Migne Patrologia Latina Tomus 50
JoaCas.DeInCh 50 Joannes Cassianusc.360–435 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio,
AD LEONEM ROMANAE URBIS EPISCOPUM.
Absolutis dudum Collationum spiritalium libellis sensu magis quam sermone insignibus (quia alto sanctorum virorum sensui sermo nostrae imperitiae impar fuit), cogitaram et propemodum constitueram, post illum proditae inscitiae pudorem, ita me in portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset, per taciturnitatis verecundiam loquacitatis audaciam. Sed vicisti propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo affectu tuo, mi Leo venerande [ Lips. in marg. veneranda], ac suspicienda charitas mea Romanae Ecclesiae ac divini ministerii decus, producens me ex illo praemeditati silentii recessu in publicum formidandumque judicium; et nova subire cogis, adhuc de praeteritis erubescentem; cumque etiam minoribus impar fuero, par majoribus a te esse compellor. Ego enim ne in illis quidem opusculis, quibus per ingenioli nostri oblatiunculam Domino sacrificavimus, moliri aliquid aut usurpare tentassem, nisi episcopali tractus imperio. Crevit itaque per te oris nostri et styli dignitas. Nam qui jussi antea de Dominicis studiis locuti sumus, nunc id exigis ut de ipsa Incarnatione Domini ac majestate dicamus. Ita qui prius in sancta templi velut per sacerdotalem manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio quasi in sanctorum sancta penetramus. Magnus honor, sed periculosa progressio [ Lips. in marg. professio], quia obtineri sacrorum penetralium ac divini praemii palma non potest, nisi hoste superato. Exigis itaque ac jubes adversum recentem haeresim ac novum fidei hostem conserere imbecilles manus, et contra pestiferi serpentis graves hiatus aperto, ut aiunt, ore consistere: scilicet ut insurgentem in Ecclesias Dei sinuosis tractibus draconem vis prophetica et sermonis evangelici divina virtus, me quasi incantatore, irrumpat. Pareo obsecrationi tuae, pareo jussioni; malo enim de me ipso tibi quam mihi credere, maxime quia id tecum amor Jesu Christi Domini mei praecipit, qui hoc ipsum etiam in te jubet. Superest ut effectum imperati negotii ab ipso postules per quem imperasti. Tua enim jam hic magis causa quam mea vertitur, tuum magis judicium quam meum officium periclitatur. Me enim, sive par sim tuo imperio, sive non sim, ipsa aliquatenus obedientiae ratio atque humilitatis excusat; nisi quod hoc plus meriti est in obsequio meo, si minus est in possibilitate. Facile enim cujuslibet jussioni ex abundantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile, qui etiam idem in voto habet quod in viribus non habet. Tua ergo haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est: ora et obsecra ne imperitia mea periclitetur electio tua; et opinioni tantae nobis non respondentibus, etiamsi ego per obedientiae veniam bene pareo, tu tamen per inconsiderantiam judicii male imperasse videaris.
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. Haeresis hydrae poeticae comparatur. Tradunt fabulae poetarum, desectis quondam hydram capitibus, numerosius renascentem per sua damna crevisse, ita ut novo inauditoque miraculo, multiplicato mortibus suis monstro lucri genus esset amissio; scilicet dum quidquid ferrum secantis abscinderet, totum id fecunditas prodigiosa geminaret, donec laborans atque aestuans coeptae illius desectionis industrius appetitor, cassatis toties inefficaci opere virtutibus, fortitudinem belli armaret arte consilii, et, admotis, ut aiunt, ignibus, multiplicem portentuosi corporis prolem ferventi gladio desecaret; ac sic, ambustis intrinsecus medullis, cum rebelles venas improbae fecunditatis exureret, tandem parturitio monstruosa cessaret. Ita ergo etiam haereses in Ecclesiis, illius quam poetarum commenta finxerunt hydrae similitudinem gerunt; et istae enim adversum nos linguis feralibus sibilant, et istae virus lethale jaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. Sed quia resurgente morbo non debet cessare medicina; et quanto major fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio; potens est enim Dominus Deus noster ut quod de morte hydrae illius gentilium falsitas finxit, hoc in Ecclesiarum bellis veritas peragat, et ignitus sancti Spiritus gladius; ita in exstinguenda novella haeresi penitus medullas perniciosae generationis exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus venis parere desistat.
CAPUT II. Varia haereseon monstra ex sese invicem pullulantia describit. Non nova enim sunt haec in Ecclesiis monstruosi seminis germina: semper has Dominici agri seges lappas sentesque toleravit, et assiduum in ea suffocatricis zizaniae germen emersit. Hinc enim Hebionitae, hinc Sabelliani, hinc Ariani, hinc denique Eunomiani et Macedoniani, hinc Fotiniani et Apollinaristae, caeterique Ecclesiarum vepres, et enecantes bonae fidei frugem tribuli pullularunt. Quorum primus Hebion, dum Incarnationem Dominicam nimis asserit, divinitatis eam conjunctione nudavit. Sabellii autem post hunc ex dissimilitudine haereseos superioris schisma prorumpens, dum in Patre ac Filio et Spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et ineffabilem Trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione permiscuit. Secuta est deinde hunc quem diximus Arianae perversitatis impietas: quae ne videretur sacras miscere personas, diversas esse dixit atque dissimiles in Trinitate substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed ejusdem admodum pravitatis, licet similem sibi divinam esse asseruit Trinitatem, diversam tamen a seipsa esse contendit, admittens similitudinem, excludens parilitatem. Macedonius quoque irremediabili in Spiritum sanctum impietate blasphemans, licet ejusdem substantiae Patrem et Filium dixerit, sanctum tamen Spiritum creaturam vocans, reus totius Divinitatis fuit, quia laedi in Trinitate aliquid non potest sine totius Trinitatis injuria. Fotinus autem quamvis Jesum, qui ex Virgine natus est, Deum dixerit, male tamen cum principio hominis principium esse Dei confinxit. Apollinaris vero hominem unitum Deo inconsiderate intelligens, humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est Domino Jesu Christo impropria addere quam propria derogare. Quod enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor videatur, injuria est. Ita singuli ex similitudine haereseos haeresim procreantes, omnes quidem a se diversa, sed omnes tamen fidei adversa senserunt. Nuper quoque, id est, in diebus nostris, emersisse haeresim venenosam, et maxime Beligarum [ Lips. in marg. ex maxima Veligarum] urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis: quia cum recenti capite ex antiqua Ebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici, an recens debeat. Nova enim assertoribus, sed vetusta erroribus fuit. Solitarium quippe hominem Dominum nostrum Jesum Christum natum esse blasphemans, hoc quod ad Dei postea honorem potestatemque pervenit, humani meriti, non divinae asseruit fuisse naturae: ac per hoc eum divinitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi divinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse; cum utique Dominum Salvatoremque nostrum non Deum natum, sed a Deo blasphemaret assumptum: confinis scilicet huic haeresi quae nunc exstat, et quasi germana ac consanguinea, quaeque tam Ebionitis quam his recentibus consentanea, tempore quidem inter utrosque media, sed utrisque tamen perversitate conjuncta. Sint quamvis ejus nonnulla alia his quae jam diximus consimilia, sed longum est universa memorare. Neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem novorum sumpsimus.
CAPUT III. Pelagianorum pestilentem errorem notat. Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supradictae illius haereseos, quae ex Pelagiano errore descenderat, fuit: quod dicentes quidem solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse, eo progressi sunt, ut assererent homines, si velint, sine peccato esse posse. Consequens enim existimabant, ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possint, quidquid ille homo solitarius sine consortio Dei esse potuisset. Ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam; cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset. Quo factum est ut in majorem quoque ac monstruosiorem insaniam prorumpentes, dicerent, Dominum nostrum Jesum Christum hunc in mundum, non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla venisse: videlicet ut disciplinam ejus sequentes homines, dum per eamdem viam virtutis incederent, ad eadem virtutum praemia pervenirent: evacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri adventus donum et omnem divinae redemptionis gratiam, cum idem dicerent homines consequi posse vivendo, quod praestitisset Deus pro humana salute moriendo. Addiderunt quoque Dominum, Salvatoremque nostrum post baptisma factum esse Christum, post resurrectionem Deum: alterum assignantes unctionis mysterio, alterum merito passionis: unde advertit novus nunc jam, non novae haereseos auctor, qui Dominum Salvatoremque nostrum solitarium hominem natum esse contendit, idem se omnino dicere quod Pelagianistae ante dixerunt: et consequens errori suo esse, ut qui utique sine peccato solitarium hominem Jesum Christum vixisse asserit, omnes quoque per se homines sine peccato posse esse blasphemet: nec necessariam quoque exemplo illius dicant redemptionem Domini fuisse, cum ad coeleste regnum suo tantum homines nisu (ut aiunt) valeant pervenire. Nec dubium id est, re ipsa penitus declarante. Hinc enim illud est, quod intercessionibus suis Pelagianistarum querelas fovet, et scriptis suis causas illorum asserit: quod subtiliter his, vel, ut verius dixerim, subdole patrocinatur, et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu, sciens scilicet ejusdem se esse sensus, ejusdem spiritus, et ideo dolens cognitam [ Lips. in marg. cognatam] sibi haeresim ab Ecclesia esse disjunctam, quam scit sibi utique perversitate conjunctam.
CAPUT IV. Leporius una cum aliis nonnullis Pelagianismum recantat. Sed tamen quia illi qui de hac pestilentium spinarum stirpe descenderant, divina ope jam ac pietate sanati sunt, orandus quoque etiam nunc Dominus Deus noster est, ut quia consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et haec nova, similibus malorum initiis similem bonorum exitum largiatur. Leporius enim tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione, vel potius pravitate, descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos, aut inter primos, aut inter maximos, fuit a nobis admonitus, a Deo emendatus; ita male conceptam persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene admiranda sit correctio illius, quam illaesa multorum fides; quia primum est errorem penitus non incurrere, secundum bene repudiare. Is ergo in se reversus, non solum in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae civitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit: scilicet ut ubi deviatio ejus prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur; et qui testes erroris antea fuerant, iidem postea correctionis essent.
CAPUT V. Publicum peccatum publica confessione diluendum esse Leporii exemplo confirmat, simul ex ejus sententia docens quid de Verbi Incarnatione sentiendum sit. Ex cujus confessione, vel potius deploratione, nonnulla inserenda existimavimus, duplici ex causa: ut correctio eorum et nobis testimonio et his qui nutant exemplo esset; quorumque errorem sequi non erubuissent, eorum emendationem sequi non erubescerent; ac sicut simili aegritudine infirmarentur, ita simili remedio sanarentur. Is ergo agnita opinionis suae perversitate, et inspecta fidei luce, scribens ad episcopos Gallicanos, ita exorsus est: Quid in me primum, o domini mei venerandi et beatissimi sacerdotes, accusem nescio, et quid in me primum excusem non invenio. Sic imperitia et superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic fervor cum intemperantia, sic, ut verius dicam, cum sui diminutione debilis fides, simul in me omnia recepta viguerunt, ut tot et tantis simul sit et obedisse confusio, et haec eadem ab animo potuisse cedere, mihi stupenda gratulatio. Et post pauca subjungit: Si ergo minime percipientes hanc potentiam Dei, sensu nostro et propria ratione sapientes, quasi in inferiora [ Lips. in marg. quasi inferiora] se Deus agere videatur, ita hominem cum Deo natum esse dicamus, ut seorsum quae Dei sunt soli Deo demus, et seorsum quae sunt hominis soli homini reputemus, quartam manifestissime introducimus in Trinitate personam, et de uno Filio Deo non unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a nobis jam ipse Dominus et Deus Christus avertat! Ergo confitemur Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum unicum Filium Dei, qui sibi ante saecula natus ex Patre est, nobis a tempore de Spiritu sancto, et Maria semper virgine factum hominem, Deum natum. Et confitentes utramque substantiam carnis ac Verbi, unum eumdemque Deum atque hominem inseparabilem semper pia fidei credulitate suscipimus; et ex tempore susceptae carnis, sic omnia dicimus quae erant Dei transisse in hominem, ut omnia quae erant hominis in Deum venirent. Et hac intelligentia Verbum factum sit caro, non ut conversione aut mutabilitate aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut potentia divinae dispensationis Verbum Patris numquam a Patre discedens, homo proprie fieri dignaretur, incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio quo [ Al. quod] ipse novit; nostrum namque est credere, illius nosse. Ac sic ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen quia incarnatus dicitur, et immixtus, diminutio ejus est accipienda substantiae; novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri; novit in se ita suscipere ut nihil ei crescat augmenti, sicut seipsum totum novit infundere, ut nihil accidat detrimenti. Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae secundum experimentorum visibilia documenta facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus creaturis, putemus Deum hominemque commixtum, et tali confusione carnis et Verbi quasi aliquod corpus effectum. Absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam; hujusmodi enim commixtio partis utriusque corruptio est. Deus enim, qui capax non capabilis est, penetrans non penetrabilis, implens non implebilis, qui ubique simul totus est, et ubique diffusus est, per infusionem potentiae suae misericorditer naturae est mixtus humanae. Et post pauca: Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine Deus homo Jesus Christus Filius Dei. Ac sic in alterutrum unum fit Verbum et caro: ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio, et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent. Nec alter Deus, alter homo, sed idem ipse Deus qui et homo; et vicissim homo, qui et Deus Jesus Christus unus Dei Filius nuncupetur et vere sit: et ideo id agendum nobis semper est et credendum, ut Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, Deum verum, quem cum Patre semper et aequalem Patri ante saecula confitemur, eumdem a tempore susceptae carnis factum Deum hominem non negemus; nec, quasi per gradus et tempora proficientem in Deum, alterius status fuisse ante resurrectionem credamus, alterius post resurrectionem, sed ejusdem semper plenitudinis atque virtutis. Et item paulo post: Sed quia Verbum Deus in hominem dignanter hominem suscipiendo descendit, et per susceptionem Dei homo ascendit in Verbum, totus Deus Verbum factus est totus homo. Non enim Deus Pater homo factus est, nec Spiritus sanctus, sed Unigenitus Patris; ideoque una persona accipienda est carnis et Verbi, ut fideliter sine aliqua dubitatione credamus unum eumdemque Dei Filium, inseparabilem semper geminae substantiae, etiam gigantem nominatum in diebus carnis suae (Psalm. XVIII), et vere semper omnia gessisse quae sunt hominis, et vere semper possedisse quae Dei sunt. Quoniam et sic crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Deï (II Cor. XIII).
CAPUT VI Concors catholicorum doctrina uti orthodoxa fides amplectenda est. Hanc ergo ejus confessionem, id est, catholicorum omnium fidem, et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, comprobaverunt. Neque ullus adhuc omnino exstitit cui fides haec sine infidelitatis crimine displiceret, quia professio impietatis est, probatam negare pietatem. Sufficere ergo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae veritatis manifestatio est auctoritas universorum, et perfecta ratio facta est ubi nemo dissensit [ Lips. in marg. dissentit]. Ita ut qui contra hoc sentire nitatur, hujus prima statim fronte non tam sit audienda assertio, quam damnanda perversitas: quia praejudicium secum damnationis exhibuit, qui judicium universitatis impugnat; et audientiae locum non habet, qui a cunctis statuta convellit. Confirmata enim semel ab omnibus veritate, quidquid contra id venit, hoc ipso statim falsitas esse noscendum est, quod a veritate dissentit. Ac per hoc sufficere ei etiam id solum convenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a judicio veritatis. Sed tamen quia rationi non obest sermo rationis, et semper veritas ventilata plus rutilat, meliusque est errantes disputationis curatione corrigi, quam censurae severitate damnari; curanda est, quantum in nobis est, per divinam opem in novis haereticis vetus haeresis, ut, recepta per sacram misericordiam sanitate, medela potius eorum det sanctae fidei testimonium quam damnatio justae severitatis exemplum. Adsit tantum disputationi ac sermoni de se habito ipsa Veritas, et pietate illa qua Deus ad homines venire dignatus est humanis erroribus opituletur, qui ad hoc se vel maxime in terris atque in homine nasci voluit, ut falsitati amplius locus esse non posset.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. Posteriorum haereticorum errores in auctoribus atque inventoribus suis damnatos et confutatos esse. Quoniam libello primo quaedam praemisimus, quibus novum haereticum ex antiquis haereseos stirpibus pullulare approbaremus, sufficere quidem ei ad excipiendam justae damnationis sententiam debet priorum haereticorum justa damnatio. Quia cum easdem radices habeat, atque iisdem erroribus [ Lips. in marg. scrobibus] emergat, satis jam in auctoribus suis ipse damnatus est; maxime cum idipsum quod ipsi asserunt, etiam hi qui proxime ante hos male secuti sunt bene condemnarint, ut sufficere his abunde jam in alterutrum suorum exempla debeant, vel horum scilicet qui emendati, vel eorum qui condemnati sunt. Si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medelam; si corrigi non queunt, habent in suorum damnatione sententiam: tamen ne praejudicio magis adversum eos quam judicio uti velle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem, vel potius blasphemantem amentiam proferamus: Sumentes in omnibus scutum fidei, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI), scilicet ut resurgens vetusti draconis caput idem divini sermonis gladius etiam nunc in novis anguibus desecet, qui prius in antiquis serpentibus amputavit. Nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro desectione istorum haberi debet desectio illorum: et quia renascentes colubri pestiferos in Ecclesia Domini flatus agunt et tabescere quosdam sibilis suis faciunt, jungenda est propter novas infirmitates antiquis curationibus recens medela, ut etiam si illud quod prius actum est non valet ad languoris damnationem [ Lips. in marg. curationem], hoc tamen quod nunc agimus valeat ad languentium sanitatem.
CAPUT II. Virginem Deiparam non tantum Χριστοτόκον, verum etiam Θεοτόκον, et Christum vere Deum esse demonstrat. Dicis itaque, quisquis es ille haeretice, qui Deum ex Virgine natum negas, Mariam matrem Domini nostri Jesu Christi Θεοτόκον, id est, matrem Dei, appellari non posse, sed Χριστοτόκον., hoc est, Christi tantum matrem, non Dei nemo enim, inquis, antiquiorem se parit. Ac de hoc quidem tam stulto argumento, quo nativitatem Dei carnali intelligentia aestimandam putas, et mysterium majestatis humanis credis censendum esse rationibus, postea, si Deus annuet, disputabimus; nunc interim et Christum Deum, et Mariam matrem Dei divinis testibus approbemus. Audi itaque loquentem ad pastores de Dei ortu angelum Dei: Natus est, inquit, vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Lucae II). Ne solum utique in Christo hominem intelligeres, et Domini tibi et Salvatoris nomen adjecit, scilicet ut quem Salvatorem esse cognosceres, Deum nequaquam esse dubitares; et cum salvandi virtus non nisi divinae competeret potestati, divinae esse eum potentiae non ambigeres, in quo potentiam salvandi esse didicisses. Sed hoc incredulitati tuae parum fortasse videatur, quia cum angelus Dominum potius et Salvatorem quam Deum aut Dei Filium nominavit, cum utique impiissime Deum neges quem Salvatorem esse fatearis. Audi quoque archangelum Gabrielem Mariae virgini praedicantem: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Vides quemadmodum nativitatem Dei indicaturus, Divinitatis opera praemiserit? Spiritus enim sanctus, inquit, veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Pulcherrime loquens angelus, divinitate verborum, majestatem divini operis explicuit. Spiritus enim sanctus Virginis interiora sanctificans, et in his potentia divinitatis suae spirans, humanae se inseruit miscuitque naturae, atque id quod alienum a se fuerat suum fecit, virtute id sua, scilicet, ac majestate praesumens. Ac ne ad introitum divinitatis humana fortasse infirmitas non subsisteret, venerandam omnibus Virginem virtus Altissimi roboravit, ut corpoream imbecillitatem circumfusa umbrae suae protectione firmaret, et ad consummandum conceptus sacri inenarrabile sacramentum humana infirmitas non deficeret, quam divina obumbratio sustineret. Spiritus ergo, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Si nasciturus itaque de sana Virgine homo tantummodo solitarius erat, quid tanto agebatur sacri adventus nuntio? quid tanto divinitatis ipsius apparatu? Si utique homo ex homine, et caro tantummodo nascebatur ex carne, jussio quippe tantum ad id potuerat aut voluntas divina sufficere. Si enim ad fabricandos coelos, fundandam terram, creandum mare, sedes denique et thronos, et angelos, et archangelos, et principatus, et potestates, si ad creandam postremo omnem coelestem militiam, et ad illa innumera divinorum exercituum millium millia, sola sibi tantum voluntas Dei imperiumque suffecit (quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psalm. XXXII), cur id ad conceptionem (ut tu ais) unius hominis parum visum est, quod satis ad procreationem divinorum omnium fuit? et id potentia ac majestas Dei in ortu unius infantuli parum credidit, quod ad conditionem terrenorum omnium coelestiumque suffecit. Sed illud utique est, quod illa omnia opera acta fuerant per jussionem Dei; nativitas autem agenda non erat nisi per adventum, quia et concipi ab homine Deus nisi se donante, et nasci nisi se illabente, non poterat; et ideo archangelus superventuram Virgini majestatem sacram indicabat, videlicet ut quia agi tanta res per hominum officium non valebat, ipsius ad futuram deceret [ Lips. in marg. diceret] majestatem in conceptu, qui erat futurus in partu. Et ideo descendit Verbum Filius, adest majestas Spiritus sancti, virtus obumbravit Patris, utique ut in sacramento sacrae conceptionis omnis esset cooperatio Trinitatis. Ideo inquit: Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Bene addidit, ideo, ut ostenderet scilicet ideo haec secutura, quia fuerant illa praemissa; et quia Deus supervenisset in conceptione, ideo Deus futurus esset in partu. Rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens: Utique quia Spiritus sanctus superveniet, et quia virtus Altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Hoc est dicere: Ne ignores, inquit, hunc tantae rei apparatum, hoc tanti mysterii sacramentum, ideo in te tota veniet majestas Dei, quia ex te nascetur Filius Dei. Quid hic ultra adhuc ambigi, aut quid amplius dici potest? Deum dixit superventurum, Dei Filium nasciturum. Tu quaere nunc, si placet, quomodo aut Dei Filius Deus non sit; aut quomodo quae Deum edidit, Theotocos, id est, Dei mater esse non possit? Sufficere ergo haec tibi sola, immo sufficere haec tibi summa deberent.
CAPUT III Prosequitur idem argumentum veteris Scripturae testimoniis. Sed quia testimonia sacrae nativitatis abunde suppetunt, utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent, inspiciamus in pauxilla aliqua portione, etiam ad nuntiationem de Deo veteris Testamenti, ut intelligas futurum ex Virgine Dei ortum, non tunc tantum cum factus est nuntiatum, sed etiam ab ipso admodum mundi ortu esse praedictum; revera ut quia ineffabile opus agendum erat, tolleret quandoque incredulitatem rerum praesentium praemissa semper annuntiatio futurorum. Ait itaque Isaias propheta: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isaiae VII). Quis est hic incredulae ambiguitati locus? Concepturam propheta virginem dixit, virgo concepit; filium nasciturum, filius natus est; vocandum Deum, vocatur Deus. Hoc enim appellatur nomine, quod natura. Unde cum vocandum eum Dei Spiritus Deum dixerit, probat se ab Spiritu Dei vacuum, qui se a consortio reddit divinae nuncupationis alienum. Ecce ergo, inquit, virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Sed illud est forsitan quo se infidelis vertat tergiversatio, ut dicat hoc quod vocandum eum Deum propheta dixerat, non tam ad majestatem divinitatis quam ad appellationem nominis pertinere. Sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in Evangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam Dei Spiritus dici non potest? Quid ergo illud est? ut intelligamus utique prophetiam illam divinitatis nomen tunc praedixisse, non carnis. Nam cum aliud in Evangelio homo unitus Deo nomen acceperit, necesse est utique hoc vocabulum hominis fuisse, illud divinitatis. Sed pergamus ulterius, et alia ad veritatem probandam veritatis testimonia convocemus. Ubi enim de Deo agitur, nulla re divinitas melius quam suis testibus approbatur. Ait ergo idem propheta alibi: Filius natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Isa. IX). Sicut superius utique vocandum eum Emmanuel propheta dixerat, ita hic vocandum eum et magni consilii nuntium, et Deum, fortem, et patrem futuri saeculi, et pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in Evangeliis vocatum his nominibus legerimus; ut intelligamus scilicet non carnis esse haec vocabula, sed divinitatis: atque illud in Evangeliis nomen esse hominis suscepti, hoc ingenitae potestatis. Et quia nasciturus in homine Deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse divisa, ut et carni hominis nomen inderet, et divinitati Dei. Vocabitur ergo, inquit, magni consilii nuntius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Non hic, quisquis es, o haeretice, non hic propheta ille divino spiritu plenus, exemplo assertionis tuae, illum qui natus est, conflatili statuae et figmento insensibili comparavit. Filius enim, inquit, natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii nuntius, Deus, fortis. Ne hunc quem annuntiabat alium quam illum qui in carne natus est intelligeres, nomen nativitatis adjecit, dicens: Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis. Vides quot cognominibus ad demonstrandam corporalis ortus proprietatem propheta usus sit? et natum enim eum et parvulum nominavit, scilicet ut evidentius significationem natae sobolis nomen exprimeret parvitatis: praevidens absque dubio divinus Spiritus hanc blasphemantium haereticorum perversitatem, his omni mundo Deum qui nascebatur rerum ipsarum vocabulis demonstravit; ut etiam si blasphemare haereticus quaereret, blasphemiae tamen locum penitus invenire non posset. Filius ergo, inquit, natus est nobis, parvulus datus est nobis, cujus principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus magni consilii nuntius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Parvulum hunc qui natus est, et pacis principem esse docuit, et futuri saeculi patrem, et Deum, fortem. Quis est tergiversandi locus? separari parvulus hic qui natus est a Deo qui in eo natus est non potest; hunc enim quem natum dixit, patrem futuri saeculi nominavit; hunc quem parvulum nuncupavit Deum, fortem praedixit. Quid est, haeretice, quo te conferas? septa et conclusa sunt omnia, non est usquam penitus exeundi locus. Superest ut errorem quem voluntas noluit intelligere, tandem incipiat vel necessitas confiteri. Sed non contenti his quae sufficiunt, quid etiam per alium prophetam Spiritus sanctus dixerit inquiramus: Si affiget, inquit, homo Deum suum, quia vos affigitis me (Malach. III)? ut evidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod de passione Domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius de quo dicebat ore praedixit: Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me? Nonne tibi, quaeso, dixisse hoc Dominus Deus noster quasi ad crucem ductus videtur? Cur, quaeso, Redemptorem vestrum me non agnoscitis? Cur Deum indutum pro vobis carne nescitis? Salvatori vestro necem paratis? auctorem vitae ad mortem ducitis? Deus vester sum, quem suspenditis, Deus vester quem crucifigitis. Quis, rogo, hic error, aut quae insania est? Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me? Vides quomodo vox haec ipsarum quodammodo quae actae sunt rerum vox sit? Numquid expressius quidquam aut manifestius quaereres? Vides quomodo testimonia sacra natum in carne Dominum Jesum Christum, ab ipsis quodammodo incunabulis usque ad crucem, quam pertulit, prosecuta sint? Cum utique illum quem alibi legis Deum in carne nasci, hic Deum in cruce videas affigi. Et ideo a propheta et illic ubi natus est Deus dicitur, et illic ubi crucifixus est Deus evidentissime nominatur; ne scilicet in aliquo dignitati divinitatis praejudicaret carnis assumptio, et honorem majestatis infringeret vel humilitas corporis, vel contumelia passionis; cum utique augere in nobis affectum ejus et cultum debeat vel dignatio tam humilis nativitatis, vel pietas tam benigna patientis, quia maximum utique et immani simum scelus est, ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.
CAPUT IV. Ex apostolo Paulo ejusdem doctrinae testimonia profert. Sed his omissis, quae explicari ideo nullo modo possunt, quia sicut immensitas beneficiorum illius, ita et relatio modum non habet, tempus est ut fortissimum de eo ac manifestissimum testem ejus apostolum Paulum consulamus; fidelissime enim nobis omnia de Deo dicere potest, e cujus semper pectore locutus est Deus. Testatur ergo in hunc modum de gratia atque adventu Domini Dei nostri, missus ad destruendum gentilis superstitionis errorem electus gentium magister: Apparuit, inquit, gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et juste vivamus in hoc mundo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II). Apparuit, inquit, gratia Dei Salvatoris nostri. Bene congruo ad ostendendum novae gratiae et generationis adventum sermone usus est. Dicens enim, apparuit, ortum novae gratiae ac nativitatis expressit, quia exinde apparere donum gratiae novae coepit, ex quo Deus in mundo natus apparuit. Digna ergo et congrua hanc novae gratiae lucem verbi proprietate, quasi digito indicante, monstravit. Hoc enim rectissime apparuisse dicitur, quod subita quasi apparitionis luce monstratur. Sicut in Evangeliis apparuisse stellam magis orientalibus legimus (Matth. II); et in Exodo, Apparuit, inquit, Mosi angelus in igne flammae rubi (Exod. III). In omnibus enim et his et aliis visionibus sacris hoc utendum vel maxime verbo Scriptura existimavit, ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. Ita ergo et Apostolus sciens adventum coelestis gratiae, quae ortu sacrae nativitatis apparuit, verbo eam fulgidae apparitionis expressit, ut apparuisse utique id diceret quod novae lucis splendore radiaret. Apparuit ergo gratia Dei Salvatoris nostri. Numquid causari hic aliquid quasi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud Deum? ut Salvatorem a majestate nominis sui distrahas, et Dominum [ Lips. in marg. Deum] a divinitate secernas? Ecce hic vir Dei ex Deo loquitur, et apparuisse ex Maria gratiam Dei evidentissima praedicatione testatur. Ac ne forte non ex Maria Deum apparuisse diceres, nomen statim addidit Salvatoris, scilicet ut eum natum ex Maria Deum crederes, quem Salvatorem natum negare non possis, juxta illud: Quia natus est vobis hodie Salvator (Luc. II). O admirabilem et vere a Deo datum gentibus magistrum! qui sciens futuram hanc haereticae pravitatis insaniam, quae in litem vocabula Dei verteret, et calumniari Deo de suis nominibus non timeret, ne Salvatoris vocabulum haereticus a divinitate secerneret, nomen Dei ante praemisit; scilicet ut praemissum Dei nomen omnia sibi quae sequerentur nomina vindicaret, neque ullus in sequentibus solitarium esse hominem Christum crederet, quem in primo statim vocabulo Deum esse didicisset. Exspectantes, inquit idem Apostolus, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Vidit profecto ille divinae sapientiae doctor ad insidiosas calliditates diabolicae captionis simplicem tantummodo non sufficere doctrinam, nisi sanctam fidei praedicationem munimine cautionis armasset. Et ideo cum superius nomen Dei Salvatorisque posuisset, hic addidit, Jesu Christi; scilicet ne ad significandum Dominum Jesum Christum sufficere tibi forsitan nomen solum non crederes Salvatoris, et non eumdem Jesum Christum Deum esse intelligeres quem Salvatorem Deum esse cognovisses. Quid ergo ait? Exspectantes, inquit, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Nihil hic de nominibus Domini nostri deest, et Deum hic, et Salvatorem, et Jesum et Christum vides. Sed omnia haec videns, omnia in Deo esse perspicis. Audisti enim Deum, sed Salvatorem. Audisti Deum, sed Jesum. Audisti Deum esse, sed Christum. Separari hoc appellationis diversitate non valet, quod divinitas unitate conjunxit. Quidquid libet de his requisieris, idem invenies. Salvator Deus est, Jesus Deus est, Christus Deus est: omne hoc quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum est potestate. Quia cum et Salvator Deus sit, et Jesus Deus, et Christus Deus, intelligere apertum est quod omnia haec distinguuntur appellatione, sed junguntur majestate. Et cum evidentissime audias quod unus in singulis nuncupatur Deus, intelligere utique aperte potes quod est in omnibus unus Deus. Ac sic non licet tibi jam ex dissimilitudine Dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis, et pro varietate appellationis diversitatem facere personae. Non licet dicere: Christus ex Maria natus est, et non Deus; Apostolus enim proclamat: Deus. Non licet dicere, Jesus ex Maria natus est, et non Deus; Apostolus enim testatur: Deus. Non licet dicere: Salvator natus est, et non Deus; Apostolus enim confirmat: Deus. Nihil est quo te conferas; quidquid de Dominicis vocabulis sumpseris, Deus est quod nominaris. Nihil est quod dicas, nihil est quod afferas, nihil quod improba falsitate confingas. Potes habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod deneges.
CAPUT V. Ex gratiae divinae muneribus quae per Christum accipimus, colligit ipsum vere Deum esse. Quamquam quia de divina hac Salvatoris Domini nostri gratia paulo superius loqui coepimus, volo ut de eadem re adhuc ex lectionibus sacris aliqua dicamus. Legimus in Actibus Apostolorum, apostolum Petrum eos qui, Evangelium recipientes, nihilominus tamen jugum vetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: Quid, inquit, tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Actor. XV). Donum certe gratiae hujus per Jesum Christum datum apostolus dicit. Responde mihi nunc, si placet, gratiam hanc quae ad salutem omnium data est, ab homine, an a Deo datam existimes? Si ab homine, reclamat tibi Vas Dei Paulus, dicens: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri (Tit. II). Divini esse gratiam hanc docet muneris, non imbecillitatis humanae. Et sane etiam si sacrum testimonium non suppeteret, ipsa rei veritas testimonio erat, quia praestare rem perpetui et immortalis boni fragilia et terrena non possunt, nec dare quisquam alteri valet quo ipse indiget, aut tribuere illius rei copiam cujus rei inopiam sustinere fateatur. A Deo ergo necesse est gratiam datam non neges. Deus ergo est qui dedit, data autem est per Dominum nostrum Jesum Christum; ergo Dominus Jesus Christus Deus. Si autem est ille, utique ut est, Deus, ergo illa quae Deum peperit, Theotocos, id est, genitrix Dei. Nisi forte ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem tendere velis, ut illam ex qua Deus natus est, Dei matrem neges: cum illum qui natus est, Deum negare non possis. Sed videamus tamen quid de hac eadem Domini nostri gratia etiam Evangelium Dei senserit. Gratia, inquit, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? Unde in eo virtus divina, si in eo sola, ut ais, humana conditio? Unde coelestis largitas, si terrena paupertas? Nemo enim potest tribuere quod non habet. Dans ergo divinam gratiam Christus, habuit quod dedit. Neque enim potest harum diversissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis, et habeat munificentiam largientis. Et ideo sciens apostolus Paulus omnes divitiarum coelestium thesauros in Christo esse, recte ad Ecclesias scribit: Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (I Cor. XVI). Qui scilicet saepius jam docuerat eumdem Deum esse quem Christum, cunctamque in illo majestatem deitatis esse, et omnem in eo corporaliter plenitudinem Divinitatis habitare, recte utique jam sine adjectione nominis Dei solam precatur gratiam Christi. Quia cum eamdem docuerit saepius gratiam Dei esse quam Christi, plenissime nunc solam precatur gratiam Christi, quia in gratia Christi omnem scit Dei gratiam contineri. Gratia ergo, inquit, Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Interrogo te, quisquis es, o haeretice, scribens haec ad Ecclesias Paulus, quid his precabatur ad quos scribebat? Gratia enim, inquit, Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Si homo solitarius Jesus Christus, ergo et ille optans dari Ecclesiis gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat; et dicens, gratia Christi vobiscum, hoc dicebat, gratia hominis vobiscum, gratia carnis vobiscum, gratia imbecillitatis corporeae, gratia fragilitatis humanae Aut cur omnino nomen gratiae ipsius nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat ut ejus gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius quae optabatur gratiae non haberet? Ergo vides haec stulta esse penitus et ridicula; immo potius non ridicula, sed deflenda: ea enim quae quibusdam facilioribus sunt ridicula; piis ac fidelibus flenda sunt, quia in stultitia vestrae infidelitatis illi effundunt lacrymas charitatis, et in insipientia impietatis alienae illi habent lacrymas pietatis suae. Resipiscamus ergo aliquando, et respiremus, quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam spiritu caret cum sit utique et spiritali sapientia vacuus, et spiritu salutis alienus.
CAPUT VI. Divinae gratiae conferendae facultatem non accessisse in Christo temporis progressu, sed ab ipso ortu illi congenitam fuisse. Sed dicas forsitan gratiam hanc Domini nostri Jesu Christi, de qua Apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei illapsu divinitatis infusam; quia et homo ipse a te Dominus noster Jesus Christus, quem solitarium dicis, non cum Deo natus, sed postea a Deo dicatur assumptus, ac per hoc totum, homini illi gratiam quando et divinitatem datam? Neque nos aliud dicimus quam quod divina gratia cum divinitate descenderit, quia et divina gratia Dei sit et largitio quodammodo ipsius divinitatis ac donum munificentia gratiarum. Temporis ergo inter nos forsitan putetur magis quam rei esse distantia, quia divinitatem quam nos cum Domino Jesu Christo natam, tu postea dicas infusam. Sed illud est quod natam cum Domino divinitatem negans, nec postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque res in parte esse impia, et in parte probari pia, et eadem in portione fidei et in portione esse perfidiae. Primum ergo illud a te requiro: Dominum nostrum Jesum Christum, qui ex Maria virgine natus est, hominis tantum filium, an etiam Dei dicas Filium? Nos enim, id est, catholicorum omnium fides, nos, inquam, omnes utrumque hoc et credimus, et intelligimus, et scimus, et confitemur, quod et hominis est filius, quia ex homine natus est, et Dei Filius, quia ex Divinitate conceptus. Tu ergo utrumque hoc, id est Dei Filium atque hominis, an tantum hominis esse asseris? Si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetae, reclamat denique ipse per quem est facta conceptio Spiritus sanctus. Obruitur impudentissimum os tuum cunctis divinorum apicum testimoniis; obruitur sacris voluminibus sanctis testibus; obruitur denique ipso Dei Evangelio, quasi divina manu. Et Gabriel ille magnus, qui in Zacharia vocem incredulam virtute verbi sui coercuit, multo magis in te blasphemam atque impiam suo ipso ore damnavit, dicens ad Mariam virginem Dei matrem: Spiritus, inquit, sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideo et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Vides quod ut secundum carnem hominis fieret filius Jesus Christus, ante est Filius Dei praedicatus? Paritura enim Dominum virgo Maria, sancto in se Spiritu descendente et virtute Altissimi cooperante concepit. Ac per hoc intelligis quod Domini Salvatorisque nostri inde est origo, unde conceptus; et cum descendente in Virginem totius Divinitatis plenitudine natus sit, filius esse hominis non poterat, nisi prius Dei Filius fuisset, et ideo missus ad annuntiandam sacri ortus nativitatem angelus Dei, cum sacramentum conceptionis ante dixisset, partui ipsi nomen imposuit, dicens: Ideo et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (hoc est, illius Filius nuncupabitur quo generante est generatus). Dei ergo Filius Jesus Christus, quia et a divinitate genitus, et a divinitate conceptus. Si autem Dei Filius, ergo indubitanter Deus; si autem Deus, ergo gratia Dei non carens, neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit. Gratia enim et veritas per Jesum Christum facta est.
CAPUT VII. Perfectam ab aeterno fuisse, esse et fore in Christo divinitatem, majestatem, potentiam, virtutem, etc. Omnis ergo in eo gratia, omnis virtus, omnis potentia, omnis divinitas, omnis denique divinitatis ac majestatis ipsius plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt, sive in coelo, sive in terra, sive in utero, sive in ortu: nihil umquam Deo de Deo defuit; semper enim cum Deo deitas, non loco umquam ab eo, non tempore separata: ubique enim Deus totus, ubique perfectus, non divisus, non demutatus, non imminutus est; quia nec addi umquam Deo nec detrahi quidquam potest: sic enim imminutionem deitatis non habet, sicut nec augmentum. Idem ergo in terris fuit, qui et in coelis; idem in humilibus, qui in excelsis; idem in hominis exiguitate, qui in Dei majestate. Et ideo bene Apostolus Christi gratiam nominans (I Corint. XVI), Dei gratiam nominabat, quia Christus totum erat quod Deus: omnis in ipsa statim hominis conceptione Dei virtus, omnis divinitatis venit plenitudo. Inde enim illi omnis divinitatis perfectio, unde et origo. Neque enim umquam sine Deo fuerat homo ille, qui utique hoc ipsum quod erat, a Deo acceperat. Hoc itaque primum, velis, nolis, negare non potes, quod Dominus Jesus Christus Filius Dei sit; Archangelo utique clamante in Evangeliis: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Lucae I). Hoc autem posito, scito te quidquid de Christo legeris, de Dei Filio legere; quidquid de Domino aut Jesu legeris, Dei Filium nominant: omnia haec ejus vocabula, Filium Dei clamant. Et ideo tu in his omnibus quaecumque audieris, nomen divinitatis agnoscens, cum in omnibus videas te Dei Filium intelligere debere, argumentare, si placet, quomodo Deum valeas a Dei Filio separare.
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. Christum eumdem hominem ac Deum secundum carnem ex Israel et virgine Maria editum esse. Scribens Romanis divinus ille Ecclesiarum magister, cum argueret, immo defleret Judaeorum, id est, fratrum suorum infidelitatem, his verbis usus est: Optabam, inquit, anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissiones; quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). O affectum, et fidelissimi apostoli, et piissimi propinqui, qui inaestimabili charitate mori vult, et pro cognatis ut proximus, et pro discipulis ut magister. Et quae tandem causa ut mori vellet? una utique, ut illi viverent. Vita autem eorum in quo continebatur? in hoc scilicet, ut ipse ait, ut Deum Christum secundum carnem natum ex sua carne cognoscerent. Et ideo utique Apostolus plus dolebat, quia eum ex Israel natum non intelligerent, qui ex suis editum plus amare deberent. Ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum carnem, qui sit super omnia Deus benedictus in saecula. Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas; sed idem qui ex illis natus est, Deus est. Quid circumis? quid tergiversaris? Christum ex Israel natum secundum carnem Deum esse Apostolus dicit. Tu doce quando non fuerit. Ex quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est super omnia Deus. Vides quia hoc Apostolus unitate conjunxerit, separari omnino non potest Deus a Christo. Sicut enim ex illis Christum Apostolus praedicat, ita Deum in Christo esse confirmat. Aut utrumque hoc neges necesse est, aut utrumque fatearis Natus secundum carnem Christus ex illis dicitur, sed idem in Christo Deus ab Apostolo praedicatur. Unde et alibi: Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Dividi hoc ab alterutro nequaquam potest. Aut Christum ex illis editum denega, aut ex Virgine Deum in Christo editum confitere: Qui est, inquit, super omnia Deus benedictus in saecula.
CAPUT II. Dei appellatio aliter Christo, aliter hominibus tributa est. Sufficere quidem fidelibus ad indicandam majestatem divinitatis nomen Dei abunde potuit: sed addendo, super omnia Deus benedictus, blasphemiam perfidae assertionis exclusit; ne quis scilicet impiorum vocabulum Dei interdum etiam hominibus temporarie dono divinae dispensationis indultum, ad injuriam summae divinitatis assumeret, et contumeliosis Deo comparationibus coaptaret, sicut utique illud ubi ad Moysen dicit Deus: Dedi te deum Pharaoni (Exod. VII), aut illud, Ego dixi, Dii estis (Psal. LXXXI), cum utique evidentissimam indulti nominis habeat significationem. Nam ubi dicit, Ego dixi, non tam nomen est potestatis quam sermo dicentis. Sed et illud ubi dicit, Dedi te deum Pharaoni, non divinitatem accipientis, sed potestatem dantis exposuit. Nam cum dixerit, dedi, in illo utique significata est Dei potestas qui dedit, non divinitatis natura in eo qui accepit. De Deo autem ac Domino nostro Jesu Christo cum dicitur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, et res statim probatur in verbo, et verbi res demonstratur in nomine, quia Dei nomen in Dei Filio non significatio est adoptionis indultae, sed veritas proprietasque naturae.
CAPUT III. Explicat illud Apostoli, Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem, etc. Itaque, inquit idem Apostolus, Nos neminem ex hoc novimus secundum carnem, et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V). Bene sibi cuncta sacri sermonis scripta conveniunt, et in omni penitus sui parte, etiam ubi verborum specie non consonant, rerum tamen virtute concordant: sicut in hoc quod ait, et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus; testimonium enim dicti praesentis confirmatio superioris est, quo dixit, Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Illic enim posuit, ex quibus Christus secundum carnem; hic autem, et si cognovimus Christum secundum carnem; illic, qui est super omnia Deus; hic autem, Christum secundum carnem nunc jam non novimus. Species verborum est alia, sed rei virtus una; eumdem enim quem illic secundum carnem natum Deum super omnia praedicat, hic secundum carnem se jam non nosse confirmat. Ideo scilicet, quia eumdem quem natum in carne noverat Deum, in saecula confitetur, et ideo a se eum ignorari secundum carnem, quia sit super omnia Deus benedictus in saecula; ac per hoc et illud ibi, qui est super omnia Deus, et hoc dicit, Non novimus jam Christum secundum carnem, quia est Deus benedictus in saecula. Ascendit ergo quodammodo, quasi in altiorem gradum doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sibi sensu in utroque conveniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia expressiore confirmat, dicens: Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus, videlicet, quia prius eum et hominem scimus et Deum, nunc tantum Deum. Cessante enim infirmitate carnis, nihil in eo jam novimus nisi virtutem divinitatis; quia totum in eo virtus est majestatis divinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae. Omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae carnis et perfectae divinitatis exposuit. Dicens enim, Et si cognovimus Christum secundum carnem, sacramentum nati in carne Dei locutus est; adjiciens autem, Nunc jam non novimus, vim depositae infirmitatis explicuit. Ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem divinitatis: Hoc est enim dicere, Cognovimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur, fuit; nunc jam non novimus postquam esse desivit. Natura enim carnis in spiritualem est translata substantiam; et illud quod fuerat quondam hominis, factum est totum Dei. Et ideo non novimus Christum secundum carnem, quia absorpta per divinam majestatem infirmitate corporea, nihil sacro resedit corpori ex quo imbecillitas in eo carnis possit agnosci. Ac per hoc quidquid fuerat prius substantiae duplicis, factum est virtutis unius. Cum utique non sit dubium Christum qui crucifixus est ex infirmitate nostra, totum vivere ex majestate divina.
CAPUT IV. Ex ea quae ad Galatas est Epistola profert testimonium quo probat infirmitatem carnis in Christo per divinitatem absorptam esse. Quod scilicet Apostolus omni scriptorum suorum corpore praedicans, bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem (Galat. I). Vides quam bene sibi in prioribus praesentibusque conveniat. Illic enim dicit, nunc jam non novimus Christum secundum carnem; hic ait, non ex hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum. Patet quemadmodum etiam hic idem quod in superioribus doceat. Dicens enim, missum se non per hominem, hoc dicit, non novimus Christum secundum carnem; et ideo non per hominum missum, sed per Jesum, quia per Christum missus, non per hominem missus sum, sed per Deum; nomen enim in eo jam hominis non cadit, in quo totum sibi divinitas vindicavit. Et ideo cum dixisset missum se non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, bene addidit, et Deum Patrem; hoc est, missum se a Deo Patre et a Deo Filio esse designans. In quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis generationis, duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen est virtus mittentis Dei. Et ideo ille missum se a Deo Patre et Deo Filio dicens, in personis quidem dualem ostendit numerum, sed in missione unam docuit potestatem.
CAPUT V. Sicut blasphemia est Christo adimere divinitatem, ita quoque verum hominem illum esse negare, blasphemum est. Sed per Christum, inquit, Jesum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Praeclarus utique et admirabilis magister, sciens Dominum Jesum Christum sicut verum Deum, ita et verum hominem praedicandum, ita semper majestatem divinitatis in eo praedicat, ut Incarnationis confessionem penitus non relinquat: excludens utique et phantasma Marcionis Incarnatione vera, et paupertatem Hebionis divinitate perfecta; ne scilicet per alterutram blasphemiae perversitatem Dominus Jesus Christus aut homo penitus sine Deo, aut Deus sine homine credatur. Bene ergo Apostolus missum se sicut a Deo Patre, ita et a Deo Filio praedicans, confessionem statim Dominicae Incarnationis adjunxit, dicens: Qui suscitavit eum a mortuis; verum scilicet incarnati Dei corpus suscitatum a mortuis docens juxta illud: Et si cognovimus Christum secundum carnem; bene addens, sed jam non novimus. Hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod sit a mortuis suscitatus. In eo vero se eum jam non nosse secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate, in sola eum noverit Dei esse virtute. Fidelis scilicet praedicandae Dominicae divinitatis et satis idoneus testis, qui in principio vocationis suae coelitus castigatus, majestatem suscitati a mortuis Domini nostri Jesu Christi, non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset.
CAPUT VI. Ex apparitione Christi, quae Apostolo persequenti Ecclesiam facta est, utramque naturam in eo fuisse demonstrat. Unde etiam apud Agrippam regem et caeteros mundi judices disserens, ita ait: Dum irem Damascum cum potestate et permissu principis sacerdotum, die media in via vidi, rex, de coelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et omnes qui mecum simul erant: omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem dicentem mihi Hebraica lingua, Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. XXVI). Vides quod eum Apostolus, quem in tanto majestatis fulgore viderat, recte jam se secundum carnem non nosse dicebat. Cum enim jubar illud divini luminis quod sustinere non potuit, in ipsa sui prostratione vidisset, vox haec secuta est: Saule, Saule, quid me persequeris? Cui quaerenti quis esset, ita evidenti Dominus personae suae significatione respondit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Te, te, inquam, haeretice, nunc interrogo, te appello: credis de se Apostolo, aut non credis? Aut si parum id aestimas, credis de se Domino, aut non credis? Si credis, finita quaestio est. Hoc enim necesse est quod nos credimus, credas. Nos enim, juxta Apostolum, et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Nos Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a Deo non separamus, et totum quod Christus est, esse in Deo credimus. Tu ergo si idem quod nos credimus, credis, eadem necesse est fidei sacramenta fatearis. Si autem a nobis dissides, si neque Ecclesiis, neque apostolo, neque ipsi denique de se Deo credis, ostende nobis in hoc quod Apostolus vidit, quid sit caro, et quid sit Deus. Ego enim hic discernere nihil valeo: video ineffabilem illuminationem, video inexplicabilem claritatem, video splendorem humanae fragilitati intolerabilem, et supra id quod ferre mortales oculi queunt, inaestimabilem majestatem, Dei luce fulgentem. Quae hic divisio, quae hic discretio est? In voce Jesum audimus, in majestate Deum cernimus; quid est aliud, nisi ut in una eademque substantia Deum et Jesum esse credamus? Volo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui. Dic mihi, quaeso, si tibi nunc persequenti fidem catholicam id appareret quod ignoranti Apostolo tunc apparuit, si te inopinantem atque securum fulgor ille circumdaret, et perculsum atque perterritum splendor immensi luminis consterneret, jaceresque in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi immensas et ineffabiles angustias pavor mentis augeret! Dic mihi, obsecro, cum te imminentis mortis formido premeret, et terror comminantis desuper majestatis urgeret, audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen, Saule, Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi quis esset, responderetur a coelo: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris; quid diceres? Nescio, non ad plenum adhuc credo, deliberare amplius mecum volo quem te esse existimem, qui e coelo loqueris, qui me fulgore tuae divinitatis obruis, cujus vocem audio et majestatem ferre non possum. Tractandum mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit, an non credendum; Christus sis tu, an Deus: si Deus solus sis, an in Christo; si Christus solus sis, an in Deo. Discretionem hanc subtiliter observari et diligenter considerari volo quid credendus sis, quid judicandus sis. Nolo enim aliquid de officio meo perdere, ut cum te ut hominem despiciam, aliquid tibi divini honoris impendam. Si ergo ut Paulus tunc apostolus jacuit, prostratus humi jaceres, et fulgore divini luminis obrutus extremos spiritus ageres, haec forsan diceres, hac otiosa loquacitatis garrulitate gannires. Sed quid facimus? quod aliud tunc Apostolo visum est. Et cum tremens ac semianimis concidisset, dissimulandum ultra non censuit, deliberandum amplius non putavit; suffecitque ei quod ineffabilibus experimentis quem ignorans hominem esse credidit, admonitus Deum esse cognovit: non dissimulavit, non distulit; nec male conceptum errorem infideli amplius deliberatione suspendit, sed audito e coelis Jesu Domini sui nomine, subdita ut famulus, trepida ut flagellatus, devota ut conversus voce respondit: Quid faciam, Domine? Itaque paratissima ac devotissima fide id statim meruit, ut quem fideliter credidit, eo ipso jugiter non careret; et ad quem corde transierat, is in cor ejus ipse transiret, dicente ipso de se Apostolo: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur, Christus (II Cor. XIII)?
CAPUT VII. Aliis rursum Apostoli testimoniis Christum Deum esse pronuntiat. Quo loco volo, haeretice, ut mihi disseras, hunc quem loqui Apostolum intra se dicit, homo sit an Deus? Si homo, quomodo in corde ejus corpus loqui poterat alterius? Si Deus, ergo jam non homo Christus, sed Deus: quia cum locutus in Apostolo Christus sit, et loqui in eo non potuerit nisi Deus, ergo locutus in eo est Christus Deus. Vides itaque nihil esse hic jam quod dici queat, nec disjunctionem aut divisionem aliquam inter Christum fieri et Deum posse, quia totus in Christo Deus, et totus in Deo Christus. Nulla hic recipi disseparatio potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una tantum pia, una tantum sana confessio, adorare, amare et colere Christum Deum. Vis autem adhuc plenius et cumulatius scire nullam inter Deum et Christum esse distantiam, et eumdem penitus Deum intelligendum esse quem Christum? audi Apostolum ad Corinthios loquentem: Omnes enim nos, inquit, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V). Alio autem loco ad Romanam Ecclesiam scribens: Omnes, inquit, astabimus ante tribunal Dei (Rom. XIV). Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Isaiae XLIX). Vides ergo unum atque idem tribunal Dei futurum esse quod Christi? Intellige ergo indubitanter Christum Deum; et ubi vides inseparabilem penitus Christi ac Dei esse substantiam, inseparabilem quoque agnosce esse personam. Nisi forte quia Apostolus in alia nos manifestandos epistola ante tribunal Christi, in alia ante tribunal Dei dixit, duo forte tribunalia facias, et alios judicandos a Christo, alios a Deo censeas. Sed haec frivola et furiosa sunt, et insanientibus insaniora. Agnosce ergo omnium Dominum, agnosce universitatis Deum, agnosce in tribunali Christi tribunal Dei. Ama vitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo judicandus es. Velis enim, nolis, manifestandus ante tribunal Christi es, et seposita impietatis blasphemia, ac verborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal Dei esse quam Christi, venies ante tribunal Christi, et invenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal Dei esse quod Christi, totamque in Filio Dei Christo et Filii Dei majestatem et Patris Dei potestatem. Non enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V). Qui enim negat Patrem, et Filium: omnis qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet (I Joan. II). Disce itaque inseparabilem esse Patris ac Filii honorem, inseparabilem dignitatem; neque honorari Filium sine Patre, nec Patrem posse sine Filio. Honorare autem Deum ac Dei Filium, nisi in Christo unigenito Dei Filio nullus valet, quia spiritum ipsum utique honorandi Dei, nisi in spiritu Christi habere non potest, dicente Apostolo: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). Et iterum: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui resurrexit (Ibid.). Vides ergo jam, etsi non vis, nullam omnino penitus vel inter Spiritum Dei et Spiritum Christi, vel inter judicium Dei et judicium Christi esse distantiam. Tu elige utrum malis, alterum enim fieri necesse est, ut aut Christum Deum esse fide intelligas, aut in Christo Deum damnatione cognoscas.
CAPUT VIII. In confessione divinitatis Christi, crucis confessionem non esse silentio premendam. Sed videamus tamen caetera quae sequuntur. Scribens ad Corinthiorum Ecclesiam idem, de quo superius locuti sumus, doctor Ecclesiarum omnium Paulus, ita locutus est: Judaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem qui salvi fiunt, Judaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Corinth. I). O fortissimum fidei Magistrum! cui docenti Ecclesias parum etiam hoc loco visum est ut Christum Deum esse diceret nisi crucifixum addidisset, scilicet ut ad exertissimam ac validissimam fidei doctrinam eumdem quem crucifixum diceret, Dei sapientiam praedicaret. Non ergo subtilitate aliqua aut circumitione verborum usus est, nec in praedicando Domini Evangelio crucis Christi nomen erubuit. Et licet hoc scandalum esset Judaeis, et stultitia gentibus, Deum audire natum, Deum audire corporeum, Deum audire passum, Deum audire crucifixum; non tamen ille propter Judaici scandali impietatem, virtutem pietatis suae non enervavit, aut propter alienae stultitiae infidelitatem fidei suae robur imminuit; sed palam, constanter, fortiter eum quem caro ediderat, homines occiderant, lancea perforarat, crux distenderat, virtutem Dei et sapientiam praedicabat, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Sed tamen hoc quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat virtus Dei et sapientia. Pro diversitate enim personarum, erat diversitas sensuum; et quod expers sani intellectus et incapax veri boni diffidentia insipiens denegaverat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.
CAPUT IX. Apostolicam praedicationem a Judaeis et gentibus repudiatam esse eo quod Christum crucifixum Deum esse confiteretur. Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed tuus maxime, cui crux Domini nostri Jesu Christi, et cum Judaeis scandalum est, et stultitia cum gentibus, qui sacramenta verae salutis et illorum respuis scandalo, et istorum non sapis stoliditate; cur Pauli apostoli praedicatio, aut paganis stultitia, aut Judaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines, si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse docuisset? cui enim nativitas illius, cui passio, cui crux, cui peremptio incredibilis aut gravis esse potuisset? aut quid novi vel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum hominem Christum esse dixisset, quod passim quotidie in hominibus conditio humana toleraret? Sed illud utique erat quod gentilis stultitia non recipiebat, quod Judaica infidelitas respuebat, quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, Apostolus Deum esse dicebat. Hoc erat utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures ferre non poterant, in homine Jesu Christo Dei praedicare nativitatem, Dei asseri passionem, Dei annuntiare crucem. Hoc utique erat grave, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum humanae audientiae, quod inauditum fuerat divinae contigisse naturae. Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina, quod numquam praedicatio tua aut gentibus stultitia, aut Judaeis scandalum erit. Numquam tu a Judaeis atque gentibus aut cum Petro crucifigeris, aut cum Jacobo lapidaberis, aut cum Paulo capite plecteris. Non enim habet praedicatio tua illorum offensionem. Solitarium hominem natum, solitarium passum asseris. Timere non potes, ne persecutione sua te illi laedant, cum tu eos tua praedicatione confirmes.
CAPUT X. Quomodo Christum Dei virtutem et Dei sapientiam asserat Apostolus. Sed videamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus ergo, juxta Apostolum, virtus Dei et sapientia Dei est. Quid habes quod respondeas? quid habes quo te conferas? Exire hinc et progredi nusquam potes. Christus Dei sapientia est, et Dei virtus. Ille quem Judaei insectati sunt, quem gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris; ille, inquam, qui et paganis stultitia est, et Judaeis scandalum, et tibi utrumque; ille, inquam, est Dei virtus, et Dei sapientia. Quid habes quod agas? claudes fortasse aures ne audias. Hoc et Judaei, Apostolo praedicante, fecerunt. Quidlibet facias, Christus in coelo est, et in Deo, et cum eo, atque in eo in superioribus, in quo et in inferioribus fuit, persequi eum jam cum Judaeis non potes. Sed facis unum tamen quod potes, persequeris eum in fide, persequeris in Ecclesia, persequeris opinionis impiae telo, persequeris pravi dogmatis gladio. Plus forte aliquid quam quidam veterum Judaeorum facis: Christum tu nunc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. Sed minoris criminis forsan putas, quod injicere in eum jam manus non potes. Non minus, inquam, non minus illi gravis illa est persecutio, in qua eum in suis impii persequuntur. Sed offendit te Dominicae crucis nomen, hoc et Judaeos semper offendit. Exhorrescis Deum audire passum, hoc et gentilis error irrisit. Quaero ergo nunc, in qua ab illis parte dissideas, cum in hac tibi atque illis perversitate conveniat? Sed ego praedicationem hanc sacrae crucis, praedicationem hanc Dominicae passionis non solum non imminuo, sed, quantum in voto est ac substantia mea, augeo. Hunc enim qui crucifixus est, non solum virtutem ac sapientiam Dei, qua nihil majus est, sed etiam totius divinitatis ac majestatis Dominum praedicabo. Hoc magis, quod hic sermo meus doctrina Dei est, dicente Apostolo: Sapientiam loquimur inter perfectos: sed sapientiam non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum saeculi hujus cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II). Sed, sicut scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (Ibid. et Isaiae LXIV). Vides quam breviter sermo Apostolicus quanta dixerit? Sapientiam se loqui dicit, sed sapientiam quam perfecti tantummodo sciant, prudentes saeculi nesciant. Dei enim hanc ait esse sapientiam, quae sit divino tecta mysterio, et ante omnia saecula in sanctorum gloriam praedestinata; atque ideo eam his tantum qui Deum sapiunt esse cognitam, principibus autem saeculi hujus penitus ignotam. Causam autem subdidit, qua utrumque quod dixerat comprobaret, dicens: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Sed scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Vides ergo quod sapientia Dei in mysterio abscondita, et ante saecula praedestinata, his fuit incognita, qui majestatis Dominum crucifixerunt? his autem cognita qui susceperunt? Bene autem in mysterio absconditam dicit Dei fuisse sapientiam, quia nullius hoc umquam hominis vel oculus videre, vel audire auris, vel cor potuit cogitare, quod majestatis Dominus vel nasciturus esset ex Virgine, vel venturus in carne, vel omni afficiendus poenae et contumeliae passione. Sed haec utique Dei dona, sicut nemo est qui, cum essent abscondita in mysterio, sapere umquam per se potuerit, ita beatus est qui revelata cognovit. Unde quicumque eam non agnoverunt, necesse habeantur inter principes saeculi; qui autem cognoverunt, inter sapientes Dei. Non agnoscit ergo Deum in carne natum, qui negat; ergo et vos non agnoscitis, qui negatis. Sed quidlibet faciatis, quamlibet impie negetis, nos plus Apostolo credimus. Et quid Apostolo dico? plus Deo credimus. Ipsi enim per Apostolum credimus, quem locutum in Apostolo certi sumus. Dominum majestatis sermo divinus crucifixum a principibus hujus saeculi dicit; tu negas, et illi negabant Deum se crucifigere qui crucifigebant. Habent ergo qui confitentur cum confitente Apostolo partem, habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. Quid ergo est hic jam quod dici queat? Dominum majestatis crucifixum Apostolus dicit: immuta hoc si potes; separa nunc, si vales, Jesum a Deo. Crucifixum certe a Judaeis Christum negare non potes. Sed Dominus majestatis est qui crucifixus est, ergo necesse est aut Christum affixum esse in cruce deneges, aut Deum affixum esse fatearis.
CAPUT XI. Evangelicis testimoniis eamdem doctrinam corroborat. Sed forte offendit te quod tamdiu unius vel maxime Pauli apostoli testimoniis loquor. Satis mihi idoneus est quem elegit Deus; nec enim erubesco eum fidei meae habere testem, quem Deus voluit mundi totius esse doctorem. Sed tamen ut acquiescam in hoc voluntati tuae, qui habere me forsan alios quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum, Martham in Evangelio praedicantem. Quid enim ait? Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI). Disce a muliere fidem veram, disce aeternae spei confessionem. Habes tamen grande solatium; non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere, a qua testimonium Deus non refutavit accipere.
CAPUT XII. Ex B. Petri laudatissima confessione Christum Deum esse convincit. Quod si auctoritas tibi forsan personae majoris placet (quamvis nullius displicere vel persona vel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia quamlibet conditio cujusquam aut locus minor sit, virtus tamen fidei nescit imminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cujus institutio rudis, aut feminam cujus fides forsitan videatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum, et inter magistros magistrum, qui Romanae Ecclesiae gubernaculum regens, sicut fidei habuit, ita et sacerdotii principatum. Dic nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum Petre, dic quemadmodum credere Ecclesiae Deum debeant? aequum est enim ut doceas nos, doctus a Domino, et aperias nobis januam, cujus clavem accepisti. Exclude omnes suffodientes coelestem domum, et eos qui per adulterinas cavernas et illicitos intrare aditus moliuntur averte, quia certum est quod nullus ostium regni intrare poterit, nisi cui clavis a te in Ecclesiis collocata [collata] reserarit. Dic ergo quemadmodum credere Jesum Christum et confiteri communem Dominum debeamus. Respondebis utique absque dubio: Quid me consulis qualiter Dominus confitendus sit, cum habeas qualiter sim ego ipse confessus? Lege Evangelium, et non requires personam meam, cum habeas confessionem meam; immo illic habes personam meam, ubi confessionem meam, quia cum persona mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est personae meae ipsa confessio. Dic ergo, evangelista, dic nobis confessionem: dic summi fidem apostoli, hominemne tantum confessus sit Jesum, an Deum; carnem in eo tantum esse dixerit, an Dei Filium praedicarit? Interroganti ergo Domino Jesu Christo quem eum crederent, quem confiterentur esse discipuli, respondit primus apostolorum Petrus, unus utique pro omnibus; idem enim unius habuit responsio, quod habebat omnium fides. Sed primum decuit respondere, ut idem esset ordo responsionis qui erat honoris; et ipse antecederet confessione, qui antecedebat aetate. Quid ergo ait? Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Simplici et rustica interrogatione ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. Dic mihi, quaeso, quis ille fuerit, cui Petrus ista respondit? Negare non potes Christum fuisse. Interrogo ergo, Christum quem vocas? hominem an Deum? hominem utique absque dubio; hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas Christum Filium Dei. Et ideo etiam Mariam Christotocon esse, non Theotocon dicis, quia Christi genitrix sit, non Dei; Christum ergo tantum hominem asseris, non Deum, et ideo filium esse eum hominis, non Dei. Quid ergo ad haec respondit Petrus? Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Christum hunc quem tu hominis tantum filium esse asseris, ille testatur Filium Dei. Cui vis credamus? tibi, an Petro? opinor, non es tam impudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum. Tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui Deum negare potuisti? Tu es ergo, inquit, Christus Filius Dei vivi. Numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? Simplex tantum est et aperta confessio, Christum Dei Filium praedicat. Negas fortasse dictum, sed evangelista testatur. An mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans. An de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis? Sed novum hoc prodigiosi commenti genus. Quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut cum et quid scriptum sit legatur, et verum sit quod legitur, tandem vel vi vel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non valeas, veritatem impugnare desistas.
CAPUT XIII. B. Petri confessio a Christo ipso veritatis testimonium accepit. Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo Dominum Jesum Christum coram Deo ipse confessus sit, videamus quemadmodum confessionem ejus is quem confessus est approbarit, quia plus est multo quam quod apostolus dixit, si dictum illius Deus ipse laudavit. Dicenti ergo apostolo, Tu es Christus Filius Dei vivi, quid a Domino Salvatore responsum est? Beatus es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Si displicet tibi uti apostoli testimonio, Dei utere; laudando enim Deus quod dictum est, auctoritatem suam apostolico dicto addidit: ita ut etiam si dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen Deus fecerit qui probavit. Beatus es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Ergo in apostoli dicto et Spiritus sancti, et praesentis Filii, et Dei Patris testimonium vides; quid ergo amplius aut quid simile requiris? Filius laudavit, Pater interfuit, Spiritus sanctus revelavit. Apostoli ergo dictum totius Divinitatis est testimonium, quia illius necesse est hoc dictum auctoritatem habeat, quo auctore processit. Beatus ergo es, inquit, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Spiritus Patris mei qui in coelis est. Ergo si Petro non caro et sanguis revelaverunt ista et inspiraverunt, jam intelligis quis inspiraverit tibi. Si illum Spiritus Dei docuit qui Christum Deum esse confessus est; vides quod tu spiritu daemonis doctus sis, qui negare potuisti?
CAPUT XIV. B. Petri confessionem totius Ecclesiae fidem esse. Sed tamen dictum illud Domini, quo collaudavit Petrum, quae dicta alia consequuntur? Et ego, inquit, tibi dico: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Vides quod dictum Petri Ecclesiae fides est? ergo extra Ecclesiam sit necesse est, qui fidem Ecclesiae non tenet. Et tibi, inquit Dominus, dabo claves regni coelorum. Fides haec coelum meruit, fides haec claves regni coelestis accepit. Intellige quae te maneant. Introire clavis hujus januam non poteris, qui fidem clavis istius denegasti. Et portae, inquit, inferni non praevalebunt adversum te. Portae inferni, fides est haereticorum, immo perfidia. Quantum enim a coelo inferna distant, tantum ab eo qui Christum Deum confessus fuerit is qui negat. Quae ligaveris, inquit, in terris, ligata erunt in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Perfecta apostoli fides potestatem quodammodo Divinitatis accepit; ut quae ligasset vel solvisset in terris, vel ligata essent in coelestibus, vel soluta. Tu ergo qui contra fidem apostoli venis, cum ligatum te jam in terris videas, superest ut ligatum quoque in coelis esse cognoscas. Sed longum est ire per singula, quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui faciunt, etiamsi breviter strictimque memorentur.
CAPUT XV. Eamdem Petri fidem D. Thomas quoque post resurrectionem Domini professus est. Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium volo, ut intelligas his quae ante passionem Domini acta sunt, ea etiam quae post passionem sunt secuta congruere. Illapsus in conventum discipulorum suorum clausis Dominus januis, cum veritatem corporis sui apostolis declarare voluisset, palpata Thomas apostolus carne illius, tractato latere, exploratisque vulneribus, comperta penitus manifestati corporis veritate, quid proclamavit? Dominus, inquit, meus et Deus meus (Joan. XX). Numquid dixit hoc quod tu dicis? homo et non Deus Christus, et non Divinitas? Corpus utique Domini sui tetigit, et Deum esse respondit. Numquid discretionem aliquam hominis et Dei intulit? aut carnem illam Theodochon, ut tu ais, id est, susceptricem Deitatis nominavit? vel more impietatis tuae cum quem contigit, non propter se, sed propter eum quem in se receperat, venerandum esse memoravit? sed subtilitatem hanc discretionis tuae apostolus Dei forte non norat, et elegantiam judicii tui ac differentiam non habebat, homo videlicet rusticus et imperitus, dialecticae artis nescius, philosophicae disputationis ignarus, cui scilicet institutio Domini sui abunde sufficiebat, et qui nihil omnino sciebat, nisi hoc quod Domino docente cognoverat? Et ideo sermo suus coelestis doctrina erat, fides sua magisterium divinum erat; disjungere, ut tu facis, a corpore suo Dominum non didicerat, et divellere a se ipso Deum penitus nesciebat. Sanctus, sincerus, pius, innocentiam, peritiam, fidem illaesam, scientiam incorruptam habens, sensum cum astutia simplicem, cum perfecta simplicitate sapientiam totius mali expertem, totius corruptionis ignarum, totius haereticae perversitatis immunem, et qui formam divini magisterii in se exprimens, hoc tantum quod didicerat tenebat. Itaque ille, ut tu forsitan putas, rusticus et imperitus brevi te nunc responsione concludit, paucis sermonis sui [ Lips. in marg. sermonibus suis] conteret. Quid ergo apostolus Thomas tetigit, cum ad palpandum Deum accessit? Christum utique absque dubio. Quid autem exclamavit? Dominus, inquit, meus, et Deus meus. Nunc si potes, et Christum a Deo separa, et muta dictum hoc, si vales. Da dialecticam disputationem, da prudentiam mundialem, et stultam illam verbosa calliditate sapientiam. Verte omnes tete in facies, et contrahe. Quidquid sive animis sive arte valeas, quidlibet dicas, quidlibet facias, exire hinc nusquam vales, nisi hoc quod apostolus tetigit Deum esse fatearis. Et quidem si quo modo possis immutare forsan historiae evangelicae praedicationem velis, ut nec corpus Domini Thomas apostolus contigisse, nec Christum Dominum Deum dixisse legeretur, sed immutari quod in Evangelio Dei scriptum est nequaquam potest. Coelum enim et terra transibunt, verba vero Dei non praeteribunt (Matth. XXIV). Ecce enim etiam nunc tibi ille qui nunc [ forte legendum tunc] testatus est, Thomas apostolus clamat: Deus est Jesus quem tetigi, Deus est cujus membra palpavi; non ego incorporalia tenui, nec intractabilia tractavi, non spiritum manu contigi, ut de eo tantum credar dixisse, Deus est; spiritus enim, juxta Domini mei dictum, carnem et ossa non habet (Lucae XXIV). Ego corpus Domini mei tetigi, ego carnem et ossa palpavi, ego digitos meos in locum vulnerum misi, et de Christo Domino meo, quem palpaveram, proclamavi: Dominus meus et Deus meus. Non enim novi inter Christum et Deum facere distantiam, inserere sacrilegas opiniones inter Jesum et Deum nolo, divellere a se ipso Dominum meum nescio. Facesse a me quisquis diversa sentis, quisquis diversa loqueris. Ego aliud Christum quam Deum esse non novi, hoc cum coapostolis meis tenui, hoc Ecclesiis tradidi, hoc gentibus praedicavi, hoc etiam tibi clamo, Christus Deus est, Christus Deus est. Aliud meus sana non sentit, aliud fides sana non loquitur, divelli a se Divinitas non potest. Et cum utique quidquid est Christus Deus sit, inveniri in Deo aliud non potest quam Deus.
CAPUT XVI. Dei Patris de Filii divinitate profert testimonium. Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia fidei, etiam summae infidelitati, an aliquid adhuc addendum est? et quid vel post prophetas, vel post apostolos addi potest, nisi forte, ut Judaei quondam expostulabant signum tibi de coelo, etiam tu dari postules? Sed petenti hoc tibi, illud quod responsum tunc illis est, necesse est responderi: Generatio prava et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et vere sufficere tibi signum hoc vel cum Judaeis crucifigentibus poterat, ut Dominum nostrum Deum etiam hac re sola doctus crederes, qua etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. Sed tamen quia coelestis signi fecimus mentionem, ostendam tibi de coelo signum: et quidem tale, cui ne daemones umquam contradixerunt; dum ipsa veritatis necessitate cogente, licet Jesum corporeum esse cernerent, Deum tamen, quod erat, esse clamabant. Quid ergo ait Evangelista de Domino Jesu Christo? Baptizatus, inquit, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit spiritum descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III). Quid ad haec nunc, haeretice, ais? dictum displicet, an persona dicentis? Nec interpretatione certe indiget intelligentia allocutionis, nec commendatione verborum dignitas alloquentis. Deus Pater est qui dixit: Evidens est quod dictum est. Numquid aut tam impudentem, aut tam sacrilegam vocem proferre poteris, ut dicas de unigenito Dei Filio nec Deo Patri esse credendum? Hic est ergo, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Sed tentabis forsitan dicere, ut est dementia, de Verbo hoc, non de Christo dictum fuisse. Dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? Verbum, an Christus? caro, an spiritus? Negare ut que non potes Christum fuisse. Homo ergo ille ex homine ac Deo natus, Spiritu sancto in virginem descendente, et virtute Altissimi obumbrante conceptus, ac sic hominis et Dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus est. Si ergo ille baptizatus est, ille et nominatus: quia ille utique nominatus, qui baptizatus est. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Numquid dici significantius aut expressius quidquam potest? Christus baptizatus est; Christus ascendit de aqua; Christo baptizato coeli aperti sunt; propter Christum columba descendit super Christum; in corporali specie Spiritus sanctus astitit; Christum Pater appellavit. Hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest ut nec baptizatum Christum fuisse, nec Spiritum descendisse, nec Patrem locutum esse contendas. Sed urget tamen et premit te ipsa veritas: ut etiam si confiteri eam nolis, tamen negare non possis. Quid enim ait evangelista? Baptizatus autem confestim ascendit de aqua. Quis baptizatus est? Christus utique. Et ecce, inquit, aperti sunt ei coeli. Cui scilicet, nisi illi qui baptizatus est? Christo utique. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Quis vidit? Christus scilicet. Super quem descendit? super Christum utique. Et vox facta est de coelo, dicens. De quo? de Christo scilicet. Quid enim sequitur? Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Ut omnia illa propter quem facta essent, ostenderentur, vox consecuta est dicens: Hic est Filius meus dilectus, hoc est dicere: Hic est propter quem cuncta haec facta sunt. Hic est enim Filius meus, propter hunc coeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus venit, propter hunc vox mea facta est. Hic est enim Filius meus. Dicens ergo, hic est Filius meus, quem designabat? illum utique quem columba tangebat. Quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. Ergo Christus Filius Dei est. Impleta est, ut reor, sponsio mea. Vides ergo profecto, haeretice, signum tibi de coelo datum: et quidem non unum, sed et multa et singularia? Habes enim unum in apertione coeli, aliud in Spiritus descensione, tertium in Patris voce. Quae utique evidentissime omnia Christum Deum esse declarant: quia eum et reseratio coelorum Deum indicat, et descensio super eum Spiritus sancti Deum approbat, et allocutio Patris Deum esse confirmat. Neque enim vel coelum nisi Domini sui honore patuisset, vel Spiritus specie corporali nisi super Dei Filium descendisset, nec Pater Filium nisi vere Filium declarasset: praesertim cum his divinae nativitatis significationibus, quae non solum veritatem piae fidei confirmarent, sed etiam pravitatem impiae opinionis excluderent. Ineffabili enim divini dicti magnificentia cum expresse ac significanter dixisset Pater, hic est Filius meus dilectus, addit etiam illud quod secutum est, dilectus scilicet, in quo mihi complacui. Utique sicut per prophetam Deum fortem, et Deum magnum jam praedicaverat (Isaiae IX): ita hic dicens, Filius meus dilectus in quo mihi complacui, insuper proprii filii sui nomen adjecit, ut proprietatem divinae videlicet naturae nominum significaret adjectio, et id ad honorem Filii Dei peculiariter pertineret, quod nulli omnino homini contigisset. Itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona Domini nostri Jesu Christi fuerunt, quod coeli aperti sunt, quod eum Deus Pater cunctis videntibus per adventantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit, et quasi digito indicante monstravit, dicens, Hic est Filius meus: ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter dilectus, et peculiariter Patri complacitus nominatur: ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstrarent, et proprietatem unigeniti Filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam jam honor signorum praecedentium comprobasset. Sed jam libelli istius finis sit. Neque enim dictum hoc Dei Patris aut augeri humanis sermonibus aut exaequari potest. Nobis de Domino nostro Jesu Christo Filio suo, satis per se ipse Deus Pater idoneus testis est, dicens, Hic est Filius meus. Tu si contradicendum his Dei Patris vocibus putas: illi a te necesse est contradici, qui eum evidentissima declaratione Filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci.
LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. Christum ante carnis susceptionem, Deum ab aeterno fuisse. Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, utpote quorum veritas non humanis tantum, sed etiam divinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem, per divinam auctoritatem abunde poterant; cum ipsa utique per se causae suae auctoritas divina sufficiat. Sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum voluminum series ubi tot testes sunt quot sententiae, immo ubi ipsa Scriptura sacra quasi unum quodammodo divini oris est testimonium: accumulanda quaedam adhuc putavimus, non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia: ut quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui. Ergo quia superioribus libris Dominum Jesum Christum non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam evangelicis atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, Deum probavimus: nunc eum qui in carne natus est, etiam ante carnis susceptionem Deum semper fuisse monstremus: ut intelligas consentientibus et quasi conclamantibus sibi divinorum voluminum testimoniis, eumdem te in nativitate corporea et hominem debere credere et Deum, quem ante nativitatem corpoream tantum Deum: et quem post editionem Virginis in corpore Deum, eumdem ante partum Virginis Verbum Deum. Disce ergo primum ab Apostolo totius mundi magistro, eum qui est sine exordio Deum, Filium Dei, in fine mundi, id est, in temporum plenitudine, Filium hominis factum esse. Ait enim: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Dic mihi ergo nunc, antequam Dominus Jesus Christus ex matre Maria nasceretur, habuit Deus Filium, aut non habuit? Negare non potes quin habuerit: neque enim umquam aut sine patre filius, aut sine filio pater: quia sicut ex patre filius, ita ex filio pater dicitur.
CAPUT II. Colligit ex his quae dixit, Virginem Mariam antiquiorem et majorem se Filium peperisse. Vides ergo quod, dicente Apostolo, misit Deus Filium suum, suum utique Filium, ut ipsius verbis utar Apostoli, suum Filium Deus misit. Neque enim aut alienum aliquem filium misit, quia suum misisse dicitur: aut omnino mittere potuit, si non erat qui mitteretur. Misit ergo, inquit, Filium suum, factum ex muliere. Ergo et quia misit eum, misit qui erat: et quia suum misit, non alienum utique, sed suum misit. Ubi ergo illud est tuum calliditatis terrenae argumentum: Nemo anteriorem se parit? Numquid enim non antiquior Maria Dominus? numquid non antiquior filia hominis, Dei Filius? numquid non antiquior denique homine ipso Deus? cum utique nullus hominum non ex Deo. Vides ergo quod non solum, inquam, antiquiorem se Maria peperit: non solum, inquam, antiquiorem se, sed auctorem sui, et procreans procreatorem suum, facta est parentis parens: quia quam promptum utique fuit Deo nativitatem homini tribuere, tam promptum sibi; quam facile ut hominem nasci faceret, tam facile ut ipse ex homine nasceretur. Neque enim circumscripta est in persona sua potestas Dei, ut quod ei in omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit Deus, in sua tantum persona id non habeat, ut sit Deus in homine. Sequestratis ergo ac repudiatis frivolis et caducis terrenarum argumentationum stoliditatibus, simplici tantummodo testificationi ac nudae credendum est veritati: et his tantum de Deo testibus fides accommodanda, quos Deus misit, et in quibus ipse de se, ut ita dixerim, praedicavit. Aequum est enim ut de agnitione illius ipsi credamus cujus scilicet totum est quod de eo novimus: quia agnosci utique Deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sui ipse tribuisset. Et ideo justum est ut totum credamus de eo quod scimus, cujus est omne quod scimus: quia si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.
CAPUT III. Ex epistola ad Roman. probat Christi ab aeterno divinitatem. Itaque quia superiore testimonio patuit, quod Deus Filium suum misit, et is filius hominis factus est, qui semper Filius Dei fuit; videamus an idem Apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens jam per se veritas, duplicata testimoniorum luce plus luceat. Ait idem ergo Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII). Vides utique Apostolum non casu aliquid aut inconsiderata voce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret? quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo divini consilii et sermonis habitabat. Qui ergo ait: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati; idem iterat, idem inculcat dicens: Misit Deus Filium suum. Eximius utique et admirabilis magister: sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne Dominus, et missus esse in hunc mundum Dei Filius crederetur, hoc etiam atque etiam clamitat dicens: Misit Deus Filium suum. Nec mirum si ad evangelizandum Dei adventum peculiariter missus sic praedicavit, cum id etiam ante legem lator legis ipse clamaverit, dicens: Obsecro, Domine, provide alium quem mittas (Exod. IV). Quod in Hebraeorum voluminibus multo evidentius legitur: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Pius utique propheta, et totius in se generis humani affectum habens, eum qui mittendus a Patre ad redemptionem ac salutem omnium erat, ut quam celerrime mitteretur, quasi totius a Deo Patre humanae carnis vocibus postulabat, dicens: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Misit ergo, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Bene cum missum eum in carne diceret, peccatum ab eo carnis exclusit. Misit enim, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati: hoc est, ut in vera carnis susceptione agnosceretur veritas non fuisse peccati: et quantum ad corpus veritas intelligeretur: quantum ad peccatum, similitudo peccati. Quia cum omnis caro peccatrix sit; ille autem sine peccato carnem habuerit, similitudinem peccatricis carnis in se habuit, dum in carne esset: veritate autem peccati caruit, quia sine peccato fuit. Misit ergo, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati.
CAPUT IV. Aliunde profert ejusdem sententiae testimonia. Vis scire quam bene hoc Apostolus praedicarit, audi quemadmodum hoc in os Apostoli, quasi ex ipsius Dei ore defluxerit, dicente Domino: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. V). Ecce ipse, ut vides, Dominus missum se a Deo Patre ad salutem humani generis protestatur. Quod si evidentius declarandum putas, quem Filium ad salvandos homines Deus miserit, quamvis proprius atque unigenitus Dei Filius non nisi unus sit: et cum Filium suum misisse dicitur, unigenitum utique suum misisse monstretur. Audi tamen David prophetam, eum qui ad salutem humanam missus sit, evidentissime designantem. Misit, inquit, Verbum suum et sanavit eos (Psalm. CVI). Numquid vertere hoc ad carnem potes? ut dicas ad sanandum humanum genus hominem tantum a Deo missum. Non potes utique: reclamat enim tibi cum omnibus Scripturis sacris David propheta, dicens: Misit Verbum suum, et sanavit eos. Vides ergo ad sanandos homines Verbum missum esse: quia licet per Christum sanitas data sit, Verbum tamen Dei in Christo fuit quod per Christum cuncta sanavit: ac sic unito per sacramentum Incarnationis Christo et Verbo Dei, factus est Christus et Verbum Dei unus ex re utraque Filius Dei. Quod utique apostolus Joannes declarare aperte volens, Misit, inquit, Deus Filium suum Salvatorem mundi (I Joan. IV). Intelligis quomodo inseparabili connexione Deum hominemque conjunxerit? Christus enim cui ex Maria natus est, Salvator absque dubio appellatur, secundum illud, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Lucae II). Hic autem ipsum quod missum est Verbum Dei, Salvatorem nominat, dicens: Misit Deus Filium suum Salvatorem mundi.
CAPUT V Propter hypostaticam utriusque in Christo naturae conjunctionem, et Verbum Salvatorem, sive hominem incarnatum, et Dei Filium recte appellari. Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine Verbi Dei, et Verbum quod ad salvandum missum est, Salvator dicitur; et Salvator in carne natus, per Verbi utique consortium Dei Filius nuncupatur: ac sic indiscreta utriusque nominis majestate, quia unitus est cum homine Deus, quidquid est homo et Deus, totum penitus nuncupatur Deus. Et ideo idem Apostolus bene subdidit dicens: Quisquis crediderit quia Jesus est Filius Dei, Deus in illo manet, et charitas Dei in eo perfecta est (I Joan. IV). Illum vere praedicat credere, illum plenum divina asserit charitate, qui Jesum Filium Dei credit. Filium autem Dei Verbum Dei esse testatur: ac per hoc unum atque idem penitus vult intelligi unigenitum Verbum Dei, et Jesum Christum Filium Dei. Vis autem plenius scire, quamvis Christus secundum carnem vere ex homine homo natus est, tamen propter ineffabilem sacramenti unitatem, qua unitus cum Deo homo est, nullam penitus inter Christum et Verbum esse distantiam? Audi Dominicum Evangelium, immo potius audi ipsum descendentem Deum. Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Superius audisti verbum Dei ad sanandos homines missum esse: hic autem audis eum qui missus sit, Jesum Christum esse. Separa hoc si potes: cum videas tantam unitatem Christi et Verbi esse, ut non solum unitum cum Christo Verbum, sed etiam propter unitatem ipsam Christus jam Verbum esse dicatur.
CAPUT VI. Unam esse in Christo hypostasim. Sed parum hoc elucere forsitan putas: non quia parum luceat, sed infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam in luce tenebras facit. Audi itaque paucis sermonibus omne hoc unitatis Dominicae sacramentum Apostolum complectentem: Unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII). Jesu bene, quanta est auctoritas in verbis tuis! tua enim sunt quae a tuis per te dicuntur. Ecce hoc Apostoli dictum quam paucis quanta complectitur! Unus, inquit, Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Numquid ad praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circumitione verborum usus est? aut id quod intelligi a nobis voluit, longae orationis narratione tractavit? Unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia. Simplici tantum et brevi locutione arcanum tantae majestatis edocuit: hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio Dei longis argumentationibus non egere, et fidem dictis suis divinitatem dare. Sola enim ad dictorum confirmationem, rerum sufficit demonstratio, quando probatio in auctoritate dicentis est. Unus ergo, inquit, Dominus Jesus Christus per quem omnia. Considera ubi hoc de Verbo Patris legeris, quod de Christo legis. Omnia, inquit Evangelium, per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Apostolus dicit, per Christum omnia. Evangelium dicit, per Verbum omnia: numquid repugnant sibi sermones sacri? non utique: sed unum atque eumdem intelligi voluit et Apostolus Christum per quem omnia creata dixit, et evangelista Verbum per quod omnia facta esse memoravit. Audi, inquam, quid ipse de se Verbum Dei Deus pronuntiarit. Nemo, inquit, ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Et iterum: Si videritis, inquit, Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI). Filium hominis in coelo fuisse dixit, Filium hominis e coelo descendisse memoravit. Quid est? quid mussitas? Negato hoc, si hoc vales. Sed rationem dicti quaeris? non reddo: interim Deus hoc dixit: Deus hoc locutus est mihi; verbum illius summa ratio est. Removeo argumenta, removeo disputationes: sola mihi ad credulitatem sufficit persona dicentis. Non licet mihi de fide dicti ambigere, non licet deliberare. Quid mihi quaerere quomodo verum sit quod Deus dixerit: cum dubitare non debeam, quin verum sit quod Deus dixerit? Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Verbum utique Patris semper in coelo fuit: et quomodo ille Filium hominis semper in coelo fuisse memoravit? Intellige ergo quod eum Filium hominis esse docuit, qui semper Dei Filius fuit: cum utique eum qui Filius hominis nuper exstitit, in coelo semper fuisse confirmet. Huc accedit majus aliud, quod eumdem Filium hominis, id est, Verbum Dei quod descendisse de coelo dixit, etiam tunc cum in terra loquitur, in coelo esse testatur. Nemo enim, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Quis, quaeso, est qui hoc loquitur? Christus utique. Ubi autem tunc erat cum loqueretur? in terra scilicet. Et quomodo se et e coelo cum natus est descendisse; et cum loquitur, in coelo esse testatur: et eumdem se Filium hominis esse dicit, cum utique et e coelo nisi Deus descendere non potuerit: et cum in terra loquitur, et in coelo utique nisi per Dei infinitatem esse non possit? Adverte ergo tandem, et percipe, quod idem est Filius hominis qui Verbum Dei; quia et Filius hominis dum ex homine vere nascitur; et Verbum Dei, dum idem qui in terra loquitur, manet semper in coelo. Ac sic humanae est nativitatis, quod Filium se hominis vere dicit: divinae autem infinitatis, quod e coelo penitus non recedit. Et ideo bene Apostolus instar divinorum verborum docens: Qui enim, inquit, descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia (Ephes. IV), et ipsum descendisse dicit quem ascendisse. Descendere autem e coelo non potuit, nisi Verbum Dei. Quod utique cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II). Descendit ergo e coelo Verbum Dei: ascendit autem Filius hominis: ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse. Ergo vides quod idem et Filius hominis, qui Verbum Dei.
CAPUT VII. Revertitur ad priorem considerationem, ut ostendat adversus Nestorianos de homine dici quae sunt divinae naturae tamquam de hypostasi divinae naturae; et de Deo ea quae sunt humanae naturae tamquam de hypostasi humanae naturae, propterea quod hypostasis in Christo unica et simplex sit. Et ideo secundum divini verbi magisterium intrepide jam et incunctanter et Filius hominis e coelo descendisse, et Dominus majestatis crucifixus esse dicendus est: quia secundum suscepti corporis sacramentum, et Filius Dei factus est Filius hominis, et in Filio hominis crucifixus est Dominus majestatis. Et quid plura? longum est de singulis multa dicere: dies enim me deficiet, si omnia quae ad hanc rem afferri possunt, conquirere aut explicare tentavero. Revolvenda enim hoc volenti sacra Scriptura omnis, ac legenda est. Nam quae sunt quae non pertineant ad hoc cum omnia scripta sint propter hoc? Breviter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint: et enumeranda quaedam magis quam explicanda, ac damnis (ut ita dicam) damna redimenda. Cum propter hoc utique conveniat aliqua transcurri, necesse sit prope cuncta reticeri. Venit ergo, inquit Salvator in Evangelio, Filius hominis salvare quod perierat (Lucae XIX). Et Apostolus, Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus: quoniam Jesus Christus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I) Sed et Joannes evangelista, In propria, inquit, venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Vides ergo quod Scriptura alibi Filium hominis, alibi Jesum Christum, alibi Verbum Dei in mundum venisse praedicat? Intellige itaque dissimilitudinem appellationum esse, non rerum: et in diversa nominum specie unam esse virtutem. Nam licet venisse in mundum nunc Filius hominis, nunc Dei nominetur, id est Verbum; unus tamen in utroque nomine designatur.
CAPUT VIII. Hanc appellationum varietatem nihil praejudicare divinae potestati. Nam cum utique secundum evangelistam is in mundum venerit per quem ipse factus est mundus; et Filius hominis factus sit, qui est mundi creator Deus: non interest quid in singulis nominetur, qui Deus in omnibus intelligitur. Non praejudicat enim divinitati dignatio, aut voluntas sua; cum hoc utique magis divinitatem ipsam comprobet; quia quidquid voluit, hoc fuit. Ergo et quia voluit, in mundum venit: et quia voluit, homo natus est: et quia voluit, Filius hominis appellatus est. Omnia enim sicut vocabula sunt, ita virtutes Dei. Non imminuit in illo dissimilitudo nominis vim potestatis. Quidquidlibet dictus fuerit, in cunctis unum est; scilicet in specie vocabulorum aliqua diversitas, non est in virtute nominum nisi una majestas.
CAPUT IX. Veterum Prophetarum auctoritate sententiam hanc corroborat. Verum quia hactenus evangelicis vel maxime atque apostolicis quasi novis testibus usi sumus: nunc de propheticis veteribus [ Lips. in marg. de prophetis veteres] proferamus: admiscentes interdum antiquis nova, ut intelligant omnes, Scripturam sacram venturum in carne Dominum, toto quodammodo suo corpore, quasi uno ore clamasse. Ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere Dei dives, quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Jeremias propheta, Hic est, inquiens, Dominus noster: non reputabitur alius praeter eum: qui invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Baruch. III). Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est. Hic est ergo, inquit, Deus noster. Vides a propheta Deum quasi manu indice ostendi, et quasi digito significante monstrari? Hic est enim, inquit, Deus noster. Dic mihi ergo, quem Deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam Patrem? Et quid necesse erat ostendi eum quem se omnes nosse credebant? Non enim Judaei Deum tunc ignorabant: quia sub Dei lege vivebant. Sed id agebatur utique, ut Filium Dei Deum noscerent. Et ideo bene propheta eum qui omnem disciplinam invenisset, id est, legem dedisset, videndum in terris, id est, venturum in carne dicebat: ut quia eum qui legem dedisset, Deum esse Judaei non dubitarent, eum qui in carne venturus esset Deum esse cognoscerent: cum eum utique quem legislatorem Deum crederent, videndum inter homines per susceptionem humanae carnis audirent: eodem ipso quoque per prophetam adventum proprium pollicente: Quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum (Isaiae LII). Non reputabitur ergo, inquit, Scriptura sacra, alius praeter eum. Pulchre hic propheta praevidens perversa dogmata, omnem sensum haereticae perversitatis exclusit, dicens: Non reputabitur alius praeter eum. Hic est enim unus ex Deo in Deum natus; cujus jussione universitatis opus secutum est; cujus voluntas rerum ortus est; cujus imperium mundi fabrica est; qui cuncta dixit, et facta sunt: cuncta mandavit, et creata sunt. Hic ergo unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ex Spiritu conceptus, natus ex Virgine Maria, in mundo visus, inter homines conversatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum, triumphans in semetipso, adversarias nobis inimicasque virtutes morte occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens. Vides ergo quod haec Domino Jesu Christo peculiaria sunt: et ideo non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate Deus ex Deo natus est. Id ergo prophetica doctrina tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis Dei Patris Filius disceretur [ Lips. in marg. diceretur]; et cum ad Filium non reputari Deum alterum audirent, unum utique in Patre ac Filio Deum esse cognoscerent. Post haec, inquit, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vides quod evidenter hic ad ventus Domini ac nativitas designatur? Numquid enim Pater umquam, qui non nisi Filio tantum visibilis esse legitur, aut in terris visus est, aut in carne editus, aut inter homines conversatus est? Non utique. Intelligis ergo quod omnia haec de Filio Dei dicta sunt. Nam et cum videndum in terris Deum propheta dixerit, et alius praeter Filium non sit visus in terris, non de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo dictum postea res probavit. Cum enim videndum utique Deum dixerit, non de alio hoc vere dicere potuit, quam qui vere postea visus fuit. Sed de hoc satis hactenus, nunc ad alia transeamus. Labor, inquit Isaias propheta, labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt. Post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu es enim Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isaiae XLV). Quam bene sibi divina semper scripta conveniunt! Superior enim propheta dixit: Hic est Deus noster; iste autem, tu es Deus noster. In illo utique divina doctrina, in hoc humana confessio est. Alter personam magistri docentis, alter personam populi confitentis [confirmantis] explicuit. Pone enim nunc docentem quotidie in Ecclesia, sicut facit, Jeremiam prophetam ac dicentem de Domino Jesu Christo: Hic est Deus noster (Baruch. III); quid aliud utique responderet cuncta Ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad Dominum Jesum dixit, Tu es Deus noster? Ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adjungi, dicente populo: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Bene enim hi qui prius, daemoniacis superstitionibus occupati, ignorabant Deum, conversi ad fidem dicere possunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus.
CAPUT X. Probat Christi divinitatem tum ex judaizantium Judaeorum perfidia, tum ex confessione illorum qui ad Christi fidem convertuntur. Quod si ex Judaeorum magis persona probari tibi idipsum cupis, considera post infelicem illam ignorantiam et impiam persecutionem convertentes se ad fidem, et agnoscentes Deum passim populos Judaeorum; et vide an recte dicere possint, Tu es Deus noster, et nesciebamus. Sed ego addo aliud, ut tibi non ex confitentibus tantummodo Judaeis, sed etiam ex negantibus probem. Interroga enim eos qui perdurant adhuc in sacrilegio Judaeos, an sciant vel credant Deum. Scire utique se et credere confitebuntur. At contra interroga an credant Filium Dei, negabunt profecto et blasphemabunt. Vides ergo quod de eo hoc propheta dixit quem Judaei et nescierunt semper, et adhuc nesciunt; non de eo quem utique et credere se putant et confiteri. Et ideo bene hi qui ex Judaeis ad fidem post ignorantiam veniunt, dicere possunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Recte enim hi qui post ignorantiam credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc non credentes se nescire contendunt. Palam enim est quod eum nescisse se prius dicunt, post ignorantiam confitentes, quem adhuc nesciunt denegantes.
CAPUT XI. Redit ad vaticinium Isaiae. Labor, inquit, Aegypti et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt (Isaiae XLV). In his diversarum nationum vocabulis adventum crediturarum gentium significari, nemini dubium est. Transisse autem ad Christum gentes, negare non vales, utpote quae nomine Christianitatis indepto, non fide tantum ad Dominum Jesum Christum, sed etiam ipso nomine transierunt. Quia cum idem quod sunt vocentur, factum est quod erat fidei opus, nominis sacramentum. Ad te, inquit, transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent. Sicut sunt vincula coercitionis, ita sunt vincula charitatis, secundum illud quod ait Dominus: Attraxi eos in vinculis charitatis (Ose. XI). Vere enim magna sunt haec vincula, et ineffabilis charitatis, quibus qui alligantur gaudent catenis suis. Vis scire hoc verum esse? audi apostolum Paulum gaudentem et exsultantem vinculis suis, cum ait, Obsecro vos ego vinctus in Domino (Ephes IV). Et illud: Obsecro, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Jesu (Ad Philemonem ). Vides quantum gaudebat vinculorum suorum merito, quorum etiam alios provocabat exemplo. Non dubium est autem in quibus unus est Domini amor, unum esse Dominicae vinculationis affectum, secundum illud: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Actor. IV). Te, inquit, adorabunt, teque deprecabuntur, quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Dictum prophetae Apostolus evidenter exposuit, dicens: Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). In te ergo est Deus, inquit, et non est praeter te Deus. Bene Propheta dicens: In te est Deus, non tantum eum qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesenti, monstravit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret, naturarum significationem, non unitatis abnegatione distinguens.
CAPUT XII. Salvatoris appellationem aliter Christo et aliter hominibus tributam esse. Tu, inquit, Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Quamvis multis jam Scriptura et evidentibus signis, de quo loqueretur, ostenderet, expressit tamen manifestissime in Salvatoris nomine Christi nomen, quia idem Salvator utique qui Christus, dicente angelo: Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus (Luc. II). Jesum enim Hebraice Salvatorem interpretari nemini dubium est, sicut angelus sanctae Mariae virgini protestatur, dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I, et Matth. I). Ac ne forte eum hoc modo Salvatorem diceres praedicatum quo de aliis dictum est: Et suscitavit eis Dominus salvatorem Othoniel filium Chenez (Judic. III). Et iterum: Suscitavit eis Dominus salvatorem Aod filium Gera (Ibid.); adjecit: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I). Non est autem humanae opis redimere populum a captivitate peccati, quod illi soli utique possibile est de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Caeteri enim non suum populum, sed Dei; et non a peccatis, sed ab hostibus salvaverunt.
CAPUT XIII. Exponit quorumnam in illis verbis, Tu es Deus noster, et nesciebamus, personam sustinuerit Propheta Isaias. Tu es ergo, inquit, Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isaiae XLV). Quos magis putas hoc dicere? quibus hoc magis putas convenisse? Judaeis, an gentibus? Si Judaeis: Judaei utique Christum non cognoverunt, secundum illud: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit (Isaiae I), et illud: Et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: in propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I). Si autem gentibus: palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nescivit: quamvis illa nec Patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc novit, non nisi per Christum tamen novit. Vides ergo quod sive ex gentibus sit credens populus, sive ex Judaeis, bene pro se uterque dicit, Tu es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Quia et gentes colentes prius idola, ignorabant Deum: et Judaei negantes Dominum, ignorabant Filium Dei. Ac per hoc bene de Christo tam illi, quam isti dicunt: Tu es Deus noster, et nesciebamus. Quia tam illi nesciebant Deum qui non credebant, quam illi qui Dei Filium negabant. Sic ergo Christus credendus est, ut veritas loquitur, ut divinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui utrumque est. Quid interserere te, infelix furor, inter Deum et Christum niteris? quid separare corpus suum a Filio Dei appetis, et ipsum a se Deum dividere conaris? unita discindis, et conjuncta discernis. Verbo Dei de Deo crede: nulla enim re melius confiteri divinitatem Dei omnino poteris, quam si ea ipsa de se, sicut Divinitas docuit, voce fatearis. Scitote enim juxta prophetam, quia Dominus ipse est Deus, qui invenit omnem viam disciplinae: qui utique et in terris visus est, inter homines conversatus est. Ipse lumen fidei in mundum intulit: ipse lucem salutis ostendit. Deus enim Dominus, et illuxit nobis. Hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere. Quia quando ei, ut scriptum est, omne genu flectetur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II): velis, nolis, negare non poteris, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Haec enim perfectae confessionis perfecta virtus est, Deum ac Dominum Jesum Christum semper in Dei Patris gloria confiteri. Amen.
LIBER QUINTUS.
CAPUT PRIMUM. Acerrime invehitur in errorem Pelagianistarum qui Christum solitarium hominem affirmaverunt. Diximus libro primo haeresim illam Pelagianae haereseos discipulam atque imitatricem, id omnibus modis tentasse atque pugnasse, ut Dei Filius Dominus Jesus Christus, natus ex virgine, homo tantummodo solitarius crederetur; et arrepta postmodum virtutis via, id eum pie religioseque vivendo obtinuisse, ut dignus per hanc vitae sanctimoniam fieret, cui se majestas divina sociaret: ac sic exclusa ab eo penitus sacrae originis dignitate, sola ei tantummodo meritorum relinqueretur electio. Id adnitentes utique ac laborantes, ut eo quasi in plebem omnium misso, et velut in turbam humani generis aggregato, id per bonorum actuum conversationem mereri omnes homines posse dicerent, quidquid bene vivendo ille meruisset. Pestifera scilicet ac lethalis assertio, quae et Deo vera derogans, et hominibus falsa promittens, in utroque nefandi esset damnabilis mendacii, dum et sacrilegii injuria Deum afficit, et hominem in spem falsae praesumptionis inducit. Perversissima scilicet atque impiissima assertio, mortalitati donans quod non erat, Deo tollens quod erat. Hujus ergo perniciosae ac mortiferae pravitatis haec quae nunc orta est recens haeresis, quasi redivivos quodammodo suscitans cineres, in veteribus favillis novum movit incendium: Solitarium quippe hominem natum esse asserit Dominum Jesum Christum. Et ideo quid necesse est ut requiramus, an in consequentibus ejus perversitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius? Superfluum quippe est exspectare in posterioribus qualis sit, quae exspectandi omnino causas jam in principio non reliquit: Quae enim ratio est explorare, an in similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini quae (quod immanissimum scelus est) eadem tollit Deo? Ita ut pene impium sit, cum videamus quid praecesserit, requirere quid sequatur: quasi vero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium, qui negaret Deum. Ait ergo, ut saepe jam diximus, nova haeresis, Dominum Jesum Christum hominem tantummodo solitarium, ex virgine natum esse: et ideo Mariam Christotocon, non Theotocon esse appellandam, quia Christi mater, non Dei. Addit praeterea sacrilegae assertioni quam prava argumenta, tam frivola, dicens: Nemo anteriorem se parit. Quasi vero unigeniti Dei nativitas a prophetis praedicta, a saeculis praenuntiata, humanis sit tractanda aut aestimanda rationibus: Aut vero ipsa, quisquis es, o haeretice, qui de partu suo calumniaris, virgo Maria propriis hoc quod actum est, egerit consummaritque virtutibus: ut ei in tanta re ac tanto opere imbecillitas objiciatur humana. Si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas quaere rationes: si autem totum quod actum est, Dei virtus est; quid impossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam vides esse divinam? Sed de hoc tamen plenius postea. Nunc quod paulo anterius dicere coepimus exsequamur: ut omnes sciant in Pelagianis cineribus ignes quaerere te, et novis sacrilegiorum flatibus favillas veteres excitare.
CAPUT II. Pelagiano errori conjunctum ac vicinum est Nestorii dogma. Dicis ergo Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. Hoc utique et illa quam in primo libro evidenter ostendimus, Pelagianae impietatis haeresis praedicavit, Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. Addis praeterea Dominum ipsum omnium Jesum Christum θεοδόχον imaginem appellandum, id est, non Deum, sed susceptorem Dei; scilicet, ut eum non propter se, quia sit Deus, sed quia Deum in se suscipiat, honorandum putas. Hoc utique illa etiam quam ante dixi haeresis asserebat, Christum non propter se colendum, videlicet quia Deus esset, sed quia bonis ac piis actibus Deum in se habere meruisset. Ergo vides Pelagianum te virus vomere, Pelagiano te spiritu sibilare. Unde convenit, ut de te non tam judicandum quam judicatum esse videatur: quia cum ejusdem erroris sis, necesse est ejusdem quoque etiam damnationis esse credaris. Ut non dicam illud interim, quod imperiali statuae Dominum comparans, in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium ipsum qui pene omnes impietate vicerit, hac amentia vicisse videaris.
CAPUT III. Hanc divinitatis participationem quam Pelagiani et Nestoriani Christo tribuunt, omnibus viris sanctis communem esse. Ais ergo Christum Θεοδόχον imaginem appellandum, id est, non propter se eum quia sit Deus, sed quia Deum in se susceperit honorandum. Hoc modo ergo nihil inter eum et omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris, quia omnes utique sancti homines Deum in se habuerunt. Siquidem et in patriarchis Deum fuisse, et in prophetis Deum locutum non ignoramus. Omnes denique non dico apostolos, martyres, sed omnes quoque sanctos Dei et servos Dei habere in se Spiritum Dei credimus, secundum illud, Vos estis templum Dei vivi; sicut Deus dixit, quia habitabo in eis (II Cor. VI). Et iterum: Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III)? Et per hoc omnes Theodochi sunt, ac sic hoc modo cunctos admodum Christo similes et Deo pares dicis. Sed absit haec abominandi erroris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis Dominus, ut terrenae fragilitati Deus terrestrium et coelestium comparetur; et haec ei ex beneficiis suis injuria fiat, ut qui habitatione sua dignatur hominem, idcirco idem quod homo esse dicatur.
CAPUT IV. Inter Christum et sanctos quid intersit. Quinimmo hoc inter illum interest et sanctos omnes, quod inter habitaculum et habitatorem, quod utique ut habitetur non habitaculi est, sed habitatoris, in cujus scilicet arbitrio est et aedificatio habitaculi et usus; id est, vel ut, cum velit, habitaculum ipsum facere, vel ut, cum fecerit, dignetur habitare. An experimentum quaeritis, inquit Apostolus, ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? Et alibi: Nescitis quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis (Ibid.) Et iterum: In interiore, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III). Vides quid intersit inter doctrinam Apostolicam et blasphemiam tuam? Tu in Christo Deum velut in homine habitare dicis; ille Christum ipsum in hominibus habitare testatur. Quod profecto, ut tu ais, caro et sanguis facere non possunt, scilicet ut ex hoc ipso quo eum Deum tu esse negas, Deus probetur. Nam cum eum qui in nomine habitet, Deum non neges, necesse est ut eum quem in hominibus habitare cognoscimus, evidentissime Deum esse credamus. Omnes ergo sive patriarchae, sive prophetae, sive apostoli, sive martyres, sive denique sancti omnes, habuerunt quidem in se Deum, et omnes filii Dei facti sunt, et omnes Theotoci fuerunt; sed diversa utique multo dissimilique ratione. Omnes enim credentes Deum filii Dei sunt per adoptionem, unigenitus autem tantum Filius per naturam; qui non ex materia aliqua est a Patre genitus, quia omnis res et omnis rerum materia per unigenitum Dei Filium est; non ex nihilo, quia ex Patre; non quasi partus, quia nihil in Deo vacuum atque mutabile; sed ineffabiliter atque inaestimabiliter Deus Pater in his quae ingenita in se erant, Unigenitum suum genuit; ac sic ab ingenito summo et sempiterno Patre unigenitus summus et sempiternus est Filius, idem habendus in carne qui habetur in spiritu, idem credendus in majestate, quia nasciturus in carne [ Lips. in marg. idem credendus in corpore qui creditur in majestate, quia nasciturus in carne]. Non divisionem aliquam aut discissionem sui fecit, ut se ex parte aliqua non nascente pars sui aliqua nasceretur; aut aliquid in eo divinitatis postea superveniret, quod in eo natum ex Virgine non fuisset. Omnis enim, juxta Apostolum, omnis in Christo plenitudo divinitatis habitat corporaliter (Coloss. II). Non quia aliquando habitaverit, et aliquando non habitaverit; nec quia postea fuerit, et ante non fuerit. Alioquin ad illam Pelagianae haereseos impietatem devolvimur, ut dicamus ex certo tempore habitantem in Christo Deum; tum in eum supervenisse, quando ille vita et conversatione id promeruerit, ut in se virtus divinitatis habitaret. Hominum ergo, hominum sunt haec, non Dei, ut in quantum humana imbecillitas valet, Deo se humilient, Deo subdant, Dei se habitaculum faciant, et habere hospitem atque habitatorem Deum fide et pietate mereantur. Quia prout quis idoneus munere Dei fuerit, ita eum divina gratia muneratur. Prout si quis dignus putatur Deo, ita Dei fruitur adventu, secundum illam Domini promissionem: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et ego et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter, et qui ita divinitatis plenitudinem in se habet, ut cunctis de sua plenitudine largiatur; qui inhabitante in se divinitatis plenitudine, ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit ut ipse in plenitudine sua jugiter perseveret; qui utique etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, coelos, terras, mare, omnem denique universitatem infinitate potentiae suae ac majestatis implebat; et ita totus in seipso erat, ut eum tamen mundi universa non caperent. Quia quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et immensa sunt, quae ipsum possint capere factorem.
CAPUT V. Christum ante ortum temporalem Deum semper a prophetis appellatum fuisse. Iste ergo est de quo propheta dicit: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu es enim Deus noster, et nesciebamus, Deus Israel Salvator (Isaiae XLV); qui in terris utique postea visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III). De quo etiam David propheta ex persona ipsius dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psalm. XXI), ostendens utique quod numquam homo ille Dominicus sine unitate Dei fuerit, in quo in ipso statim Virginis utero plenitudo divinitatis habitaret. Sicut et alibi idem propheta, Veritas, inquit, de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV), ut intelligeremus scilicet prospiciente e coelis Filio Dei, id est, adveniente ac descendente, justitiam natam esse e carne Virginis; non phantasiam corporis, sed veritatem. Ipse est enim veritas, secundum illud ipsius testimonium Veritatis: Ego sum veritas, et vita (Joan. XIV). Ergo quia anterioribus libris veritatem hanc, id est, Dominum Jesum Christum natum ex Virgine Deum probavimus, nunc, ut libello abhinc proximo instituimus, eum qui ex Virgine nasciturus esset semper Deum praenuntiatum esse doceamus. Ait itaque Isaias propheta: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia in quo reputatus est ipse, vel, ut verius atque evidentius in Hebraeo est, quia Excelsus reputatus est ipse (Isaiae II). Pulchre autem dicens, quiescite, verbo vim prohibentis inquietudinem persecutionis expressit. Quiescite, inquit, ab homine cujus spiritus in naribus ejus, quia Excelsus reputatus ipse est. Numquid non una eademque sententia et humani corporis susceptionem et Dei locutus est veritatem? Quiescite, inquit, ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia Excelsus reputatus est ipse. Nonne tibi, quaeso, palam alloqui persecutores Domini videtur, dicens, Quiescite ab homine quem persequimini, quia hic homo Deus est? Et licet in humilitate humanae carnis appareat, in celsitudine tamen divinae magnificentiae perseverat. Bene autem dicens propheta, Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus, certissima humani corporis significatione hominem demonstravit. Intrepide utique ac fiducialiter, utpote qui tam constanter veritatem hominis assereret quam Dei, quia haec fides vera est et catholica credere Dominum Jesum Christum ita substantiam veri corporis sicut veritatem perfectae divinitatis habuisse. Nisi forte in illo aliquid ambigendum putes, quia Excelsum pro Deo posuit; cum utique hic mos Scripturae sacrae sit Excelsum pro Deo dicere, sicut illud prophetae, Dedit vocem suam Excelsus, et mota est terra (Psal. XLV). Et, Tu solus Excelsus super omnem terram (Psal. LXXXII). Isaias quoque, qui haec dicit: Excelsus et sublimis habitans aeternitatem (Isaiae LVII). In quo manifeste intelligendum est: cum illic Excelsum sine ulla adjectione Dei posuerit, quod etiam hic Deum in Excelsi nomine nuncuparit. Ergo quia evidenter per prophetam sermo divinus Dominum Jesum Christum et hominem et Deum praenuntiavit, videamus an veteribus testimoniis etiam nunc conveniant et concordent nova.
CAPUT VI. Eamdem doctrinam novi Instrumenti testimoniis illustrat. Quod fuit, inquit apostolus Joannes, a principio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata est; et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis. Vides quemadmodum vetera recentibus roborentur, et antiquam praenuntiationem novae praedicationis confirmatio consequatur? Isaias dixit: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus, quia Excelsus reputatus est ipse (Isaiae II). Ipse Joannes autem, Quod fuit, inquit, a principio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpaverunt. Ille persequendum a Judaeis hominem esse dixit, hic palpatum hominem humanis manibus praedicavit. Ille eumdem quem hominem annuntiarat, Deum excelsum esse praedixit; hic eum quem palpatum ab hominibus esse docuit, Deum in principio semper fuisse memoravit. Ergo evidentissimum est quod ambo Dominum Jesum Christum et hominem manifestarunt et Deum, quia eumdem postea hominem quem semper Deum, ac per hoc hominem et Deum, quia hominem ipsum Deum. Quod fuit ergo, inquit, in principio [Lips. in marg. a principio], quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata est; et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis. Vides quot indiciis, quot modis, quam variis, quam multiplicibus dilectissimus ille ac devinctissimus [ Lips. in marg. devotissimus] Deo apostolus sacramentum divinae incarnationis insinuet? Jam primum quod eum qui in principio semper fuerit, visum in carne esse testatur. Deinde ne id quod auditum ac visum dixerat parum incredulis videretur, palpatum quoque, id est, tactum atque tractatum tam suis quam caeterorum manibus confirmavit. Bene utique per manifestationem assumptae carnis, opinionem Marcionitarum ac Manichaei errorem excludens; ne quis phantasiam ab hominibus visam crederet, cum palpatam corporis veritatem a se apostolus praedicasset. Deinde addit Verbum vitae et vitam manifestam, hoc se vidisse, hoc annuntiare, hoc protestari, simul scilicet et exsequens officium fidei, et ingerens terrorem incredulitati, ut cum ille utique protestatur se praedicare, sibi imputaret periculum suum qui noluisset audire. Annuntiamus vobis, inquit, vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis: hoc quod apud Patrem semper fuit, hominibus apparuisse; hoc quod in principio semper fuit, ab hominibus visum esse; hoc quod Verbum vitae sine exordio erat, palpatum humanis manibus docuit esse. Vides quot modis, quam variis, quam multiplicibus, quam individuis, quam apertis ita sacramentum unitae cum Deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque memoraret. Quod ipse quoque Apostolus alibi evidentissime: Jesus enim, inquit, Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII). Hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpaverunt. Non quia palpari spiritus per se possit, sed quia Verbum scilicet caro factum in homine quodammodo cui unitum fuerat palpabatur. Et ideo idem Jesus heri et hodie, id est, idem ante exordium mundi qui in carne; idem in praeterito, qui in praesenti; idem quoque etiam in saecula, quia idem per omnia, qui ante omnia. Et hoc totum Dominus Jesus Christus.
CAPUT VII. Rursum ostendit ex conjunctione duarum in Christo naturarum in unam personam, ea quae divinae naturae competunt, homini; et quae humanae, Deo recte accommodari. Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus? scilicet quia idem in homine nuper ortus, qui ante ortum omnium Deus. Et ideo Christus totum nominatur quod Deus, quia tanta est Christi et Dei unitas, ut nemo utique jam omnino possit vel Christum dicens non Deum in Christi nomine dicere, vel Deum dicens non Christum in Dei nomine nuncupare. Ac sic unito sibi penitus per majestatem sacrae nativitatis utriusque substantiae sacramento, quidquid erat, scilicet homo et Deus, factum est totum Deus. Unde Apostolus Paulus videns revelatis fidei oculis totum in Christo inexplicabilis majestatis arcanum, ita locutus est, invitans ad referendam Deo gratiam, agnoscentes beneficia Dei populos: Gratias, inquit, agentes Patri, qui dignos nos fecit portione sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum; qui est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae; quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terris sunt (Coloss. I). Numquid et hoc aliqua interpretationis adjectione indiget, cum ita copiose et evidenter expressum sit, ut in se non solum rerum fidem, sed etiam expositionis habeat claritatem? Gratias enim agere nos Patri jubet, magna utique causa agendae gratiae adjecta, quia dignos nos fecerit portione sanctorum, et ereptos de potestate tenebrarum transtulerit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habeamus redemptionem et remissionem peccatorum; qui sit imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae; quia in ipso ac per ipsum creata sint omnia, quorum utique sicut factor ipse, ita etiam gubernator sit. Et quid post haec? Ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis. Resurrectionem quasi generationem Scriptura nominat; quia sicut generatio vitam creat, ita resurrectio generat ad vitam. Unde etiam resurrectio ipsa regeneratio nuncupatur, secundum illud Domini testimonium: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Ergo primogenitum ex mortuis eum dicit, quem superius invisibilem Dei Filium atque imaginem praedicavit. Quis autem imago invisibilis Dei, nisi unigenitus, Verbum Dei? et quomodo is resurrexisse ex mortuis dicitur, qui imago ac Verbum Dei invisibilis nominatur? Et quid tamen adhuc additur? Ut sit, inquit, ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in coelis, sive quae in terra sunt. Numquid indiget primatu universorum Creator omnium? aut primatu eorum quae a se facta sunt, ipse qui fecit? Aut numquid dici de Verbo potest quod in eo qui sit primogenitus ex mortuis complacuerit omnem plenitudinem habitare, qui utique unigenitus Filius Dei, Verbum Dei ante universa rerum exordia, Patrem invisibilem in se habens, ita prius omnem plenitudinem in se habuit, ut esset ipse omnium plenitudo? Et quid postremo? Omnia, inquit, pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terra, sive quae in coelis sunt. Manifestavit utique apertissime de quo diceret, quem primogenitum ex mortuis nominasset. Numquid enim per Verbi aut Spiritus sanguinem reconciliata ac pacificata sunt omnia? Non utique. Neque enim in naturam cadere impassibilem res ulla potuit passionis, aut fundi sanguis valuit nisi hominis, aut mori alter quam homo; et tamen idem qui in sequentibus mortuus dicitur, superius imago Dei invisibilis praedicatur. Quomodo ergo et hoc? scilicet quia id omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua videretur in Christo esse divisio, et unitus in filio hominis Filius Dei inciperet per erraticas interpretationes duas habere personas, ac per pravas atque impias opiniones qui esset scilicet in se unus duplex fieret in nobis. Et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso unigenito Filio Dei usque ad unitum Filio Dei filium hominis praedicatio apostolica descendit; ut sicut ipse rerum ordo, ita etiam doctrinae sermo decurreret. Ita cuncta inseparabili connexione et quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus divisione et intervallo eum quem in principio mundi legeres, in fine temporis invenires, neque ulla omnino distractione impiae discessionis admissa unum in carne atque alium in spiritu Filium Dei crederes; cum ita apostolicum magisterium, Deum pariter atque hominem per sacramentum corporeae nativitatis unisset, ut eumdem tibi reconciliantem in cruce omnia demonstraret, quem ante exordium mundi imaginem Dei invisibilis praedicasset.
CAPUT VIII. Apostolicam sententiam Domini auctoritate corroborat. Quod quidem quamvis Apostoli dictum sit, tamen doctrina Domini est. Idem enim hoc in Apostolo ad Christianos, qui consimile illud in Evangelio ad Judaeos per se locutus est, dicens: Nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo. Neque enim ego a me ipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII). Et Deum utique se et hominem esse indicans. Hominem in hoc quod hominem esse se praedicat; Deum in hoc quod missum se esse confirmat. Apud eum enim necesse est fuerit a quo venerat; et ab eo venerat a quo se missum esse dicebat. Unde etiam illud fuit quod dicentibus ad se Judaeis, Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? convenientissima aeternitatis ac majestatis suae voce respondit, dicens: Amen amen dico vobis, priusquam Abraham fieret, ego sum (Ibid.). Quaero ergo, cujus dictum hoc velis esse? Christi utique absque dubio. Et quomodo qui natus recenti tempore fuerat, ante Abraham se esse dicebat? Per illud scilicet, cui unitus erat penitus, Verbum Dei, ut intelligerent omnes quanta esset Christi ac Dei unitas, cum quidquid Deus in Christo diceret, totum jam sibi divinitatis unitas vindicaret. Bene autem conscius aeternitatis suae, illa in corpore tunc Judaeis voce respondit, qua quondam Mosi locutus fuerat in spiritu. Hic enim ait: Priusquam Abraham fieret, ego sum. Mosi autem: Ego sum qui sum (Exod. III). Admirabili utique divinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia praedicavit, quia nihil de Deo tam conveniens dici potest, quam ut semper esse dicatur, quia esse nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. Et ideo apertissime hoc de aeterni Dei natura dicitur, quod aeternitati optime coaptatur. Quae quidem ipse Dominus Jesus Christus, cum de Abraham diceret, diversitate sermonis ostendit, dicens: Priusquam Abraham fieret, ego sum. De Abraham dixit, priusquam fieret; de se autem, ego sum; scilicet quia temporalitatis est fieri; esse, aeternitatis. Et ideo illud factum esse, humanae tribuit brevitati; illud autem, sum, naturae suae. Et haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hominis ac Dei in illo qui semper fuerat jam se fuisse dicebat.
CAPUT IX. Cum Christo tribuantur prodigiosa illa opera quae circa filios Israel jam inde a temporibus Moysis designata sunt, conficitur quoque illum jam olim ante ortum suum temporalem exstitisse. Quod apostolus quoque cum dilucidare ac manifestare omnibus cuperet, ita locutus est: Quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Sed et alibi, Neque tentemus, inquit, Christum sicut quidam illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X). Eximius quoque apostolorum Petrus: Et nunc quid tentatis Deum imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi. Liberatum ab Aegypto Dei populum, et per ingentes aquarum vias siccis pedibus abductum, ac per vastas eremi solitudines conservatum, non nisi a solo absque dubio Deo novimus, secundum illud: Dominus solus ducebat eos, et non erat cum eis Deus alienus (Deut. XXXII). Et quomodo apostolus tot et tam evidentibus testimoniis, et a Jesu liberatum ab Aegypto populum Judaeorum, et Christum a Judaeis tunc in deserto tentatum praedicat, dicens, Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt? omnes quoque sanctos qui vixerint sub lege veteris Testamenti, beatus apostolus Petrus per gratiam Domini nostri Jesu Christi praedicat esse salvatos? Exi itaque, effuge hinc, si potes, tu quisquis ille es qui, rabido ore ac blasphemo spiritu furens, nihil interesse admodum inter Adam et Christum putas, et qui eum etiam post partum Virginis Deum denegas, ostende penitus quemadmodum etiam ante ortum corporis Deum non fuisse convincas. Ecce enim Apostolus clamitat populum de terra Aegypti ab Jesu esse salvatum, in deserto ab infidelibus Christum esse tentatum; patres quoque nostros, id est, patriarchas atque prophetas per gratiam Domini nostri Jesu Christi salvatos; nega tu haec, si potes. Nec mirabor si feceris, ut neges quae omnes legimus, qui quae omnes credimus denegasti. Intellige ergo tandem quia jam tunc et ex Aegypto populum in Deo Christus eduxit, et in Deo Christus a populo tentatore tentatus est, et omnes justos in Deo Christus gratiae suae liberalitate salvavit; quia per sacramenti unitatem ita et Deus in Christum et Christus in Deum transiit, ut et quidquid Deus fecit, Christus id perfecisse; et quod postea Christus pertulit, Deus id pertulisse dicatur. Et ideo dicens Propheta, Non erit in te Deus recens, nec adorabis Deum alienum; hoc sensu et hoc spiritu praedicabat quo apostolus Christum eductorem ex Aegypto Israeliticae plebis esse dicebat, ut eum utique qui ex Virgine natus est hominem, semper per sacramenti unitatem in Deo fuisse sentiret; alioquin, nisi ita creditur, aut cum haereticis Christus non Deus, aut certe contra Prophetam recens esse creditur. Sed absit hoc a catholica Dei plebe, ut aut a Propheta dissentire, aut cum haereticis sentire videatur; et in maledictum forsitan illud populus benedictionis incurrat, ut spem suam in homine posuisse dicatur. Quia enim Dominum nostrum Jesum Christum solitarium hominem natum asserit, dupliciter maledictioni obnoxius sit necesse est, sive in eum credat, sive non credat. Si enim credit, Maledictus qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII). Si autem non credit, maledictus utique nihilominus, quia licet in hominem non crediderit, Deum tamen penitus denegavit.
CAPUT X. Explicat quid sit confiteri, et quid solvere Jesum. Hoc enim illud est quod, revelante sibi Domino, charissimus ille Dei Joannes praevidens, id de eo ipso locutus est qui in se loquebatur. Omnis, inquit, spiritus qui confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo est; et omnis qui solvit Jesum, ex Deo non est; et hoc est Antichristi, quod audistis quia venit, et nunc jam in mundo est (I Joan. IV). O admirabilem Dei singularemque pietatem, qui velut cautissimus ac prudentissimus medicus venturos quandoque in Ecclesiam suam morbos ante praedixit! et cum praenuntiaret infirmitatem, dedit ex ipsa praenuntiatione medicinam, ut omnes, scilicet agnoscentes languorem ingruentem, procul jam atque longe vitare inciperent quae imminere didicissent. Et ideo sanctus Joannes: Omnis, inquit, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hoc est Antichristi. Agnoscisne eum, haeretice? Agnoscis de te jam palam et designanter dixisse? Nemo enim ita solvit Jesum quam qui non confitetur Deum. Cum enim in hoc omnis Ecclesiae fides et omnis cultus sit, Jesum Deum verum fateri, quis magis venerationem ejus et cultum solvere potuit, quam qui totum in eo quod omnes colimus denegavit? Caveas ergo, obsecro, caveas ne quis etiam Antichristum dicere queat. Conviciari me aut maledicere putas? Non meum est quod loquor, ecce evangelista dicit: Omnis qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus. Si non solvis Jesum et Deum non negas, Antichristum te nullus dicere potest. Si autem negas, quid accusas quod Antichristum te quisquam esse dicat? Tu hoc de te, tu, inquam dum negas, ipse dixisti. Vis scire hoc verum esse? Dic mihi Jesum cum ex Virgine nasceretur, quid velis, hominem fuisse an Deum? Si Deum tantum, solvis utique Jesum, qui in eo hominem unitum Deo fuisse deneges. Si autem hominem, solvis utique nihilominus, qui solum tantummodo, ut facis, hominem natum esse blasphemes. Nisi forte existimas quod non solvas Jesum, qui fuisse eum Deum negas, qui solveres utique etiam si natum cum Deo hominem denegares. Sed exemplis forsan hoc manifestius velis fieri; accipe de utroque. Manichaeus extra Ecclesiam est, qui Jesum Deum tantum fuisse asserit; Hebion, quia hominem. Uterque enim Jesum negavit ac solvit, alter solum dicendo hominem, alter tantummodo solum Deum. Quia licet diversa dixerint, par tamen ipsius diversitatis impietas. Nisi quod si ulla inter malorum magnitudinem potest esse discretio, injuriosior blasphemia tua est, quae solum hominem asserit, quam illa quae solum Deum; quia licet utrumque malum sit, contumeliosius tamen est divina Domino quam humana rapuisse. Fides ergo haec tantum catholica, haec tantum vera est, Dominum Jesum Christum sicut Deum, ita et hominem, et sicut hominem, ita et Deum credere. Omnis qui solvit Jesum, ex Deo non est. Solvere autem hoc est, quod unitum est in Jesu velle rumpere, et quod individuum separare. Quid autem in Jesu unitum et individuum? Homo utique et Deus. Ergo ille Jesum solvit, qui haec separaverit atque disruperit. Alioquin si non disrumpit, ac separat, ergo nec solvit. Si autem separat atque disrumpsit, ille utique solvit.
CAPUT XI. Dominicae Incarnationis sacramentum Christi divinitatem manifeste coarguit. Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque insaniam prorumpenti, ipse pro se in Evangelio Dominus Jesus illud quod ad Pharisaeos locutus est clamat ac protestatur: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX). Quod licet illic ubi a Deo dictum est, ad causam aliam responsum esse videatur, tamen profunditas Dei, quae non magis de carnalibus quam de spiritualibus loquebatur, cum de illo hoc, tum magis de hoc voluit intelligi; quia credentibus tunc Judaeis id quod tu dicis, hominem tantummodo Jesum sine Deo esse, cum de societate conjugii Dominus interrogaretur, non de eo tantum, sed etiam de hoc edocuit, et de minoribus consultus, etiam de altioribus majoribusque respondit, dicens, Quod Deus conjunxit, homo non separet. Hoc est: Nolite id separare quod in me Deus junxit; non separet humana impietas quod in me univit divina majestas. Vis autem plenius scire hoc ita esse, audi Apostolum de his ipsis de quibus tunc Salvator docuit disserentem? qui utique utpote magister a Deo missus, ut capere tunc auditorum imbecillitas poterat, ea ipsa quae Deus in mysterio praedicarat exposuit. Cum enim de conjugio carnali, unde interrogatus in Evangelio Salvator fuerat, disputaret, replicavit ea ipse, quibus ille usus tunc fuerat, legis veteris testimonia, scilicet ut intelligeretur quod eamdem rem exponeret qui iisdem testimoniis uteretur. Adjiciens praeterea, ne deesse causae aliquid videretur, etiam carnale conjugium, mulieris quoque ac viri nomen, quos ad mutuum adhortabatur affectum, ita posuit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V). Et iterum: Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. Nemo umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis ejus (Ephes. V). Vides quemadmodum Christi atque Ecclesiae nomina viri ac mulieris nominibus adjungens, omnes a carnali audientia ad spiritualem intelligentiam traxit. Cum enim omnia ista dixisset, subdidit ea quibus in Evangelio Dominus usus fuerat testimonia, dicens, Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adjungetur ad uxorem suam, et erunt duo in carne una (Matth. XIX). Et quidem post haec quasi cum magna clamoris protestatione subjecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est. Removit utique de hoc omnino et amputavit carnalem intellectum, ubi sacramentum penitus dixit esse divinum. Et quid tamen post ista subdidit? Ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Cum dixisset, sacramentum hoc magnum est: non dixit, haec est expositio sacramenti. Sed quid? Ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Hoc est dicere: Illud quidem magnum est sacramentum, sed ego in Christo dico et in Ecclesia. Hoc est, ut quia capere illud ad praesens forsitan omnes non queunt, vel hoc capiant, quod tamen ab illo non discrepat, nec diversum est, quia utrumque de Christo est. Sed cui profundiora illa non capiunt, haec saltem faciliora cognoscant, ut cum promptiorem intellectum coeperint capere, ad altiorem valeant pervenire, et planioris nunc rei adipiscentia sit postea profundioris via.
CAPUT XII. Latius exponit quodnam illud sacramentum sit quod sub viri et uxoris nominibus designatur. Quod ergo magnum illud est sacramentum, quod sub viri atque uxoris nomine designatur? Apostolum ipsum interrogemus, qui ad docendam eamdem rem alibi verbis rei ipsius usus est dicens: Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (II Tim. III). Quod ergo magnum est illud sacramentum quod manifestatum est in carne? Deus scilicet natus e carne, Deus visus in corpore: qui utique sicut palam est manifestatus in carne, ita palam est assumptus in gloria. Hoc ergo magnum est sacramentum, de quo ipse ait: Propterea relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una (Matth. XIX). Qui fuerunt ergo duo in carne una, Deus scilicet atque anima. In una enim, quae Deo unita est, carne hominis Deus est atque anima, secundum illud ipsius Domini, Nemo potest a me tollere animam meam; sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X). Tria ergo nunc in hoc vides, Deum, carnem, animam: Deus est, qui loquitur; caro, in qua loquitur; anima, de qua loquitur. Propterea ergo homo ille de quo propheta dicit, Frater non redimit, redimet homo (Psalm. XLVIII)? Qui, ut dictum est, ascendit ubi erat prius (Joan. VI), et de quo legimus, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III). Propter hoc, inquam, reliquit homo patrem suum et matrem, id est, Deum ex quo natus est, et Jerusalem illam quae est mater omnium nostrum; et adhaesit humanae carni, quasi uxori suae. Et idcirco de patre expresse dixit, relinquet homo patrem suum: de matre autem non dixit, suam, sed tantummodo matrem posuit, quia non tam ipsius erat mater, quam universorum credentium, id est, omnium nostrum. Et adjunctus est uxori suae, quia sicut vir et mulier unum corpus sunt, ita majestas divinitatis et caro hominis uniuntur, et facti sunt duo, id est, Deus atque anima in carne una. Quia sicut caro illa habitatorem in se habuit Deum, ita animam quoque in se cohabitantem Deo. Hoc ergo magnum est illud sacramentum, ad quod inquirendum nos admiratio Apostoli vocat et adhortatio Divinitatis invitat: non alienum utique etiam a Christo et ab Ecclesia, ut ipse ait, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quia et caro Ecclesiae caro Christi est, et in carne Christi Deus est atque anima; ac sit idem in Christo quod in Ecclesia, quia sacramentum quod in Christi carne creditur, etiam fide in Ecclesia continetur.
CAPUT XIII. Quanto desiderio veteres patriarchae sacramenti istius revelationem videre exoptarunt. Hoc ergo sacramentum, quod et manifestatum est in carne, et apparuit in mundo, et gentibus praedicatur, multi sanctorum veterum sicut praevidebant in spiritu, ita videre etiam in carne voluerunt. Amen enim, inquit Dominus, dico vobis quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos vidistis, et non viderunt, et audire quae audistis et non audierunt (Matth. XIII). Et ideo Isaias propheta, Utinam, inquit, Domine, disrumperes coelos, et descenderes (Isa. LXIV). Sed et David: Domine, inclina coelos, et descende (Psal. CXLIII). Moses quoque: Ostende, inquit, mihi teipsum, ut manifeste videam te (Exod. XXXIII). Nemo admodum propius quam Moses legem capiens, alloquentem e nubibus Deum, atque ad ipsam admodum praesentiam majestatis accessit. Et quomodo cum nemo propiora quam ille de Deo cerneret, adhuc manifestiora poscebat dicens: Ostende mihi, inquit, teipsum, ut manifeste videam te, scilicet quia hoc ille fieri precabatur quod iisdem admodum verbis Apostolus factum esse dicebat, id est, ut palam Dominus manifestaretur in carne, palam appareret mundo, palam assumeretur in gloria; et omnia oculis tandem carnalibus sancti cernerent, quae spiritalibus praevidebant.
CAPUT XIV. Impiam et blasphemam haereticorum sententiam redarguit, qui Deum in Christo velut in organo sive statua habitasse et locutum esse dixerunt. Alioquin si, ut haereticus ait, Deus futurus in Domino Jesu Christo erat, velut in statua aut in organo, id est, ut habitaret tantum quasi in homine, et loqueretur quasi per hominem, non ut ipse esset qui habitaret, atque ex se et ex suo corpore loqueretur Deus; jam utique sic et habitarat in sanctis, et locutus fuerat e sanctis. In his quoque ipsis, quos supra dixi, qui adventum ipsius precabantur, sic erat ac loquebatur. Et quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si hoc petebant quod jam acceperant? Aut quid videre oculis cuperent, quod corde retinebant, praesertim cum plus sit eamdem rem habere quempiam intra se, quam videre extra se? Aut si sic habitaturus erat in Christo Deus sicut in sanctis omnibus, cur magis Christum videre omnes sancti cuperent quam seipsos? Et si eamdem rem visuri in Domino Jesu erant quam in se habebant, cur non plus multo arbitrarentur eamdem rem in se habere quam in altero videre? Sed erras, infelix furor, non intelligens, ut Apostolus ait, et quae loquaris et de quibus affirmes (I Tim. I). Omnes enim prophetae et omnes sancti portionem quamdam divini Spiritus, prout capere poterant, a Deo acceperunt. In Christo autem omnis plenitudo divinitatis habitavit atque habitat corporaliter (Colos. II). Et ideo longe de ejus plenitudine omnes sunt, ex cujus plenitudine aliquid accipiunt (Joan. I); quorum adimpletio Christi munus, quia vacui utique omnes erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.
CAPUT XV. Sanctorum de Messiae adventu vota quid continebant, aut quale illud fuerit desiderium. Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc sic videre oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant. Et ideo Isaias propheta: Utinam, inquit, disrumperes coelos, et descenderes (Isaiae LXIV). Sed et Habacuc idem annuntians quod ille optans, Dum appropiant, inquit, anni, ostenderis; in adventu temporum demonstraberis: Deus de Theman, sive illud, Deus ab Austro veniet (Habac. VIII). David quoque: Deus manifeste veniet (Ps. XLIX). Et iterum: Qui sedes super cherubin, appare (Ps. LXXIX). Alii adventum ejus quem mundo praestitit, annuntiabant, alii postulabant. Nonnulli specie dispari, sed affectu pari, intelligentes utique aliquatenus quantam rem precarentur, ut Deus in Deo habitans, in forma Dei ac sinu permanens, semetipsum exinaniret, formam servi acciperet, et se usque ad suscipiendas omnes passionum acerbitates contumeliasque submitteret, subiret poenam pro beneficiis, et, quod intolerabilissimum est et indignissimum, ab his ipsis mortem exciperet pro quibus ipse moreretur; intelligentes ergo hoc aliquatenus sancti omnes, aliquatenus, inquam, intelligentes, quia quantum sit nemo intelligit, consona omnes adventum Dei voce et quasi concentu mutuo postulabant. Scientes utique in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omnium contineri; quia nullus solvere vinctos possit, nisi immunis a vinculis; nullus eximere peccatores, nisi peccato carens; nemo enim liberare aliqua re quemquam potest, nisi ea re ipse liber sit qua a se alius liberatur. Et ideo cum in omnes mors pertransisset, omnes vita indigebant, ut in Adam scilicet morientes, in Christo viverent. Quia quamvis multi sancti, multi electi ac familiares admodum Deo fuerunt, nulli tamen potuerunt per se penitus esse salvi, nisi fuissent adventu Domini et redemptione salvati.
LIBER SEXTUS.
CAPUT PRIMUM. Ex miraculo saturatae multitudinis e quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, divinae virtutis immensitatem ostendit. Legimus in Evangelio, appositis, jubente Domino, quinque panibus, innumeram Dei plebem esse saturatam (Joan. VI). Et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo, nec colligere aestimatio, nec concipere sensus potest. Tanta et tam incomprehensibilis divinae vis potestatis est, ut cum habeamus in nobis facti ipsius conscientiam, impossibile tamen nobis sit facti rationem scire. Jam primum enim quis comprehendere queat quomodo tam exiguus panum numerus, non dicam ad esum ac saturitatem, sed etiam ad divisionem ipsam appositionemque suffecerit, cum plura multo millia hominum fuerint quam panes ipsi, plura pene convivia quam de tot panibus fragmenta esse possint? Nata est ergo ex verbo Domini rerum copia. Crevit in actu opus. Et cum parum esset quod videbatur, factum est inaestimabile quod dabatur. Nullus ergo hic conjecturae, nullus humanae aestimationi aut rationi locus. Solum est quod in tali re fidelium ac sapientium mentibus scire liceat; ut quamlibet magna sint quae a Deo fiunt, atque inaestimabilia, etiamsi ea ipsa sensu non capiant, impossibilia tamen Deo nulla esse cognoscant. Sed de his tamen tam ineffabilibus divinae virtutis actibus, quod rectissime ineffabilibus sacri ortus miraculis coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea.
CAPUT II. Mysterium hujus septenarii numeri quinque panum et duorum piscium auctor suo operi accommodat. Interim quia quinque panum fecimus mentionem, non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos jam evolvimus comparamus. Sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles. Nam cum illi hordeacei fuerint, et hi, quantum ad ingenium nostrum pertinet, hordeacei dici possunt, quamvis testimoniis sacris locupletati, despicabilibus involucris salutiferas opes contegant. Etiam in hoc scilicet ab illis non discrepantes, quia sicut illi cum essent pauperes specie, facti sunt divites benedictione; ita hi quoque cum ingenio nostro viles sint, sunt tamen sacra admixtione preciosi; et cum praeferant in se ex sermone nostro hordei vilitatem, habent tamen intrinsecus ex Dominicis testimoniis panis vivi saporem. Superest ut ad exemplum illorum, per divini muneris gratiam, innumeris ex seminibus salutiferos cibos praebeant; et sicut illi corporalem dederunt edentibus fortitudinem, ita ii spiritalem legentibus tribuant salubritatem. Potens est autem Dominus, cujus etiam hoc donum est, sicut illud fuit, ut qui per cibum illum fecit non deficere in via saturos, per hunc quoque faciat non deviare saturatos. Sed tamen quia illic ubi parvo quidem esu, sed magno munere innumera plebs Dei pasta est, additi quinque illis panibus duo pisces leguntur, par est ut nos quoque qui offerri per nos omnibus sequentibus Deum populis spiritalis prandii alimoniam cupimus, quinque illis libris quasi quinque panibus, duos adhuc libellos quasi duos pisces adjiciamus. Te orantes, Domine, te obsecrantes, ut videns nisum officii ac voti nostri, des pio conatui opus efficax; et cum nos pro obsequio affectuque nostro numerum illum panum ac piscium libellorum numero exaequare cupiamus, tu virtutem benedictionis illius in haec transferas; et qui scriptiunculam nostram numero evangelico numeraris, numerum quoque ipsum evangelico fructu expleas, tribuasque haec ad sanctum et salubrem cibum cunctis Ecclesiae tuae populis, omni aetati et omni sexui. Et si qui forte jam lethifero illo virosi anguis spiritu afflati sunt, corruptoque animarum ac mentium statu, pestiferos venis languentibus morbos trahunt, des cunctis sani sensus vigorem, des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri operis tui muneris salutarem omnibus curam, ad instar penitus sanctificati in Evangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti esurientes, ita per hunc sanari jubeas tabescentes.
CAPUT III. Testimonio Antiochenae synodi adversarium convincit. Igitur quia neganti Deum haeretico abunde jam, ut reor, cunctis superioribus scriptis divinorum testimoniorum auctoritate respondimus: nunc ad fidem Antiocheni symboli virtutemque veniamus. In qua cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis eum professionibus argui, suis (ut ita dicam) armis conteri oportet: hic enim ordo est, ut superatus jam testimoniis sacris, etiam seipso (ut ita dicam) teste superetur. Neque enim aliis jam rebus contra eum agi necesse erit, cum palam se et evidenter ipse convicerit. Textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec est: Credo in unum et solum verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum nostrum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, Deum verum ex Deo vero homoousion Patri: per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta; qui propter nos venit; et natus est ex Maria Virgine; et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus; et tertia die resurrexit secundum Scripturas; et in coelos ascendit; et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Et reliqua. In symbolo, quod Ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis: hominum auctoritatem, an Dei? Quamvis ego tecum non censorie aut severe agam, ut tibi eligendae tantum alterius rei copiam tribuam, ut unum perimens [ Lips. in marg. permittens], alterum negem: utrumque enim do, utrumque concedo. Et quid concedo, dicam? ad utrumque te, etiamsi nolis, traho: utrumque enim in symbolo esse si vis, oportet sapias voluntarius: si non vis, necesse est compellaris invitus. Symbolum quippe, ut scis, ex collatione nomen accepit. Quod enim Graece σύμβολον dicitur, Latine collatio nominatur. Collatio autem ideo, quia in unum collata ab apostolis Domini, totius catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in symboli colligitur brevitate perfecta; secundum illud Apostoli, Verbum, inquit, consummans et brevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Rom. IX). Hoc est ergo breviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis Testamenti sui in pauca colligens, et sensum omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis compendiosissima brevitate perficiens. Consulens scilicet in hoc, ut piissimus pater, vel negligentiae quorumdam filiorum suorum, vel imperitiae: ut non laboraret utique, quamvis simplex et imperita, mens capere, quod possit facile etiam memoria contineri.
CAPUT IV. Symbolum fidei divinam et humanam habere auctoritatem. Vides ergo in Symbolo auctoritatem Dei esse: Verbum enim breviatum faciet Dominus super terram (Rom. IX). Sed hominum fortasse quaeris. Ne id quidem deest, per homines enim id Deus fecit. Sicut enim immensam [ Lips. in marg. universam] illam Scripturarum sacrarum copiam per patriarchas et prophetas maxime suos condidit, ita Symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit. Et quidquid illic per suos larga ac redundanti copia dilatavit, idem hic per suos plenissima brevitate conclusit. Nihil ergo in Symbolo deest, quod ex scriptis Dei per apostolos Dei conditum, totum in se, quantum ad auctoritatem pertinet, habet quidquid vel hominum est, vel Dei. Quamvis etiam quod per homines factum est, Dei existimandum sit, quia non tam illorum per quos factum est, quam illius credendum est esse qui fecit. Credo, ergo inquit Symbolum, in unum verum, solum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum nostrum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula, et non factum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus. Et tertia die resurrexit secundum Scripturas, et in coelos ascendit. Et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Et reliqua.
CAPUT V. Lectissimis argumentis agit contra adversarium, et a majoribus acceptam religionem mordicus tenendam esse ostendit. Si Arianae aut Sabellianae haereseos assertor esses, et non tuo ipso symbolo tecum uterer, convincerem te tamen testimoniorum sacrorum auctoritate, convincerem legis ipsius voce, convincerem denique probata per universum mundum Symboli veritate: dicerem te, etiamsi expers intelligentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltem consensum generis humani, nec pluris facere debere paucorum improborum perversitatem quam ecclesiarum omnium fidem; quae utique a Christo fundata, ab apostolis tradita, non aliud existimanda esset quam vox atque auctoritas Dei, quae haberet in se utique et vocem et sensum Dei. Et quid tandem si sic apud te agerem, quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud? Non ita te imbutum, non ita institutum esse; aliud tibi a parentibus, aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum. Non hoc te in conventiculo illo paterni dogmatis, nec in ecclesia vestrae professionis audisse; aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati symboli continere. In eo te baptizatum, in eo te renatum esse. Hoc tenere quod accepisses, et in eo te vivere diceres, in quo regeneratum esse didicisses. Nonne, quaeso, dicens haec, fortissimo te etiam contra veritatem scuto uti arbitrareris? Et vere in negotio quamvis improbo non importuna defensio, et quae non absurde causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori. Nam cum hoc teneres, quod a parvo accepisses, plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam severitas quod de praeterito vindicaret. Nunc autem cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Ariano aut Sabelliano possum? Quod utinam fuisses! minus dolerem in malis editum, quam de bonis lapsum; minus fidem non habitam quam amissam; minus veterem haereticum quam novum apostatam; minus enim intulisses cunctae Ecclesiae vel labis vel pestilentiae; minus denique esses vel acerbus ad dolorem, vel gravis ad exemplum, si popularis potius tentare quam sacerdos Ecclesiam posses. Ergo, ut supra dixi, si Sabellianae, aut Arianae, vel cujuslibet haereseos discipulus a que assertor esses, tueri utique te parentum exemplo velis, magistrorum institutione, plebis societate, symboli fide; non iniquum, haeretice, non iniquum aut grave aliquid postulo. Hoc fac in catholica fide editus, quod fueras pro perversitate facturus. Tene parentum institutionem, tene Ecclesiae fidem, tene Symboli veritatem, tene baptismatis salutem. Quod genus in te prodigii, quod genus monstri es? Pro te tu non facis quod alii etiam pro errore fecerunt. Sed progressi satis in altum sumus; et pro cognatae urbis affectu sequentes doloris impetum quasi ventum ferventem, dum cupidi cursus sumus, tenorem admodum recti itineris excessimus
CAPUT VI. Rursus ad Antiocheni symboli professionem illum provocat. Symbolum ergo, haeretice, cujus superius textum diximus, licet omnium Ecclesiarum sit (quia una omnium fides), peculiariter tamen Antiochenae urbis est atque Ecclesiae, id est, illius, in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. Hujus te perduxit symboli fides ad vitae fontem, ad salutis regenerationem, ad Eucharistiae gratiam, ad Domini communionem. Et quid plura? O nimium gravis et luctuosa conquestio! ad ministerii etiam officium, ad presbyterii culmen, ad sacerdotii dignitatem. Facile hoc, infe ix furor, aut leve esse arbitraris? Non vides quid egeris? in quod te barathrum praecipitaris? Perdens symboli fidem, totum quod fueras, perdidisti; sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae symboli veritate constabant. Negare te tantummodo illud putas? Tete, inquam, ipsum negasti. Sed negare te forsitan non putas. Videamus symboli textum, ut si ea dicis quae prius, non arguaris: sin autem multo alii et contraria, non exspectes jam ut a me confuteris, cum te tu ipse damnaveris. Si enim et aliud nunc asseris quam in symbolo est, et aliud quam prius ipse dixisti, quid reliquum est, nisi ut nulli, praeterquam tibi, imputes animadversionem tuam, cum eamdem esse videas sententiam in te omnium quam tuam? Credo, inquit symbolum, in unum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum. Et in Dominum Jesum Christum, Filium ejus unigenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula, et non factum. Jam primum ad haec respondere te convenit: Confitearis hoc de Jesu Christo Dei Filio, aut neges? Si confiteris, sana sunt omnia. Sin minus, quomodo nunc negas quod ipse ante confessus es? Elige ergo quid malis, alterum enim e duobus fieri necesse est, ut eadem te tua ipsa confessio, si permanet, sola liberet; aut si negaveris, prima condemnet. Credo enim, dixisti in symbolo, in Dominum nostrum Jesum Christum Filium ejus unigenitum et primogenitum totius creaturae. Si unigenitus et primogenitus totius creaturae Dominus Jesus Christus, ergo tua ipsa confessione indubitanter Deus. Neque enim alius unigenitus primogenitas totius creaturae, nisi unigenitus Dei Filius. Sicut primogenitus creaturarum, ita et creator omnium Deus. Et quomodo solitarium hominem ex Virgine natum asseris, quem Deum ante saecula fuisse confessus es? Deinde, inquit symbolum, ex Patre natum ante omnia saecula, et non factum. Hoc symbolum per te locutum est, hoc tu per symbolum: Jesum Christum ante saecula ex Deo Patre natum, et non factum. Numquid aliquid de phantasiis his quibus nunc furis symbolum dicit? Numquid etiam tu ipse dixisti? Ubi hic statua? ubi organum tuum, inquam? Absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. Ubi illud quod Dominum Jesum Christum statuae instar affirmans, non quia Deus, sed quia imago Dei, adorandum putas; et ex Domino majestatis organum faciens, non propter se eum, sed propter eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas! Dixisti in symbolo Dominum Jesum Christum natum ex Deo Patre ante omnia saecula, et non factum, quod utique non nisi unigenito tantum Dei Filio competit, ut nativitas illius factura non sit, et natus tantummodo, non factus esse, dicatur; quia contra rationem rei ipsius atque honorem est, ut factor omnium factura esse credatur, et sic ipse auctor coeptorum omnium coeperit, sicut ab eo cuncta coeperunt. Et ideo natus, non factus dicitur, quia singularis ei est nativitas, non factura communis. Et cum sit Deus ex Deo natus, totum necesse est habeat divinitas geniti, quidquid magnitudo generantis.
CAPUT VII. Persistit in eodem argumento ex Antiocheno symbolo desumpto. Sequitur autem in symbolo: Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Et cum hoc totum dixeris, memento de Domino Jesu Christo te cuncta dixisse. Hoc enim in symbolo habes: Credere te in Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et primogenitum totius creaturae. Et post haec atque alia: Deum verum ex Deo vero homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt. Quomodo ergo idem Deus et non Deus, idem Deus et idem statua, idem Deus et idem organum? Non concordant sibi haec, o haeretice, in aliquo, nec conveniunt, ut eumdem, cum volueris, dicas Deum; cum volueris, putes figmentum. Dixisti in symbolo verum Deum, nunc dicis hominem solitarium. Quomodo haec sibi competere et coaptari queunt, ut idem summa sit virtus, idem sit sola infirmitas; idem summa majestas, idem sola mortalitas? Non conveniunt haec sibi in uno eodemque Domino, ut eumdem in cultum et in contumeliam dividens, ex parte qua mavis facias honorem, ex parte qua mavis facias injuriam. Dixisti in symbolo, cum sacramentum verae salutis acciperes: Dominum Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, creatorem saeculorum, factorem omnium. Ubi es, o dolor! ubi es ille qui tunc fuisti? ubi illa fides? ubi illa confessio? In portenta nunc atque prodigia recidisti [ Lips. in marg. recessisti]. Quae te stultitiae, quae amentiae perdiderunt? Deum totius potentiae ac majestatis ad inanimam materiam et figmenta insensibilia transtulisti: profecit videlicet fides tua tempore, profecit aetate, profecit sacerdotio; deterior senex quam quondam parvulus, nunc pejor veteranus quam tirunculus, deterior episcopus quam incipiens factus es, nec discipulus postquam magister esse coepisti.
CAPUT VIII. Quomodo Christus dicatur venisse et natus ex Virgine. Sed videamus caetera quae sequuntur. Dicens ergo symbolum: Dominum Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem saecula compaginata sunt, et omnia facta, hoc inseparabili statim connexione subjunxit. Qui propter nos, inquit, venit, et natus est ex Maria virgine. Ille ergo, qui verus Deus, qui homoousios Patri, qui creator saeculorum, qui factor omnium; ille, inquam, venit in mundum, et natus ex Maria virgine; secundum illud scilicet Pauli apostoli: At ubi venit plenitudo temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Vides quomodo Scripturis sacris symboli sacramenta conveniunt? Apostolus Filium Dei missum a Patre praedicat, symbolum venisse confirmat. Hoc enim erat consequens utique, ut quem missum Apostolus edocuerat, fides confiteretur nostra venisse. Deinde Apostolus ait, ex muliere factum; symbolum autem, ex Maria procreatum. Advertis itaque quod ipsa in symbolo Scriptura loquitur, a qua symbolum ipsum se descendisse testatur. Bene autem Apostolus, factum, inquiens, ex muliere; factum pro nato posuit, divini eloquii consuetudine, qua factus pro nato ponitur, secundum illud: Pro patribus tuis facti sunt tibi filii (Psalm. XLIV). Vel illud: Priusquam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII). In quo scilicet evidenter dixisse noscitur: Priusquam nasceretur, ego sum; facti nomine rem nativitatis ostendens, quia efficientiam facti habet quidquid non indiget ut fiat. Qui propter nos ergo, inquit, venit et natus est ex Maria virgine. Si homo solitarius ex Maria natus est, cur venisse dicitur? Neque enim venit nisi qui habet id ipsum in essentia ut venire possit. Qui autem nondum idipsum acceperat ut esset, quomodo id habere poterat ut veniret? Vides ergo quomodo ipse adventus nomine fuisse ante designatur adveniens? quia facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod erat suppetere poterat ut veniret. Homo autem ante conceptum omnino non fuit; ergo in se non habuit ut venire possit. Deum ergo venisse certum est, cui in utraque re proposita et esse suppetit et venire, Qui utique et quia erat venit; et quia venire semper potuit, semper fuit.
CAPUT IX Rursus adversarium ex sua ipsius confessione pestiferi erroris redarguit. Sed quid de verbo argumentamur, cum res eluceant? et in symboli textu judicia rerum quaerimus, cum ipse in eo sit sermo rerum? Repetamus confessionem symboli, et tuam; tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo fecisti, ut intelligas praevaricatum te non tantum a symbolo, sed et a te. Credo ergo, inquit symbolum, in unum solum verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem omnium visibilium et invisibilium creaturarum; et in Dominum Jesum Christum Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae; ex eo natum ante omnia saecula, et non factum; Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta; qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine. Propter nos ergo, inquit symbolum, Dominus noster Jesus Christus venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato, et sepultus, et resurrexit secundum Scripturas. Confiteri hoc Ecclesias non pudet, apostolos praedicare non puduit. Tu ipse, tu, inquam, ipse, cujus nunc omnis vox sacrilegium est, qui nihil admodum non negas, haec tamen omnia negasti, Deum utique natum, Deum passum, Deum resurrexisse. Et quid post haec? quo devolutus es? quid effectus? in quae redactus? quid ais? quid evomis? quod nec ipse scilicet, ut quidam ait, non sani esse hominis non sanus juret Orestes. Quid enim dicis? Quid est, inquis, quia ex Christotoco natus est Filius Dei? ut puta si dixerimus, Credo in Deum Verbum Filium Dei, unigenitum ex Patre natum, homoousion Patri, qui descendit et sepultus est; non statim auditus ipse accipit plagam? Deus mortuus? Et iterum. Nae, fieri, inquis, potest, ut qui ante omnia saecula natus est, secunda vice nascatur, et hoc Deus? Si fieri omnia haec omnino non potuerunt, quomodo Ecclesiarum symbolum facta esse dicis? Quomodo etiam tu ipse dixisti? Conferamus enim cum his quae ante a te dicta sunt ea quae nunc a te dicuntur. Dixisti prius: Credo in Deum Patrem, et in Jesum Christum Filium ejus, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, qui propter nos venit, et natus ex Maria virgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato, et sepultus est. Nunc autem quid ais? Si dixerimus: Credo in Deum Verbum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum, homoousion Patri, qui descendit, et sepultus est; non statim auditus ipse accipit plagam? Acerbitas quidem atque impietas dicti tui cogere nos ad immoderatum ac fervidum respondendi impetum potest, sed restringenda paululum pii doloris sunt retinacula.
CAPUT X. Invehitur in illum, quod desertor catholicae religionis nihilominus in Ecclesia docere, sacrificare, et jus dicere ausus esset. Te, inquam, ergo, te ipse consulo: dic mihi, quaeso, si Judaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum neget, num audiendum eum existimes esse? non utique. Quid si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus, quia intolerabilius est veritatem cognitam derelinquere quam incognitam negare. Duos igitur in te videmus, catholicum et apostatam; et prius quidem catholicum, et post apostatam. Quod ergo nobis sequendum putes, ipse constitue; alterum enim praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaveris. Dicis ergo damnari a te eum qui prius fuerit, damnari catholicum a te symbolum, damnari omnium confessionem, damnari fidem? Et quid igitur? o indignum facinus! o intolerabilis dolor! Quid facis in Ecclesia catholica, catholicorum praevaricator? Cur coetum populi polluis, qui fidem populi denegasti? Insuper et consistere in altario, et conscendere tribunal, et offerre impudentissimum ac perfidissimum os tuum populo Dei ausus es? occupare cathedram, praesumere sacerdotium, profiteri magistrum? Ut quid doces Christianos, Christum non credens? cum ipsum, in cujus Dei templo sunt, Deum neges: et post haec omnia, o insania! o furor! doctorem te et episcopum putas, cum eum ipsum utique, o infelix caecitas! eum ipsum, inquam, Deum deneges, cujus te esse asseras sacerdotem? Sed efferimur prae dolore. Quid ergo inquit symbolum? vel quid tu in symbolo ipse dixisti? Dominum utique Jesum Christum, Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, per quem saecula creata sunt, et omnia facta, hunc eumdem propter nos venisse, et natum esse ex Maria virgine. Cum ergo Deum natum ex Maria dixeris, quomodo Mariam Dei matrem negas? Cum Deum venisse dixeris, quomodo Deum nunc negas esse qui venit? Dixisti in symbolo: Credo in Jesum Christum Filium Dei, credo in Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus est. Nunc autem dicis: Si dixerimus, Credo in Deum Verbum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum, homoousion Patri; qui descendit, et sepultus est; non statim auditus ipse accipit plagam? Vides ergo destruere te penitus atque eradicare omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti fidem? o scelus! o portentum! ut ille ait, in ultimas terras asportandum! quia hoc rectius de te dicitur, ut in illam scilicet solitudinem transeas, ubi nullum valeas invenire quem perdas. Fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas. Et quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas? Quomodo cum te magistri Ecclesiarum docerent, aures tuae non vulneratae sunt? sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio, cum et audita ab aliis diceres, et ipse te dicentem dictor audites. Ubi erant tunc haec aurium tuarum vulnera? ubi haec auditus tui plaga? Cur non contradixisti et reclamasti? Sed videlicet pro arbitrio ac libidine tua, cum vis, discipulus es; et Ecclesiae, cum vis, hostis; cum vis, catholicus; cum vis, apostata. Dignus nimirum auctor, qui in quamlibet partem te contuleris, Ecclesias post te trahas, cujus voluntas lex vitae nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes; et quia tu esse nolis quod omnes sunt, quod tu velis. Praeclara videlicet auctoritas, ut quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit.
CAPUT XI. Diluit objectionem tacitam haereticorum qui fidei suae professionem in puerili aetate factam recantare volunt. Sed parvulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis; et ideo nec sapere tunc, nec reclamare valuisse. Verum est, obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori vir contradicendo potuisses. Qui enim si in illa fidelissima ac devotissima Christi Ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo Dei traderet, mutire tu in aliquo aut reclamare tentasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim ut novum prodigii aut monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus. Non quia piissima illa ac religiosissima plebs Dei contaminari vel impiissimi cujusquam sanguine velit; sed quia in magnis plerumque urbibus fervens Dei amore populus, cum exsurgere contra Deum suum quempiam viderit, calorem fidei retinere non novit. Sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris; cur adultior jam robustiorque tacuisti? Crevisti certe, et vir factus, et ministerio ecclesiastico insertus es. Per tot ergo aetates, per tot officii ac dignitatis gradus, numquam intellecta a te fides est, quam tamdiu ante docuisti? Diaconum certe ejus te et presbyterum fuisse nosti; si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas ejus rei honorem, cujus non approbabas fidem? Sed providus videlicet vir et simplex religiosus, ita temperare te inter utrumque voluisti, ut teneres et sacrilegii perfidiam, et catholici dignitatem.
CAPUT XII. Christus crucifixus scandalum et stultitia est iis qui illum solitarium hominem fuisse affirmant. Plaga ergo auditus tui et vulnus aurium tuarum est Deus natus, et Deus passus. Et ubi illud tuum est, Paule apostole: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I)? Quid est sapientia et virtus Dei? Deus utique. Christum autem, qui crucifixus est, Dei virtutem et sapientiam praedicat. Ergo si absque dubio sapientia Dei Christus, ergo absque dubio Christus Deus. Nos ergo, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Crux itaque Domini, quae stultitia gentibus et Judaeis scandalum fuit, tibi utrumque est. Neque enim aut stultitia ulla major est quam non credere, aut majus scandalum quam audire nolle. Vulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem Dei, sicut nunc vulnerantur tuae. Plagam esse hoc auditus sui putabant, sicut tu putas. Et hinc erat quod ad nomen Dei ac Domini Jesu Christi, praedicante Christum Deum Apostolo, claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis animi. Par in hac parte utriusque vestrum videri posset impietas, nisi quod hoc majus est crimen tuum, quod illi eum negabant, in quo adhuc passio ostendebat hominem; tu eum denegas quem etiam resurrectio jam probavit Deum. Ac per hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris et in coelo. Nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius, quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem; illi nescientes Dominum, tu confessus Deum; illi sub aemulatione legis, tu sub professione antistitis; illi eum a quo se arbitrabantur alienos, tu eum cujus sacerdos es. O facinus indignum et inauditum! eum ipsum persequeris insectatione, cujus adhuc uteris dignitate.
CAPUT XIII. Respondet objectioni illi qua dicebant homoousion parienti esse debere nativitatem. Sed magno videlicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negandum ac persequendum Dominum Deum uteris, dicens: Homoousios parenti debet esse nativitas. Nondum ad plenum dico ac profero in Dei nativitate penitus hoc non esse servandum, quia non parientis fuit nativitas ipsa, sed nati; et ipse natus est ut voluit, cujus fuit hoc ipsum ut nasceretur. Interim qui homoousion parenti dicis nativitatem esse debere, ego Dominum Jesum Christum homoousion dico fuisse et Patri pariter, et matri. Pro personarum enim diversitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. Secundum divinitatem enim homoousios Patri, secundum carnem autem homoousios matri fuit. Non quod alter qui homoousios Patri, alter qui homoousios matri, sed quia idem Dominus Jesus Christus et homo natus et Deus utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod Deus Dei Patris habuit veritatem.
CAPUT XIV. Comparat hunc errorem cum Pelagianorum doctrina. Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex Deo natus, duos absque dubio Christos facis, secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem eum dixit humani generis, magis quam redemptorem fuisse; quia non redemptionem vitae hominibus, sed vivendi dederit exemplum: videlicet ut sequentes eum homines dum similia agerent, ad consimilia pervenirent. Una ergo impietatis vestrae origo, eadem errorum radix est. Illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem. Illi filium hominis a Filio Dei separant, et tu idem. Illi Salvatorem aiunt per baptisma Christum esse factum, tu in baptismo templum Dei factum. Illi eum Deum non negant factum post passionem, tu negas eum etiam post ascensionem. In uno ergo admodum tantum distat vestra perversitas, quod illi in terris blasphemare videntur Dominum, tu et in coelo. Vicisti ac supergressus es, non negamus, quos imitaris. Illi quasi aliquando desinunt Deum negare, tu numquam. Quamquam nec illorum habenda sit ad plenum vera confessio, qui Salvatori post passionem tantum honorem divinitatis impertiunt; et cum eum ante Deum negent, postea confitentur: quia, ut mihi videtur, in Deo qui partem denegaverit, totum negat; et qui non semper fuisse confessus fuerit, semper negat. Sicut et tu, etiam si hodie in coelo Dominum Jesum Christum, qui ex Maria virgine natus est, verum Deum diceres, tamen nisi semper Deum diceres, non vere confitereris. Sed videlicet non vis mutare in aliquo aut variare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie Deum non esse contendis. O nova ac singularis impietas! quem cum haereticis hominem esse asseris, Deum nec cum haereticis confiteris.
CAPUT XV. Eos qui huic errori patrocinantur duos Christos agnoscere ostendit. Sed tamen, dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, idipsum dilucidandum est. Dic mihi, quaeso, tu qui Christum a Filio Dei separas, quomodo in symbolo Christum ex Deo natum esse fatearis? Ais enim: Credo in Deum Patrem, et in Christum Jesum Filium Dei. Habes ergo hic Jesum Christum Filium Dei. Dicis autem ex Maria non eumdem Filium Dei natum. Ergo alter ex Deo Christus, alter ex Maria. Duo ergo in sententia tua Christi sunt. Qui cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris. Sed dicis forsan Christum non esse ex Deo natum; et quomodo in symbolo ais: Credo in Jesum Christum Filium Dei? Aut negaturus es ergo symbolum, aut confessurus Filium Dei Christum. Si autem confiteris in symbolo Christum Filium Dei, necesse est ut eumdem ex Maria confitearis Christum Filium Dei. Aut si alium ex Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemes [ Lips. in marg. blasphemas].
CAPUT XVI. Ostendit insuper doctrinam hanc Trinitatis confessionem evertere. Sed tamen, etiamsi perversitas ac perfidia tua hac symboli fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce veritatis obrueris? Dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice. Trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. De majestate Patris ac Spiritus nulla quaestio est. Filio calumniaris, eo quod non eumdem ex Maria dicas editum quem ex Deo Patre generatum. Dic mihi ergo: cum Filium Dei unigenitum natum ex Deo non negas, hunc qui ex Maria natus est, quem velis esse? Dicis hominem solitarium, juxta illud quod ipse dixit: Quod natum est ex carne caro est (Joan. III). Sed appellari homo non potest solitarius, qui sola non est humanae creationis lege generatus. Quod enim in ea natum est, inquit angelus, de Spiritu sancto est (Matth. II). Et hoc tamen etiam tu ipse, qui omnia admodum sacramenta salutis negas, negare non audes. Cum ergo ex Spiritu sancto natus sit, et dici homo non queat solitarius, qui est Deo inspirante conceptus; si ille non est, qui, juxta Apostolum, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II); et Verbum caro factum est (Joan. I); et humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (II Cor. VIII); et qui propter nos egenus factus est, cum esset dives (Philipp. II); dic mihi ergo, quis ille est, qui et ex Spiritu sancto editus, et Deo obumbrante conceptus? Alterum absque dubio esse dicis. Duo ergo sunt: id est, et ille qui est ex Deo Patre in coelo genitus, et ille qui ex Maria Deo inspirante conceptus. Ac per hoc quartus est hic, quem introducis: quem in tantum cum verbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas; ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et venerandum et adorandum esse fatearis. Ergo cum et adorandus sit utique Dei Filius qui ex Patre natus, et adorandus qui per Spiritum sanctum ex Maria procreatus; duos ergo et honorabiles tibi et venerabiles facis, quos in tantum a se dividis, ut peculiariter suo quemque honore venereris. Ac per hoc intelligis quod negando ac separando a se Filium Dei, totum, quantum in te est, sacramentum divinitatis evertis. Dum enim quartam in Trinitate personam conaris inserere, vides te totam Trinitatem penitus denegasse.
CAPUT XVII. Qui in uno catholicae religionis articulo hallucinatur, universam fidem fideique meritum evacuat. Quae cum ita sint, negans ergo unum Jesum Christum Filium Dei, negasti omnia. Nam et haec ratio ecclesiastici sacramenti et catholicae fidei est, ut qui partem divini sacramenti negat, partem non valeat confiteri. Ita enim sibi connexa et concorporata sunt omnia, ut aliud sine alio stare non possit, et qui unum ex omnibus denegaverit, alia ei omnia credidisse non prosit. Itaque si negas Deum Dominum Jesum Christum, necesse est ut, Filium Dei denegans, etiam Patrem neges. Quia juxta Joannis vocem: Qui non habet filium, nec patrem habet: qui autem habet filium, et patrem habet (Joan. II). Negans ergo genitum, etiam genitorem negas. Negans quoque Filium Dei in carne natum, consequens est ut etiam in Spiritu natum neges, quia idem natus in carne, qui prius natus in Spiritu. Non credens ergo in carne editum, necesse est etiam passum esse non credas. Non credens autem illius passionem, quid reliquum est, nisi etiam resurrectionem neges? quia fides suscitati ex fide mortui est. Nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante praecesserit. Negans ergo passum et mortuum, negas quoque ab inferis resurgentem. Consequens utique est ut neges etiam ascendentem, quia ascensio sine resurrectione esse non potuit. Et qui resurrexisse non creditur, necesse est nec ascendisse credatur, dicente Apostolo: Qui enim descendit, ipse est qui ascendit (Ephes. IV). Ergo quantum in te est, Dominus Jesus Christus neque ab inferis resurrexit, neque coelum ascendit, neque ad dextram Dei Patris sedet, neque ad illum, qui exspectatur, examinationis ultimae diem veniet, nec vivos ac mortuos judicabit.
CAPUT XVIII. Convertit sermonem ad ipsum adversarium contra quem disputat, et illum ad resipiscendum invitat. Reconciliationis sacramentum lapsis ad salutem necessarium. Intelligis itaque, o infelix et furiosa perversitas, evacuasse te penitus omnem symboli fidem, omnem spei sacramentique virtutem. Et in Ecclesia insuper stare ausus es, et esse te sacerdotem putas: cum illa omnia denegaveris, per quae sacerdos esse coepisti? Redi ergo ad viam rectam, recipe sensum pristinum, resipisce tandem si aliquando sapuisti. Regredere ad temetipsum, si tamen habuisti in te quondam aliquid quo tunc regrediaris. Agnosce sacramenta salutis tuae, per quae innovatus, per quae renatus es. Non minus tibi nunc opus sunt quam tunc fuerunt: ut te per poenitentiam nunc regenerent, quae per fontem ante generarunt. Tene plenum symboli ordinem: tene perfectam fidei veritatem. Crede in Deum Patrem, crede in Filium Deum: in unum genitorem et in unum genitum (et eumdem tamen unigenitum et primogenitum) Dominum omnium Jesum Christum, homoousion Patri: natum in deitate, natum in corpore: duplicis quidem nativitatis, sed unius majestatis. Qui creator omnium creaturarum idem fuerit natus ex Patre, qui postea natus ex Virgine.
CAPUT XIX. Temporalem Christi ortum nihil honoris aut virtutis detraxisse divinitati. Hoc enim, quod ex carne atque in carne venit, ortus ejus fuit, non imminutio: et natus tantum est, non demutatus. Quia licet in forma Dei manens, formam servi assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmavit naturam Dei: sed incolumi utique atque integra divinitatis virtute in carne hominis totum quod actum est, profectus fuit hominis, non defectio majestatis. Nam cum editus in carne humana Deus est, nondum est in carne natus, ne Deus in se maneret, sed ut Deo in se manente homo Deus esset. Et ideo Martha cum carnalibus oculis hominem cerneret, spiritalibus tamen Deum confitebatur, dicens: Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in mundum venisti (Joan. XI). Ideo Petrus, revelante Spiritu sancto, cum extrinsecus filium hominis aspiceret, Dei tamen Filium praedicabat, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Ideo Thomas, cum carnem tangeret, Deum se tetigisse credebat, dicens: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX). Unum enim Christum omnes confitebantur, ne duos facerent. Hunc ergo crede; et ita crede Dominum omnium Jesum Christum, unigenitum et primogenitum, eumdem rerum creatorem, quem hominum conservatorem: eumdem prius conditorem totius mundi, quem postea redemptorem generis humani. Qui cum Patre atque in Patre permanens, Homoousios Patri, juxta Apostolum, formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis: et juxta symbolum: Natus est ex Maria Virgine, crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus; et tertia die resurrexit, secundum Scripturas; et in coelum ascendit; et iterum veniet judicare vivos et mortuos. Haec est enim fides nostra, haec est salus nostra: Deum ac Dominum Jesum Christum, eumdem et ante omnia credere, et post omnia. Quoniam, ut scriptum est, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII). In heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante principium natus a Patre est. In hodie autem saeculi hujus spatia, in quo rursus ex Virgine natus est, passus est, resurrexit. In eo vero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis immensitas designatur.
CAPUT XX. Docet ex dictis non effici ut Deus mortalis vel carneus ante saecula fuisse dicatur, etsi idem sit Christus qui ab aeterno Deus et in tempore homo factus est. Sed dicis forsitan: Si eumdem in fine temporum natum dicam ex Virgine, qui ante omnia natus fuerit ex Deo Patre, carneum me etiam ante mundi initia Deum dicere: qui ipsum dicam postea hominem, quem semper Deum: ac per hoc hominem illum qui natus sit, postea semper fuisse. Nolo te hac ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut putes me hominem qui ex Maria natus est, ante exordia rerum asserere, et Deum etiam ante principia mundi semper corporeum praedicare. Non ita, inquam, non ita dico, quod priusquam nasceretur homo, in Deo fuerit, sed quod postea in homine natus Deus sit. Non enim caro illa quae ex carne Virginis nata est, semper fuit, sed Deus, qui semper fuit, ex carne Virginis in carne hominis advenit. Verbum enim caro factum, non carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione divinitatis univit. Dic enim mihi quando vel ubi Verbum caro factum est, aut ubi exinanivit semetipsum formam servi accipiens, aut ubi egenus factus est, cum esset dives? nisi in illo sacro Virginis utero, ubi, dum incarnatur, Verbum Dei caro dicitur factum; dum editur, formam servi in veritate suscepit; dum humana conditione patibulo affigitur, fit egenus, et pauper redditur passione carnali, cum esset majestate divina dives? Alioquin, si, ut ipse ais, post haec in eum, ut in unum prophetarum atque sanctorum divinitas venit: ergo et in illis in quibus habitare dignatus est, Verbum caro factum est: ergo per unumquemque illorum exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Ac per hoc nihil novum nec praecipuum in Christo factum est; nihil singulare, nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit, nec nativitas, nec mors.
CAPUT XXI. Christum ab aeterno fuisse, divinarum Scripturarum tradit auctoritas. Et tamen, ut ad superiora redeamus, cum haec ita sint omnia, sicut diximus: quomodo Jesus Christus (quem tu hominem tantummodo esse asseris, etiam antequam ex Virgine nasceretur) semper fuisse legitur et a prophetis atque apostolis Deus etiam ante saecula praedicatur? dicente Paulo, unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII). Sed et alibi: Quoniam in Christo, inquit, creata sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I). Symbolum quoque et humana pariter et divina auctoritate contextum: Credo, inquit, in Deum Patrem, et in Deum [Lips. in marg. Dominum] Jesum Christum, Filium ejus unigenitum, et primogenitum totius creaturae. Et post alia: Deum verum ex Deo vero: per quem et saecula compaginata sunt, et omnia facta. Et item: Qui propter nos venit, et natus est ex Maria virgine, et crucifixus, et sepultus.
CAPUT XXII. Conjunctio hypostatica facit ut ea quae carnis sunt in Christo, Deo tribuantur. Quomodo ergo cum ipsa confessione nostra ante Virginis partum atque conceptum Dominicus homo omnino non fuerit, Christus tamen, qui a te homo solitarius dicitur, Deus in scriptis sanctis sine exordio praedicatur? et tanta hominis ac Dei unitas legitur ut et homo Deo semper ante coaeternus, et postea homini Deus compassus esse videatur? cum utique nec ininitiabilis homo, nec passibilis Deus credendus sit esse. Illud est utique, quod jam superioribus scriptis testati sumus, quod unitus homini, id est, suo corpori Deus, nullam fieri patiatur inter hominem ac Deum humana opinione distantiam. Nec admitti omnino voluit, ut alius a quoquam Filius hominis, alius Filius Dei crederetur. Sed ita omnibus scriptis sacris Dominicum hominem connectit Deo atque concorporat, ut nec in tempore admodum hominem quis a Deo, nec in Passione possit Deum ab homine discernere. Si enim ad tempus respicis, invenies semper Filium hominis cum Filio Dei. Si ad Passionem, invenies semper cum Filio hominis Dei Filium: ita scilicet unitum et individuum sibi Christum Filium hominis ac Dei Filium, ut quantum ad vocem divinae Scripturae pertinet, nec homo separari a Deo tempore, nec ab homine Deus omnino valeat Passione. Hinc enim illud est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). Ubi cum Filius Dei loqueretur in terris, Filium esse hominis, testabatur in coelis: et eumdem Filium hominis quem ascensurum dicebat in coelum, descendisse quoque antea testabatur e coelo. Vel illud: Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI): cum eum qui ex homine natus est nominet, in supernis tamen semper fuisse testatur. Sed et Apostolus, si ad tempus respicitur, per Christum omnia facta praedicat: Unus enim, inquit, Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII). Si autem ad passionem majestatis, Dominum crucifixum esse designat. Si enim, inquit, cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II). Et ideo etiam symbolum, unigenitum et primogenitum Dominum Jesum Christum Deum verum ex Deo vero, homoousion Patri, et creatorem omnium dicens, natum ex Virgine, et crucifixum, postea et sepultum esse testatur. Ita concorporans scilicet Dei et hominis Filium, et uniens hominem ac Deum, ut nec in tempore fieri ulla valeat, nec in passione, divisio; cum idem utique Dominus Jesus Christus, et per aeternitatem temporis Deus, et per tolerantiam passionis homo esse doceatur: ac licet nec homo ininitiabilis, nec Deus passibilis dici debeat, in uno tamen Domino Jesu Christo et homo ante perpetuus, et Deus mortuus praedicatur. Vides ergo quod Christus omnia est, et nomen illius significatio utriusque naturae: quia et homo et Deus natus: ita et in se cuncta complectitur, ut in ejus nomine nihil deesse noscatur. Non ergo ante partum Virginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae Dei: sed quia in utero Virginis unitus est Deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.
CAPUT XXIII. Synecdochicam hanc locutionem, qua a parte totum intelligitur, divinis litteris esse perauam familiarem. Quidquid ergo de Domino Jesu Christo dixeris, totum dicis, et in Dei Filio Filium hominis, et in hominis Filio Dei Filium nuncupabis; tropo scilicet synecdoches, quo et a parte totum intelligitur, et a toto portio nominatur. Docentibus id utique etiam scriptis sacris, in quibus Dominus saepe hoc tropo utens, dum de aliis sic docet, sic etiam de seipso voluit intelligi. Neque enim in divinis voluminibus aliter vel dies interdum, vel res, vel homines, vel tempora designantur. Sicut illud, quod quadringentis Israelem annis serviturum Aegyptiis Deus praedicat, dicens ad Abraham: Sciens scito, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servituti eos subjicient, et affligent eos annis quadringentis (Genes. XV). Cum, si omne tempus ex quo Deus locutus est consideretur, plus sint quam quadringenti; si autem illud tantum quo servierunt, minus. Quod scilicet tempus, nisi hoc tropo intelligatur, mentitus forsitan, quod absit a Christianis sensibus, Dei sermo videatur. Sed dum utique a tempore divinae vocis, et totum vitae tempus annos plus quam quadringentos, et servitus minus multo quam quadringentos habet: ita fit ut vel a toto pars, vel a parte totum valeat intelligi. Non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est: ubi cum in utroque tempore unus dies intelligatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. Hoc siquidem modo etiam illud, quod de tempore Dominicae passionis obscurum videtur, aperitur. Cum enim sub exemplo Jonae prophetae futurum Filium hominis Dominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit (Matth. XII): et post sextam sabbati, qua crucifixus est, non nisi una tantum apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo divini sermonis veritas invenitur? Tropo scilicet synecdoches, id est, ut ad diem qua crucifixus est, nox praeterita, et ad noctem qua resurrexit, dies futura referatur: ac sic additis et nocte quae praecessit diei suae, et die qui subsecutus est nocti suae, nihil defuisse integro tempori noscitur, quod a sui parte impletur. Scatent his rationum exemplis Scripturae sacrae, sed longum est universa memorare. Sic enim dicente psalmo: Quid est homo, quod memor es ejus (Psal. VIII)? a parte totum intelligitur, dum uno homine nuncupato, plenitudo humani generis demonstratur. Sic etiam illud ubi Achab peccavit, peccasse plebs dicitur; dum universitate appellata, a toto portio designatur. Joannes quoque praecessor Domini, Post me, inquit, venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat (Joan. I). Quomodo igitur post se venturum indicat, quem ante se fuisse designat? Si enim de homine hoc, qui postea natus est, intelligitur, quomodo ante ipsum fuit? Si de Verbo, quomodo vir post me venit? nisi quod in uno Domino Jesu Christo et posterioritas hominis, et Verbi antiquitas demonstratur. Ac sic fit ut unus idemque Dominus ante illum fuerit et post illum venerit, quia et secundum carnem est Joanne posterior, et secundum divinitatem omnibus prior. Et ideo ille virum tantummodo nominans, et hominem demonstravit, et Verbum; quia cum Dominus Jesus Christus Filius Dei, et homine consummatus fuerit, et Verbo, unum de eo dicens, omnia demonstravit. Et quid plura? Dies me, ut reor, deficiat, si omnia quae de hoc dici possunt colligere aut enarrare tentavero. Et satis haec, quae nunc diximus, in hac negotii parte dumtaxat, et ad symboli sunt expositionem, et ad causae officium, et ad libri modum.
LIBER SEPTIMUS.
CAPUT PRIMUM. Adversariorum calumniis responsurus divini numinis opem implorat, ut doceat orationem praemittendam esse ab his qui ad disputandum cum haereticis accedunt. Quod evenire his solet qui cum pelagus jam evaserint, aut praetentas portibus syrtes, aut vicina littoribus saxa formidant, mihi hoc admodum accidit, ut reservatis ad ultimum quibusdam haereticorum calumniis, cum jam ad exacti laboris terminum venerim, eum ipsum finem incipiam metuere, ad quem desideraveram pervenire. Sed ut Propheta ait: Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo (Psalm. CXVII): non timeamus praetentas haereticorum insidiantium foveas et obseptas spinis passim horrentibus vias, quae cum asperent magis itinera quam claudant, de emundatione nobis potius labor, quam de possibilitate formido. Quia cum nobis agentibus rectum iter infirmiter se objiciant, et horreant ambulantibus magis quam obsint, plus habet officium atque opus nostrum in purgatione quod agat, quam ex difficultate quod timeat. Igitur ad monstruosum illud lethiferi serpentis caput mittentes manum, et pertractare omnia admodum illigata ingentibus spiris tortuosi corporis membra cupientes, te, quem semper precati sumus, etiam atque etiam, Domine Jesu, precamur, ut des nobis verbum in apertione oris (Ephes. VI) ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Dei, ut captivemus omnem intellectum in obedientia tua (II Cor. X); quia vere ille liber fit, qui coeperit tibi esse captivus. Adesto ergo tu officio tuo operi, tuis pro te supra mensuram virium connitentibus. Da hiantia novi serpentis ora, et tumentia lethalibus venenis colla conterere; qui facis supra serpentes et scorpiones illaesos credentium pedes ingredi, ac super aspidem et basiliscum ambulare, conculcare leonem et draconem (Lucae X, Psalm. XC). Tribuasque per intrepidam innocentiae constantis audaciam: ut delectetur infans ab ubere super foramine aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittat (Isaiae XI). Da ergo et nobis in cavernas hujus immanissimi ac scelestissimi reguli innocuas manus mittere. Et si in foraminibus quibusdam jam, id est, in sensu humanorum latebras aut cubile habuit, aut ova posuit, aut squamosi tractus semitam dereliquit, aufer ab universis perniciosissimi anguis hujus sordidum et ferale contagium. Extrahe illatas perfidiae immunditias, et obsessas redolenti coeno animas ventilabro sacrae purgationis emunda, ut speluncae latronum domus orationum sint. Et in quibus nunc, ut scriptum est, diversoriis ericii et onocentauri, et pilosi, et diversorum prodigiorum monstra versantur (Isaiae XXXIV), in his sancti Spiritus tui dona, id est, fidei ac religionis decora resplendeant. Ac sicut, ejectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris, fecisti ex fanis daemonum templa virtutum, inserens in cavernas serpentum et scorpionum fulgentis luminis radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita omnibus quorum oculos caligo haereticae perversitatis obsedit lucem misericordiae tuae ac veritatis infunde, ut Incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes, ita te ex sacrosancto illo immaculatae Virginis utero editum mundo verum hominem esse intelligant, ut verum tamen Deum semper fuisse cognoscant.
CAPUT II. Dissolvit objectionem sumptam ex illis verbis: Nemo anteriorem se parit. Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum libris superioribus praelibavi, aequum arbitror ut enitar exsolvere quae jam ante promisi, ut expleta penitus sponsione, liberius de intactis dicere ordiar, cum de pollicitis satisfecero. Ait ergo ad destruendam sacrae nativitatis fidem sibilans in Dei Ecclesia novus coluber: Nemo anteriorem se parit. Primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas, nescire arbitror. Si enim scires, aut intelligeres unde diceres, nequaquam unigeniti Dei nativitatem mortalis opiniunculae ratione censeres; neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est, humanis definitiunculis praejudicare tentares; aut terrenas impossibilitates divinae omnipotentiae objiceres, si Deo impossibile nihil esse cognovisses. Nemo ergo, inquis, anteriorem se parit. Dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, avibus an pecudibus legem ponere putas? Ista enim sunt et alia hujuscemodi, de quibus haec dici possunt. Nemo enim ex his anteriorem se gignere praevalet, quia ea quae orta jam fuerint redire in id rursum non queunt, ut nova creatione generentur. Et ideo nemo anteriorem se parere, quoniam nec anteriorem gignere potest, quia non venit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. Tu ergo id in nativitate omnipotentis Dei, quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas? et ei naturam humanae conditionis objicis, qui est auctor ipse naturae? Vides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturas factori comparas, et ad aestimandam Dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi idipsum ex Deo essent quod sunt. Deus ergo ut voluit, et quando voluit, et ex ea qua voluit, advenit. Nec tempus ei, nec persona, nec consuetudo hominum, nec exempla rerum praejudicarunt; quia obsistere ei non potuit lex creaturarum, qui est creator ipse cunctorum. Et posse ei quod voluit promptum fuit, quia potestas adfuit voluntati. Vis scire aliquatenus quanta sit omnipotentia Dei? ego id etiam Dominum de creaturis suis facere posse credo, quod tu eum de se ipso facere potuisse non credis. Omnia enim animantia quae posteriora se pariunt, si modo id Deus jubeat, anteriora multo se parere possunt. Nam et cibi ipsi et pocula, si ea Divinitatis voluntas sit, in conceptus quosdam et progenies verti possunt. Aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus, et quibus admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id Deus jubeat, in visceribus et gigni possunt. Quis enim sacris operibus modum statuet, aut divinam providentiam circumscribet? aut quis, ut scriptum est, dicit ei: Quid fecisti (Isaiae XLV)? Si negas omnia Deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria, Deo nascente, potuisse. Si autem impossibile Deo nihil est, cur ei impossibilitatem in suo ipso adventu objicis, cui impossibile nihil in omnibus esse cognoscis?
CAPUT III. Respondet ad illa verba: homoousios parienti esse debet nativitas. Secunda aut perversitatis tuae vel calumnia blasphematrix, vel blasphemia calumniatrix est, qua ais: Homoousios parienti debet esse nativitas. Non dissimilis superiori; verbis enim magis quam re et genere diversa est. Cum enim de nativitate Dei agatur, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. Et ideo vel id quod supra dictum est (Vide cap. 13 lib. VI), etiam de hoc responsum puta; vel id quod nunc dicendum est, etiam de illo responderi existima. Ais ergo: homoousios parienti debet esse nativitas. Si ad terrenas creationes respicit, vel maxime ita evenit. Sin autem ad ortum Dei, quid in nativitate ejus naturae exempla consideras? quia constitutiones constitutori sunt obnoxiae, non constitutionibus constitutor. Vis autem plenius scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae calumniae tuae, et non videntis penitus Dei omnipotentiam cantilenae? Dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria nasci putas: unde inexplicabilis illa quondam in eremo coturnicum numerositas ad pastum Israeliticae plebis repente nata sit (Num. XI)? Non enim eas ante in aliquo loco a genitricibus suis editas, sed subito adventu legimus illatas. Cibus denique ipse ille coelestis, unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra defluxit? numquid mannam manna generavit (Exod. XVI)? Sed haec de vetustis rerum miraculis. Quid de novis? Paucis panibus ac pisciculis innumeras populorum sequentium turbas Dominus Jesus Christus in eremo non semel pavit (Matth. XIV et XV). Satietatis ratio in cibis non fuit, quia esurientes causa invisibilis et arcana saturavit, praesertim cum plus multo superfuerit saturitati quam appositum fuerat esuritioni. Qua ratione hoc totum factum est, ut cum satietatem edentes caperent, etiam augmentis ineffabilibus cibus ipse ditesceret? Natum in Galilaea vinum de aquis legimus (Joann. II). Dic mihi quomodo disparem a sui qualitate substantiam dispar natura generavit? praesertim cum id quod Dominicae nativitati maxime convenit, nobilioris admodum rei ortus ex inferiore processerit? Dic mihi ergo quomodo ex illa aquae simplicitate egregius vini et admirabilis sapor natus sit? quomodo sit aliud haustum, aliud infusum? Numquid cisterna illa vel puteus hanc naturam habuit, ut aquas ex se sumptas in optima vina mutaret? Aut numquid vasorum id qualitas, aut ministrorum egit industria? nihil utique horum. Et quomodo facti ratio cogitatione cordis non comprehenditur, cum facti tamen veritas conscientiae firmitate servetur? Caeco super oculos in Evangelio (Joann. IX) lutum positum est, et oculi abluto nati sunt. Numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret? aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem videntibus etiam obesse possit. Et quomodo res nocendi vim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit; et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? Dicis itaque Dei hanc tribuisse virtutem, Dei praestitisse medicinam: et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse divinam, qui potens sit utique et ex insolitis nova condere, et ex contrariis salubria constituere, et ea quae in impossibilitatibus atque in efficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.
CAPUT IV. Deum sicut in rebus caeteris, ita in temporali ortu suo omnipotentiam suam declaravisse. Idem ergo de ortu ipsius Domini, quod de rebus omnibus confitere. Crede Deum natum, ut voluit, quem non negas potuisse quod voluit: nisi forte virtutem, quae ei ad alia omnia adfuit, ad seipsum aestimas defuisse; et ipsi ad nativitatem suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens universa penetravit. Tu mihi in nativitate Domini, objicis: Nemo anteriorem se parit; et in partu, quo omnipotens Deus natus est, dicis: Homoousios parienti debet esse nativitas: quasi vero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui impossibilitatem suam objicias, quem terrena infirmitate concludas. Communem omnium dicis conditionem esse nascendi, eamdem legem esse generandi; non potuisse penitus in universitate generis humani uni tantum homini contingere, quod vetuerit Deus omnibus provenire. Non intelligis de quo dicas, non vides de quo loquaris: quia auctor utique omnium conditionum et cunctarum lex naturarum est, per quem est, et quidquid homo potest, et quidquid non potest; quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usquequo accedere facultas, et quo ulterius non progrederetur infirmitas. Quam insane ergo tu ei impossibilitatem humanam objicis, cui possibilitas ipsa debetur? Si personam Domini terrenis infirmitatibus aestimes, et omnipotentiam Dei humanis rationibus metiaris, nihil utique, quod secundum corporeas ipsius passiones Deo congruum videatur, invenies. Si enim verisimile videri potest, ut Maria anteriorem se Deum parere non quiverit, quomodo verisimile erit, quod crucifixus ab hominibus Deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est, Deus ipse praedixit: Si affiget homo Deum suum, quia vos affigitis me (Malach. V)? Si ideo natus ex Virgine Dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit, qui nascebatur: quomodo Deus sanguinem habuisse creditur? et tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: Regite Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Postremo, quomodo auctor vitae privatus vita existimabitur? Et tamen Petrus, Auctorem, inquit, vitae interfecistis (Actor. III). Nemo in terris situs, in coelis esse potest: et quomodo Dominus ipse dicit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III)? Si denique ideo natum ex Virgine Deum non putas, quia homoousios parienti debet esse nativitas: quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis? Ergo apud te nec coturnices subito ventus intulit, nec manna decidit, nec vinum ex aqua prodiit, nec multa millia hominum exiguo cibo pasta sunt, nec post lutum caeco lumen apparuit. Quod si haec omnia incredibilia utique et contra rationem videntur, nisi a Deo facta credantur, cur in nativitate ejus denegas, quod in operibus confiteris? Aut numquid praestare ortui suo adventuique non potuit, quod humanis remediis atque utilitatibus non negavit?
CAPUT V. Argumentis, ex ipsa natura depromptis, docet, regulam illam adversariorum, qua statuunt homoousion parienti esse debere nativitatem, in multis fallere. Longum est de hac re et prope fabulosum, amplius dicere. Sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua ais, quod homoousios parienti nativitas esse debeat, id est, quod dissimilem sibi res quaelibet parere non possit: etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci multa convincam. Non quod in tali re comparatio ulla aut fieri possit, aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu existere id potuisse, quod etiam in terrenis his et caducis videas provenire. Apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac solertissima animalia, ex diversissimis edi legibus atque exire naturis. Cum enim sint miri ingenii animantia, et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. Quod majus exemplum adhibendum, aut assumendum putas? ex atomis animalia [ Lips. in marg. ex inanimis animalia, ex insensibilibus sensibilia] nascuntur. Qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? Sonum denique ipsum, quo inter se quasi lequuntur, quis dedit? Concinnitates has pedum, artem orium [ Lips. in marg. ingeniorum], elegantiamque pinnarum [ Lips. in marg. pennarum] quis finxit atque composuit? Ingenium, iram, provisionem, motum, placiditatem, concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem, dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum humano genere communia, cujus doctrina, aut cujus munere, quo imbuente aut quo instituente sumpserunt? Numquid hoc a paterno semine indeptae sunt? aut in genitali utero, atque in materna carne didicerunt? Nec uterum utique norunt, nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in alvearia congeruntur; ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. Nihil illic genitricum viscera prolibus conferunt; neque apes ex apibus eduntur; operariae sunt tantum, non procreatrices; ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit credo intelligis. I nunc et ambige, an potuerit nativitati suae Dominus id tribuere, quod vides eum etiam facturis minimis praestitisse? Superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum, addantur ad cumulum. Locustis repente subtexi aera, impleri terras videmus. Prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. Inde enim, ut vides, exeunt, unde nascuntur. Praescribe his rebus omnibus, quod homoousios parienti esse nativitas sua debeat. Et tam invenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda Domini nativitate furiosus. Et quid post haec? Numquid progredi nos debere ultra vel tu ipse existimas? Adhuc addimus tamen aliquid: ex ovis volucrum, quas in Aegypto ibes vocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. Quid cognatum et consentaneum avi atque serpenti? Cur homoousios parienti nativitas sua non est? Et tamen haec omnia nec gignentes agunt, nec nascentes sciunt; sed fiunt latentibus causis et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae. Et tu ejus nativitati terrenarum opinionum praescriptiunculas objicis, qui ne earum quidem nativitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cujus arbitrium totum agit, cujus imperium totum efficit: cui nihil contraire, nihil obsistere potuit; et ad totum, quod possibilitate agendum erat, velle suffecit.
CAPUT VI. Aliud Nestorii argumentum, quo Christum Adamo per omnia parem efficere contendebat, refellit. Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores atque insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, jam ignorare non possumus, saltem, ne ignorantes capiant, detegamus. Posuisti in quodam pestifero tractatu tuo, dicens: Quoniam divinae naturae imago est homo, hanc autem projecit diabolus in corruptionem, doluit sicut pro imagine sua Deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem; et sine semine formavit de Virgine naturam, secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat; quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Veneficorum quorumdam, ut aiunt, consuetudo est ut in poculis quae conficiunt venenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur; et dum quis mellis dulcedine capitur, veneni peste perimatur. Ita ergo et tu, dicens: Divinae naturae imago est homo: hanc autem projecit diabolus in corruptionem; doluit sicut pro imagine sua Deus, sicut pro statua sua imperator: ora quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis; ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant. Dei nomen objicis, ut religionis nomine mentiaris; sancta praemittis, ut perversa persuadeas; et confitendo Deum id efficias, ut eum ipsum neges, quem confiteris. Quis enim non videt quo eas, quid moliaris? Dicis quippe: Doluit sicut pro imagine sua Deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem, et sine semine formavit de Virgine naturam, secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat; quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. Hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu praelocutionibus blandis fallax insidiator egisti, ut Deum in praecedentibus nominans, ad hominem in consequentibus pervenires; et eum ipsum solitarii hominis contumelia post afficeres, cui subdolae humilitatis officio honorem Dei ante detulisses. Dicis ergo quod imaginem Dei, quam diabolus projecerit in corruptionem, pietas divina repararit: Corruptam enim, inquis, reparat imaginem. Jam hoc quam subdole quod ais, corruptam reparat imaginem, scilicet, ut persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa imagine fuerit cui reparatio praestabatur. Ac per hoc idem tantummodo vis esse Dominum quod Adam; nihil plus imaginis reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. Denique quid agas, quid moliaris, sequentibus probas, dicens: Sine semine formavit naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat. Similem in omnibus et parem Adae Dominum Jesum fuisse asseris: illum utique sine semine, et hunc sine semine; illum hominem solum, hunc hominem solitarium. Ac per hoc vides te diligenter cavisse ac prospexisse ne Dominus Jesus Christus aut major in aliquo Adamo, aut forte melior putaretur; cum ita eos sibi mensuris paribus comparaveris, ut derogaturum te quodammodo Adae aliquid crederes, si eidem quidpiam praetulisses.
CAPUT VII. Haeretici dogmata sua divinae Scripturae pallio tegere consueverunt. Quoniam enim, inquis, per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. Etiamne apostolico testimonio perversitatem ac scelus probare niteris? et contagione impietatis tuae Vas electionis infamas? videlicet, ut, quia a te auctor salutis tuae non intelligitur, idcirco etiam Apostolus Deum negasse videatur. Et tamen, si Apostolicis testimoniis uti placebat, cur uno ejus contentus cuncta siluisti, et hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum (Galat. I)? aut illud: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II)? et post alia: Quam nemo, inquit, principum saeculi hujus cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (Ibid.)? vel illud: Quoniam in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II)? et: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII)? An in parte Apostolum probans, in parte reprobans, in eo tantum eum recipis, in quo pro dispensatione hominem Christum nominat; in eo repudias, in quo Deum? Paulus enim hominem Jesum non negat; sed Deum tamen eumdem hominem confitetur: et ita humano generi per hominem resurrectionem venisse praedicat, ut in homine tamen ipso Deum resurrexisse confirmet. Vide enim, an cum, qui resurrexerit, Deum praedicet, qui eum, qui crucifixus est, Deum majestatis esse testatur?
CAPUT VIII. Solam imaginem deitatis Christo tribuunt haeretici, ideoque cum Deo, non uti Deum honorandum asserunt. Sed tamen, ne Dominum Jesum quasi unum de plebe crederes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut sancto homini, non divinitatem vero homini ac vero Deo. Quid enim dicis? Formavit Deus Dominicam Incarnationem: theotoci formam honoremus cum Deo, sicut unam formam deitatis, sicut divinae voluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis Dei. Superius imaginem Dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem dicis: illum statuam, et hunc statuam. Sed gratiae videlicet tibi pro honore Dei agendae sunt, quod theotoci formam honorandam cum Deo esse concedis: in quo non tam honor est, quam injuria. Neque enim in hoc ipso tribuis Domino Jesu Christo honorem divinitatis, sed negas: Subtili quippe impietatis arte honorandum cum Deo dicis, ne Deum esse fatearis: et hoc ipso, quo videris eum fallaciter conjunxisse, disjungas. Nam cum utique eum non ut Deum colendum, sed quasi cum Deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis divinae vicinitatis conjunctionem, ut deitatis auferas veritatem. Impiissime et callidissime hostis Dei, peragere vis scelus negantis, sub nomine confitentis. Honoremus, inquis, sicut divinae voluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis Dei. Profecit videlicet apud nos, per beneficia sua, honor Creatoris ac Redemptoris nostri Domini Jesu Christi. Si ideo ab eo de aeterno interitu redempti sumus, ut Redemptorem nostrum statuam diceremus: digno videlicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si majestatem, quam ille propter nos humiliare non renuit, nos etiam auferre conemur.
CAPUT IX. Errare illos, qui Christi ortum occultum fuisse dixerunt; cum etiam patriarchae Jacob manifeste demonstratus fuerit. Sed excusas videlicet illatam Domino contumeliam subditi honoris officio, dicens: tamquam imaginem latentis Dei In hoc, quod imaginem dicis, humanae eum comparas conditioni. In hoc, quod latentis Dei, certissimae derogas dignitati. Deus enim, inquit David, manifeste veniet, Deus noster et non silebit (Psalm. XLIX). Et venit utique et non siluit, qui priusquam ipse quippiam post ortum suum diceret, adventum suum et terrenis pariter, et divinis testibus declaravit, dum stella indicat, dum magi adorant, dum angeli annuntiant. Quid quaeris amplius? adhuc vox illius silebat in terris, et honor illius jam clamabat in coelo. Latuisse ergo in eo, ac latere tu Deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique lex universa praedixit? Non dicebant enim latitaturum, qui venturum omnibus praedicebant. Erras infelix caecitas, causas blasphemandi quaerens, et non inveniens. Tu eum latuisse etiam post adventum suum dicis: ego eum nec prius quidem latuisse approbo, quam veniret. Numquid enim patriarcham illum eximium cui vocabulum visio Dei praesentis imposuit, qua ex supplantatoris nomine in Israelis nomen ascendit; numquid sacramentum nascituri ex virgine Dei latuit? qui cum mysterium futurae Incarnationis ex concertatione luctanctis secum hominis agnovisset: Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Quid, quaeso, viderat, ut vidisse se Deum crederet? numquid inter fulgura se ei et tonitrua Deus protulit? aut reserato intrinsecus coelo coruscans se ei facies divinitatis ostendit? Nihil utique eorum, sed e diverso magis vidit hominem, et agnovit Deum. O vere dignus indepto nomine, et qui interioribus magis, quam exterioribus oculis, vocabuli a Deo dati meruit dignitatem! Luctantem secum humanam speciem videbat, et videre se Deum protestabatur. Sciebat utique, quod illa hominis species Dei veritas erat: quia in qua tunc erat specie Deus visus, in ea erat speciei ipsius postea veritate venturus. Quamquam quid miremur, si tantus patriarcha indubitanter credidit, quod ei ipse per se Deus tam evidenter ostendit, dicente ipso: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea? Quid ei tantum Deus praesentis divinitatis ostenderat, ut demonstratam sibi faciem Dei diceret? Homo enim ei, ut videbatur, tantummodo apparuerat, quem etiam in concertatione superaverat. Sed hoc utique per praecurrentia rerum indicia Deus agebat: ut nemo esset, qui Deum natum ex homine non crederet, cum in humana specie Deum jam patriarcha ante vidisset.
CAPUT X. Congerit plura ejusdem rei testimonia. Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? Numquid enim latere homines jam tum poterat in carne venturus Deus? cum de eo quasi ad omne humanum genus palam propheta diceret: Ecce Deus vester (Isaiae XL); et alibi, Ecce Deus noster (Isaiae XXV); et illud, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; et regni ejus non erit finis (Isaiae IX)? Sed et cum jam venisset, numquid latebat eos quod venerat, qui venisse eum palam confitebantur? Numquid ignorabat Dei adventum Petrus, dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI)? Numquid Martha quid loqueretur, aut quem crederet, nesciebat? Utique, inquiens, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI)? Omnes denique, qui ab eo vel morborum remedia, vel membrorum restitutiones, vel mortuorum vitam petebant, ab hominis id infirmitate an a Dei omnipotentia postulabant?
CAPUT XI. Daemonem multis rationibus impulsum fuisse ut Christum Deum esse opinaretur. Diabolus denique ipse, cum eum omni illecebrarum ambitu, omni nequitiae suae arte tentaret, quid aut nesciens suspicabatur, aut tentans scire cupiebat? aut quid tantopere eum moverat, quod Deum in hominis humilitate quaerebat? Numquid documentis prioribus id didicerat? Aut quem vero in humano corpore Deum venisse cognoverat? Non utique; sed magnis signorum indiciis, magnis rerum experimentis, et veritatis ipsius vocibus ad suspicionem et inquisitionem rei hujus compellebatur; utpote et qui semel jam a Joanne audierat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Et iterum ab eodem: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Joan. I)? Descendens quoque de coelo, et stans supra caput Domini columba, evidentem se ac manifestandae claritati [ Lips. in marg. manifestam declarati] Dei indicem dederat (Matth. III). Vox quoque eum non per aenigmata nec per figuras a Deo missa permoverat, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui (Matth. I) Et ideo, licet hominem extrinsecus in Jesu videret, Filium Dei investigabat dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Lucae IV). Numquid diabolo contemplatio hominis suspicionem divinitatis eripuit, ut per hoc, quod hominem videbat, crederet Deum esse non posse? Non utique; sed quid ait? Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Non ambigebat utique esse posse quod an esset perscrutabatur; de veritate ei erat sollicitudo, non de impossibilitate securitas.
CAPUT XII. Hanc daemonis opinationem et verisimilem suspicionem comparat cum pertinaci et praefracta adversariorum sententia, et hanc illa nequiorem magisque blasphemam esse demonstrat. Atqui sciebat utique Dominum Jesum Christum ex Maria natum esse, sciebat pannis obvolutum in praesepio positum, pauperem ejus inter humana exordia parvitatem fuisse, et egenam etiam legitimis incunabulorum ministeriis infantiam: non dubitabat quoque eum veram carnem habere, vere hominem natum esse. Et cur ei hoc ad securitatem parum visum est? cur eum, quem vere hominem esse noverat, Deum posse esse credebat? Disce ergo, infelix furor, disce insania et crudelis impietas, disce tandem vel a diabolo minoris esse perfidiae. Ille si dixit, Filius Dei es; tu dicis, Filius Dei non es. Quod ille interrogavit, tu negas. Nemo adhuc inventus est, praeter te, qui diabolicam impietatem fuerit supergressus; quod ille in Domino confessus est esse posse, tu non credis esse potuisse.
CAPUT XIII. Daemonem hanc divinitatis in Christo opinationem, propter occultam ejus quam sensit operationem, usque ad ipsam crucem et mortem ejus semper habuisse. Sed cessavit postea forsitan ac conquievit; et, cassatis tentationibus suis, deposuit suspicionem, quia non inveniebat effectum. Mansit quinimmo in eo semper, et usque ad ipsam Domini crucem suspicio in eum per formidines proprias cumulata pervenit. Quid plura? ne tunc quidem opinari de eo Filium Dei desiit postquam tantum in eum persecutoribus suis licere cognovit. Sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa divinitatis aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen compellebatur Deum; quia licet hoc mallet credere, quod volebat, cogebatur tamen ad id, certis rerum indiciis, quod timebat. Nec mirum; quamvis enim cum et consputum, et flagellatum, et contumeliis affectum, et in crucem actum videret, cernebat tamen inter ipsas injuriarum indignitates, divinas exabundare virtutes, dum velum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis virtutem omnia sentiunt; cuncta etiam quae Deum nesciunt, opus divinitatis agnoscunt. Et ideo videns hoc diabolus ac tremens omnimodo pervenire ad Dei agnitionem, etiam in ipsa hominis consummatione, tentavit dicens per eos qui crucifixerant: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Sensit utique Dominum Deum nostrum passione corporis redemptionem humanae salutis operari, simulque ea et se destrui ac subjugari, et nos redimi atque salvari. Et ideo hostis generis humani omnimodo et omni dolo cassari ea voluit, quae agi pro omnium redemptione cognovit. Si Filius, inquit, Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei; scilicet ut, motus verborum contumelia, Dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur injuriam. Vides ergo Dominum etiam in cruce positum Filium Dei appellari; vides eos id quod nominant suspicari. Disce itaque, ut superius dixi, vel a persecutoribus ipsis, vel a diabolo, Filium Dei credere. Quis umquam aequavit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus est? Ille eum Filium Dei esse suspicatus est, etiam cum mortem pertulit; tu negas etiam cum resurrexit. Ille eum Deum suspicatus est, cui se occuluit, tu negas, cui probavit.
CAPUT XIV. Scripturam sacram haereticos pervertere ostendit, respondens ad eam rationem quae ex Apostoli verbis: Sine patre, sine matre, etc., Hebr. VII. Uteris ergo adversus Deum Scripturis sacris, et suos in ipsum testes agere conaris. Sed quomodo? vere, ut non solum Dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praevaricator sis. Nec mirum utique, si, quia id quod vis non potes, id facis solum quod potes; qui vertere in Deum testimonia sacra non vales, quod vales, ipsa pervertis. Dicis enim: Ergo et Paulus mentitur, de Christo dicens: Sine matre, sine genealogia. Interrogo te, de quo hoc velis dixisse Paulum? de Filio et Verbo Dei, an de Christo, quem tu a Filio Dei separas, et hominem tantum esse blasphemas? Si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre et sine genealogia maternae originis potuit? Sin autem de Dei Verbo ac Dei Filio, quid facimus quod idem Apostolus, ut tu sacrilege aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur, dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? Ergo superest ut Apostoli testimonio utens, quia Filium Dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes. Vides ergo perversitatis ac nequitiae tuae studio, in quod te impietatis praeruptum jeceris: ut quod nemo adhuc a saeculis, nisi insanus fortasse, dixit, dum Filium Dei matrem non habuisse dicis, etiam patrem ipsius deneges. Et hoc tamen nescio impietate majori an ineptia; quia quid stultius, quid ineptius, quam filii nomen ponere et patris nomen velle reticere? Sed dicis: Non reticeo, non nego. Et quis ergo te furor compulit, testimonium illud ponere, ubi dum matrem eum non habuisse dicis, etiam patrem ejus negasse videaris? Nam cum in eodem testimonio, sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur, necesse est ut si sine matre ibi intelligi potest eodem modo quo sine matre esse ibi intelligitur, etiam sine patre esse credatur. Sed hoc praerupta illa ad negandum Deum insania non intellexit; quae cum id truncatum poneret, quod integrum scriptum est, non vidit reserata sacri voluminis serie redargui impudens atque apertum posse mendacium. O stulta blasphemia et amentia! quae dum ipsa non videt quid sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit; quasi vero quia auferebat sibi intelligentiam, auferre posset omnibus lectionem; aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis sui essent, quia ipse jam mentis oculos perdidisset. Audi ergo, haeretice, quod furatus es; audi plena et integra, quae debilia ac truncata posuisti. Apostolus duplicem Dei nativitatem insinuare omnibus cupiens, ut et in Deitate natum Dominum et in carne monstraret, ait, Sine patre, sine matre; alterum enim proprium est divinitatis nativitati, alterum carnis. Quia sicut in Deitate est sine matre generatus, ita in corpore est sine patre: ac sic cum nec sine patre, nec sine matre sit, et sine patre tamen et sine matre credendus est. Quia si dum ex patre nascitur, respicis, sine matre esse; si dum ex matre, sine patre. Ac sic in singulis nativitatibus alterum habens, alterum in utroque non habuit; quia nec divinitatis nativitas matre eguit, et ad nativitatem corporis sibi ipse suffecit sine patre. Ergo, inquit Apostolus, sine matre, sine genealogia.
CAPUT XV. Quomodo Christus sine genealogia ab Apostolo fuisse dicatur. Quomodo sine genealogia Dominum fuisse dicit, cum Evangelium Matthaei evangeli ae a genealogia coeperit Salvatoris, dicens: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham? Ergo et juxta evangelistam habet genealogiam, et juxta Apostolum non habet: quia juxta Evangelium ex matre habet, juxta Apostolum ex patre non habet. Et ideo bene Apostolus dicens, Sine patre, sine matre, sine genealogia; ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memoravit. Ac per hoc in utraque Domini nativitate, et evangelica sibi et apostolica simul scripta conveniunt. Quia et juxta evangelistam habet genealogiam sine patre in carne natus; et juxta Apostolum non habet, sine matre Dominus in Deitate generatus, Isaia dicente: Generationem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII)?
CAPUT XVI. Ad instar daemonis Christum tentantis, ostendit haereticos Scripturam sacram truncare et pervertere. Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra et incorrupta posuisti? Vides itaque Apostolum hac ratione qua natum Dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre posuisse; ut et qua ratione intelligeretur esse sine patre, hac nosceretur esse sine matre. Et sicut non possit utique sine patre credi, ita sine matre quoque non possit intelligi. Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae in Apostolo legeras incolumia et inviolata posuisti? sed partem ingeris, partem subtrahis; et ut astruere falsitatem per scelus possis, veritatis verba furaris. Video a quo doctus es. Illius enim habere credendus es institutionem, cujus sequeris exemplum. Sic enim diabolus in Evangelio tentans Deum: Si Filius, inquit, Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis (Luc. IV, ps. XC). Et cum hoc dixisset, cohaerentia et subjecta subtraxit, id est, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Callide utique superiora posuit, inferiora subtraxit; illud enim posuit ut circumscriberet, hoc reticuit ne se ipse damnaret. Sciebat enim se aspidem et basiliscum, se leonem et draconem prophetica voce signari. Ita ergo et tu partem objiciens, partem subtrahens, illud scilicet ponis ut circumvenias, hoc subtrahis ne si totum utique posueris, circumscriptionem tuam ipse condemnes. Sed tempus tandem est ad ulteriora transire; nimis enim diu in singulis commorantes, dum affectu copiosae responsionis ducimur, modum libri etiam longioris excedimus.
CAPUT XVII. Christi gloriam et dignitatem non ita Spiritui sancto ascribendam esse, ut ab ipso Christo negetur profecta, quasi omnis quae in illo fuit excellentia aliena et aliunde profecta fuerit. Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua, et Spiritum de divina natura separans, qui humanitatem ejus creavit. Ait enim quia Quod ex Maria natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I). Qui et justitia replevit, quod creatum est. Ait enim: Apparuit in carne, justificatus est in Spiritu (I Tim. III). Item, qui eum fecit et daemoniis metuendum. Ego enim, ait, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XI). Qui et carnem ejus fecit templum. Vidi enim Spiritum ejus descendentem quasi columbam, et manentem super eum (Joan. I). Item, qui ei donavit elevationem in coelum. Ait enim: Dans mandatum apostolis quos elegit, per Spiritum sanctum elevatus est (Actor. I). Hunc denique qui tantam gloriam Christo donavit. Omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit; sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a Verbo, id est, a Filio Dei acceperit, sed totum in eo donum Spiritus fuerit. Si ergo omne id quod tu ad Spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est, nisi ut quem tu ideo hominem vis intelligi, quia, ut ais, totum habuerit alienum, nos ideo probemus Deum, quia habuerit totum suum? Et quidem hoc non disputationibus tantum, aut argumentis, sed voce ipsius Divinitatis probavimus, quia nulla de Deo rectius quam divina testantur. Et quia nulla se melius quam ipsa Majestas Dei novit, nullis de Deo dignius creditur quam his in quibus Deus ipse est testis suus. Primum ergo quod ais, quia humanitatem ejus Spiritus sanctus crearit, possemus id nos simpliciter intelligere, si agnosceremus te id non infideliter protulisse. Neque enim nos conceptam ex Spiritu sancto Domini carnem negamus; sed ita tamen conceptum corpus cooperante Spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a Filio Dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in Scriptis sacris Spiritu sancto, atque testante: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Vides ergo quod id quod conceptum est a Spiritu sancto, aedificatum a Filio Dei atque perfectum est? non quia aliud opus Filii Dei, aliud Spiritus sancti; sed quia per unitatem divinitatis ac majestatis, et operatio Spiritus aedificatio Filii Dei sit, et aedificatio Filii Dei, cooperatio Spiritus sancti. Et ideo non solum Spiritus sanctus in Virginem supervenisse, sed etiam virtus Altissimi obumbrasse Virginem legitur; ut quia sapientia ipsa plenitudo Divinitatis est, Sapientiae sibi domum aedificanti omnem divinitatis plenitudinem nemo ambigeret affuisse. Sed infelix blasphemandi amentia, dum separare Christum a Filio Dei nititur, non videt se ipsam a se Divinitatis penitus reparare naturam. Nisi forte credit quod ideo aedificata ei a Spiritu sancto domus sit, quia idoneus ac potens aedificare sibi domum ipse non fuerit. Sed hoc quam insanum est, tam ridiculum; ut qui nutu omnem coelestium ac terrestrium universitatem creasse creditur, adificare sibi corpus non potuisse credatur? praesertim cum virtus sancti Spiritus virtus ejus sit: et ita unita sibi atque inseparabilis divinitas sit Trinitatis atque majestas, ut nihil omnino in una Deitatis persona possit intelligi quod a plenitudine divinitatis valeat separari. Ergo hoc posito et intellecto, quod, juxta fidem Scripturae sacrae, Spiritu sancto superveniente, et virtute Altissimi obumbrante, Sapientia sibi domum aedificaverit, reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. Neque enim dubium est quod ipse per se atque in se universa fecerit, in cujus nomine ac fide etiam credentium fides nulla non potuit. Neque enim ille auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in virtute ipsius crediderunt. Atque ideo et illud, quod ais, quia a Spiritu justificatus sit, et quod metuendum eum daemonibus Spiritus fecerit, et quod caro ejus a Spiritu facta sit templum, et quod a Spiritu elevatus sit in coelum, sacrilega et furiosa sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse fecit unitas et cooperatio Spiritus defuisse credenda sit, utpote cum numquam Deitas a se desit, et in operibus Salvatoris semper virtus fuerit Trinitatis; sed quia tu Domino Jesu Christo, quasi inopi et imbecillo opitulatum vis Spiritum sanctum, qui ea illi utique tribuerit, quae praestare sibi ipsi non quiverit. Disce itaque ex sacris testimoniis Deum credere, et falsitatem veritati non admiscere, quia res non recipit, et ratio perhorrescit, ut divinis testimoniis daemoniaci spiritus intelligentia misceatur.
CAPUT XVIII. Illud Apostoli quomodo intelligendum sit: Apparuit in carne, justificatus est in Spiritu, etc. Jam primum enim hoc quod ais, quia justitia repleverit quod creatum est; et hoc Apostolico vis testimonio comprobare, quod dicat, apparuit in carne, justificatus est in Spiritu: utrumque insano sensu et furioso spiritu loqueris. Quia et hoc quod a Spiritu vis eum repletum esse justitia, ideo ponis ut ostendas ejus vacuitatem, cui praestitam esse asseras justitiae adimpletionem. Et hoc quod super hac re Apostolico testimonio uteris, divini testimonii ordinem rationemque furaris. Non enim ita ab Apostolo positum est, ut tu id truncatum vitiatumque posuisti. Quid enim Apostolus ait? Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu. Vides ergo quod mysterium pietatis, vel sacramentum, justificatum Apostolus praedicavit? Non enim tam immemor ipse dictorum suorum ac doctrinae suae erat, ut eum justitiae eguisse diceret, quem ipse semper justitiam praedicarat, dicens: Qui factus est nobis justitia et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I). Alibi quoque: Sed abluti, inquit, estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi (I Cor. VI). Quam longe ergo ab eo est ut adimpletione justitiae indiguerit, qui justitia universa complevit; et ut majestas ejus justitiam non habuerit, cujus etiam nomen cuncta justificat. Vides ergo vel quam inepta blasphemia tua, vel quam insana sit, quia id auferre Domino nostro niteris, quod ita ab eo in omnes credentes large semper effunditur, ut numquam in ipsa tamen jugi largitate minuatur?
CAPUT XIX. Quod Christum non Spiritus solum, sed ipse seipsum quoque metuendum fecerit. Dicis quoque quod Spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. Ad quod quidem respuendum ac refutandum, etiamsi ipsa dicti exsecrabilitas satisfecit, tamen adhibemus exempla. Dic mihi, quaeso, tu, qui hoc, quod eum daemones timuerunt, non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc vis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen ejus potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine ejus daemones ejecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi qui sedebat ad speciosam portam templi, In nomine, inquit, Jesu Christi surge, ambula (Act. III). Et iterum in civitate Joppe, ad eum qui ab annis octo paralyticus jacebat in lecto: Aenea, sanet te, inquit, Dominus Jesus Christus; surge et sterne tibi (Act. IX). Paulus quoque: Praecipio, inquit, tibi, ad spiritum pythonem, in nomine Jesu Christi exire ab ea (Act. XVI). Et exiit ab ea daemonium. Sed quam longe haec imbecillitas a Domino nostro fuerit, hinc intellige, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico, quos ille per nomen suum potentes fecerit. Siquidem nulli umquam apostolorum post Domini resurrectionem vel daemonem vel ullam infirmitatem obstitisse agnovimus. Quomodo ergo metuendum eum Spiritus reddidit, qui alios fecit esse metuendos? aut in seipso infirmus fuit, cujus fides etiam per alios super universa regnavit? Postremo hi qui potestatem a Deo acceperunt, numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam ad eum a quo acceperant retulerunt: quia nec potestas ipsa vim ullam umquam habere potuit, nisi per nomen ipsius qui dedit. Ideoque et apostoli et omnes ministri Dei nihil in suo umquam, sed in Christi nomine atque invocatione fecerunt; quia potestas ipsa inde accipiebat virtutem, unde habebat exordium; et dari per ministros nequaquam poterat, nisi ab auctore venisset. Tu ergo, qui idem Dominum fuisse dicis quod unum ex servis suis; quia sicut apostoli nihil utique habuerant, nisi a Domino suo accepissent, ita tu nihil vis Dominum ipsum habuisse, nisi quod a Spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit, non ut Dominum vis habuisse, sed ut servum accepisse: dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa, ut sua, non ut accepta, utebatur? Quid enim de eo legimus? Surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Matth. IX). Et iterum supplicanti pro filio patri: Vade, inquit, filius tuus vivit (Joan. IV). Et illud ubi unicus matris ad sepulcrum deferebatur: Adolescens, inquit, tibi dico, surge (Lucae VII). Numquid ergo, ut mos eorum qui potestatem a Deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum invocatione divini nominis postulabat? Cur non sicut apostoli in nomine ipsius, ita ipse quoque in nomine Spiritus operabatur? Denique quid de ipso Evangelium protestatur? Erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei (Matth. VII). Aut superbum et arrogantem forsitan vis fuisse, qui potestatem quam a Deo, ut ais, accepisset, suae potentiae deputaret? Sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta famulis, nisi per nomen auctoris; nec habere efficientiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputavit.
CAPUT XX. Gravioribus urgentioribusque argumentis sententiam illam invalidare conatur. Sed quid tamdiu evidentibus quidem, sed tamen minoribus argumentis contra furentem blasphemiam agimus? Audiamus ipsum ad discipulos loquentem Deum: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite (Matth. X). Et iterum: In nomine, inquit, meo daemonia ejicietis (Marc. XVI). Numquid ad potestatem exercendam alterius nomine eguit, qui ipsum nomen suum potestatem esse fecit? Sed quid adhuc additur: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici (Lucae X). Ipse certe mitem, ut vere erat, et humilem corde se esse dicit (Matth. XI). Et quomodo, pro summa utique potestate, in nomine suo operari alios praecipit, si ipse in nomine operabatur alieno? aut aliis dabat quasi suum, quod ipse, ut tu ais, non habuerat, nisi accepisset alienum? Dic mihi autem, qui sanctorum potestatem a Deo accipientes sic operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat, aut furiosus Joannes, aut amens Paulus, si quibuscumque aut aegris dixissent: In nomine nostro surgite; aut claudis: In nomine nostro ambulate; aut mortuis: In nomine nostro vivite; aut illud ad aliquos: Damus vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem potestatem inimici? Intelligis ergo ex hoc ipso insaniam tuam: quia sicut haec verba insana sunt, si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus, qui divinae haec non intelligis potestatis. Ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem divinam potestatem et habere et dare; aut certe si nullus omnino hominum id potest, Deum fuisse qui potuit. Nemo enim divinam virtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.
CAPUT XXI. Christo perinde atque Spiritui sancto ascribendum esse, quod caro et humanitas ejus templum Dei facta sit. Sequitur autem in blasphemia tua, quod caro ejus templum a Spiritu facta sit, ideo quia Joannes dixerit: Vidi enim Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum (Joan. I). Quia furiosam assertionem tuam etiam divinis testimoniis confirmare conaris: quam ob causam videamus an hoc, quod tu ais, testimonium sacrum dixerit. Vidi enim, inquit, Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum. Discerne hic, si potes, quis potior, quis major sit, quis honoratior? is qui descendebat, an is ad quem descendebatur? is qui deferebat honorem, an is cui deferebatur honor? Ubi hic in testimonio sonat, quod carnem ejus templum Spiritus fecerit? aut in quo honorem Dei minuit, si ad demonstrandum humano generi Deum Deus ipse descendit? Cum utique non minor intelligi debeat is, cujus indicata sit dignitas, quam is qui index fuerit dignitatis. Sed absit ullam credere aut fieri in divinitate distantiam: quia eadem una deitas, et aequalis potestas opinionem penitus impiae inaequalitatis excludit. Et ideo in hoc negotio, cum et Patris persona et Filii et Spiritus sancti sit, et cum Filius Dei sit ad quem descenditur, Spiritus qui descendit, Pater qui testimonium dicit: nullus plus habuit honoris, nullus quidquam accepit injuriae: sed aequaliter ad plenitudinem deitatis totum redundat: quia quaevis in Trinitate persona honorem in se totius continet Trinitatis. Et ideo dici hinc amplius non necesse est, nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem. Quia spinae utique ac tribuli ex radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt; ex eo ipso quod sunt, indicant unde nascantur. Ita ergo et tu Pelagianae haereseos spinosa soboles idem ostendis in germine, quod Pater tuus habuisse traditur in radice. Leporius ille enim (ut Leporius discipulus suus dixit) Dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum: tu in baptismo templum Dei dicis factum esse per Spiritum. Non quidem ad plenum eadem verba sunt, sed ad plenum una perversitas.
CAPUT XXII. Elevationem Christi in coelum non soli Spiritui ascribendam esse. Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis, quod elevationem Domino in coelum Spiritus condonarit: ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam imbecillum ac tam egenum Dominum Jesum Christum fuisse credis, quod nisi eum Spiritus elevasset in coelum, adhuc hodie forsitan futurum aestimares in terra. Ad probationem autem dicti etiam testimonium sacrum adhibes: inquis enim: Dans mandata apostolis quos elegit, per Spiritum sanctum elevatus est (Act. I). Quid te appellem? quid te existimem? qui corrumpendo divinas litteras, id agis ne testimonia sacra habeant vim testimoniorum? Novum audaciae genus, quod id efficere argumentis nequitiae suae nititur, ut falsitatem veritas confirmare videatur. Non enim ita in Apostolicis Actibus dictum est, ut tu ais: quid enim Scriptura dicit? Quae coepit Jesus facere et docere, usque in diem qua praecipiens apostolis, per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est. Quod utique hyperbaton est, et ita intelligendum: Quae coepit Jesus facere et docere usque in diem qua assumptus est, praecipiens apostolis quos elegit per Spiritum sanctum: ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipso in hac parte non debeat: quia sufficere utique ad plenum veritati debeat integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse correptio. Sed tamen, tu qui putas Dominum nostrum Jesum Christum non potuisse coelum ascendere, nisi elevatus esset a Spiritu: dic mihi, quomodo ipse ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III)? Agnosce ergo quam ridicule et stulte putas non potuisse eum in coelum ascendere, qui cum descendisset in terris, numquam abfuisse dicatur e coelo: et an possibile ei fuerit linquenti inferos coelum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris sito, semper in coelestibus permanere. Quid autem illud quod ipse ait: Ascendo ad Patrem meum (Joan. XX)? numquid in ascensione hac intercessuram opem indicavit alterius, qui in hoc ipso quo ascensurum se esse dixit, virtutem propriae potestatis ostendit? David quoque de ipsa Domini ascensione: Ascendit, inquit, Deus in jubilo, Dominus in voce tubae (Psal. XLVI). Evidenter majestatem ascendentis per potestatem ascensionis explicuit.
CAPUT XXIII. Persistit in eodem argumento, ut ostendat, Christum non indiguisse aliena gloria, sed habuisse propriam. Sed videamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias tuas adjectione concludas. Qui tamen, inquis, gloriam Christo donavit. Gloriam nominas, ut contumeliam facias. Nam in eo quod donatum Dominum gloria asseris, dum accepisse dicis, indiguisse blasphemas. Hoc enim ait impius sensus suus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. O infelicem impietatem tuam! et ubi illud est, quod de ascendente in coelum Domino Jesu Christo ipsa olim divinitas praenuntiavit? Attollite, inquiens, portas vestras, et introibit Rex gloriae (Psal. XIII). Cumque ipse sibi, ut solet sermo divinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset, Quis est iste Rex gloriae? statim subdidit, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio; sub praelii utique gesti nomine, victoriam Domini triumphantis ostendens. Deinde cum ad complendam rei expositionem, textum supradicti sermonis iterasset, hac majestatem Domini coelum introeuntis conclusione monstravit, dicens: Dominus virtutum, ipse est Rex gloriae. Scilicet ne susceptio corporis honorem summae imminueret divinitatis, eumdem hic Dominum virtutum, et regem coelestis gloriae esse docuit, quem superius victorem inferni praelii praedicavit. Nunc et donatam Domino gloriam esse dicito, cum et prophetia eum Regem gloriae esse dixerit, et ipse de se ita testificatus sit: Cum venerit Filius hominis in gloria sua (Matth. XXV). Repugna, si potes, et contradicito; ut cum ille se habere testetur gloriam suam, tu accepisse cum dicas alienam. Quamvis nos ita dicamus eum gloriam habere propriam, ut non negemus tamen hanc ipsam gloriae proprietatem ei cum Spiritu ac Patre esse communem. Quia quidquid Deus possidet, Deitatis est; et regnum gloriae ita est Filio Dei proprium, quod non est tamen a totius Deitatis proprietate divisum.
CAPUT XXIV. B. Hilarii anctoritate doctrinam hanc corroborat Sed tempus tandem est finem libro, immo universo operi imponere, si paucorum tamen sanctorum virorum atque illustrium sacerdotum dicta subdidero, ut id quod auctoritate testimoniorum sacrorum jam approbavimus, etiam fide praesentis temporis roboremus. Hilarius vir virtutum omnium atque ornamentorum, et sicut vita, ita eloquentia insignis, qui et magister Ecclesiarum et sacerdos, non per sua tantum merita, sed etiam per profectus crevit aliorum, et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per invictae fidei fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem; in libro fidei primo (Lib. I de Trinitat.), Deum verum ex Deo vero Dominum Jesum Christum, et ante saecula natum, et postea hominem genitum esse testatur. Item in secundo libro: Unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet, et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Item in eodem libro: Angelus testis est, Deus nobiscum est, ille qui nascitur. Item in libro decimo: Nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus. Item in eodem: Namque cum in homine natus Deus sit, non idcirco natus est, ne Deus non maneret. Item ejusdem in prooemio Expositionis Evangelii secundum Matthaeum: Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur. Idem in eodem: Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, et caetera. Haec quidem pauca sunt de satis multis. Sed tamen vides etiam ex his quae diximus quod palam et evidenter natum ex Maria Deum praedicat. Et ubi illud tuum: Non potuit creatura parere Creatorem; quod natum est ex carne, caro est? Longum est de singulis personis convenientia dicere. Enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.
CAPUT XXV. D. Hilario Ambrosium astipulari ostendit. Ambrosius eximius Dei sacerdos, qui a manu Domini non recedens, in Dei semper digito quasi gemma rutilavit; in libro, qui est ad Virgines, ita memorat (Lib. I): Frater meus candidus et rubicundus. Candidus, quia Patris splendor est; rubens, quia partus est Virginis. Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia quam corporis sacramenta. Non enim coepit ex Virgine; sed qui erat, venit in Virginem. Item ipsius in Natali Domini: Videte miraculum matris Dominicae: virgo concepit, virgo peperit, virgo cum parturit, virgo gravida, virgo post partum. Sicut in Ezechiele dicitur: Et porta erat clausa, et non est aperta, quia Dominus transivit per eam (Ezech. XLIV). Gloriosa virginitas, et praeclara fecunditas. Dominus mundi nascitur, et nullus est gemitus parientis: vacuatur uterus et verus infans excipitur, nec tamen virginitas violatur. Fas erat, ut Deo nascente meritum cresceret castitatis; nec per ejus egressum violarentur integra, qui venerat sanare corrupta. Item in Expositione Evangelii secundum Lucam: Quod ea potissimum lecta est ut Deum pareret, quae erat desponsata viro (Lib. II). Natum certe ex Virgine Deum praedicat, Mariam matrem Dei nominat. Et ubi illa est prodigiosa atque exsecrabilis vox tua, qua ais, Quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis vocatur, humanitas est quod natum est, non Deus. Ecce eximius magister fidei, et hominem dicit eam esse quae genuit, et Deum esse qui natus est; et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.
CAPUT XXVI. Accedit ad praedicta D. Hieronymi testimonium. Hieronymus catholicorum magister, cujus scripta per universum mundum quasi divinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium: Dei, inquit, Filius pro nostra salute hominis factus est Filius: decem mensibus in utero, ut nascatur, exspectat; et ille cujus pugillo mundus includitur, praesepii continetur angustiis. Item ipsius in commentario Isaiae (In Isaiae VII): Dominus enim virtutum, qui est Rex gloriae, ipse descendit in uterum virginalem, et ingressus est et egressus orientalem portam, quae semper clausa est (Ezech. XLIV). De quo Gabriel dicit ad Virginem: Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur in te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I). Et in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX). Compara hoc, si placet, doctrinae tuae, immo blasphemiae, qua ais: Deus enim mensium creator est, et non mensium partus. Ecce enim Hieronymus vir sicut maximae scientiae, ita probatissimae puraeque doctrinae, iisdem prope verbis quibus tu Dei Filium mensium partum negas, ille partum mensium esse testatur. Decem enim, inquit, mensibus in utero, ut nascatur, exspectat. Sed parva tibi forsitan viri hujus videtur auctoritas: idem omnes atque iisdem verbis putato dicere; quia quicumque Dei Filium partum esse Virginis non negat, partum esse mensium confitetur.
CAPUT XXVII. Superioribus adjungit Rufinum et beatum Augustinum. Rufinus quoque, Christianae philosophiae vir, haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de Domini nativitate testatur: Filius enim, inquit, Dei nascitur ex Virgine, non principaliter soli carni sociatus sed, anima inter carnem Deumque mediante, generatus. Numquid obscure Deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi magnus sacerdos (Tract. 2 in Joan.), ut autem homines, inquit, nascerentur ex Deo, per quem efficimur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Item illic: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo mireris, quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus. Item ejusdem in epistola ad Volusianum (Epist. 3): Sed et ipse Moyses et caeteri prophetae veracissime Dominum Christum prophetaverunt, et ei gloriam magnam dederunt; hunc non tamquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum, venturum pronuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat, si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de Virgine, a mortuis resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus exspectet ignoro.
CAPUT XXVIII. Graecorum sive Orientalium episcoporum testimonia producturus primo loco D. Gregorium Nazianzenum affert in medium. Sed forte quia hi quos numeravimus viri in diversis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate videantur. Ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur, et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum religio omnes uniat, et hi qui in fide una sunt, in corpore quoque uno esse noscantur; sed tamen aliquos tibi, quos non despicias, etiam de Orientalibus proferemus. Gregorius splendidissimum scientiae ac doctrinae jubar, qui cum olim jam vita functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide vivit, et cum olim jam corpore absit ab ecclesiis, tamen voce ac magisterio non recedit. Cum ergo, inquit ( Oratione in Natalem Salvatoris), processisset ex Virgine Deus, in ea quam assumpserat humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud deitatis gratia praestat. O nova et inaudita permixtio! O mira et inexquisita compago! Qui erat, fit, et creator creatur; et qui immensus est, capitur mediante anima, Deo et carne; et ille qui omnes divites facit, pauper efficitur. Item rursus de Epiphania: Sed quid fit? quid de nobis agitur, vel pro nobis? nova quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum; et Deus homo fit. Item illic, et Dei Filius coepit esse et filius hominis non conversus ex eo quod erat, inconvertibilis namque est, sed assumens quod non erat; misericors enim est, ut capi possit qui capi non poterat. Vides quam praeclare atque magnifice ita majestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis carnationis insinuet? Sciens utique admirabilis fidei doctor, ex his omnibus quae nobis in mundum veniens Deus tribuit, beneficiorum esse cumulum, non honoris imminutionem, quia quidquid homini Deus praestitit, augere ejus in nobis debet affectum, non minuere dignitatem.
CAPUT XXIX. Proximo loco ponit B. Athanasii auctoritatem. Athanasius quoque Alexandriae urbis sacerdos, eximium constantiae et virtutis exemplum; quem haereticae persecutionis procella non contrivit, sed probavit; qui similem semper splendenti speculo vitam habens, prius pene indeptus est martyris meritum quam confessoris caperet dignitatem. Videamus quid de Domino Jesu Christo vel de Domini matre senserit. Haec ergo, inquit, intentio et character sanctae Scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eodem salvatore significationem: quod et semper Deus fuit, et est Filius, Verbum, et lumen, et sapientia Patris; et quod postea propter nos carnem sumpsit ex Maria virgine theotoco, et homo factus est. Item post alia: Multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Jeremias et ab utero sanctificatus est; et Joannes cum esset in utero, exsultavit in gaudio voce Mariae theotoci, Deum utique Dei Filium, qui, ut verbis ipsius fidem universorum loquar, Verbum est, et lumen, et sapientia Patris, propter nos carnem sumpsisse dicit; et ideo theotocon virginem Mariam, quia sit mater Dei, appellat ( Lib. de Incarn. Verbi. )
CAPUT XXX. Addit etiam D. Joannem Chrysostomum. Joannes Constantinopolitanorum antistitum decus, cujus sanctitas absque ulla gentilitiae persecutionis procella, ad martyrii merita pervenit, quid de Filii Dei incarnatione senserit ac praedicarit, ausculta: Et illum, inquit, quem si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Hujus ergo fidem atque doctrinam, etiam si aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras; cujus utique amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit: quia cum de Antiochena Ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex qua illum ante praelegerat, recepturam se in te credidit quidquid in illo habere desiisset. Nonne, quaeso, hi omnes quasi prophetico olim spiritu ad confundendas [ Lips. in marg. confutandas] blasphemias tuas cuncta dixerunt? Tu enim Dominum Salvatoremque nostrum Christum esse clamitas, non Deum; illi autem Christum Dominum, verum Deum. Tu Mariam Christotocon, non theotocon esse blasphemas: illi ita Christotocon non negant, ut theotocon esse cognoscant. Non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et verba rerum, ut aperte intelligamus olim adversus blasphemias tuas munimen a Deo inexpugnabile praeparatum; quod venturam quandoque vim haereticae impugnationis, parato jam muro frangeret veritatis. Et tu, o impiissime atque impudentissime praeclarae urbis contaminator, catholicae ac sanctae plebis gravis et exitiosa contagio, stare in Ecclesia Dei ac loqui audes, et blasphemis ac furiosis vocibus tuis, sacerdotes semper illaesae fidei et catholicae confessionis infamas, magistrorum priorum vitio plebem Constantinop. urbis errare? Tu ergo emendator priorum antistitum, tu condemnator veterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Joanne praestantior omnibusque Orientalium urbium sacerdotibus, qui etsi non ejusdem nominis cujus hi quos nominavi, ejus tamen fidei fuerunt? Quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.
CAPUT XXXI. Deplorat Constantinopolitanae urbis casum infelicem propter acceptam ab isto haeretico cladem; simulque hortatur cives ut in antiqua catholica et avita religione perseverent. Unde ego quoque ipse humilis atque obscurus nomine, sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanae urbis antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen discipuli affectumque praesumo. Adoptatus enim a beatissimae memoriae Joanne episcopo in ministerium sacrum, atque oblatus Deo, et si corpore absum, affectu illic sum; et illi dilectissimo mihi ac venerandissimo Dei populo, etsi nunc praesentia non admisceor, tamen mente conjungor. Et hinc est quod condolens ei atque compatiens, in vocem nunc tristitiae communis ac doloris erupi, et quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam, quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamavi. Etenim si juxta Apostolum (I Cor. XII), dolente quidem minore corporis parte, condolet major atque compatitur, quanto magis dolente majore minorem compati oportet? Inhumanissimum quippe est ut in uno atque eodem corpore majorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum majora patiantur. Unde obsecro ac deprecor omnes vos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti, et per affectum patriae cives mei, et per unitatem fidei fratres mei estis, ut separetis vos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui devorat Dei populum, sicut cibum panis (Psal. LII). Ne tetigeritis neque gustaveritis quidquam illius, quia sunt omnia in interitum (II Cor. VI). Exite de medio ejus, ac separamini, et immundum ne tetigeritis (Coloss. II). Mementote magistrorum veterum sacerdotumque vestrorum: Gregorii nobilis per orbem, Nectarii sanctimonia insignis, Joannis fide ac puritate mirabilis. Joannis, inquam, Joannis illius qui vere ad similitudinem Joannis evangelistae, et discipulus Jesu et apostolus, quasi super pectus Domini semper, affectumque discubuit. Illius, inquam, mementote, illum sequimini; illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sanctimoniam cogitate. Illius mementote semper doctoris vestri ac nutritoris, in cujus quasi gremio quodammodo amplexuque crevistis. Qui communis mihi ac vobis magister fuit; cujus discipuli atque institutio sumus. Illius scripta legite; illius informationem tenete; illius fidem ac meritum amplexamini. Quod etsi assequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime. Quoniam in summa rerum, non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est; quia numquam fere aliquis ejus rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac pervenire contenderit. Ille ergo vobis in sensu semper et quasi in conspectu sit; ille in animo atque in cogitatione versetur. Ille denique ipse vobis etiam haec, quae a me sunt scripta commendet; quia haec, quae ego scripsi, ille me docuit, ac per hoc non tam mea haec quam illius esse credite, quia rivus ex fonte constat, et quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem referri convenit magistri. Te autem praeter omnia, ac super omnia, Deus pater Domini nostri Jesu Christi, aeque voce ac mente supplici obsecro ut haec quae ex largitate tui muneris scripsimus, tu dono tui amoris insinues. Et quia, ut ipse nos Dominus Deus noster unigenitus tuus docuit, ita dilexisti hunc mundum, ut pro salute mundi unigenitum tuum mitteres, dones hoc plebi tuae, quam redemisti, ut, in Incarnatione unigeniti Filii tui, et tuum donum et affectum illius sapiat: et hoc quod pro nobis unigenitus tuus Dominus Deus noster et natus, et passus est, et resurrexit, ita omnes et intelligant et ament, ut dignatio suae [ Lips. in marg. sacrae] majestatis, profectus sit nostri amoris: nec in animis universorum humilitas illius imminutionem habeat honoris, sed augmentum semper pariat charitatis: ac beneficia sacrae misericordiae ita omnes pie ac sapienter intelligamus, ut tanto plus debere noverimus nos Deo nostro, quanto humilior propter nos factus est a se Deus.