Jump to content

De inventione/Liber I

Unchecked
E Wikisource


[1] Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. Nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum facilius eloquentia comparatas.

Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. Quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur.

[2] Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum.

Nam fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus.

Quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos.

[3] Ac mihi quidem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.

Age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent? Profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim optineret propter vetustatem.

Ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit.

Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus.

[4] Veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximae res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. Quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. Itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquentiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudicio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. Hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum.

Quare mihi videntur postea cetera studia recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius erat retinendum et studiosius ad augendum.

[5] Nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosus et illis resistendum fuit et rei publicae consulendum. Quod nostrum illum non fugit Catonem neque Laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio esset, eloquentia.

Quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint, cum praesertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. Nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur.

Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam comparatur, non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt.

Sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, de materia, de partibus. Nam his rebus cognitis facilius et expeditius animus unius cuiusque ipsam rationem ac viam artis considerare poterit.

[6] Civilis quaedam ratio est, quae multis et magnis ex rebus constat, eius quaedam magna et ampla pars est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vocant. Nam neque cum iis sentimus, qui civilem scientiam eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui eam putant omnem rhetoris vi et artificio contineri, magnopere dissentimus. Quare hanc oratoriam facultatem in eo genere ponemus, ut eam civilis scientia partem esse dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse dicere adposite ad persuasionem; finis persuadere dictione. Inter officium et finem hoc interest, quod in officio, quid fieri, in fine, quid effici conveniat, consideratur. Ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite, finem sanare curatione, item, oratoris quid officium et quid finem esse dicamus, intellegimus, cum id, quod facere debet, officium esse dicimus, illud, cuius causa facere debet, finem appellamus.

[7] Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars et ea facultas, quae conficitur ex arte, versatur, ut si medicinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in his omnis medicina versetur, item, quibus in rebus versatur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis rhetoricae nominamus. Has autem res alii plures, alii pauciores existimarunt. Nam Gorgias Leontinus, antiquissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem optime posse dicere existimavit; hic infinitam et inmensam huic artificio materiam subicere videtur.

Aristoteles autem, qui huic arti plurima adiumenta atque ornamenta subministravit, tribus in generibus rerum versari rhetoris officium putavit, d e m o n s t r a t i v o, d e l i b e r a t i v o, i u d i c i a l i. Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem aut vituperationem; deliberativum, quod positum in disceptatione civili habet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut petitionem et recusationem. Et, quemadmodum nostra quidem fert opinio, oratoris ars et facultas in hac materia tripertita versari existimanda est.

[8 ] Nam Hermagoras quidem nec quid dicat attendere nec quid polliceatur intellegere videtur, qui oratoris materiam in causam et in quaestionem dividat, causam esse dicat rem, quae habeat in se controversiam in dicendo positam cum personarum certarum interpositione; quam nos quoque oratori dicimus esse adtributam (nam tres eas partes, quas ante diximus, subponimus, i u d i c i a l e m, d e l i b e r a t i v a m, d e m o n s t r a t i v a m).

Quaestionem autem eam appellat, quae habeat in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione, ad hunc modum: "ecquid sit bonum praeter honestatem?" "Verine sint sensus?" "Quae sit mundi forma?" "Quae sit solis magnitudo?" Quas quaestiones procul ab oratoris officio remotas facile omnes intellegere existimamus; nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumpta intellegimus, eas sicut aliquas parvas res oratori adtribuere magna amentia videtur.

Quodsi magnam in his Hermagoras habuisset facultatem studio et disciplina comparatam, videretur fretus sua scientia falsum quiddam constituisse de oratoris artificio et non quid ars, sed quid ipse posset, exposuisse. Nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo rhetoricam citius quis ademerit, quam philosophiam concesserit: neque eo, quo eius ars, quam edidit, mihi mendosissime scripta videatur: nam satis in ea videtur ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse et nonnihil ipse quoque novi protulisse; verum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit, multo maximum ex arte dicere, quod eum minime potuisse omnes videmus.

[9] Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.

I n v e n t i o est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant;

d i s p o s i t i o est rerum inventarum in ordinem distributio;

e l o c u t i o est idoneorum verborum [et sententiarum] ad inventionem accommodatio;

m e m o r i a est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio;

p r o n u n t i a t i o est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio.

Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, quibus ostendere possimus genus et finem et officium huius artis, aliud in tempus differemus; nam et multorum verborum indigent et non tanto opere ad artis descriptionem et praecepta tradenda pertinent. Eum autem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere existimamus. Ac mihi quidem videtur coniuncte agendum de materia ac partibus. Quare inventio, quae princeps est omnium partium, potissimum in omni causarum genere, qualis debeat esse, consideretur.

[10] Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet quaestionem. Eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, constitutionem appellamus. C o n s t i t u t i o est prima conflictio causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc modo: "Fecisti"; "Non feci" aut "Iure feci". Cum facti controversia est, quoniam coniecturis causa firmatur, constitutio coniecturalis appellatur. Cum autem nominis, quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva nominatur. Cum vero, qualis res sit, quaeritur quia et de vi et de genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur. At cum causa ex eo pendet quia non aut is agere videtur, quem oportet, aut non cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, translativa dicitur constitutio, quia actio translationis et commutationis indigere videtur. Atque harum aliquam in omne causae genus incidere necesse est; nam in quam rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae. Quare eam ne causam quidem convenit putari.

[11] Ac facti quidem controversia in omnia tempora potest tribui, nam quid factum sit, potest quaeri, hoc modo: occideritne Aiacem Ulixes; et quid fiat, hoc modo: bonone animo sint erga populum Romanum Fregellani; et quid futurum sit, hoc modo: si Carthaginem reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad rem publicam perventurum.

N o m i n i s est controversia, cum de facto convenit et quaeritur, id quod factum est quo nomine appelletur. Quo in genere necesse est ideo nominis esse controversiam, quod de re ipsa non conveniat; non quod de facto non constet, sed quod id, quod factum sit, aliud alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet. Quare in eiusmodi generibus definienda res erit verbis et breviter describenda, ut, si quis sacrum ex privato subripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus; nam id cum quaeritur, necesse erit definire utrumque, quid sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare oportere atque adversarii dicunt.

[12] G e n e r i s est controversia, cum et, quid factum sit, convenit et, quo id factum nomine appellari oporteat, constat et tamen, quantum et cuiusmodi et omnino quale sit, quaeritur, hoc modo: iustum an iniustum, utile an inutile, et omnia, in quibus, quale sit id, quod factum est, quaeritur sine ulla nominis controversia.

Huic generi Hermagoras partes quattuor subposuit, deliberativam, demonstrativam, iudicialem, negotialem. Quod eius, ut nos putamus, non mediocre peccatum reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut, si taciti praeterierimus, sine causa non secuti putemur aut, si diutius in hoc constiterimus, moram atque impedimentum reliquis praeceptis intulisse videamur.

Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus esse et pars non potest. Deliberatio autem et demonstratio genera sunt causarum. Nam aut nullum causae genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demonstrativum et deliberativum. Nullum dicere causae esse genus, cum causas esse multas dicat et in eas praecepta det, amentia est; unum iurididiciale autem solum esse qui potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsae similes inter se sint et ab iudiciali genere plurimum dissideant et suum quaeque finem habeat, quo referri debeat? Relinquitur ergo, ut omnia tria genera sint causarum. [Deliberatio et demonstratio non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Male igitur eas generalis constitutionis partes esse dixit.]

[13] Quodsi generis causae partes non possunt recte putari, multo minus recte partis causae partes putabuntur. Pars autem causae est constitutio omnis; non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur. At demonstratio et deliberatio generis causae partes non possunt recte putari, quod ipsa sunt genera; multo igitur minus recte partis eius, quae hic dicitur, partes putabuntur.

Deinde si constitutio et ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est: [at si, quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est,] deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est. [Si igitur constitutio et ipsa et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et demonstratio neque constitutio neque pars constitutionis est.] Placet autem ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem; placeat igitur oportet demonstrationem et deliberationem non esse constitutionem nec partem constitutionis. Atque hoc eodem urguebitur, sive constitutionem primam causae accusatoris confirmationem dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam eum eadem omnia incommoda sequentur.

[14] Deinde coniecturalis causa non potest simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse et definitiva. Nec definitiva causa potest simul ex eadem parte eodem in genere et definitiva esse et translativa. Et omnino nulla constitutio nec pars constitutionis potest simul et suam habere et alterius in se vim continere, ideo quod una quaeque ex se et ex sua natura simpliciter consideratur, altera assumpta numerus constitutionum duplicatur, non vis constitutionis augetur. At deliberativa causa simul ex eadem parte eodem in genere et coniecturalem et generalem et definitivam et translativam solet habere constitutionem et unam aliquam et plures nonnumquam. Ergo ipsa neque constitutio est nec pars constitutionis. Idem in demonstratione solet usu venire. Genera igitur, ut ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes alicuius constitutionis.

Haec ergo constitutio, quam generalem nominamus, partes videtur nobis duas habere, iuridicialem et negotialem. Iuridicialis est, in qua aequi et recti natura aut praemii aut poenae ratio quaeritur; negotialis, in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur.

[15] Ac iudicialis quidem ipsa [et] in duas tribuitur partes, absolutam et adsumptivam. A b s o l u t a est, quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem; a d s u m p t i v a, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis adsumit. Eius partes sunt quattuor, concessio, remotio criminis, relatio criminis, comparatio.

C o n c e s s i o est, cum reus non id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur, postulat. Haec in duas partes dividitur, purgationem et deprecationem.

P u r g a t i o est, cum factum conceditur, culpa removetur. Haec partes habet tres, inprudentiam, casum, necessitatem.

D e p r e c a t i o est, cum et consulto peccasse reus se confitetur et tamen, ut ignoscatur, postulat; quod genus perraro potest accidere.

R e m o t i o criminis est, cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa et potestate in alium reus removere conatur. Id dupliciter fieri poterit, si aut causa aut factum in alium transferetur.

Causa transferetur, cum aliena dicitur vi et potestate factum, factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse facere dicitur.

R e l a t i o c r i m i n i s est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessierit.

C o m p a r a t i o est, cum aliud aliquid factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse commissum.

[16] In quarta constitutione, quam translativam nominamus, eius constitutionis est controversia, cum aut quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut quo iure aut quo tempore agere oporteat, quaeritur aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione actionis agitur. Huius constitutionis Hermagoras inventor esse existimatur, non quo non usi sint ea veteres oratores saepe multi, sed quia non animadverterunt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in numerum constitutionum. Post autem ab hoc inventam multi reprehenderunt, quos non tam inprudentia falli putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque obrectatione quadam inpediri.

Et constitutiones quidem et earum partes exposuimus, exempla autem cuiusque generis tum commodius exposituri videamur, cum in unum quodque eorum argumentorum copiam dabimus; nam argumentandi ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum causae statim poterit accommodari.

[17] Constitutione causae reperta statim placet considerare, utrum causa sit simplex an iuncta; et si iuncta erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex aliqua comparatione. simplex est, quae absolutam in se continet unam quaestionem, hoc modo: "Corinthiis bellum indicamus an non?" Coniuncta ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: "Utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus reddatur an eo colonia deducatur". Ex comparatione, in qua per contentionem, utrum potius aut quid potissimum [sit], quaeritur, ad hunc modum: "Utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint".

Deinde considerandum est, in ratione an in scripto sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae ex scriptionis genere nascitur. Eius autem genera quae separata sunt a constitutionibus, quinque sunt. Nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere, tum inter se duae leges aut plures discrepare, tum id, quod scriptum est, duas aut plures res significare, tum ex eo, quod scriptum est, aliud, quod non scriptum est, invenire, tum vis verbi quasi in definitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. Quare primum genus de scripto et sententia, secundum ex contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratiocinativum, quintum definitivum nominamus.

[18] R a t i o est autem, cum omnis quaestio non in scriptione, sed in aliqua argumentatione consistit.

Ac tum, considerato genere causae, [cognita constitutione,] cum simplexne an iuncta sit intellexeris et scripti an rationis habeat controversiam videris, deinceps erit videndum, quae quaestio, quae ratio, quae iudicatio, quod firmamentum causae sit; quae omnia a constitutione proficiscantur oportet.

Q u a e s t i o est ea, quae ex conflictione causarum gignitur controversia, hoc modo: "Non iure fecisti"; "Iure feci". Causarum autem est conflictio, in qua constitutio constat. Ex ea igitur nascitur controversia, quam quaestionem dicimus, haec: "Iurene fecerit?"

R a t i o est ea, quae continet causam, quae si sublata sit, nihil in causa controversiae relinquatur, hoc modo, ut docendi causa in facili et pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur matricidii, nise hoc dicat "iure feci; illa enim patrem meum occiderat", non habet defensionem. Qua ratione sublata omnis controversia quoque sublata sit. Ergo eius causae ratio est, quod illa Agamemnonem occiderit.

I u d i c a t i o est, quae ex infirmatione [et confirmatione] rationis nascitur controversia. Nam sit ea nobis exposita ratio, quam paulo ante exposuimus: "Illa enim meum," inquit, "patrem occiderat"; "At non," inquiet adversarius, "abs te filio matrem necari oportuit; potuit enim sine tuo scelere illius factum puniri". Ex hac deductione rationis illa summa nascitur controversia, quam iudicationem appellamus. Ea est huiusmodi: rectumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occidisset.

[19] F i r m a m e n t u m est firmissima argumentatio defensoris et appositissima ad iudicationem; ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi sui potissimum petere debuerint.

Et in ceteris quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia ratio non est - factum enim non conceditur -, non potest ex deductione rationis nasci iudicatio. Quare necesse est eandem esse quaestionem et iudicationem: "Factum est?", "Non est factum?", "Factumne sit?" Quot autem in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem necesse erit quaestiones, rationes, iudicationes, firmamenta reperire.

Tum his omnibus in causa repertis denique singulae partes totius causae considerandae sunt. Nam non ut quidque dicendum primum est, ita primum animadvertendum videtur; ideo quod illa, quae prima dicuntur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum causa, ex iis ducas oportet, quae post dicenda sunt. Quare cum iudicatio et ea, quae ad iudicationem oportet argumenta invenire, diligenter erunt artificio reperta, cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandae sunt ceterae partes orationis.

Eae partes sex esse omnino nobis videntur: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio.

Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos quoque primum in rationem exordiendi praecepta dabimus.

[20] E x o r d i u m est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem: quod eveniet, si eum benivolum, attentum, docilem confecerit. Quare qui bene exordiri causam volet, eum necesse est genus suae causae diligenter ante cognoscere.

Genera causarum quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum.

H o n e s t u m causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus;

a d m i r a b i l e, a quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt;

h u m i l e, quod neglegitur ab auditore et non magno opere adtendendum videtur;

a n c e p s, in quo aut iudicatio dubia est aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut et benivolentiam pariat et offensionem;

o b s c u r u m, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata.

Quare cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quoque dispari ratione in uno quoque dispari ratione in uno quoque genere necesse est. Igitur exordium in duas partes dividitur, in principium et insinuationem.

P r i n c i p i u m est oratio perspicue et protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem aut attentum.

I n s i n u a t i o est oratio quadam dissimulatione et circumitione obscure subiens auditoris animum.

[21] In admirabili genere causae, si non omnino infesti auditores erunt, principio benivolentiam comparare licebit. Sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem. Nam ab iratis si perspicue pax et benivolentia petitur, non modo ea non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. In humili autem genere causae contemptionis tollendae causa necesse est attentum efficere auditorem. Anceps genus causae si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa iudicatione exordiendum est. Sin autem partem turpitudinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata videatur. Cum autem erit honestum causae genus, vel praeteriri principium poterit vel, si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua firmissima ratione nostrae dictionis; sin uti principio placebit, benivolentiae partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. In obscuro causae genere per principium dociles auditores efficere oportebit.

Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quaeque rationibus res confici possit.

[22] Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa.

Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus; si crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus; si, quae incommoda acciderint aut quae instent difficultates proferemus; si prece et obsecratione humili ac supplici utemur.

Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptionem adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur; in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio [pecuniae] proferentur atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere; in contemptionem adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur.

Ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae proferentur, ut ne qua assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis exspectatio sit ostendetur.

Ab rebus, si nostram causam laudando extollemus, adversariorum causam per contemptionem deprimemus.

[23] Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos, qui audient, aut ad aliquos inlustres homines aut ad deos inmortales aut ad summam rem publicam pertinere; et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos atque exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt.

Dociles auditores faciemus, si aperte et breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Nam et, cum docilem velis facere, simul attentum facias oportet. Nam is est maxime docilis, qui attentissime est paratus audire.

Nunc insinuationes quemadmodum tractari conveniat, deinceps dicendum videtur. Insinuatione igitur utendum est, cum admirabile genus causae est, hoc est, ut ante diximus, cum animus auditoris infestus est. Id autem tribus ex causis fit maxime: si aut inest in ipsa causa quaedam turpitudo aut ab iis, qui ante dixerunt, iam quiddam auditori persuasum videtur aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam illi, quos audire oportet, defessi sunt audiendo. Nam ex hac quoque re non minus quam ex primis duabus in oratore nonnumquam animus auditoris offenditur.

[24] Si causae turpitudo contrahit offensionem, aut pro eo homine, in quo offenditur, alium hominem, qui diligitur, interponi oportet; aut pro re, in qua offenditur, aliam rem, quae probatur; aut pro re hominem aut pro homine rem, ut ab eo, quod odit, ad id, quod diligit, auditoris animus traducatur; et dissimulare te id defensurum, quod existimeris; deinde, cum iam mitior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defensionem et dicere ea, quae indignentur adversarii, tibi quoque indigna videri; deinde, cum lenieris eum, qui audiet, demonstrare, nihil eorum ad te pertinere et negare quicquam de adversariis esse dicturum, neque hoc neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur, et tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis auditorum voluntatem; et aliquorum iudicium simili de re aut auctoritatem proferre imitatione dignam; deinde eandem aut consimilem aut maiorem aut minorem agi rem in praesenti demonstrare.

[25] Sin oratio adversariorum fidem videbitur auditoribus fecisse - id quod ei, qui intellegit, quibus rebus fides fiat, facile erit cognitu - oportet aut de eo, quod adversarii firmissimum sibi putarint et maxime ii, qui audient, probarint, primum te dicturum polliceri, aut ab adversarii dicto exordiri et ab eo potissimum, quod ille nuperrime dixerit, aut dubitatione uti, quid primum dicas aut cui potissimum loco respondeas, cum admiratione. Nam auditor cum eum, quem adversarii perturbatum putat oratione, videt animo firmissimo contra dicere paratum, plerumque se potius temere assensisse quam illum sine causa confidere arbitratur.

Sin auditoris studium defatigatio abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris, esse dicturum commodum est polliceri; non imitaturum adversarium. Sin res dabit, non inutile est ab aliqua re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quae nata sit, quod genus strepitu, acclamatione; aut iam parata, quae vel apologum vel fabulam vel aliquam contineat inrisionem; aut si rei dignitas adimet iocandi facultatem, aliquid triste, novum, horribile statim non incommodum est inicere. Nam, ut cibi satietas et fastidium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci mitigatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione integratur aut risu novatur. Ac separatim quidem, quae de principio et de insinuatione dicenda videbantur, haec fere sunt; nunc quiddam brevi communiter de utroque praecipiendum videtur.

Exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere et omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem, in se continere, propterea quod id optime faciendum est, quod oratorem auditori maxime commendat; splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis atque artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem, oratori adimit auctoritatem.

[26] Vitia vero haec sunt certissima exordiorum, quae summo opere vitare oportebit: vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum, contra praecepta. Vulgare est, quod in plures causas potest accommodari, ut convenire videatur. Commune, quod nihilo minus in hanc quam in contrariam partem causae potest convenire. Commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria parte dici. Longum est, quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est producitur. Separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi. Translatum est, quod aliud conficit, quam causae genus postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum benivolentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum insinuationem res postulet. Contra praecepta est, quod nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque benivolum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo nihil profecto peius est, ut contra sit, facit. Ac de exordio quidem satis dictum est.

[27] N a r r a t i o est rerum gestarum aut ut gestarum expositio.

Narrationum genera tria sunt: unum genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae continetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis causa interponitur. Tertium genus est remotum a civilibus causis, quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur.

Eius partes sunt duae, quarum altera in negotiis, altera in personis maxime versatur.

Ea, quae in negotiorum expositione posita est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum.

F a b u l a est, in qua nec verae nec veri similes res continentur, cuiusmodi est: "Angues ingentes alites, iuncti iugo...".

H i s t o r i a est gesta res, ab aetatis nostrae memoria remota; quod genus: "Appius indixit Carthaginiensibus bellum".

A r g u m e n t u m est ficta res, quae tamen fieri potuit. Huiusmodi apud Terentium: "Nam is postquam excessit ex ephebis, [Sosia]..."

Illa autem narratio, quae versatur in personis, eiusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et animi perspici possint, hoc modo:

   "Venit ad me saepe clamitans: Quid agis, Micio?
   Cur perdis adulescentem nobis?  Cur amat?
   Cur potat?  Cur tu his rebus sumptum suggeris,
   Vestitu nimio indulges?  Nimium ineptus es.
   Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum".

Hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas, confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine, gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunae commutatione, insperato incommodo, subita laetitia, iucundo exitu rerum. Verum haec ex iis, quae postea de elocutione praecipientur, ornamenta sumentur.

[28] Nunc de narratione ea, quae causae continet expositionem, dicendum videtur. Oportet igitur eam tres habere res: ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur et non ab ultimo repetetur, et si, cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur - nam saepe satis est, quid factum sit, dicere, ut ne narres, quemadmodum sit factum - et si non longius, quam quo opus est, in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transibitur; et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo, quod dictum est, id, quod non est dictum intellegatur; et si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod nec obest nec adiuvat, praeteribitur; et si semel unum quicque dicetur; et si non ab eo, quo in proxime desitum erit, deinceps incipietur.

Ac multos imitatio brevitatis decipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi sint; cum dent operam, ut res multas brevi dicant, non ut omnino paucas res dicant et non plures, quam necesse sit. Nam plerisque breviter videtur dicere, qui ita dicit: "Accessi ad aedes. Puerum vocavi. Respondit. Quaesivi dominum. Domi negavit esse." Hic, tametsi tot res brevius non potuit dicere, tamen, quia satis fuit dixisse: "Domi negavit esse", fit rerum multitudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda est brevitatis imitatio et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est.

[29] Aperta autem narratio poterit esse, si, ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur, ne quid, quod ad rem pertineat, praetereatur; et omnino, quae praecepta de brevitate sunt, hoc quoque in genere sunt conservanda. Nam saepe res parum est intellecta longitudine magis quam obscuritate narrationis. Ac verbis quoque dilucidis utendum est; quo de genere dicendum est in praeceptis elocutionis.

Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea, quae solent apparere in veritate; si personarum dignitates servabuntur; si causae factorum exstabunt; si fuisse facultates faciundi videbuntur; si tempus idoneum, si spatii satis, si locus opportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur; si res et ad eorum, qui agent, naturam et ad vulgi morem et ad eorum, qui audient, opinionem accommodabitur. Ac veri quidem similis ex his rationibus esse poterit.

[30] Illud autem praeterea considerare oportebit, ne, aut cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen interponatur; aut non loco aut non, quemadmodum causa postulet, narretur. Obest tum, cum ipsius rei gestae expositio magnam excipit offensionem, quam argumentando et causam agendo leniri oportebit. Quod cum accidet, membratim oportebit partes rei gestae dipergere in causam et ad unam quamque confestim rationem accommodare, ut vulneri praesto medicamentum sit et odium statim defensio mitiget. Nihil prodest narratio tum, cum ab adversariis re exposita nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare; aut ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit eos alio pacto docere. Quod cum accidit, omnino narratione supersedendum est. Non loco dicitur, cum non in ea parte orationis conlocatur, in qua res postulat; quo de genere agemus tum, cum de dispositione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. Non quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut id, quod adversario prodest, dilucide et ornate exponitur aut id, quod ipsum adiuvat, obscure dicitur et neglegenter. Quare, ut hoc vitium vitetur, omnia torquenda sunt ad commodum suae causae, contraria, quae praeteriri poterunt, praetereundo, quae dicenda erunt, leviter attingendo, sua diligenter et enodate narrando.

Ac de narratione quidem satis dictum videtur; deinceps ad partitionem transeamus.

[31] Recte habita in causa partitio inlustrem et perspicuam totam efficit orationem. Partes eius sunt duae, quarum utraque magno opere ad aperiendam causam et constituendam pertinet controversiam. Una pars est, quae, quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur, ostendit; ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum. Altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa; ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum.

Nunc utroque genere partitionis quemadmodum conveniat uti, breviter dicendum videtur. Quae partitio, quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, haec debet illud, quod convenit, inclinare ad suae causae commodum, hoc modo: "Interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis". Item contra: "Interfectum esse a Clytaemestra Agamemnonem convenit". Nam hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen suae causae commodo consuluit. Deinde, quid controversiae sit, ponendum est in iudicationis expositione; quae quemadmodum inveniretur, ante dictum est.

[32] Quae partitio rerum distributam continet expositionem, haec habere debet: brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum. Haec in hoc genere idcirco est utilis, quod rebus ipsis et partibus causae, non verbis neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. Absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inferatur. Paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixtim cum partibus implicantur. Nam genus est, quod plures partes amplectitur, ut animal. Pars est quae subest generi, ut equus. Sed saepe eadem res alii genus, alii pars est. Nam homo animalis pars est, Thebani aut Troiani genus.

Haec ideo diligentius inducitur discriptio, ut aperta [intellecta] generum et partium ratione paucitas generum in partitione servari possit. Nam qui ita partitur: "Ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum omnia incommoda ad rem publicam pervenisse", is non intellexit in partitione exposito genere partem se generis admiscuisse. Nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas, eius autem generis sine dubio pars est avaritia.

[33] Hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus posueris, eius sicuti aliquam diversam ac dissimilem partem ponas in eadem partitione. Quodsi quod in genus plures incident partes, id cum in prima causae partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tempore [eo] commodissime, cum ad ipsum ventum erit explicandum in causae dictione post partitionem. Atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura, quam satis est, demonstraturos nos dicamus, hoc modo: "Ostendam adversarios, quod arguamus, et potuisse facere et voluisse et fecisse"; nam fecisse satis est ostendere; aut, cum in causa partitio nulla sit, [et] cum simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione, id quod perraro potest accidere.

Ac sunt alia quoque praecepta partitionum, quae ad hunc usum oratorium non tanto opere pertineant, quae versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa transtulimus, quae convenire viderentur, quorum nihil in ceteris artibus inveniebamus.

Atque his de partitione praeceptis in omni dictione meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut exposita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus explicatis peroratum sit [hoc modo], ut ne quid posterius praeter conclusionem inferatur. Partitur apud Terentium breviter et commode senex in Andria, quae cognoscere libertum velit:

   "Eo pacto et gnati vitam et consilium meum
   Cognosces et quid facere in hac re te velim".

Itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita narrat, primum nati vitam: "Nam is postquam excessit ex ephebis..."; deinde suum consilium: "Et nunc id operam do...". Deinde quid Sosiam velit facere, id quod postremum posuit in partitione, postremum dicit: "Nunc tuum est officium...". Quemadmodum igitur hic et ad primam quamque partem primum accessit et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis placet et ad singulas partes accedere et omnibus absolutis perorare.

Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse postulat, praecipiendum videtur.

[34] C o n f i r m a t i o est, per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. Huius partis certa sunt praecepta, quae in singula causarum genera dividentur. Verumtamen non incommodum videtur quandam silvam atque materiam universam ante permixtim et confuse exponere omnium argumentationum, post autem tradere, quemadmodum unum quodque causae genus hinc omnibus argumentandi rationibus tractis confirmari oporteat.

Omnes res argumentando confirmantur aut ex eo, quod personis, aut ex eo, quod negotiis est adtributum.

Ac personis has res adtributas putamus: nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes.

N o m e n est, quod uni cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et certo vocabulo appellatur.

N a t u r a m ipsam definire difficile est; partes autem eius enumerare eas, quarum indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est.

[35] Eae autem partim divino, partim mortali in genere versantur. Mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numerantur. Atque hominum genus et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in natione, patria, cognatione, aetate. Natione, Graius an barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex. Praeterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an inbecillus, longus an brevis, formonsus an deformis, velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obliviosus, comis [officiosus] an infacetus, pudens, patiens an contra; et omnino quae a natura dantur animo et corpori considerabuntur [et haec in natura consideranda]. Nam quae industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum.

In v i c t u considerare oportet, apud quem et quo more et cuius arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi praeceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit.

In f o r t u n a quaeritur, servus sit an liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate: si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an contra; quales liberos habeat. Ac si de non vivo quaeretur, etiam quali morte sit affectus, erit considerandum.

[36] H a b i t u m autem [hunc] appellamus animi aut corporis constantem et absolutam aliqua in re perfectionem, ut virtutis aut artis alicuius perceptionem aut quamvis scientiam et item corporis aliquam commoditatem non natura datam, sed studio et industria partam.

A f f e c t i o est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia, morbus, debilitas et alia, quae in eodem genere reperiuntur.

S t u d i u m est autem animi assidua et vehementer ad aliquam rem adplicata magna cum voluptate occupatio, ut philosophiae, poeticae, geometricae, litterarum.

C o n s i l i u m est aliquid faciendi aut non faciendi excogitata ratio.

Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit [aut] quid ipsi acciderit [aut] quid dixerit; aut quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; aut quid facturus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione.

Ac personis quidem haec videntur esse adtributa: [37] negotiis autem quae sunt adtributa, partim sunt continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerantur, partim adiuncta negotio sunt, partim negotium consequuntur.

Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt separari. Ex his prima est brevis conplexio totius negotii, quae summam continet facti, hoc modo: parentis occisio, patriae proditio; deinde causa eius summae, per quam et quam ob rem et cuius rei causa factum sit, quaeritur; deinde ante gestam rem quae facta sint continenter usque ad ipsum negotium; deinde, in ipso gerendo negotio quid actum sit; deinde, quid postea factum sit.

[38] In gestione autem negotii, qui locus secundus erat de iis, quae negotiis adtributa sunt, quaeretur locus, tempus, modus, occasio, facultas.

Locus consideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videatur habuisse ad negotium administrandum. Ea autem opportunitas quaeritur ex magnitudine, intervallo, longinquitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura ipsius loci et vicinitatis et totius regionis; ex his etiam attributionibus: sacer profanus, publicus anne privatus, alienus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut fuerit.

[39] T e m p u s autem est - id quo nunc utimur, nam ipsum quidem generaliter definire diffile est - pars quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui, diurni nocturnive spatii certa significatione. In hoc et quae praeterierint, considerantur: et eorum ipsorum, quae aut propter vetustatem obsoleverint aut incredibilia videantur, ut iam in fabularum numerum reponantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra remota tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum monumenta certa in litteris exstent; et quae nuper gesta sint, quae scire plerique possint; et item quae instent in praesentia et cum maxime fiant; et quae consequantur, in quibus potest considerari, quid ocius et quid serius futurum sit. Et item communiter in tempore perspiciendo longinquitas eius est consideranda. Nam saepe oportet commetiri cum tempore negotium et videre, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo rerum in eo transigi tempore. [Consideratur autem tempus et anni et mensis et diei et noctis et vigiliae et horae et in aliqua parte alicuius horum.]

[40] O c c a s i o autem est pars temporis habens in se alicuius rei idoneam faciendi aut non faciendi opportunitatem. Quare cum tempore hoc differt: nam genere quidem utrumque idem esse intellegitur, verum in tempore spatium quodam modo declaratur, quod in annis aut in anno aut in aliqua anni parte spectatur, in occasione ad spatium temporis faciendi quaedam opportunitas intellegitur adiuncta. (quare cum genere idem sit, fit aliud, quod parte quadam et specie, ut diximus, differat.) Haec distribuitur in tria genera: publicum, commune, singulare.

P u b l i c u m est, quod civitas universa aliqua de causa frequentat, ut ludi, dies festus, bellum.

C o m m u n e, quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis, vindemia, calor, frigus.

S i n g u l a r e autem est, quod aliqua de causa privatim alicui solet accidere, ut nuptiae, sacrificium, funus, convivium, somnus.

[41] M o d u s autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum sit, quaeritur. Eius partes sunt prudentia et inprudentia. Prudentiae [autem] ratio quaeritur ex iis, quae clam, palam, vi, persuasione fecerit. Inprudentia autem in purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, casus, necessitas, et in affectionem animi, hoc est molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in simili genere versantur.

 F a c u l t a t e s  sunt, aut quibus facilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest.

Adiunctum negotio autem id intellegitur, quod maius et quod minus et quod aeque magnum et quod simile erit ei negotio, quo de agitur, et quod contrarium et quod disparatum, et genus et pars et eventus. Maius et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex figura negotii, sicut ex statura corporis, consideratur.

[42] S i m i l e autem ex specie conparabili aut ex conferunda atque assimulanda natura iudicatur.

C o n t r a r i u m est, quod positum in genere diverso ab eodem, cui contrarium dicitur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors.

D i s p a r a t u m autem est id, quod ab aliqua re praepositione negationis separatur, hoc modo: sapere et non sapere.

G e n u s est, quod partes aliquas amplectitur, ut cupiditas.

P a r s est, quae subest generi, ut amor, avaritia.

E v e n t u s est exitus alicuius negotii, in quo quaeri solet, quid ex quaque re evenerit, eveniat, eventurum sit. Quare hoc in genere, ut commode, quid eventurum sit, ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat evenire, considerandum est, hoc modo: ex arrogantia odium, ex insolentia arrogantia.

[43] Quarta autem pars est ex iis <rebus>, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. In hac eae res quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: primum, quod factum est, quo id nomine appellari conveniat; deinde eius facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis eius et inventionis comprobatores atque aemuli; deinde ecquae de ea re aut eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera, quae factum aliquid similiter confestim aut ex intervallo solent consequi. Deinde postremo adtendendum est, num quae res ex iis rebus, quae positae sunt in partibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus in deliberativo genere causae distinctius erit dicendum.

Ac negotiis quidem fere res haec, quas commemoravimus, sunt adtributae.

[44] Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut necessaria debebit esse. Etenim, ut breviter describamus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut necessarie demonstrans. Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicuntur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: "si peperit, cum viro concubuit." Hoc genus argumentandi, quod in necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur in dicendo aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem.

[45] C o n p l e x i o est, in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc modum: "Si inprobus est, cur uteris? Si probus, cur accusas?"

E n u m e r a t i o est, in qua pluribus rebus expositis et ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur, hoc pacto: "Necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum; nam sine causa maleficium susceptum non potest esse; si neque inimicitiae fuerunt nec metus ullus nec spes [ex morte illius] alicuius commodi neque ad amicum huius aliquem mors illius pertinebat: relinquitur igitur, ut ab hoc non sit occisus."

Simplex autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: "Si vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem facere." Atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum in se argumentationis habeat et quandam similitudinem necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex necessaria ratione consistat.

[46] P r o b a b i l e autem est id, quod fere solet fieri aut quod in opinione positum est aut quod habet in se ad haec quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. In eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi est: "Si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit ius iurandum." In eo autem, quod in opinione positum est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent operam, non arbitrari deos esse. Similitudo autem in contrariis et <ex> paribus et in iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, maxime spectatur. In contrariis, hoc modo: "Nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet."

[47] Ex pari, sic: "Nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse." In iis rebus, quae sub eandem rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur: "Nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Hermocreonti quidem turpe est conducere." Haec tum vera sunt, hoc pacto: "Quoniam cicatrix est, fuit vulnus"; tum veri similia, hoc modo: "Si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat."

Omne autem - ut certas quasdam in partes tribuamus - probabile, quod sumitur ad argumentationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum aut comparabile.

[48] S i g n u m est, quod sub sensum aliquem cadit et quiddam significat, quod ex ipso profectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso negotio aut post sit consecutum et tamen indiget testimonii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor, pulvis, et quae his sunt similia.

C r e d i b i l e est, quod sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo: "Nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos esse cupiat."

I u d i c a t u m est res assensione aut auctoritate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. Id tribus in generibus spectatur, religioso, communi, adprobato.

R e l i g i o s u m est, quod iurati legibus iudicarunt.

C o m m u n e est, quod omnes vulgo probarunt et secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur, ut supplicum misereatur.

A d p r o b a t u m est, quod homines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum populus Romanus, qui eum [ob id factum] eo quod insciente collega in censura nonnihil gessit post censuram consulem fecit.

[49] C o m p a r a b i l e autem est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. Eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. Imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum similitudinem. Conlatio est oratio rem cum re ex similitudine conferens.

E x e m p l u m est, quod rem auctoritate aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut infirmat. Horum exempla et descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur.

Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura ferebat, demonstratus est; quemadmodum autem quaeque constitutio et pars constitutionis et omnis controversia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari debeat et quae in quamque argumentationes conveniant, singillatim in secundo libro de uno quoque genere dicemus. In praesentia tantummodo numeros et modos et partes argumentandi confuse et permixtim dispersimus; post discripte et electe in genus quodque causae, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus.

[50] Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: inventam exornari et certas in partes distingui et suavissimum est et summe necessarium et ab artis scriptoribus maxime neglectum. Quare et de ea praeceptione nobis et in hoc loco dicendum visum est, ut ad inventionem argumentandi <ratio> adiungeretur. Et magna cum cura et diligentia locus hic omnis considerandus est, quod rei non solum magna utilitas est, sed praecipiendi quoque summa difficultas.

[51] Omnis igitur argumentatio aut per inductionem tractanda est per ratiocinationem.

I n d u c t i o est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituta est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur. Velut apud Socraticum Aeschinen demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspasiam locutam: "Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis?" "Illud", inquit. "Quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis?" Respondit: "Illius vero." "Age sis," inquit, "quid? Si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" Hic mulier erubuit.

[52] Aspasia autem sermonem cum ipso Xenophonte instituit. "Quaeso," inquit, "Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius?" "Illius," inquit. "Quid, si fundum meliorem habeat quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis?" "Illum," inquit, "meliorem scilicet." "Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utrum <tuamne an> illius malis?" Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post Aspasia: "Quoniam uterque vestrum," inquit, "id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis [, ut et tu maritus sis quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit]".Hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur.

[53] Hoc modo sermonis plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam concessisset, necessario adprobare deberet. Hoc in genere praecipiendum nobis videtur primum, ut illud quod inducimus per similitudinem, eiusmodi sit, ut sit necesse concedere. Nam ex quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit, concedi, dubium esse id ipsum non oportebit. Deinde illud, cuius confirmandi causa fiet inductio, videndum est, ut simile iis rebus sit, quas res quasi non dubias ante induxerimus, nam aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit, si ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum voluerimus; deinde ne intellegat, quo spectent illae primae inductiones et ad quem sint exitum perventurae.

[54] Nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur, recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displiceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non respondendo aut male respondendo longius rogationem procedere non sinit; quare ratione rogationis inprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult concedere, deducendus est. Extremum autem aut taceatur oportet aut concedatur aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante concessae sunt, aut alia utendum inductione. Si concedetur, concludenda est argumentatio. Si tacebitur, elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imitatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, concludere oportebit argumentationem. Ita fit hoc genus argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine constat una pluribusve; altera ex eo, quod concedi volumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt; tertia ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut quid ex eo conficiatur ostendit.

[55] Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demonstratum, nisi quid ex civili causarum genere exempli subiecerimus, videtur eiusmodi quoque utendum exemplo, non quo praeceptio differat aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum voluntati satis fiat, qui id, quod aliquo in loco viderunt, alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere. Ergo in hac causa, quae apud Graecos est pervagata, cum Epaminondas, Thebanorum imperator, quod ei, qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tradidit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accusator argumentatione uti per inductionem, cum scriptum legis contra sententiam defendat, ad hunc modum:

[56] "Si, iudices, id, quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse, adscribat ad legem et addat hanc exceptionem: EXTRA QUAM SI QUIS REI PUBLICAE CAUSA EXERCITUM NON TRADIDERIT, patiemini? Non opinior. Quid, si vosmet ipsi, quod a vestra religione et a sapientia remotissimum est, istius honoris causa hanc eandem exceptionem iniussu populi ad legem adscribi iubeatis, populus Thebanus id patieturne fieri? Profecto non patietur. Quod ergo adscribi ad legem nefas est, id sequi quasi adscriptum sit, rectum vobis videatur? Novi vestram intellegentiam; non potest ita videri, iudices. Quodsi litteris corrigi neque ab illo neque a vobis scriptoris voluntas potest, videte, ne multo indignius sit id re et iudicio vestro mutari, quod ne verbo quidem commutari potest." Ac de inductione quidem satis in praesentia dictum videtur.

[57] Nunc deinceps ratiocinationis vim et naturam consideremus. Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confirmet. Hoc de genere qui diligentius considerandum putaverunt, cum idem in usu dicendi sequerentur, paululum in praecipiendi ratione dissenserunt. Nam partim quinque eius partes esse dixerunt, partim non plus quam in tres partes posse distribui putaverunt. Eorum controversiam non incommodum videtur cum utrorumque ratione exponere. Nam et brevis est et non eiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur, et locus hic nobis in dicendo minime neglegendus videtur.

[58 Qui putant in quinque tribui partes oportere, aiunt primum convenire exponere summam argumentationis, ad hunc modum: "Melius accurantur, quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur". Hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis adprobari putant oportere, hoc modo: "Domus ea, quae ratione regitur, omnibus est instructior rebus et apparatior, quam ea, quae temere et nullo consilio administratur. Exercitus is, cui praepositus est sapiens et callidus imperator, omnibus partibus commodius regitur, quam is, qui stultitia et temeritate alicuius administratur. Eadem navigii ratio est. Nam navis optime cursum conficit ea, quae scientissimo gubernatore utitur."

[59] Cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assumere, hoc pacto: "Nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus, administratur." Huius assumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem, hoc modo: "Nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuae commutationes non modo quaedam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam nocuerunt." Quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. Quinto inducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: "Consilio igitur mundus administratur"; aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: "Quodsi melius geruntur ea, quae consilio, quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur, quam omnis mundus, consilio igitur mundus administratur." Quinquepertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.

[60] Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter tractari putant oportere argumentationem, sed partitionem horum reprehendunt. Negant enim neque a propositione neque ab adsumptione adprobationes earum separari oportere, neque propositionem absolutam neque adsumptionem sibi perfectam videri, quae approbatione confirmata non sit. Quare quas illi duas partes numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam partem videri, propositionem; quae si adprobata non sit, propositio non sit argumentationis. Item, quae ab illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur, eandem sibi adsumptionem solam videri. Ita fit, ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita, aliis quinquepertita videatur. Quare evenit, ut res non tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem praeceptionis.

[61] Nobis autem commodior illa partitio videatur esse, quae in quinque partes tributa est, quam omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt. Nam quemadmodum illud superius genus argumentandi, quod per inductionem sumitur, maxime Socrates et Socratici tractarunt, sic hoc, quod per ratiocinationem expolitur, summe est ab Aristotele [atque a Peripateticis] et Theophrasto frequentatum, deinde a rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosissimi putati sunt. Quare autem nobis illa magis partitio probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur; et breviter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius, quam ratio praecipiendi postulat, commoremur.

[62] Si quadam in argumentatione satis est uti propositione et non oportet adiungere adprobationem propositionis, quadam autem in argumentatione infirma est propositio, nisi adiuncta sit adprobatio, separatum est quiddam a propositione adprobatio. Quod enim et adiungi et separari ab aliquo potest, id non potest idem esse, quod est id, ad quod adiungitur et a quo separatur; est autem quaedam argumentatio, in qua propositio non indiget approbationis, et quaedam, in qua nihil valet sine approbatione ut ostendemus. Separata igitur est a propositione approbatio. Ostendetur autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: quae propositio in se quiddam continet perspicuum et quod stare inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare nihil attinet.

[63] Ea est huiusmodi: "Si, quo die ista caedes Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede interesse non potui." Hoc quia perspicue verum est, nihil attinet approbari. Quare assumi statim oportet, hoc modo: "Fui autem Athenis eo die." Hoc si non constat, indiget approbationis; qua inducta complexio consequitur. Est igitur quaedam propositio, quae non indiget approbatione. Nam esse quidem quandam, quae indigeat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspicuum est , quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod proposueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a propositione approbationem. Sin autem ita est, falsum est non esse plus quam tripertitam argumentationem.

[64] Simili modo liquet alteram quoque approbationem separatam esse ab assumptione. Si quadam in argumentatione satis est uti assumptione et non oportet adiungere approbationem assumptioni, quadam autem in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta sit approbatio, separatum quiddam est extra assumptionem approbatio. Est autem argumentatio quaedam, in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. Separata igitur est ab adsumptione approbatio. Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo:

[65] quae perspicuam omnibus veritatem continet assumptio, nihil indiget approbationis. Ea est huiusmodi: "Si oportet velle sapere, dare operam philosophiae convenit." Hic propositio indiget approbationis; non enim perspicua est neque constat inter omnes, propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam obesse arbitrantur; assumptio perspicua est enim haec: "Oportet autem velle sapere." Hoc quia ipsum ex se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet approbari. Quare statim concludenda est argumentatio. Est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non indiget; nam quandam indigere perspicuum est. Separata est igitur ab adsumptione approbatio. Falsum ergo est non esse plus quam tripertitam argumentationem.

[66] Atque ex his illud iam perspicuum est, esse quandam argumentationem, in qua neque propositio neque assumptio indigeat approbationis, huiusmodi, ut certum quiddam et breve exempli causa ponamus: "Si summopere sapientia petenda est, summo opere stultitia vitanda est; summo autem opere sapientia petenda est; summo igitur opere stultitia vitanda est." Hic et propositio et assumptio perspicua est; quare neutra quoque indiget approbatione. Ex hisce omnibus illud perspicuum est approbationem tum adiungi, tum non adiungi. Ex quo cognoscitur neque in propositione neque in assumptione contineri approbationem, sed utramque suo loco positam vim suam tamquam certam et propriam obtinere. Quodsi ita est, commode partiti sunt illi, qui in quinque partes tribuerunt argumentationem.

[67] Quinque igitur partes sunt eius argumentationis, quae per ratiocinationem tractatur: p r o p o s i t i o, per quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet ratiocinationis; a p p r o b a t i o, per quam id, quod breviter expositum est, rationibus adfirmatum probabilius et apertius fit; a s s u m p t i o, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur; a s s u m p t i o n i s a p p r o b a t i o, per quam id, quod assumptum est, rationibus firmatur; c o m p l e x i o, per quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, breviter exponitur. Quae plurimas habet argumentatio partes, ea constat ex his quinque partibus; secunda est quadripertita; tertia tripertita; dein bipartita; quod in controversia est. De una quoque parte potest alicui videri posse consistere.

[68] Eorum igitur, quae constant, exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: "Omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae referre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scriptione, quae in litteris est, interpretari. Ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicae proponerent. Neque enim ipsi, quod obesset, scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellectum, repudiatum iri legem intellegebant. Nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant administari. Quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae commodo atque utilitate interpretemur. Nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicae conducat, profisci, quoniam eius causa sunt comparatae.

[69] Ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis perscrutari et legem, ut aequum est, ex utilitate rei publicae considerate. Quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedaemonios opprimi , cui magis Epaminondam, Thebanorum imperatorem, quam victoriae Thebanorum consulere decuit, quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam claro atque exornato tropaeo carius aut antiquius habere convenit , scripto videlicet legis omisso scriptoris sententiam considerare debebat. At hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem nisi rei publicae causa scriptam. Summam igitur amentiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicae salutis causa, id non ex rei publicae salute interpretari. Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto non potest eodem facto et communibus fortunis consuluisse et legibus non optemperasse."

[70] Quattuor autem partibus constat a r g u m e n t a t i o, cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione. Id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur aut assumptio perspicua est et nullius approbationis indiget. Propositionis approbatione praeterita quattuor ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum: "Iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus optemperare debetis. Optemperare autem legibus non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequimini. Quod enim certius legis scriptor testimonium voluntatis suae relinquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque diligentia scripsit? Quodsi litterae non exstarent, magnopere eas requireremus, ut ex iis scriptoris voluntas cognosceretur; nec tamen Epaminondae permitteremus, ne si extra iudicium quidem esset, ut is nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod apertissime scriptum est, sed ex eo, quod suae causae convenit, scriptoris voluntatem interpretari. Quodsi vos, iudices, legibus optemperare debetis et id facere non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequamini, quin istum contra legem fecisse iudicatis?"

[71] Assumptionis autem approbatione praeterita quadripertita sic fiet argumentatio: "qui saepenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. Si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem iure accusare possimus. Ac primo quidem decipi incommodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Carthaginienses autem persaepe iam nos fefellerunt. Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis."

[72] Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc pacto: "Aut metuamus Carthaginienses oportet, si incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem diruamus. At metuere quidem non oportet. Restat igitur ut urbem diruamus." Sunt autem, qui putant nonnumquam posse complexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo: "Si peperit, virgo non est; peperit autem." Hic satis esse proponere et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum sit, complexionis rem non indigere. Nobis autem videtur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne, quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus.

[73] Hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intellegentur. Nam aut ita complectemur, ut in unum conducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: "Quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto non potest eodem facto et saluti communi consuluisse et legibus non optemperasse"; aut ita, ut ex contrario sententia conficiatur, hoc modo: "Summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis"; aut ita, ut id solum, quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: "Urbem igitur diruamus": aut, ut id, quod eam rem, quae conficitur, sequatur necesse est. Id est huiusmodi: "Si peperit, cum viro concubuit: peperit autem." Conficitur hoc: "Concubuit igitur cum viro." Hoc si nolis inferre et inferas id, quod sequitur: "Fecit igitur incestum", et concluseris argumentationem et perspicuam fugeris complexionem.

[74] Quare in longis argumentationibus ex conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis, in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti. Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc modo argumentationem facere: "Quoniam peperit, cum viro concubuit"; nam hoc nullius neque approbationis neque complexionis indigere. Sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. Nam argumentatio nomine uno res duas significat, ideo quod et inventum aliquam in rem probabile aut necessarium argumentatio vocatur et eius inventi artificiosa expolitio.

[75] Cum igitur proferent aliquid huiusmodi: "Quoniam peperit, cum viro concubuit", inventum proferent, non expolitionem; nos autem de expolitionis partibus loquimur. Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptionem aliquando tolli posse putet aut propositionem. Quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo modo commoveat auditorem necesse est. Quod si solum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id, quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum inter summos oratores et mediocres interesse existimaretur.

[76] Variare autem orationem magnopere oportebit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satietatis. Id fieri poterit, si non similiter semper ingrediamur in argumentationem. Nam primum omnium generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum inductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa argumentatione non semper a propositione incipere nec semper quinque partibus abuti neque eadem partes ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo genere conplexionis uti. Id ut perspiciatur, scribamus in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, [hoc idem exerceamus, ut] quam facile factu sit, periclitari licet.

[77] Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis dictum videtur: illud autem volumus intellegi nos probe tenere aliis quoque rationibus tractari argumentationes in philosophia multis et obscuris, de quibus certum est artificium constitutum. Verum illa nobis abhorrere ab usu oratorio visa sunt. Quae pertinere autem ad dicendum putamus, ea nos commodius quam ceteros adtendisse non affirmamus; perquisitius et diligentius conscripsisse pollicemur. Nunc, ut statuimus, proficisci ordine ad reliqua pergemus.

[78] R e p r e h e n s i o est, per quam argumentando adversariorum confirmatio diluitur [aut infirmatur] aut elevatur. Haec fonte inventionis eodem utetur, quo utitur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis aliqua res confirmari potest, isdem potest ex locis infirmari. Nihil enim considerandum est in his omnibus [inventionibus] nisi id, quod personis aut negotiis adtributum est. Quare inventionem et argumentationum expolitionem ex illis, quae ante praecepta sunt, hanc quoque in partem orationis transferri oportebit. Verumtamen, ut quaedam praeceptio detur huius quoque partis, exponemus modos reprehensionis; quos qui observabunt, facilius ea, quae contra dicentur, diluere aut infirmare poterunt.

[79] Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum plurave aut his concessis conplexio [ex his] confici negatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma aut firmior ponitur. Ex iis, quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum aut id, quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi, aut, quod conparabile putant, dissimile ostenditur, aut iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino iudicium inprobatur, aut, quod signum esse adversarii dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si conprehensio aut una aut ex utraque parte reprehenditur, aut enumeratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi aliquid continere demonstratur. Nam omne, quod sumitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus.

[80] Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo: "Nemo est, quin pecuniam quam sapientiam malit"; aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: "Quis est, qui non officii cupidior quam pecuniae sit?" Aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maximam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: "Qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecunia est"; "Qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui potuit?" Aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, ut Curio pro Fulvio: "Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere."

[81] Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis quibus confirmatur, infirmabitur. Nam in signo primum verum esse ostendi oportet; deinde esse eius rei signum proprium, qua de agitur ut cruorem caedis; deinde factum esse, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit; postremo scisse eum, de quo quaeritur, eius rei legem et consuetudinem. Nam eae res sunt signo adtributae; quas diligentius aperiemus, cum separatim de ipsa coniecturali constitutione dicemus.

Ergo horum unum quodque in reprehensione aut non esse signo aut parum magno esse aut a se potius quam ab adversariis stare aut omnino falso dici aut in aliam quoque suspicionem duci posse demonstrabitur.

[82] Cum autem pro comparabili aliquid inducetur, quoniam id per similitudinem maxime tractatur, in reprehendendo conveniet simile id negare esse, quod conferetur, ei, quicum conferetur. Id fieri poterit, si demonstrabitur diversum esse genere, natura, vi magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; ac si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in loco hoc, cuius causa afferetur, haberi conveniat, ostendetur. Deinde, quid res cum re differat, demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo, quod comparabitur, et de eo, quicum comparabitur, existimare oportere.

Huius facultatis maxime indigemus, cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem tractatur, erit reprehendenda. Sin iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his locis maxime firmatur: laude eorum, qui iudicarunt; similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua de iudicatum est; et commemorando non modo non esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus adprobatum; et demonstrando difficilius et maius fuisse ad iudicandum, quod afferatur, quam id, quod instet: ex contrariis locis, si res aut vera aut veri similis permittet, infirmari oportebit. Atque erit observandum diligenter, ne nihil ad id, quo de agatur, pertineat id, quod iudicatum sit; et videndum est, ne ea res proferatur, in qua sit offensum, ut de ipso, qui iudicarit, iudicium fieri videatur.

[83] Oportet autem animadvertere, ne, cum aliter sint multa iudicata, solitarium aliquid aut rarum iudicatum afferatur. Nam sic his rebus auctoritas iudicati maxime potest infirmari. Atque ea quidem, quae quasi probabilia sumentur, ad hunc modum temptari oportebit. Quae vero sicuti necessaria dicentur, ea si forte imitabuntur modo necessariam argumentationem neque erunt eiusmodi, sic reprehendentur. Primum conprehensio, quae, utrum concesseris, debet tollere: si vera est, numquam reprehendetur; sin falsa, duobus modis, aut conversione aut alterius partis infirmatione [conversione], hoc modo:

   "Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus?
   Sin inverecundum animi ingenium possidet,
   Quid autem eum accuses, qui id parvi auditum aestimet?"

Hic, sive vereri dixeris sive non vereri, concedendum hoc putat, ut neges esse accusandum. Quod conversione sic reprehendetur: "Immo vero accusandus est. Nam si veretur, accuses; non enim parvi auditum aestimabit. Sin inverecundum animi ingenium possidet, tamen accuses; non enim probus est."

[84] Alterius autem partis infirmatione hoc modo reprehendetur: "Verum si veretur, accusatione tua correctus ab errato recedet." Enumeratio vitiosa intellegitur, si aut praeteritum quiddam dicimus, quod velimus concedere, aut infirmum aliquid adnumeratum, quod aut contra dici possit aut causa non sit, quare non honeste possimus concedere. Praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationibus: "Quoniam habes istum equum, aut emeris oportet aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi tibi natus sit aut, si eorum nihil est, subripueris necesse est: si neque emisti neque hereditate venit neque donatus est neque domi natus est: necesse est ergo subripueris."

[85] Hoc commode reprehenditur, si dici possit ex hostibus equus esse captus, cuius praedae sectio non venierit; quo inlato infirmatur enumeratio, quoniam id sit inductum, quod praeteritum sit in enumeratione. Altero autem modo reprehendetur, si aut contra aliquid dicetur, hoc est, si exempli causa, ut in eodem versemur, poterit ostendi hereditate venisse, aut si illud extremum non erit turpe concedere, ut si qui, cum dixerint adversarii: "Aut insidias facere voluisti aut amico se morem gessisti aut cupiditate elatus es", amico se morem gessisse fateatur.

[86] Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod sequitur, non videatur necessario cum eo, quod antecessit, cohaerere. Nam hoc quidem: "Si spiritum ducit, vivit", "Si dies est, lucet" eiusmodi est, ut cum priore necessario posterius cohaerere videatur. Hoc autem: "Si mater est, diligit", "Si aliquando peccavit, numquam corrigetur" sic conveniet reprehendi, ut demonstretur non necessario cum priore posterius cohaerere. Hoc genus et cetera necessaria et omnino omnis argumentatio et eius reprehensio maiorem quandam vim continet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim longi temporis et magnae atque arduae cognitionis indigeat. Quare illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium contentos nos esse oportebit. Cum igitur ex iis, quae sumentur, aliquid non concedetur, sic infirmabitur.

[87] Cum autem his concessis conplexio ex his non conficitur, haec erunt consideranda num aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac uti argumentatione: "si venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus esses; non es autem ab his visus: non est igitur ad exercitum profectus." Hic cum concesseris propositionem et assumptionem, conplexio est infirmanda. Aliud enim, quam cogebatur, inlatum est.

[88] Ac nunc quidem, quo facilius res cognosceretur, perspicuo et grandi vitio praeditum posuimus exemplum; sed saepe obscurius positum vitium pro vero probatur, cum aut parum memineris, quid concesseris, aut ambiguum aliquid pro certo concesseris. Ambiguum si concesseris ex ea parte, quam ipse intellexeris, [eam partem] adversarius ad aliam partem per conplexionem velit accommodare, demonstrare oportebit non ex eo, quod ipse concesseris, sed ex eo, quod ille sumpserit, confici conplexionem, ad hunc modum: "Si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis; si pecuniam non habetis, pauperes estis; indigetis autem pecuniae; mercaturae enim, ni ita esset, operam non daretis: pauperes igitur estis." Hoc sic reprehenditur: "Cum dicebas: si indigetis pecuniae, pecuniam non habetis, hoc intellegebam: si propter inopiam in egestate estis, pecuniam non habetis, et idcirco concedebam; cum autem hoc sumebas: indigetis autem pecuniae, illud accipiebam: vultis autem pecuniae plus habere. Ex quibus concessionibus non conficitur hoc: pauperes igitur estis; conficeretur autem, si tibi primo quoque hoc concessissem, qui pecuniam maiorem vellet habere, eum pecuniam non habere."

[89] Saepe autem oblitum putant, quid concesseris, et idcirco id, quod non conficitur, quasi conficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: "Si ad illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo necatum." Deinde hoc adprobant plurimis verbis. Post adsumunt: "Ad illum autem hereditas veniebat." Deinde infertur: "Ille igitur occidit"; id quod ex iis, quae sumpserant, non conficitur.

Quare observare diligenter oportet, et quid sumatur et quid ex his conficiatur. Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut non ad id, quod instituitur, accommodabitur. Atque in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala definitione, si controversum, si perspicuum, si non concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si inconstans, si adversarium.

[90] F a l s u m est, in quo perspicue mendacium est, hoc modo: "Non potest esse sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pecuniam neglegebat: non igitur sapiens erat."

C o m m u n e est, quod nihilo magis ab adversariis quam a nobis facit, hoc modo: "Idcirco, iudices, quia veram causam habebam, brevi peroravi."

V u l g a r e est, quod in aliam quoque rem non probabilem, si nunc concessum sit, transferri possit, ut hoc: "Si causam veram non haberet, vobis se, iudices, non commisisset."

L e v e est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: "Si in mentem venisset, non commisisset"; aut perspicue turpem rem levi tegere vult defensione, hoc modo:

   "Cum te expetebant omnes florentissimo
   Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus
   Summo periclo sola ut restituam paro."

[91] R e m o t u m est, quod ultra quam satis est petitur, huiusmodi: "quodsi non P. Scipio Corneliam filiam Ti. Graccho conlocasset atque ex ea duos Gracchos procreasset, tantae seditiones natae non essent; quare hoc incommodum Scipioni adscribendum videtur." Huiusmodi est illa quoque conquestio:

   "Utinam ne in nemore Pelio securibus
   Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes !"

Longius enim repetita est, quam res postulabat. Mala definitio est, cum aut communia describit, hoc modo: "Seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis" - nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim describit -; aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: "Sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia"; aut aliquid non grave nec magnum continens, sic: "Stultitia est inmensa gloriae cupiditas". Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere definita.

C o n t r o v e r s u m est, in quo ad dubium demonstrandum dubia causa affertur, hoc modo:

   "Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque inferum,
   Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam."

[92] P e r s p i c u u m est, de quo non est controversia: ut si quis, cum, Orestem accuset, planum faciat ab eo matrem esse occisam. Non concessum est, cum id, quod augetur, in controversia est, ut si quis, cum Ulixem accuset, in hoc maxime commoretur: indignum esse ab homine ignavissimo virum fortissimum Aiacem necatum.

T u r p e est, quod aut eo loco,in quo dicitur, aut eo homine, qui dicit, aut eo tempore, quo dicitur, aut iis, qui audiunt, aut ea re, qua de agitur, indignum propter inhonestam rem videtur.

O f f e n s u m est, quod eorum, qui audiunt, voluntatem laedit: ut, si quis apud equites Romanos cupidos iudicandi Caepionis legem iudiciariam laudet.

[93] C o n t r a r i u m est, quod contra dicitur atque ii, qui audiunt, fecerunt: ut si quis apud Alexandrum Macedonem dicens contra aliquem urbis expugnatorem diceret nihil esse crudelius quam urbes diruere, cum ipse Alexander Thebas diruisset.

I n c o n s t a n s est, quod ab eodem de eadem re diverse dicitur: ut, si qui, cum dixerit, qui virtutem habeat, eum nullius rei ad bene vivendum indigere, neget postea sine bona valetudine posse bene vivi; aut, se amico adesse propter benivolentiam, sperare autem aliquid commodi ad se perventurum.

[94] A d v e r s a r i u m est, quod ipsi causae aliqua ex parte officit, ut si quis hostium vim et copias et felicitatem augeat, cum ad pugnandum milites adhortetur. Si non ad id, quod instituitur, accommodabitur aliqua pars argumentationis, horum aliquo in vitio reperietur: si plura pollicitus pauciora demonstrabit; aut si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua loquatur, hoc modo: "Mulierum genus avarum est; nam Eriphyla auro viri vitam vendidit"; aut si non id, quod accusabitur, defendet, ut, si qui, cum ambitus accusabitur, manu se fortem esse defendet; aut ut Amphion apud Euripidem, [item apud Pacuvium,] qui vituperata musica sapientiam laudat; aut si res ex hominis vitio vituperabitur, ut, si qui doctrinam ex alicuius docti vitiis reprehendat; aut si qui, cum aliquem volet laudare, de felicitate eius, non de virtute dicat; aut si rem cum re ita comparabit, ut alteram se non putet laudare, nisi alteram vituperarit; aut si alteram ita laudet, ut alterius non faciat mentionem; [95] aut si, cum de certa re quaeretur, de communi instituetur oratio, ut, si quis, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non, pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse demonstret; aut si ratio alicuius rei reddetur falsa, hoc modo: "Pecunia bonum est, propterea quod ea maxime vitam beatam efficiat"; aut infirma, ut Plautus:

   "Amicum castigare ob meritam noxiam,
   Immune est facinus; verum in aetate utile
   Et conducibile; nam ego amicum hodie meum
   Concastigabo pro commerita noxia";

aut eadem, hoc modo: "Malum est avaritia; multos enim magnis incommodis affecit pecuniae cupiditas"; aut parum idonea, hoc modo: "Maximum bonum est amicitia; plurimae enim delectationes sunt in amicitia".

[96] Quartus modus erat reprehensionis, per quem contra firmam argumentationem aeque firma aut firmior ponitur. Hoc genus in deliberationibus maxime versabitur, cum aliquid, quod contra dicatur, aequum esse concedimus, sed id, quod nos defendimus, necessarium esse demonstramus; aut cum id, quod illi defendant, utile esse fateamur, quod nos dicamus, honestum esse demonstremus. Ac de reprehensione haec [quidem] existimavimus esse dicenda. [Deinceps nunc de conclusione ponemus.]

[97] Hermagoras digressionem deinde, tum postremam conclusionem ponit. In hac autem digressione ille putat oportere quandam inferri orationem a causa atque a iudicatione ipsa remotam, quae aut sui laudem aut adversarii vituperationem contineat aut in aliam causam deducat, ex qua conficiat aliquid confirmationis aut reprehensionis, non argumentando, sed augendo per quandam amplificationem. Hanc si qui partem putabit esse orationis, sequatur licebit. [nam et augendi et laudandi et vituperandi praecepta a nobis partim data sunt, partim suo loco dabuntur.] nobis autem non placuit [hanc partem] in numerum reponi, quod de causa digredi nisi per locum communem displicet: quo de genere posterius est dicendum. Laudes autem et vituperationes non separatim placet tractari, sed in ipsis argumentationibus esse inplicatas. Nunc de conclusione dicemus.

[98] C o n c l u s i o est exitus et determinatio totius orationis. Haec habet partes tres: e n u m e r a t i o n e m, i n d i g n a t i o n e m, c o n q u e s t i o n e m.

E n u m e r a t i o n e est, per quam res disperse et diffuse dictae unum in locum coguntur et reminiscendi causa unum sub aspectum subiciuntur. Haec si semper eodem modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intellegetur; sin varie fiet, et hanc suspicionem et satietatem vitare poterit. Quare tum oportebit ita facere, ut plerique faciunt propter facilitatem, singillatim unam quamque rem adtingere et ita omnes transire breviter argumentationes; tum autem, id quod difficilius est, dicere, quas partes exposueris in partitione, de quibus te pollicitus sis dicturum, et reducere in memoriam, quibus rationibus unam quamque partem confirmaris; tum ab iis, qui audiunt, quaerere, quid sit, quod sibi velle debeant demonstrari, hoc modo: "Illud docuimus, illud planum fecimus". Ita simul et in memoriam redibit auditor et putabit nihil esse praeterea, quod debeat desiderare.

[99] Atque in his generibus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes transire separatim, tum, id quod artificiosius est, cum tuis contrarias coniungere; et cum tuam dixeris argumentationem, tum, contra eam quod adferretur, quemadmodum dilueris, ostendere. Ita per brevem conparationem auditoris memoria et de confirmatione et de reprehensione redintegrabitur. Atque haec aliis actionis quoque modis variare oportebit. Nam tum ex tua persona enumerare possis, ut, quid et quo quidque loco dixeris, admoneas; tum vero personam aut rem aliquam inducere et enumerationem ei totam attribuere. Personam hoc modo: "Nam si legis scriptor exsistat et quaerat sic id a vobis, quid dubitetis, quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum?" Atque hic, item ut in nostra persona, licebit alias singillatim transire omnes argumentationes, alias ad partitionis singula genera referre, alias ab auditore, quid desideret, quaerere, alias haec facere per comparationem suarum et contrariarum argumentationum.

[100] Res autem inducetur, si alicui rei huiusmodi, legi, loco, urbi, monumento oratio attribuetur per enumerationem, hoc modo: "Quid? Si leges loqui possent, nonne haec apud vos quererentur: quidnam amplius desideratis, iudices, cum vobis hoc et hoc planum factum sit?" In hoc quoque genere omnibus isdem modis uti licebit. Commune autem praeceptum hoc datur ad enumerationem, ut ex una quaque argumentatione, quoniam tota iterum dici non potest, id eligatur, quod erit gravissimum, et unum quidque quam brevissime transeatur, ut memoria, non oratio renovata videatur.

I n d i g n a t i o est oratio, per quam conficitur, ut in aliquem hominem magnum odium aut in rem gravis offensio concitetur. In hoc genere illud primum intellegi volumus, posse omnibus ex locis iis, quos in confirmandi praeceptione posuimus, tractari indignationem. Nam ex iis rebus, quae personis aut quae negotiis sunt attributae, quaevis amplificationes et indignationes nasci possunt, sed tamen ea, quae separatim de indignatione praecipi possunt, consideremus.

[101- Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae res ea fuerit iis, quorum auctoritas gravissima debeat esse: diis inmortalibus, qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, vatibus, ostentis, prodigiis, responsis, similibus rebus; item maioribus nostris, regibus, civitatibus, gentibus, hominibus sapientissimis, senatui, populo, legum scriptoribus.

- Secundus locus est, per quem, illa res ad quos pertineat, cum amplificatione per indignationem ostenditur, aut ad omnes aut ad maiorem partem, quod atrocissimum est; aut ad superiores, quales sunt ii, quorum ex auctoritate indignatio sumitur, quod indignissimum est; aut ad pares animo, fortuna, corpore, quod iniquissimum est; aut ad inferiores, quod superbissimum est.

- Tertius locus est, per quem quaerimus, quidnam sit eventurum, si idem ceteri faciant; et simul ostendimus, huic si concessum sit, multos aemulos eiusdem audaciae futuros; ex quo, quid mali sit eventurum, demonstrabimus.

[102] - Quartus locus est, per quem demonstramus multos alacres exspectare, quid statuatur, ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat, intellegere possint.

- Quintus locus est, per quem ostendimus ceteras res perperam constitutas intellecta veritate commutatas corrigi posse; hanc esse rem, quae si sit semel iudicata, neque alio commutari iudicio neque ulla potestate corrigi possit.

- Sextus locus est, per quem consulto et de industria factum demonstratur et illud adiungitur, voluntario maleficio veniam dari non oportere, inprudentiae concedi nonnumquam convenire.

- Septimus locus est, per quem indignamur, quod taetrum, crudele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus per vim manum opulentiam; quae res ab legibus et ab aequabili iure remotissima sit.

[103] - Octavus locus est, per quem demonstramus non vulgare neque factitatum esse ne ab audacissimis quidem hominibus id maleficium, de quo agatur; atque id a feris quoque hominibus et a barbaris gentibus et inmanibus bestiis esse remotum. Haec erunt, quae in parentes, liberos, coniuges, consanguineos, supplices crudeliter facta dicentur, et deinceps si qua proferantur in maiores natu, in hospites, in vicinos, in amicos, in eos, quibuscum vitam egeris, in eos, apud quos educatus sis, in eos, ab quibus eruditus, in mortuos, in miseros et misericordia dignos, in homines claros, nobiles et honore usos, in eos, qui neque laedere alium nec se defendere potuerunt, ut in pueros, senes, mulieres; quibus ex omnibus acriter excitata indignatio summum in eum, qui violarit horum aliquid, odium commovere poterit.

[104] - Nonus locus est, per quem cum aliis peccatis, quae constat esse peccata, hoc, quo de quaestio est, conparatur, et ita per contentionem, quanto atrocius et indignius sit illud, de quo agitur, ostenditur.

- Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque post negotium consecuta sunt, cum unius cuiusque indignatione et criminatione colligimus et rem verbis quam maxime ante oculos eius, apud quem dicitur, ponimus, ut id, quod indignum est, proinde illi videatur indignum, ac si ipse interfuerit ac praesens viderit.

- Undecimus locus est, per quem ostendimus ab eo factum, a quo minime oportuerit, et a quo, si alius faceret, prohiberi convenerit.

- Duodecimus locus est, per quem indignamur, quod nobis hoc primis acciderit neque alicui umquam usu venerit.

[105] - Tertius decimus locus et, si cum iniuria contumelia iuncta demonstratur, per quem locum in superbiam et arrogantiam odium concitatur.

- Quartus decimus locus est, per quem petimus ab iis, qui audiunt, ut ad suas res nostras iniurias referant; si ad pueros pertinebit, de liberis suis cogitent; si ad mulieres, de uxoribus; si ad senes, de patribus aut parentibus.

- Quintus decimus locus est, per quem dicimus inimicis quoque et hostibus ea, quae nobis acciderint, indigna videri solere.

Et indignatio quidem his fere de locis gravissime sumetur.

[106] [Conquestionis autem huiusmodi de rebus partes petere oportebit.]

C o n q u e s t i o est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo facilius conquestione commoveri possit. Id locis communibus efficere oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum infirmitas ostenditur; qua oratione habita graviter et sententiose maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam conparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem considerabit.

[107] Deinde primus locus est misericordiae, per quem, quibus in bonis fuerint et nunc [per quem] quibus in malis sint, ostenditur.

- Secundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in malis fuerint et sint et futuri sint, demonstratur.

- Tertius, per quem unum quodque deploratur incommodum, ut in morte filii pueritiae delectatio, amor, spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quolibet de incommodo per conquestionem dici poterunt.

- Quartus, per quem res turpes et humiles et inliberales proferentur et indigna aetate, genere, fortuna pristina, honore, beneficiis, quae passi perpessurive sint.

- Quintus, per quem omnia ante oculos singillatim incommoda ponuntur, ut videatur is, qui audit, videre et re quoque ipsa, quasi assit, non verbis solum ad misericordiam ducatur.

[108] - Sextus, per quem praeter spem in miseriis demonstratur esse, et, cum aliquid exspectaret, non modo id non adeptus esse, sed in summas miserias incidisse.

- Septimus, per quem ad ipsos, qui audiunt, [similem in causam] convertimus et petimus, ut de suis liberis aut parentibus aut aliquo, qui illis carus debeat esse, nos cum videant, recordentur.

- Octavus, per quem aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit, hoc modo: "Non affui, non vidi, non postremam vocem eius audivi, non extremum spiritum eius excepi." Item: "Inimicorum in manibus mortuus est, hostili in terra turpiter iacuit insepultus, a feris diu vexatus, communi quoque honore in morte caruit."

[109] - Nonus, per quem oratio ad mutas et expertes animi res referetur, ut si ad equum, domum, vestem sermonem alicuius accommodes, quibus animus eorum, qui audiunt et aliquem dilexerunt, vehementer commovetur.

- Decimus, per quem inopia, infirmitas, solitudo demonstratur.

- Undecimus, per quem liberorum aut parentum aut sui corporis sepeliundi aut alicuius eiusmodi rei commendatio fit.

- Duodecimus, per quem disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo, quicum libentissime vixeris, ut a parente filio, a fratre familiari.

- Tertius decimus, per quem cum indignatione conquerimur, quod ab iis, a quibus minime conveniat, male tractemur, propinquis, amicis, quibus benigne fecerimus, quos adiutores fore putarimus, aut a quibus indignum [est], [ut] servis, libertis, clientibus supplicibus.

- Quartus decimus, qui per obsecrationem sumitur; in quo orantur modo illi, qui audiunt, humili et supplici oratione, ut misereantur.

- Quintus decimus, per quem non nostras, sed eorum, qui cari nobis debent esse, fortunas conqueri nos demonstramus.

- Sextus decimus, per quem animum nostrum in alios misericordem esse ostendimus et tamen amplum et excelsum et patientem incommodorum esse et futurum esse, si quid acciderit, demonstramus.

Nam saepe virtus et magnificentia, in quo gravitas et auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commovendam quam humilitas et obsecratio. Commotis autem animis diutius in conquestione morari non oportebit. Quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius, "lacrima nihil citius arescit." Sed quoniam satis, ut videmur, de omnibus orationis partibus diximus et huius voluminis magnitudo longius processit, quae sequuntur deinceps, in secundo libro dicemus.