Intellexi quod quaesivisti de scribendo sermonem in ratione abbreviatum, enuntiantem sententiam Aristotelis et Platonis. Comprehensio quidem sermonis Platonis et sermonis discipuli eius Aristotelis est, quod ratio est secundum quatuor species. Prima quarum est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. Secunda est ratio quae potentia est in anima. Tertia est ratio cum exit in anima de potentia ad effectum.
Quarta ratio est illa, quam denominamus demonstrativam. Et est assimilatio rationis cum sensu, propter propinquitatem sensus ad veritatem et communitatem ad eam.
Dixit enim quod forma est duae formae. Quarum una est habens materiam et est illa quae cadit sub sensu; sed altera est illa quae non habet materiam et est illa quae cadit sub ratione. Et est specialitas rerum et quod est supra eam.
Et forma quidem, quae est in materia, est actu sensata; quoniam si non esset actu sensata, non caderet sub sensu. Cumque adquirit eam anima, tunc ipsa est in anima. Et non adquirit eam nisi quoniam est ipsa in ea in potentia. Cum ergo adquirit eam anima, fit in anima actu. Et non est in anima sicut res in vase, neque sicut similitudo in corpore, quoniam anima non est corpus, est igitur in anima, et anima est res una, non aliud.
Et similiter iterum virtus sentiens non est nisi animae; et non est in anima sicut membrum in corpore, immo est in anima et est sentiens. Et similiter iterum virtus forma sensati non est in anima cum alio, aliud alteritate. Sensatum igitur in anima est sentiens. At vero sensatum materiei est praeter animam sentientem. Ex parte ergo materiei sensatum non est sentiens.
Et similiter exemplum rationis in anima, quando apparet ratio sive forma, cui non est materia et unitur cum anima, scilicet fit inventa in anima actu, cum iam fuerit in anima non inventa actu, immo potentia. Haec igitur forma, quae materiam non habet neque phantasiam, est ratio adquisita animae ex ratione prima, quae est specialitas rerum, quae est actu semper. Et ipsa quidem non fit adquisita et anima adquirens nisi quoniam anima potentia est rationalis, et ratio prima actu est. Omnis res adquirens rei essentiam suam, adquirenti ei est res illa potentia et non est ei actu. Et omne quod est rei potentia non egreditur ad actum per essentiam eius; quoniam si esset per essentiam eius esset actu semper. Quoniam essentia est ei semper et est inventa. Ergo omne quod est potentiā non exit ad actum nisi per id quod est illa res actu. Anima igitur est rationalis potentiā. Et est exiens ad actum per actum primum. Et cum unitur forma rationalis ei, non est ipsa per formam rationalem alterata, quoniam non est divisa quare alteretur. Et cum unitur cum ea forma rationalis, tunc ipsa et ratio sunt res una, rationalis et rationata. Ratio igitur et rationatum sunt res una ex parte animae. Ratio vero quae est actu semper faciens extrahere animam ad hoc ut fiat rationalis actu, postquam fuerat rationalis potentia, non est ipsa et rationatum res una. Rationatum igitur in anima et ratio prima, ex parte rationis primae, non est res una; ex parte vero animae ratio et rationatum est res una.
Ratio igitur, quae simplex est, est magis similis animae et fortior ea in sensato plurimum.
Ratio igitur prima est instrumentum omnium rationatorum et rationatum. Ratio vero secunda est animae potentiā.
Igitur ratio aut est prima et instrumentum omnium rationatorum, aut est secunda et est animae in potentia, dum non fit anima rationalis actu. Et tertia quidem est illa quae actu est animae, quam iam reposuit, quare sit ei inventa cum vult uti ipsa et facit eam apparere cum inventione absque alio ab ea. Sicut scriptura a scriba; est enim ei propera possibilis, quoniam iam recondidit et fixit in anima sua. Ipse ergo extrahit eam quando vult. Quarta vero est ratio apparens ex anima, quae, quando extrahit eam, est inventa absque alio actu.
Ratio igitur secunda est ex tertia et quarta, cum tertiam reposuerit anima et fit ei ut extrahat eam quando vult. Et quarta aut hora repositionis suae prima aut hora suae compositionis secunda.
Igitur est tertia cuius repositio animae iam praecessit et quando vult est inventa in ea.
Quarta vero est apparens in anima, quae apparet actu.
Istae igitur sunt sententiae antiquorum de ratione. Et quantitas huius sermonis, cum sit intentio nostra sermo enunciativus, sufficiat.
Explicit verbum Jacob Alkindi de intentione antiquorum in ratione.