiritum sanctum super apostolos venisse: Christum autem nec venisse, nec a Judaeis quidquam pertulisse. » Sicut enim haeresis quae ab eodem Simone exorta est, quae Simoniaca vocatur, omnino a fidelibus spernitur, ita quoque adorandarum imaginum usus penitus spernendus est. Altera quoque haeresis est, quae hunc errorem percenset, quam (1243B)ita praefatus doctor scripsit. « Carpocratitae a Carpocrate coeperunt, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati, nec aliter evadi atque transiri principatus et potestates quibus haec placent, ut possit ad coelum superius perveniri. Hic etiam Jesum hominem tantummodo et de utroque sexu natum putasse perhibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quae superna essent atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum lege abjiciebat. Negabat a Deo factum, sed a quibusdam virtutibus mundum. Sectae ipsius fuisse traditur socia quaedam Marcellina, quae colebat imagines Jesu et Pauli et Homeri et Pythagorae, adorando incensumque ponendo. » Nam si forte aliquis hujusce erroris asseverator dicet: Ideo imagines (1243C)adorare, inter haereses beatus Augustinus computavit, quia gentilium quorumdam, id est, Simonis et Selenae, seu etiam Homeri et Pythagorae, adorabant imagines, advertat quod etiam imagines Jesu et Pauli adorasse dicuntur, et id ipsum inter haereses a praefato viro computatum est. Nam si idem vir eximius imagines manufactas Domini sive apostolorum vel etiam quorumlibet sanctorum adorandas sciret, nunquam Jesu et Pauli imaginum adorationem inter haereses computaret.

CAPUT XXVI. Contra eos qui imagines sanctas et sacratas dicunt, easque in viis sive in plateis, quae plerumque pollutae sunt, poni jubent.

(1243D)Jungunt itaque hi, de quibus sermo est, in hoc negotio duas res quae sibi utrinque repugnant, cum videlicet saepissime memoratas imagines sanctas et venerandas nuncupant, easque in viis sive in plateis, quae plerumque pollutae sunt, ponendas esse asseverant. Sicut enim non convenit luci et tenebris, calido et frigido, ita nimirum non convenit sanctitati et contaminationi, puritati et impuritati. Unde magna ex parte eos errare constat, cum eas et sanctas esse asserunt, et in locis contaminatis statuendas esse decernunt. Patescit namque quodammodo in hoc eorum censura, qui eas in viis sive in urbium vicorumque plateis poni percensent, quod hae sanctitate careant, sicuti et carent, cum scilicet si sanctae esse crede rentur, in locis sanctis poni censerentur. Omne sanctum (1244A)mundum est, nihil mundum impurum, nihil igitur sanctum impurum; et si haec impurorum locorum sedes secundum illorum censuram quaerunt, immunditiam, quae sanctitati contraria est, non spernunt; et si immunditiam non spernunt, nequaquam sanctae dici possunt. Si igitur impurorum locorum sedes quaerunt, sanctae nuncupari nequaquam possunt. Nam ut caetera exempla taceamus, quibus doceri potest unamquamque rem non inconvenienti, sed convenienti potius rei adhibendam esse debere, ipsorum etiam eloquentiae principum praecepta proferamus, qui in eloquentia hoc observandum penitus censuerunt, ut res, locus, tempus, persona consideretur, ne dicantur gravia levibus, ne verecunda inverecundis, ne lasciva seriis, ne impudica pudicis, ne incesta (1244B)castis, ne ridicula tristibus, ne profana religiosis, sed omnia in eloquentiae arte ita essent convenientia, ut nil inconveniens, nil repugnans, sed singula pro locorum et temporum qualitate moderata manerent. Si ergo in eloquentiae arte hoc ab oratoribus observari jussum est, multo magis nobis in nostrae religionis cultibus observandum est, ut singula quaeque ad religionem pertinentia ita observentur, atque ita habeantur, prout ratio sive ordo exposcit.

CAPUT XXVII. Quod male pictis imaginibus imaginum cultores falli possunt, sive inquirendum ab eis qui pene omnem fidei Christianae praerogativam in imaginum adoratione sive cultu existimant, quid pauperibus faciendum sit, qui artificibus per quos imagines fiunt, omnino carent?

(1244C)Omnium artium institutio varia habet exercitia, pictura autem ars est, picturae igitur institutio varia habet exercitia, et hanc exercentes qui pictores vocantur, alii plus, alii minus eam intelligunt, alii pulchriora, alii foediora in ea exercent opera; alii formosas, alii deformes componunt imagines. Unde nimirum colligitur, quod illi qui pene omnem fidei suae firmitatem in imaginibus ponunt, earumque adorationem inter bonorum operum instrumenta annumerare non erubescunt, et modo pulchras, modo foedas adorant imagines, quodammodo fallantur. Nam si quaelibet imago quanto pulchrior est, tanto amplius habet sanctitatis atque virtutis, necesse est ut ea quae foedior est, minus habeat sanctitatis atque virtutis; et si ea quae foedior est minus habet, necesse est ut (1244D)foedissima quaelibet aut nihil aut modicum habeat; et si ea quae pulchrior est, ideo attentius adoratur, eo quod causa pulchritudinis amplius habet virtutis, jam non ejus sanctitas ex quadam religione, sed ex artificis venit operatione. Et si ea quae minus pulchra est, vel ea quae nihil habet pulchritudinis, adoratur, valde earum adoratores falluntur, cum videlicet res pulchritudine carentes adorare percensent. Si ergo omnes et pulchras et minus pulchras, et nil pulchritudinis habentes aequaliter adorare consequens est, justitia, quae unicuique suum tribuit, de rebus auferatur necesse est. Nam cum pulchras adorant imagines, casu aliquo quo putant se aliquid sanctum adorare, falluntur; cum vero deformes adorant picturas, (1245A)consulto falluntur, quippe cum res deformes pro sanctis rebus adorant. Sive igitur casu eas, sive consulto adorent, falluntur. Falluntur vere, et merito falluntur, qui cum Deus creator omnium se solum adorari censuerit, res quasdam sensu carentes adorare nituntur; et dum putant se in adorandis imaginibus quamdam sanctis exhibere venerationem, soli divinae adorationi quamdam prorogant communionem. Quia igitur solus Deus adorandus sit, martyres vero vel quilibet sancti venerandi potius sint quam adorandi, et in hoc opere jam diximus, et egregii doctoris Hieronymi documentis approbandum est: qui dum contra Vigilantium quemdam haereticum, qui martyrum reliquias nequaquam dicebat esse venerandas, scriberet, inter caetera ait: « Quis unquam, (1245B)o insanum caput, martyres adoravit? » Si ergo secundum ejusdem sententiam martyres non adorantur, multo minus eorum imagines a fidelibus adorandae sunt. Quod vero in libro Regnorum Saul legitur Samuelem suscitatum a Pythonissa adorasse (I Reg. XXVIII), deprehendi potest, non Samuelis anima fuisse suscitata, sed quaedam praestigiosa diabolicae fallaciae imago regi Sauli apparuisse, sive in eo quod se adorari permiserit, quod utique vir sanctus facere non permitteret, sive etiam quia pessimo regi dixit, Crastina mecum eris, cum videlicet idem immanissimae nequitiae rex non cum propheta moriens, sed cum diabolo futurus erat, qui quos in hoc saeculo ad mala opera perpetranda illicit, secum in futuro ad aeternas poenas trahit. Rex itaque immanis meriti audiens, (1245C)in quo habitu esset excitatus, intellexit hunc esse Samuelem, quid intellexerit retulit, et quia non bene intellexit, contra Scripturam alium adoravit quam Dominum; et putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet Satanas. Hoc enim nititur ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset adorari, qui praedicaverat Dominum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae dignum ardore gehennae, Cras mecum eris? His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prodidit improvidus Satanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis, quod puto Samuel non permitteret, (1245D)et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est; verum potest videri, si de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat: ad eum enim transmigravit, quem adoravit, quanquam et a beato Augustino et ab aliis doctoribus diversa de hac re opinentur, et liber Ecclesiasticus ad laudem Samuelis referat, eo quod mortuus prophetarit. Jam vero illi, qui pene omnem fidei Christianae praerogativam in imaginum adoratione sive cultu esse existimant, interrogandi (1246A)sunt, utrum ideo quilibet pauperes fidei suae patiantur jacturam, eo quod census indigentia pressi non habeant facultatem qua suscipiant picturam? Si ergo inops quilibet ideo bonorum meritorum erit expers, quia rebus, quibus imagines adipiscatur, caret, locuples ideo auctioris meriti praerogativam subiet, eo quod rebus quibus picturae emantur abundat; et si iste pro rebus, non pro meritis, aut poenas aut praemia suscipiet, et ille pro indigentia non pro operibus judicabitur, imaginum adoratio magnam in Christiana religione arcem conscendet, et justitia, quae merita cujuslibet, non res explorat, vires magna ex parte amittet. Quae omnia dum nulla rerum consequentia approbari possint, restat ut imaginum cultus nullum in Christiana religione tenere (1246B)credatur principatum.

CAPUT XXVIII. Quod frustra suam synodum universalem nominant, quam tamen constat ab universali non fuisse aggregatam Ecclesia.

Inter caetera deliramenta quae in eadem synodo vel gesta vel scripta dicuntur, hoc quoque non omnibus eorum deliramentis minus est, quod eamdem synodum universalem nuncupant, cum neque universalis fidei inconvulsam habeat puritatem, neque per universarum Ecclesiarum gesta constet auctoritatem. Sicut enim Ecclesia universalis est quae Graeco eloquio catholica dicitur, ita nimirum omne quidquid ab ejus unitate non discedit, catholicum nuncupari potest. Omnis enim doctrina Christiana vel quaelibet (1246C)constitutio sive traditio talis esse debet, ut universali conveniat Ecclesiae: quod nequaquam haeretici observaverunt, qui per diversas mundi partes aliquibus regionum partibus coarctati conventicula quaedam statuerunt, quibus et se et quamplures [ Hincm., plurimos] ab ecclesiasticae unitatis consortio segregaverunt. Cum ergo duarum et trium provinciarum praesules in unum conveniunt, si antiquorum canonum institutione muniti aliquid praedicationis aut dogmatis statuunt [instituunt], quod tamen ab antiquorum Patrum dogmatibus non discrepat, catholicum est quod faciunt, et fortasse dici potest universale, quoniam quamvis non sit ab universi orbis praesulibus actum, tamen ab universorum fide et traditione non discrepat: quod crebro factum in plerisque (1246D)mundi partibus, quibusdam necessitatibus incumbentibus, scimus. Multa enim concilia gesta sunt, quorum institutionibus sancta munitur et corroboratur Ecclesia. Si vero duarum aut trium provinciarum praesules in unum convenientes nova quaedam statuere cupientes, conventicula quaedam faciunt, quia non cum universi orbis Ecclesia sentiunt, sed ab ea quadam ex parte dissentiunt, non est catholicum quod faciunt, et ideo universale nuncupari non potest. Omne quod ecclesiasticum est, catholicum est, (1247A)et omne quod catholicum est, universale est; omne autem quod universale est, profanis vocum novitatibus caret: omne igitur quod ecclesiasticum est, profanis vocum novitatibus caret. Nam si [Et si] haec synodus vocum novitatibus careret, et antiquorum Patrum dogmatibus contenta esset, universalis dici poterat. Non autem antiquorum Patrum dogmatibus contenta est, non igitur universalis dici potest. Universitas namque ab uno cognominatur, quod uno multoties verso propagatur. Nam multitudo unitatum vertendo in unum collecta universitas efficitur. Universalem plane eamdem synodum non cunctaremur profiteri, nisi eam universalis Ecclesiae dogmatibus sentiremus refragari.

CAPUT XXIX.

(1248A) Sciat dominus apostolicus et Pater noster, et cuncta simul Romanorum Ecclesia, ut secundum quod continet epistola beatissimi Gregorii quam ad Serenum Massiliensem episcopum direxit: Permittimus imagines sanctorum quicunque eas formare voluerint, tam in ecclesia quam extra ecclesiam, propter amorem Dei et sanctorum ejus; adorare vero eas nequaquam cogimus qui noluerint; frangere vel destruere eas etiam si quis voluerit, non permittimus. Et quia sensum sanctissimi Gregorii sequi in hac epistola universalem catholicam Ecclesiam Deo placitam indubitanter libere profitemur.

(1247)EXPLICIT FELICITER.

(no apparatus)