Jump to content

De interpretatione

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Interpretatione
Boethius Latine vertit e Graeco, saeculo VI
saeculo IV a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

[01]

[recensere]

Primum oportet constituere quid sit nomen et quid uerbum, postea quid est negatio et affirmatio et enuntiatio et oratio. Sunt ergo ea quae sunt in uoce earum quae sunt in anima passionum notae, et ea quae scribuntur eorum quae sunt in uoce. Et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem uoces; quorum autem hae primorum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quorum hae similitudines, res etiam eaedem. De his quidem dictum est in his quae sunt dicta de anima -- alterius est enim negotii -- ; est autem, quemadmodum in anima aliquotiens quidem intellectus sine uero uel falso, aliquotiens autem cum iam necesse est horum alterum inesse, sic etiam in uoce; circa compositionem enim et diuisionem est falsitas ueritasque. Nomina igitur ipsa et uerba consimilia sunt sine compositione uel diuisione intellectui, ut 'homo' uel 'album', quando non additur aliquid; neque enim adhuc uerum aut falsum est. Huius autem signum: 'hircoceruus' enim significat aliquid sed nondum uerum uel falsum, si non uel 'esse' uel 'non esse' addatur uel simpliciter uel secundum tempus.

[02] DE NOMINE

[recensere]

Nomen ergo est uox significatiua secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significatiua separata; in 'equiferus' enim 'ferus' nihil per se significat, quemadmodum in oratione quae est 'equus ferus'. At uero non quemadmodum in simplicibus nominibus, sic se habet et in compositis; in illis enim nullo modo pars significatiua est, in his autem uult quidem sed nullius separati, ut in 'equiferus' <'ferus'>. "Secundum placitum" uero, quoniam naturaliter nominum nihil est sed quando fit nota; nam designant et inlitterati soni, ut ferarum, quorum nihil est nomen.

'Non homo' uero non est nomen; at uero nec positum est nomen quod illud oporteat appellari -- neque enim oratio aut negatio est -- sed sit nomen infinitum. 'Catonis' autem uel 'Catoni' et quaecumque talia sunt non sunt nomina sed casus nominis. Ratio autem eius est in aliis quidem eadem sed differt quoniam, cum 'est' uel 'fuit' uel 'erit' adiunctum, neque uerum neque falsum est, nomen uero semper; ut 'Catonis est' uel 'non est' -- nondum enim aliquid neque rerum dicit neque mentitur.

[03] DE VERBO

[recensere]

Verbum autem est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat; et est semper eorum quae de altero praedicantur nota. Dico autem quoniam consignificat tempus, ut 'cursus' quidem nomen est, 'currit' uero uerbum -- consignificat enim nunc esse -- ; et semper eorum quae de altero dicuntur nota est, ut eorum quae de subiecto uel in subiecto.

'Non currit' uero et 'non laborat' non uerbum dico; consignificat quidem tempus et semper de aliquo est, differentiae autem huic nomen non est positum; sed sit infinitum uerbum, quoniam similiter in quolibet est uel quod est uel quod non est. Similiter autem uel 'curret' uel 'currebat' non uerbum est sed casus uerbi; differt autem a uerbo quoniam hoc quidem praesens significat tempus, illa uero quod complectitur.

Ipsa quidem secundum se dicta uerba nomina sunt et significant aliquid -- constituit enim qui dicit intellectum, et qui audit quiescit -- sed si est uel non est nondum significat. Neque enim 'esse' signum est rei uel 'non esse', nec si hoc ipsum 'est' purum dixeris: ipsum quidem nihil est, consignificat autem quandam compositionem quam sine compositis non est intellegere.

[04] DE ORATIONE

[recensere]

Oratio autem est uox significatiua, cuius partium aliquid significatiuum est separatum (ut dictio, non ut affirmatio); dico autem ut 'homo' significat aliquid (sed non quoniam est aut non est; sed erit affirmatio uel negatio, si quid addatur) sed non una 'hominis' syllaba; nec in hoc quod est 'sorex' 'rex' significat sed uox est nunc sola. In duplicibus uero significat quidem sed non secundum se, quemadmodum dictum est. Est autem oratio omnis quidem significatiua non sicut instrumentum sed (quemadmodum dictum est) secundum placitum; enuntiatiua uero non omnis sed in qua uerum uel falsum inest; non autem in omnibus, ut deprecatio oratio quidem est sed neque uera neque falsa. Et caeterae quidem relinquantur (rhetoricae enim uel poeticae conuenientior consideratio est; enuntiatiua uero praesentis considerationis est).

[05]

[recensere]

Est autem una prima oratio enuntiatiua affirmatio, deinde negatio; aliae uero coniunctione unae. Necesse est autem omnem orationem enuntiatiuam ex uerbo esse uel casu; et enim, hominis rationi si non aut 'est' aut 'erit' aut 'fuit' aut aliquid huiusmodi addatur, nondum est oratio enuntiatiua. Quare autem unum quiddam est et non multa 'animal gressibile bipes' -- neque enim eo quod propinque dicuntur unum erit -- est alterius hoc tractare negotii. Est autem una oratio enuntiatiua quae unum significat uel coniunctione una, plures autem quae plura et non unum uel inconiunctae. Nomen ergo et uerbum dictio sit sola, quoniam non est dicere sic aliquid significantem uoce enuntiare, uel aliquo interrogante uel non sed ipsum proferentem. Harum autem haec quidem simplex est enuntiatio, ut aliquid de aliquo uel aliquid ab aliquo, haec autem ex his coniuncta, uelut oratio quaedam iam composita.

Est autem simplex enuntiatio uox significatiua de eo quod est aliquid uel non est, quemadmodum tempora diuisa sunt.

[06]

[recensere]

Affirmatio uero est enuntiatio alicuius de aliquo, negatio uero enuntiatio alicuius ab aliquo. Quoniam autem est enuntiare et quod est non esse et quod non est esse et quod est esse et quod non est non esse, et circa ea extrinsecus praesentis temporis similiter omne contingit quod quis affirmauerit negare et quod quis negauerit affirmare; quare manifestum est quoniam omni affirmationi est negatio opposita et omni negationi affirmatio. Et sit hoc contradictio, affirmatio et negatio oppositae; dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequiuoce et quaecumque caetera talium determinamus contra sophisticas importunitates.

[07]

[recensere]

Quoniam autem sunt haec quidem rerum uniuersalia, illa uero singillatim (dico autem uniuersale quod in pluribus natum est praedicari, singulare uero quod non, ut 'homo' quidem uniuersale, 'Plato' uero eorum quae sunt singularia), necesse est autem enuntiare quoniam inest aliquid aut non, aliquotiens quidem eorum alicui quae sunt uniuersalia, aliquotiens uero eorum quae sunt singularia. Si ergo uniuersaliter enuntiet in uniuersali quoniam est aut non, erunt contrariae enuntiationes (dico autem in uniuersali enuntiationem uniuersalem ut 'omnis homo albus est', 'nullus homo albus est'); quando autem in uniuersalibus non uniuersaliter, non sunt contrariae, quae autem significantur est esse contraria (dico autem non uniuersaliter enuntiare in his quae sunt uniuersalia, ut 'est albus homo', 'non est albus homo'; cum enim uniuersale sit homo, non uniuersaliter utitur enuntiatione; 'omnis' namque non 'uniuersale' sed 'quoniam uniuersaliter' consignificat). In eo uero quod praedicatur uniuersaliter uniuersale praedicare uniuersaliter non est uerum; nulla enim affirmatio erit, in qua de uniuersaliter praedicato uniuersale praedicetur, ut 'omnis homo omne animal'.

Opponi autem affirmationem negationi dico contradictorie quae uniuersale significat eidem quoniam non uniuersaliter, ut 'omnis homo albus est', 'non omnis homo albus est', 'nullus homo albus est', 'quidam homo albus est'; contrarie uero uniuersalem affirmationem et uniuersalem negationem, ut 'omnis homo iustus est', 'nullus homo iustus est'; quocirca has quidem impossibile est simul ueras esse, his uero oppositas contingit in eodem, 'non omnis homo albus est', et 'est quidam homo albus'. Quaecumque igitur contradictiones uniuersalium sunt uniuersaliter, necesse est alteram esse ueram uel falsam, et quaecumque in singularibus sunt, ut 'est Socrates albus', 'non est Socrates albus'; quaecumque autem in uniuersalibus non uniuersaliter, non semper haec uera est, illa uero falsa (simul enim uerum est dicere quoniam est homo albus et non est homo albus, et est homo probus et non est homo probus; si enim turpis, non probus; et si fit aliquid, et non est). Videbitur autem subito inconueniens esse, idcirco quoniam uidetur significare 'non est homo albus' simul etiam quoniam nemo homo albus est; hoc autem neque idem significat neque simul necessario.

Manifestum est autem quoniam una negatio unius affirmationis est; hoc enim idem oportet negare negationem quod affirmauit affirmatio, et de eodem, uel de aliquo singularium uel de aliquo uniuersalium, uel uniuersaliter uel non uniuersaliter; dico autem ut 'est Socrates albus', 'non est Socrates albus' (si autem aliud aliquid uel de alio idem, non opposita sed erit ab ea diuersa), huic uero quae est 'omnis homo albus est' illa quae est 'non omnis homo albus est', illi uero quae est 'aliquis homo albus est' illa quae est 'nullus homo albus est', illi autem quae est 'homo albus est' illa quae est 'non est homo albus'.

Quoniam ergo uni negationi una affirmatio opposita est contradictorie, et quae sint hae, dictum est, et quoniam aliae sunt contrariae et quae sint hae, et quoniam non omnis uera uel falsa contradictio, et quare, et quando uera uel falsa.

[08]

[recensere]

Una autem est affirmatio et negatio quae unum de uno significat, uel cum sit uniuersale uniuersaliter uel non similiter, ut 'omnis homo albus est', 'non est omnis homo albus', 'est homo albus', 'non est homo albus', 'nullus homo albus est', 'est quidam homo albus', si 'album' unum significat. Sin uero duobus unum nomen est positum ex quibus non est unum, non est una affirmatio; ut, si quis ponat nomen 'tunica' homini et equo, 'est tunica alba' haec non est una affirmatio nec negatio una; nihil enim hoc differt dicere quam 'est equus et homo albus', hoc autem nihil differt quam dicere 'est equus albus' et 'est homo albus'. Si ergo hae multa significant et sunt plures, manifestum est quoniam et prima multa uel nihil significat (neque enim est aliquis homo equus); quare nec in his necesse est hanc quidem contradictionem ueram esse, illam uero falsam.

[09]

[recensere]

In his ergo quae sunt et facta sunt necesse est affirmationem uel negationem ueram uel falsam esse; in uniuersalibus quidem uniuersaliter semper hanc quidem ueram, illam uero falsam, et in his quae sunt singularia, quemadmodum dictum est; in his uero quae in uniuersalibus non uniuersaliter dicuntur, non est necesse (dictum autem est et de his). In singularibus uero et futuris non similiter; nam si omnis affirmatio uel negatio uera uel falsa est, et omne necesse est uel esse uel non esse; si hic quidem dicat futurum aliquid, ille uero non dicat hoc idem ipsum, manifestum est quoniam necesse est uerum dicere alterum ipsorum si omnis affirmatio uera uel falsa est (utraque enim non erunt simul in talibus). Nam si uerum est dicere quoniam album uel non album est, necesse est esse album uel non album, et, si est album uel non album, uerum est uel affirmare uel negare; et, si non est, mentitur, et si mentitur non est; quare necesse est aut affirmationem aut negationem ueram esse. Nihil igitur neque est neque fit nec a casu nec utrumlibet, nec erit nec non erit sed ex necessitate omnia et non utrumlibet (aut enim qui dicit uerus est aut qui negat); similiter enim uel fieret uel non fieret; utrumlibet enim nihil magis sic uel non sic se habet aut habebit. Amplius, si est album nunc, uerum erat dicere primo quoniam erit album, quare semper uerum fuit dicere quodlibet illud eorum quae facta sunt quoniam erit; quod si semper uerum est dicere quoniam est uel erit, non potest hoc non esse nec non futurum esse. Quod autem non potest non fieri, impossibile est non fieri; et quod impossibile est non fieri, necesse est fieri; omnia ergo quae futura sunt necesse est fieri. Nihil igitur utrumlibet neque casu erit; nam si a casu, non ex necessitate. At uero nec quoniam neutrum uerum est contingit dicere, ut quoniam neque erit neque non erit. Primum enim, cum sit affirmatio falsa, erit negatio non uera, et cum haec sit falsa, contingit affirmationem esse non ueram. Ad haec, si uerum est dicere quoniam album est et magnum, oportet utraque esse, sin uero erit cras, esse cras; si autem neque erit neque non erit cras, non erit utrumlibet, ut nauale bellum; oportebit enim neque fieri nauale bellum neque non fieri nauale bellum.

Quae ergo contingunt inconuenientia haec sunt et huiusmodi alia, si omnis affirmationis et negationis uel in his quae in uniuersalibus dicuntur uniuersaliter uel in his quae sunt singularia, necesse est oppositarum hanc esse ueram, illam uero falsam, nihil autem utrumlibet esse in his quae fiunt sed omnia esse uel fieri ex necessitate. Quare non oportebit neque consiliari neque negotiari quoniam, si hoc facimus, erit hoc, si uero hoc, non erit. Nihil enim prohibet in millesimum annum hunc quidem dicere hoc futurum esse, hunc uero non dicere, quare ex necessitate erit quodlibet eorum uerum erat dicere tunc. At uero nec hoc differt si aliqui dixerunt negationem uel non dixerunt; manifestum est enim quod sic se habent res uel si hic quidem affirmauerit, ille uero negauerit; non enim propter negare uel affirmare erit uel non erit, nec in millesimum annum magis quam in quantolibet tempore. Quare si in omni tempore sic se habebat ut unum uerum diceretur, necesse esset hoc fieri et unumquodque eorum quae fiunt sic se habere ut ex necessitate fieret. Quando enim sere dicit quis quoniam erit, non potest non fieri; et quod factum est, uerum erat dicere semper quoniam erit.

Quod si haec non sunt possibilia -- uidemus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid, et quoniam est omnino in his quae non semper actu sunt esse possibile et non, in quibus utrumque contingit et esse et non esse, quare et fieri et non fieri; et multa nobis manifesta sunt sic se habentia, ut quoniam hanc uestem possibile est, incidi et non inciditur sed prius exteritur; similiter autem et non incidi possibile est; non enim esset eam prius exteri nisi esset possibile non incidi; quare et in aliis facturis quaecumque secundum potentiam dicuntur huiusmodi -- manifestum est quoniam non omnia ex necessitate uel sunt uel fiunt sed alia, quidem utrumlibet et non magis uel affirmatio uel negatio, alia uero magis quidem in pluribus alterum sed contingit fieri et alterum, alterum uero minime.

Igitur esse quod est quando est, et non esse quod non est quando non est, necesse est; sed non quod est omne necesse est esse, nec quod non est necesse est non esse (non enim idem est omne quod est esse necessario quando est, et simpliciter esse ex necessitate); similiter autem et in eo quod non est. Et in contradictione eadem ratio est; esse quidem uel non esse omne necesse est et futurum esse uel non; non tamen diuidentem dicere alterum necessario. Dico autem, necesse est quidem futurum esse bellum nauale cras uel non esse futurum sed non futurum esse cras bellum nauale necesse est uel non futurum esse, futurum autem esse uel non esse necesse est. Quare, quoniam similiter orationes uerae sunt quemadmodum et res, manifestum est quoniam quaecumque sic se habent ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere, necesse est similiter se habere et contradictionem; quod contingit in his quae non semper sunt et non semper non sunt; horum enim necesse est quidem alteram partem contradictionis ueram esse uel falsam, non tamen hoc aut illud sed utrumlibet, et magis quidem ueram alteram, non tamen iam ueram uel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes uel negationes oppositarum hanc quidem ueram, illam autem falsam esse; neque enim quemadmodum in his quae sunt sic se habent etiam in his quae non sunt, possibilium tamen esse aut non esse sed quemadmodum dictum est.

[10]

[recensere]

Quoniam autem est de aliquo affirmatio significans aliquid, hoc autem est uel nomen uel innominabile, unum autem oportet esse et de uno hoc quod est in affirmatione (nomen autem dictum est et innominabile prius; 'non homo' enim nomen quidem non dico sed infinitum nomen -- unum enim significat infinitum -- quemadmodum et 'non currit' non uerbum sed infinitum uerbum), erit omnis affirmatio uel ex nomine uel ex uerbo. Praeter uerbum autem nulla affirmatio uel negatio; 'est' enim uel 'erit' uel 'fuit' uel 'fit' uel quaecumque alia huiusmodi, uerba ex his sunt quae sunt posita (consignificant enim tempus). Quare prima affirmatio et negatio 'est homo -- non est homo', deinde 'est non homo -- non est non homo', 'est omnis homo -- non est omnis homo', 'est omnis non homo -- non est omnis non homo'; et in extrinsecus temporibus eadem ratio est.

Quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter dicuntur oppositiones. Dico autem ut 'est iustus homo' 'est' tertium dico adiacere nomen uel uerbum in affirmatione. Quare idcirco quattuor istae erunt, quarum duae quidem ad affirmationem et negationem sese habebunt secundum consequentiam ut priuationes, duae uero minime; dico autem quoniam 'est' aut 'iusto' adiacebit aut 'non iusto'; quare etiam negatio. Quattuor ergo sunt. Intellegimus uero quod dicitur ex his quae subscripta sunt:

est iustus homo -- huius negatio: non est iustus homo
est non iustus homo -- negatio: non est non iustus homo

'est' enim hoc loco et 'non est' 'iusto' et 'non iusto' adiacet. Haec igitur, quemadmodum in Resolutoriis dictum est, sic sunt disposita. Similiter autem se habet et si uniuersalis nominis sit affirmatio, ut 'omnis est homo iustus', 'omnis est homo non iustus'. Sed non similiter angulares contingit ueras esse, contingit autem aliquando. Hae igitur duae oppositae sunt, aliae autem ad 'non homo' ut subiectum aliquod addito, ut

est iustus non homo -- non est iustus non homo
est non iustus non homo -- non est non iustus non homo

Magis plures autem his non erunt oppositiones; hae autem extra illas ipsae secundum se erunt, ut nomine utentes 'non homo'.

In his uero in quibus 'est' non conuenit, ut in eo quod est 'currere' uel 'ambulare', idem faciunt sic posita ac si 'est' adderetur, ut est

currit omnis homo -- non currit omnis homo
currit omnis non homo -- non currit omnis non homo

non enim dicendum est 'non omnis homo' sed 'non' negationem ad id quod est 'homo' addendum est; 'omnis' enim non uniuersale significat sed quoniam uniuersaliter; manifestum est autem ex eo quod est 'currit homo -- non currit homo; currit non homo -- non currit non homo'; haec enim ab illis differunt eo quod non uniuersaliter sunt; quare 'omnis' uel 'nullus' nihil aliud consignificat nisi quoniam uniuersaliter de nomine uel affirmat uel negat; ergo et caetera eadem oportet apponi.

Quoniam uero contraria est negatio ei quae est 'omne est animal iustum' illa quae significat quoniam 'nullum est animal iustum', hae quidem manifestum est quoniam numquam erunt neque uerae simul neque in eodem ipso, his uero oppositae erunt aliquando: 'non omne animal iustum' -- <'est aliquod animal iustum'>. Sequuntur uero eam quidem quae est 'nullus est homo iustus' illa quae est 'omnis est homo non iustus', illam uero quae est 'est aliqui iustus homo' opposita quoniam 'non omnis homo est non iustus'; necesse est enim esse aliquem. Manifestum est autem quoniam etiam in singularibus, si est uerum interrogatum negare, quoniam et affirmare uerum est, ut 'putasne Socrates sapiens est?', 'non est', quoniam 'Socrates igitur non sapiens est'. In uniuersalibus uero non est uera quae similiter dicitur, uera autem negatio, ut 'putasne omnis homo sapiens?', 'non', 'omnis igitur homo non sapiens'; hoc enim falsum est sed 'non igitur omnis homo sapiens' uera est; haec autem est opposita, illa uero contraria.

Illae uero secundum infinita contraiacentes nomina uel uerba, ut in eo quod est 'non homo' uel 'non iustus', quasi negationes sine nomine uel uerbo esse uidebuntur sed non sunt; semper enim uel ueram esse uel falsam necesse est negationem, qui uero dixit 'non homo' nihil magis de homine sed etiam minus uerus fuit uel falsus, si non aliquid addatur. Significat autem 'est omnis non homo iustus' nulli illarum idem, nec huic opposita ea quae est 'non est omnis non homo iustus'; illa uero quae est 'omnis non iustus non homo' illi quae est 'nullus iustus non homo' idem significat.

Transposita uero nomina uel uerba idem significant, ut 'est homo albus -- est albus homo'; nam si hoc non est, eiusdem multae erunt negationes sed ostensum est quoniam una unius est. Eius enim quae est 'est albus homo' negatio est 'non est albus homo'; eius uero quae est 'est homo albus', si non eadem est [quae etiam] ei quae est 'est albus homo', erit negatio uel ea quae est 'non est non homo albus' uel ea quae est 'non est homo albus'. Sed altera quidem est negatio eius quae est 'est non homo albus', alia uero eius quae est 'est albus homo', quare erunt duae unius. Quoniam igitur transposito nomine uel uerbo eadem fit affirmatio uel negatio manifestum est.

[11]

[recensere]

At uero unum de pluribus uel plura de uno affirmare uel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una neque negatio. Dico autem "unum" non, si unum nomen sit positum, non sit autem unum ex illis, ut homo est fortasse et animal et bipes et mansuetum sed ex his unum fit; ex albo autem et homine et ambulare non unum. Quare nec si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit una affirmatio sed uox quidem una, affirmationes uero multae, nec si de uno ista sed similiter plures. Si ergo dialectica interrogatio responsionis est petitio, uel propositionis uel alterius partis contradictionis, propositio uero unius contradictionis est, non erit una responsio ad haec; nec una interrogatio, nec si sit uera. Dictum autem de his est in Topicis. Similiter autem manifestum est quoniam nec hoc ipsum 'quid est?' dialectica est interrogatio; oportet enim datum esse ex interrogatione eligere utram uelit contradictionis partem enuntiare, quia oportet interrogantem determinare utrum hoc sit homo an non hoc.

Quoniam uero haec quidem praedicantur composita, ut unum sit omne praedicamentum eorum quae extra praedicantur, alia uero non, quae differentia est? De homine enim uerum est dicere et extra animal et extra bipes et ut unum, et hominem et album et haec ut unum; sed non, si citharoedus et bonus. Si enim, quoniam alterutrum dicitur, et utrumque dicitur, multa et inconuenientia erunt. De homine enim et 'hominem' uerum est dicere et 'album', quare et omne; rursus, si album, et omne, quare erit homo albus <albus, et> hoc in infinitum; et rursus musicus albus ambulans, et haec eadem frequenter implicita. Amplius si Socrates Socrates et homo, et bipes, et homo bipes.

Quoniam ergo, si quidam simpliciter ponat complexiones fieri, plurima inconuenientia contingit dicere, manifestum est; quemadmodum autem ponendum est, nunc dicemus. Eorum igitur quae praedicantur et de quibus praedicantur, quaecumque secundum accidens dicuntur uel de eodem uel alterum de altero, haec non erunt unum; ut homo albus est et musicus sed non est idem musicus et albus; accidentia enim sunt utraque eidem. Nec si album musicum uerum est dicere, tamen non erit album musicum unum aliquid; secundum accidens enim musicum album, quare non erit album musicum. Quocirca nec citharoedus bonus simpliciter sed animal bipes; non enim secundum accidens. Amplius nec quaecumque insunt in alio; quare neque album frequenter neque homo homo animal uel bipes; insunt enim in homine animal et bipes. Verum est autem dicere de aliquo et simpliciter, ut quendam hominem hominem aut quendam album hominem album; non semper autem sed quando in adiecto quidem aliquid oppositorum inest quae consequitur contradictio, non uerum sed falsum est (ut mortuum hominem 'hominem' dicere), quando autem non inest, uerum. Vel etiam quando inest quidem semper non uerum, quando uero non inest, non semper uerum est; ut 'Homerus est aliquid' ut 'poeta'; ergo etiam 'est' aut non? Secundum accidens enim praedicatur 'esse' de Homero; quoniam enim poeta est sed non secundum se, praedicatur de Homero quoniam est. Quare in quantiscumque praedicamentis neque contrarietas inest, si definitiones pro nominibus praedicantur, et secundum se praedicantur et non secundum accidens, in his et simpliciter uerum erit dicere. Quod autem non est quoniam opinabile est, non est uerum dicere esse aliquid; opinatio enim eius non est quoniam est sed quoniam non est.

[12]

[recensere]

His uero determinatis perspiciendum est quemadmodum sese habent negationes et affirmationes ad se inuicem, hae scilicet quae sunt de 'possibile esse' et 'non possibile' et 'contingere' et 'non contingere' et 'impossibile' et de necessario; habet enim aliquas dubitationes. Nam si eorum quae complectuntur illae sibi inuicem oppositae sunt contradictiones, quaecumque secundum 'esse' uel 'non esse' disponuntur, ut eius quae est 'esse hominem' negatio 'non esse hominem', non autem ea quae est 'esse non hominem', et eius quae est 'esse album hominem' ea quae est 'non esse album hominem' sed non ea quae est 'esse non album hominem' (si enim de omnibus aut dictio aut negatio lignum erit uerum dicere esse non album hominem; quod si, hoc modo, et quantiscumque 'esse' non additur, idem faciet quod pro 'esse' dicitur, ut eius quae est 'ambulat homo' non uel quae est 'ambulat non homo' negatio est sed ea quae est 'non ambulat homo'; nihil enim differt dicere 'hominem ambulare' uel 'hominem ambulantem esse'). Quare si hoc modo in omnibus, et eius quae est 'possibile esse' negatio est 'possibile non esse', non ea quae est 'non possibile esse'. Videtur autem idem posse et esse et non esse; omne enim quod est possibile diuidi uel ambulare et non ambulare et non diuidi possibile est; ratio autem est quoniam omne quod sic possibile est non semper in actu est, quare inerit ei etiam negatio; potest igitur et non ambulare quod est ambulabile et non uideri quod est uisibile. At uero impossibile est de eodem oppositas ueras esse dictiones; non igitur est ista negatio; contingit enim ex his aut idem ipsum dicere et negare simul de eodem, aut non secundum 'esse' uel 'non esse' quae apponuntur fieri affirmationes uel negationes. Si ergo illud impossibilius est, hoc erit magis eligendum. Est igitur negatio eius quae est 'possibile esse' ea quae est 'non possibile esse'. Eadem quoque ratio est et in eo quod est 'contingens esse'; et enim eius negatio 'non contingere esse'. Et in aliis quoque simili modo ut 'necessario' et 'impossibili'. Fiunt enim quemadmodum in illis 'esse' et 'non esse' appositiones, subiectae uero res hoc quidem album illud uero homo, eodem quoque modo hoc loco 'esse' quidem subiectum fit, 'posse' uero et 'contingere' appositiones determinantes, quemadmodum in illis 'esse' et 'non esse' ueritatem, similiter autem hae etiam in 'esse possibile' et 'esse non possibile'.

Eius uero quae est 'possibile est non esse' negatio est 'non possibile est non esse'. Quare et sequi sese inuicem uidebuntur; idem enim possibile est esse et non esse; non enim contradictiones sibi inuicem sunt huiusmodi 'possibile est esse' et 'possibile est non esse'. Sed 'possibile esse' et 'non possibile esse' numquam simul sunt; opponuntur enim. Ut uero 'possibile non esse' et 'non possibile non esse' numquam simul sunt. Similiter autem et eius quae est 'necessarium esse' non ea quae est, 'necessarium non esse' sed 'non necessarium esse'; eius uero quae est 'necessarium non esse' ea quae est 'non necessarium non esse'. Et eius quae est 'impossibile esse' non 'impossibile non esse' sed 'non impossibile esse'; eius uero quae est 'impossibile non esse' ea quae est 'non impossibile non esse'. Et uniuersaliter uero, quemadmodum dictum est, 'esse' quidem et 'non esse' oportet ponere quemadmodum subiecta, negationem uero et affirmationem haec facientem ad unum apponere. Et has putare oportet esse oppositas dictiones et negationes, 'possibile -- non possibile', 'contingens -- non contingens', 'impossibile -- non impossibile', 'necessarium -- non necessarium', 'uerum -- non uerum'.

[13]

[recensere]

Et consequentiae uero secundum ordinem fiunt ita ponentibus: illi enim quae est 'possibile esse' illa quae est 'contingit esse', et hoc illi conuertit, et 'non impossibile esse' et 'non necessarium esse'; illi uero quae est 'possibile non esse' et 'contingere non esse' ea quae est 'non necessarium non esse' et 'non impossibile non esse'; illi uero quae est 'non possibile esse' et 'non contingens esse' illa quae est 'necessarium non esse' et 'impossibile esse'; illi uero quae est 'non possibile non esse' et 'non contingens non esse' illa quae est 'necesse esse' et 'impossibile non esse'. Considerentur autem ex subscriptione quemadmodum dicimus.

Ergo 'impossibile' et 'non impossibile' illud quod est 'contingens' et 'possibile' et 'non contingens' et 'non possibile' sequitur quidem contradictone sed conuersim; illi enim quod est 'possibile esse' negatio 'impossibilis', negationem uero affirmatio; illi enim quod est 'non possibile esse' illud quod est 'impossibile esse'; affirmatio enim est 'impossibile esse', 'non impossibile' uero negatio.

'Necessarium' uero quemadmodum, considerandum est. Manifestum est quoniam non eodem modo sed contrariae sequuntur, contradictoriae autem extra. Non enim est negatio eius quod est 'necesse non esse' 'non necesse esse'; contingit enim ueras esse in eodem utrasque; quod enim est necessarium non esse, non est necessarium esse. Causa autem est cur non consequatur similiter caeteris, quoniam contrarie 'impossibile' 'necessario' redditur idem ualens; nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse sed non-esse; si uero impossibile non esse, hoc necessarium est esse; quare, si illa similiter possibile et non, haec e contrario, nam idem significat 'necessarium' et 'impossibile' sed, quemadmodum dictum est, contrarie. Aut certe impossibile est sic poni 'necessarii' contradictiones? Nam quod est necessarium esse, possibile est esse; nam, si non, negatio consequetur; necesse enim est aut dicere aut negare; quare si non possibile est esse, impossibile est esse; impossibile igitur est esse quod necesse est esse, quod est inconueniens. At uero illud quod est 'possibile esse' 'non impossibile esse' sequitur, hoc uero illud quod est 'non necessarium esse'; quare contingit quod est necessarium esse non necessarium esse, quod est inconueniens. At uero neque 'necessarium esse' sequitur 'possibile esse' neque 'necessarium non esse'; illi enim utraque contingit accidere, horum autem utrumlibet uerum fuerit non erunt illa uera; simul enim possibile esse et non esse; sin uero necesse est esse uel non esse, non erit possibile utrumque. Relinquitur ergo 'non necessarium non esse' sequi 'possibile esse'; hoc enim uerum est et de 'necesse non esse'. Haec enim fit contradictio eius quae sequitur 'non possibile esse'; illud enim sequitur hoc quod est '<im>possibile esse' et 'necesse esse non esse', cuius negatio 'non necesse esse non esse'. Sequuntur igitur et hae contradictiones secundum praedictum modum, et nihil impossibile contingit sic positis.

Dubitabit autem aliquis si illud quod est 'necessarium esse' ,'possibile' sequitur. Nam si non consequitur, contradictio sequitur, 'non possibile esse'; et si quis non hanc dicat esse contradictionem, necesse est dicere 'possibile non esse'; sed utraeque falsae sunt de 'necesse esse'. At uero rursus idem uidetur esse possibile incidi et non incidi, et esse et non esse, quare erit necesse esse contingere non esse; hoc autem falsum est. Manifestum est autem quoniam non omne possibile uel esse uel ambulare et opposita ualet sed est in quibus non sit uerum; et primum quidem in his quae non secundum rationem possunt, ut ignis calfactibilis et habet uim irrationabilem (ergo secundum rationem potestates ipsae eaedem plurimorum etiam contrariorum sunt; irrationabiles uero non omnes sed, quemadmodum dictum est, ignem non esse possibile calefacere et non, uel quaecumque alia semper agunt; aliqua uero possunt et secundum irrationabiles potestates simul quaedam opposita; sed hoc quidem idcirco dictum est quoniam non omnis potestas; oppositorum est nec quaecumque secundum eandem speciem dicuntur) . Quaedam uero potestates aequiuocae sunt 'possibile' enim non simpliciter dicitur sed hoc quidem quoniam uerum est ut in actu, ut 'possibile est ambulare' quoniam ambulat, et omnino possibile est esse quoniam iam est actu quod dicitur 'possibile', illud uero quod forsitan aget, ut 'possibile est ambulare' quoniam ambulabit. Et haec quidem in mobilibus solis est potestas, illa uero et in immobilibus; in utrisque uero uerum est dicere non impossibile esse ambulare uel esse et quod ambulat iam et agit, et ambulabile. 'Sic' igitur 'possibile' non est uerum de 'necessario' simpliciter dicere, alterum autem uerum est. Quare, quoniam partem uniuersale sequitur, illud quod ex necessitate est sequitur 'posse esse' sed non omnino. Et est quidem fortasse principium quod necessarium est et quod non necessarium omnium uel 'esse' uel 'non esse', et alia quemadmodum ista consequentia considerare oportet.

Manifestum est autem ex his quae dicta sunt quoniam quod ex necessitate est secundum actum est, quare, si priora sunt sempiterna, et quae actu sunt potestate priora sunt. Et haec quidem sine potestate actus sunt, ut primae substantiae, alia uero cum possibilitate, quae natura priora sunt, tempore uero posteriora, alia uero numquam sunt actu sed potestate solum.

[14]

[recensere]

Utrum autem contraria est affirmatio negationi et oratio orationi quae dicit quoniam 'omnis homo iustus' ei quae est 'nullus homo iustus' aut 'omnis homo iustus' ei quae est 'omnis homo iniustus est', 'Callias iustus est', 'Callias iustus non est', 'Callias iniustus est', quae harum contraria est? Nam si ea quae sunt in uoce sequuntur ea quae sunt in anima, illic autem contraria est opinio contrarii, ut 'omnis homo iustus' ei quae est 'omnis homo iniustus', etiam in his quae sunt in uoce affirmationibus necesse est similiter sese habere. Quod si neque illic contrarii opinatio contraria est, nec affirmatio affirmationi erit contraria sed ea quae dicta est negatio. Quare considerandum est cui opinatio uera falsae opinioni contraria est, utrum negationi an certe ei quae contrarium esse opinatur. Dico autem hoc modo: est quaedam opinatio uera boni quoniam bonum est, alia uero quoniam non bonum est falsa, alia uero quoniam malum; quae harum contraria est uerae? Et si est una, secundum quam contraria? (nam arbitrari contrarias opiniones definiri in eo quod contrariorum sunt, falsum est; boni enim quoniam bonum est et mali quoniam malum eadem fortasse opinio est et uera, siue plures siue una sit; sunt autem ista contraria; sed non eo, quod contrariorum sint, contrariae sed magis eo quod contrarie).

Si ergo est boni quoniam est bonum opinatio, est autem quoniam non bonum, est uero quoniam aliquid aliud quod non est neque potest esse (aliarum quidem nulla ponenda est, neque. quaecumque esse quod non est opinantur neque quaecumque non esse quod est -- infinitae enim utraeque sunt, et quae esse opinantur quod non est et quae non esse quod est -- sed in quibus est fallacia; hae autem ex his ex quibus sunt generationes; ex oppositis uero generationes, quare etiam fallacia); si ergo quod bonum et bonum et non malum est, et hoc quidem secundum se, illud uero secundum accidens (accidit enim ei malum non esse), magis autem in unoquoque est uera quae secundum sese est, etiam falsa siquidem et uera. Ergo ea quae est 'quoniam non est bonum quod bonum est' secundum se consistentis falsa est, illa uero quae est 'quoniam malum' eius quod est secundum accidens, quare magis erit falsa de bono ea quae est negationis opinio quam ea quae est contrarii. Falsus est autem magis circa singula qui habet contrariam opinionem; contrarium enim est eorum quae plurimum circa idem differunt. Quod si harum contraria est altera, magis uero contraria contradictionis, manifestum est quoniam haec erit contraria. Illa uero quae est 'quoniam malum est quod est bonum' implicita est; et enim quoniam non bonum est necesse est idem ipsum opinari.

Amplius, si etiam in aliis similiter oportet se habere, et hic sidetur bene esse dictum; aut enim ubique ea quae est contradictionis aut nusquam; quibus uero non est contraria, de his est quidem falsa ea quae est uerae opposita, ut qui hominem non putat hominem falsus est. Si ergo hae contrariae sunt, et aliae contradictionis.

Amplius similiter se habet boni quoniam bonum est et non boni quoniam non bonum est, et super has boni quoniam non bonum est et non boni quoniam bonum est. Illi ergo quae est non boni quoniam non bonum uerae opinioni quae est contraria? Non enim ea quae dicit quoniam malum est; simul enim aliquando erit uera, numquam autem uera uerae contraria est; est enim quiddam non bonum malum, quare contingit simul esse ueras. At uero nec illa quae est 'non malum'; simul enim et haec erunt. Relinquitur ergo ei quae est non boni quoniam non bonum contraria quae est non boni quoniam bonum. Quare et ea quae est boni quoniam non bonum ei quae est boni quoniam bonum.

Manifestum ergo est quoniam nihil interest nec si uniuersaliter ponamus affirmationem; huic enim uniuersalis negatio contraria ent, ut opinioni quae opinatur quoniam omne quod est bonum bonum est, uel quoniam nihil eorum quae bona sunt. Nam eius quae est boni quoniam bonum, si uniuersaliter sit bonum, ea est quae opinatur quicquid bonum est quoniam bonum est. Similiter autem et in non bono.

Quare si in opinione se sic habet, sunt autem hae quae sunt affirmationes et negationes notae eorum quae sunt in anima, manifestum est quoniam etiam affirmationi contraria quidem negatio circa idem uniuersalis, ut ei quae est quoniam omne bonum bonum est nel quoniam omnis homo bonus ea quae est uel quoniam nullum uel nullus, contradictorie autem aut non omnis aut non omne. Manifestum est autem quoniam et ueram uerae non contingit esse contrariam nec opinionem nec contradictionem; contraria enim sunt quae circa opposita sunt, circa eadem autem contingit uerum dicere eundem; simul autem eidem non contingit inesse contraria.