Jump to content

De juribus ac privilegiis imperatorum Romanorum (Eutropius Longobardus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De juribus ac privilegiis imperatorum Romanorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



De juribus ac privilegiis imperatorum Romanorum

De juribus ac privilegiis imperatorum Romanorum (Eutropius Longobardus), J. P. Migne 129.0966C

De juribus ac privilegiis imperatorum Romanorum

129.0961B| Priscis temporibus imperiale decus effloruit Romae, sub cujus dominatione diversa consistebant regna, et cui cunctae gentes propria submittebant colla. Constituit ergo consules, qui quotidiano usu regni gubernacula consilio disponebant. Erant namque distributa officia per senatores et magistratus, prout unicuique ministerium opere competebat. Imperiale vero decus laudibus honoribusque ab omnibus tantummodo extollebatur. Post adventum unigeniti Filii Dei, et post ascensionis ejus gloriam, Romanum imperium Byzantium se contulit, quae a Constantino Magno Caesare Constantinopolis vocata est. Quae quia Romano gloriabatur imperio, dicta est nova Roma; sic tamen ut antiqua Roma gloriosa praeponeretur caeteris. Euntibus autem apostolis vel successoribus 129.0961C| eorum praedicare Evangelium, secundum divinum praeceptum, in mundum universum, Romam Caesares revertebantur, diversa tormenta sanctis inferentes, ut diis suis placerent. Unde accedit ut beatus Petrus, qui praelatus fuerat caeteris a Jesu Christo Domino nostro, Romam praedicationis causa veniret, quae omnium gentium praedicabatur domina; quae eatenus, sicut multis idolorum simulacris erat seducta, ita plurimis praedicationibus apostolorum aliorumque martyrum exhortationibus cum caeteris conversa; ubi etiam beatus Petrus et Paulus doctor gentium martyrio coronati sunt: ut sicut Roma per antiqua moenia caput erat multarum gentium in divisione simulacrorum, ita caput et domina vocaretur omnium Christianorum in unitate verae fidei et 129.0961D| inconfusae deitatis, habens principatum totius Christianitatis, 129.0962B| in accepto privilegio Jesu, ubi ait: Tu vocaberis Cephas; et alibi: Ego rogabo pro te, ne deficiat fides tua.

Diviso autem Romano imperio, eo quod imperialis sedes, quae antiquae Romae solita erat, Constantinopolim esset deducta, multarum gentium populi contra Urbem fuerant rebelles. Unde magna et non pauca contra eam surrexerunt bella, teste Orosio. Tunc enim Roma per patricios principabatur. Erat autem tantum subjecta suo imperatori, ita ut si aliquando imperator paganorum ritu inveniretur crudelis, per suos legatos, sanctissimos praesules aliosque Christianos per diversa supplicia martyrio coronaret. Crescente autem Christiana religione, talis aestus fidei a patribus exarsit, usque dum Longobardi 129.0962C| sunt Italiam ingressi. Cumque appropinquarent Pado, nuntiatum est Romae (praesidebat vero Sylverius papa tunc Romanae Ecclesiae) Narso patricio, cujus uxor vocabatur Polyxiana, nuntiatum est autem illis quod praefatus pontifex misisset ad Longobardos, invitans eos Romam, quatenus potestas Graecorum aboleretur et Ecclesiae jura elevaret sub potestate pontificis; cui tanta erat necessitas, ut nihil aliud praeter Ecclesiarum et clerorum haberet curam. Quotidianos ergo victus dabatur de palatio consuetus, et annualia dona pro restauratione ecclesiarum et Caesare eleemosyna honoris causa; et solummodo erat ob reverentiam apostolorum Petri et Pauli. Si quando imperialis legatus mitteretur a principe, ut Romanus pontifex proficisceretur Constantinopolim 129.0962D| ad imperatorem omni neglecta occasione ibat, 129.0963A| etiamsi pro certo sciret ut in exsilium mitteretur. Mittebatur aliquando quidem nuntius a Narso patricio ad Sylverium papum, cumque proficisceretur ad domum illius, ubi jacebat aegrotus, dixit illi uxor sua: Domine papa, quid tibi peccamus, quia voluisti inducere Longobardos super nos? His dictis, fecit cum comprehendi et tonsurari, vestemque monachicam induere, necnon sedentem asino ad monasterium Sanctae Sabae perducere. Cumque egressus esset foras, sedens super asinum, dixit quidam de astantibus: Heu! dominus papa mortuus est.

Praeterea inundantibus Longobardis Italiam, e conversis ad Christi fidem, fugati sunt Graeci, et cessavit imperium ab urbe Roma usque ad Francos. 129.0963B| Per reges enim principabantur Longobardi. Divisis quippe Italiae finibus, Spoletanorum dux Romae constitutus est vice regis, tali pacto ut quando apostolicus abiret, interesset dux praefatus electioni futuri pontificis, accipiens plurima dona in partem regiam. Si autem lites inter Romanos surgebant, ex primatibus regiis adveniebat missus cum eodem duce ad deliberandas causas et legaliorum judicia. Et qui in culpam criminis incurrebant, regali puniebantur potestate aut in exsilium mittebantur, etiam inconsulto apostolico; usque ad Zachariam praesidem, qui subdole quasi pro familiaritate quadam praefatus est ad Carolum regem Francorum, eo quod idem Carolus habebat filiam Desiderii regis Itali uxorem, invitavitque eumdem Carolum in Italiam, seminans 129.0963C| inter reges discordias, laudans, et proferens illi imperialia sceptra; accepitque ab eo securitatem quo tempore ingredi deberet Italiam; jurantesque mutuo, reversus est. Transeunte autem eo per fines regni Desiderii, separavit ab eo quosdam de suis, dans quibusdam plurima dona, quibusdam jurat dari similia. Accipiente autem Carolo hoc regnum, profectus est Romam, deditque ibi donaria multa, quae usque hodie Romanum tenent dominium de regni hujus confinibus. Fecitque pactum cum Romanis eorumque pontifice, et de ordinatione pontificis, ut interesset quis legatus, et ut contentiosas lites ipse deliberaret. Constituebant autem annualia dona in Papiae palatium perducenda, auri libras decem, argenti centum, pallia optima decem, exceptis 129.0963D| privatis donis. Et quando imperator adveniebat Romam, vel suus legatus, mittebantur judices a palatio singulis annis, qui per cuncta Romanorum confinia legalia vindicabant placita, compellentes habitatores locorum illorum venire ad placitum, indicantibus eorum judicibus rectam legem in praesentia imperialium judicum. Et si alterius gentis inveniebantur habitatores, regali judicio judicabantur. Erant denique monasteria in Sabinis Domini Salvatoris et sanctae Dei Genitricis Mariae, necnon et monasterium beati Andreae apostoli juxta montem Soractis, seu caetera fiscalia patrimonia inter Romanas fines ad usum imperialem. Non solum autem in Italico regno, verum etiam in Francia proficiscebantur 129.0964A| monachi, ferentes vectigalia, vina, et alia donaria, juxta virium posse. Igitur Romanis in sua securitate gloriantibus, levatum est cor illorum juxta illorum consuetudinem; volueruntque imperialem potestatem vindicare sibi: resistente autem Leone papa, comprehenderunt eum, volueruntque ejus eruere oculos. Eruerunt autem unum, et alterum non potuerunt, quia liberavit eum divina miseratio, et ejectus est ab illis extra Urbem, quasi perditis ambobus luminibus. Qui fugiens in Franciam, pervenit ad Carolum. Unde accidit eum Carolum venire pro vindicta apostolici, comprehendens Romanos, de majoribus eorum in uno die in campo Lateranensi fecit trecentos decollari.

Propterea inventum est, ut omnes majores Romae 129.0964B| essent imperiales, tam episcopi quam laici; et omne vulgus pariter faceret cum his fidelitatem imperatori; et ut suus missus omni tempore moraretur Romae ad deliberandas litigiosas contentiones. Morabatur quippe in palatio sancti Petri; et erat constitutum quanta et qualia stipendia de palatio ei darentur quotidie quod autem reliquum erat, de supradictis monasteriis vel patrimoniis deserebatur affluenter. Tanta nempe imperialis virtus ibi vigebat, ut si in legali judicio minoris vel inscii causa postponeretur, et ille alicujus consilio pedes teneret legati imperatoris, petens ab eo justam legem; et missus adjuraret principes Romanorum dicens: Per eam fidem quam Domino imperatori debetis, facite huic homini justam legem, nemo erat ausus declinare neque ad 129.0964C| dexteram neque ad sinistram, etiamsi a propinquis pontificis certa esset injuria. Multotiens vero non ante apostolicum sed in judiciali loco ad Lateratus, ubi quidam locus dicitur ad Lupam quae mater vocabatur Romanorum, ibi judiciariam legem finiebant. Compositiones quoque quae solebant, a malefactoribus aequaliter dividebantur misso imperatoris et apostolici. Si autem talis culpa erat, ut res scelerata fisco publico subderetur, non ad ecclesiasticam transibat subjectionem, nisi per donativum imperiale praeceptum. Si enim aliquis iram incurrebat imperatoris, episcopus aut judex Romanus, et licitum esset Caesari venire Romam, veniebat; sin autem, mittebatur dux Spoletinus, comprehendebatur offensor et ducebatur in exsilium. Domus vero 129.0964D| illius signabatur annulo regis, usque ad ejus consultum; ut si quando reverteretur ad gratiam, haberet propria salva; sui alias, per imperialia praecepta distribuebantur militibus. Quod si ad judicis potestatem rejiciebatur quisquam, et Caesaris adhaereret clementiae, mittebatur pro tali negotio, legatus ab imperatore, qui diligenter examinaret rei veritatem: et si ejectus propriam haberet culpam, sustineret injuriam.

Hac consuetudine usi sunt Romani usque ad Ludovicum Magnum ( qui alias secundus vocatur ) imperatorem, Lotharii filium. Hic, quia magis Italiam habitare elegit, vicinior factus est Romae; ubi et ampliori quadam usus est potestate, habens strenuos 129.0965A| viros ejus Urbis, scientes antiquam imperatorum consuetudinem, et intimantes Caesari, qui suggerebant illi repetere antiquam imperatorum consuetudinem. Et nisi ob reverentiam beatorum apostolorum dimitteret, pro certo faceret. Hic etiam princeps Beneventi fines ingressus est, et totius Calabriae, duobus modis. Uno, quod provincia esset Italiae, volens totius regni fines suae vindicare ditioni; altero, eo quod immanissima gens Aggarenorum, illa jam tangebat confinia; capientes quamdam urbem, quae vocatur Bari; quam munienter et multis vectigalibus implentes pro refugiis habebant. Et ideo a comprovincialibus terrae illius benigne susceptus est.

Praefatus itaque Caesar cum multitudine populi 129.0965B| proficiscebatur, ad accipiendas easdem gentes. Et ne gravaret eos qui depraedati ab Aggarenis erant, quaesivit solatium Ravennae; sed quaesivit etiam solatium, quae vicina erat, Venetiae, quatenus navali adjutorio fultus, posset abundanter ferre Apuliam. Praesidebat namque tunc Ravennati Ecclesiae Joannes archiepiscopus, qui serviens imperatori familiarior erat. Unde invidia ductus Romanus pontifex, nomine Nicolaus, exarsit in iram contra illum, vocans eum subdole Romam, ut quasi ecclesiastico judicio posset hunc condemnare, et alterum subrogare. His quippe auditis, archiepiscopus confugit ad reginam Engelbergam; quae suos legatos direxit apostolico, rogans ut redderet gratiam archiepiscopo. Quod cum impetrare nequiret, suo domino humiliter intimavit 129.0965C| ut gratiam interferret suae tuitionis archiepiscopo, vetans apostolicum ei nullam inquietudinem facere. Et quia, inaudito principe, apostolicus excommunicationes in eum protulit, gravis inimicitia inter eos facta est. Erectus est denique regius honor contra apostolicam dignitatem, objiciens ei antiqua Patrum statuta: Non licere praelato excommunicare episcopum inconsulto synodali concilio; et quia: Synodus non a papa, sed ab imperatore vocari deberet. Plurimae namque irrogationes pro tali occasione illatae sunt Romano pontifici. Nam Pentapoli beneficiales ordines suis distribuit, praecipiens nullam administrationem impendere Romae, exceptis suffragiis, navali deportatione. Fecit etiam occupare nonnulla patrimonia in Campaniae partibus regio usui suorumque 129.0965D| fidelium. De praedictis quoque monasteriis quotidiana exigebantur servitia in disco regis per diversos apparatus. Constituit denique consulta Romanorum principum in urbe Roma Arsenium quemdam episcopum, sanctitate et scientia adornatum, et apocrisiarium Sedis Romanae, deditque illi adiutorem Joannem diaconum et archicancellarium, suumque secretarium, qui postea Reatinus episcopus effectus est, unde jam electus erat.

Tempore igitur congruo imperator veniebat Romam, et suscipiebatur ab omnibus tam majoribus quam minoribus honorifice; veniebatque cum eo jam dictus archiepiscopus Ravennae, nil metuens minas pontificis. Unde evenit major discordia inter 129.0966A| papam et imperatorem. Erat quippe imperator in palatio sancti Petri apostoli, et papa ad Sanctos Apostolos. Cumque omnes illius insidias contra regiam dignitatem pro nihilo ducerentur, constituit monachos seu Christo dicatas virgines ex monasteriis Romae, ut quasi sub obtentu religionis quotidianas celebrarent laetanias per circuitum murorum, et missas canerent, contra principes male agentes. His auditis, primarii regis humiliter accedentes ad papam, rogaverunt eum familiariter ut talia prohiberet. Et cum nihil ab imperatore impetrare possent, reversi sunt moerentes. Quadam vero die, cum quidam milites praefati principis irent ad Sanctum Paulum, et reverterentur, accedit eos occurrere laetaniis. Qui instinctu antiqui hostis in iram versi 129.0966B| sunt, et pro fidelitate sui senioris vindictam exercuerunt contra illos, percutientes et caedentes graviter cum fustibus quas manibus deferebant. Qui fugientes projecerunt cruces et iconas quas portabant, sicut mos est Graecorum; e quibus nonnullae conculcatae, nonnullae disruptae sunt. Unde et imperator graviter est permotus in iram, et pro qua causa apostolicus mitior effectus est. Profectus est denique idem pontifex ad Sanctum Petrum, rogans imperatorem pro suis talia patrantibus; et vix obtinere valuit. Jam itaque inter se familiares effecti sunt; tamen regia dignitas semper fuit Romae suisque confiniis, usque ad finem dierum imperatoris, sicut supra praelibatum est. Eo vero infirmante, et ad extremum propinquante, quia non habebat filium, voluit sibi succedere Carolum 129.0966C| Magnum (qui alias Carolomannus scribitur) ad suscipienda imperialia sceptra. Cum haec ita geruntur, Romani pontifices semper per oratores litteras mittebant invitatorias ad Carolum regem Francorum, invitantes eum clam. Et quia erat in litteris quasi philosophus, rogabant illum supervenire beato Petro, et de servitutis jugo ad propriam libertatem reducere suam Ecclesiam, ut quasi per vim ab aliquo esset oppressa.

Talibus evolutis machinationibus, moritur Ludovicus. Mittitur statim citatus a Joanne qui tum praeerat a papa legatus ad eumdem Carolum, qui nullas veniendo faciens moras, ingressus Italiam, petiit Romam. Mittitur denique alius missus ab uxore imperatoris Engelberga, vel a suis primatibus ad 129.0966D| Carolum Magnum, ostendens ei vota defuncti. Et quia longius erat, noluit tam cito venire ut impedire posset iter Caroli Calvi. Qui veniens Romam, renovavit pactum cum Romanis, perdonans illius jura regni et consuetudines illius, tribuens illis sumptus de tribus supradictis monasteriis, id est Domini Salvatoris, et beatae Mariae semper Virginis in Sabinis, atque Sancti Andreae juxta montem Soractis, et de caeteris quamplurimis monasteriis fiscalia patrimonia. Patrias autem Samniae et Calabriae, simul cum omnibus civitatibus Beneventi eis contulit; insuper ad dedecorem regni totum ducatum Spoletinum, cum duabus civitatibus Tusciae, quod solitus erat habere ipse dux, id est Aritium et Clusium, 129.0967A| quatenus ut is, qui praeerat regia vice ante, Romanis videretur post esse subjectus. Removit etiam ab eis regias legationes, assiduitatem vel praesentiam apostolicae electionis. Quid plura? Cuncta illis contulit quae voluerunt; quemadmodum dantur illa, quae nec recte acquiruntur, nec possessura sperantur. Fugato itaque isto Carolo prae metu alterius Caroli, qui veniebat, infirmatur, antequam 129.0968A| de regno egrederetur Italico. Egressus namque vix, defunctus est. Ab illo autem die honorificias consuetudines regiae dignitatis nemo imperatorum, nemo regum acquisivit: quia aut virtus defuit, aut scientia, pro multis regni contentionibus et assiduis divisionibus. Unde multa praelia, delationes et rapinae fuerunt in regno.