Jump to content

De institutione catholicae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De institutione catholicae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


De institutione catholicae

(0435B)Prima fronte praesentis paginae, tuam venerabilem petimus sanctitatem, ut ea quae sacrorum apicum attestatione, ad pontificalem providentiam a nobis directa sunt, grato animo cum charitate suscipias (charitas enim aedificat), et si qua in eis acceptione videntur digna, fraternitatis tuae chirographo firmentur; si qua vero minus apte prolata noscuntur, tu quasi subtilissimus interpres utiliora interserere non dedigneris: et post informationem eorum quae ad te missa sunt verborum, beatitudinis tuae concilia nobis litterarum characteribus insinuare cupimus; quatenus vicissim membranis discurrentibus, unum atque idipsum sentiamus vinculis charitatis innexi. Ut autem fraternitas tua certius de supradictis judicare possit, proponimus utraque simul, consulta videlicet (0435C)et responsa.

I. INTERROGATIO.

Si necessitas coegerit, in quantum valet juramentum episcopi, presbyteri, vel diaconi, vel monachi?

RESPONSIO.

Ordines supradicti secundum gradus promotionis habeant protestatem protestandi: presbyter secundum numerum 120 tributariorum, diaconus vero juxta numerum 60 manentium, monachus vero secundum numerum 30 tributariorum. Sed hoc in criminali causa. Caeterum si de terminis agrorum oritur altercatio, presbytero liceat juramenti sui attestatione terram videlicet unius tributarii in jus transferre Ecclesiae. Duobus quoque diaconis id (0435D)ipsum conceditur. Testificatio vero trium monachorum in idipsum sufficiat.

II. INTERROGATIO. Presbyter, diaconus, si possunt testes fieri verborum novissimorum quae a morientibus fiunt de rebus suis?

RESPONSIO.

Assumat etiam secum unum vel duos: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ne forte sub praetextu avaritiae propinqui defunctorum his contradicant quae ab ecclesiasticis dicuntur, solo presbytero vel diacono perhibente testimonium.

III. INTERROGATIO.

(0436B) Presbyter, diaconus, sive monachus, si in nefandis accusantur facinoribus, nullo existente evidenti argumento, qua ratione, si inculpabiles sunt, possunt expiari?

RESPONSIO.

Dum constat fidele testimonium esse in ore duorum vel trium testium; nos ne forte videamur angusto judicio eum qui sine peccato est opprimere, et facta testium difficultate obruatur innocentia: liceat accusato sub regula constituto cuilibet ex his tribus gradibus, presbyteri scilicet, diaconi vel monachi testes producere ad purificandum se. Sat enim satis est, exinde duos vel tres quos poterit secum educere ad defensionem sui. Cui vero desunt excusatores, (0436C)vel propter terrorem accusantium, ipse solus sibi sufficiat in defensione innocentiae suae, quem nec visus testium, nec filii procreati produnt culpabilem. Inhonestum est enim ut aut per negligentiam sacerdotum iniquitas cumuletur, aut per inopiam jurium [ Forte, virium] opprimatur puritas. Pro idcirco sancimus, eum cui crimen impingitur, ut ponat super caput suum crucem Domini, et testetur per viventem in saecula, cujus patibulum est crux, sese immunem esse a peccato hujusmodi: et sic omnia dimittenda sunt judicio Dei.

IV. INTERROGATIO.

Presbyter, vel diaconus, si examinati corrupti inveniuntur, qua vigilantia pastorum praecavendum est, ne ab officio quidem remoti in alia dioecesi praetentent ministrare, (0436D)ac per hoc nonnulli scandalizentur?

RESPONSIO.

Presbyter vel diaconus, si clarescentibus culpis a proprio episcopo ejectus in Ecclesia alia ministrare pertentaverit: mox ut cognitum fuerit, ab episcopo cujus est dioecesis expellatur: et sic per omnes sedes Ecclesiarum nunquam stabilis, semper vagus et profugus versetur, donec longa afflictione humiliatus redeat ad sustinenda jura ecclesiastica.

V. INTERROGATIO. Quid habemus de sacris ministeriis quae ante damnationem presbyter corruptus peregit, vel quae postea damnatus inconsulte usurpavit?

(0437A)RESPONSIO.

Ministeria vero quae, usurpato nomine sacerdotis, non dicatus ignorante populo peregit, minime credimus abjicienda, nam male bona ministrando ipse sibi reus, aliis non nocuit. Scienti autem causas minime detersas, et qui tamen particeps factus est damnati, quomodo tribuitur ei perfectio quae in dante non erat, quam ipse accipere potest damnationem, utique qui per quod habuit per prava officia dedit, ut ejus particeps similem sortiatur excommunicationis sententiam. Sed hoc de baptismo accipi fas non est, quod iterari non debeat: reliqua vero ministeria per indignum data, minus firma videntur.

VI. INTERROGATIO.

(0437B)Presbyter, diaconus, sine nutu prioris sui transiliens in alia, si liceat dioecesi ministrare?

RESPONSIO.

Desertorem vero propriae Ecclesiae interdictum habemus in alia ministrare; ministrantem vero taliter a suo submoveri officio, donec reconcilietur Ecclesiae suae.

VII. INTERROGATIO.

Si quis cujuscunque dignitatis transfugam clericum vel monachum ausu improbo sub se habere praesumpserit; quid de his, charissimi, decernitis?

RESPONSIO.

Quisquis vero fratrum contra interdicta venerabilium canonum transfugam clericum vel monachum sine litteris pacificis susceperit, et conventus in hac (0437C)obstinatione perduraverit, reddat quod statutum est, triginta quidem siclos, quindecim vero episcopo loci, quindecim abbati cujus monachum sine nutu prioris sui susceperat; et fugitivum dimittat, aut amplius excommunicatus periclitetur. Quicunque vero ex laicis qui monasteriis praeesse noscuntur, taliter aliquem ad se minime pertinentem susceperit, reddat debitum statutum, regi quidem decem siclos, decem vero abbati cujus domesticum sine consensu Ecclesiae susceperat: et desertorem relinquat, aut tantam adhuc reddat pecuniam, quantam et ante dedisse cognoscitur. Jam postea excommunicetur usque ad satisfactionem, quatenus obstinati quique qui Deum minime timentes censuram excommunicationis omnino spernunt, saltem amissione rerum (0437D)suarum ex parte damnati minime praesumant statutis contraria. Haec autem definitio maneat erga monasteria virginum, quae sub regula esse probantur.

VIII. INTERROGATIO.

Si quis monachorum sacrilega se contagione miscuerit, vindicta quidem sceleris si pertinet ad laicos qui sunt eorum propinqui, nunc persequamini?

RESPONSIO.

De his qui intra Ecclesiam in gravibus vel in levibus commissis delinquunt, nihil vindictae pertinet ad eos qui foris sunt: maxime cum Apostolus dicat, omnes causas Ecclesiae debere apud sacerdotes dijudicari. (0438A)Si qui vero ecclesiastici crimen aliquod inter laicos perpetraverint, homicidium, vel fornicationem, vel furtum agentes. Hos placuit a saecularibus in quos peccaverunt omnimodo occupari, nisi animo fuerit Ecclesiae pro talibus satisfacere. Laici vero qui sacrilega se contagione miscuerint velatis, non eodem modo lex quo publica fornicarios puniri percensuit, sed duplicata triginta siclorum pecunia: hoc est, sexaginta argenteos volumus dare Ecclesiae adulterantes: quia graves causae graviores et acriores quaerunt curas.

IX. INTERROGATIO. Si permittendum est presbyteris, sive peregrinis, sive nostri generis, passim ministrare absque conscientia episcopi loci, in cujus dioecesi iterum demorantur, (0438B)maxime sub laicis, nusquam stabiles, nec loco, nec auctoritate pontificali primitus fundati.

RESPONSIO.

Presbyteros peregrinos, vel absolute ordinatos, sine litteris commendatitiis circumeuntes provincias nusquam eos administrare patimur, vel sacramenta tradere absque conscientia episcopi loci. Quae vero necessaria sunt placuit eos administrare: ad ministeria tamen sacrorum tales nolumus admitti, sine grandi discretione.

X. INTERROGATIO.

Si quis frater vel soror aliqua ad se pertinentia, ut aestimat, non ita repetit, ut judicantibus Ecclesiarum praesulibus ei pacifice restituantur, sed contempto proprio episcopo irrationabiliter rerum properat obtinere (0438C)ea quae sibi juste vel injuste vindicat: quid ad haec dicitis?

RESPONSIO.

Quicunque frater vel soror rem aliquam ad se (ut aestimat) pertinentem non ita repetit, ut judicantibus Ecclesiarum sacerdotibus, sed per exteras potestates, vim faciens obtineat, etiam hoc quod violentus evicit omnino perdat, aut ab Ecclesia expellatur. Nec tamen Ecclesiae suae praejudicium imponimus: sed post obitum anathematizati integris omnibus in statu suo manentibus partibusque in medio collocatis, quid antiquitas, aut veritas habeat, diligenter requiratur; et sic dimittendum est judicio episcoporum.

XI. INTERROGATIO. Quid ad haec dicitis, quoniam quidem nonnulli propria (0438D)habentes monasteria, ita ea inconsulte disponunt, ut post obitum illorum, duo simul utriusque sexus unum possideant monasterium aut aequali sorte dividant, si interesse non convenerint?

RESPONSIO.

Venerabilis congregatio unum ex duobus eligat quem sibi praeesse desiderat: et hic cum consilio episcopi loci constituatur abbas. Eo vero defuncto qui praelatus est, iste secundus qui connumeratus est initio haeres, accipiat regimen totius monasterii, quod ante non ex toto sed ex parte sibi concessum gaudebat. Si tamen dignus inveniatur, suo episcopo judicante. (0439A)Quod si aliter factum fuerit, hujusmodi votum inefficax atque irritum judicetur: sitque faciens, vel consentiens, accipiensque anathema.

XII. INTERROGATIO.

Quod si quis ex laicis clericum vel monachum occiderit, utrum pretium sanguinis secundum legem natalium parentum propinquis ejus reddendum sit, an ampliori pecunia senioribus suis satisfaciendum sit, vestra unanimitas sanciat?

RESPONSIO.

Quicunque vero ex laicis occiderit episcopum, presbyterum vel diaconum, aut monachum, agat poenitentiam secundum gradus poenitentiae constitutos; et reddat pretium Ecclesiae suae episcopo secundum universalis concilii, pro presbytero octingentos siclos, (0439B)pro diacono sexingentos, pro monacho vero quadringentos argenteos: nisi aut dignitas natalium, vel nobilitas generis major reposcat pretium. Non enim justum est, ut servitium sanctae professionis in meliore gradu perdat, quod exterior vita sub laico habitu habuisse jure parentum dignoscitur. Cui vero non est substantia ut redimat se a perpetrato homicidio, regi dimittendus est ad puniendum; ne interfectores servorum Dei se putent impune posse peccare. Haec vero vindicta quam de homicidiis presbyterorum percensuimus, maneat erga abbates qui sunt sine ordine; nisi aliquem ex his synodale collegium altiori consilio aut superiorem aut inferiorem judicaverit.

XIII. INTERROGATIO. (0439C)Quod si ex convenientia amborum legitimum dissolvitur conjugium, propter infirmitatem viri vel uxoris, si liceat sano incontinenti secundum inire connubium, infirmo consensum praebente, et promittente sese continentiam in perpetuo servaturum: vestra sanctitas quid de hoc judicat?

RESPONSIO.

Nemo contra Evangelium, nemo contra Apostolum sine vindicta facit: idcirco consensum minime praebemus adulteris. Onera tamen quae sine periculo portari non possunt nemini imponimus; ea vero quae Dei sunt mandata confidenter indicimus. Quem autem infirmitas implendi praepedit, uno profecto multum reservamus judicio Dei. Igitur ne forte videamur silentio fovere adulteros, aut diabolus qui decipit (0439D)adulteros de adulteris exultet, ultoribus audi, quod Deus conjunxit homo non separet; et item, Qui potest capere capiat. Saepe namque temporum permutatione, necessitas legem frangit. Quid enim fecit David quando esuriit? et tamen sine peccato est. Ergo in ambiguis non est ferenda sententia. Sed consilia necesse est periclitari pro salute aliorum; hac conditione interposita, ut ei qui se continentiae devovit nullo modo concedatur secundas inire nuptias, vivente priore.

XIV. INTERROGATIO.

Quid ad haec dicimus, si quis de laicis clericum vel (0440A)monachum obnoxium esse pronuntiat pro causis aliquibus, jampridem sub laico habitu perpetratis, sed necdum finitis: sive quia minime praevaluit, sive quod antea dissimulando tacuit usque nunc, et modo Ecclesiae molestus et importunus insistit?

RESPONSIO.

Quisquis vero saecularis servitium sanctae professionis subire desiderat; si interrogatus respondeat, conditionis servilis sese non esse obnoxium, nec homicidium palam perpetrasse inemendatum, neque res alieni juris modo sub se habere, nisi Deo, cujus est servus propter offensam peccati: quod si fefellit Ecclesiam Dei, et crimen suum dolose celaverit, placuit Ecclesiam habere potestatem dimittendi eum, vel satisfacere pro eo si voluerit. Eos vero qui tales inveniuntur, (0440B)ab ecclesiae limine per vim volumus abstrahi, neque a die conventionis tempus Ecclesiae concedi reos deinceps ad occultandos; sed ut Deo agatur reverentia, absque ulla laesione veriusque relinquendi sunt: quod ecclesia domus propitiationis est, non spelunca latronum. Lege dedicationem templi Salomonis. Res vero si quas Ecclesiae obtulerat, eas sacerdos reddat, ut habeat unde se redimat.

XV. INTERROGATIO.

Pro quibus criminibus nullus sacerdos potest fieri, vel pro quibus jampridem ordinatus deponitur?

RESPONSIO.

Hujusmodi tunc ordinatio episcopi, presbyteri vel diaconi, rata esse dicetur, si nullo gravi facinore probatur infectus; si secundam non habuit uxorem, (0440C)nec a marito relictam, si poenitentiam publicam non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet; si servilis aut ex origine non est conditionis obnoxius, si curiae probatur nexibus absolutus, si assecutus est litteras, hunc elegimus ad sacerdotium promoveri. Pro his vero criminibus nullum licet ordinari; sed promotos quosque dicimus deponendos. Idola scilicet adorantes; per aruspices et divinos atque incantatores captivos se diabolo tradentes; fidem suam falso testimonio expugnantes; homicidiis vel fornicationibus contaminatos; furta perpetrantes; sacrum veritatis nomen perjurii temeritate violantes. Eos tamen nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti ad promerendam communionis gratiam; non ad recuperandum pristinae dignitatis honorem. Alienum (0440D)est enim ab Ecclesia poenitentes sacrosancta ministrare, qui dudum vasa fuerant vitiorum.

XVI. INTERROGATIO DE JEJUNIO QUATUOR TEMPORUM.

Legitima jejunia mensis primi, quarti, septimi, et decimi utrum initio ipsorum mensium, an aliter celebranda sint; et quo auctore, aut quomodo, aut pro quibus causis instituta; consona sententia exponit uniformiter ab omnibus celebrentur, per universas dilectionis vestrae sedes, et Anglorum Ecclesias?

RESPONSIO.

Quia igitur mundus quatuor plagis continetur, Orientis, Occidentis, Meridiei et Aquilonis; et homo (0441A)quatuor elementis constat, id est, igne, aere, aqua et terra; et interior sensus ex quatuor continetur virtutibus, prudentia, temperantia, fortitudine atque justitia; et quatuor flumina Paradisi ad irrigandam universam terram, in typo quatuor Evangeliorum profluunt: et quatuor temporibus annus, vere, aestate, autumno et hyeme convertitur, et ex omni parte quadratus numerus perfectus dignoscitur; idcirco autem quatuor temporum jejunia veteres Patres instituerunt, secundum Dei legem, et nunc in Novo Testamento sancti viri atque apostolici doctores.

I. De primo mense Dominus ait ad Moysen: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2). Et iterum Dominus ad Moysen: Observate mensem novarum frugum, quando (0441B)egressi estis de terra Aegypti, legitimum in generationibus vestris (Deuter. XI, 1). Quod jejunium sancti Patres in prima hebdomada mensis primi statuerunt, quarta et sexta feria, et sabbato, exceptis diebus quadragesimalibus, Nos autem in Ecclesia Anglorum idem primi mensis jejunium (ut noster didascalus beatus Gregorius, in suo antiphonario et missali libro, per paedagogum nostrum beatum Augustinum transmisit ordinatum et rescriptum), indifferenter de prima hebdomada quadragesimae servamus.

II. Secundum jejunium quarti mensis a veteri lege exortum est, quando lex data est Moysi in monte Sinai; et praeceptum est a Domino ut sit populus paratus ad audiendam vocem in diem tertium, et ne appropinquent uxoribus suis. Et iterum Dominus ad (0441C)Moysen: Tolletis de cunctis frugibus vestris primitias, et offeretis ea Domino Deo vestro (Deut. XXVI, 2). Quod et in Novo Testamento constitutum est, juxta id quod Dominus ait: Non possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus (Matth. XIX, 15), et reliqua. Quod juxta congruentiam temporum post ascensionem Domini ad coelos, praesentia corporali subtracta, tunc indictum est jejunium quarti mensis, secundo sabbato. Hoc autem jejunium idem beatus Gregorius per praefatum legatum, in antiphonario suo et missali, in plena hebdomada post Pentecosten, Anglorum Ecclesiae celebrandum destinavit. Quod non solum nostra testantur antiphonaria; sed et ipsa quae cum missalibus suis conspeximus apud apostolorum Petri et Pauli limina.(0441D)

III.Tertium jejunium septimi mensis, a Domino per Moysen praecipitur dicentem: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Decimus dies mensis septimi vocabitur sanctus, humiliabitis animas vestras in jejunio. Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populo suo (Levit. XXIII, 7). Idcirco autem in Ecclesia (0442A)hoc jejunium celebratur secundum antiquam consuetudinem, vel quia decrescunt dies, et nox augetur: quia ad defectum solis et noctis augmentum vita nostra deficere adveniente morte ostenditur; quae mors in judicio Dei et resurrectione reparabitur ad vitam: et si vitae nostrae terminus defectione dierum exprimitur, mortisque adventus in augmento noctis, necessarium duximus, ut ob memoriam et recordationem tanti mysterii, omni anno humiliemus animas nostras, ut filios Israel hoc in tempore fecisse legimus, in jejunio et afflictione, non solum a cibis, sed ab omnibus vitiorum contagiis: attendentes sermonem Evangelii: Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; veniet autem nox quando nemo potest operari (Joan. XII, 35). Hoc (0442B)Anglorum Ecclesia in plena hebdomada ante aequinoctium, neglecta tertiae hebdomadae computatione, solet celebrare.

IV. Quartum jejunium mense Novembrio a veteribus colebatur, juxta praeceptum Domini ad Jeremiam dicentis: Tolle volumen libri, et scribe in eo omnia verba quae locutus sum adversus Israel et Judam. Et factum est in mense nono praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem (Jerem. LVI, 2). Hac ergo auctoritate divinarum Scripturarum, Ecclesia catholica morem obtinet, et jejunium atque observationem mense celebrat decimo, sabbato quarto, propter advenientem venerabilem solemnitatem Domini nostri Jesu Christi: ubi ante plures dies et continentia carnis et jejunia exhibenda sunt, ut (0442C)unusquisque fidelis praeparet se ad communionem corporis et sanguinis Christi, cum devotione sumendam. Quod et Anglorum semper in plena hebdomada ante Natale Domini consuevit, non solum quarta et sexta feria, et sabbato, sed et juges duodecim dies in jejuniis, et vigiliis et orationibus, eleemosynarum largitionibus, et in monasteriis, et in plebibus, ante Natale Domini quasi legitimum jejunium exercuisse perhibetur. Nam haec (Deo gratias) a temporibus Vitaliani papae et Theodori Dorobernensis archiepiscopi inolevit in Ecclesia Anglorum consuetudo, et quasi legitima tenebatur, ut non solum clerici in monasteriis, sed etiam laici cum conjugibus et familiis suis ad confessores suos pervenirent, et se fletibus a carnalis concupiscentiae consortio his duodecim (0442D)diebus cum eleemosynarum largitione mundarent: quatenus puriores dominicae communionis perceptionem in natale Domini perciperent; praeter haec namque constituta jejunia, quarta et sexta feria propter passionem Christi, et sabbato, propter quod ipso die jacuit in sepulcro, plerique jejunaverunt.