De incarnatione Verbi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De incarnatione Verbi
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42


De incarnatione Verbi (Origenes), J. P. Migne 42.1192

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

 Recolligit ea quae de Deo ab Apostolis sunt praedicata. Species vero eorum quae per praedicationem apostolicam manifeste traduntur, istae sunt. Primo quod unus est Deus qui omnia creavit atque composuit, quique cum nihil essent, esse fecit universa. Deus a prima creatura et conditione mundi omnium justorum, Deus Adam, Abel, Seth, Enos, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, duodecim Patriarcharum, Moysi et Prophetarum. Et quod hic Deus in novissimis diebus, sicut per Prophetas suos ante promiserat, misit Dominum Jesum Christum, primo quidem vocaturum Israel, secundo vero etiam gentes post perfidiam populi Israel. Hic Deus justus et bonus, Pater Domini nostri Jesu Christi, Legem et Prophetas et Evangelia ipse dedit, qui et Apostolorum Deus est, et Veteris ac Novi Testamenti. Tum deinde quia Jesus Christus qui venit ante omnem creaturam, natus ex Patre est: qui cum in omni conditione Patri ministrasset ( per ipsum namque omnia facta sunt [Joan. I, 3] ), novissimis 42.1176| temporibus se ipsum exinaniens homo factus est, incarnatus est cum Deus esset, et homo factus mansit quod erat Deus. Corpus assumpsit nostro corpori simile, eo solo differens, quod natum ex virgine et Spiritu sancto est. Et quoniam hic Deus Jesus Christus natus et passus est in veritate, non per phantasiam, communem hanc mortem vere mortuus est. Vere enim et a mortuis resurrexit, et post resurrectionem conversatus cum discipulis suis assumptus est. Tum demum natura, honore ac dignitate Patri ac Filio sociatum tradidit Spiritum sanctum. Sane quod iste Spiritus sanctus unumquemque sanctorum vel Prophetarum vel Apostolorum inspiraverit, et non alius spiritus in veteribus, alius vero in his qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in Ecclesia praedicatur.

CAPUT II.

 Animae liberum arbitrium et origo. Post haec anima quod jam substantiam vitamque habens propriam, cum ex hoc discesserit mundo, pro suis meritis dispensabitur, sive vitae aeternae ac beatitudinis 42.1177| haereditate potitura, si hoc ei sua gesta praestiterint: sive aeterno supplicio mancipanda, si in hoc eamdem scelerum culpa detorserit. Sed et erit tempus resurrectionis mortuorum, cum corpus hoc quod nunc in corruptione seminatur, surget in incorruptione; et quod seminatur in ignominia, surget in gloria (I Cor. XV, 42, 43). Est et illud definitum in ecclesiastica praedicatione, omnem animam esse rationalem, liberi arbitrii et voluntatis: esse quoque ei certamen adversus diabolum et angelos ejus contrariasque virtutes, ex eo quod peccatis eam illi onerare contendant, nos vero si recte consulteque vivamus, ab hujuscemodi labe nos exuere conemur. Unde et consequens est intelligere, non nos necessitati esse subjectos, ut omnino, etiamsi nolimus, vel bona vel mala agere cogamur. Si enim nostri arbitrii sumus, impugnare nos fortasse possunt aliquae virtutes ad peccatum, et aliae juvare ad salutem: non tamen necessitate cogimur, vel recte agere vel male; quod fieri arbitrantur hi qui stellarum cursum et motus, causam dicunt humanorum esse gestorum, non solum eorum quae extra arbitrii accidunt libertatem, sed eorum quae in nostra posita sunt potestate. De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius, vel substantia inserta ipsis corporalibus seminibus habeatur: an vero aliud habeat initium: et hoc ipsum initium si est genitum, aut non genitum: vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne, non satis manifesta praedicatione distinguitur.

CAPUT III.

 De diaboli statu. De diabolo quoque et angelis ejus contrariisque virtutibus ecclesiastica praedicatio docuit, quoniam sint quidem haec: quae autem sint, aut quomodo sint, non satis clare exposuit. Apud plurimos tamen ista habetur opinio, quod angelus fuerit iste diabolus, et apostata effectus quam plurimos angelorum secum declinare persuaserit, qui et nunc usque angeli ipsius nuncupantur.

CAPUT IV.

 Mundi principium et finis. Est et praeterea illud in ecclesiastica praedicatione, quod mundus iste factus sit, et a certo tempore coeperit, et sit pro ipsa sui corruptione solvendus. Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid postmodum erit, non jam pro manifesto multis innotuit. Non enim evidens de his in ecclesiastica praedicatione sermo profertur.
 Scripturae sensus arcanus. Tum demum quod per Spiritum Dei Scripturae conscriptae sint, et sensum habeant, non eum solum qui in manifesto est, sed et alium quemdam latentem quam plurimos. Formae enim sunt hae quae describuntur sacramentorum quorumdam, et divinarum rerum imagines: de quo totius Ecclesiae una sententia est, esse quidem omnem Legem spiritualem; non tamen ea quae spirat Lex esse hominibus nota, nisi iis solum quibus gratia Spiritus sancti in verbo sapientiae ac scientiae condonatur.

CAPUT VI.

 Boni angeli. Est etiam illud in ecclesiastica praedicatione, esse angelos Dei quosdam et virtutes bonas, quae ei ministrant ad salutem hominum consummandam: sed quando isti creati sint, vel quales aut quomodo sint, non satis in manifesto distinguitur.

CAPUT VII.

 Quomodo indaganda veritas. Oportet igitur velut elementis ac fundamentis hujusmodi uti secundum mandatum, quod dicit, Illuminate vobis lumen scientiae: omnis qui cupit seriem quamdam, et corpus ex horum omnium ratione perficere, ut manifestis et necessariis assertionibus de singulis quibusque quid sit in vero rimetur, et unum, ut diximus, corpus efficiat, exemplis et affirmationibus, vel iis quas in sanctis Scripturis invenerit, vel quas consequenter ipsius indagine ac recti tenore repererit.

CAPUT VIII.

 Filius absque initio natus. Nos semper Deum Patrem novimus unigeniti Filii sui, ex 42.1178| ipso quidem nati, et quod est ab ipso trahentis, sine ullo tamen initio: non solum eo quod aliquibus temporum spatiis distingui non potest, sed ne illo quidem, quod sola apud semetipsam mens intueri solet, et nudo, ut ita dixerim, intellectu atque animo conspicari. Extra omne ergo quod vel dici vel intelligi potest initium, generatam esse Sapientiam credendum est. In hac ipsa ergo Sapientiae subsistentia, quia omnis virtus ac deformatio futurae inerat creaturae, vel eorum quae principaliter existunt, vel eorum quae accidunt consequenter virtute praescientiae praeformata atque disposita: pro iis ipsis quae in ipsa sapientia velut descripta ac praefigurata fuerant creaturis, se ipsa per Salomonem dixit creatam esse Sapientia initium viarum Dei (Prov. VIII, 22), continens scilicet in semetipsa universae creaturae vel initia, vel rationes, vel species. Quali autem modo intelleximus Sapientiam initium viarum Dei esse, et quomodo creata esse dicitur, species scilicet in se et rationes totius praeformans et continens creaturae, hoc modo etiam Verbum Dei eam esse intelligendum est: per hoc quod ipsa caeteris omnibus, id est, universae creaturae, mysteriorum et arcanorum rationem, quae utique intra Dei Sapientiam continetur, aperiat: et per hoc Verbum dicitur, quod sit tanquam arcanorum mentis interpres. Joannes in initio Evangelii sui propria definitione Deum esse definiens Verbum, dicit: Et Deus erat Verbum, et hoc erat in initio apud Deum (Joan. I, 1). Qui autem dat initium Verbo Dei vel Sapientiae Dei, intuere ne magis in ipsum ingenitum Patrem impietatem suam jactet, cum eum neget semper Patrem fuisse, et genuisse Verbum, et habuisse Sapientiam in omnibus anterioribus vel temporibus vel saeculis, vel si quid illud est quod nominari potest.

CAPUT IX.

 Rationes exemplares in Verbo. Hic ergo Filius, etiam omnium quae sunt, veritas est, et vita, et via, (Id. XIV, 6). Et recte. Nam quomodo viverent quae facta sunt, nisi ex vita? Vel quomodo veritate constarent ea quae sunt, nisi ex veritate descenderent? Vel quomodo rationales esse possent substantiae, nisi verbum vel ratio praecederet? Vel quomodo possent esse sapientes, nisi esset sapientia? Via factum est Verbum Dei et Sapientia, quae via idcirco dicitur, quod ad Patrem ducit eos qui incedunt per eam. Quaecumque ergo dixerimus de Sapientia Dei, haec etiam convenienter aptabuntur, et intelligentur pro eo quod Filius Dei vita est, et pro eo quod verbum est, et pro eo quod veritas est, et pro eo quod via est, et pro eo quod resurrectio est: quia hae omnes appellationes ex operibus ejus ac virtutibus nominatae sunt; et in nulla harum vel levi opinione intelligi corporale aliquid potest, vel quod magnitudinem designare videatur, vel habitum, vel colorem.

CAPUT X.

 Incogitabilis Verbi nativitas. Verum quoniam ii qui apud nos filii hominum videntur vel caeterorum animalium, semini eorum a quibus seminati sunt, respondent. vel etiam earum in quarum utero formantur ac nutriuntur, habentes ex his quidquid illud est quod in lucem hanc assumunt ac deferunt processuri: infandum est et illicitum, Deum Patrem in generatione unigeniti Filii sui, atque in substantia ejus exaequare alicui vel hominum vel aliorum animantium generanti. Sed necesse est exceptum aliquid esse, et Deo dignum, cujus nulla prorsus comparatio, non in rebus solum, sed ne in cogitatione quidem vel sensu inveniri potest, ut humana cogitatio possit apprehendere, quomodo ingenitus Deus Pater efficitur unigeniti Filii. Est ita namque aeterna ac sempiterna generatio, sicut splendor generatur ex luce. Non enim per adoptionem spiritus, Filius fit exstrinsecus: sed natura Filius est. Videamus tamen quomodo haec quae dicimus etiam divinae Scripturae auctoritate muniantur. Ait apostolus Paulus, unigenitum Filium imaginem esse invisibilis Dei, et primogenitum eum esse totius creaturae (Coloss. I, 15). Ad Hebraeos vero scribens de eo dicit, 42.1179| quod sit splendor gloriae, et figura expressa substantiae ejus (Hebr. I, 3). Invenimus etiam nihilominus in Sapientia, quae dicitur Salomonis, descriptionem quamdam de Dei Sapientia, hoc modo scriptam: Vapor est enim, inquit, virtutis Dei, et ἀπόῤῥοια, id est, emanatio gloriae Omnipotentis purissima. Ideo ergo nihil commaculatum in eam incidere potest. Splendor est enim lucis aeternae, et speculum immaculatum inoperationis Dei, et imago bonitatis ejus (Sap. VII, 25, 26). Sapientiam vero Dei dicimus, sicut superius diximus, subsistentiam habentem non alibi nisi in eo qui est initium omnium, ex quo nata est. Quae Sapientia, quia ipse est qui est solus natura Filius, idcirco et Unigenitus dicitur.

CAPUT XI.

 Verbum imago Patris. Videamus sane quid intelligi debeat etiam de hoc, quod imago invisibilis Dei dicitur, ut per hoc advertamus quomodo Deus recte Pater dicitur Filii sui. Et consideremus primo ex iis quae consuetudine hominum imagines appellari solent. Imago interdum dicitur ea quae in materia aliqua, id est, ligni vel lapidis depingi vel sculpi solet. Interdum imago dicitur ejus qui genuit is qui natus est, cum in illo similitudinem lineamenta ejus qui genuit in eo qui natus est mentiuntur. Puto ergo posse priori quidem exemplo aptari eum qui ad imaginem et similitudinem Dei primus factus est hominum, de quo diligentius, Deo favente, cum locum ipsum in Genesi exponere coeperimus, videbimus. Secundae vero comparationi imago Filii Dei, de quo nunc sermo est, comparari potest, etiam secundum hoc quod invisibilis Dei invisibilis imago est. Sicut secundum historiam dicimus imaginem Adae esse filium ejus Seth. Ita enim scriptum est, Et genuit Adam Seth secundum imaginem suam, et secundum speciem suam (Gen. V, 3). Quae imago etiam naturae ac substantiae Patris ac Filii continet unitatem. Si enim omnia quae fecit Pater, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19); in eo quod ita fecit omnia Filius sicut Pater, imago Patris deformatur in Filio, qui utique natus ex eo est velut quaedam voluntas ex mente procedens. Et ideo ego arbitror, quod sufficere debeat voluntas Patris ad subsistendum hoc quod vult Pater. Volens enim non alia via utitur, nisi quae consilio voluntatis profertur. Ita ergo et Filii ab eo subsistentia generatur, quod necesse est in primis suscipi ab his qui nihil ingenitum, id est, innatum praeter solum Deum fatentur Patrem. Observandum namque est, ne quis incurrat in illas absurdas fabulas eorum qui prolationes quasdam sibi ipsis depingunt, ut divinam naturam in partes vocent, et Deum Patrem, quantum in se est, dividant: cum hoc de incorporea natura vel leviter suspicari non solum extremae impietatis sit, verum etiam ultimae insipientiae, nec omnino vel intelligentiam consequens, ut incorporeae naturae substantialis divisio possit intelligi. Magis ergo sicut voluntas procedit ex mente, et neque partem mentis aliquam secat, neque ab ea separatur aut dividitur, tali quidem specie putandus est Pater Filium genuisse, imaginem scilicet suam: ut sicut ipse invisibilis est per naturam, ita imaginem quoque invisibilem genuerit. Verbum enim est Filius, et ideo nihil in eo sensibile intelligendum est. Sapientia est, et in sapientia nihil corporeum suspicandum est. Lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9): sed nihil habet commune ad solis hujus lumen. Imago ergo est invisibilis Dei Patris Salvator noster: quantum ad ipsum quidem Patrem veritas, quantum autem ad nos quibus revelat Patrem, imago est per quam cognoscimus Patrem, quem nemo alius novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Revelat autem per hoc quod ipse intelligitur. A quo enim ipse fuerit intellectus, consequenter intelligitur et 42.1180| Pater, secundum hoc quod ipse dixit, Qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9).

CAPUT XII.

 Christus figura substantiae paternae. Sed quoniam sermonem Pauli inseruimus de Christo dicentis, in eo quod ait, quia splendor est gloriae Dei, et figura expressa substantiae ejus (Hebr. I, 3); quid de hoc sentiendum sit, videamus. Deus lux est, secundum Joannem (I Joan. I, 5). Splendor ergo lucis est unigenitus Filius, ex ipso inseparabiliter, velut splendor ex luce procedens, et illuminans universam creaturam. Secundum hoc namque superius exposuimus, quomodo via sit et ducat ad Patrem: et quomodo Verbum sit, arcana sapientiae et scientiae mysteria interpretans, ac proferens rationabili creaturae: quomodo etiam veritas, vel vita est, vel resurrectio est. Consequenter intelligere debemus etiam splendoris opus. Per splendorem namque quid sit lux ipsa cognoscitur et sentitur. Qui splendor fragilibus se et infirmis mortalium oculis placidius ac lenius offerens, et paulatim velut edocens et assuescens claritatem luminis pati, cum ab eis dimoverit omne quod visum obducit et impedit, secundum quod dixit Dominus, Ejice trabem de oculo tuo (Matth. VII, 5), capaces eos efficit ad suscipiendam gloriam lucis, etiam in hoc velut quidam mediator hominum ac lucis effectus. Verum quoniam non solum splendor gloriae esse dicitur ab Apostolo, sed et figura expressa substantiae vel subsistentiae ejus (Hebr. I, 3); non mihi videtur otiosi esse intellectus, advertere quomodo alia praeter ipsam Dei substantiam vel subsistentiam, quaecumque illa substantia vel subsistentia dicitur, figura substantiae ejus esse dicatur. Et vide ne forte quoniam Filius Dei, qui et Verbum ejus et Sapientia dicitur qui et solus novit Patrem, et revelat quibus vult (Matth. XI, 27): id est, qui capaces verbi ipsius et sapientiae fuerint, secundum hoc ipsum quod intelligi atque cognosci Deum facit, figuram substantiae vel subsistentiae ejus dicatur exprimere: id est, cum in semetipsa primum describit Sapientia quae revelare vult caeteris, ex quibus ab illis cognoscitur et intelligitur Deus: et haec dicatur figura expressa substantiae Dei. Ut autem plenius adhuc intelligatur quomodo Salvator figura est substantiae vel subsistentiae Dei, utamur etiam exemplo, quod quamvis rem non plene nec proprie significet de qua agimus, tamen ad hoc solum videatur assumptum, quod exinaniens se Filius qui erat in forma Dei (Philipp. II, 6), per ipsam sui exinanitionem studuit nobis divinitatis plenitudinem demonstrare. Verbi gratia: si facta esset aliqua statua talis quae magnitudine sui universum orbem terrae teneret, et pro sui immensitate considerari a nullo posset, fieret autem alia statua membrorum habitu ac vultus lineamentis, specie ac materia per omnia similis absque magnitudinis immensitate, pro eo ut qui illam immensam considerare atque intueri non possent, hanc videntes illam se vidisse considerent, pro eo quod omnia, id est membrorum vel vultus lineamenta, vel ipsam speciem materiamque similitudine prorsus indiscreta servaret; tali quadam similitudine exinaniens se Filius Dei de aequalitate Patris, et viam nobis cognitionis ejus ostendens figura expressa substantiae ejus efficitur: ut qui in magnitudine claritatis suae positam gloriam merae lucis non poteramus aspicere, per hoc quod splendor nobis efficitur, intuendae divinae lucis viam, per splendoris capiamus aspectum. Comparatio sane de statuis quasi in rebus corporalibus posita, ad nihil aliud recipiatur quam ad hoc, quod Filius Dei brevissime insertus humani corporis formae, ex operum virtutisque similitudine, Dei Patris in se immensam atque invisibilem magnitudinem designabat, per hoc quod dicebat ad discipulos suos, quia, Qui vidit me, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego, et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quibus et illud 42.1181| simile intelligendum est quod ait, quia Pater in me, et ego in eo (Joan. XIV, 10).

CAPUT XIII.

 Filius vapor virtutis divinae. Videamus nunc etiam illud qualiter sentiendum est, quod in Sapientia Salomonis scriptum legimus, qui ita ait de Sapientia, quia Vapor est quidam virtutis Dei, et ἀπόῤῥοια, id est, emanatio Omnipotentis gloriae purissima, et splendor lucis aeternae, et speculum immaculatum inoperationis sive virtutis Dei, et imago bonitatis ejus (Sap. VII, 25). Quinque igitur haec de Deo definiens, ex singulis quibusque certa quaedam inesse sapientiae Dei designat. Virtutem namque Dei nominat, et gloriam, et lucem aeternam, et inoperationem, et bonitatem. Ait autem sapientiam vaporem esse non gloriae Omnipotentis, neque aeternae lucis, nec inoperationis Patris, nec bonitatis ejus; neque enim conveniens erat alicui horum ascribi vaporem: sed cum omni proprietate ait virtutis Dei vaporem esse sapientiam. Intelligenda est ergo virtus Dei, qua viget; qua omnia visibilia et invisibilia vel instituit, vel continet, vel gubernat; quia ad omnia sufficiens est quorum providentiam gerit, quia velut unita omnibus adest. Hujus ergo totius virtutis tantae et tam immensae vapor, et, ut ita dixerim, vigor ipse in propria subsistentia effectus, quamvis ex ipsa virtute velut voluntas ex mente procedat; tamen et ipsa voluntas Dei nihilominus Dei virtus efficitur. Efficitur ergo virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo Scripturae, vapor quidam primae et ingenitae virtutis Dei: hoc quidem quod est, inde trahens. Non est autem quando non fuerit. Si enim quis dicere voluerit quasi prius non exstiterit, sed postea ad subsistentiam venerit; dicat causam quare, qui eam subsistere fecit Pater, hoc ante non fecerit. Quod si aliquod initium semel dederit, quo initio vapor iste ex virtute Dei processerit; iterum interrogabimus, quare non et ante illud quod dixit initium. Et ita semper de anterioribus inquirentes, et verbo interrogationis ascendentes, perveniemus in illum intellectum, ut quoniam et poterat Deus semper et volebat, nunquam vel decuerit, vel causa aliqua existere potuerit, ut non hoc quod bonum volebat semper habuerit. Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis Dei, nullum habentem initium, nisi ipsum Deum. Non enim decebat aliud esse initium, nisi ipsum unde est et nascitur, Deum. Secundum Apostolum vero dicentem, quia Christus Dei virtus est (I Cor. I, 24): jam non solum vapor virtutis Dei, sed virtus ex virtute dicenda est. Ne autem videatur alicui anterior esse in Deo Omnipotentis appellatio nativitate sapientiae, per quam Pater vocatur, quoniam dicta est aporrhoea Omnipotentis gloriae purissima esse sapientia, qui est Filius Dei: audiat qui haec ita vult suspicari, quod manifeste pronuntiat Scriptura divina, dicens, quia Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Et Evangelium docet, quia Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Et intelliget ex hoc, quia non potest antiquior esse in Deo appellatio Omnipotentis quam Patris. Per Filium etenim omnipotens est Pater. Sed quoniam gloriam dixit esse Omnipotentis, cujus gloriae aporrhoea est sapientia, hoc intelligi datur, quod etiam in omnipotentiae gloria societatem habeat sapientia, per quam Deus omnipotens dicitur. Per sapientiam quae est Christus, tenet Deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritate, verum etiam subjectorum spontaneo famulatu. Ut autem unam eamdemque omnipotentiam Patris ac Filii esse cognoscas, sicut unus atque idem est cum Patre Deus et Dominus; audi hoc modo Joannem in Apocalypsi dicentem, Haec dicit Dominus Deus, qui est, qui erat, et qui venturus est, Omnipotens (Apoc. I, 8). Qui enim venturus est, quis est alius nisi Christus? Et 42.1182| sicut nemo debet offendi cum Deus sit Pater, quod etiam Salvator Deus est: ita et cum omnipotens dicitur, Pater, nullus debet offendi quod etiam Filius Dei omnipotens dicitur. Hoc namque modo verum erit illud quod ipse dicit ad Patrem, quia Omnia mea tua sunt, et tua mea, et glorificatus sum in eis (Joan. XVII, 10). Si ergo omnia quae Patris sunt Christi sunt, inter omnia vero quae est Pater, est etiam omnipotens; sine dubio etiam unigenitus Dei Filius esse debet omnipotens, ut omnia quae habet Pater, etiam Filius habeat. Et glorificatus sum, inquit, in eis: in nomine enim Jesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11). Igitur aporrhoea gloriae Dei, secundum hoc quod omnipotens est, pura ac limpida ipsa sapientia est Dei glorificata tanquam aporrhoea omnipotentiae vel gloriae. Ut autem manifestius intelligatur quae sit gloria omnipotentiae, etiam haec addimus. Deus Pater omnipotens est, eo quod potentatum omnium teneat, id est, coeli et terrae, maris et omnium quae in eis sunt. Horum autem potentatum gerit per Verbum suum; quoniam in nomine Jesu omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Si omne genu flectitur Jesu, sine dubio Jesus est omnipotens, cui subjecta sunt omnia; et ipse est qui potentatum agit in omnibus, et per quem subjecta Patri sunt omnia. Per sapientiam namque, id est, verbo et ratione, non vi et necessitate subjecta sunt. Et ideo in eo ipso quod obtinet omnia, gloria sua est: et haec est omnipotentiae purissima ac limpidissima gloria, cum ratione ac sapientia, non vi aut necessitate, cuncta subjecta sunt.

CAPUT XIV.

 Gloria et splendor et ἐνέργεια. Sempiternum quod dicatur. Inoperatio Dei quid sit. Purissima vero ac limpidissima gloria sapientiae satis convenienter dictum est, ad distinctionem ejus gloriae quae non pura nec sincera gloria dicitur. Omnis enim natura quae convertibilis et commutabilis est, etiamsi glorificetur in operibus justitiae vel sapientiae, per hoc ipsum quod accidentem habet justitiam vel sapientiam, et quod accidit etiam discedere potest, gloria ejus sincera ac limpida dici non potest. Sapientia vero Dei, qui est unigenitus Filius, quoniam in omnibus inconvertibilis est et incommutabilis, et substantiale in eo omne bonum est, quod utique mutari ac converti nunquam potest, idcirco pura ejus ac sincera gloria ejus praedicatur. Sempiternum vel aeternum proprie dicitur quod neque initium ut esset habuit, nec cessare unquam potest esse quod est. Hoc autem designatur apud Joannem cum dicit, quia Deus lux est (I Joan. I, 5). Splendor autem lucis ejus, sapientia sua est, non solum secundum id quod sempiterna lux est, ita ut aeternus et aeternitatis splendor sit sapientia sua. Quod si integre intelligatur, manifeste declarat, quia substantia Filii ab ipso Patre descendit, sed non temporaliter, neque ab ullo alio initio, nisi, ut diximus, ab ipso Deo. Sed et speculum immaculatum paternae inoperationis Dei esse sapientia nominatur. Ergo inoperatio virtutis Dei quae sit, prius intelligenda est, quae est vigor quidam, ut ita dixerim, per quem inoperatur Pater, vel cum creat, vel cum providet, vel cum judicat, vel cum singula quaeque in tempore suo disponit atque dispensat. Sicut enim in speculo omnibus motibus atque omnibus actibus, quibus is qui speculum intuetur movetur vel agit, iisdem ipsis etiam ea imago quae per speculum deformatur actibus vel motibus commovetur, vel agit, in nullo prorsus declinans; ita etiam sapientia de se vult intelligi, cum speculum immaculatum paternae virtutis inoperationis Dei nominatur: sicut et Dominus Jesus Christus, qui sapientia Dei est, de semet ipso pronuntiat, dicens, 42.1183| quia Opera quae facit Pater, haec etiam et Filius facit similiter. Et iterum dicit, quoniam Non potest Filius a semetipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Quoniam ergo in nullo prorsus Filius a Patre virtute operum immutatur ac differt, nec aliud est opus Filii quam Patris, sed unus atque idem, ut ita dicam, etiam motus in omnibus est: idcirco eum speculum immaculatum nominavit; ut per hoc nulla dissimilitudo Filii intelligatur a Patre cum in Evangelio Filius non dicatur similia facere, sed eadem similiter facere.

CAPUT XV.

 Filius imago bonitatis divinae. Superest, quid sit imago bonitatis ejus inquirere: in quo eadem, ut opinor, intelligi convenit, quae superius de imagine ea quae per speculum formatur expressimus. Principalis namque bonitas sine dubio Pater est, ex qua Filius natus, qui per omnia imago dicitur. Non enim alia aliqua secunda bonitas existit in Filio, praeter eam quae est in Patre. Unde et recte ipse Salvator in Evangelio dicit, quia Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quo scilicet per hoc intelligatur Filius non esse alterius bonitatis, sed illius solius quae in Patre est: cujus recte imago appellatur; quia neque aliunde est nisi ex ipsa principali bonitate, nec altera bonitas quam ea quae in Patre est, videtur in Filio; neque aliqua dissimilitudo aut distantia bonitatis in Filio est. Propter quod non debet velut blasphemiae aliquod genus putari in eo quod dictum est, quia Nemo bonus nisi unus Deus: ut propterea putetur, vel Christus, vel Spiritus sanctus negari quod bonus sit: sed, ut superius diximus, principalis bonitas in Deo Patre sentienda est ex quo vel Filius natus, vel Spiritus sanctus procedens, sine dubio bonitatis naturam in se fert, quae in eo fonte de quo vel natus est Filius, vel procedens est Spiritus sanctus. Jamvero si qua alia bona in Scripturis dicuntur, vel angelus, vel homo, vel servus, vel thesaurus, vel cor hominum, vel arbor bona; haec omnia abusive dicuntur, accidentem, non substantialem in se continentia bonitatem.

CAPUT XVI.

 Spiritus sancti dignitas. Multum autem est, et alterius vel operis vel temporis, congregare omnes Filii Dei appellationes: verbi causa, quomodo vel lumen verum est, vel ostium, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio, et alia innumerata; et quibus ex causis, vel virtutibus, vel affectibus unumquodque horum nominetur exponere. Sed contenti his de quibus superius disseruimus, consequenter etiam reliqua perquiramus. Consequens est igitur nunc de Spiritu sancto, quam possumus breviter, requiramus. Et omnes quidem, qui quoquo modo providentiam esse sentiunt, Deum esse ingenitum qui universa creavit atque disposuit, confitentur, eumque parentem universitatis intelligunt: huic tamen esse Filium, non nos soli pronuntiamus: quamvis satis hoc et mirum et incredulum videatur his qui apud Graecos vel Barbaros philosophari videntur; tamen a nonnullis etiam ipsorum habita videtur ejus opinio, cum verbo Dei vel ratione creata esse omnia confitentur. Nos vero secundum fidem doctrinae ejus quam divinitus inspiratam pro certo habemus, eminentiorem divinioremque rationem de Filio Dei nullius alterius possibilitatis esse credimus exponere, atque in hominum cognitionem proferre, nisi ejus Scripturae solius quae a Spiritu sancto inspirata est, id est apostolicae atque evangelicae, necnon Legis et Prophetarum, sicut ipse Christus asseruit. De substantia vero Spiritus sancti nec suspicionem ullam habere quis potuit, praeter eos qui in Lege et Prophetis versati sunt, vel eos qui se in Christo credere profitentur. Nam de Deo quidem Patre quamvis digne proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectum aliquem capi ex occasione visibilium creaturarum, et ex his quae humana mens naturaliter sentit, insuper etiam de Scripturis sanctis confirmari possibile est. Sed et de Filio Dei, quamvis nemo noverit Filium 42.1184| nisi Pater, tamen ex divinis Scripturis etiam de ipso qualiter sentiri debeat, mens humana formatur, non solum ex Novo, sed etiam ex Vetere Testamento, per ea quae a sanctis gesta figuraliter ad Christum referuntur, ex quibus adverti vel divina natura ejus, vel humana quae ab eo est assumpta, potest. De Spiritu vero sancto, quod sit, multae nos Scripturae docuerunt: sicut David in quinquagesimo Psalmo dicit, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Et in Daniele dicitur, Spiritus sanctus qui in te est (Dan. IV, 5, 6, 15, et V, 11). In Novo vero Testamento abundantibus testimoniis edocemur, cum Spiritus sanctus super eum descendisse scribitur (Matth. III, 16); et cum ipse Dominus insufflavit in Apostolos post resurrectionem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). Et ad Mariam dicitur ab Angelo, Spiritus sanctus superveniet in te (Luc. I, 35). Paulus vero docet, quia Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Et in Actibus Apostolorum per impositionem manuum apostolicarum Spiritus sanctus dabatur in Baptismo (Act. VIII, 17). Ex quibus omnibus didicimus tantae esse auctoritatis et dignitatis Spiritus sancti substantiam, ut salutare Baptisma non aliter nisi excellentissimae omnium Trinitatis auctoritate, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione compleatur, et ingenito Deo Patri et unigenito ejus Filio nomen quoque Spiritus sancti copuletur. Quis ergo non stupescat quanta majestas sit Spiritus sancti, cum qui dixerit verbum in Filium hominis, audeat sperare posse veniam; eum vero qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, veniam non habere, neque in praesenti saeculo, neque in futuro?

CAPUT XVII.

 Spiritus vocabulum in Scripturis. Verumtamen usque ad praesens, nullum sermonem in Scripturis sanctis invenire potuimus, per quem Spiritus sanctus factura esse vel creatura diceretur, ne in eo quidem modo quo de sapientia referre Salomonem supra edocuimus, vel quae de vita vel verbo aliisque appellationibus Filii Dei intelligenda esse tractavimus. Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur, sicut scriptum est, in principio facturae mundi (Gen. I, 2), puto quod non sit alius quam Spiritus sanctus, secundum quod ego intelligere possum: sicut et cum ipsa loca exponeremus, ostendimus, non tamen secundum historiam, sed secundum intelligentiam spiritualem. Quidam sane ex praedecessoribus nostris, in Novo Testamento observaverunt, quod sicubi spiritus nominatur sine adjectione ea quae designet qualis sit spiritus, de Spiritu sancto debere intelligi: utputa, Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22), etc. Item et ibi, Cum coeperitis Spiritu, carne consummamini (Id. III, 3). Nos vero etiam in Vetere Testamento putamus distinctionem istam posse servari: sicut cum dicit, Qui dat Spiritum populo qui est super terram, et Spiritum his qui calcant eam (Isai. XLII, 5). Sine dubio enim omnis qui calcat terram, id est, terrena et corporalia, particeps est Spiritus sancti, a Deo eum accipiens. Sicut enim de Filio dicitur, quia Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): haec eadem etiam de Spiritu sancto docet Apostolus, cum ait, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). Sed et rursus in Evangelio de divinis ac profundioribus doctrinis commemorans Salvator, quae nondum capere poterant discipuli sui, ita ait ad Apostolos: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo: cum autem venerit consolator Spiritus sanctus, qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia, et commonebit omnia quae dixi vobis (Joan. XVI, 13).

CAPUT XVIII.

 De Spiritus sancti influxibus et 42.1185| variis operationibus. Et ita sciendum est, quod sicut Filius qui solus cognoscit Patrem, revelat cui vult; ita et Spiritus sanctus, qui solus scrutatur etiam alta Dei, revelat Deum cui vult. Spiritus enim ubi vult spirat (Joan. III, 8). Neque enim putandum est, quod etiam Spiritus Filio revelante cognoscit. Si enim Filio revelante cognoscit Patrem Spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit: quod utique et impium pariter et stultum est, Spiritum sanctum confiteri, et ignorantiam ei ascribere. Non enim cum aliquid aliud esset antequam Spiritus sanctus, per profectum venit in hoc ut Spiritus sanctus esset: ut quis audeat dicere, quia tunc quidem cum nondum esset Spiritus sanctus, ignorabat Patrem, postea vero quam recepit scientiam, etiam Spiritus sanctus effectus est. Quod si esset, nunquam utique in unitate Trinitatis, id est, Dei Patris inconvertibilis, et Filii ejus, etiam Spiritus sanctus haberetur, nisi quia et ipse semper erat Spiritus sanctus. Hoc sane quod dicimus, vel Semper, vel Erat, vel si quod aliud tale temporalis significationis nomen asciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum est: quoniam nominum quidem horum significationes temporales sunt; ecce autem de quibus loquimur, tractatu quidem sermonis temporaliter nominantur, natura autem sui omnem intelligentiam sensus temporalis excedunt. Deus Pater omnibus praestat ut sint: participatio vero Christi secundum id quod verbum vel ratio est, facit ea esse rationabilia. Ex quo consequens est, ea vel laude digna esse, vel culpa, quia et virtutis et malitiae sunt capacia. Propter hoc consequenter adest etiam gratia Spiritus sancti, ut ea quae substantialiter sancta non sunt, participatione ipsius sancta efficiantur. Cum ergo primo ut sint habeant ex Deo Patre; secundo, ut rationabilia sint habeant ex Verbo; tertio ut sancta sint, habeant ex Spiritu sancto: rursum Christi secundum hoc quod justitia Dei est, capacia efficiuntur ea quae jam sanctificata ante fuerint per Spiritum sanctum. Et qui in hunc gradum profecere per sanctificationem Spiritus sancti, consequuntur nihilominus donum sapientiae secundum virtutem inoperationis Spiritus Dei. Et hoc puto Paulum dicere, cum ait, quibusdam dari sermonem sapientiae, aliis sermonem scientiae secundum eumdem Spiritum. Et designans unamquamque discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem, et dicit, Divisiones enim inoperationum sunt, sed unus Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 8, 6). Unde et inoperatio Patris, quae esse praestat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur: cum unusquisque per participationem Christi, secundum id quod sapientia est, et secundum id quod scientia est et sanctificatio est, proficit, et in altiores profectuum gradus venit: et per hoc quod participatione Spiritus sancti sanctificatus est quis, purior ac sincerior effectus, dignius recipit sapientiam ac scientiae gratiam; ut depulsis omnibus expurgatisque pollutionis atque ignorantiae maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est, qui ut esset utique pure praestitit ac perfecte, ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper esse, atque in aeternum manere percipiet a Deo is qui talis est, qualem eum voluit esse ille qui fecit. Quod ut accidat, et ut indesinenter atque inseparabiliter assistant ei qui est, ea quae ab ipso facta sunt sapientiae, id opus est instruere atque erudire ea et ad perfectionem adducere Spiritus sancti confirmatione atque indesinenti sanctificatione, per quam solum capere possunt. Ita ergo indesinenti erga nos opera Patris et Filii et Spiritus sancti per singulos quosque profectuum gradus instaurata, vix forte aliquando intueri possumus sanctam et beatam 42.1186| vitam. In quam cum post multos agones pervenire potuerimus, ita perdurare debemus, ut nulla unquam nos boni illius satietas capiat, sed quanto magis de illa beatitudine percipiemus, tanto magis in nobis vel dilatetur desiderium ejus, vel augeatur, dum semper ardentius ac capacius Patrem et Filium et Spiritum sanctum vel capimus, vel tenemus. Si autem satietas aliquando ceperit aliquem ex his, qui in summo perfectoque constiterint gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur atque decidat; sed paulatim et per partes defluere eum necesse est: ita ut fieri possit interdum, ut si brevis lapsus aliquis acciderit, et cito resipiscat, atque in se revertatur, non penitus ruere, sed revocare pedem, et redire ad statum suum, ac rursum statuere posse id quod per negligentiam fuerat elapsum. Nam unigenitus Filius Dei qui erat Verbum et Sapientia Patris, cum esset in ea gloria apud Patrem, quam habuit antequam mundus esset, exinanit semetipsum, et formam servi accipiens efficitur obediens usque ad mortem: ut obedientiam doceret eos qui non aliter, nisi per obedientiam, salutem consequi potuerant, in semetipso prius complens, quod ab aliis volebat impleri. Idcirco non solum usque ad mortem crucis Patri obediens factus est, verum etiam in consummationem saeculi, in semetipso complectens omnes quos subjicit Patri, et qui per eum veniunt ad salutem; cum et ipsi et in ipsis ipse quoque subjectus dicitur Patri: dum omnia in ipso constant, et ipse est caput omnium, et ipse est salutem consequentium plenitudo. Hoc ergo est quod de eo dicit Apostolus: Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Verum nescio quo pacto haeretici non intelligentes Apostoli sensum, qui in his verbis continetur, subjectionis in Filio nomen infament: cujus appellationis proprietas si requiratur, ex contrariis facile poterit inveniri. Nam si subjectum esse, non est bonum; restat ut illud quod contrarium est, bonum sit, id est, non esse subjectum. Sermo namque Apostoli, secundum quod isti volunt, hoc videtur ostendere, dum dicit, Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia: ut quasi is qui nunc Patri subjectus non sit, tunc subjectus futurus sit, cum prius ei Pater universa subjecerit. Sed miror quomodo hoc intelligi possit, ut qui nondum subjectis sibi omnibus non est ipse subjectus, tunc cum subjecta sibi fuerint omnia, cum rex omnium fuerit, et potestatem tenuerit universorum, tunc eum subjiciendum putent, cum subjectus ante non fuerit: non intelligentes quod subjectio Christi ad Patrem beatitudinem nostrae perfectionis ostendit, et suscepti ab eo operis palmam declarat; cum non solum regendi atque regnandi summam, quam in universa emendaverat creatura, verum etiam obedientiae et subjectionis correcta reparataque humani generis Patri offerat instituta. Si ergo bona et salutaris accipitur ista subjectio, qua subjectus esse dicitur Filius Patri; valde consequens et cohaerens est, ut et inimicorum, quae dicitur Filio Dei esse subjectio, salutaris quaedam intelligatur esse et utilis: ut sicut cum dicitur Filius Patri subjectus (Ibid.), perfecta universae creaturae restauratio declaratur; ita cum Filio Dei inimici dicuntur esse subjecti (Ibid., 25), subjectorum salus in eo intelligatur et reparatio perditorum. Verum certis quibusque et modis et disciplinis et temporibus subjectio ista complebitur, id est, non necessitate aliqua ad subjectionem cogente, nec per vim subditus fiet omnis mundus Deo, sed verbo, ratione, doctrina, provocatione meliorum, institutis optimis, comminationibus quoque dignis et competentibus, quae juste immineant his qui salutis et utilitatis suae curam sanitatemque contemnunt. Denique etiam nos homines, vel cum servos vel filios erudimus, dum adhuc per aetatem rationis incapaces sunt, minis eos et metu coercemus: cum vero boni 42.1187| et utilis et honesti intelligentiam ceperint, tunc jam cessante verberum metu, verbo atque ratione suasi, ad omnia quae bona sunt, acquiescunt. Quomodo autem servata omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertate, unusquisque debeat dispensari, id est, quos vetut jam paratos et capaces sermo Dei et inveniat et instruat, quos autem interim differat, a quibus vero penitus occultetur, et longe eorum a se fieri dispenset auditum, quousque rursum contemnentes indicatum sibi et praedicatum verbum Dei correptionibus quibusdam et castigationibus illatis perurgeat ad salutem, conversionemque eorum quodam modo exigat 42.1188| et extorqueat; quibus vero etiam occasiones quasdam praestet salutis, ita ut interdum etiam ex responsione sola fide prolata indubitatam quis ceperit salutem. quibus haec ex causis, vel quibus occasionibus fiant; quid vel introspiciens divina sapientia, vel quos motus propositi eorum videns haec universa dispenset, soli Deo cognitum est, et Unigenito ejus per quem creata ac reparata sunt universa, et Spiritui sancto per quem cuncta sanctificantur, qui ab ipso Patre et Filio procedit, cui est gloria in aeterna saecula.

LIBER SECUNDUS. EX ORIGENIS ITIDEM LIBRIS DECERPTUS. 42.1187|

 42.1187| Ubique et in omnibus dicimus esse Deum, pro eo quod nihil potest esse vacuum Deo: non tamen ita esse dicimus, ut omnia sit nunc in quibus est. Unde diligentius intuendum est quale est hoc quod perfectionem beatitudinis rerumque finem significat, quod non solum in omnibus Deus esse dicitur, sed etiam omnia esse dicitur Deus. Quae sunt ergo ista omnia, quae Deus futurus sit in omnibus, inquiramus. Et ego quidem arbitror, quia hoc quod in omnibus omnia esse dicitur Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo, ut quidquid rationabilis mens expurgata omnium vitiorum faece, atque omni penitus extersa nube malitiae, vel sentire, vel intelligere, vel cogitare potest, omnia Deus sit; nec ultra jam aliud aliquid nisi Deum sentiat, Deum cogitet, Deum videat, Deum teneat, omnis motus suus Deus sit: non enim jam ultra mali bonique discretio; quia nusquam malum: omnia enim ei Deus est, cui jam non adjacet malum: nec ultra ex arbore sciendi bonum et malum edere concupiscet, qui semper in bono est, et cui omnia Deus est. Sic ergo finis ad principium reparatus, et rerum exitus collatus initiis, restituet illum statum quem tunc habuit natura rationalis, cum de ligno sciendi bonum et malum edere non egebat: et amoto omni malitiae sensu et ad sincerum purumque deterso, solus Deus qui est unus bonus, hic ei fiet omnia, et non in paucis aliquibus vel pluribus, sed ut in omnibus ipse sit omnia: et cum jam nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum, tunc vere Deus omnia in omnibus erit.

CAPUT XIX.

 Quomodo Filius Patri subjiciendus. Tempus est jam decursis his prout potuimus, quae supra dicta sunt, nunc commemorationis gratia eorum quae sparsim diximus, recapitulare singula: et primo omnium de Patre et Filio et Spiritu sancto repetere. Deus Pater cum et indivisibilis sit, et inseparabilis a Filio, non per prolationem ab eo, ut quidam putant, generatus est Filius. Si enim prolatio est Filius Patris, prolatio vero dicitur quae talem significat generationem, qualis animalium vel hominum solet esse progenies; necessario corpus est, et is qui protulit, et is qui prolatus est. Non enim dicimus, sicut haeretici putant, partem aliquam substantiae Dei in Filium versam, aut ex nullis subsistentibus Filium creatum a Patre, id est, extra substantiam suam, ut fuerit aliquando, quando non fuerit: sed abscisso omni sensu corporeo, ex invisibili et incorporeo Deo Verbum et Sapientiam genitam dicimus absque ulla corporali passione, velut si voluntas procedat e mente. Nec absurdum videbitur cum dicatur Filius charitatis, si hoc modo etiam voluntatis putetur. Sed et Joannes indicat, quia Deus lux est (I Joan. I, 5): et Paulus designat, quia Filius splendor lucis aeternae sit (Hebr. 42.1188| I, 3). Sicut ergo nunquam lux sine splendore esse potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest; qui et figura expressa substantiae ejus, et Verbum, et sapientia dicitur. Quomodo ergo potest dici, quia fuit aliquando, quando non erat vel fuerat Filius? Nihil enim aliud est dicere, nisi quia fuit aliquando, quando veritas non erat, quando sapientia non erat, quando vita non erat: cum in his omnibus perfecte Dei Patris substantia censeatur. Non enim ab eo dirimi haec, vel ab ejus possunt unquam substantia separari. Quae quidem quamvis intellectu multa esse dicantur, re tamen et substantia unum sunt, in quibus est plenitudo divinitatis. Hoc autem ipsum quod dicimus, quia nunquam fuit quando non fuit, cum venia accipiendum est, ne et haec ipsa nomina temporalis vocabuli significantiam gerant, id est Quando, vel Nunquam: supra omne autem tempus, et supra omnia saecula, et supra omnem aeternitatem intelligenda sunt ea quae de Patre et Filio et Spiritu sancto dicuntur. Haec enim sola Trinitas est, quae omnem sensum intelligentiae, non solum temporalis, verum etiam aeternalis excedit: caetera vero quae sunt extra Trinitatem, in saeculis et in temporibus metienda sunt. Hunc igitur Filium Dei secundum hoc quod Verbum est Deus, qui erat in principio apud Deum (Joan. I, 1), nemo consequenter putet in loco aliquo contineri, neque secundum quod sapientia est, neque secundum quod vita est, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio: haec enim omnia non indigent loco, ut agere quid vel operari possint, sed pro his qui virtutis ejus inoperationisque participant, haec singula intelligenda sunt. Si vero quis dicat per eos qui participes sunt Verbi Dei, vel sapientiae ejus, vel veritatis, vel vitae, etiam ipsum Verbum et sapientiam videri in loco esse; respondendum est ei, quia dubium non est, quod Christus secundum quod Verbum et sapientia est, et caetera omnia, erat in Paulo. Propter quod dicebat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod similiter erat in Petro, et in Joanne, et in singulis quibusque sanctorum, et non solum in his qui in terris sunt, verum etiam et in his qui in coelis sunt? Absurdum namque est dicere, quia in Petro quidem et in Paulo erat Christus, in Michaele vero archangelo et in Gabriele non erat. Ex quo manifeste deprehenditur, quia divinitas Filii Dei non in loco aliquo concludebatur; alioquin in ipso tantum fuisset, et in altero non fuisset: sed secundum incorporeae naturae majestatem, cum in nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse intelligitur. Verum illa sola intelligenda est differentia quod etiamsi sit in diversis, sicut diximus in Petro, vel in Paulo, vel Michaele, vel Gabriele, non tamen in universis similiter est. Plenius enim et clarius, et, ut ita dixerim, apertius in Archangelis est, quam in aliis sanctis viris. Quod ex eo manifestum est, quia 42.1189| cum ad summam perfectionem pervenerint sancti quique, dicuntur Angelis similes effici vel aequales, secundum evangelicam sententiam (Matth. XXII, 30). Unde constat, in singulis quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum. His igitur nobis de Trinitatis fide breviter repetitis, consequens est etiam illud pariter admonere, quod per Filium creata dicuntur omnia, quae in coelis sunt, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia illi constant qui est caput. Quibus consona etiam Joannes in Evangelio dicit, quia Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). David vero totius Trinitatis mysterium in universorum conditione significans, ait, Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Post haec vero competenter admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti Filii Dei: in quo non ita sentiendum est, quod omnis deitatis ejus majestas intra brevissimi corporis claustra conclusa sit, ita ut omne Verbum Dei et sapientia ejus, ac substantialis veritas et vita, vel a Patre divulsa sit, vel intra corporis illius coercita et circumscripta brevitatem, nec usquam praeterea putetur operata. Sed inter utrumque tanta pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid deitatis in Christo defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia, quae ubique est, facta putetur divisio. Tale namque aliquid etiam Baptista Joannes indicat, cum corporaliter absente Jesu dicebat ad turbas, Medius vestrum stat quem vos nescitis, qui post me venit, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum (Joan. I, 26). Quod utique dici non poterat, de eo qui absens erat, quantum ad praesentiam corporalem pertinet, quod medius staret eorum inter quos corporaliter non aderat. Unde ostenditur, quia et in corpore totus, et ubique totus aderat Filius Dei. Ne quis tamen nos existimet per hoc illud affirmare, quod pars aliqua deitatis Filii Dei fuerit in Christo, reliqua pars alibi vel ubique: quod illi sentire possunt, qui naturam substantiae incorporeae atque invisibilis ignorant. Impossibile namque est de incorporeo divisionem aliquam fieri. Sed in omnibus et per omnia et super omnia est, eo modo quo superius diximus: id est, quo vel sapientia, vel verbum, vel vita, vel veritas intelligatur, per quem intellectum omnis sine dubio conclusio localis excluditur. Volens igitur Filius Dei Deus pro salute generis humani apparere hominibus et inter homines conversari, suscepit non solum corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem animarum similem per naturam, proposito vero et virtute similem sibi, et talem quali omnes voluntates et dispensationes Verbi et sapientiae indeclinabiliter posset implere. Quod autem habuerit animam, manifestissime in Evangelio designat ipse Salvator dicens, Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me; et iterum, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18); et rursum, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et iterum, Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27). Neque enim tristis et turbata anima, Verbum Dei intelligendum est, quod ex auctoritate deitatis dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam. Nec tamen ita dicimus fuisse Filium Dei in illa anima, sicut fuit in anima Petri vel Pauli caeterorumque sanctorum. in quibus Christus similiter ut in Paulo loqui creditur. Sed de illis omnibus illud sentiendum est quod Scriptura dicit, quia Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XXV, 4). Haec vero anima quae in Christo fuit, priusquam sciret malum, elegit bonum (Isai. VII, 15): et quia dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, propterea unxit eam Deus oleo laetitiae prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Oleo ergo laetitiae ungitur, cum Verbo Dei immaculata foederatione conjuncta est: et per 42.1190| hoc sola omnium animarum peccati incapax fuit, quia Filii Dei bene et plene capax fuit: ideoque et unum cum ipso est, atque ejus vocabulis nuncupatur, et Jesus Christus appellatur, per quem omnia facta esse dicuntur (Joan. I, 3). De qua anima, quoniam totam in se sapientiam Dei et veritatem vitamque receperat, etiam illud arbitror dixisse Apostolum, quod ait, quoniam Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3). Quis enim alius hic intelligendus est Christus, qui in Deo absconditus dicitur, et postea appariturus; nisi ille qui oleo laetitiae unctus, refertus, id est, substantialiter Deo repletus est, in quo nunc absconditus dicitur? Propterea enim et omnibus credentibus ad exemplum Christus exponitur, quia sicut ille semper, et antequam sciret omnino malum, elegit bonum, et dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et propterea unxit eum Deus oleo laetitiae; ita et unusquisque vel post lapsum vel post errorem expurget se a maculis, exemplo proposito, et habens itineris ducem, arduam viam virtutis incedat: ut si forte per hoc in quantum fieri potest, per imitationem ejus particeps efficiatur divinae naturae, sicut scriptum est, quia Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Hoc ergo Verbum et haec sapientia, per cujus imitationem, vel sapientes, vel rationabiles dicimur, omnibus fit omnia, ut omnes lucrifaciat, et fit infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciat. Et quia infirmus efficitur, propter hoc dicitur de eo, Etiamsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). De quo Corinthiis qui infirmi erant, Paulus nihil se scire indicat inter ipsos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Quidam autem volunt de ipsa anima dictum videri, cum primum de Maria corpus assumpsit, etiam illud quod Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6): quo eam sine dubio in formam Dei melioribus exemplis et institutionibus repararet, atque in eam plenitudinem unde se exinaniverat, revocaret. Sicut autem participatione Filii Dei quis in filium adoptatur, et participatione sapientiae in Deo sapiens efficitur; ita et participatione Spiritus sancti, sanctus et spiritualis efficitur. Unum enim atque idem est Spiritus sancti participium sumere, quod est Patris et Filii; quippe cum una et incorporea natura sit Trinitatis. Igitur unigenitus Filius Dei, per quem omnia facta esse visibilia et invisibilia, in superioribus sermo disputationis edocuit, secundum Scripturae sententiam, et fecit omnia, et quae fecit diligit. Nam cum invisibilis Dei ipse sit imago invisibilis, participationem sui universis rationabilibus creaturis invisibiliter praebuit, ita ut tantum ex eo unusquisque participii sumeret, quanto erga eum dilectionis inhaesisset affectu. Verum cum pro liberi arbitrii facultate varietas unumquemque ac diversitas habuisset animorum, ut alius ardentiore, alius tenuiore et exiliore erga suum auctorem amore teneretur: illa anima, de qua dixit Jesus, quia Nemo aufert a me animam meam (Joan. X, 18), inseparabiliter atque indissociabiliter inhaerens, utpote Verbo et sapientiae Dei et veritati ac luci verae, et tota totum recipiens, atque in ejus lucem splendoremque ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus spiritus. Sicut et Apostolus his, qui eam imitari deberent, promittit, quia, Qui se jungit Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Hac ergo substantia animae inter Deum carnemque mediante (non enim possibile erat Dei naturam corpori sine mediatore misceri) nascitur, ut diximus, Deus homo, illa substantia media existente, cui utique contra naturam non erat corpus assumere. Sed neque rursum anima illa, utpote substantia rationabilis, contra naturam habuit capere, in quem, ut superius, diximus, velut 42.1191| Verbum et sapientiam et veritatem tota jam cesserat: unde et merito pro eo quod vel tota esset in Filio Dei, vel totum in se caperet Filium Dei, etiam ipsa, cum ea quam assumpserat carne, Dei Filius, et Dei virtus, et Dei sapientia appellatur. Et rursum Dei Filius, per quem omnia creata sunt, Jesus Christus et filius hominis nominatur: nam et Filius Dei mortuus esse dicitur, pro ea scilicet natura, quae mortem utique recipere poterat: et filius hominis appellatur, qui venturus in gloria Dei Patris cum sanctis Angelis praedicatur. Et hac de causa per omnem Scripturam, tam divina natura humanis vocabulis appellatur, quam humana natura nuncupationis divinae insignibus decoratur. Magis enim de hoc, quam de ullo alio dici potest, quod scriptum est, quia Erunt ambo in carne una (Gen. II, 24); et, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 5). Magis Verbum Dei cum anima in carne una esse, quam vir cum uxore putandus est: sed et unus spiritus esse cum Deo, cui magis convenit, quam huic animae, quae se ita Deo per dilectionem junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur, Propheta dicente, Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Dilectionis ergo merito ungitur oleo laetitiae, id est, anima cum Verbo Dei Christus efficitur. Ungi namque oleo laetitiae, non aliud intelligitur quam Spiritu sancto repleri. Quod autem prae participibus dixit, indicat, quia non gratia Spiritus, sicut Prophetis, ei data est, sed ipsius Verbi Dei in ea substantialis inerat plenitudo, sicut et Apostolus dixit, In quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Denique propter hoc, non solum dixit, Dilexisti justitiam; sed addidit, et odisti iniquitatem. Odisse enim iniquitatem, illud est quod Scriptura dicit de eo, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. LIII, 9; I Petr. II, 22; I Joan. III, 5). Et quod ait, Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15). Et iterum ipse dicit de se, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV, 30). Quae omnia nullum in eo peccati sensum indicant extitisse. Quod ut propheta evidentius designaret, quia nunquam in eum iniquitatis sensus intrasset, ait: Priusquam sciret puer vocare patrem aut matrem, avertit se ab iniquitate (Isai. VIII, 4). Quod si alicui difficile videbitur, pro eo quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus, cum utique naturam animarum boni malique capacem per omnes disputationes nostras frequenter ostendimus, hoc modo hujus rei explanabitur difficultas. Arbitror sane etiam Jeremiam prophetam intelligentem quae sit in eo natura Dei sapientiae, quae etiam haec quam pro salute mundi susceperat, dixisse: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui diximus, quod in umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Pro eo enim quod sicut umbra corporis nostri inseparabilis est a corpore, et indeclinabiliter motus ac gestus corporis suscipit ac gerit; puto eum animae Christi opus ac motum qui ei inseparabiliter inhaerebat, et pro nutu ejus ac voluntate cuncta perpetrabat, ostendere volentem, umbram Christi Domini hanc vocasse, in qua umbra nos viveremus in gentibus. In hujus namque assumptionis sacramento gentes vivunt, quae imitantes eam per fidem veniunt ad salutem. Sed et David dicens, Memor esto opprobrii mei, Domine, quo exprobraverunt me in commutationem Christi tui (Psal. LXXXVIII, 51): similia mihi videtur ostendere. Et Paulus quid aliud sentit, cum dicit, Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3)? Et quid enim in alio loco dicit, An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et nunc Christum in Deo dicit absconditum: cujus rei intellectus est difficilis, nisi talis aliquis judicetur, qualem per umbram Christi a Propheta significatum esse, supra diximus. Fortassis 42.1192| etiam hoc sensum humanae mentis excedit. Quin imo, quod verius est, massam, sicut in fornacibus saepe fieri oculis deprehendimus, totam ignem effectam dicimus; quia nec aliud in ea nisi ignis cernitur: sed et si quis contingere atque contrectare attentaverit, non ferri, sed ignis vim sentiet. Hoc ergo modo etiam illa anima, quae quasi ferrum in igne; sic semper in Verbo, semper in sapientia, semper in Deo posita est: omne quod agit, quod sentit, quod intelligit Deus est. Et ideo nec convertibilis, nec mutabilis dici potest, quae inconvertibilitatem ex Verbi Dei unitate indesinenter ignita possidebit. Ad omnes denique sanctos calor aliquis Verbi Dei putandus est pervenisse: in hac autem anima ignis ipse divinus substantialiter requievisse credendus est, ex quo ad caeteros calor aliquis venerit. Denique quod dixit, quia Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8): ostendit quod ista anima aliter oleo laetitiae, id est, Verbo Dei et sapientia ungitur; et aliter participes ejus, id est, sancti Prophetae et Apostoli. Illi enim in odore unguentorum ejus cucurrisse dicuntur (Cant. I, 3): ista vero anima vasculum unguenti ipsius fuit, ex cujus fragrantia participantes digni quique Prophetae fiebant et Apostoli. Sicut ergo alius est unguenti odor et alia unguenti substantia; ita aliud est Christus, et aliud participes sui. Et sicut vas ipsum quod substantiam continet unguenti, nullo genere potest aliquid recipere foetoris; hi vero qui ex odore ejus participant, si se paulo longius a fragrantia ejus removerint, possibile est ut incidentem recipiant foetorem: ita anima Christi velut vas in quo inerat substantia unguenti, impossibile fuit ut contrarium reciperet odorem; participes vero ejus quam proximi fuerint vasculo, tam odoris erunt participes et capaces. Hoc modo hujus rei explanabitur difficultas. Naturam quidem animae illius hanc fuisse, quae est omnium animarum, non potest dubitari: alioquin nec dici anima potuit, si vere non fuit anima. Verum quoniam boni malique eligendi facultas omnibus praesto est, haec anima quae Christi est, ita elegit diligere justitiam, ut pro immensitate dilectionis ei inconvertibiliter atque inseparabiliter adhaereret: ita ut propositi firmitas, et affectus immensitas, et dilectionis inexstinguibilis calor omnem sensum conversionis abscinderet: ut quod in arbitrio erat positum, longi usus affectu jam versum sit in naturam. Ita et fuisse quidem in Christo humana et rationabilis anima credenda est, et nullum sensum vel possibilitatem eam putandum est habuisse peccati. Ad pleniorem tamen rei explanationem non videtur absurdum, si etiam similitudine aliqua utamur: licet in re tam ardua tamque difficili, ne exemplis quidem uti commodis copia est, tamen ut absque aliquo praejudicio dicamus: Ferri metallum capax est et frigoris et caloris. Si ergo massa aliqua ferri semper in igne sit posita, omnibus suis poris omnibusque venis ignem recipiens, et tota ignis effecta, si neque ab ea ignis cesset aliquando, neque ipsa ab igne separetur; numquid dicemus hanc quae natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem posse aliquando frigus recipere? Sed et quamplurima alia in Scripturis divinis de umbrae significantia videmus inserta: ut illud in Evangelio secundum Lucam, cum dicit Gabriel ad Mariam, Spiritus Domini veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Et Apostolus de Lege dicit, quia similitudini et umbrae deserviunt coelestium, hi qui carnalem habent circumcisionem (Hebr. VIII, 5). Et alibi dicitur, Nonne vita nostra umbra est super terram (Job VIII, 9)? Si ergo et lex quae super terram est, umbra est, et vita omnis nostra quae est super terram, umbra est, et in umbra Christi vivimus inter gentes; videndum est ne omnium harum veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum jam non per speculum, et in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), 42.1193| sancti quique, et Gloriam Dei, et rerum causas ac veritatem speculari merebuntur: cujus veritatis accepto jam pignore per Spiritum sanctum, dicebat Apostolus: Et si cognovimus Christum secundum carnem aliquando, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Haec interim nobis ad praesens de rebus tam difficilibus 42.1194| disputantibus, id est, de incarnatione et deitate Christi, occurrere potuerunt. Si quis sane melius aliquid potuerit invenire, et evidentioribus de Scripturis sanctis assertionibus confirmare quae dicit, illa potius quam haec recipiantur.

(no apparatus)