FRANCISCI PETRARCE, POETE LAUREATI, DE INSIGNI OBEDIENTIA ET FIDE UXORIS, AD IOHANNEM BOCACIUM DE CERTALDO
Est ad Italie latus occiduum Vesullus ex Apenini iugis mons unus altissimus, qui, vertice nubila superans, liquido sese ingerit etheri, mons suapte nobilis natura, Padi ortu nobilissimus, qui eius e latere fonte lapsus exiguo, orientem contra solem fertur, mirisque mox tumidus incrementis brevi spatio decurso, non tantum maximorum unus amnium sed fluviorum a Virgilio rex dictus Liguriam gurgite violentus intersecat; dehinc Emiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis ad ultimum et ingentibus hostiis in Adriacum mare descendit. Ceterum pars illa terrarum de qua primum dixi, que et grata planitie et interiectis collibus ac montibus circumflexis, aprica pariter ac iocunda est, atque ab eorum quibus subiacet pede montium nomen tenet, et civitates aliquot et opida habet egregia. Inter cetera, ad radicem Vesulli, terra Salutiarum vicis et castellis satis frequens, marchionum arbitrio nobilium quorundam regitur virorum, quorum unus primusque omnium et maximus fuisse traditur Valterius quidam, ad quem familie ac terrarum omnium regimen pertineret; et hic quidem forma virens atque etate, nec minus moribus quam sanguine nobilis, et ad summam omni ex parte vir insignis, nisi quod presenti sua sorte contentus, incuriosissimus futurorum erat. Itaque venatui aucupioque deditus, sic illis incubuerat ut alia pene cunta negligeret; quodque in primis egre populi ferebant, ab ipsis quoque coniugii consiliis abhorreret. Id aliquandiu taciti cum tulissent, tandem catervatim illum adeunt quorum unus cui vel autoritas maior erat vel facundia maiorque cum suo duce familiaritas, «Tua» inquit «humanitas, optime marchio, hanc nobis prestat audaciam, ut et tecum singuli quotiens res exposcit devota fidutia colloquamur, et nunc omnium tacitas voluntates mea vox tuis auribus invehat, non quod singulare aliquid habeam ad hanc rem, nisi quod tu me inter alios carum tibi multis indiciis comprobasti. Cum merito igitur tua nobis omnia placeant, semperque placuerint, ut felices nos tali domino iudicemus. Unum est, quod si a te impetrari sinis teque nobis exorabilem prebes, plane felicissimi finitimorum omnium futuri simus: ut coniugio scilicet animum applices, collumque non liberum modo sed imperiosum legitimo subicias iugo, idque quam primum facias. Volant enim dies rapidi, et quanquam florida sis etate, continue tamen hunc florem tacita senectus insequitur, morsque ipsa omni proxima est etati. Nulli muneris huius immunitas datur, eque omnibus moriendum est; utque id certum, sic illud ambiguum quando eveniat. Suscipe igitur, oramus, eorum preces qui nullum tuum imperium recusarent. Querende autem coniugis studium nobis linque, talem enim tibi procurabimus que te merito digna sit, et tam claris orta parentibus ut de ea spes optima sit habenda. Libera tuos omnes molesta solicitudine, quesumus, ne siquid humanitus tibi forsan accideret, tu sine tuo successore abeas, ipsi sine votivo rectore remaneant». Moverunt pie preces animum viri, et «Cogitis» inquit «me, amici, ad id quod michi in animum nunquam venit; delectabar omnimoda libertate, que in coniugio rara est. Ceterum subiectorum michi voluntatibus me sponte subicio, et prudentie vestre fisus et fidei. Illam vobis quam offertis querende curam coniugis remitto, eamque humeris meis ipse subeo. Quid unius enim claritas confert alteri? Sepe filii dissimillimi sunt parentum. Quicquid in homine boni est, non ab alio quam a Deo est. Illi ego et status et matrimonii mei sortes, sperans de sua solita pietate, commiserim; ipse michi inveniet quod quieti mee sit expediens ac saluti. Itaque quando vobis ita placitum est, uxorem ducam: id vobis bona fide polliceor, vestrumque desiderium nec frustrabor equidem nec morabor. Unum vos michi versa vice promittite ac servate: ut quamcunque coniugem ipse delegero, eam vos summo honore ac veneratione prosequamini, nec sit ullus inter vos qui de meo unquam iudicio aut litiget aut queratur. Vestrum fuerit me omnium quos novissem liberrimum iugo subiecisse coniugii; mea sit iugi ipsius electio; quecunque uxor mea erit, illa, ceu Romani principis filia, domina vestra sit». Promittunt unanimiter ac lete nichil defuturum, ut quibus vix possibile videretur optatum diem cernere nuptiarum, de quibus in diem certum magnificentissime apparandis domini iubentis edictum alacres suscepere. Ita e colloquio discessum est, et ipse nichilominus eam ipsam nuptiarum curam domesticis suis imposuit, edixitque diem.
Fuit haud procul a palatio villula paucorum atque inopum incolarum, quorum uni omnium pauperrimo Ianicole nomen erat; sed ut pauperum quoque tuguria nonnunquam gratia celestis invisit, unica illi nata contigerat Griseldis nomine, forma corporis satis egregia, sed pulcritudine morum atque animi adeo speciosa ut nichil supra. Hec parco victu, in stimma semper inopia educata, omnis inscia voluptatis, nil molle nil tenerum cogitare didicerat, sed virilis senilisque animus virgineo latebat in pectore. Patris senium inextimabili refovens caritate, et pauculas eius oves pascebat, et colo interim digitos atterebat; vicissimque domum rediens, oluscula et dapes fortune congruas preparabat, durumque cubiculum sternebat, et ad summam angusto in spatio totum filialis obedientie ac pietatis officium explicabat. In hanc virgunculam Valterius, sepe illac transiens, quandoque oculos non iuvenili lascivia sed senili gravitate defixerat, et virtutem eximiam supra sexum supraque etatem, quam vulgi oculis conditionis obscuritas abscondebat, acri penetrarat intuitu. Unde effectum ut et uxorem habere, quod nunquam ante voluerat, et simul hanc unam nullamque aliam habere disponeret. Instabat nuptiarum dies; unde autem ventura sponsa esset, nemo noverat, nemo non mirabatur. Ipse interim et anulos aureos et coronas et baltheos conquirebat, vestes autem preciosas et calceos et eius generis necessaria omnia ad mensuram puelle alterius, que stature sue persimilis erat, preparari faciebat. Venerat expectatus dies, et cum nullus sponse rumor audiretur, admiratio omnium vehementer exereverat. Hora iam prandii aderat, iamque apparatu ingenti domus tota fervebat. Tum Valterius, adventanti velut sponse obviam profecturus, domo egreditur, prosequente virorum et matronarum nobilium caterva. Griseldis, omnium que erga se pararentur ignara, peractis que agenda domi erant, aquam e longinquo fonte convectans, paternum limen intrabat, ut, expedita curis aliis, ad visendam domini sui sponsam cum puellis comitibus properaret. Tum Valterius, cogitabundus incedens eamque compellans nomine, ubinam pater eius esset interrogavit; que cum illum domi esse reverenter atque humiliter respondisset, «Iube» inquit «ad me veniat». Venientem seniculum, manu prehensum, parumper abstraxit ac submissa voce, «Scio» ait «me, Ianicola, carum tibi, teque hominem fidum novi, et quecunque michi placeant velie te arbitrar. Unum tamen nominatim nosse velim : an me, quem dominum habes, data michi hac tua in uxorem filia, generum velis?» Inopino negotio stupefactus, senex obriguit, et vix tandem paucis hiscens, «Nichil» inquit «aut velle debeo aut nolle, nisi quod placitum tibi sit, qui dominus meus es». «Ingrediamur soli ergo» inquit «ut ipsam de quibusdam interrogem, te presente». Ingressi igitur, expectante populo ac mirante; puellam circa patris obsequium satagentem et insolito tanti hospitis adventu stupidam invenere, quam his verbis Valterius aggreditur: «Et patri tuo placet» inquit «et michi ut uxor mea sis. Credo id ipsum tibi placeat, sed habeo ex te querere, ubi hoc peractum fuerit quod mox erit, an volenti animo parata sis ut de omnibus tecum michi conveniat, ita ut in nulla unquam re a mea voluntate dissentias et, quicquid tecum agere voluero, sine ulla frontis aut verbi repugnantia te ex animo volente michi liceat». Ad hec illa miraculo rei tremens, «Ego, mi domine» inquit «tanto honore me indignam scio; at si voluntas tua, sique sors mea est, nichil ego unquam sciens, nedum faciam, sed etiam cogitabo, quod contra animum tuum sit; nec tu aliquid facies, etsi me mori iusseris, quod moleste feram». «Satis est» inquit ille; sic in publicum eductam populo ostendens, «Hec» ait «uxor mea, hec domina vestra est; hanc colite, hanc amate, et si me carum habetis, hanc carissimam habetote». Hinc ne quid reliquiarum fortune veteris novam inferret in domum, nudari eam iussit, et a calce ad verticem novis vestibus indui, quod a matronis circumstantibus ac certatim sinu illam gremioque foventibus verecunde ac celeriter adimpletum est. Sic horridulam virginem, indutam, laceramque comam recollectam manibus comptamque prò tempore, insignitam gemmis et corona velut subito transformatam, vix populus recognovit; quam Valterius anulo precioso, quem ad hunc usum detulerat, solemniter desponsavit, niveoque equo impositam, ad palatium deduci fecit, comitante populo et gaudente. Ad hunc modum nuptie celebrate, diesque ille letissimus actus est. Brevi dehinc inopi sponse tantum divini favoris affulserat, ut non in casa illa pastoria sed in aula imperatoria educata atque edocta videretur; atque apud omnes supra fidem cara et venerabilis facta esset, vixque his ipsis qui illam ab origine noverant persuaderi posset Ianicole natam esse, tantus erat vite, tantus morum decor, ea verborum gravitas ac dulcedo, quibus omnium animos nexu sibi magni amoris astrinxerat. Iamque non solum intra patrios fines sed per finitimas quasque provincias suum nomen celebri preconio fama vulgabat, ita ut multi ad illam visendam viri ac matrone studio fervente concurrerent. Sic Valterius, humili quidem sed insigni ac prospero matrimonio honestatus, summa domi in pace, extra vero summa cum gratia hominum, vivebat; quodque eximiam virtutem tanta sub inopia latitantem tam perspicaciter deprehendisset, vulgo prudentissimus habebatur. Neque vero solers sponsa muliebria tantum ac domestica, sed ubi res posceret, publica etiam obibat officia, viro absente, lites patrie nobiliumque discordias dirimens atque componens tam gravibus responsis tantaque maturitate et iudicii equitate, ut omnes ad salutem publicam demissam celo feminam predicarent. Nec multum tempus effluxerat, dum gravida effecta, primum subditos anxia expectatione suspendit; dehinc, filiam enixa pulcerrimam, quamvis filium maluissent, tamen votiva fecunditate non virum modo sed totam patriam letam fecit.
Cepit, ut fit, interim Valterium, cum iam ablactata esset infantula, mirabilis quedam (quam laudabilis doctiores iudicent) cupiditas, sat expertam care fidem coniugis experiendi altius et iterum atque iterum retentandi. Solam igitur in thalamum sevocatam, turbida fronte sic alloquitur: «Nosti, o Griseldis, — neque enim presenti fortuna te preteriti tui status oblitam credo, — nosti, inquam, qualiter in hanc domum veneris. Michi quidem cara satis ac dilecta es; at meis nobilibus non ita, presertim ex quo parere incepisti, qui plebeie domine subesse animis ferunt iniquissimis. Michi ergo, qui cum eis pacem cupio, necesse est de fìlia tua non meo sed alieno iudicio obsequi, et id facere quo nil michi posset esse molestius. Id enim vero te ignara nunquam fecerim; volo autem tuum michi animum accomodes, patientiamque illam prestes quam ab initio nostri coniugii promisisti». His auditis, nec verbo mota, nec vultu, «Tu» inquit «noster es dominus, et ego et hec parva filia tue sumus; de rebus tuis igitur fac ut libet, nichil placere enim tibi potest quod michi displiceat. Nichil penitus vel habere cupio vel amittere metuo, nisi te; hoc ipsa michi in medio cordis affixi, nunquam inde vel lapsu temporis vel morte vellendum. Omnia prius fieri possunt quam hic animus mutari». Letus ille responso, sed dissimulans visu mestus abscessit, et post paululum unum suorum satellitum fidissimum sibi, cuius opera gravioribus in negotiis uti consueverat, quid agi vellet edoctum, ad uxorem misit, qui ad eam noctu veniens, «Parce» inquit «o domina, neque michi imputes quod coactus facio. Scis, sapientissima, quid est esse sub dominis, neque tali ingenio predite quamvis inexperte dura parendi necessitas est ignota. Iussus sum hanc infantulam accipere, atque eam». Hic sermone abrupto, quasi crudele ministerium silentio exprimens, subticuit. Suspecta viri fama, suspecta facies, suspecta hora, suspecta erat oratio, quibus etsi dare occisum iri dulcem filiam intelligeret, nec lacrimulam tamen ullam nec suspirium dedit, in nutrice quidem, nedum in matre, durissimum. Sed tranquilla fronte puellulam accipiens, aliquantulum respexit, et simul exosculans, benedixit ac signum sancte crucis impressit, porrexitque satelliti et «Vade» ait «quodque tibi dominus noster iniunxit exequere. Unum queso: cura ne corpusculum hoc fere lacerent aut volucres, ita tamen nisi tibi contrarium sit preceptum». Reversus ad dominum, cum quid dictum quid ve responsum esset exposuisset et ei filiam obtulisset, vehementer paterna animum pietas movit; susceptum tamen rigorem propositi non inflexit, iussitque satelliti obvolutam pannis, ciste iniectam, ac iumento impositam quieto, omni quanta posset diligentia Bononiam deferret ad sororem suam, que illic comiti de Panico nupta erat, eamque sibi traderet alendam materno studio, et caris moribus instruendam, tanta preterea occultandam cura, ut cuius esset fìlia a nemine posset agnosci. Ivit ille illico, et solicite quod impositum ei erat implevit. Valterius interea, sepe vultum coniugis ac verba considerans, nullum unquam mutati animi perpendit indicium: par alacritas atque sedulitas, solitum obsequium, idem amor, nulla tristitia, nulla filie mentio, nunquam sive ex proposito sive incidenter nomen eius ex ore matris auditum.
Transiverant hoc in statu anni quattuor, dum ecce, gravida iterum, filium elegantissimum peperit, letitiam patris ingentem atque omnium amicorum, quo nutricis ab ubere post biennium subducto, ad curiositatem solitam reversus pater, uxorem rursus affatur: «Et olim» ait «audisti populum meum egre nostrum ferre connubium, presertim ex quo te fecundam cognovere, nunquam tamen egrius quam ex quo marem peperisti. Dicunt enim — et sepe ad aures meas murmur hoc pervenit — “Obeunte igitur Valterio, Ianicule nepos nostri dominabitur, et tam nobilis patria tali domino subiacebit”. Multa quotidie in hanc sententiam iactantur in populis; quibus ego, et quietis avidus et — ut verum fatear — michi metuens, permoveor ut de hoc infante disponam quod de sorore disposui. Id tibi prenuntio ne te inopinus et subitus dolor turbet». Ad hec illa «Et dixi» ait «et repeto, nichil possum seu velle seu nolle nisi quod tu, neque vero in his filiis quicquam habeo preter laborem. Tu mei et ipsorum dominus; tuis in rebus iure tuo utere. Nec consensum meum queras, in ipso enim tue domus introitu ut pannos sic et voluntates affectusque meos exui; tuos indui; quacunque ergo de re quicquid tu vis, ego etiam volo. Nempeque si future tue voluntatis essem prescia, ante etiam quicquid id esset et velle et cupere inciperem, quam tu velles; nunc animum tuum, quem prevenire non possum, libens sequor. Fac sentiam tibi placere quod moriar, volens moriar, nec res ulla denique nec mors ipsa nostro fuerit par amori». Admirans femine constantiam, turbato vultu abiit, confestimque satellitem olim missum ad eam remisit, qui multum excusata necessitate parendi, multumque perita venia siquid ei molestum aut fecisset aut faceret, quasi immane scelus acturus poposcit infantem. Illa eodem quo semper vultu, qualicunque animo, filium forma corporis atque indole non matri tantum sed cuntis amabilem in manus cepit, signansque eum signo crucis et benedicens ut filiam fecerat, et diuticule oculis inherens, atque deosculans, nullo penitus signo doloris edito, petenti obtulit. «Et tene» inquit «fac quod iussus es. Unum nunc etiam precor: ut, si fieri potest, hos artus teneros infantis egregii protegas a vexatione volucrum ac ferarum». Cum his mandatis reversus ad dominum, animum eius magis ac magis in stuporem egit, ut nisi eam nosset amantissimam filiorum, paulo minus suspicari posset hoc femineum robur quadam ab animi feritate procedere, sed cum suorum omnium valde, nullius erat amantior quam viri. Iussus inde Bononiam roficisci, eo illum tulit quo sororem tulerat. Poterant rigidissimo coniugi hec benivolentie et fidei coniugalisxperimenta sufficere; sed sunt qui, ubi semel inceperint, non desinant; imo incumbant hereantque proposito. Defixis ergo in uxorem oculis, an ulla eius mutatio erga se fieret contemplabatur assidue, nec ullam penitus invenire poterat, nisi quod fidelior illi in dies atque obsequentior fiebat, sic ut duorum non nisi unus animus videretur, isque non comunis amborum sed viri duntaxat unius, uxor enim per se nichil velle, ut dictum est, nichil nolle firmaverat. Ceperat sensim de Valterio decolor fama crebrescere: quod videlicet effera et inhumana duritie, humilis penitentia ac pudore coniugii filios iussisset interfici, nam neque pueri comparebant, neque ubinam gentium essent ullus audierat; quo se ille vir alioquin clarus et suis carus multis infamem odiosumque reddiderat. Neque ideo trux animus flectebatur, sed in suscepta severitate experiendique sua dura illa libidine procedebat. Itaque cum iam ab ortu filie duodecimus annus elapsus esset, nuntios Romam misit, qui simulatas inde literas apostolicas referrent, quibus in populo vulgaretur datam sibi licentiam a Romano Pontefice, ut pro sua et suarum gentium quiete, primo matrimonio reiecto, aliam ducere posset uxorem; nec operosum sane fuit alpestribus rudibusque animis quidlibet persuadere. Que fama cum ad Griseldis notitiam pervenisset, tristis, ut puto, sed ut que semel de se suisque de sortibus statuisset, inconcussa constitit, expectans quid de se ille decerneret cui se et sua cunta subiecerat. Miserat iam ille Bononiam, cognatumque rogaverat ut ad se filios suos adduceret, fama undique diffusa virginem illam sibi in coniugium adduci. Quod ille fideliter executurus, puellam iam nubilem, excellentem forma preclaroque conspicuam ornatu, germanumque simul suum annum iam septimum agentem ducens, cum eximia nobilium comitiva, statuto die iter arripuit.
Hec inter Valterius, solito ut uxorem retemptaret ingenio, doloris ac pudoris ad cumulum, in publicum adducte coram multis, «Satis» inquit «tuo coniugio delectabar, mores tuos non originem respiciens; nunc quoniam, ut video, magna omnis fortuna servitus magna est, non michi licet quod cuilibet liceret agricole. Cogunt mei, et papa consentit, uxorem me alteram habere, iamque uxor in via est statimque aderit. Esto igitur forti animo, dansque locum alteri, et dotem tuam referens, in antiquam domum equa mente revertere. Nulla homini perpetua sors est». Contra illa, «Ego» inquit «mi domine, semper scivi inter magnitudinem tuam et humilitatem meam nullam esse proportionem; meque nunquam tuo, non dicam coniugio, sed servitio dignam duxi, inque hac domo, in qua tu me dominam fecisti, Deum testor, animo semper ancilla permansi. De hoc igitur tempore quo tecum multo cum honore longe supra omne meritum meum fui, Deo et tibi gratias ago; de reliquo, parata sum bono pacatoque animo paternam domum repetere, atque ubi pueritiam egi senectutem agere et mori, felix semper atque honorabilis vidua, que viri talis uxor fuerim. Nove coniugi volens cedo, que tibi utinam felix adveniat, atque hinc ubi iocundissime degebam quando ita tibi placitum, non invita discedo. At quod iubes dotem meam mecum ut auferam, quale sit video, neque enim excidit ut paterne olim domus in limine spoliata meis, tuis induta vestibus ad te veni, neque omnino alia michi dos fuit quam fides et nuditas. Ecce igitur ut hanc vestem exuo, anulumque restituo quo me subarrasti; reliqui anuli et vestes et ornamenta quibus te donante ad invidiam aucta eram, in thalamo tuo sunt. Nuda e domo patris egressa, nuda itidem revertar, nisi quod indignum reor ut hic uterus in quo filii fuerunt quos tu genuisti, populo nudus appareat. Quamobrem si tibi placet, et non aliter, oro atque obsecro ut in precium virginitatis quam huc attuli quamque non refero, unicam michi camisiam linqui iubeas earum quibus tecum uti soleo, qua ventrem tue quondam uxoris operiam». Abundabant viro lacrime, ut contineri amplius iam non possent, itaque faciem avertens, «Et camisiam tibi unicam habeto», verbis trementibus vix expressit, et sic abiit illacrimans. Illa, coram cuntis sese exuens, solam sibi retinuit camisiam, qua contecta, nudo capite pedibusque nudis, egreditur; atque ita prosequentibus multis ac flentibus fortunamque culpantibus, siccis una oculis et honesto veneranda silentio, ad paternam domum remeavit. Senex, qui has filie nuptias semper suspectas habuerat neque unquam tantam spem mente conceperat semperque hoc eventurum cogitaverat, ut, satietate sponse tam humilis exorta, domo illam quandoque vir tantus et more nobilium superbus abiceret, tunicam eius hispidam et attritam senio, abdita parve domus in parte servaverat. Audito ergo non tam filie tacite redeuntis quam comitum strepitu, occurrit in limine et seminudam antiqua veste cohoperuit. Mansit illa cum patre paucos dies equanimitate et humilitate mirabili, ita ut nullum in ea signum animi tristioris, nullum vestigium fortune prosperioris extaret, quippe cum in mediis opibus inops semper spiritu vixisset atque humilis.
Iam Panici comes propinquabat, et de novis nuptiis fama undique frequens erat; premissoque uno e suis, diem quo Salutias perventurus esset acceperat. Pridie igitur Valterius, ad se Griseldim evocans, devotissime venienti, «Cupio» ait «ut puella cras huc ad prandium ventura magnifice excipiatur, virique et matrone qui secum sunt, simulque et nostri qui coniugio intererunt, ita ut locorum verborumque honor integer singulis pro dignitate servetur. Domi tamen feminas ad hoc opus ydoneas non habeo; proinde tu, quamvis veste inopi, hanc tibi, que mores meos nosti optime, suscipiendorum locandorumque hospitum curam sumes». «Non libenter modo» inquit illa «sed cupide et hoc et quecunque tibi placita sensero faciam semper, neque in hoc unquam fatigabor aut lentescam dum spiritus huius reliquie ulle supererunt». Et cum dicto, servilia mox instrumenta corripiens, domum verrere, mensas instruere, lectos sternere, ortarique alias ceperat, ancille in morem fidelissime. Proxime lucis hora tertia, comes supervenerat; certatimque omnes et puelle et germani infantis mores ac pulcritudinem mirabantur. Erantque qui dicerent prudenter Valterium ac feliciter permutasse, quod et sponsa hec tenerior esset et nobilior, et cognatus tam speciosus accederet. Sic fervente convivii apparatu, ubique presens omniumque solicita Griseldis, nec tanto casu deiecta animo nec obsolete vestis pudore confusa, sed sereno vultu infranti obvia puelle, «Bene venerit domina mea» inquit. Dehinc ceteros dum convivas leta facie et verborum mira suavitate susciperet, et immensam domum multa arte disponeret, ita ut omnes et presertim advene unde ea maiestas morum atque ea prudentia sub tali habitu vehementissime mirarentur, atque ipsa in primis puelle pariter atque infantis laudibus satiari nullo modo posset, sed vicissim modo virgineam, modo infantilem elegantiam predicaret. Valterius, eo ipso in tempore quo assidendum mensis erat in eam versus, clara voce coram omnibus, quasi illudens, «Quid tibi videtur» inquit «de hac mea sponsa? Satis pulcra atque honesta est?». «Plane» ait illa «nec pulcrior ulla nec honestior inveniri potest. Aut cum nulla unquam, aut cum hac tranquillam agere poteris ac felicem vitam; utque ita sit cupio et spero. Unum bona fide te precor ac moneo: ne hanc illis aculeis agites quibus alteram agitasti, nam quod et iunior et delicatius enutrita est, pati quantum ego auguror non valeret». Talia dicentis alacritatem intuens, atque constantiam totiens tamque acriter offense mulieris examinans, et indignam sortem non sic merite miseratus, ac ferre diutius non valens, «Satis» inquit «mea Griseldis, cognita et spectata michi fides est tua, nec sub celo aliquem esse puto qui tanta coniugalis amoris experimenta perceperit». Simul hec dicens, caram coniugem leto stupore perfusam et velut e somno turbido experrectam, cupidis ulnis amplectitur et «Tu» ait «tu sola uxor mea es; aliam nec habui, nec habebo. Ista autem quam tu sponsam meam reris, fìlia tua est; hic qui cognatus meus credebatur, tuus est filius: que divisim perdita videbantur, simul omnia recepisti. Sciant qui contrarium crediderunt me curiosum atque experientem esse, non impium; probasse coniugem, non damnasse; occultasse filios, non mactasse». Hec illa audiens, pene gaudio exanimis et pietate amens iocundissimisque cum lacrimis, suorum pignorum in amplexus ruit, fatigatque osculis, pioque gemitu madefacit. Raptimque matrone alacres ac faventes circumfuse, vilibus exutam suis, solitis vestibus induunt exornantque; plaususque letissimus et fausta omnium verba circumsonant, multoque cum gaudio et fletu ille dies celeberrimus fuit, celebrior quoque quam dies fuerat nuptiarum. Multosque post per annos ingenti pace concordiaque vixere; et Valterius inopem socerum, quem hactenus neglexisse visus erat, nequando concepte animo obstaret experientie, suam in domum translatum in honore habuit, filiam suam magnificis atque honestis nuptiis collocavit, filiumque sui dominii successorem liquit, et coniugio letus et sobole.
Hanc historiam stilo nunc alio retexere visum fuit, non tam ideo, ut matronas nostri temporis ad imitandam huius uxoris patientiam, que michi vix imitabilis videtur, quam ut legentes ad imitandam saltem femine constantiam excitarem, ut quod hec viro suo prestitit, hoc prestare Deo nostro audeant, qui licet (ut Iacobus ait Apostolus) intentator sit malorum, et ipse neminem temptet. Probat tamen et sepe nos multis ac gravibus flagellis exerceri sinit, non ut animum nostrum sciat, quem scivit ante quam crearemur, sed ut nobis nostra fragilitas notis ac domesticis indiciis innotescat. Abunde ego constantibus viris ascripserim, quisquis is fuerit, qui pro Deo suo sine murmure patiatur quod pro suo mortali coniuge rusticana hec muliercula passa est.