Jump to content

De ira (Migne- Martinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De ira
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


MarBra.DeIra 72 Martinus Braccarensisc.520–580 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Domino ac beatissimo, mihi desiderantissimo in Christo patri, Vitimiro episcopo Martinus episcopus.

Dum simul positi dudum mutuo collationis alloquio frueremur, illud inter caetera tuae a me diligentiae charitas elicuit, ut de passibilitate irae, vel qualitatis ejus effectibus, brevi tibi aliqua libello digererem. Parui protinus libens, paucisque haec tuo studio de fugienda ira, saltem si id non eveniat, de lenienda, disserui. Quidam de sapientibus iram dixerunt brevem esse insaniam. Ea enim sui est impotens, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi consiliisque praeclusa; dum variis agitata causis, ad considerationem justitiae inhabilis et ruinae fit simul, superque in quod oppresserit, frangitur.

CAPUT PRIMUM. De habitu irae. Habitus audax et minax vultus, tristis frons et torvus intuitus, faciei aut pallor aut rubor: aestuat ab imis praecordiis sanguis, flagrant et micant oculi, tremunt labia, comprimuntur dentes, crebro et vehementius acto suspirio quatitur pectus, gemitus anxius, et paulo explanato sono sermo est praeceps, rabida vocis eruptio, colla distendit, inquietae manus, saepiusque compulsi coitus digitorum, dentes strident, citatus gradus, pulsataque pedibus humus, artus trepidi, et instabili fluctuatione totum concitatum corpus; magnas ex se proferens iras horribilis ira, depravat se atque intumescit; ita ut nescias utrum magis detestabile sit vitium, an deforme. Qualem putas intus esse animum, cujus extra imago tam foeda est? Caetera vitia absconduntur et in abdito refugiunt; ira se prodit, et in facie exit; quantoque major est, tanto manifestius exardescit. Nihil ergo minus quam irasci prudentem decet.

CAPUT II. De effectibus irae. Ira omnia ex optimo et justissimo in contrarium mutat. Quemcunque obtinuerit, nullius eum meminisse officii sinit. Da eam patri, inimicus est; da filio, parricida est; da matri, noverca est; da regi, tyrannus est. Ira nec in praeliis utilis invenitur, quia in temeritatem prona est; et pericula dum nferre vult, non cavet; venitque in aliam potestatem dum non est in sua. Ira ex proprio libito judicat; audire non vult, nec patrocinio relinquit locum. Judicium suum eripi sibi, etiamsi pravum sit, non sinit. Amat et tuetur errorem suum, nec vult argui, etiamsi oculis manifesta veritas ingeratur. Honestior illi in male coeptis pertinacia, quam correctio aestimatur. Quamvis enim vanae illam concitaverint res, perseverare vult, ne videatur sine causa coepisse. Et quod est iniquius, dum retinetur, fit pertinacior et augescit, quasi hoc ipsum graviter irasci justae irae sit argumentum. Quod si quantum minatur, tantum valuerit, ob hoc etiam quia terribilis est, amplius est invisa. Si vero sine viribus est, contemptui est magis exposita, derisumque non fugit; sed periculosius est illud, tamen tutius, despici. Omnes alias passiones ira sibi subditas facit, nullaque est ambitio animi in qua ira non dominetur; et avaritiam pessimum malum minimeque flexibile ira calcat. Quoties scilicet iratus animus opes suas adactus spargit! Quoties magno aestimata pretio insignia projicit! Irae violentia repentina, et universa est: non paulatim procedit; sed dum incipit, tota est; nec aliorum vitiorum more sollicitat animos, sed abducit. Caetera vitia illiciunt; ira vero, ut solent flumina procellaeque, praecipitat, nullaque magis urget, sive valet superba, sive frustratur insana. Alia vitia a ratione, ira autem a sanitate discedit; nam nec repulsa, in taedium agitur sui; sed ubi adversarius subtrahitur, morsus suos in semetipsam convertit. Caetera vitia singulos quosque corripiunt, ira autem interdum multos publice invadit: nam nunquam populus universus simul fornicandi cupiditate succensus est; nec in lucrum pecuniae spem suam tota simul civitas misit; nec honoris ambitus gregatim cunctos, sed viritim singulos occupat: at vero in iram uno saepe agmine curritur catervatim.

CAPUT III. De tribus irae remediis. In iram primum remedium est, non irasci; secundum, cito desinere; tertium, alienae quoque irae mederi. Primum est ergo, ne incidamus in iram: quod si acciderit, secundum remedium est, ne in ira peccemus. Nam sicut in corporum cura, alia de conservanda sanitate praecepta sunt, alia de medendis morbo correptis; ita aliud est iram cohibere ne insurgat, aliud compescere jam erectam. Sicut enim pars superior et propinqua sideribus, nec in nubem constringitur, nec in turbinem vertitur; inferior vero saepius fulminatur: eodem modo sublimis animus, quietus semper et in tranquilla statione locatus, omnia infra se premens quibus ira contrahitur, modestus ac venerabilis invenitur. Animus autem qui in negotia multa discurrit et varia tentat, in multis incidit querelis. Alius spem ejus fallit, alius differt, alius intercipit: atque ita omnium rerum exsistit impatiens, et ex levissimis irascitur causis, nunc personae, nunc negotio, nunc tempori, nunc loco, nunc sibi. Ut ergo quietus sit animus, non est multarum rerum actu lassandus, nec magnarum ac supra vires appetitarum. Facile est enim levia applicare cervicibus, et in utramlibet partem sine lapsu transferre

CAPUT IV. De causis quibus enascitur ira. Contra primas ergo causas irae pugnandum est. Causa autem irae, opinio est injuriae: cui non facile est credendum, nec apertis quidem manifestisque conjectationibus statim est accedendum, quia interdum falsa veri speciem ferunt. Differendum semper est tempus: dilatus dies aperiet veritatem. Non facile aures criminantibus pateant; sed hoc humanae naturae vitium suspectum notumque sit nobis, quod ea quae inviti audimus, facile credimus, et irascimur. Multi enim suspicionibus impelluntur, et ex vultu risuque alieno pejora interpretati, innocentibus irascuntur. Plurimum mali credulitas facit. Quamobrem saepe nec audiendum quidem est, atque ex animo tollenda suspicio. Nunquam argumentatio deest, et conjecturae irritamenta fallacia. Simplicitate et benigna rerum aestimatione opus est uti. Nihil credere oportet, nisi quod manifeste occurrit in oculos; et quoties suspicio apparet in animo, credulitas objurgetur. Haec enim objurgatio consuetudinem non facile credendi efficiet. Si non vis in iram incidere, ne sis curiosus. Qui inquirit quid de se dictum est, et malignos sermones, etiamsi secreto dicti sint, eruit, ipse se inquietat. Dum enim perpetrantur, ad hoc producuntur, ut videantur injuriae. Sed in ea perpetratione, alia defendenda sunt, alia donanda, alia deridenda: atque ita his modis praevenienda est ira. Multas injurias transit prudens, et plerasque non accipit; quia aut eas nescit, aut si scierit, in ludum eas jocumque convertit. Nam si quereletur aut falsa suspicando aut levia aggravando, non ira ad illum, sed ipse venit ad iram; quae nunquam accersenda est, sed cum irrepserit refutanda. Magni animi est, despicere injurias; altius in se demittere [ Edit., demisere], dum vindicant; potius est non agnovisse, quam ignovisse injuriam. Enimvero ille magnus est et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit. Sanctius siquidem est dissimulare injuriam quam ulcisci. Potentiorum vero injuriae non tantum patientia, sed etiam hilari vultu ferendae sunt. Facient iterum, si te passum, et se fecisse crediderint. Adeo enim injuriam saepe vindicare non expedit, ut nec fateri quidem expediat. Abstinendum itaque ab ira est, sive superior sit qui lacessit, sive par, sive inferior. Cum superiore contendere, furiosum est; cum pari, anceps; cum inferiore, jam sordidum.

CAPUT V. Nihil susurronibus credendum; nec nobis, audiendo aut videndo. Ex his autem quae solent offendere, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus, alia et videmus. De his ergo quae narrantur, cito non debent credi, quia alii mentiuntur, ut decipiant; alii mentiri non existimant, quia et ipsi decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat; et ut videatur loqui, finxit injuriam. Est etiam aliquis, qui hoc occulte loquitur et maligne, ut amicitias dirimat cohaerentes, aut ut certe suum apud te insimulet inimicum. Dicitur aliquis de te male locutus. Cogita an prior hoc feceris. Cogita de quam multis ipse loquaris. Cogita non facere aliquos injuriam, sed reponere aliquos pro nobis facere; alios adversus nos, sed coacte; alios et ignoranter. Eos autem qui volentes scientesque faciunt, non ipsam injuriam appetere, sed aut dulcedine urbanitatis prolapsos; aut fecerunt aliquid, non ut nobis obessent, sed quia aliter consequi quae volebant non potuerunt. Ac in his quae audiendo aut videndo cognoscis, naturam voluntatemque discuties facientis, peccantisque animum perpensabis: voluerit, an inciderit; deceptus sit, an coactus. Puerum excuset aetas, quia nescit an peccet; extraneum libertas; domesticum familiaritas. Si primum offendit, cogita quam diu placuerit. Si saepe, fer quod saepe tulisti. Jussus fecit, necessitate fecit; quare succenseas? Quod si injuriam recipis, non est injuria, quod superius feceris pati. Judex est; si nocentem punit, cede justitiae. Amicus est; fecit quod noluit. Inimimicus est; fecit quod debuit. Pater est; cogita quia tantum profuit, ut ipsi etiam injuriam facere fas sit. Mutum animal est; ipsum si irasceris, imitaris. Postremo si bonus vir est qui injuriam fecit, noli credere; si malus, noli imitari. Prudentiori cede, stulto remitte. Regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi in alios dari velit, in se nolit. Qui ergo semper futurum aliquod quod se offendat existimat, minime cum acciderit irascetur.

CAPUT VI. Aliae in iram censurae. Quin illud valde in haec illiberale et foedum, cum minimis sordidisque animus exacerbatur in rebus. Si parum agilis fuerit puer, si tepidior aqua poturo porrigitur, si turbatur torus aut mensa neglectius posita, si musca parum furiose fugata, si e manibus servi negligentius clavis elapsa; cum haec non in tuam contumeliam fecit, nec sic ut te offenderit, fecit, innocentibus parce. Saepe etiam quam stulte his rebus irascimur, quae [ Edit., qui] iram nostram nec meruerunt, nec sentiunt. Ecquid hac insania dementius, quam bilem in homines collectam, in rebus effundere? Aeger et infelicis valetudinis animus est, quem talium rerum levis cura conturbat. Ubi enim et animum simul et corpus voluptates corruperint, nihil est tolerabile; quia illa dura, sed quia qui patitur mollis est. Nulla itaque res magis iracundiam alit quam intemperans et impatiens luxus. Dure ergo tractandus est animus, ut ictum non sentiat, nisi gravem. Ad coercitionem autem errantium, irato castigatore opus non est. Nam cum irae delictum animae sit, non oportet peccantem peccato corrigere. Quod si tantum irascatur sapiens, quantum scelerum iniquitas exigit, non irascendum illi, sed insaniendum est. Furta, fraudes, inficiationes, et si qua sunt alia; omnia ista tam propitius aspicit sapiens, quam medicus aegros suos. Nunquam itaque iracundia admittenda est, aliquando simulanda. Si segnes audientium animi concitandi sunt, aliquando incutiendus est his metus, apud quos non proficit ratio.

CAPUT VII. Quo modo leniatur ira. Haec dicta sunt, ne veniat quis in iram: quod si jam ira proruperit, maximum illi remedium est, morae dilatio. Hoc primum petatur, non ut ignoscat, sed ut judicet. Si exspectaveris, desinet; nec universam illam tentaveris tollere, quae [ Edit., qui] graves habet impetus primos. Tota vincitur, si partibus capiatur; donec quod ex ejus imperio erat agendum, ipsi potius jubeamus. Agendum est enim ut primus ejus fervor relanguescat, et caligo quae premit mentem aliquantulum tenuetur. Pugnet autem Apostolus ait quod subjecta fuerit servituti non sua sponte, sed propter eum qui eam subjecit in spe: quia ipsa liberabitur a servitute interitus, cum libertate filiorum Dei (Rom. VIII, 20, 21). Haec creatura est spiritus vitae, qui creavit omnia terrenae corporaturae, subjectus in eam spem, ut de corruptelae interitu cum libertate filiorum gloriae liberetur: quae utique in hodie subjecta est servituti, in quo mulidus effectus est, quam Christus liberare venisset, et servavit, ut in eo tempore pateretur, in quo creatura subjecta erit [ An erat?]; ut qui dies ille tristitiae fuerat, jam laetitiae redderetur. Quoniam vero Agni hujus sacramenta tanta essent, ut veritatis ipsius etiam umbra proficeret ad salutem liberandi, sicut de his, de servitute Pharaonis, quasi jam libertas creaturae de servitute corruptelae figuraretur. Figurae passionis Christi imago in adventum salutis operata est; et ideo dictum est a Deo, ut in primo mense anni quarta decima luna agnus immaculatus, anniculus, immolaretur, de cujus sanguine domos suas super limina obsignarent, ne a vastatore angelo terrerentur; atque in ipsa domo, comesto per domos agno, quod est Paschae celebratio, liberationem per fugam servitutis acciperent. Non obscura est figura, agnum immaculatum esse Christum: hujus immolationem, ad servitutem nostri interitus liberandam. Nam signo crucis ejus quasi sanguinis aspersione signati, usque ad consummationem mundi, a vastatoribus angelis vindicabimur. Hoc breviter et strictim dixisse sufficiat, ut id quod quaerere propositum est, rationem observationis, et Paschae, et mensis, et lunae, et diei, sine molestia multiloquii aperiamus.

III. Quaesitum est ergo a majoribus nostris, secundum id quod scriptum erat, quis esset primus dies, et in quo die decima quarta luna efficeretur Pascha celebrari. In illo enim tempore in quo Judaeis facta traditio est, necdum mensis ad lunae cursum significatione nominum computabatur. Dedit autem illis argumentum, jam calculo computationis invento, tempus et dies passionis; ut ex eo intelligerent, quem primum mensem anni, et quem primum ejusdem diem, et quando quartam decimam lunam [ Edit., quarta decima luna] fuisse susciperent, et quare hoc mysterium Paschae secundum diem et lunam observari deberet. Hoc autem in primis judicaverunt, cum per singulos annos Pascha, et tempus non conveniret ad lunam et ad diem, melius esse tempus extendere, quam non lunam diemque retinere. Primum quia duae res justius praeberentur. Deinde quia haec viderentur in observatione potiora. IV. Definiamus igitur quis primus mensis in mensibus anni; deinde quis primus ejus dies. Diximus ergo argumentum habuisse majores nostros ex tempore passionis et resurrectionis Domini. Resurrexisse enim traditur Dominus VIII Kal. Apr. Dominica die. Quinta feria autem praecedente, Pascha cum discipulis comedisse: quod fuit XI Kal. Apriles. Rationem hanc temporis hujus habuerunt, quod creatura quam liberarat in sanguine suo, in eo tempore servituti fuerat subjecta. Probandum itaque nobis est, in hoc tempore mundi initium constituisse [ Forte, constitisse]. Inchoasse mundum veris tempore Genesis docet. Cum primum appareret aridam quam vocavit Deus, dictum est: Germinet terra omne fenum omne pabulum, et omne viride ligni quod ferat semen secundum genus suum (Gen. I, 11). In quo germinare omnia videmus; atque ita in eo esse principium mundi, non dubitamus. Sed cum tres menses vernum tempus habeat, horum trium medius est, qui initium mundo dedit. Nec solum mensis medius, sed etiam dies mensium medii. Ex V Id. Febr. veris est inchoatio: in V Id. Mart. in VIII Kal. Apr. quindecim dies sunt, id est, medietas mensis: ita unus et dimidius mensis subsequitur. VIII Kal. Apr. aequalis est nox et dies, sicuti factum mundi initium Genesis docet, dicens: Divisit Deus inter lucem et tenebras et vocavit lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Ibid., 4, 5). Omnis enim divisio aequalitatem habet. Ita, in quo aequalitatem noctis et diei invenimus, in eo initium mundi constitutum intelligamus. V. Sed non sine causa majores nostri super VIII Kal. Apr. tres dies addiderunt, ut primum diem mundi invenirent. II Kal. Apr. primum mensem mundi et diem majores nostri existimaverunt: quia ante quam sol in principatum mundi conderetur, triduum ante praecesserat. Refert Genesis (Ibid., 16, 19) quarta die facta luminaria solis et lunae: propterea invenimus Christum VIII Kal. Apr. resurrexisse. Verum XI Kal. de Pascha cum discipulis inchoasse: quo die primum subjecta fuerat creatura servituti suae, quam per passionem suam venerat liberare. Diem autem Dominicam, primam diem esse mundi, dubitari non potest; quia dicit Scriptura (Gen. II, 2, 3), sex diebus factum esse mundum, et septima die requievisse Deum: quam septimam diem Sabbatum appellavit. Unde est manifestum primam diem mundi Dominicam fuisse; et plenam lunam factam intelligimus, quia facta est in inchoatione noctis et principatus. Sed hoc sicuti computatione ostenditur, percurrere sibi per singulos annos non potest, scilicet XI Kal. Apr. die, semper et quarta decima luna die Dominica inveniatur. Sequenti autem anno, XI Kal. Apr. invenitur luna vicesima quinta et feria secunda. Itaque cum duae res, et luna et dies, commutatae inveniantur, recte XI Kal. Apr. natalis mundi observari visus est. VI. Itaque majores nostri judicaverunt mensem integrum esse observandum ad natalem mundi, et Pascha celebrandum, in quacunque parte ejus et unusquisque secum, ut si vincere jam non potest, vel celare meminerit. Si exitus illi non datur, signa ejus obrui possunt, licet cum magna hoc molestia fit. Cupit enim exsilire ira, et incendere oculos faciemque mutare; et si paululum illi extra nos emittere licuerit, supra nos est ut in imo pectoris recessu condatur; feraturque, non ferat. In contrarium omnia ejus flectantur judicia, vultus remittatur, vox lenior, gradusque sit lentior; et ita paulatim cum exterioribus interiora formantur. Sicque fiet ut si aliquis iram tuam intelligat, tamen sentiat nemo. Faciunt ergo nos moderatiores respectus nostri, si consulamus nos; nam tale aliquid et ipsi aliquando commisimus. Nam si sic erravimus, expeditne nobis in aliis illa damnare quae effugere ipsi nequivimus? Faciet etiam nos mitiores, si cogitemus quid nobis ille cui irascimur aliquando profuerit, et sic praesens offensa prioribus meritis redimatur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit fama clementiae, quam multos inimicos venia fecerit utiles. Nihil gloriosius quam iram amicitia commutare. Irascitur aliquis? tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab alterutra parte deserta, nisi paria non pugnant. Quod si utrumque certaverit, ira concurritur. Ille est fortior, qui prior retulit pedem; victus est saepe, qui vicit. Percussit te? recede; nam referiendo, et occasionem dabis saepius feriendi et excusationem: postremo cum volueris reverti, non poteris. CAPUT VIII. Injuriam vindicare est vitium vitio opponere. Qui irascitur injurianti se, vitium vitio opponit. Nunquid non insanire videtur, si mulum calcibus petat, aut canem a quo morsus est lancinet? Eodem loco est, quisquis consilio caret. Quid enim refert, an alia multa dissimilia habeat, si hoc simile habet, quod omni peccato munda defendit? Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur. Nostram esse causam illius affingamus: nam fecit nos iracundos iniqua nostra aestimatio; quia ea quae volumus facere, nolumus pati. Memento etiam quia sanctissimi quique viri multa delinquunt: quod si etiam prudentissimi viri peccant, cujus error causam non habet ignoscendi? Nemo est tam timidus offensarum, qui non illas dum vitat, admittat. Aequiore enim animo feret se contemni, cuicunque venit in mentem nullam esse tantam potentiam in qua non incurrat injuria. Demus spatium peccanti, quo possit considerare quid fecerit, et ipse se castigabit. Quid ergo, inquis, impune ille erit? Puta velle te; nam non erit. Quia non magis gravius addicitur quam qui ad supplicium poenitentiae datur. Respiciendum est deinde ad conditionem rerum humanarum, ut omnium accidentium aequi judices simus. Iniquus est autem qui commune vitium singulis objicit. Omnes inconsulti atque improvidi sumus; omnes incerti, queruli, ambitiosi. Quid levioribus verbis publicum malum abscondo? Omnes mali sumus. Quidquid in alio deprehenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Mali vivimus inter malos.

CAPUT IX. Alienae irae curatio. Nunc jam tertio in loco videamus quo modo alienam iram leniamus. Nec enim sani tantum esse velimus, sed sanare. Primam ergo iram alterius non audebimus nostra ratione mulcere, surda est enim et amens: dabimus illi spatium; nam remedia medicorum non in accessibus infirmitatum, sed in remissionibus prosunt. Quod si tumentes oculos quis tentet inungere, recente vi magis incitat commovenda. Sapiens furenti amico omnia ultionis instrumenta occultius removebit, ipseque iracundiam simulabit, ut tanquam auditor doloris et comes, plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet: et dum majorem poenam quaerat, praesentem interim differet, et omni arte furori requiem dabit. Quod si tu potentior es, aut pudorem illi cui vi resistis, aut metum incuties. Alteri dices: Indignum nimis, et non invenio dolendi modum; sed exspectandum est tempus: dabit poenas. Serva istud animo tuo, et pro mora, cum poteris, reddes. Alteri dices: Vide ne iracundia tua voluptati sit inimicis. Alteri: Vide ne magnitudo animi tui, et creditum apud plerosque decidat robur. Ita enim abscondet et medicus ferramentum, et aeger dolorem, dum sperat, feret [ Edit., ferat]; nam quaedam non nisi decepta sanantur. Castigare autem irascentem, et ultro irasci, castigare est. Itaque vario modo ira sananda est.