Jump to content

De institutione novitiorum

Unchecked
E Wikisource

PROLOGUS. De tribus ad beatitudinem perducentibus, quae sunt scientia, disciplina, bonitas.

Quia, fratres, largiente Domino de vana conversatione hujus saeculi per desiderium sanctum conversi estis, et ad ipsum qui fecit vos tota mentis intentione ac voto redire disponitis, oportet vos nunc ipsam viam discere per quam possitis ad illum quem quaeritis pervenire. Ipse est enim vera et sempiterna vita, extra quem sicut nemo vivere potest, ita quicunque in ipso et cum ipso vivit, beatus est. Si igitur Deum quaeritis (imo quia quaeritis) veram profecto ac perpetuam beatitudinem habere desideratis. Ad beatitudinem autem nemo venire potest nisi per virtutem, et virtus non alio modo veraciter apprehenditur, nisi disciplina virtutis non negligenter custodiatur. Usus enim disciplinae ad virtutem animum dirigit, virtus autem ad beatitudinem perducit. Ac per hoc exercitium disciplinae esse debet vestra inchoatio, virtus perfectio, praemium virtutis aeterna beatitudo. Haec est, fratres, via, et ista est patria, per quam currimus et ad quam pervenire desideramus. Hanc viam et hanc patriam Psalmista viderat cum dicebat: « Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini * .  » Hanc viam et hanc patriam viderat cum dicebat: « Disciplina tua correxit me in finem * . » Disciplina namque Dei in finem corrigit, quia plene et perfecte hominem reformans, per virtutem ad beatitudinem perducit. Hanc viam et hanc patriam tunc etiam viderat cum dicebat: « Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me * .Consideravit namque quod per bonitatem venitur ad beatitudinem, atque ideo bonitatem doceri se petit, quia per hanc ad illam pertingere concupivit. Sed quia rursum vidit quod ad bonitatem obtinendam disciplina necessaria esset; adjunxit et dixit: « Disciplinam doce me.  » Paratus enim erat disciplinam servare, et non solum ad illam servandam spontaneum se obtulit, sed ut illam quoque accipere mereretur, supplicavit. Postremo quia vidit neminem servare posse disciplinam boni operis, qui non habeat scientiam vere discretionis, hanc quoque sibi dari quasi quoddam fundamentum et principium sanctae conversationis postulavit. « Bonitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me.  » Et ut se idoneum ad haec discenda ostenderet, novissime secutus adjunxit: « Quia mandatis tuis credidi * , » ac si diceret: Deo. Ideo docere me debes qualiter tibi servire debeo, quia praeceptis tuis jam per contumaciam non resisto; credo bonum esse quod praecipis, credo verum esse quod promittis; acquievi jam propter te mea relinquere, et idcirco quaeso per te merear tua bona obtinere, « quia mandatis tuis credidi. » Sic et vos fratres gratia Dei jam credidistis mandatis ejus, reliquistis vestra propter ipsum, quaerite nunc sua ab ipso ut mereamini per sua venire ad ipsum. Credidistis mandatis ejus dicentis: « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in coelo * .  » Fecistis quod praecepit, speratis quod promisit, petite nunc ab ipso quod ad id obtinendum expedit. Nullus jam carnalis affectus a percipienda gratia ejus vos impedit, reliquistis patrem et matrem, fratres et sorores, cognatos et affines, et praecinxistis vos ad currendam viam ejus. Nihil jam amori illius praeponitis, illum solum quaeritis pro quo lucrificando omnia hujus mundi blandimenta quasi absinthium amara, et omnem gloriam atque decorem quasi stercora reputatis. Intrate viam ejus, et currite ad ipsum, tanto citius requiem habebitis, quanto citius ad eum pervenietis. Via ad ipsum sunt scientia, disciplina, bonitas; per scientiam itur ad disciplinam, per disciplinam itur ad bonitatem, per bonitatem itur ad beatitudinem. Hoc est propter quod vobiscum loqui coepimus, ut quantum Dominus dederit, de hac via qua ad ipsum itur vos instruamus.