Jump to content

De institutione regia (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De institutione regia
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


De institutione regia

125.0989C| Domino CAROLO imperatori glorioso HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus praesentem et futuram optat prosperitatem et gloriam.

Audiens laudabilis fidei vestrae benignitatem erga filios sobrini vestri Ludovici, quondam senioris nostri, gratias Deo retuli, petens ut qui dedit vobis velle, donet quae coepistis perficere pro bona voluntate: et hoc tam per me, quam per familiares et subjectos mihi Domini misericordiam oro, ut vestra potestas atque prosperitas in sua voluntate corroboretur, et ut in fide recta et operibus bonis perseverantem de temporali regno quandoque ad aeternum perducat.

CAP. I.

Precamur, Domine charissime, ut respectu Dei adjutoris et protectoris vestri regiminis, 125.0989D| regni hujus Ecclesiam, quam Christus acquisivit sanguine suo, sicut et per universum orbem diffusam, apud nos in multis collapsam, vestro sapienti consilio et potestatis auxilio relevetis, et regni divisionem consolidetis, ac primores ipsius compaginetis, et quae in hoc regno propter dissensiones perperam aguntur, evelli faciatis, et istos juvenes, reges 125.0990C| nostros, propinquos vestros, et pupillos sine patre loco filiorum teneatis, et eis regnum ab antecessoribus illorum successione dimissum per suggestionem primorum regni hujus disponatis, et qui de primoribus cuique illorum convenient ordinetis. Et si forte fuerint ex nostratibus, qui potius quae suae voluntatis sunt, quam quae ad honorem et defensionem sanctae Ecclesiae, ac ministrorum ejus, et ad regum ac regni pacem et tranquillitatem pertineant, facere velint, sapientia et potestate vestra eos revocate, vel si fuerit necesse comprimite, atque exteros adversantes istis vestris filiis, et nobis omnibus vestrae dominationi fidelibus defensionem solatii exhibete, quatenus et apud Deum debitam inde remunerationem, et apud saeculum nomen celebre 125.0990D| habeatis.

CAP. II.

Et quia legimus de Alexandro Magno, cujus paedagogus Leonides nomine fuit, quod citatos mores et inhonestum incessum habens in pueritia idem Alexander, ex praefato paedagogo suo eadem accepit vitia, quae adultus in seipso corrigere voluit, et cum omnia regna vicerit, seipsum in hoc vincere 125.0991A| non potuit, quoniam, ut quidam sapiens scripsit: Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu. (Horat. l. I, epist. 2.) et de filio Salomonis regis legimus (III Reg. XII), quia relicto senum, et juvenum usus consilio, magnam partem regni perdidit, et non suo, sed avi sui David merito, parvam partem regni ei Dominus reservavit: istis juvenibus fidelibus filiis vestris, regibus nostris, maturos ac prudentes atque sobrios bajulos singulis constituite, qui oderint avaritiam, et eos verbo et exemplo justitiam diligere doceant, secundum Scripturam dicentem: Diligite justitiam qui judicatis terram (Sap. I, 1), quoniam, qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).

125.0991B| CAP. III.

Doceant eos verbo et exemplo, sanctam Ecclesiam et ministros ejus honorare, dicente Scriptura: Presbyteris humilia animam tuam, et magnatis inclina caput tuum (Eccli. IV, 7). Quibus Dominus dicit: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Et: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Doceant eos verbo et exemplo, Ecclesiae sanctae rectoribus atque ministris debita privilegia, spiritu Dei condita, et totius mundi reverentia consecrata servare, Scriptura docente: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII, 8). Et in Evangelio Dominus: Qui diligit me, mandata mea custodit (Joan. XIV, 15). Et: Si diligitis 125.0991C| me. mandata mea servate (I Joan. IV). Et apostolus: Qui dicit quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Joan. VIII, 47). Et item Dominus in Evangelio contemptoribus mandatorum suorum: Qui est, inquit, ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.

CAP. IV.

Doceant eos verbo et exemplo, regni primoribus et caeteris regni fidelibus, atque sanctae Ecclesiae defensoribus, unicuique in suo ordine competentem legem et justitiam conservare, dicente Scriptura: Justitia Regis exaltabit solium ejus, et veritate solidantur gubernacula populorum (Prov. I, 16). Custodiant, et doceant eos caste ac sobrie et pie vivere, quia, sicut dicit Scriptura, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus 125.0991D| quae sunt sine intellectu, et non habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I, 5).

CAP. V.

Proponant eis frequenter verba sancti Cypriani, qui regis ministerium in nono gradu abusionum aperte ostendit, « Regem, inquiens, non iniquum, sed correctorem iniquorum esse oportet. Unde in semetipso nominis sui dignitatem custodire debet. Nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Justitia vero regis est, neminem injuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter virum et proximum suum judicare, advenis 125.0992A| et pupillis et viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere, Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et ariolorum, pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios defendere, per omnia in Deo vivere, prosperitatibus animum non elevare, cuncta adversa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas cibum non gustare. Vae enim terrae cujus rex 125.0992B| puer est, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X). Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem ad regna coelestia meliora perducunt. Qui vero secundum hanc legem regnum non dispensat, multas nimirum adversitates imperii tolerabit. » Et si rex his quae praescripta sunt contraria senserit vel egerit, et in his contrariis perseveraverit, sicut in throno hominum primus contitutus est, sic omnes quoscunque peccatores sub se in praesenti habuit supra se modo implacabili in illa futura poena habebit. Et non solum regi, sed et omni qui in dominationis est potestate, tria necessario habere oportet, terrorem scilicet, ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur Dominus, et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. Per beneficia ergo et affabilitatem 125.0992C| procuret ut diligatur, et per justam vindictam, non propriae injuriae sed legis Dei, studeat ut metuatur. Et in his et aliis omnibus princeps semper Deum cogitet, et illi adhaereat: quia, nisi conditori suo pertinaciter adhaeserit, et ipse, et omnes qui ei consentiunt, cito deperient. Omnis igitur qui praeest hoc primitus tota animi intentione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum, nullus hominum contemptui habere poterit ejus dominatum. Non est enim potestas nisi a Deo. Ipse elevat de stercore egenum, et sedere facit cum principibus populi sui. Deponit potentes de sede, et exaltat humiles.

CAP. VI.

Ipsi autem bajuli magnopere providere 125.0992D| debent, ne super socios suos se extollant, sed juxta Scripturam dicentem: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, XX). Et, sicut de Joiada legimus, quia Joas Regem puerum elevavit, et unxit in regem (IV Reg. XII, 2), imponens ei diadema, et dans legem in manu ejus, ut secundum illam viveret, et populum regeret, et docuit ipsum juvenem regem usque ad aetatem adultam; de quo scriptum est, quia bene regnavit ipse Joas, quandiu docuit eum Joiadas. Et sanctus Gregorius (lib. VI, ep. 23) admonet nutritores filiorum imperatoris Graecorum, ut ea illis loquantur, quae eorum mentes in charitate circa se invicem, et erga subjectos in mansuetudine conjungant, 125.0993A| ne si quid odii inter se pueri conceperint, in aperto postea erumpat. Verba, inquiens, nutrientium, aut lac erunt si bona sunt, aut venenum si mala. Talia ergo in pueritia eis suggerant, quae postmodum ostendant quam bona fuerint, quae a nutritorum suorum ore suxerunt.

CAP. VII.

Debent etiam providere ne tales illis in familiaritate jungantur per quorum suggestiones ad iniqua opera, vel ad discordias inter se et illorum subjectos corda illorum pertrahantur, quia scriptum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33). Debent autem illis bajuli eorum persuadere, ut non sint invicem invidentes, invicem provocantes, sed mutua dilectione conjuncti, et adinvicem 125.0994A| se adjuvare parati, quia, ut scriptum est, Frater fratrem adjuvet, et ambo consolantur (Prov. XVIII, 19). Si enim, domine mi rex, hujus regni Ecclesia, et ministri ejus ac populus, haec per vos obtinuerint, quantam mercedem et remunerationem inde apud Deum, et bonum nomen apud saeculum habebitis, ex verbis apostoli pensare potestis, qui dicit: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum suorum (Jacob. V, 20) Si ergo apostolus spiritu Dei plenus de uno peccatore converso tantam remunerationem promittit, colligat sapientia vestra, quantam de tantorum salute ac profectu remunerationem apud Deum habebitis. (no apparatus)