Jump to content

De interpretibus divinarum Scripturarum (Notkerus Balbulus)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De interpretibus divinarum Scripturarum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131


De interpretibus divinarum Scripturarum

De interpretibus divinarum Scripturarum (Notkerus Balbulus), J. P. Migne 131.1003A

NOTATIO NOTKERI DE ILLUSTRIBUS VIRIS QUI EX INTENTIONE SACRAS SCRIPTURAS EXPONEBANT, AUT EX OCCASIONE QUASDAM SENTENTIAS DIVINAE AUCTORITATIS EXPLANABANT SCRIPTA AD SALAMONEM, DISCIPULUM SUUM, POSTEA CONSTANTIENSIS ECCLESIAE EPISCOPUM. Cum prudens sis et prudentis nomen haeredites, miror te res ineptas repetere, quod tibi quia dissuadere nequeo quod hortaris, aggrediar, prius improperando commonens; quia, si me audisses, omnes auctores nostros notissimos haberes. In hoc autem et meae stultitiae et tuae verecundiae consulendum putavi; ut, cum ego utilia possim scribere et tu optima sis dignus accipere, in talibus ineptiis nomen utriusque sub clausura silentii premeretur. Vide ne tu nos diffamare velis vilissime. ↑

CAP. I.-- De iis qui in Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, etc., scripserunt.

Si scire desideras quid Hebraei de historica Geneseos explanatione sentiant, scrutare librum Hieronymi qui intitulatur: Hebraicarum Quaestionum, juxta Septuaginta duntaxat Interpretum translationem; 131.0995A| si vero moralitatem requiris, Origeni intende; si disputationem Augustini duodecim libros peragrare non lasseris; si defensionem Creatoris et antiquorum Patrum contra blasphemias calumniatorum, lege ejusdem Augustini libros duos adversus Manichaeos, et alios duos contra Faustum, et undecimum, duodecimum, decimum tertium, decimum quartum ipsius de Civitate Dei, prophetico Spiritu conscriptos; si creaturarum pulchritudine delectaris, Exameron Ambrosii, ut jocularis es, pro ludo relegere consuescas; si medulla ejusdem libri dulcissima pasci volueris, et ipsius ratione veritatis jocundari cupieris, Bedam tenacissima memoria retinere labora. Quod si excerptum Paterii, quod de libris beati Gregorii per ordinem singulorum librorum deflorando 131.0995B| confecit, unquam reperire potueris, illud tibi ad omnimodam sufficiet sapientiam. In Exodum et in Leviticum homilias Origenis mire disputatas ediscere labora; in totum Eptaticum septem libros Augustini Quaestionum, et alios sex Locutionum de diversitate interpretum. Et quod prae omnibus utile tibi puto acquirere, Eugippium, qui ex omnibus libris profundissimi et penetrabilissimi ejusdem Augustini in omnem auctoritatem Scripturae utilissimum et valde necessarium volumen collegit, in quo multa mysteria de Genesi, de Exodo, de Levitico, de Numero, de Deuteronomio, Josue, et Judicibus, Samuele et Malachim, et prophetis reserata reperies: Licet in omnes prophetas laborantissimus et desudantissimus studioso lectori sufficiat Hieronymus, 131.0995C| cujus si volueris esse discipulus, fastidium quod tibi de librorum taedio coaluit, reticere debebis, ut ferventissima lectio ferventi congruat discipulo. Haec de lege et prophetis.

CAP. II.-- De his qui Psalterium, Proverbia, Ecclesiasten et Cantica canticorum exposuerunt.

De hagiographis vero in sequenti doceberis: quorum primum est Psalterium juxta circumcisionem. Apud nos vero propter Christum ex eo natum, David est caput omnium prophetarum. In cujus librum plurima multi senserunt. De quibus primus et praecipuus est Origenes apud Graecos, Augustinus apud nos, ex cujus libris Prosper, ut accepimus, Aquitanus episcopus, utilissimum volumen studiosis excerpsit, cui multa de aliorum opusculis intexuit, 131.0995D| ut statim in principio praefationem de homilia sancti Basilii posuerit. In eumdem librum et Arnobius rhetor sui nobis ingenii monumentum reliquit. In ipsum et Hilarius Pictaviensis episcopus scripsit. In cujus explanationem Cassiodorus senator, cum multa disseruerit, in hoc tantum videtur nobis utilis, quod omnem saecularem sapientiam, id est, schematum et troporum dulcissimam varietatem in eo latere manifestat. Super omnia vero ad intellectum hujus prophetiae juvat, si quis Psalterium quod beatus Hieronymus de Hebraico in Latinum vertit memoriae commendare voluerit. In Proverbia Salomonis Hieronymus breves sententias dereliquit, quae quasi paucissima grana causa segetum fuere 131.0996A| maximarum quas Beda noster demessuit et collegit. Scripsit idem Hieronymus in Ecclesiasten juxta traditionem Septuaginta Translatorum, hoc est, Vulgatam Interpretationem. Hebraei enim dicunt eos non amplius interpretatos fuisse quam Moysi quinque libros. Huic ergo expositioni acutissime debes intendere, ut eam ad intellectum modernae lectionis possis derivare quia nihil aliud apud Latinorum aliquem super eumdem librum reperies, nisi tantum pauca testimonia in libris beati Gregorii cum expositione posita. In Cantica canticorum interpretatur sanctus Hieronymus duas homilias Adamantii, in quarum praefatione hoc praemisit: Origenes, cum in caeteris alios vicerit, in Canticis canticorum seipsum vicit. Quam interpretationem, 131.0996B| quia ipse morte praeventus, nobis transferre non potuit; hanc tibi vicissitudinem nostri laboris et multimodae servitutis impono ut si aliquando sumptibus abundaveris et alicujus hominis Latina et Graeca lingua eruditi amicitia usus fueris, ab eo extorqueas ut explanationes latinis, et barbaris pro maximo munere vel praeda famosissima transferre non gravetur. Interim lege Libellum Justi Lugdunensis episcopi in epithalamium, brevem quidem verbis, sed spiritualibus plenum sententiis. Quod si Romana facundia barbarorum hominum scripta contempserit, nobis barbaris expositio Bedae in eumdem librum sufficere debebit. Quem naturarum dispositor Deus, qui quarta die mundanae creationis solem ab oriente produxit, in sexta 131.0996C| aetate saeculi novum solem ab occidente ad illuminationem totius orbis direxit. Si vero Romanarum etiam deliciarum opipari convivio delectaris, quidquid Gregorius papa dulce super hoc respersum latissime reliquit, idem Beda in brevissimo ferculo avidis glutiendum composuit.

CAP. III.-- De interpretibus libri Sapientiae, Jesu filii Sirach, Job, Tobiae, Esdrae, Judith, Esther, Paralipomenon et Machabaeorum.

De libro, qui Sapientia Solomonis inscribitur, nullius auctoris expositionem, nisi tantum per occasionem aliorum librorum pauca testimonia explanata cognovi; quippe qui ab Hebraeis penitus respuitur et apud nostros quasi incertus habetur, tamen, quia priores nostri eum propter utilitatem doctrinae 131.0996D| legere consueverunt, et Judaei eumdem non habent, Ecclesiasticus etiam apud nos appellatur. Quod de hoc, id etiam de libro Jesu filii Sirach sentias oportet, nisi quod is ab Hebraeis et habetur et legitur. Difficillimum librum beati Job prophetae ab omnibus magistris anterioribus intactum apostolicus noster Gregorius ita exposuit, ut super historiae fundamentum moralitatis construeret aedificium, et anagoges imposuerit culmen praestantissimum. Cui libro tam multa de omnibus divinae auctoritatis scriptis testimonia intexuit et intexta dissolvit, ut hujus occasione Vetus et Novum Testamentum videatur exposuisse. Quod si propter inopiam rei familiaris, vel saecularium rerum occupationem, vel 131.0997A| etiam palatii assiduitatem et militiae laborem tibi aspirare non suppetit aut vacare, excerptum Ladkeni Hiberniensis inquire, et post explanationem testimoniorum in medium adductorum nihil tibi invenies ad plenum intellectum deesse. In diversis etiam locis diversa tum collecta, tum excerpta de hoc et aliis scriptis, si requisieris, invenire poteris de quibus postea dicetur. In librum Tobiae et Esdrae Beda presbyter aliqua scripsit magis jucunda quam necessaria, quippe qui simplicem historiam vertere conatus est in allegoriam. De libro Judith, et Esther et Paralipomenon quid dicam, a quibus vel qualiter exponantur, cum etiam ipsa in eis littera non pro auctoritate, sed tantum pro memoria et admiratione habeatur? Idem de Libris Machabaeorum 131.0997B| suspicari poteris.

CAP. IV.-- Quinam Novi Testamenti libros ex professo interpretati sint.

De Novo autem Testamento scire debebis, quia licet remotis litterae grossioris integumentis lucidum cunctis ad intelligendum videatur, nusquam tamen periculosius erratur, nisi reverentissima humilitate discatur. Ergo in Matthaeum Hieronymus tibi sufficiat; in Marcum pedissequum Matthaei, Beda pedissequus Hieronymi; in Lucam soligradum Beda latigradus, adeo ut omne quod ipsum reperit Evangelium, volumen compingeret in unum. Joannem Caelipetam nubivolus Augustinus paribus alis insecutus est. Praeter haec est liber Augustini de Sermone Domini in Monte secundum Matthaeum. Alius Quaestionum 131.0997C| in totum Evangelium. Insuper et Eugippi Collectarium. Praeterea Homiliae Joannis Chrysostomi, Origenis, Augustini, Gregorii, Maximi, Leonis, Bedae et responsiones Hieronymi ad interrogationes Algasiae et Denobiae: si tamen mox sacerdos futurus, dignaris legere libros ad eruditionem feminarum directos. Sed tu, juvenculus, non dedigneris legere quod Hieronymus senex dignatus est scribere. In Epistolam ad Romanos multa et mira scripsit Origenes, quibus adversarii ejusdem prava quaedam inseruerunt, quorum unum, sicut nuper tibi in aurem diffudi, ipse in eodem volumine acerrime condemnat. Ambrosius Mediolanensis episcopus in Evangelium secundum Lucam, et in omnes Epistolas Pauli breves commentarios reliquit; 131.0997D| sed explanationem ad Hebraeos Epistolae ejus volumini insertam non eum scripsisse multi contendunt, quod et veritas comprobat. Item Pelagius breves sententiolas in easdem scripsit epistolas. Hieronymus latissimos tractatus ad Galatas, ad Titum, ad Philemonem dereliquit. Idemque Hieronymus et Augustinus episcopus, prout interrogati fuerant, de diversis in Apostolum quaestionibus valde proficuas conscripserunt epistolas. Super Actus apostolorum lege Bedam presbyterum; In Epistolam Joannis, Augustinum, in qua explanatione qui sit Christianus agnosces. In septem epistolas (quae dicuntur canonicae) interpretationem Bedae presbyteri require, et ejusdem dilucidationem 131.0998A| obscurissimae visionis potius quam revelationis beati Joannis; cujus tamen expositionis Augustinum, Hieronymum et Gregorium seminaria esse noveris; licet idem Beda saepissime Tychonii Donatistae se dicat explanationem suo volumini inseruisse, in quo multa quoque Primasii discipuli sancti Augustini dicta posuit, ut facile potuerit advertere qui eosdem tractatores curaverit recitare. Si glossulas volueris in totam Scripturam divinam, sufficit Rabanus Moguntiacensis archiepiscopus.

CAP. V.-- De iis qui ex occasione disputationis propriae quasdam sententias divinae auctoritatis explanaverunt.

Hactenus de his scriptoribus dixisse sufficiat qui ex intentione sacras Scripturas elucidare conati 131.0998B| sunt. Nunc autem de his doceberis qui ex occasione disputationis propriae quasdam sententias divinae auctoritatis explanaverunt. Augustinus in libris innumeris quos conscripsit, prout se locorum et rerum obtulit occasio, omnem pene, imo vere, sanctam Scripturam exposuit. Cujus rei probamenta sunt libri Confessionum ejus, numero tredecim. Liber optimus de Bono naturae. De Utilitate credendi. Quaestiones de Proverbiis Salomonis et caeteris Scripturis. Item de Gratia, de Libero Arbitrio, et Enchiridion, hoc est, de fide, spe et charitate, in quibus vel maxime intellectus Scripturarum elucet et in aliis mille libris ipsius, sicut ante nos dictum est: Si Augustinus adest, sufficit ipse tibi. Speculum ejus require. Quid dicam de Cassiano? Si 131.0998C| tamen aliquando monachos fastidire desieris, qui in viginti quatuor libris Collationum quos totidem senioribus Apocalypseos Joannis comparat, ita et propter octo principalium vitiorum occasionem de lege et prophetis disputat, ut eum omnia tractanda suscepisse non dubites. Qualiter vero Evangelia et apostolorum scripta disseruerit nullus credere poterit, nisi qui lectioni earumdem collationum studiosus institerit. Quam tamen doctrinam professionis suae memor, Patrum sanctitati, non suae scribit industriae. Libri Isidori Hispaniensis episcopi, Etymologiarum nomine titulati, omnimoda te perficiunt scientia. Item Sententiarum ejus utilissimus liber occurrit. Item alius de Patribus Veteris et Novi Testamenti. Item alius de Officiis et ordinibus ecclesiasticis, 131.0998D| qui tibi mox Dei gratia futuro sacerdoti maxime sunt necessarii, in quibus omnem rationem et nomina singularum festivitatum et jejuniorum reperies, ut praeco Dei populis futuras stationes praenuntiare possis in Keriki quia si non annuntiaveris populo, qui speculatoris officium desideras veneritque gladius et tulerit eum, ipse in iniquitate sua morietur, sanguis autem ejus de manu tua requiretur (Ezech. XXXIII).

CAP. VI.-- De libris ornando sacerdotio necessariis, epistolographis, etc.

Ergo quia sese obtulit occasio ut in hoc loco de ministerio, quod subiturus esse te attentius instruere debeam, et me imparem tantae rei agnosco, quippe 131.0999A| qui nec vitam propriam custodire, nec quae aliquantum sentio idonee valeo proferre, mitto te ad librum beati Gregorii papae, qui appellatur Regula pastoralis, sed meo, imo ut credo, ejus et omnium sapientium judicio melius et verius Speculum nuncupari potuisset, in quo omnis homo seipsum inveniet quasi depictum, et praecipue episcopi et presbyteri, ita ut omnis homo non solum sermones et opera, sed et cogitationes et affectus, quos quisque vel antea, vel in ipso sacerdotio conceperit, quasi viventes vel ambulantes ostenderit. In quo libro tam multa de Novo et Veteri Testamento posuit et exposuit; ut si eum memoriae commendaveris, omnium librorum scientia refertus esse videaris. Ex hoc ergo trutinari debes et examinari utrum, ob animae tuae salutem, 131.0999B| sacerdotium declinare, et eorum periculum quos corrigere nequiveris fugere, vel propter tui custodiam, quia ministerium ipsum vitiis te subjacere prohibet et eorum quos convertere poteris lucrum subire debeas, vel ambire, licet hoc verbum periculosissimum sit et foedissimum, nedum etiam in efficientiam apud Christianos veniat et maxime sacerdotes. Habes Eucherium, nescio, utrum ipsum quem beatissimus Augustinus presbyterum ex Hispania veteri morbo calculi laborantem per sanctissimum Stephanum in libro vigesimo secundo de Civitate Dei narrat curatum, an alium episcopum vel doctorem, qui multas et utilissimas interpretationes, tropologias et anagoges sacrarum Scripturarum proposuit et dissolvit. Quid dicam de Albino, magistro Caroli imperatoris? 131.0999C| qui, ut tu ipse fateri solitus es, nulli secundus esse voluit, sed in gentilibus et sacris litteris omnes superare contendit. Ille talem grammaticam condidit, ut Donatus, Nicomachus, Domisitheus et noster Priscianus in ejus comparatione nihil esse videantur. Sed tibi stulto idem de dialectica, fide, et spe et charitate multa disputavit, adeo ut etiam in Evangelium Joannis manum mittere praesumeret. Scripsit enim ad amicos plurima, praecipue ad Witonem. Epistolas vero ejus tibi commendare non audeo, quia tibi puerulo cum supercilio scriptae videntur. Sed ego ita non sentio, quia ille juxta auctoritatem suam qua omnes post regum potentissimum praecellebat, et locutus est, et vixit et scripsit. Commendo epistolas Hieronymi non illius Graeci pagani idololatrae, 131.0999D| sed nostri ecclesiastici cultoris veri Dei; in quibus omnem serietatem, miram joculationem, Scripturarum sacrarum explanationem, virginitatis et viduitatis exhortationem, lapsorum sublevationem, clericorum et monachorum ac virginum, imo et fornicariarum modernarum insectationem tam vehementem reperies, ut, si te ipsum clericum esse memineris, non sit quod monachis et sanctimonialibus objicere possis. Sed unam illam aetati, progenitoribus et proximis, indoli et ministerio tuo congruentissimam commendo epistolam ad Nepotianum, cognatum Heliodori episcopi, qui futurus post avunculum suum sperabatur episcopus, et subita morte praereptus est, ut secundum talem institutionem qualiter 131.1000A| eum instruxit vivere studeas, et non post matris tuae consobrinum anhelare ad episcopatum, sed timere et praeparare te satagas ad conspectum Dei, quia, sicut omnibus, incerta est tibi hora exitus tui.

CAP. VII.-- De metrorum, hymnorum, epigrammatumque conditoribus.

Si vero etiam metra requisieris, non sunt tibi necessariae gentilium fabulae, sed habes in Christianitate prudentissimum Prudentium de mundi exordio, de martyribus, de laudibus Dei, de Patribus Novi et Veteris Testamenti dulcissime modulantem, virtutum et vitiorum inter se conflictus tropologica dulcedine suavissime proferentem, contra haereticos et paganos acerrime pugnantem: Alcwinus vero, nomine 131.1000B| Avitus [ ita Cod., alias Alcimus], licet historiam Geneseos quasi solam assumpserit, tamen omnia nostra dulcissimo carmine decantavit, et pulcherrimum librum de Virginitate ad sororem suam descripsit, et alium de Institutione mortalium, pro quo tu legisti Catonianum; sed quantocius facito tuum esse. Juvencum et Sedulum oratorem, hymnosque Ambrosianos scio quia jam memoriae commendasti. Quod si scriptores ecclesiasticos nosse desideras, inani labore tabescis, cum hodieque et usque in finem saeculi non desint qui utilia scribere possint. Si tamen antiquos auctores nosse volueris, lege librum beati Hieronymi de Illustribus Viris a sancto Petro usque ad seipsum, et Gennadii Toletani episcopi ab Ambrosio usque ad eumdem Gennadium. Vale, et 131.1000C| aliquando tibi satis sit exhausti. Sed quid tibi aviditatem tuam imputo cum meam socordiam ipse reprehendo? Modo Deus, qui omnia tibi prosperat, Prosperum mihi perduxit ad memoriam, cujus epigrammata, licet invitus, habes in corde descripta. Libros autem ejus de Vita activa et contemplativa nescis adhuc, quos si didiceris et observaveris (ut tandem aliquando aperiam quid jugiter sacerdotii nomine significem) episcopatu dignissimus eris. Eheu! sed mihi tum quam molliter ossa quiescent! Iterum iterumque valeto.

CAP. VIII.-- De libro Consensus evangelistarum, et de Fide ad Petrum S. Augustini.

 Lernaeae paludi, hydrino capiti, seu certe rogo flagrante te comparaverim, quorum singula, aliud, quo 131.1000D| crebrius obturatur saepius erumpit; aliud, succiso uno mille capitibus pullulascit; alius, quo plura ligna voraverit, amplius voranda desiderat: Ita et tu, cum in uno tibi satisfecero, alia et alia nova et impossibilia debilissimae cervici subeunda non exhorrescis, non times, non expavescis, non saltem misericordia motus desinis imponere. Apto ergo infirmos humeros gravi sarcinae, pii provisoris mei est hac me quandocunque relevare. Quod tamen ita dictum noveris ante Deum, ut si quae mihi fraterne injungere et non imperatorie volueris imponere, quoad vivam, ad voluntatem tuam cupio promptissimus esse. Ordinatione Dei (ut credo) non humana voluntate factum est quod libri sancti Augustini de Symphonia, ut ipse 131.1001A| illis nomen imposuit, vel anaphonia evangelistarum, ut adversarii garriunt, incommemoratos reliqui, quatenus de his modo latius aliquid instruere te occasionem capiam. Primus itaque ex eis non de sui materia, sed de sequentibus nomen accepit; ipse enim, quodcunque ei vocabulum imposueris, omnia supergreditur. Quod si enim galeam vel thoracem Veteris ac Novi Testamenti nuncupare volueris, hoc nomen ipsi minus idoneum reperies, cum eum contra haereticos et omnes idololatras, sed et falsos fratres clypeum aereum clavis aureis compactum et argento purissimo vestitum esse, seu nimium ignitum contra ligna arida, fenum, stipulamque (I Cor. III), didiceris, vel armamentarium omnimodi generis telorum adversus humanae spiritualisque nequitiae coetum 131.1001B| (Ephes. VI) oculis et experimento probaveris. De sequentibus autem quid loquar? qui ita veritatis ipsius ratione subnixi sunt ut si eos memoriae commendaveris omnibus semper et ubique Evangelii contradictoribus ipse jam filius Evangelii contradicere possis; in quibus et multas sententias cum lucidissimis explanationibus positas invenies. Est etiam alius liber ejusdem Augustini de Fide ad Petrum diaconum ita dispositus ut, si eum firmiter comprehenderis, invictum te adversus omnes haereses, quae hactenus exortae vel post oriturae sunt, reddat victoremque constituat.

CAP. IX.-- De libris S. Prosperi Aquit.

Pulcherrimo operi Prosperi de Promissis et Praedictis 131.1001C| Dei operam impende, quod ipsum noveris regulam omnium divinarum Scripturarum, quid in his tantum historice factum, quid historice quidem factum, sed quomodo moraliter, vel juxta anagogen sit factum, quid tantummodo futurum et quid in hoc tempore, quid sub Antichristo vel post ejus perditionem, quid in futuro saeculo reprobis et electis communiter praedictum, quid solis electis specialiter sit promissum. In quo volumine multa vera etiam ex libris ethnicorum de consummatione saeculi et commutabilium translatione utiliter inserta reperies. Item libris ejusdem de Gratia et Libero Arbitrio acutissime intende, quos ille ex innumeris sancti Augustini et aliorum Patrum libris quasi in brevissima tabula quamdam, vel potius veram cosmographiam 131.1001D| depinxit; quia videlicet homo non juxta philosophos minor est mundus, sed major, cum non homo propter mundum, sed mundus propter hominem sit factus.

CAP. X.-- De iis qui vitas et passiones apostolorum ac martyrum conscripserunt.

Praeterea debes agones et victorias sanctorum martyrum diligentissime perquirere, ut eorum exemplo non tantum illecebras mundi respuere, sed et animam pro Christo ponere et cruciatus corporis pro nihilo ducere, Dei gratia et sancti Spiritus inhabitatione, consuescas: primumque praecipuorum apostolorum Petri et Pauli, Andreae et Jacobi fratris Joannis, sed et Jacobi fratris Domini. Historiis 131.1002A| vero quae sunt de Andrea et Joanne, sed et passionibus reliquorum Apostolorum, auctoritatem derogat Ecclesia. Quarum tamen passionum Bartholomaei verisimillimam, seu certe veracissimam noveris. Historia vero de Petro et Paulo, et eorum discipulis Processo et Martiniano carcerariis, Nicomede presbytero, Nereo et Achileo, Marone, Victorino, Euticete, Marcello, Petronella, Felicula, Domitilla, Potentia et Euphrosyna, pro omnium aedificatione legitur. Sed et liber Hermae, qui Pastor inscribitur, liber autem sub nomine Clementis respuitur. Post apostolos sequitur passio de sancto Clemente. Dehinc mirabilis liber de sancto Alexandro, Eventio et Theodulo, Hermete, Quirino et caeteris.

CAP. XI.-- De chronographis ecclesiasticis et bibliothecariis.

131.1002B| Est et historia, quae dicitur Ecclesiastica, Eusebii episcopi Caesariensis, et Hieronymi nostri a nativitate Domini, non solum omnimodas per orbem terrarum sanctorum passiones continens, sed et alia quaecunque memoria digna videbantur usque ad ipsum Hieronymum, qui, quod mihi injunxisti, de paucis ipse scripsit librum de Illustribus Viris omnium a se ipso usque ad sanctum Petrum, commemorans quid singuli scriptum reliquerunt. Post quem, Gennadius Toletanus episcopus alium non dissimilem usque ad semetipsum composuit. Est et alia historia, quae Tripartita nuncupatur pro eo quod Cassiodorus senator Romanus de tribus scriptoribus, Socrate videlicet, Sozomeno et Theodorito 131.1002C| quae praecipua videbantur in unum volumen compegit. Passionem sancti Laurentii si integram et non particulatim reperire quiveris, quanta bella et quot victorias martyrum invenies. Polychronii videlicet Babylonii episcopi de Perside cum presbyteris et diaconibus, regulorum quoque Abdon et Sennen, quando etiam non persecutione, sed vastitate per Decium facta Caesarem abolita est in illis partibus religio Christiana. Qui Romam regressus ibi omnes Christianos quos invenire posset, diversis poenis interemit. Sed, quod moliebatur, Christianum nomen auferre tanta caede non potuit; quin etiam in Perside, licet multo post tempore, Christianitatis cultus per Cyriacum diaconum Romanum est recuperatus, temporibus scilicet Diocletiani Caesaris 131.1002D| et filiorum ejus, Maximini scilicet in Oriente et Maximiniani in Occidente, qui super omnes nestrae fidei fuere persecutores. Sed Ecclesiam super firmitatem fundatam petrae, licet concutere, tamen, quod praecipue cupierunt, dejicere nequiverunt, sicut neque post eos detestandus apostata Julianus. Quo coelitus interempto, quasi post rigidissimam hyemem verni flores in terra nostra apparere coeperunt qui prius quasi in theca vel cortice clausi tenebantur, Basilius scilicet Cappadocum episcopus et fratres ejus mirabiles, Gregorius, Athanasius Alexandrinus episcopus, Joannes Constantinopolitanus episcopus. Deserta quoque omnia novos fructus edidere, Paulos quoque et Antonios, Macarios 131.1003A| utique, et Serapionas et viginti quatuor seniores cum infinita multitudine sub eorum umbraculo germinantium.

CAP. XII.-- Ecclesiam Occidentalem sanctorum multitudine Orientali nequaquam inferiorem esse docet. Commendat lectionem Prisciani, Josephi et Hegesippi.

Occidens etiam ipse, licet sero, tandem tamen aliquando in germen erupit, Martinum Pannoniis ortum, et non solum Germaniam, vel Italiam seu Gallias sua praesentia illuminantem, sed etiam omnes Orientales, ipsis testibus, claritate luminis superantem. Quos etiam magister ejus Hilarius corporaliter illustrandos adiit. Deo gratias. Credo quia aequiparaverit nostra tarditas eorum prioratum, 131.1003B| cum intueor Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, 131.1004A| viventem nostrum, defunctum nostrum, ne sterilis Africa de tanta fecunditate se audeat jactitare; Maximum, Clarum, Simplicianum, Eusebium, Aurelium, Severum, Severinum, Briccium, Paulinum Treverensem et Nolanum, quasi astra simul procedentes, et circa finem noctis alios multo plures quorum etiam nomina virtutum sunt praesaga; Congellos scilicet qui interpretantur Fausti; Columbas, Columbanos, Gallos, Gregorium quintum, nomen Chrysostomi Graecis auferentem: Benedictos, Honoratos, Libertinos, Othmaros nostrum et Belgicum. Caeterum, si et gentilium auctores nosse desideras, Priscianum lege; Josephi vero Judaici historias et Hegesippi nostri legendas. Et finem libello impono. Amen. Explicit